De consolatione philosophiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: 7747 Decoph
4.1.1
LIBER QUARTUS. 256 PROSA PRIMA.
4.1.1
ARGUMENTUM.-- Boetium mirantem, quod Deo mundum regente non solum mala sint et impunita, sed virtus et praemiis careat, et sceleratorum pedibus subjecta calcetur, docet Philosophia, nec vitia sine poenis, nec virtutem sine praemio esse.
4.1.2
Haec cum Philosophia, dignitate vultus, et oris gravitate servata, leniter suaviterque cecinisset, tum ego, nondum penitus insiti moeroris oblitus, intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. 257 Et o, inquam, veri praevia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione divina, tum tuis rationibus invicta patuerunt; eaque mihi, et si ob injuriae dolorem nuper oblita, non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est vel maxima nostri( 5) causa moeroris, quod cum rerum bonus rector existat, vel esse omnino mala possint, vel impunita praetereant. Quod solum quanta dignum sit admiratione, profecto consideras. At huic aliud majus adjungitur: nam imperante florenteque nequitia, virtus non solum praemiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subjecta calcatur, et in locum( 10) facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis Dei, nemo satis potest nec admirari, nec conqueri. Tum illa, Et esset, inquit, infiniti stuporis, omnibusque horribilius monstris, si, uti tu existimas, in tanti veluti patrisfamilias dispositissima domo, vilia vasa colerentur,( 15) pretiosa sordescerent: sed non ita est. 258 Nam si ea quae paulo ante conclusa sunt, inconvulsa servantur, ipso, de cujus nunc regno loquimur, auctore cognosces, semper quidem potentes bonos esse, malos vero abjectos semper atque imbecilles; nec sine poena unquam esse vitia, nec sine praemio virtutes;( 5) bonis felicia, malis semper infortunata contingere, multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit agnovisti, decursis omnibus, quae praemittere necessarium puto, viam tibi, quae te domum revehat, ostendam. Pennas( 10) etiam tuae menti, quibus se in altum tollere possit, affigam, ut perturbatione depulsa, sospes in patriam, meo ductu, mea semita, meis vehiculis revertaris.
4.2
LIBER QUARTUS. 259 METRUM PRIMUM.
4.2
ARGUMENTUM.-- Me juvante, inquit Philosophia, mens humana res omnes creatas transcendens pervenit ad Deum; quo cognito, conversa ad terras hic videt etiam principes exsulare. Sunt etenim pennae volucres mihi, Quae celsa conscendant poli: Quas sibi cum velox mens induit, 260 Terras perosa despicit, Aeris immensi superat globum, Nubesque post tergum videt; Quique agili motu calet aetheris, Transcendit ignis verticem, Donec in astriferas surgat domos, 261 Phoeboque conjungat vias, Aut comitetur iter gelidi senis, Miles corusci sideris, Vel quocunque micans nox pingitur, Recurrat astri circulum, Atque ubi jam exhausti fuerit satis, Polum relinquat extimum, Dorsaque velocis premat aetheris Compos verendi luminis. 262 Hic regum sceptrum dominus tenet, Orbisque habenas temperat, Et volucrem currum stabilis regit, Rerum coruscus arbiter. Huc te si reducem referat via, Quam nunc requiris immemor, Haec dices, memini, patria est mihi, Hinc ortus, hic sistam gradum. Quod si terrarum placeat tibi Noctem relictam visere, 263 Quos miseri torvos populi timent, Cernes tyrannos exsules.
4.3.1
LIBER QUARTUS. 264 PROSA II.
4.3.1
ARGUMENTUM.-- Ex praedictis Philosophia demonstrat, et probos potentes, et improbos impotentes esse.
