Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Topica Ciceronis
BoethiusCice 6 · 7778-cointocMore by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: 7778 Cointoc
6.1
LIBER SEXTUS.
6.1
Fore quosdam, Patrici rhetorum peritissime, non dubitaverim, qui hunc in Topicis altiorem ex philosophia tractatum varia obtrectatione reprehendant, quia inter logicam disputationem physicam interposuit. Hi vero sunt, vel quibus hoc totum philosophari displiceat, vel qui in argumentorum locis naturales admisceri causas oportuisse non existiment. Sed contra priores quidem, et a M. Tullio, et ab ipsa quodammodo humana ratione, quae in motu posita aliquid semper inquirit, atque amore scientiae neque decipi panitur, neque ullo modo a veritatis ratione traduci, saepe multumque responsum est. His vero qui sequestrandas ab oratoria facultate philosophiae disciplinas putant, respondendum breviter existimo. Ratione quidem reperiri quiddam potest, sed id melius atque facilius artifex faciet, si in opere construendo artis facultatem atque elegantiam comparet. In argumentis quoque idem esse manifestum est, vi namque naturalis ingenii argumenta promuntur. Sed ars facultatem imitata naturae viam quamdam rationemque reperit, qua id effici facilius ac melius possit. In qua re illorum necesse est reprehendatur error, qui rhetoricam facultatem naturalem esse dixerunt, quoniam quilibet totius artis alienus et intendere in alterum crimen, et sese purgare solet, et argumento aliquid probare contendit. Reprehendendi etiam sunt qui eamdem facultatem in sola arte positam esse dixerunt: oportuit enim eos animadvertere, omnem quidem artem sui materiam effectus ex natura suscipere, sed in ea tamen ratione propriam facultatem elegantiamque experiri. Haec itaque quae artium ratio perficit, ab imperitis etiam fieri, utcunque contigerit, possunt. Bene autem ac facile nemo efficit, nisi artis ratione fuerit instructus. Cum igitur totius operis haec sit intentio, ut argumenta quae confusa et veluti clausa natura suppeditat, artificialiter vestigentur, quid sit per quod efficere id quod promittit ars valeat, sub exempli notatione demonstrat: ut enim facilius argumenta reperiantur, illa res efficiet, si demonstrentur loci in quibus argumenta sunt collocata. Etenim ut si quis aliquid quaerat, facilius id investigare possit atque invenire, si locus ei monstretur ubi sit positum id quod inquirit; ita etiam cum quis argumentum invenire conatur, si ei locus ubi argumentum sit positum, declaretur, facilius argumentum quod quaerit valebit invenire. Ita enim Aristoteles, et ita Tullius appellat eas sedes in quibus argumenta sunt collocata, id est locos, qui ab Aristotele topica vocati sunt. Sed quoniam de sedibus argumentorum loquimur, hi cujusmodi sint paulo altius expediamus; locus enim non uno modo intelligitur. Ac relinquamus quidem eos locos quos Victorimus frustra atque inconvenienter interserit, velut eos qui corpora concludunt, ac simpliciter intelligamus eos locos argumentorum esse qui intra se continent argumenta in quibus exponendis posterius quid sit quod dicimus clarius apparebit. Nunc communiter de tota locorum ratione, deque argumentatione, ac de quaestionibus et propositionibus earumque terminis videtur esse tractandum. Ac primum quoniam locus qui tractatur in Topicis, non cujuslibet rei, sed tantum locus est argumenti, exposito prius argumenti intellectu, deinceps de loci ratione tractabimus. Diffinit igitur Tullius argumentum hoc modo: Argumentum est ratio quae rei dubiae faciat fidem. Sumpsit igitur rationem ut genus. Omnes enim injuriosi sunt qui orationis virtutem a sapientiae ratione sejungunt, aliamque esse dicendi artem velint, aliam intelligendi. Nam si nihil oratione aliud agimus, nisi interius cogitata vulgamus, quae malum ratio est, orationis elegantiam a sententiarum gravitate seponere? Quae porro sententiarum gravitas esse potest, sine earum rerum de quibus dicendum est comprehensione? Quae vero alia disciplina naturam proprietatemque rerum omnium docet, vel quae omnino eorum quae intelligi possunt, scientiam profitetur, nisi haec tantum ex qua nos pauca praesumpsimus philosophia? quae longe aliter de his ipsis in proprio sapientium tractatu disputare solet. Neque ita cursim ut nos, quae, si ut in illorum libris solet, prolixius disserenda sumpsissem, quis ferret insolentium hominum temeritatem provectus suos culpare volentium quibus provectibus proficerent, si studiosi potius quam queruli esse mallent? Sed his contentionibus neque antiqua caruit aetas, nec nos ita delicati sumus, ut quibus patientia doctissimorum hominum saepius obstitit, ferre nolimus, dum et pluribus prodesse possumus, et sapientium judicia consequamur. Ad quem finem hic noster labor et totius operis summa contendit. Sed haec hactenus. Nunc suceptae expositionis ordinem persequamur.
6.2
Toto igitur loco causarum explicato, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia, in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior; privata enim judicia maximarum quidem rerum in jurisconsultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum, et adhibentur in consilia, et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant. In omnibus igitur judiciis in quibus ex fide bona est additum, primus causarum usus est, ut inter bonos bene agi oportet. In primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est quid melius, aequius parati esse debent Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio. Quid eum qui negotia aliena curasset, ei cujus ea negotia fuissent. Quid eum aui mandasset, eumve cui mandatum esset, alterum alteri praestare oporteret. Quid virum uxori, quid uxorem viro tradiderunt. Licebit igitur, diligenter cognitis argumentorum locis, non modo oratoribus et philosophis, sed juris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.
