Commentaria in Topica Ciceronis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: 7778 Cointoc
5.1
LIBER QUINTUS.
5.1
De omnibus quidem hypotheticis syllogismis, Patrici rhetorum peritissime, plene abundanterque digessimus his libris, quos de eorum principaliter institutione conscripsimus, a quibus integram perfectamque doctrinam, cui resolvendi illa vacuum tempus est, lector accipiet. Sed quia nunc Ciceronis Topica sumpsimus exponenda, atque in his aliquorum M. Tullius modorum meminit, dicendum mihi breviter existimo de his septem conditionalibus syllogismis, quae eorum natura sit, propositionumque contextio, ut cum haec ad scientiam rite praelibata pervenerint, Tulliana facilius noscantur exempla. Omne igitur quod in quaestione dubitatur, aut verisimilibus aut necessariis probabitur argumentis. Argumentum vero omne aut in syllogismi ordinem cadit, aut ex syllogismo vires accipit. Syllogismus vero omnis propositionibus constat. Propositiones autem vel simplices sunt, vel compositae. Simplices sunt quae simplicibus orationis partibus conjunguntur. Copulant autem incompositam propositionem simplices orationis partes, nomen et verbum, veluti cum dicimus, dies est, vel dies vernus est, vel dies serenus est; hic enim omnem vim propositionis nomen connectit et verbum. Omnis autem simplex propositio ex subjecto praedicatoque consistit. Subjectum est de quo dicitur id quod praedicatur. Praedicatum est quod de eo dicitur quod subjectum est. Verbum autem aliquoties praedicato nomini adjungitur, aliquoties ipsum praedicatur. Praedicato nomini adjungitur, ut in hac propositione quae dicit, dies serenus est: dies enim subjectus est, serenus praedicatus; est vero verbum sereno adjunctum est, quod diximus esse praedicatum. At si talis sit propositio, quae solo nomine constet et verbo, veluti cum dicimus, dies est, tunc dies subjicitur, est verbum sine dubio praedicatur; si e verbo autem nulla est propositio: omnis enim propositio vel vera vel falsa est; nisi autem verbum sit quodlibet adjunctum, quo esse aliquid aut non esse d catur, nulla veritas aut falsitas in propositionibus deprehenditur. Saepe autem propositiones etiam ex totis orationibus constant, ut si dicamus: Transire in Africam utile est Romanis; hic enim subjectum quidem est transire in Africam, utile autem Romanis praedicatum, est vero praedicato conjungitur. Hujusmodi igitur omnes propositiones praedicativae dicuntur. Praedicativae vero appellantur, quia aliud de alio praedicant. Omnesque qui ex his propositionibus fiunt syllogismi, secundum enuntiationum suarum formas praedicativi appellantur. Ex his autem praedicativis propositionibus existunt compositae propositiones, quarum aliae quidem copulativa conjunctione nectuntur, ut et dies est, et lux est; aliae vero per conditionem fiunt, quae etiam conditionales enuntiationes vocantur. Hae vero sunt quae conjunctione quadam partibus interposita ad consequentiam conditionesque ducuntur. Age enim sint duae propositiones praedicativae: una quidem, quae dicit, animal est; alia vero quae proponit, homo est. His si conjunctis interveniat, faciet, si homo est, animal est. Vides igitur ut duas praedicativas propositiones in unam conditionem conjunctio copulaverit. Quae cum ita sint, omnes hae propositiones hypotheticae, id est conditionales, vocantur, atque ex his syllogismi tales existunt, quibus hypotheticis vel conditionalibus nomen est. Omnis autem hypothetica propositio, vel per connexionem fit, vel per disjunctionem. Per connexionem hoc modo, si dies est, lux est. Per disjunctionem ita, aut dies est, aut nox est. Earum vero quae per connexionem fiunt, al ae ex duabus affirmativis copulatae sunt, ut si dies est, lux est, namque dies est, et lux est, utraeque aliquid affirmant; aliae ex duabus negativis, ut si lux non est, dies non est, nam lucem non esse, et diem non esse, utraque negatio est; aliae vero ex affirmativa negativaque conjunctae sunt, ut si dies est, nox non est; aliae vero ex negativa affirmativaque copulantur, ut si dies non est, nox est: omnes tamen in connexione positae sunt. Aut enim affirmatio affirmationem sequitur, aut negatio negationem, eique connexa est, aut affirmationem negatio, aut negationem affirmatio; sed ex connexis repugnantes manifestum est nasci, namque ubi affirmatio sequitur affirmationem, his si media negatio interposita sit, repugnantiam facit hoc modo: si dies est, lux est. Hic affirmatio sequitur affirmationem; at cum dico, si dies est, lux non est, repugnant inter se partes propositionis connexae, interposita negatione. Item quoties negatio sequitur negationem, si posteriori propositionis parti negativum dematur adverbium, repugnantes fiunt hoc modo, si animal non est, homo non est; haec connexio est ex duabus proposita negativis. At si posteriori parti, id est homo non est, negativum detrahatur adverbium, fiet, si animal non est, homo est, quod repugnat; at si affirmatio negationem sequatur, sive posteriori parti negatio jungatur, sive priori auferatur, repugnantes fiunt, hoc modo, si dies non est, nox est. Hic igitur affirmatio sequitur negationem. Sive igitur posteriori parti, id est, nox est, negatio copuletur, ut sit ita, si dies non est, nox non est, sive priori auferatur, ut sit ita, si dies est, nox non est, repugnantem fieri propositionem necesse est. Quod si negatio affirmationem sequatur, et posteriori parti negativum adverbium subtrahatur, propositionis connexae partes in repugnantiam cadunt, hoc modo, si vigilat, non stertit. Hic affirmationem sequitur negatio, sed si posteriori parti, id est, non stertit, negatio dematur, fiet, si vigilat stertit, et erit repugnans; sed in connexis atque disjunctis propositionibus illud intelligendum est, quod in earum partibus et vis quaestionis includitur et argumenti. Age enim dubitetur an lux sit, idque approbandum sit ex eo quod dies est. Si igitur ita fiat propositio, si dies est, lux est, ea quidem pars totius propositionis quae sequitur, id est, lux est, quaestionis est. De ea namque quaeritur an lux sit. Ea vero quae prior est, id est, dies est, vim continet argumenti. Ex eo enim quod dies est, lux esse probabitur, et in caeteris quidem vel connexis, vel disjunctis eadem ratio est. In omnibus vero his quoniam syllogismus atque argumentatio ad demonstrandam partem alteram quaestionis accommodatur, quaestio vero omnis dubitabilis est, oportet syllogismos qui accommodantur ambiguae quaestioni, indubitabiles esse atque perspicuos, qui ut tales sint, ex claris atque apertis et in veritate patentibus propositionibus necesse est constent; propositiones vero partim per se notae sunt, partim aliquibus probationibus indigebunt. Omnis vero syllogismus enuntiatione proposita habet alicujus partis assumptionem, ut quod est in quaestione concludat, hoc modo: Si dies est, lux est. Ut igitur lucem esse demonstrem, assumam unam partem propositionis superius constitutae, dicamque, sed dies est, ac tunc demum id quod est in quaestione concludam, lux est igitur. Ergo cum ad syllogismi conclusionem, et tota enuntiatione in proponendo, et in assumendo parte enuntiationis utamur, necesse est ut ea quibus utimur nil habeant dubitabile, siquidem ex his ea quae sunt ambigua capient fidem. Quod si propositio aliquoties quidem per se nota est atque perspicua, aliquoties vero probationis indigens invenitur, assumptio quoque aliquoties per se vera esse notabitur, aliquoties approbationis indiget adjumentis. Quo fit ut si et propositio et assumptio demonstrandae sint, quinquepartitus( ut Cicero etiam in Rhetoricis auctor est) syllogismus fiat, constans ex propositione ejusque probatione, assumptione, ejusdemque probatione, et conclusione. Quod si neutra sit approbanda, tripartitus sit, ex propositione scilicet, assumptione et conclusione. Quod si altera earum demonstranda sit, fit quadripartitus, ex propositione scilicet, et assumptione, atque unius earum approbatione et conclusione. Conclusionis vero ipsius probatio praedecente propositione atque assumptione perficitur. Quae cum ita sint, cumque omnis propositio hypothetica in connexionem disjunctionemque dividatur, in connexis propositionibus aliud dicimus praecedens, aliud consequens. Idem autem consequens et connexum vocamus, velut in hac propositione, si dies est, lux est. Dies est praecedit, annectitur lux est. In disjunctis autem non est eadem ratio, quia cum ea quae proponuntur simul esse non possint, nullo modo dicuntur esse connexa. Praecedens autem et subsequens inde judicatur, quia quod primum ponitur, jure antecedens vocatur, quod posterius, jure subsequens dicitur. Ex his igitur propositionibus, quae connexae sunt, fit primus et secundus hypotheticorum syllogismorum modus. Addita vero negatione propositioni connexae et ex duabus affirmationibus copulatae, atque insuper denegata, tertius accedit modus. Ex disjunctis autem propositionibus diverso modo assumptionibus factis, quartus et quintus. Utrisque vero per negationem compositis, sextus et septimus. Atque hae septem sunt hypotheticae conclusiones, quarum M. Tullius in Topicis meminit, quarum omnium deinceps ordo atque exempla subdenda sunt. Primus igitur modus est, cum in connexa propositione assumpto eo quod praecedit, volumus monstrare quod sequitur, itaque esse oportere, ut est in connexione prolatum. In quo si id quod connexum est ac sequitur, assumpserimus, nullus omnino fit syllogismus. Hujus exemplum tale est, si dies est, lucet; si igitur lucere monstremus, assumamus, necesse est diem esse, hoc modo, atqui dies est; consequitur ergo ex necessitate, lucere. Quod si lucere assumamus, itaque dicamus, atqui lucet, non necesse est diem esse, atque ideo nulla necessitas evenit conclusionis; ubi vero nulla necessitas est, ne syllogismus quidem intelligi potest. Est igitur primus modus in hanc formam: si dies est lucet, dies autem est, lucet igitur. Inveniuntur tamen in quibus aequo modo valet assumptio, sive praecedens, sive subsequens assumatur, ut in homine atque risibili. Si enim homo est, risibile est; atqui homo est, risibile igitur est; atqui risibile est, homo igitur est. Sed in his haec causa est, quia homo atque risibile aequi sunt termini, atque idcirco uno posito alterum comitari necesse est. Sed quia hoc in omnibus non est, idcirco dicimus non esse universale, ut assumpto posteriore, quod praecedebat probetur. Secundus vero modus est quoties assumpto posteriore atque consequenti quod