4.3.2
Tum ego, papae, inquam, ut magna promittis! nec dubito quin possis efficere: tu modo quem excitaveris, ne moreris. Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis viribus esse desertos, agnoscas licebit: quorum alterum demonstratur( 5) ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet imbecillitas mali: at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae, fides abundantior sit, alterutro calle procedam, nunc hinc, nunc inde proposita confirmans. Duo sunt, quibus omnis humanorum( 10) actuum constat effectus; voluntas scilicet, ac potestas: quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim voluntate, ne aggreditur quidem quisque quod non vult: at si potestas absit, voluntas frustra sit. Quo fit; ut si quem videas adipisci velle, quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod voluerit, defuisse valentiam( 15) dubitare non possis. Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. Quem vero effecisse quod voluerit, videas, num etiam potuisse dubitabis? Minime. Quod vero quisque potest, in eo validus; quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. 265 Fateor, inquam. Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum, intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis studiis agitur, ad beatitudinem festinare? Memini, inquam, id quoque esse demonstratum. Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum,( 5) eoque modo cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. Omnes igitur homines boni pariter, ac mali, indiscreta intentione ad bonum pervenire nituntur? Ita, inquam, consequens est. Sed certum est, adeptione boni, bonos fieri. Certum. Adipiscuntur( 10) igitur boni, quod appetunt? Sic videtur. Mali vero si adipiscerentur, quod appetunt bonum, mali esse non possent. Ita est. Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur illi vero minime; non dubium est bonos quidem potentes esse, qui vero mali sunt, imbecilles. Quisquis, inquam, dubitat, nec rerum( 15) naturam, nec consequentiam potest considerare rationum. Rursus inquit: Si duo sint, quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio idipsum agat atque perficiat; alter vero naturale illud officium minime administrare queat, alio vero modo, quam naturae convenit, non quidem impleat propositum suum,( 20) sed imitetur implentem; quemnam horum valentiorem esse decernis? Etsi conjecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero. Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus, num negabis? Minime, inquam. Ejusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? Ne hoc quidem, inquam. Si quis igitur pedibus( 25) incedere valens ambulet, aliusque, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens, ambulare conetur, quis horum jure valentior existimari potest? Contexe, inquam, caetera: nam quin naturalis officii potens, eo, qui idem nequeat, valentior sit, nullus ambigit. 266 Sed summum, inquit, bonum, quod aeque malis bonisque propositum, boni quidem naturali officio virtutum petunt: mali vero variam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas? Minime,( 5) inquam nam etiam, quod est consequens, patet. Ex his enim quae concesseram, bonos quidem potentes, malos vero esse necesse est imbecilles. Recte, inquit, praecurris, idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae jam, resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intelligendum promptissimum esse conspicio, crebras coacervabo rationes.( 10) Vide enim quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem pervenire queunt, ad quod eos naturalis ducit, ac pene compellit intentio. Et quid? si hoc tam magno ac pene invicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? Considera vero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim levia, aut ludicra( 15) praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt: sed circa ipsam rerum summam, verticemque deficiunt, nec in eo miseris contingit effectus, quod solum dies, noctesque moliuntur: in qua re bonorum vires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens, ad eum locum usque pervenire potuisset, quo nihil ulterius pervium jaceret incessui,( 20) ambulandi potentissimum esse censeres: ita eum, qui expetendorum finem, quo nihil ultra est, apprehendit, potentissimum necesse est judices. Ex quo fit, quod huic objacet, ut iidem scelesti, iidem viribus omnibus videantur esse deserti. 267 Cur enim relicta virtute vitia sectantur? inscitiane bonorum? sed quid enervatius ignorantiae caecitate? An sectanda noverunt? sed transversos eos libido praecipitat, sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari vitio nequeunt. An scientes, volentesque bonum( 5) deserunt, ad vitia deflectuntur? Sed hoc modo non solum potenteis esse, sed omnino esse desinunt. Nam qui communem omnium, quae sunt, finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte videatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus: sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt,( 10) eos malos esse non abnuo: sed, eosdem esse, pure atque simpliciter nego. Nam uti cadaver hominem mortuum dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis: ita vitiosos, malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim, quod ordinem retinet, servatque naturam: quod vero ab hac deficit, esse etiam,( 15) quod in sua natura situm est, derelinquit. Sed possunt, inquies, mali: nec ego quidem negaverim; sed haec eorum potentia non a viribus, sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala, quae minime valerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos evidentius nihil posse, demonstrat. Nam si, uti paulo ante( 20) collegimus, malum nihil est, cum tantummodo possint, nihil 268 posse improbos liquet. Perspicuum est. Atque ut intelligas, quaenam sit hujus potentiae vis, summo bono nihil potentius paulo ante definivimus. Ita est, inquam. Sed idem, inquit, facere malum nequit. Minime. Est igitur, inquit, aliquis, qui omnia posse homines( 5) putet? Nisi qui insaniat, nemo. Atqui iidem possunt mala. Utinam quidem, inquam, non possent. Cum igitur, bonorum tantummodo potens, possit omnia; non vero queant omnia potentes etiam malorum: eosdem, qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit, quod omnem potentiam inter expetenda numerandam,( 10) omniaque expetenda referri ad bonum, velut ad quoddam naturae suae cacumen, ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest. Expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est. Liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero( 15) minime dubitabilis apparet infirmitas. Veramque illam Platonis esse sententiam liquet, solos, quod desiderent, facere posse sapientes: improbos vero exercere quidem quod libeat, quod vero desiderent, explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per ea, quibus delectantur, id bonum, quod desiderant, se adepturos putant; sed minime( 20) adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non veniunt.