6.3
Diviso causarum loco atque ordine suis partibus distributo, de loci ejusdem facultate, quibusque uberius, quibusque angustius accommodetur, uti saepe Ciceroni mos est, disserit. Primum enim, inquit, oratoribus ac philosophis, quorum in disputationibus larga materia est, multa ex causarum loco argumentorum suppetit copia. Communis quippe oratoribus ac philosophis hic locus esse prospicitur qui est a causis, his naturas rerum quod est philosophiae proprium, illis quod oratoriae facultatis est, facta probantibus. Nam et cum res quaelibet quaeritur, ejus causae a philosophis vestigari solent. Quibus praemissis, ut superius dictum est, comitatur statim quod concludendum est, et oratores ad suspicionem movendam detergendamve factorum causas requirunt. Hoc quippe stabile in hominum mentibus manet, quod neque factum, neque res ulla praeter illam omnium principem naturam, sine propriis causis possit existere. Quo fit ut uberrimus causarum usus sit in rhetorum orationibus, philosophorumque tractatu. Sed ut hunc libellum M. Tullius scribens, pleraque omnia Trebatio dedisse videatur, hunc locum juris quoque consultis attributum esse demonstrat, dicens: Etsi non tam uberes opportunitates habeat hic locus in jurisperitorum responsionibus subtilius certe atque acutius pro ipsius artis natura tractari potest, scilicet ubertatem quae deerat, subtilitate quae poterat inesse compensans. Habent enim etiam ipsi proprium campum in quo eorum virtus possit enitere. Est enim jurisconsultorum prudentiae privatarum quaestio causarum, maximeque in illis negotiis; hic causarum locus examinabitur, in quibus bonae fidei judicia nectuntur. In his enim qui fuerit animus contrahentium quaeri solet, qui deprehendi vix poterit, nisi praecedentibus causis intelligatur. In his igitur judiciis in quibus additur ut ex bona fide judicent, id est ubi ita judices dantur, ut non strictas inter litigantes stipulationes, sed bonam fidem quaerant, plurimus causarum usus est: additur ut inter bonos bene agi oportet, considerantur mores, inquiruntur consilia; statuitur quibus, quidque de causis administratum sit. In primisque in judicio uxoriae rei uberrimus causarum tractatus est. Est autem judicium uxoriae rei, quoties post divortium de dote contentio est. Dos enim licet matrimonio constante in bonis viri sit, est tamen in uxoris jure, et post divortium velut res uxoria peti potest. Quae quidem dos interdum his conditionibus dari solebat, ut si inter virum uxoremque divortium contigisset, quod melius aequius esset, apud virum remaneret, reliquum dotis restitueretur uxori, id est ut quod ex dote judicatum fuisset melius aequius esse ut apud virum maneret, id vir sibi retineret; quod vero non esset melius aequius apud virum manere, id uxor post divortium reciperet. In quo judicio non tantum boni natura spectari solet, verum etiam comparatio bonorum fit, ut non tam quod aequum, sed melius aequiusque est id sequendum sit. Quae omnia ex praecedentibus causis investigari solent. Nam si viri culpa divortium factum est, aequius melius est nihil apud virum manere. Si mulieris est culpa, aequius melius est sextans retineri. In hisque omnibus peritissimi jurisconsulti esse debent; quo fit ut Trebatium quoque hortetur ad studium. Multa enim esse dicit, quae eorum operam exspectant. Illi enim, inquit, dolum malum, illi bonam fidem, illi aequum et bonum, illi etiam quid socius socio praestare debeat, quid is qui alienum in se gerendum sponte negotium suscepisset, ei cujus id negotium fuerat, quid is qui mandaverit ei cui mandaverit suorum negotiorum actiones, quid vir uxori, quid uxor viro tradiderit; quae omnia ad posteriora causae sunt, atque exinde judicia sumuntur. Idcirco enim, verbi gratia, quodlibet illud judex pronuntiare debet in uxoris ac viri causa, quia virum hoc praestare oportet uxori; idcirco etiam mandato rei cui mandaverit, obligatus esse judicandus est, quia inter mandatorem susceptoremque negotii illud est observandum, omnia quoque quae quisque alteri praestare debet, ea in tractandis judicandisque negotiis causae sunt. Quocirca recte conclusit, diligenter cognitis argumentorum locis, et oratoribus, et philosophis, et jurisconsultis argumentorum copiam non defuturam.
6.4
Conjunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis: ut enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est, quae fuerit causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed his qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem eventorum facit.
6.5
Omnia quae ad se referuntur recte dicuntur esse conjuncta; ipsa enim relatio rerum efficit conjunctionem; quod si causa alicujus causa est, non alterius, nisi sui effectus est causa, itemque si est aliquis effectus, ex causarum principiis venit; jure igitur ab effectis locus, causarum loco debet esse conjunctus. Quoniam vero semper quae ad se referuntur aequantur, necesse est, quae ubertas sit causarum, eadem quoque sit effectorum. Quoniam enim causa praeter effectum esse non potest, cum sit causa super effectum, necesse est ut ex eventibus quoque atque effectibus, plurima suppetant argumenta, siquidem ex causis etiam plurima contrahuntur. Nam sicut cujuslibet effectus potest causa tractari, si ex qualibet causa potest, qui sit eventus ostendi, recteque, ait, causarum cognitio eventuum cognitionem facit; ut enim in praedicamentis ostenditur, sciri relativum aliquod non potest, praeter reliqui scientiam relativi.
6.6
Reliquus est comparationis locus, cujus genus et exemplum supra positum est, ut caeterorum, nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea omnia quae aut majora, aut minora, aut paria dicuntur: in quibus spectantur haec, numerus, species, vis, quaedam etiam ad res aliquas affectio. Numero sic comparabuntur, ut plura bona paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala, malis pluribus; diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur, quaeque plures imitentur et faciant. Specie autem comparantur, ut anteponantur, quae propter se expetenda sunt, his quae propter aliud, et ut innata atque insita assumptis et adventitiis, integra contaminatis, jocunda minus jocundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclavia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia his quibus facile carere possis, perfecta inchoatis, tota partibus, ratione vigentia rationis expertibus, voluntaria necessariis, animata inanimatis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis. Vis autem in comparatione sic cernitur: Efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis contenta sunt, meliora quam quae egent aliis; quae in nostra, quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt, his quae possunt. Affectio autem ad res aliquas est hujusmodi: Principum commoda majora quam reliquorum, itemque quae jocundiora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec in comparatione meliora sunt, sic deteriora quae his sunt contraria. Parum autem comparatio nec elationem habet, nec submissionem; est enim aequalis. Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparentur, quae ita fere concluduntur: Si consilio juvare cives et auxilio, aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse hi qui consulunt et hi qui defendunt; at quod primum est, quod sequitur igitur.