antecesserat aufertur, hoc modo, si dies est, lucet; hic si assumamus non lucere, contrario modo atque in propositione prolatum est; assumamus dicentes, atqui non lucet; in eo igitur sequitur non esse diem; quod si diem negemus, id est quod antecedit in assumptione contrario modo atque positum est in propositione proferamus, non tollitur quod est connexum, ut si dicamus, atqui non est dies, non mox sequitur, non lucere, potest enim non esse dies, et tamen lucere. Est igitur secundi modi forma hujusmodi: si dies est, lucet; atqui non lucet, non est igitur dies. Primus igitur modus assumit quod praecessit, ut approbet quod connexum est; non potest vero assumere quod connexum est, ut approbet quod praecessit. Secundus autem assumit econtrario quod sequitur, ut quod praecessit evertat; non potest autem econtrario assumere quod praecessit, ut id quod connexum est auferatur. Tertius modus est, cum inter partes connexae atque ex duabus affirmationibus copulatae propositionis negatio interponitur, eaque ipsa negatio denegatur, quae propositio ὑπεραποφαντική Graeco sermone appellatur, ut in hac ipsa quam superius proposuimus, si dies est, lux est; si inter hujus propositionis partes negatio interveniat, fiet hoc modo, si dies est, lux non est; hanc si ulterius denegemus, erit ita, non si dies est, lux non est: cujus propositionis ista sententia est, quia si dies est, fieri non potest ut lux non sit. Quae propositio superabnegativa appellatur, talesque sunt omnes in quibus negatio proponitur negationi, ut non est dies, et rursus, Nec non Ausonii Troja gens missa coloni. In hac igitur si priorem partem, id est diem esse, in assumptione ponamus, consequitur etiam lucem esse hoc modo, non si dies est, lux non est, atqui dies est, lux igitur est. Qui modus a superioribus plurimum distat, quod in eo modo qui sit ab antecedentibus, ponitur antecedens, ut id quod sequitur astruatur. In modo vero qui sit a consequentibus, perimitur consequens, ut id quod praecesserat, auferatur. In hoc vero neutrum est, nam neque antecedens ponitur, ut quod sequitur, confirmetur, nec interimitur subsequens, u id quod praecesserat, evertatur; sed ponitur antecedens, ut id quod sequitur, interimatur. Hic autem propositionis modus partes inter se suas continet repugnantes, adversum quippe est ac repugnat, si dies est, non esse lucem. Sed idcirco rata positio est, quia consequentium repugnantia facta per mediam negationem alia negatione destruitur, et ad vim affirmationis omnino revocatur. Nam quia consequens esse intelligitur, ac verum, si dies est, esse lucem, repugnat ac falsum est, si dies est, non esse lucem, quae denegata rursus vera est ita, non si dies est, lux non est, et sit consimilis affirmationi, si dies est, lux est, quia facit affirmationem geminata negatio. Similiter vero fiunt ex repugnantibus propositionis partibus argumenta, vel si duabus negationibus, vel si negatione et affirmatione, vel si affirmatione et negatione jungatur. Quomodo vero fiant ex talibus connexis repugnantes, superius dictum est. Fit vero ex ea propositione quae duabus jungitur negativis ex repugnantibus argumentum hoc modo: sit propositio, si non est lux, dies non est; fiat repugnans ita, si non est lux, est dies; huic jungamus negationem ut fiat vera ita, non si lux non est, dies est, atqui lux non est, dies igitur non est. Item fit ex negatione atque affirmatione propositio haec: si dies non est, nox est; huic additur ex posteriore parte negatio, et fit ita: si dies non est, nox non est; fit repugnans, haec nihilominus abnuatur ut sit vera, non si dies non est, nox non est, assumimusque, atqui dies non est; concludimus, nox igitur est. Item ex eadem propositione, quae ex negativa affirmativaque conjungitur et dicit: si dies non est, nox est, si a priori parte negatio subtrahatur, fiet repugnans, hoc modo: si dies est, nox est; huic apponatur negatio, ut vera esse possit, hoc modo: non si dies est, nox est, assumamque, atqui dies est, concluditur, nox igitur non est. At si sit ex affirmatione et negatione propositio conjuncta, velut haec: si vigilat non stertit, demitur posteriori parti negatio, ut fiat ita: si vigilat stertit; sed haec repugnat. Tota rursus propositio denegetur, ut fiat vera hoc modo: non si vigilat stertit; assumimus, atqui vigilat; concludamus necesse est, non stertit igitur. Sed hae quatuor ex repugnantibus conclusiones in tertio modo consistere intelliguntur, quarum quidem Tullius tres commemoravit, unamque praecepto docuit, eam quam propositio talis efficit, quae duabus jungitur affirmativis; duas vero exemplo, scilicet eam quae ex tali propositione nascitur, quam duae copulant negationes, et eam quae ex propositione tali connexa procreatur, quae ex affirmatione negationeque consistit. Reliquam vero praeteriit, quod illarum similitudine etiam haec in tertium conclusionis modum videbatur incidere. Quartus modus in disjunctione consistit, hoc modo: aut dies est, aut nox est; sed dies est, nox igitur non est. Hujus haec ratio est, quia disjunctiva enuntiatione proposita, prior pars ejus assumitur affirmando, ut subsequens auferatur; ex ea enim propositione quae dicit, aut dies est, aut nox est, assumimus, atqui dies est, scilicet affirmantes esse diem, quam assumptionis affirmationem consequitur non esse noctem. Quintus modus est, cum in eadem disjunctiva propositione, id quod primum est, negando assumitur, ut id quod est posterius inferatur, hoc modo: aut dies est, aut nox est, atqui dies non est, per negationem scilicet facta est assumptio, consequitur esse noctem. Sextus vero modus ac septimus ex quarti et quinti modi disjunctiva propositione deducuntur, una negatione videlicet adjuncta, et disjunctiva propositione detracta, additaque conjunctiva his propositionibus quae superius in disjunctione sunt positae, hoc modo: non et dies est, et nox est. Dudum igitur in disjunctiva ita fuit, ut aut dies est, aut nox est. Ex hac igitur propositione sublata, aut conjunctione, quae erat disjunctiva adjecimus, et quae copulativa est, praeposuimusque negationem. Itaque fecimus ex partibus disjunctivae propositionis copulatis, addita negatione, propositionem sexti atque septimi modi, quae est, non et dies est et nox est, in qua is assumatur esse diem, noctem non esse consequitur ita, atqui dies est, non est igitur nox. Septimus vero modus est, cum prima pars propositionis negando assumitur, ut posterior subsequatur, hoc modo: non et dies est et nox est; atqui dies non est, nox igitur est. Atque hic modus propositionum in solis his inveniri potest, quorum alterum esse necesse est, ut diem vel noctem, aegritudinem vel salutem, et quidquid medium non habet. Quo autem modo omnium syllogismorum conditionalium veritas sese habeat, his diligentissime explicuimus libris quos de hypotheticis conscripsimus syllogismis. Nunc vero, non quod de his perfectior consideratio inveniri potest apposuimus, sed id quod ad explanandum M. Tullii sententiam poterat accommodari. Ut igitur cuncta quae diximus breviter colligantur, primus modus est quoties in connexa propositione primum ut in propositione locatur, assumitur, ut consequatur secundum, hoc modo: si dies est, lux est, atqui dies est, lux igitur est. Secundus modus est quoties in connexa propositione secundum econtrario assumitur quam in propositione collocatum est, ut id quod primum est auferatur, hoc modo: si dies est, lux est; atqui non est lux, non est igitur dies. Tertius modus est cum connexae propositionis partes ex affirmationibus junctae, negatione dividuntur, totique propositioni negatio rursus adjungitur, assumiturque, quod prius est, sic ut in propositione est enuntiatum, ut econtrario concludatur secundum quod in propositione prolatum est, hoc modo: non si dies est, lux non est, atqui dies est, lux igitur est. Hic ergo posito quod praecedebat, id est esse diem, eversum est quod sequebatur, id est, non esse lucem; negationem quippe affirmatio omnis evertit, vel cum connexae propositionis ex negationibus junctae, secundae parti negatio detrahitur, totaque propositio denegatur, positaque priore propositionis parte, interimitur quod subsequebatur, hoc modo: non si lux non est, dies est, atqui lux non est, dies igitur non est; vel si connexae propositionis ex negatione atque affirmatione compositae, secundae parti negatio jungatur, eaque insuper denegetur, ponaturque quod prius est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies non est, nox non est, atqui dies non est, nox igitur est; vel si in eadem propositione, quae ex negatione atque affirmatione copulata est, priori parti negatio subtrahatur, eaque denegetur, ponaturque quod primum est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies est, nox est, atqui dies est, nox igitur non est; vel si connexae propositionis ex affirmatione et negatione copulatae, posteriori parti denegatio dematur, totaque insuper denegetur, positoque priore, id quod sequitur interimatur, hoc modo: non si vigilat stertit, atqui vigilat, non stertit igitur. Atque haec omnia in tertio modo esse intelliguntur, atque ex repugnantibus fiunt, et semper id quod antecedit, ponitur, ut id quod sequitur, auferatur. Nam non sicut in propositione conditionali quia negata repugnantia partium fit vera, prior pars ponitur, sive affirmative, sive negative, ita eam reddit assumptio. Sed ut prior pars fuerit assumpta, reliqua contraria enuntiatione concluditur. Nam si assumptio fuerit affirmativa, erit negativa conclusio. Si assumptio negativa, erit conclusio affirmativa. Quartus modus est cum in disjunctiva propositione primum ponitur, ut auferatur secundum, hoc modo: aut dies est, aut nox est; atqui dies est, nox igitur non est. Quintus modus est quoties in disjunctiva propositione auferatur quod prius est, ut ponatur secundum, hoc modo: aut dies est, aut nox est, non est autem dies, nox igitur est. Sextus modus cum his rebus quae in disjunctionem venire possunt, id est contrariis vel repugnantibus medietate carentibus, negatio praeponitur, et copulativae conjunctiones adjunguntur, poniturque quod primum est, ut id quod est subsequens auferatur, hoc modo: non et dies est et nox est, dies autem est, nox igitur non est. Septimus modus est cum in eadem propositione aufertur id quod praecedit, ut ponatur id quod consequitur, hoc modo: non et dies est, et nox est; atqui dies non est, nox igitur est. His igitur ita praedictis ad Ciceronis verba veniamus.