4.4
LIBER QUARTUS. 269 METRUM II.
4.4
ARGUMENTUM.-- Philosophia praedictam improborum infirmitatem exemplo confirmans, ostendit tyrannos sede, veste, armis, vultu, affectuque terribiles, quot perturbationibus, totidem dominis subditos opprimi. Quos vides sedere celsos Solii culmine reges, Purpura claros nitente, Septos tristibus armis, Ore torvo comminantes Rabie cordis anhelos; Detrahat si quis superbis Vani tegmina cultus, Jam videbit intus arctas Dominos ferre catenas. 270 Hinc enim libido versat Avidis corda venenis, Hinc flagellat ira mentem Fluctus turbida tollens, Moeror aut captos fatigat, Aut spes lubrica torquet. Ergo, cum caput tot unum Cernas ferre tyrannos, Non facit, quod optat, ipse Dominus pressus iniquis.
4.5.1
LIBER QUARTUS. 271 PROSA III.
4.5.1
ARGUMENTUM.-- Philosophia addit probos praemiis, improbos suppliciis ita affici intrinsecus, ut et probi in deos, et improbi in bestias convertantur.
4.5.2
Videsne igitur quanto in coeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? in quo perspicuum est, nunquam bonis praemia, nunquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae geruntur, illud propter quod unaquaeque res geritur, ejusdem rei( 5) praemium esse non injuria videri potest: uti currenti in stadio, propter quam curritur, jacet praemium corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum, propter quod omnia geruntur, ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum, veluti praemium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari. Neque enim bonus( 10) ultra jure vocabitur, qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantum libet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus, aliena decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc vel alius quispiam, vel ipse etiam, qui contulisset, 272 auferre. Sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur, quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem, praemii judicet expertem? At cujus praemii? omnium( 5) pulcherrimi, maximique. Memento etenim corollarii illius, quod paulo ante praecipuum dedi, ac sic collige. Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint, fieri beatos liquet. Sed qui beati sunt, deos esse convenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet( 10) improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum malumque, item poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in boni praemio videmus accidere, eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium;( 15) ita improbis nequitia supplicium est. Jam vero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare velint, possunt ne sibi supplicii expertes videri, quos omnium malorum extrema nequitia non afficit modo, verum etiam vehementer inficit? Vide autem ex adversa parte bonorum, quae improbos( 20) poena comitetur. Omne namque, quod sit, unum esse, ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti. Cui consequens est, ut omne quod sit, id etiam bonum esse videatur. Hoc igitur modo quidquid a bono deficit, esse desistit: quo fit, ut mali desinant esse quod fuerant. Sed fuisse homines, adhuc ipsa humani corporis reliqua species( 25) ostentat. Quare versi in malitiam, humanam quoque amisere naturam. Sed cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est, ut quos ab humana conditione dejecit, infra hominis meritum detrudat improbitas. Evenit igitur, ut quem transformatum vitiis videas, hominem aestimare non possis. 273 Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor? lupi similem dixeris. Ferox, atque inquies, linguam litigiis exercet? cani comparabis. Insidiator occultis surripuisse fraudibus gaudet? vulpeculis exaequetur. Irae intemperans fremit? leonis animum gestare credatur.( 5) Pavidus ac fugax non metuenda formidat? cervis similis habeatur. Segnis, ac stupidus torpet? asinum vivit. Levis atque inconstans studia permutat? nihil ab avibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur? sordidae suis voluptate detinetur. Ita fit, ut qui, probitate deserta, homo esse desierit, cum in divinam conditionem( 10) transire non possit, vertatur in belluam.