6.7
Omnis comparatio duplex est: aut enim aequalia sibimet comparantur, aut inaequalia; sed in his quae sunt aequalia semper eadem esse notatur aequalitas. Inaequalia autem in gemina veluti membra dividuntur, minoris scilicet atque majoris. Nam quod minus est, non per se minus est, sed comparatione majoris. Itemque quod majus est, minoris comparatione dicitur majus. Quae cum ita sint, dividit atque ante oculos ponit omnium comparationum modos, et quod raro in superioribus locis fecit, ipsas maximas propositiones ponit in comparationibus constitutas, ut si quando loco sit nobis comparationis utendum, habeamus quoddam, velut inventionis exemplar, ad quod quaerentem animum possimus advertere. Omnis igitur comparatio, aut in numero constat, aut in specie, aut in vi, aut in aliqua locata extrinsecus affectione. Nam quodcunque conferre contendimus, aut numero comparamus, et secundum id aliud majus, aliud minus esse decernimus; aut speciem ipsam intuentes, eamque alii comparantes de excellentia judicium damus; aut aliud consideramus, quid res quaeque possit efficere, et in quantum ejus progredi possit natura, aut ex aliorum quodammodo continentia, et ex circumstantium affectione rem quam alii conferimus intuemur. Numero igitur quae comparantur, si ex eodem sint genere, plura paucioribus anteponuntur, velut si bona omnia sint aequalia, jure quisquam plura bona paucioribus anteponit. Et est haec maxima propositio: Plura bona paucioribus anteponuntur, et in caeteris quoque eadem ratio perspicitur maximarum propositionum. At si omnia in contrario sint genere, pluralitati paucitas praeferenda est, ut pauca mala pluribus malis, mala vero ipsa bonis nullo modo conferuntur. Quae enim ullo modo compensantur, in eodem esse genere debent, non in contrario. Nam cum adversum se contraria e regione locata sunt, conferri compararique non possunt, quod sibi intelliguntur esse inimica. Est etiam secundum numerum comparatio in temporis quoque ratione. Nam cum tempus certis quibusdam spatiis dividatur, velut horae, diei, mensis, atque anni, ex aequalibus bonis ea magis eligenda sunt, quae diuturnius perseverant, quod in numero positum esse nullus ignorat. Ipsa enim diuturnitas plurimos esse vel dies, vel menses, vel annos fatetur, quibus duret id quod eligitur. Longe etiam pervagata bona, angustis et in unum minimum locum coarctatis numeri comparatione praecedunt. Nam quae longe lateque pervagata sunt, ea in plurimas gentes regionesque diffusa sunt; pluralitas vero cujuslibet rei numerum spectat. Jam vero ex quo plura propagantur bona, quis non judicet esse meliora his quorum est inops bonorum contractiorque fecunditas? Quis etiam bonum quod plures imitentur ut faciant, caeteris quae ita non sint, excellere non arbitretur, quae in numero constare quis nesciat, quando in numero pluralitas constat? Specie vero comparantur, quae per seipsa considerata suae quodammodo pulchritudinis merito caeteris anteferuntur. Meliora enim sunt quae propter se, quam quae propter aliud expetuntur, veluti salus quae propter se expetitur, medicina propter salutem; quocirca melior est salus quam medicina: atque haec non ad aliquem numerum, nec postremo ad aliquam quantitatem, sed ad ipsam speciem salutis ac medicinae considerationem referentes, judicium promimus. Illa quoque quae innata atque insita sunt, assumptis et adventitiis meliora judicantur, unde innata moribus gravitas longe amplius excellit eam quae per imitationem affectatur. Integra etiam potius quam contaminata melioris rei judicium ferunt. Nam quae integra sunt, suam speciem servant, quae contaminata sunt atque ex aliqua parte vitiata, si qua etiam inerat, speciei pulchritudinem perdiderunt. Jocunda minus jocundis meliora, communis omnium animalium natura dijudicat. Honesta utilibus sapientes anteponunt; proclivia laboriosis anteferri illa res monstrat, quod nemo ad eumdem finem per laboriosam atque asperam viam tendere cupiat, ad quem possit proclivi facilique itinere pervenire. Labor quippe omnis injocundus est, jocunda est facilitas. Necessaria etiam non necessariis partim praeferri, partim etiam postponi debent, quod M. Tullius tacuit: necessaria quippe praeferuntur his non necessariis, quae non boni ratione, sed voluptatis appetitione sunt constituta, veluti luxu regio parata convivia nullus sapiens judicet esse meliora his quae naturae expleant indigentiam. Quaedam vero sunt quae ipsa specie boni, cum non necessaria sint, meliora sunt necessariis. Nam vivere necessarium est, et sine eo subsistere animal nequit. Philosophari vero non est necessarium, melius tamen longeque excellentius est philosophum vivere quam tantum vivere: illud enim raro paucisque etiam utentibus ratione concessum; illud pecudibus commune nobiscum. Sua quoque alienis jure meliora esse dicuntur, veluti hominibus ratio potius quam voluptatis appetitio: illud enim proprium est hominis, illud alienum; rara quoque vulgaribus meliora sunt. Atque hic locus approbat id quod superius dictum est, philosophantem vitam ipsa vita esse meliorem: nam quae rara sunt, facile id quod vulgare est antecedunt. Desiderabilia etiam his quibus facile carere possis, illa res approbat esse meliora, quod maxime desiderantur, et sine his anxia vita est, veluti si quis capillis visum conferat. Aegrius enim toleramus carere visu quam capillis; ita ex hoc meliorem esse visum capillis judicamus, quod his facile, illo aequo animo carere non possumus. Perfecta etiam imperfectis naturaliter excellunt, illa enim suam formam adepta sunt, illa minime. Tota etiam partibus eodem modo excellentiora esse arbitramur: nam quod totum est, habet naturae propriam formam. Quod vero pars est et ad totius nititur perfectionem, nondum suae pulchritudinis speciem cepit, nisi ad totius integritatem referatur. Jam vero ratione utentia rationis expertibus nullus dubitat esse meliora. Voluntaria quoque necessariis jure anteponuntur, namque voluntaria libera sunt, quae necessaria quodam nos veluti dominio necessitatis astringunt, atque ideo meliora esse voluntaria necessariis existimamus; quanquam