5.2
Cum tripartito igitur distribuatur locus hic in consecutionem, antecessionem, repugnantiam, reperiendi argumenti locus est simplex, tractandi triplex: nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri; est autem pecunia signata argentum, legata igitur. An illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est numerata pecunia argentum; est autem numerata pecunia argentum, legata igitur est. An illo modo: Non et legatum argentum est, et non legata est numerata pecunia; legatum autem argentum est, legata igitur numerata pecunia est.
5.3
Eum locum qui ex antecedentibus, consequentibus et repugnantibus esset, unum recte videri, eumque in conditione esse positum, sed trina partitione distribui, superius explicatum est; idque M. Tullius evidentius notat dicens, intellectum quidem ejus considerationemque in conditione positam unam esse, sed per argumentationis tractationem tripartito dividi. Cujus rei per primum ac secundum et tertium hypotheticorum syllogismorum modum, sicut paulo superius diximus, exempla subjecit. Quae quoniam implicatiora videntur quam ut primo statim auditu comprehendantur, visum paulisper est apertioribus exemplis animum lectoris imbuere, ut in facilioribus primum exercitata intelligentia, sine magno negotio, quae sunt difficiliora perpendat. Ab antecedentibus igitur argumentatio fit, quoties enuntiata propositionis conditione sumitur id quod antecedit, ut id quod sequitur inferatur, hoc modo: sit enim dubium an Tullius animal sit, concedaturque eumdem Ciceronem esse hominem, et sit rata propositio haec: Tullius si homo est, animal est; homo antecedit, animal sequitur; si igitur ex antecedenti velim facere argumentationem, assumam id quod praecedit, hoc modo: sed homo est Cicero, consequitur animal esse Ciceronem; et est hic primus quem supra diximus modus. Rursus a consequenti argumentatio fit quoties in conditione proposita id quod consequitur tollit assumptio, ut id quod praecesserat interimatur, hoc modo: si homo est Cicero, animal est. Antecedit homo, sequitur animal. Si igitur ex consequenti facere argumentum velim, dicam, atqui non est animal, sequitur ne esse hominem quidem, sed id perspicue falsum est, esse enim hominem constat, falsum est igitur animal non esse. Tullius igitur animal est; et hic dictorum superius secundus est modus. Quod si a repugnantibus fiat, in tertio scilicet modo digestarum superius conclusionum, faciemus ita: non si homo est Tullius, animal non est; repugnat enim esse hominem et animal non esse; hic si assumamus esse hominem, animal quoque esse, recta ratione concludimus, hoc modo: atqui homo est, animal igitur est, atque hic quidem modus ex ea propositione connexa conversus est, quae ex duabus conjuncta est affirmativis. His igitur tribus modis Tullius qui homo esset, animal quoque monstratus est esse: nunc quidem dum id quod antecedit assumimus, id est esse hominem; nunc vero dum id quod consequitur, in assumptione denegamus, id est non esse animal; nunc autem repugnantiam denegantes eorum quae sibi sunt consequentia, posito quod praecedebat, id quod sequebatur intulimus. Quibus ita praecognitis, nunc M. Tullii tractemus exempla. Cum enim dixisset loci in consecutione, antecessione et repugnantia positi, reperiendi quidem argumenti simplicem esse intellectum, tractandi autem triplicem, adjecit: Nam quid interest, cum tibi sumpseris ad demonstrandum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit argentum omne legatum, utrum id ab antecedentibus, an a consequentibus, an a repugnantibus probes? Namque eadem sententia in conclusione colligitur, et argumentationum diversitas non in re, sed in antecedentium et consequentium et repugnantium tractatu est constituta. Primum igitur ponatur quod testamento aliquis omne suum argentum mulieri legaverit, quaeraturque an numerata quoque pecunia mulieri legata sit, concedaturque numeratam etiam pecuniam argentum appellari, argumentum igitur in primo modo ex antecedentibus tali ratione contexitur: proponimus enim sic, si pecunia signata numerataque argentum est, eadem pecunia signata numerataque legata mulieri est; hic igitur praecedit numeratam atque signatam pecuniam argentum esse, sequitur legatam esse mulieri; id igitur quod praecessit assumimus dicentes: at est signata ac numerata pecunia argentum; concludimus numeratam signatamque pecuniam mulieri esse legatam, eritque totius argumentationis hic textus: Si pecunia signata numerataque argentum est, legata mulieri est; at est pecunia signata numerataque argentum, igitur legata est mulieri. In quo si ad saepius praemissa plurimisque exemplis superius enodata lectoris animus revertatur, hanc argumentationem in primo modo ab antecedentibus esse compositam non ignorabit; a consequentibus vero hoc modo: Si numerata pecunia non est legata mulieri cui sit argentum omne legatum, numerata pecunia non est argentum. Hic igitur praecedit numeratam pecuniam non esse legatam, cum sit argentum omne legatum; sequitur numeratam pecuniam argentum non esse. Si igitur id quod est posterius auferamus, id est numeratam pecuniam non esse argentum, dicemus: Atqui est numerata pecunia argentum, affirmatio namque tollit negationem. Sequitur igitur ut pars praecedens auferatur, ea quae erat non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, cum argentum ei fuisset omne legatum. Sed cum sit, omnis negatio affirmatione consumitur, dicimusque in conclusione: Est igitur numerata pecunia mulieri legata, cum ei sit argentum omne legatum; eritque hujusmodi argumentatio: Si non est mulieri legata pecunia numerata, cum ei sit argentum omne legatum, non est argentum numerata pecunia; atqui est argentum numerata pecunia, legata est igitur mulieri numerata pecunia, cum ei fuerit argentum omne legatum. Sed quod Tullius brevitatis causa praeteriit, id est, illam partem propositionis quae ait: Cum sit mulieri argentum omne legatum, nos apertioris intelligentiae causa subjunximus; nec perturbare lectorem debet, quod cum in superioribus exemplis in secundo modo per negationem facta fuerit semper assumptio, et per negationem rursus illata conclusio, nunc per affirmationem et assumptio et conclusio facta est. Cujus rei evidentissima ratio est. Nam cum in superioribus exemplis prima propositio ex affirmationibus fuerit constituta, atque in secundo modo assumptio id quod sequebatur auferret, atque interimeret id quod praecedebat, necessarium erat duplicem affirmationem geminata negatione consumi, hoc modo: Si dies est, lux est, utraeque ex affirmatione sunt constitutae. Ut igitur posterior pars, id est, lux est, quae affirmatio est, interimatur, deneganda est Dicam igitur: Atqui non est lux, quo fit ut praecedentem quoque partem, id est, dies est, quam affirmationem esse manifestum est, negatione tollamus, concludentes, dies igitur non est. At in hoc Ciceronis exemplo utraque pars primae atque hypotheticae propositionis negationibus enuntiata est, quae in assumptione vel conclusione non ab aliis nisi ab affirmationibus auferuntur, hoc modo. Est enim tale Ciceronis exemplum: si legata non est mulieri numerata pecunia, non est numerata pecunia argentum, vides ut sit utraque negatio? Nam et non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, et non esse numeratam pecuniam argentum, utraeque. in negatione sunt positae; quod si auferenda est per assumptionem propositionis consequens pars, quoniam negatio est, non esse numeratam pecuniam argentum, dicendum est argentum esse pecuniam numeratam; quod si in conclusione auferenda est pars praecedens, ea quae negatio est, id est, non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, dicendum est: Legata igitur mulieri numerata pecunia est. Et secundus quidem modus rite a consequentibus factus hujusmodi est. Illud tamen est diligentius adnotandum, quod superius M. Tullius, cum locorum omnium breviter exempla disponeret, loci hujus, qui a consequentibus ducitur, inconveniens secundo conditionalium syllogismorum modo subjecit exemplum, potiusque primo convenit modo, quia non a consequentibus conclusionem, sed ab antecedentibus facit. Ita quippe posuit a consequentibus, si mulier cum fuisset nupta cum eo quicum connubii jus concessum non esset, nuntium remisit, quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet. Hic igitur cum quaeratur an dotis pars apud virum debeat permanere, id quod praecedit assumitur, ut fiat rata conclusio hoc modo: Sed mulier cum eo nupta est quicum connubii jus non fuit, concluditur: Quoniam igitur qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet, et ita non est a consequentibus argumentum, quia non id quod