4.6
LIBER QUARTUS. 274 METRUM III.
4.6
ARGUMENTUM.-- Quin mali mores, inquit Philosophia, Circaeis carminibus potentiores, non instar horum, corpora convertunt in apros, leones, lupos, tigres, sues, sed in ipsam mentem saeviunt. 275 Vela Neritii ducis, Et vagas pelago rates Eurus appulit insulae, Pulchra qua residens dea Solis edita semine, Miscet hospitibus novis Tacta carmine pocula. 276 Quos ut in varios modos Vertit herbipotens manus: Hunc apri facies tegit, Ille Marmaricus leo Dente crescit et unguibus; Hic lupis super additus Flere dum parat, ululat: Ille, tigris ut Indica, Tecta mitis obambulat, Sed licet variis malis Numen Arcadis alitis Obsitum miserans ducem Peste solverit hospitis: 277 Jam tamen mala remiges Ore pocula traxerant: Jam sues Cerealia Glande pabula verterant. Et nihil manet integrum Voce, corpore, perditis. Sola mens stabilis, super Monstra, quae patitur, gemit. O levem nimium manum, Nec potentia gramina, Membra quae valeant licet, Corda vertere non valent. Intus est hominum vigor Arce conditus abdita. Haec venena potentius Detrahunt hominem sibi Dira, quae penitus meant, Nec nocentia corpori Mentis ulcere saeviunt.
4.7.1
LIBER QUARTUS. 279 PROSA IV.
4.7.1
ARGUMENTUM.-- Philosophia improborum miseriam amplius confirmatura, hoc eos esse miseriores ostendit, quod cupita perficiant diutius; impuniti vivant; caeterisque inferant injuriam.
4.7.2
Tum ego Fateor, inquam, nec injuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in belluas tamen animorum qualitate mutari. Sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, idipsum eis licere noluissem. Nec licet, inquit,( 5) uti convenienti monstrabitur loco: sed tamen si idipsum quod eis licere creditur, auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena relevatur. Etenim quod incredibile cuiquam forte videatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea, quae cupiunt, implere non possint. Nam si miserum est voluisse prava,( 10) potuisse miserius est, sine quo voluntatis miserae langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur, quos videas scelus velle, posse, perficere. Accedo, inquam: sed uti hoc infortunio cito careant, patrandi sceleris possibilitate deserti, vehementer exopto. Carebunt, inquit, ocyus, quam( 15) vel tu forsitan velis, vel illi sese existiment esse carituros. Neque enim est aliquid in tam brevibus vitae metis ita serum, quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur: quod quidem illis miseriae modum statuit. 280 Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam: quos infelicissimos esse judicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. Etenim si de pravitatis infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam, quam esse constat aeternam.( 5) Tum ego, Mira quidem, inquam, et concessu difficilis illatio; sed his eam, quae prius concessa sunt, nimium convenire cognosco. Recte, inquit, existimas: sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est vel falsum aliquid praecessisse demonstret, vel collationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat:( 10) alioquin concessis praecedentibus, nihil prorsus est, quod de illatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam, non minus mirum videatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium. Quidnam? inquam. Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes, quam si eos nulla justitiae poena coerceat. Neque id nunc molior, quod cuivis( 15) veniat in mentem, corrigi ultione pravos mores, et ad rectum supplicii terrore deduci, caeteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi: sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli. Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? Et illa, Bonos,( 20) inquit, esse felices, malos vero miseros nonne concessimus? Ita est, inquam. Si igitur, inquit, miseriae cujuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo, cujus pura ac solitaria sine cujusquam boni admistione miseria est? Sic, inquam, videtur. Quid si eidem 281 misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea, quibus miser est, malum aliud fuerit annexum, nonne multo infelicior eo censendus est, cujus infortunium boni participatione relevatur? Quid ni? inquam. Habent igitur improbi, cum puniuntur, boni quidem aliquid annexum,( 5) poenam ipsam scilicet, quae ratione justitiae bona est: iidemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. Negare non possum. Multo igitur infeliciores improbi sunt injusta impunitate donati, quam justa ultione puniti. Sed puniri improbos, justum; impunitos vero elabi,( 10) iniquum esse manifestum est. Quis id neget? Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse omne quod justum est: contraque quod injustum est malum liquere esse. Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt. Sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus( 15) relinquis? Et magna quidem, inquit: quorum alia poenali acerbitate, alia vero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est. Id vero hactenus egimus, ut, quae indignissima tibi videbatur, malorum potestas, eam nullam esse cognosceres: quosque impunitos querebare, videres nunquam improbitatis suae( 20) carere suppliciis: licentiam quam cito finiri precabaris, nec longam esse disceres: infelicioremque fore, si diuturnior; infelicissimam vero, si esset aeterna: post haec miseriores esse improbos, injusta impunitate dimissos, quam justa ultione punitos. Cui sententiae consequens est, ut tum demum gravioribus suppliciis urgeantur, cum impuniti esse( 25) creduntur. Tum ego, Cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici verius puto. 282 At si ad hominum judicia revertar, quis est ille est, cui haec non credenda modo, sed saltem non audienda videantur? Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere, similesque avibus sunt, quarum intuitum nox illuminat,( 5) dies caecat: dum enim non rerum ordinem, sed suos intuentur affectus, vel licentiam, vel impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid aeterna lex sanciat? Melioribus animum conformaveris; nihil opus est judice praemium deferente; tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad pejora deflexeris; extra ne quaesieris ultorem;( 10) tu te ipse in deteriora detrusisti: veluti si vicibus sordidam humum, coelumque respicias, cunctis extra cessantibus, ipsa cernendi ratione nunc coeno, nunc sideribus interesse videaris. At vulgus ista non respicit. Quid igitur? his ne accedamus, quos belluis similes esse monstravimus? Quid, si quis amisso penitus visu, ipsum etiam se habuisse( 15) oblivisceretur intuitum, nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num videntes eadem caecos putaremus? 283 Nam ne illud quidem acquiescent, quod aeque validis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse, qui faciunt, quam qui patiuntur injuriam. Vellem, inquam, has ipsas audire rationes. Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? Minime. Infelices( 5) vero esse, qui sint improbi, multipliciter liquet. Ita est, inquam. Qui igitur supplicio digni sunt, miseros esse non dubitas? Convenit, inquam. Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset, an qui pertulisset injuriam? Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis.( 10) Miserior igitur tibi injuriae illator, quam acceptor esse videretur. Consequitur, inquam. Hac igitur aliisque de causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet, illatam cuilibet injuriam non accipientis, sed inferentis esse miseriam. Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores. Pro his enim qui grave quid, acerbumque( 15) perpessi sunt, miserationem judicum excitare conantur, cum magis admittentibus justior miseratio debeatur: quos non ab iratis, sed a propitiis potius, miserantibusque accusatoribus ad judicium, veluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent: quo pacto defensorum opera, vel tota frigeret, vel si prodesse( 20) hominibus mallet, in accusationis habitum verteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula virtutem relictas fas esset aspicere, vitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent, compensatione adipiscendae probitatis, nec hos cruciatus esse dicerent, defensorumque operam repudiarent, ac se totos accusatoribus( 25) judicibusque permitterent. Quo fit, ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? malos vero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum; cum aegros corpore minime dignos odio, sed potius miseratione judicemus, multo magis( 30) non insequendi, sed miserandi sunt, quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.
4.8
LIBER QUARTUS. 285 METRUM IV.