in hoc etiam illud intelligi possit, quod a nobis superius dictum est, non necessaria saepe necessariis anteponi, quandoquidem ea quae voluntaria sunt non fuerint necessaria; voluntaria vero meliora sunt necessariis. Non necessaria igitur saepe necessariis excellunt; animata quoque inanimatis, ipsius animae negatione considerata, anteponenda esse ratio persuadet. Naturalia etiam non naturalibus, et artificiosa inartificiosis. Optimusque hic gradus est, ut naturam arti, artem praeferas inertiae, ars quippe imitatur naturam. Quo fit ut id quod in se retinet pulchri, ex natura veniat, cujus imitari speciem cupit. Longe vero postrema sunt quae cum artificio carent, non a specie solum naturae, verum etiam ab imitatione discedunt, atque haec quidem de specie in comparationibus considerantur. Vis autem in eo consistit in quo consideratur quid unaquaeque res possit efficere, nam quod quaeque res potest, ea vis ejus rectissime dicitur. Efficiens igitur causa graviorem vim habet quam ea quae nihil efficit: velut artifex melior quam materia, illa quippe stolida est atque immota. Nec aliquid efficiens, nisi formam ab artifice, id est ab efficiente causa, susceperit. Item quae se ipsis contenta sunt, meliora esse his videntur quae egent aliis: veluti omnium Deus optimus est, quia nullo indiget, et ipso cuncta sunt indiga. Item quae in nostra sunt potestate magis eligenda sunt quam quae in aliena manu posita facile labuntur. Quo fit ut sit virtus melior quam divitiae; nam virtus est in nostra potestate, divitiarum fortuna domina est. Jam vero stabilia incertis, quae eripi non possunt, his quae possunt, si tamen bona sunt, quis non intelligat esse meliora? Quorum tamen locorum pars contraria contrarium tenet: inspectis quippe his quae meliora sunt, si horum adversa videamus, deteriora sunt. Restat in affectione posita comparatio quae ita tractatur, ut non per semetipsam res quae alii confertur, sed ex alterius cujuslibet consideratione pensetur, velut in tribus quibusdam rebus si duae ad se invicem comparentur, eo quod ad tertiam plus minusve jungantur. Sint enim duo quaedam humanis rebus accommodata, quarum una principibus atque etiam ipsi reipublicae accommodatior: hic igitur judicabimus eam rem esse meliorem quae melioribus prodest, id est ut reipublicae vel principibus non considerantes ut sese res habeat, sed quantum reipublicae vel principibus adjuncta sit. Haec igitur res ex affectione est comparata, meliusque judicatur id quod principibus commodum est, quam id quod aliquibus privatis, quoniam principes reliquorum etiam continent statum. Eodem modo sunt quae sequuntur, ut quae jucundiora sunt pluribus, quae clariora inter multos, quae pluribus comprobata sunt, meliora ducantur. Nam etiamsi minus ipsa hujus naturae sint, affectione tamen, ut dictum est, eorum quibus vel jucundiora, vel inter quos clariora sunt, aut a quibus probantur, meliora existimanda sunt. Sed quanquam id quod a pluribus bonum ducitur, superius in ea comparationis parte posuerit in qua fiebat secundum numerum comparatio, nihil tamen impedit eumdem locum secundum aliam atque aliam considerationem diversis generibus subdi: velut ala avis cum substantia sit, eadem tamen ad aliquid esse intelligitur, si ad alatum consideretur. Illa quoque ex affectione videntur es e meliora quae ab eo laudata sunt, contra quem dialectica oratione vel rhetorica facultate disseritur. Nam ut revincere adversarium possis, sat est si eum tibi consensisse monstraveris, atque id aliquando velut optimum praedicasse, quod tu melius re proposita monstrare contendas. Dictis igitur omnibus meliorum locis, his oppositi quae deteriora sunt continebunt. Parium vero nulla discretio est. Neque enim quod par est, aut intentionem sumere, aut remissionem potest. Quibus autem modis inter se majora minoraque penduntur, iisdem inter se paria conferuntur. Nam quae vel numero, vel specie, vel vi, vel affectione fuerint, aeque paria esse dicuntur. Commune autem cunctorum exemplum est, quod Cicero in qualitate constituit, quae qualitas in cunctis paribus aequa est, sed vel numero, vel specie, vel vi, vel affectione paria sunt. Nam in eorum comparatione quae majora vel minora sunt, una quaedam qualitas est, sed horum accessione variantur. Nam quibus in eadem qualitate major numerus, pulchrior species, efficacior vis, ad pretiosiora conjunctior affectio, ea meliora esse existimabuntur. Quae si aequa fuerint, in eadem qualitate paria sunt. Exemplum vero quod proposuit, ad blandiendum Trebatii animum valet, cum propriam, id est oratoriam, facultatem cum jurisperitorum laude conjungit hoc modo: Si consilio juvare cives, quod jurisperitorum est, et auxilio, quod oratorum est, aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse qui consulunt, id est periti juris, et hi qui defendunt, id est oratores. Atqui primum est, id est consilio juvare cives, et auxilio, aequa in laude ponendum est. Quod sequitur igitur, id est( Supple, pari gloria debent esse qui consulunt, id est periti juris, et hi qui defendunt, id est oratores) infertur. Ea vero conclusio est per quam dicimus: hi igitur qui consulunt, et hi qui defendunt, pari gloria esse debent. Hoc autem breviter dialecticorum more protulit, qui sic enuntiant: si dies est, lucet. At quod primum est, id autem tantumdem est ac si dicatur, atqui dies est. In propositione enim quae est, si dies est, lux est, prior est propositio, dies est. Concludunt quod sequitur, igitur, id est, esse lucem. Id enim in prima parte propositionis, quae erat, si dies est, sequebatur. Igitur hic quoque Cicero sic protulit: Atqui primum est, id est, consilio et auxilio juvare cives aequa in laude esse ponendum, id enim erat primum in ea propositione quae dicebat: Si consilio et auxilio cives juvare aequa in laude poneretur, pari gloria esse oratores jurisque consultos. Quod sequitur igitur, id est, pari gloria debent esse qui consulunt ac defendunt; id enim erat consequens in ea propositione quae statuebat: Si consilio et auxilio cives juvare par esset, pares esse qui consulunt ac defendunt.