consequebatur assumptum est, sed id quod praecedebat. Erat quippe antecedens, nupta mulier praeter connubii jus; sequebatur, cum filii patrem non sequebantur, pro eis nihil ex dote retineri. Sic igitur Tullius pro eo quod est a consequentibus argumentum, ab antecedentibus potius dedit exemplum. Potest vero ita fieri a consequentibus argumentum, si id de quo quaeritur prius ponatur, et id quod assumendum; est posterius, hoc modo: Si quid ex dote pro liberis manere oportebit, quia patrem liberi sequuntur, cum eo nupta est mulier quicum connubii jus esset. Sumo igitur id quod consequitur per negationem, ita: Sed non est nupta mulier cum eo quicum connubii jus erat, atque ideo qui nati sunt, patrem non sequuntur. Perimitur ergo in conclusione id quod in propositione praecesserat. Ita pro liberis igitur manere nihil oportet. Sed de secundo modo ista sufficiant, nihil namque, ut arbitror, praetermissum est. Tertius modus a repugnantibus longe perspicuus hoc modo est: Non et legatum omne argentum est, et non est legata mulieri pecunia enumerata. Hic namque consequens erat: Si argentum esset omne legatum, pecuniam quoque numeratam fuisse legatam; ut igitur fieret repugnans, huic consequentiae interposita negatio est, dictumque est, si argentum omne legatum esset, numeratam pecuniam non esse legatam; quod quia pugnat et falsum est, ad veritatem alia negatione sic reducitur: Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia, ut scilicet ei affirmationi conveniat quae dicit, si legatum argentum est, legatam esse pecuniam numeratam. Assumimus igitur huic propositioni argentum omne esse legatum, et consequitur omnem numeratam pecuniam mulieri esse legatam, ut sit forma argumentationis hujusmodi: Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia, atqui legatum argentum est, legata est igitur numerata pecunia. M. vero Tullius propositionem ita formavit: Non et legatum argentum est, et non est legata numerata pecunia. Sed nos idcirco casualem conjunctionem apposuimus eam quae est si, ut ex quo esset genere talis propositio monstraremus. Namque id ex consequenti connexo negatione addita fit repugnans. Connexum vero nulla aeque ut sit conjunctio posset ostendere, quanquam idem efficiat et copulativa conjunctio. Nam quae connexa sunt, etiam conjuncta esse intelliguntur, ex hoc quod paulo ante diximus; quod argumentum ex ea propositione profectum est, quae duabus affirmationibus copulabatur, et juncta negatione insuper denegata est. In omnibus igitur illud est approbatum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cum sit argentum omne legatum. Sed nunc quidem ex supradictis propositionibus, id quod antecedebat, assumpsimus; nunc vero, id quod consequebatur; nunc autem, id quod repugnabat. Ac de explanandis Ciceronis exemplis, ut arbitror, satis est. Illud autem dubitationem movere potest: nam si quis minus callidus ad Ciceronis exempla respiciat, eumdem locum arbitrabitur esse a genere, quem ab antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus esse diximus; illo falsus errore, quod in utrisque locis eodem Cicero utitur exemplo, argenti videlicet et numeratae pecuniae. Sed diligentius intuenti, in eisdem rebus diversus argumentationum videbitur esse tractatus. Aliud quippe est dicere, cum argenti species sit numerata pecunia, si genus legatum sit, et speciem esse legatam, quoniam nunquam species a genere separatur; aliud est in conditione enumerationem proponere, et eisdem partibus assumptis argumentationem varia ratiocinatione formare, ut superius demonstratum est, cum praesertim hujusmodi ex consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, argumentationes etiam praeter genera ac species fieri possint, velut nos superius indicavimus in die atque luce. Nam neque dies lucis, neque lux diei species, aut genus est. Sed id tantum in his considerari debet, quia posito altero, alterum necessaria ratione subsequitur. Differunt igitur loci a genere vel a specie ab eo loco qui in conditione est constitutus, quoniam illi ex universalitatis speciei ac partis ratione ducuntur, hic autem in consequentiae ac repugnantiae ordine tractatur. Post haec igitur Tullius hypotheticorum syllogismorum modos conclusionesque dinumerat hoc modo:
5.4
Appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, menti, in qua cum primum assumpseris, consequitur id quod annexum est, primum conclusionis modum; cum id quod annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit, secundus appellatur concludendi modus; cum autem aliqua conjuncta negaris, et his alia negatio rursus adjungitur, et ex his primum sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus. Ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi enthymemata appellant, non quod omnis sententia proprio nomine enthymema non dicatur, sed ut Homerus propter excellentiam, commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic cum omnis sententia enthymema dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficiatur, acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Ejus generis haec sunt, hunc metuere, alterum in metu non ponere, eam quam nihil accusas, damnas. Bene quam meritam esse dicis, existimas male mereri. Id quod scis prodest, nihil id quod nescis, obest. Hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes. Sed philosophorum magis, quibus cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio, quae a dialecticis tertius modus, a rhetoribus enthymema dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disjunctionibus constant, ut aut hoc, aut illud, hoc autem non, igitur illud. Itemque aut hoc, aut illud, non autem hoc, illud igitur. Quae conclusiones idcirco ratae sunt, quod in disjunctione plus uno verum esse non potest, atque ex his conclusionibus quas supra scripsi, prior quartus, posterior quintus, a dialecticis modus appellatur. Deinde addunt conjunctionem negativam, sic, non et hoc est et illud, hoc autem est, non igitur illud; hic modus est sextus. Septimus autem, non et hoc et illud, non autem hoc, illud igitur. Ex his modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quibus est tota fere dialectica. Sed ne hae quidem quas exposui sunt ad hanc institutionem necessariae.
5.5
Etsi multipliciter superius cuncta digessimus, nec expositionis indiget repetita toties disputatio, erit tamen operae pretium, si quam brevissime potero M. Tullii verbis mediocris lucem commentationis interseram. Septem igitur modos hypotheticos enumerans ait, cum in connexis propositionibus id quod est primum assumitur, ut ostendatur secundum, primum a dialecticis modum vocari, hoc modo: Si hoc est, illud est; quod dicit hoc, primum est, quod vero ait illud, secundum. Assumitur ergo quod primum est, atqui hoc est; concluditur igitur id quod secundum est, illud igitur est, velut in his rursus exemplis: si homo est, animal est, assumitur, atqui homo est, concluditur, animal igitur est. Secundum vero modum ait esse Tullius connexis propositionibus textum, in quo si secundum negatur, sequitur ut id etiam quod primum est abnuatur hoc modo: si hoc est, illud est; illud autem non est, igitur ne hoc quidem est. In exemplis ita: si homo est, animal est; animal autem non est, homo igitur non est. Sed Tullius ita dixit, cum id quod annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit, secundum esse modum, quasi connexa propositione affirmativis partibus juncta; universaliter autem rectius diceretur, cum id quod annexum est, id est secundum, perimitur, perimi illud quoque cui annexum est, id est primum, ut si affirmativum est id quod annexum est, negatione perimatur; sin vero negativum, affirmatione; et de eo quoque cui annexum est, id est primum, idem est ut si in connexa propositione affirmetur, in conclusione denegetur, secundum nunc propositum Ciceronis exemplum; si vero negativa sit propositionis prior pars, in conclusione contraria affirmatione tollatur. Tertium vero modum ait esse Cicero cum ea quae conjuncta sunt, denegantur, et his alia negatio rursus adjungitur, ut quia animal homini conjunctum est, ita dicamus: Non et homo et non animal est, atque ex his unum ponitur, ut quod relinquitur auferatur, hoc modo: Ponimus hominem esse, dicentes: Atqui homo est; quod ergo relinquitur, non est animal, aufertur, atque concluditur, animal igitur est. Fit argumentatio hoc modo: Non et homo est, et non animal, atqui homo est, animal igitur est. Ex his nasci dicit enthymemata ex contrariis conclusa, quibus plurimum rhetores uti solent; atque haec enthymemata nuncupantur, non quod eodem nomine omnis inventio nuncupari non possit( enthymema namque est mentis conceptio, quod