4.8
ARGUMENTUM.-- Cum mors immineat, aut sponte veniens, aut a feris aliisque hominibus accelerata, inquit Philosophia, praestat te diligere probos et misereri improborum, quam ullos odisse et armis lacessere. Quid tantos juvat excitare motus Et propria fatum sollicitare manu? Si mortem petitis, propinquat ipsa Sponte sua, volucres nec remoratur equos, 286 Quos serpens, leo, tigris, ursus, apri Dente petunt, iidem se tamen ense petunt. An distant quia, dissidentque mores, Injustas acies, et fera bella movent, Alternisque volunt perire telis? Non est justa satis saevitiae ratio. Vis aptam meritis vicem referre? Dilige jure bonos, et miseresce malis.
4.9.1
LIBER QUARTUS. 287 PROSA V.
4.9.1
ARGUMENTUM.-- Boetium, ut sibi videbatur, more sapientis mirantem, Deo mundum regente, bonis adversa, malis prospera accidere, Philosophia monet, non ideo homini dubitandum, cuncta recte fieri, quod causam tantae dispositionis ille ignoret.
4.9.2
Hic ego, Video, inquam, quae sit vel felicitas, vel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari, non nihil boni, malive inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam exsul, inops, ignominiosusque( 5) esse malit potius, quam pollens opibus, honore reverendus, potentia validus, in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius, testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur: cum praesertim carcer, nexus, caeteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius( 10) civibus, propter quos etiam constituta sunt, debeantur. Cur haec igitur versa vice mutentur, scelerumque supplicia bonos premant, praemia virtutum mali rapiant, vehementer admiror, quaeque tam injustae confusionis ratio videatur, ex te scire desidero. 288 Minus etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum Deus rector exaggerat, qui cum saepe bonis jucunda, malis aspera, contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehendatur, quid est quod a fortuitis casibus differre( 5) videatur? Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione, temerarium confusumque credatur. Sed tu quamvis causam tantae dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
4.10
LIBER QUARTUS. 289 METRUM V.
4.10
ARGUMENTUM.-- Idcirco, inquit Philosophia, vulgus miratur effecta coelestia, terrestria autem non miratur quod horum noscat, illorum ignoret causas. Si quis Arcturi sidera nescit Propinqua summo cardine labi, Cur regat tardus plaustra Bootes, Mergatque seras aequore flammas, Cum nimis celeres explicet ortus, Legem stupebit aetheris alti. 290 Palleant plenae cornua lunae Infecta metis noctis opacae, Quaeque fulgenti texerat ore Confusa Phoebe, detegat astra: Commovet gentes publicus error, Lassantque crebris pulsibus aera. Nemo miratur flamina cori Littus frementi tundere fluctu, 291 Nec nivis duram frigore molem Fervente Phoebi solvier aestu. Hic enim causas cernere promptum est Illic latentes pectora turbant Cuncta; quae rara provehit aetas Stupetque subitis mobile vulgus. Cedat insciti nubilus error, Cessent profecto mira videri.
4.11.1
LIBER QUARTUS. 292 PROSA VI.
4.11.1
ARGUMENTUM.-- Philosophia, indicata materia deinceps tractanda, et modo quo disputabitur, ponit cum providentiae divinae, tum fati definitionem: unde hoc illi ita subjici demonstrat, ut non minus providentiae divinae, quam fati sit, et probos tristibus et improbos optatis nunc affici.