6.8
Perfecta est omnis argumentorum inveniendorum praeceptio, ut cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a conjugatis, a genere, a forma, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adjunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab affectis, a comparatione majorum, minorum, parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
6.9
Tametsi ex his quae dicta sunt intelligatur nullum argumenti locum esse praeteritum, breviter tamen Ciceronis conclusionem, qua se nihil omisisse commemorat, ad ampliorem doctrinae fidem approbandam reor, in his enim nihil omnino praetermittitur quae certa ratione tractantur. Nulla vero certior ratio divisione; quod enim quisque partitur a communibus in particularia deducens, cum rectum iter insistat, labi atque in errorem duci non potest. Locorum igitur omnium prima divisio fuit in ea quae in ipsis haererent, et ea quae assumerentur extrinsecus. Cujus divisionis nihil medium reperiri potest: aut enim in ipso est aliquid de quo quaeritur, aut extrinsecus necesse est assumatur. Videamus igitur nunc quemadmodum disputatio per nihil omittentem divisionem feratur. Eorum igitur locorum, qui in ipsis sunt de quibus agitur, nunc ex toto, nunc ex partibus, nunc ex vocabulo, nunc ex affectis sumitur argumentum. In his igitur quoniam nihil relictum sit perspicue apparet; in eo enim quod conjunctum est, duplex discretio est: una ex eo ipso quod formatum est atque compositum, quod totum est, in quo etiam definitiones adhibentur; alia in ejus partibus inspiciendis, ex quibus compositi forma conjuncta est. Sed quoniam natura hominum id quod intelligit, voce saepius prodit, necesse est ut nomen quoque quod ad intellectus declarationem adhibetur, ostendat aliquam rei quam significat proprietatem, intellectus quippe, qualitatem rei quam intelligit, significat. Quocirca nomen quoque intellectus qualitatem designat. Jure igitur dictum est proprietatem quamdam rei vocabulo significari, atque ita ex eo trahi argumentum potest, quod vocatur a nota. Horum vero locorum alias partitiones dedit, quas paulo post brevius colligemus. Affecta vero, quae, ut superius dictum est, in relatione consistunt, ipsa etiam rite divisa sunt. Nam quae referuntur ad aliquid, aut substantialia sunt, aut accidentia. Substantialia, ut conjugata, nam justo, in eo quod justus est, justitia substantiam facit. Nec id dico, quod homini esse ex justitia constituatur, sed justo, qui justitia discedente corrumpitur. Similis et de eo quod est juste adverbio, ratio est. Est etiam substantiale, genus, species, differentia, causa, effectus. Accidentia, ut contrarium, simile, adjunctum, paria, majora, minora. Consequentia vero atque repugnantia, quoniam, ut superius dictum est, in conditione posita sunt, nunc substantialia reperiuntur, nunc vero in accidentibus considerantur. Substantialia, ut cum genus antecedit speciem; accidentia, ut cum nigredo praecedentem sequitur corvum, quanquam etiam in causis aliquae accidentes esse possint. De quarum omnium proprietatibus Tullius supra disseruit. Atque ut brevissima descriptione tota locorum divisio colligatur, erit hoc modo: Omne argumentum aut ex his locis ducitur qui in ipso de quo quaeritur inhaerent, aut ex his quae extrinsecus assumuntur. Is vero locus qui in ipsis de quibus ambigitu positus est, dividitur in eum locum qui est ex toto, et in eum qui est ex partibus, et in eum qui est ex nota, et in eum qui est ab affectis. Is autem qui a toto est, a definitione locus vocatur. Definitionum vero aliae sunt propriae, aliae non propriae. Non propriarum vero, aliae sunt quae singulis nominibus denotantur, aliae quae oratione panduntur. Earum vero quae singulis nominibus fiunt, aliae sunt in quibus pro nomine redditur nomen, quae dicuntur κατ' ἀντίλεξιν; aliae quae exempli gratia nomen subjiciunt, quae dicuntur ὡς τύπος. Earum vero quae oratione declarantur, aliae fiunt a partitione, aliae a divisione, aliae a differentiis praeter genus, quae ἐννοηματικὴ dicitur; aliae quae ex pluribus qualitatibus fiunt, etiam singulis totum id significantibus, quod omnis qualitatum collectio declarat, quae vocantur ποιώδης; aliae quae ex accidentibus, non singulis, sed cunctis unum aliquid efficientibus constant; aliae quae ad differentiam dantur; aliae per translationem, aliae quae ex privatione contrarii, aliae quae propriis nominibus aptantur, quae etiam ὑποτύπωσεις dicuntur; aliae per indigentiam pleni, aliae per proportionem, aliae per relationem, aliae per causam. Item alia definitionis divisio secundum Tullium principalis, quod aliae corporalium rerum sint, aliae incorporalium, et definitionis quidem locus ita divisus est. A partibus autem locus dividitur in partitionem et divisionem. A nota vero locus simplex est. Ab affectis autem, alii sunt a conjugatis, alii a genere, alii a forma, alii a simili, alii a differentia, alii a contrariis, alii ab adjunctis, alii a consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, alii a causa, alii ab effectis, alii a comparatione parium, majorum vel minorum. Genus vero dividitur in suprema genera, et in ea quae etiam species esse possunt. Species quoque dividitur in ultimas species et in ea quae etiam genera esse possunt. Similium quoque alia in singulis considerantur, et vocantur exempla, alia in pluribus, et appellatur inductio; alia in conjunctis, et vocatur proportio. Item differentiarum aliae sunt substantiales, aliae, etsi non substantiales, inseparabiles tamen, aliae neque substantiales neque inseparabiles. Contrariorum alia dicuntur adversa, alia privantia, alia negantia, alia relativa. Adjunctorum vero alia sunt quae ante rem existunt, alia quae cum re, alia vero post rem. Locus vero conditionalis dividitur in antecedens, consequens et repugnans. Causarum quoque multiplex locus est: aliae namque sunt quae vi sua efficiunt, aliae sine quibus effici non potest. Earum vero quae vi sua efficiunt, aliae sunt necessariae nihilo indigentes ut efficiant, aliae vero indigentes ut efficiant, aliae vero indigentes et non necessariae. Earum vero sine quibus non efficitur, aliae sunt mobiles, aliae immobiles. Item causarum aliae sunt non spontaneae, aliae ex voluntate, aliae ex perturbatione, aliae ex habitu, aliae ex natura, aliae ex arte, aliae ex casu. Rursus causarum aliae sunt constantes, aliae inconstantes. Amplius, causarum aliae sunt voluntariae, aliae ignoratae. Ignoratarum pars in casu, pars in necessitate est constituta. Necessariarum pars in vi, pars in scientia posita est. Effecta vero intantum dividi possunt, inquantum ad superius dictas causas referuntur. Locus vero a comparatione minorum, parium atque majorum, dividitur in numerum, speciem, vim, ad res alias affectionem. Quae cum ita sint, cumque nihil sit in divisione praetermissum, recte M. Tullius partitionem conclusit, dicens nullam argumenti sedem esse praeteritam. Restat igitur locus qui extrinsecus sumitur, quem, quoniam nihil jurisconsultis est utilis, non Trebatii causa, sed ne quid perfecto operi deesse videatur, adjungit.