potest omnibus inventionibus convenire), sed quia haec inventa, quae breviter ex contrariis colliguntur, maxime acuta sunt, propter excellentiam speciemque inventionis commune enthymematis nomen proprium factum est, ut haec a rhetoribus quasi proprio nomine enthymemata vocentur. Sicut apud Graecos quoque poeta Homerus tantum dicitur, et quisquis ex Homero aliquid profert, ita dicere consuevit: Hunc versum poeta locutus est, et tunc non alius intelligitur praeter Homerum, non quod caeteri non sint poetae, sed quod excellentia hujus commune nomen vertit in proprium. Fiunt vero haec enthymemata hoc modo, ex contrariis videlicet texta, hunc metuere, alterum in metu non ponere, velut si de Lentulo et Cethego, caeterisque diceretur: Paucos cives interficere metuis, ne respublica intereat nihil laboras. Connexum quippe est ut quicunque noluit interire paucos cives, rempublicam multo magis nolit exstingui. Quibus cum interponitur negatio, fit ex repugnantibus argumentum. Sed hoc breviter Tullius enuntiavit, nos vero argumentum in syllogismum redigamus, a repugnantibus scilicet, ex quo enthymemata nasci solent, hoc modo: Sit connexum, si quis metuit cives paucos interfici, is metuit interire rempublicam, hic interponitur negatio sic: Si quis metuit cives paucos interfici, is non metuit interire rempublicam, jungitur alia negatio: Non si quis metuit paucos cives interfici, non metuit interire rempublicam. Quae duae negationes uni affirmationi partes sunt, quae dicit: Si quis metuit hoc, metuit et illud, cujus quidem assumptio est, at metuit hoc, conclusio sequitur, metuit igitur et illud, quae tantumdem valet, si negando interrogetur ita, hoc metuis, illud non metuis. Sed quia non totus( ut supra posuimus) in his argumentationibus ponitur syllogismus, sed propositio, cujus assumptio et conclusio notae sunt, idcirco enthymema dicitur, quasi brevis animi conceptio. Et in caeteris exemplis idem modus est. Sed haec quidem Ciceronis similitudo non tam ex repugnantibus quam ex contrariis argumentum intelligitur continere. Metuere quippe et non metuere contraria sunt, nisi hoc ipsa verborum prolatio a contrariis argumentum ad repugnantiam retrahat. Nam quod dicit hunc metuere, alterum in metu non ponere, tale est ut repugnantia videantur. Etenim metuere et non metuere contraria sunt. In metu autem non ponere, et metuere, prolatione ipsa tam contraria quam repugnantia intelliguntur, licet eadem probetur esse sententia. His adjecit alia rursus exempla: Eam quam nihil accusas, damnas. Hujus enthymematis talis est integer syllogismus: non si nihil accusas damnas, sed nihil accusas, non damnas igitur. Venit ergo hoc argumentum ex ea propositione connexa, quae ex duabus componitur negativis, ita: si nihil accusas, non damnas; posteriori vero parti detracta negatio est, et insuper tota est propositio denegata hoc modo, non si nihil accusas, damnas, et ex ea factum est argumentum, quod positum in interrogatione efficit enthymema, hoc modo: quam nihil accusas, damnas, bene quam meritam esse autumas, male mereri. Hujus quoque enthymematis talis est collectio: non et bene meritam esse autumas, et male mereri, atqui bene meritam esse autumas, non male igitur mereri. Quod enthymema ex ea propositione connexa perficitur, quae constat ex affirmatione et negatione, ita: si bene meritam esse autumas, non male mereri. Cujus ex posteriore parte dempta negatione, totaque propositione denegata, fiet propositio: non si bene meritam esse autumas, male mereri; quod in interrogationem deductum facit enthymema: bene quam meritam esse autumas, male mereri. Item id quod scis prodest, nihil id quod nescis, obest; hoc quoque enthymema tali nectitur syllogismo: non id quod scis prodest, et id quod nescis non obest. At id quod scis prodest, obest igitur id quod nescis. Hoc argumentum ex ea propositione compositum est, quae duabus affirmationibus juncta acceperit mediam negationem et insuper denegata est. Quod interrogatum fit enthymema hoc modo: id quod scis prodest, nihil id quod nescis obest. Omnium vero superius exemplorum ista sententia est. Nam quam quisquam nihil accusat, eam damnare recte non potest; et eam quam bene meritam esse autumat, male mereri de ea turpe est; et si id quod scit quisque in causa proderit, oberit, si est contrarium id quod nescit. Hunc vero locum communem esse oratoribus ac philosophis dicit, sed apud illos tertium modum, apud rhetores vero enthymema nuncupari. Reliqui, inquit, modi plures sunt, nam cum tres superius enumerasset modos, adjungens quatuor, plures dixit. Hi sunt in disjunctionibus constituti hoc modo, aut hoc, aut illud, hoc autem, non igitur illud, qui est quartus modus a nobis quoque supra positus ita: aut dies est, aut nox est. Dies autem est, non igitur nox est, et semper, quod ait Cicero; hoc ad praecedens spectat; quod vero ait illud, ad consequens, sive in connexis propositionibus, sive disjunctis, item aut hoc, aut illud, non autem hoc, illud igitur. Hic quoque quintus modus est, velut in his exemplis, aut dies est, aut nox est, non autem dies, nox igitur est. Quarum conclusionum necessitatem ex eo dicit evenire, quia quae in disjunctione posita, medium non videntur admittere, ut esse aliud praeter eorum alterum possit, atque ideo uno sublato alterum esse, unoque posito alterum non esse concluditur. Quod si sit medium, quod praeter alterutrum esse possit, nec vera propositio, nec rata est conclusio, velut in his, aut album est, aut nigrum, id falsum est. Esse enim praeter ea rubrum potest. Sed si ponamus esse album vel auferamus, non necesse erit non esse vel esse nigrum, quia quod rubrum est, medium esse potest. Deinde, inquit Tullius, addunt conjunctionum negantiam, in disjunctivis scilicet propositionibus, hoc modo: non et hoc et illud, hoc autem, non igitur illud; idem est, non et nox et dies est, nox autem est, non igitur dies est: hic igitur sextus modus esse praedictus est. Septimus autem est ex eadem veniens propositione, hoc modo: non et hoc et illud, non autem hoc, illud igitur, velut si ita dicamus, non et nox et dies est, nox non autem est, dies igitur est. Quae propositiones nisi in disjunctis medioque carentibus rebus ratam conclusionem habere non poterunt. Age enim ita dicamus, non et album, et nigrum, ponamusque non esse album, non consequitur. ut sit nigrum, potest enim esse quod medium est. Hujusmodi igitur per negationem conjunctionum( ut Tullius ait) propositio si ratas factura est conclusiones in disjunctis rebus, medioque carentibus accommodetur, alias non erit rata conclusio. Distat vero propositio tertii modi a propositione sexti et septimi, quod tertii modi propositio ex conjunctis nascitur. Haec vero sexti et septimi ex disjunctis terminis existit, ut in superioribus patet exemplis. Ex his igitur, inquit, modis conclusiones innumerabiles nascuntur, unus enim quilibet eorum modus infinitis conclusionibus aptari potest, veluti primus ac secundus in omnibus quae sibi connexa sunt, quorum nullus est numerus, si quis persequi velit, itemque repugnantium infinita est multitudo, in quibus tertius modus est utilis; item plura disjuncta sunt in quibus quartus, et quintus, et sextus, et septimus plurimum valent. Atque in his, inquit, omnis fere est dialectica, sed ad topicos locos tres primi modi sunt necessarii, qui antecessionem, consecutionem et repugnantiam tenent. Reliqui vero complendae disputationis magis gratia quam quod ad hanc institutionem necessarii fuerint videntur adjecti.
5.6
Proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur, deinde rerum effectarum ab efficientibus causis; harum exempla ut reliquorum locorum paulo ante posui, et quidem ex jure civili. Sed haec patent latius: causarum enim genera duo sunt: unum quod vi sua id quod sub ea subjectum est, certe efficit, ut ignis accendit; alterum quod naturam efficiendi non habet, sed sine quo effici non possit, ut si quis aes causam statuae velit dicere, quod sine eo non possit effici. Hujus generis causarum sine quo non efficitur, alia sunt quieta nihil agentia, stolida quodammodo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, et caetera generis ejusdem; alia autem praecursionem quamdam adhibent ad efficiendum, et quaedam afferunt per se adjumenta, etsi non necessaria, ut amori congressio causam attulerat, amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur, atque ut earum causarum sine quibus effici non potest, genera dividi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adjuvante, aliae quae adjuvari velint, ut sapientia efficit sapientes: an sola per se beatos efficiat, necne sola per se, quaestio est.