6.10
Sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur, haerere, de quibus satis est dictum; alios assumi extrinsecus, de iis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent; sed tamen totam rem perficiamus, quandoquidem coepimus. Neque enim tu is es quem nihil nisi jus civile delectet, et quoniam ad te haec ita scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quamplurimum iis quos recta studia delectant, prodesse possimus.
6.11
Ne locus nihil jurisperito profuturus negligentiam sui faceret, Trebatium ut in prooemio magnus orator reddit attentum; ait enim ita sese divisisse in principio, ut alios locos in ipsis haerere diceret, de quibus ageretur, alios extrinsecus assumi, et cum de superioribus locis idonee disputatum sit, intractatam reliquam partem non oportere praeteriri. Neque enim hunc esse Trebatium, qui sua arte contentus, caeterorum studia negligat, verum diligentia atque ingenio plurimum valens, cuncta ad se pertinere ducat, quae liberalibus studiis annumerentur; simul dandam esse operam dicit, quoniam benevolo animo Ciceronis opus Trebatius esset editurus, ut cum in multorum manus venisset, prodesse iis integrum posset, qui rectis studiis tenerentur, hoc quoque Trebatio beneficii nomine concedens, quod ad eum scripta, et per eum edita plurimis pro utura conscriberet.
6.12
Haec ergo argumentatio quae dici ur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur, ad faciendam fidem.
6.13
Extrinsecus positum argumenti locum, quem M. Tullius vocat artis expertem, in testimonio positum esse pronuntiat. Dubitari autem potest quid hic locus a superioribus differat, quos in affectis locavit. Nam uti affecta semper in relatione sunt constituta, ita etiam testimonia ad ea quorum sunt testimonia referuntur. Omne enim testimonium testatae rei testimonium est. Quocirca, cur aut ea quae affecta dudum vocata sunt, non extrinsecus collocentur, aut ea quae nunc vocantur extrinsecus, non inter affecta ponantur, quaeri potest, cum praesertim ea quae adjuncta esse negotio superius diximus, veluti quoddam testimonium saepe rebus afferant, cum ex eorum quae praecesserunt, vel consecuta sunt signis, quod gestum sit considerari solet. Quorum omnium communis illa solutio est, quod ex affectis argumenta quae fiunt, ab oratore inveniuntur, ejusque opera atque industria nascuntur. Ea vero quae extrinsecus posita sunt, rei tantum testimonium praebent, non enim inveniuntur ab oratore, sed his orator utitur positis atque ante constitutis. Nam quae a genere, vel a specie, vel a caeteris affectis argumenta sunt, ab ipso quodam modo oratore reperiuntur. Testimonia vero sibi ipse non efficit, sed ad causam utitur ante praeparatis. Quo fit ut argumenta ex affectis in causa statim atque ex tempore nascantur; ea vero quae in testimoniis posita sunt, ante rem praecurrentia confirmando usum negotio posterius praestent, et in adjunctis ab oratore conjectura colligitur, et auditorum mentibus intimatur. Testimonia vero non in conjecturis, aut in suspicionibus, sed in rei gestae narratione consistunt. Ostendit autem vehementius quid esset testimonium, cum dicit, id a se testimonium vocari quod ab aliqua externa re sumitur. Omnia quippe affecta, ab eis ad quae affecta sunt, non videntur externa. Testis vero cum re testificata nulla cognatione conjungitur, nisi sola notitia, quae nihil ad rem quae gesta est attinet, cum si gestum negotium nullus agnosceret, nihilominus tamen gesta res esset; sed id poterit etiam ad similitudinem duci, quid enim minus esset aliquid, si ei simile nihil reperiretur? Sed quod simile est, ei cui simile est eadem qualitate conjungitur, quae qualitas utrumque conformat. Scientia vero quamvis efficiat testem, nulla tamen qualitate conjungitur cum re cujus illa notitia est. Neque enim scientis notitia, rei gestae qualitas dici potest, cum si notitia, qualitas rei posset intelligi, pereuntibus his qui rem norunt, res vel interiret, vel mutaretur, quod neutrum evenire necesse est, quandoquidem, absumptis scientibus, res ignorata poterit permanere.
6.14
Persona autem non qualiscunque testimonii pondus habet; ad faciendam enim fidem auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut natura, aut tempus affert: naturae auctoritas in virtute inest maxime; in tempore autem multa sunt quae afferant auctoritatem, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio etiam nonnunquam rerum fortuitarum. Nam et ingeniosos, et opulentos, et aetatis spatio probatos, dignos quibus credatur putant, non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest, ad eamque omnia dirigunt, et qui judicant, et qui existimant. Qui enim his rebus quas dixi, excellunt, ipsa virtute videntur excellere. Sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi, quanquam in iis nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur( magna enim est vis ad persuadendum scientiae), aut usus. Plerumque enim creditur iis qui experti sunt. Facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus, tum ab animis nascitur. Nam et verberibus torti, et igni fatigati quae dicunt, ea videtur veritas ipsa dicere, et quae a perturbationibus animi sunt, dolore, cupiditate, iracundia, metu, quia necessitatis vim habent, afferunt auctoritatem et fidem. Cujus generis etiam illa sunt ex quibus nonnunquam verum invenitur, pueritia, somnus, imprudentia, vinolentia, insania. Nam et pueri saepe indicaverunt aliquid ad quod pertineret ignari, et per somnum, vinum, insaniam, multa saepe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudentes inciderunt, ut Staterio nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis, in judiciumque prolatis, rei capitalis jure damnatus est Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimus. Concursio autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem conjecta suspicionum proditionis multitudo, quod genus refutare interdum veritas vix potest.
6.15
Quoniam locum artis expertem in testimonio positum esse dixit, in testimoniis vero personarum fidem suam interponentium auctoritas quaeritur, necessarium fuit, quibus rebus fieri soleat auctoritas, expedire. Ac caetera quidem clarissime atque apertissime dicta sunt. Sed quoniam auctoritatem in naturam tempusque divisit, cumque in tempore, ingenium, opes, aetatem, fortunam, artem, usum, necessitatem, concursionem etiam nonnunquam rerum fortuitarum locavit, quaeri potest: Quid enim attinet ad tempus ingenium? quid ars? quid usus? Nam aetas atque opes, fortuna et fortuitarum rerum concursio subjecta sunt tempori, quoniam unumquodque eorum variis temporum vicibus permutatur. Ingenium vero naturae potius oportuit attribui, artem atque usum tertium quiddam, quoniam neque tempori neque naturae subjiciuntur. Quanquam virtus quoque ipsa, quam M. Tullius in naturae ratione constituit, quibusdam non naturalis, sed tum doctrina, tum recta exercitatione vivendi videatur ascita. Sed haec ita intelligenda divisio est, quod omnis auctoritas aut ex magnis atque excellentibus rebus et per naturam optimis venit, aut ab his quae inferiore loco sunt constituta, fidem non ex naturae qualitate, sed ex vulgo insitis opinionibus capit. Et maximas quidem excellentesque res in natura constituit, quae semper, ut ipse Tullius multis in locis defendit, boni est appetens. At vero quae posteriora sunt, in tempore posuit, idcirco quod omnia tempori subjecta, principalis boni non retinent statum. Virtus quidem in deterius flecti non potest. Ingenium vero atque opes, fortuna et ars atque usus saepe non recta exercitatione depravantur. Nam quidquid horum fuerit a virtute sejunctum, dignitatem verae laudis amittit; et de virtute quidem distulit dicere. Posteriorem vero partem, id est in tempore positae auctoritatis, divisit et evidentissimis patefecit exemplis. Nam et ingeniis fides adest, atque ex ea praesto est auctoritas plurima. Eos quippe sapientius loqui homines credunt, quorum ingenium ad expedienda quae proposuerint, sufficit. Opibus quoque praepollentes, dignos fide judicant, fortuna quoque et dignitate praeclaris, majestatem auctoritatis impertiunt, non recte fortasse; sed et judicium in negotiis, et existimatio vitae, opinione hominum maxime continetur, quae quia mutari vix potest, ad eam cuncta diriget, eaque sibi tractanda regendaque proponet orator. Ars etiam atque usus plurimum valent. In utrisque enim fidem notitia facit. Necessitas quoque, quasi id quod latebat, extorquens, auctoritate subnixa est, quae tum ab animo, tum a corporibus venit: a corporibus, cum igni, ferro ac verberibus verum quod latet aperitur; ab animo, cum mens quadam perturbationis vel ignorantiae necessitate confunditur. Tunc enim quid dici, quid taceri debeat, minime distinguens, verum quod occultum erat, prodit atque effundit in lucem. Nam iracundia saepe, et quaelibet animi perturbatio, quod occultandum foret, haud continet, quae idcirco habet auctoritatem ad fidem, quia simpliciter prodita sunt, nec ulla calliditatis arte prolata. Quin etiam ignorantia puerorum, vinolentia, somnus quaedam saepe produxit in medium, in quibus si judicium fuisset ullum, prolata non essent. Saepe etiam homines praeter ullam animi perturbationem imprudentes propria confessione obligati sunt, dum cuncta simpliciter effundunt, quae sibi nocitura non existimant, ut Staterio evenisse proposuit, qui interposito pariete testibus audientibus ea confessus est, ignorans se ab insidiantibus audiri, quibus vulgatis in judiciumque prolatis, capitali sententia condemnatus est. Atque haec quidem ignorantia in necessitate constituta est; nam qui nescit id quod ignorat, ne si velit quidem poterit evitare; quae autem necessitas extorquet, ipsa quodammodo videtur veritas dicere, atque ideo eis veluti auctoritate subnixis fides adhibetur. Concursio etiam rerum fortuitarum facit fidem, quae cum aliquoties falsa designet, tamen ita est vehemens, ut se ab ea veritas explicare vix possit. Quale est quod de Palamede narratur. Phryx exstinctus, qui quasi a Priamo missus videretur, repertae Priami litterae Phrygia manus imitata, quae concurrentia fidem facerent proditionis. Hinc dicit Cicero: Talis etiam fortuitarum rerum concursio est.
6.16
Hujus etiam generis est fama vulgi, quoddam multitudinis testimonium. Quae autem virtute fidem faciunt, ea bipartita sunt. Ex quibus alterum natura valet, alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria. Divina haec fere sunt testimonia: primum orationis, oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest his deorum oratio; deinde rerum quibus insunt quasi divina quaedam opera: primum ipse mundus, ejusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerei volatus avium atque cantus; deinde ejusdem aeris sonitus et ardores, multarumque rerum in terra portenta, atque etiam per exta inventa praesensio. A dormientibus quoque multa significata visis, quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum. In homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio autem est, non modo eos virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere videantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident, quorumque viam constantem et probatam, ut Catonis, Laelii, Scipionis aliorumque plurium, videntur eis esse quales se ipsi velint. Nec solum eos censent tales esse qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores, et philosophos, et poetas, et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem. Expositis omnibus argumentandi locis, illud primum intelligendum est, nec ullam esse disputationem, in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnes locos incidere in omnem quaestionem, et quibusdam quaestionibus alios, quibusdam esse alios aptiores locos. Quaestionum duo sunt genera, alterum infinitum, definitum alterum. Definitum est quod ὑπόθεσιν Graeci, nos causam; infinitum, quod θέσιν illi appellant, nos propositum possumus nominare. Causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum. Propositum autem in aliquo eorum aut in pluribus, nec tamen in maximis. Itaque propositum pars causae est. Sed omnis quaestio earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una, aut pluribus, aut nonnunquam omnibus. Quaestionum autem quacunque de re sint, duo sunt genera, unum cognitionis, alterum actionis. Cognitionis sunt hae quarum finis est scientia, ut si quaeratur: A natura jus profectum sit, an ab aliqua quasi conditione hominum et pactione? Actionis autem hujusmodi exempla sunt: Sitne sapientis ad rempublicam accedere? Cognitionis quaestiones tripartitae sunt, cum an sit, aut quid sit, aut quale sit, quaeritur. Harum primum conjectura, secundum definitione, tertium juris et injuriae distinctione explicatur. Conjecturae ratio in quatuor partes distributa est, quarum una est, cum quaeritur, Sitne aliquid? altera, Unde ortum sit? tertia, Quae id causa effecerit? quarta, in qua de mutatione rei quaeritur: Sit necne sit? Ecquidnam honestum sit, ecquid aequum revera, an haec tantum opinione sint? Unde autem sit ortum, ut cum quaeritur natura an doctrina possit effici virtus? Causa efficiens sic, ut cum quaeritur quibus rebus eloquentia efficiatur? De commutatione sic, Possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam? Cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est, et proprietas, et divisio, et partitio; haec enim sunt definitioni attributa. Additur etiam descriptio, quam Graeci ὑπογραφήν vocant. Notio sic quaeritur, Sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est? Proprietas sic, In hominemne solum cadat, an etiam