5.7
Post eum locum qui in conditione est constitutus, consequens erat is qui considerabatur ex causis; post hunc is enumeratus locus est qui, in effectis causarum positus, argumenta praestabat. Quorum quidem superius M. Tullius exempla proposuit, nunc rationem latius tractat. Cum igitur Aristoteles quatuor posuerit causas, quibus unumquodque conficitur: primam, quae movendi principium est; secundam, ex qua fit aliquid, quam materiam vocat; tertiam rationem ac speciem, qua unumquodque formatur; quartam, finem propter quem quodlibet efficitur, at vero M. Tullius principalem causarum divisionem facit in ea quae efficiant aliquid et in ea sine quibus effici nequeant, ut id quod efficit, ad eam causam referatur in qua motus principium constitutum est, id vero sine quo non fit aliquid, tum ad intellectum materiae transferatur, vel eorum quae conjuncta materiae efficientis adjuvant facultatem, tum ad reliquas causas ducatur, ut paulo posterius apparebit. Ejus igitur causae, quae vi sua id quod subjectum est efficit, tale proponit exemplum, ut ignis accendit: nam accensionis ipsius causa ignis est, et id efficere potest, atque illud quod accenditur, movet atque permutat. Eam vero causam, sine qua id quod faciendum est fieri nequit, ab una ejus parte designat, veluti cum dicit aes causam esse statuae, quod sine eo statua non possit existere: hoc enim, ut per faciendam divisionem clarescet, non ea ipsa est causa sine qua non efficitur, sed pars ejus esse monstrabitur. Eam vero causam sine qua id quod faciendum est, effici non potest, dividit hoc modo: alia enim sunt quieta, nihil agentia, sed stolida quodammodo, ac per se, nisi agendi extra motus accesserit, immobilia: horum exempla, ut locus, tempus, materia, instrumentum. Omne enim quod fit, locum necesse est habere subjectum, in quo nisi aliquid fiat, locus ipse immobilis est, ad aliquid explicandum. Itemque materia et instrumenta, nisi manu moveantur artificis, ipsa naturaliter nihil egerint. Tempus quoque operationi subjectum est, quae si desit, nihil ipsum propriae naturae ratione perfecerit. Atque haec quidem sunt quae nihil agentia, tamen causae sunt, si his efficiens operatio superveniet. Alia vero quae in motu posita praecursionem quamdam ad efficientiam ac praeparationem videntur afferre, velut amoris causa est congressio, quae praecessit, et amor flagitii. Ex his, inquit, causis Stoica disputatio fatum connectit. Fatum enim dicunt esse praecedentium causarum subsequentiumque perplexionem quamdam, et catenae more continentiam, hoc modo: Ideo profectus est peregre, quoniam parentum iracundiam ferre non poterat; idcirco parentum iracundiam successione non ferebat, quia amicae amore detinebatur, idcirco amabat, quod saepe fuerat ante congressus; ideo congressus est, quia aliquid ut congrederetur praecessit. Itaque ordine praecedentium consequentiumque rerum fatum( ut dicit) a Stoicis nectitur. Item dividit eam causam quae vi sua efficit aliquid in eam quae ad efficiendum sibi sufficiat, eamque quae extrinsecus adminiculationis indigeat. Sufficit igitur sibi ad efficiendum causa, ut sapientia efficere sapientes per se nullo penitus adjuta solet. Sed haec an sola beatos efficere possit, quaeritur an ei sint extrinsecus addenda quae juvent, vel fortunae bona, vel corporis, itaque ea causa quae vi sua efficit aliquid, aut talis est, ut ei nulla sint extrinsecus adjumenta quaerenda, veluti artifici instrumenta quaedam, quibus id quod efficiendum est explicet atque conformet. Earum vero omnium quae Tullius statuit in alterutra divisione causarum, illa quidem quae vi sua explicant ea quorum causae sunt, omnia tam per se ad efficiendum valentia, quam quaesiti extrinsecus juvaminis indigentia, in ea Aristotelicae divisionis causa locabuntur, quae est principium motus. Quanquam de sapientia tali causae non convenit exemplum, sed potius ad rationem formamque contendit. Namque sapientia ratione quadam atque forma efficit sapientes. Ejus vero causae quam Tullius refert, sine qua non fit aliquid, materia quidem, tempus et locus, id est, ex quo fit, vel in quo fit, quae sunt efficienti substantia naturae; ut uno intellectu comprehendantur, vel materia sunt, vel materiae vice supposita; instrumenta vero ei causae sunt quae ad finem spectant, sed non ipsa finis, quia non finis instrumenta respicit, sed haec finem. Instrumenta namque propter aliquem finem parantur. Sed mirum videri potest cur congressionem amoris causam non interea enumeravit, quae habent efficiendi vim, sed inter eas posuerit causas, sine quibus effici non potest, cum tamen agat aliquid atque moveat. Nam ipsa congressio aliquid videtur efficere, similisque est ei causae quae ipsa quidem habet efficiendi vim, sed sine adminiculo non potest, veluti cum quaeritur de sapientia an sola beatum possit efficere. Sed Merobaudes rhetor ita disseruit, earum causarum, quae efficiendi vim haberent, eam esse facultatem, ut etiamsi adjumentis extrinsecus indigeant, effectus tamen earum ad id spectet quod efficiendum est. At in his causis quae sunt praecursoriae, etiamsi eis antecedentibus aliquid existit, non tamen id quod existere intelligitur praecursio principaliter operatur. Sed ista quidem veluti sub quadam occasione praecurrit, illa vero res quae existere dicitur, aliis operantibus nascitur, velut in congressione solum[ an solitum?] est fieri. Fortasse enim non propter amorem quisque congreditur, sed praecedente congressione amor existit, quem non congressio principaliter appetebat. Itaque quoniam praeter congressionem amor existere non potuit, recte inter eas causas congressio locata videtur sine quibus non efficitur; quoniam vero non efficit vi sua, quandoquidem nec principaliter ut efficiat, spectat, sed tantum ea ante aliquid existit, recte inter praecursorias, ac non inter efficientes causas est collocata.
5.8
Quare cum in disputationem inciderit causa efficiens, aliquid necessario sine dubitatione licebit, quod efficitur ab ea causa concludere. Cum autem talis causa erit, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet. Hoc autem sine quo non efficitur, saepe conturbat. Non enim si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria; hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit, diligenter est separandum. Illud enim est tanquam: Utinam ne in nemore Pelio cecidissent abiegnae ad terram trabes! nisi enimc ecidissent abiegnae ad terram trabes, Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in hic trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Ajacis navem crispisulcans igneum fulmen injectum est, inflammatur navis necessario.
5.9
Prima quidem causarum divisio, secundum Tullium, fuit in ea quae efficerent aliquid, et ea sine quibus effici non posset, atque illud quidem quod efficeret, in gemina item partitus est, scilicet in id quod ad efficiendum aliquid necessariam vim possideret, neque ullius indigeret extrinsecus adjumenti, et in id quod nisi aliis adjuvantibus operari atque efficere non posset. Ac primum de ea loquitur causa quae efficiendi vim tenet, ejus enim ea pars cui efficiendi necessitas adest, statim secum conclusionem comitem trahit; dicta enim causa, quae necessario aliquid efficit, effectus etiam necesse est consequatur, veluti si solem adfuisse quis dixerit, lucem quoque adfuisse monstrabit, aut cum alicui adesse sapientiam dixerimus, sapientem necesse est fateamur. At in his causis efficientibus quae extrapositis indigent adjumentis, non eadem ratio est; neque enim ut quaeque hujusmodi causa dicitur, ita necesse est effectum sequi. Non enim hujusmodi causa necessario efficit quod vult, nisi extrapositis auxiliis adjuvetur; idem est etiam in ea causa quae ipsa quidem efficiendi vim non habet, sed sine ea non provenit effectus. Nam, ut Tullius quoque commemorat, nullam in efficiendis rebus adhibet necessitatem, atque ideo dicta causa non statim sequitur effectus. Neque enim si congressus est, mox amavit, nec si fuit aes, statuam quoque fuisse necesse est, ex quo aliarum causarum partitio nascitur. Aliae namque causae sunt necessariae, aliae minime. Non necessariarum aliae sunt efficientes, aliae sine quibus non efficitur. Necessariarum vero causarum conclusio non solet conturbare; ut enim haec causa fuerit dicta, statim in conclusione sequuntur effectus. Non necessariarum vero, quae sunt partim efficientes, quod nunc tacuit, sed paulo ante praedixit, non habent subsequentem effectae rei conclusionem. Neque enim si liberi sine parentibus non sunt, idcirco in parentibus efficiendi causa necessaria fuit, cum videamus in hominum esse potestate ne gignant. Ea vero causa quae ipsa quidem non efficit, sed sine ipsa effici non potest, hujusmodi est quemadmodum Enniano versu declaratur. Nisi enim cecidissent abiegnae trabes ad terram, Argo illa facta non esset. Ex trabibus namque Argo facta est, sed nulla inerat trabibus necessitas, ut ex eis fieret navis; at vero ea causa quae est efficiens, et quae in se suam continet necessitatem, talis est. Quale cum in Ajacis navem igneum crispisulcans fulmen injectum est, statim enim accendi necesse est navim, quia ignis accendendi necessaria causa est; et sensus quidem est hujusmodi, ordo autem paulo confusior est, ait enim hoc modo: Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur, saepe conturbat. Quod cum dixisset, cumque vel utriusque vel alterius exemplum ponere debuisset, neutro conveniens exemplum similitudine dedit. Namque cum vel necessariam causam efficientem, vel eam sine qua non efficitur, proposuisset, ejus causae posuit exemplum, quae efficiat quidem aliquid, sed non sine extrapositis adjumentis, hoc modo: Non enim si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria. Parentes enim et maxime masculini sexus efficiens causa est, sed non sine femina, id est non sine materia quadam, et ea causa sine qua fieri non possit, cum ipsa vim efficiendi non habeat. Itaque nec causae necessariae et efficientis posuit exemplum, nec ejus sine qua fieri nihil possit, sed efficientis quidem, non tamen necessariae; sed videtur tacuisse in propositione id cujus posuit exemplum; ita enim apertius dici potuisset: Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet; hoc autem quod non habet efficiendi vim necessariam, vel hoc sine quo non efficitur, saepe conturbat. Itaque sic intelligendum est, quasi ita sit dictum; nam de necessaria causa nullum posuit exemplum. Quod vero subjecit, utrisque causis convenit posterius enumeratis, tam efficienti non necessariae, quam ejus sine qua nihil efficitur. Parentes namque tam masculini sexus quam feminini esse dicuntur, quorum quidem masculini sexus ea causa est quae efficiat, sed non necessaria. Feminini vero ea quae non efficiat, sed sine qua effici non possit. Quae cum ita sint, discernendae sunt causae et pervidenda necessitas, nec omnis causa praemittenda ut subsequatur effectus, sed ea tantum in qua est efficiendi necessitas, etiamsi extrinsecus adjumenta defuerint.
5.10
Atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione, suum quasi opus efficiant, velut omne intereat quod ortum est. Aliae autem aut voluntate efficiunt, aut perturbatione animi, aut habitu, aut natura, aut arte, aut casu. Voluntate, ut tu cum hunc libellum legis. Perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat. Habitu, ut qui facile et cito irascatur. Natura, ut vitium in dies crescat. Arte, ut bene pingat. Casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa. Nec quidquam omnino, sed hujusmodi causae non necessariae.
5.11
Facit aliam rursus causarum divisionem ita: Causarum enim aliae sunt quae sua quadam vi, sine appetitione, sine voluntate, sine opinione, unum atque eumdem in efficiendis rebus ordinem tenent, ut est interire omnia quae orta sunt. Nam quia ortum est, idcirco etiam necesse interire, nec tamen ipse ortus, ut caetera intereant, vel appetitu aliquo, vel voluntate, vel opinione efficit; sed ita est ab aeterno rerum statu, ut quidquid ortum est, quia accepit esse, aliquando etiam esse desistat. Item aliae sunt causae quae aut in voluntate, aut in perturbatione animi, aut in habitu, aut in natura, aut in arte casuve consistunt. Voluntate, ut si quaerat aliquis cur Trebatius librum legat, respondebitur, quia legendi voluntas est. Perturbatione animi, ut si quis timore pallescat, aut urbem fugiat, bellis civilibus conturbatus. Habitu, ut si idcirco Trebatius facile de juris ratione responderit, quoniam multo usu constantem civilis scientiae habitum tenet, vel si quis idcirco irascatur facile, quia ejus animus per iracundiae habitum efferatus est. Natura, ut si quis idcirco dicatur irasci, quia naturaliter iracundus est, idque ei in dies vitium crescat. Arte, ut si idcirco bene quisque pingat, quia ejus artis peritus esse proponatur. Casu, ut quae in nostra potestate nullo modo sunt, fiunt tamen, velut in certo praesertim tempore, prosperitas navigandi. Atque horum omnium nihil a causa vacuum est, nec quidquam est in rebus quod non aliqua causa perficiat. Omnia enim quae fiunt habent aliquam rationem cur facta sint, quam si quis reddere possit, causam quoque reddiderit. Id est enim causa propter quam unumquodque fit. Omnes vero causae quae vel ex voluntate, vel perturbatione animi intelliguntur, ad eam causam pertinent, quae est movendi principium, ut in Aristotelica diximus divisione. Haec enim ut aliquid efficiatur, movendi principium sunt, at in arte, vel habitu, vel natura, illa causa est, quae in ratione consistit. Species enim ac ratio uniuscujusque efficiendae rei in arte et habitu et natura posita est. Casus vero exterior causa, nec inter principales annumeratur, secundum Aristotelem. Secundum vero M. Tullium casus est latens effectae rei causa; quod quale sit paulo posterius designabitur.
5.12
Omnium autem causarum in aliis inest constantia, in aliis non inest. In natura et arte constantia est, in caeteris nulla. Sed tamen earum causarum quae non sunt constantes, aliae sunt perspicuae, aliae latent. Perspicuae sunt quae appetitionem animi judiciumque tangunt; latent quae subjectae sunt fortunae. Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum fortunae eventus obscura causa et latenter efficitur. Atque etiam ea quae fiunt partim sunt ignorata, partim voluntaria: ignorata quae necessitate fiunt, voluntaria quae consilio; quae autem fortuna, vel ignorata, vel voluntaria. Nam jacere telum voluntatis est; ferire quem volueris, fortunae. Ex quo aries ille subjicitur in vestris actionibus, si telum manu fugit, magis quam jecit. Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam perturbationes animi, quanquam sunt voluntariae, objurgatione enim et admonitione dejiciuntur; tamen habent tantos motus, ut ea quae voluntaria sunt, aut necessaria interdum, aut certe ignorata videantur.
5.13
Rursus causarum divisionem aliam claram ac perspicuam prodit. Causarum namque aliae sunt constantes, aliae vero inconstantes. Constantes sunt, quarum non fere variatur effectus; inconstantes vero, quae huc atque illuc facilioribus mutationibus transferuntur. Omnia igitur quae ex natura atque arte descendunt, constantia sunt. Natura quippe atque ars suum semper opus efficiunt, nisi subjectae materiae obstet incertum. Nam quod unus idemque artifex ex eadem saepe materia non admodum similes statuas format, non est haec in arte varietas, sed tum in artificis manu, quae integritatem artis assequi non potest, tum in ipsa materia, quae efficientiae atque formae non aequaliter cedit. Idem est in natura, servat namque constantiam suam, cum hominem format ex homine. Itaque similia in caeteris ex similibus gignit: at cum monstrosum aliquid effertur, non naturae vitio, sed materiae potius applicatur, ex qua id quod efficere contendebat, non ita potuit natura explicare, sed inter constantes causas habitus quoque debuit adjungi; nam quod ex habitu cujusque fit, id constans, nec mutabile esse solet; quandoquidem idcirco habitus dicitur, quia diuturnitate habendi in naturae similitudinem vertitur. Sed forsan Tullius vidit quod natura atque ars, non tam in effectibus constantes quam in propria ratione esse intelliguntur, intantum ut quod ars ac natura delinquit, materiae saepius imputetur, habitus vero ipse consuetudine quadam collectus est, qui non ratione aliquid et propria constantia, sed usu facit, atque idcirco forsitan habitum, qui inter caetera praeter artem et naturam videbatur esse constantior, a causis constantibus segregavit. Ea vero quae non sunt constantia, in ea dividit quae sunt perspicua, et in ea quae latent. Perspicua sunt quae ab animi quolibet motu vel appetitione, vel judicii ratione profecta sunt; latent vero quae fortunae subjacent. Nam quia non ignorat animus in quam partem declinet, qui tametsi boni aliquando habet judicium, nunquam tamen ejus rei quam efficit notionem relinquit, praeter eos qui funditus mente capiuntur, et in quibus jam nulla voluntas est, necesse est nota esse, quae ex voluntate vel animi judicio fiunt. Fortuna vero atque casus semper ignotus est. Cujus quidem natura aeque incerta est, atque ea quae casibus ipsis fiunt. Sed M. Tullius diffinit esse casum, eventum causis latentibus effectum; quae non videtur integra diffinitio: quid enim, si adhuc lateret quibus causis solis defectus lunaeve contingeret, num idcirco casu atque fortuna fierent, quae constantibus coeli motibus administratur? An casus quidem putaretur ab his qui defectus rationem reperire non possent, per se autem consideratus, nullo quidem modo esset casus. Sed M. Tullius non quod videretur esse casus, his qui ejus naturam minime perspexissent, sed quid omnino fortunae eventus esset diffinitionis rationem monstrabat. Eventum vero latentibus causis Cicero casum esse ita concludit: Cum omnia certis de causis fiant, quorum ratio cognoscitur, eorum eventus casu fieri non posse monstrantur, sed putantur aliqua fieri casu eorum quorum causa nulla ratione cognoscitur. Ex quo evenit ut fortunae sit eventus, qui latentibus causis efficitur. Hic igitur in rebus quidem ipsis constantiam ponit, casum vero non re, sed opinione metitur. Quo fit ut si aliter effectae rei noverit causam, id quod accidit fortunae non sit eventus; idem tamen sit alteri fortunae eventus, si rationem alter ignoret. Quod vero omnium rerum causas esse dicit, non determinat quales, atque ideo nec de fortuna ipsa, quorum eventum causa sit, monstrat. Nec me saevae hominum mentes arrogantiae notent, quod velut affectata auctoritate Tullianis sententiis pugnem, cum adversus eas si quid videbitur non nostra, sed ab antiquissimis tractata compensem. Quod si nostra quoque diceremus, oporteret tamen eos non personarum vetustatem, sed eorum quae opponuntur considerare rationem, nec odisse potius quae adversus magni nominis viros dicuntur, quam contraria, si possent, argumentatione revincere. Nam si eis M. Tullius in diffinitione rerum nimium placet, quaenam est invidia nos quoque Aristotelicam rationem probare? Quod si intemperanter molestissimi esse pergunt, audiant M. Tullium secundo Tusculanarum disputationum libro adhortantem potius, atque ad certamen vocantem, hoc modo: Sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. Ipsa enim Graeciae philosophia nunquam in honore tantum fuisset, nisi doctissimorum contentionibus, dissensionibusque crevisset; quamobrem hortor omnes, qui facere id possunt, ut ejus quoque generis laudem jam languenti Graeciae eripiant, et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnes, quae quidem erant expetendae studio atque industria sua majores nostri transtulere. Et rursus, nos qui sequimur probabilia, nec ultra quam quod verisimile occurrit, progredi possumus, et refelli sine pertinacia et refellere sine iracundia parati sumus. Quocirca quae malum ratio est ipsius M. Tullii voluntatem judiciumque convellere, cum ejusdem contra nos sententiis atque auctoritate nitantur? Sed si cui commentarios nostros inspicere vacuum fuerit, sciat haec nos ex Aristotelis secundo