in belluas aegritudo? Divisio et eodem pacto partitio sic, Triane genera bonorum sint? Descriptio, qualis sit avarus, qualis assentator, caeteraque ejusdem generis, in quibus et natura et vita describitur. Cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur, aut comparate: simpliciter, Expetendane sit gloria? comparate, Praeponendane sit divitiis gloria? Simplicium tria genera sunt, expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi. Comparationum autem duo, unum de eodem et alio, alterum de majore et minore. De expetendo et fugiendo hujusmodi: Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocunque injuriam acceperis? De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori? Ex altero autem genere quod erat bipartitum, unum est de eodem et alio, ut si quaeratur quid intersit inter amicum et assentatorem, regem et tyrannum. Alterum de majore et minore, ut si quaeratur: Eloquentiane pluris sit, an juris civilis scientia? De cognitionis quaestionibus hactenus. Actionis reliquae sunt, quarum duo sunt genera, unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum vel sedandum, planeve tollendum. Ad officium sic, cum quaeritur: Suscipiendine sint liberi? Ad movendos animos, cum fiunt cohortationes ad defendendam rempublicam, ad gloriam et ad laudem. Quo ex genere sunt querelae incitationes miserationesque flebiles. Rursusque oratio, tum iracundiam restinguens, tum metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens. Haec cum in propositis quaestionibus genera sint, eadem in causas transferuntur. Loci autem qui ad quasque quaestiones accommodati sunt, deinceps est videndum. Omnes illi quidem ad plerasque, sed alii ad alias, ut diximus, aptiores. Ad conjecturam igitur maxime apta quae ex causis, quae ex effectis, quae ex conjunctis sumi possunt. Ad diffinitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi; atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem et altero diximus, quod genus forma quaedam definitionis est. Si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus judicandum est. Loci autem convenient in ejus generis quaestionem, consequentes, antecedentes, repugnantes, adjunctis etiam duobus iis qui sumuntur ex causis et effectis. Nam si hanc rem illa sequitur, hanc non sequitur; aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit; aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; aut si huic rei haec, illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio illud effectum est: ex quovis horum id de quo quaeritur, idemne an aliud sit, inveniri potest? Ad tertium genus quaestionis in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt, quae paulo ante in comparationis loco enumerata sunt. In id autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur, adhibentur ea quae sunt aut animi, aut corporis, aut externa, vel commoda, vel incommoda. Itemque cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona vel mala omnis dirigenda oratio est; cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci colliguntur. Hi cernuntur bipartito, et natura, et instituto. Natura partes habet duas, tuitionem sui et ulciscendi jus. Institutio autem aequitatis tripartita est: una pars legitima est, altera conveniens, tertia moris vetustate confirmata. Atque etiam rursus aequitas tripartita dicitur esse: una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia justitia atque aequitas nominantur. De proposito satis multa; deinceps de causa pauciora dicenda sunt, pleraque enim sunt ei cum proposito communia. Tria sunt genera causarum, judicii, deliberationis, laudationis; quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit: nam judicii finis jus est, ex quo etiam nomen. Juris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliberandi finis utilitas, cujus hae partes, quae modo expositae rerum expetendarum. Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum. Sed definitae quaestiones a suis quaeque locis quasi propriis instituuntur, in accusationem, defensionemque partitae. In quibus existunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus, aut non esse factum, aut si sit factum, aliud ejus facti nomen esse, aut jure esse factum. Itaque aut inficialis aut conjecturalis prima appelletur, definitiva altera; tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, juridicialis vocetur. Harum causarum propria argumenta ex his sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt. Refutatio autem accusationis in qua est depulsio criminis, quoniam graece στάσις dicitur, latine appelletur status, in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. Atque etiam in deliberationibus et laudationibus iidem existunt status. Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si aut omnino fieri non possunt, aut sine summa difficultate non possunt. In qua argumentatione status conjecturalis existit. At cum aliquid de ut litate, honestate, aequitate disseritur, deque his rebus quae his sunt contrariae, incurrunt status aut juris, aut nominis; quod idem contingit in laudationibus: nam aut negari potest id factum esse quod laudatur, aut non eo nomine afficiendum quo laudator affecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non jure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum. Sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci κρινόμενον vocant, mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, qua de re agitur, vocari. Quibus autem hoc qua de re agitur, continetur, haec continentia vocentur quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera, ut legem adjutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status existunt novi, qui appellantur legitimae disceptationes. Tum enim defenditur non id lege dici quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit cum scriptum ambiguum est, et duae differentes sententiae accipi possunt. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia valere debeat. Tum legi lex contraria affertur: ita sunt tria genera quae controversiam in omni scripto facere possunt, ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scriptura contraria. In hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem existere. Horum tractationes in aliis libris explicantur. Nec solum perpetuae actiones, sed etiam partes orationis iisdem locis adjuvantur, partim propriis, partim communibus, ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis. Itemque narrationes ut ad suos fines spectent, ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate. Quae quanquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi. Quae autem sequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant, dictum est in his in quibus de omni ratione dicendi diximus. Peroratio autem et alia quaedam habet, et maxime amplificationem, cujus effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur, et si ita jam affecti ante sint, aut augeat eorum motus, aut sedet oratio. Huic generi in quo et misericordia, et iracundia, et odium, et invidia, et caeterae animi affectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis libris, quos poteris mecum legere, cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satisfactum esse debet voluntati tuae. Nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant, sum complexus, fecique quod saepe liberales venditores solent, ut cum aedes, fundumve vendiderint, rutis cesis receptis, concedant tamen aliquid emptori, quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur. Sic ubi nos ad id quod quasi mancipi dare debuimus, ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.

Intertext edge

Open linked passage

Note