Physicorum volumine advertisse, quae tametsi altioris philosophiae disputationes tangunt, non est tamen studiis invidendum, si rhetoricis quoque ac dialecticis disputationibus admisceamus, quae sunt profundiora naturae, neque pigrescere ac dilassari animos dignum est, quos intentiores ac vegetos ipsa rerum ambiguitas et variarum cognitio speculationum deberet efficere, cum praesertim ea librorum natura sit, ut ad legendum studiosos teneat, nullum cogat ignavum. Dicamus igitur quid eventus sit fortunae, vel quarum rerum sors causa esse dicatur. Omnia igitur fiunt vel immutabiliter ac semper, ut quod sol oritur; vel saepius, ut quod equus quadrupes nascitur; vel raro, ut si equus cum quinque vel tribus pedibus procreetur; vel aeque, ut in quibus faciendarum rerum nihil interest, quo potius voluntatem vergamus. Atque illud quidem quod semper fit, nihil habet oppositum, quod ullo modo aliter fiat; id vero quod saepe contingit habet adversum, id quod rarius evenit, neque enim saepius fieret, ac non semper, nisi diversum raro quidem, sed aliquando contingeret. Quod igitur ex fortuna fit, in sempiternis non est; quis enim casu solem dicat oriri? Ne in his quidem quae frequentius fiunt; nullus enim casu equum dixerit esse quadrupedem. Nec vero in his quae fieri aequaliter solent; nam quae voluntaria sunt non videntur esse fortuita. Restat igitur ut in his fortunae eventus sit, quae rarius fiunt. Eorum vero quae fiunt, partim finem aliquem spectant, partim minime. Quis enim finis esse potest, si manum extendam, si genua complicem, atque aliquid jacens humi tollam, quod nullis usibus applicem? At vero ea quae aliquem finem spectant partim voluntatis sunt, partim naturae. Voluntatis, ut si quis idcirco domo egrediatur, ut videat amicum. Naturae, ut quod est in animalibus. Omnia quae ab ea fiunt certam animalis respiciunt utilitatem, atque ad ejus salutem conservationemque omnium membrorum momenta sunt constituta. Casum igitur ac fortuitos eventus in his esse ponimus, quae cum rarius fiant, in his tamen per accidens eveniunt, quae propter aliquid fiunt: veluti si quis egressus domo ut amicum videret, praeteriens cadente desuper lapide ictus est; id igitur quod evenit, in rariore causa ponendum est; accessit vero ei voluntati, quae certum respiciebat finem. Ea vero fuit domo egrediendi causa, ut amicum videret. Rursus, quoniam lapis naturaliter gravis est, gravitas vero terram petit, casus quidem lapidis propter aliquid naturaliter factus est; ad id enim lapidis natura tendebat, ut in suum locum pondus veniens conquiesceret. Sed huic naturali intentioni accidit id quod rarius evenit, scilicet ut percuteret caput; quo fit ut sit secundum Aristotelem fortuna vel casus, causa per accidens rarius evenientium in his rebus quae propter aliquid fiunt. Quae cum ita sint, cumque diffinitio Aristotelica a Tulliana plurimum discrepet, illud tamen in utrisque constat, id quod fortunae subjectum est, incertis casibus semper esse suppositum. Nam licet in his rebus saepe fortuna suos experiatur actus, quae voluntate sunt, et ad aliquem finem referuntur, extra tamen accidit quod fortunae est, nec ab eo fine venit, quem sibi animus ante perspexerat. Sed cum Cicero divisisset causas in eas quae perspicuae sunt, et in eas quae laterent, cumque eas quae perspicuae sint diceret esse quae appetitionem animi judiciumque tangerent, manifestum est eum vel artem, vel voluntatem, vel perturbationem, vel habitum in his causis ponere quae perspicuae sunt; voluntas quippe atque animi perturbatio in appetitione ponitur, saepe enim ex perturbatione aliquid appetimus, artem vero vel habitum in judicio; arte namque judicamus, habitus vero ad utrumque pertinet: nam et voluntates consuetudo ministrat, et multo usu peritiaque fit quaedam constantia judicandi. Casum in non perspicuis posuit. De natura incertum est utrum inter perspicuas an inter latentes ipsam collocet: nam si inter latentes causas, ipsam naturam casum videretur putare: cujus opinionis nulla ratio est. Quod si inter perspicuas, quaenam appetitio animi vel judicium in natura est? Neque enim appetendo aliquid vel judicando facit natura, nisi forte quoniam ex ipsa saepe habilitas quaedam mentis et corporis existit, quae habilitas ad unamquamque rem adjuvat voluntatem; id enim maxime volumus ad quod habiles sumus. Sed natura inter perspicuas causas ponitur, quae judicio quoque conjuncta est, ut si naturaliter sano quisque judicio compositus est: appetitioni etiam, ut si naturaliter aliquid animus petat. His adjungit aliam causarum divisionem; ait enim alias causas esse voluntarias, alias ignoratas: voluntarias, eas quaecunque ex judicio veniunt animi; ignoratas in quibus necessitas domina est, id est in quibus aut omnino non volumus, aut ne si velimus quidem aliter facere possumus, ut in natura atque casu. Necessitate enim quadam naturae gravia deorsum feruntur, necessitate item factum dicimus, ut aliquis ignorans jacto trans parietem lapide praetereuntem hominem peremerit. Eaque necessitas talis est, non quod aliter fieri non potuisset, nisi ut lapide jacto percuteret, sed quia voluntas defuit, et non idcirco, quia voluit, fecit. Prior vero ne essitas jam talis est, in qua nulla voluntas est, vel ea quae est, ne id quod cupit efficiat, validiore necessitate constringitur. Nam cum lapis deorsum propria gravitate deponitur, nulla voluntas est, sed tantum naturae necessitas; at si homo deorsum cadat, est quidem non cadendi voluntas, sed ferri quo non vult, validior naturae causa compellit. Voluntatem vero a fortuitis eventibus uno eodemque aptissimo secrevit exemplo, veluti si tetum manu jaciat, nolensque feriat praetereuntem. Nam jecisse ex voluntatis principio nascitur. Idcirco enim jecit, quia voluit. Ignoravit vero quod percuteret; neque enim jecisset, si se percussurum praevidere potuisset. Neque jecit, quia voluit percutere. Si autem non ignorasset, non percutere potuisset. Unde etiam machinamentum quoddam atque defensio in jurisperitorum responsionibus invenitur, hoc modo: Si telum manu fugit magis quam jecit; nam si quis caedis accusetur, optima solet esse defensio, si alia non suppetit, fugisse manu telum, magis quam voluerit jecisse, ut non voluntati, quae condemnatur in culpis, sed ignorantiae factum tribuatur. De perturbationibus autem animorum paulo confusius judicium est. Dubitari enim potest utrum ex voluntate, an necessitate, an ex ignoratione venerit, quod perturbatione peccatur: videntur enim voluntaria esse peccata, quoniam qui perturbatus est appetit aliquid, aut fugit. Sed in hoc perturbatio ejus apparet, quod non fugienda vitat, et non appetenda nimis exoptat. Porro autem quoniam in perturbationibus sunt confusa judicia( neque enim aliter id quod fugiendum est saepe appetunt perturbati, nisi obcaecato obscuratoque judicio), quod vero fit animi confusione, saepe tale est ut nollet admisisse qui fecit, et evenit ut non inter voluntarias, sed inter ignoratas vel necessarias causas animorum perturbatio sit; intantum vero qui perturbatus est, a vera discretione discedit, ut in eam possit recta bene consulentium admonitione reduci. Quo fit ut animorum perturbatio jure a causis voluntariis segregetur, et aut in ignoratione, aut in necessitate ponatur. Nam quod ait: Tamen habent tantos motus, ut ea quae voluntaria sunt, aut necessaria interdum, aut certe ignorata videantur, ita intelligendum est: quoniam omnis animi passio judicium conturbat, confundit vero rectam discretionem, si acrior fuerit quam ut rationis retinaculis temperetur, et fit quaedam ex perturbationibus veluti violenta necessitas, ut dubium sit utrum is qui aliquid perturbatus animo facit, ignorans faciat; veluti cum casu ignorans delinquit, cum futurum non providet casum, an sciens faciat, vel necessitate ducatur. Quod igitur dixit: Aut necessaria esse, aut ignorata, et divisit a necessariis ignorata, non pugnat contra id quod superius dixit, ea quae ignorata sunt esse necessaria. Nam id quod est ignoratum ita quodammodo dividit: ignoratorum alia quadam necessitate fiunt, dum aut nulla voluntas est, aut ea quae est, necessitati nequit obsistere; alia casu, cum in his faciendis, quae ignorantur, nulla voluntas est. Quod igitur dixit, perturbationes animi, aut in necessariis causis poni, aut in ignoratis, id sine dubio sensisse intelligitur, perturbationes animi, aut in his esse ignoratis in quibus ea necessitas est, ut voluntas obsistere non possit, aut in his in quibus nulla voluntas est, sed sit delictum caecitate judicii, velut in his qui immoderatius amoris cupiditati deserviunt: aut enim confuso judicio ab honestate discedunt, et dum quasi bonum appetunt, in malum decidunt ignorantes, atque ita in casu quodam atque errore ponitur amor immodicus; aut novit quidem quod appetit esse vitandum, sed majoris actu cupiditatis impellitur, atque ita inter ea necessaria ponitur, quae aut non habent voluntatem, aut eam ita infirmam ac debilem, ut nullo modo validioribus passionibus obnitatur.