4.11.2
Ita est, inquam. Sed cum tui muneris sit latentium rerum causas evolvere, velatasque caligine explicare rationes, quaeso uti hinc decernas et, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. Tum illa paulisper arridens: Ad rem me, inquit, omnium quaesitu( 5) maximam vocas, cui vix exhausti quidquam satis sit. Talis namque materia est, ut, una dubitatione succisa, innumerabiles aliae, velut hydrae capita, succrescant: nec ullus fuerit modus, nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat. In hac enim de Providentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione, ac praedestinatione( 10) divina, de arbitrii libertate quaeri solet: quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse, quaedam medicinae tuae portio est, quanquam angusto limite temporis septi, tamen aliquid delibare conabimur. Quod si te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas voluptatem, dum( 15) nexas sibi ordine contexo rationes. Ut libet, inquam. 293 Tum velut ab alio orsa principio, ita disseruit. Omnium generatio rerum, cunctusque mutabilium naturarum progressus, et quidquid aliquo movetur modo, causas, ordinem, formas ex divinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae simplicitatis arce composita, multiplicem( 5) rebus gerendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa divinae intelligentiae puritate conspicitur, Providentia nominatur: cum vero ad ea quae movet atque disponit refertur, fatum a veteribus appellatum est. Quae diversa esse facile liquebit, si quis utriusque vim mente conspexerit. Nam Providentia est illa ipsa divina ratio( 10) in summo omnium principe constituta, quae cuncta disponit: 294 fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam Providentia suis quaeque nectit ordinibus. Providentia namque cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur: fatum vero singula digerit in motum locis, formis, ac temporibus distributa: ut( 5) haec temporalis ordinis explicatio, in divinae mentis adunata prospectu, Providentia sit: eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur. Quae, licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex Providentiae simplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente percipiens,( 10) movet operis effectum, et quod simpliciter, praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit; ita Deus Providentia quidem singulariter, stabiliterque facienda disponit: fato vero haec ipsa, quae disposuit, multipliciter ac temporaliter administrat. 295 Sive igitur, famulantibus quibusdam Providentiae divinis spiritibus, fatum exercetur, seu anima, seu tota inserviente natura, seu coelestibus siderum motibus, seu angelica virtute, seu daemonum varia solertia, seu aliquibus horum, seu omnibus fatalis series texitur; illud certe( 5) manifestum est, immobilem, simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam: fatum vero eorum quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum, atque ordinem temporalem. Quo fit, ut omnia quae fato subsunt, Providentiae quoque subjecta sint; cui ipsum etiam subjacet fatum. Quaedam vero, quae sub Providentia( 10) locata sunt, fati seriem superent. Ea vero sunt, quae primae propinqua divinitati stabiliter fixa, fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Nam ut orbium circum eumdem cardinem sese vertentium, qui est intimus, ad simplicitatem medietatis accedit, caeterorumque extra locatorum veluti cardo quidam, circa quem versentur, existit:( 15) extimus vero majore ambitu rotatus, quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur: si quid vero illi se medio connectat et societ, in simplicitatem cogitur, diffundique ac diffluere cessat. Simili ratione quod longius a prima mente discedit, majoribus fati nexibus implicatur, ac tanto aliquid fato liberum est( 20), quanto illum rerum cardinem vicinius petit. Quod si supernae 296 mentis haeserit firmitati, motu carens, fati quoque supergreditur necessitatem. Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio; ad id quod est, id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad puncti medium circulus; ita est fati series mobilis ad Providentiae stabilem simplicitatem.( 5) Ea series coelum ac sidera movet, elementa in se invicem temperat, et alterna commutatione transformat. Eadem nascentia, occidentiaque omnia per similes fetuum, seminumque renovat progressus. Haec actus etiam, fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit: quae cum ab immobilis Providentiae proficiscantur exordiis,( 10) ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur, si manens in divina mente simplicitas, indeclinabilem causarum ordinem promat; hic vero ordo res mutabiles, et alioqui temere fluituras propria incommutabilitate coerceat. Quo fit, ut tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus, confusa omnia( 15) perturbataque videantur, nihilominus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat: quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes pravus error avertit, ne dum ordo de summi boni cardine proficiscens, a suo quemquam deflectat exordio. Quae vero,( 20) inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum 297 adversa, tum prospera, malis etiam tum optata, tum odiosa contingant? Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosve censuerint, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit? Atqui qui in hoc hominum judicia depugnant et quos alii praemio, alii( 5) supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus, ut aliquis possit bonos malosve discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, veluti in corporibus dici solet, animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus, his quidem dulcia, illis vero amara conveniant. Cur aegri etiam quidam lenibus,( 10) quidam vero acribus adjuvantur. At hoc medicus, qui sanitatis ipsius, atque aegritudinis modum temperamentumque dignoscit, minime miratur. Quid vero aliud animorum salus videtur esse, quam probitas? quid aegritudo, quam vitia? Quis autem alius vel servator bonorum, vel malorum depulsor, quam rector ac medicator mentium( 15) Deus? Qui, cum ex alta providentiae specula respicit, quid unicuique conveniat agnoscit, et, quod convenire novit, accommodat. Hinc jam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur, quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca, quae ratio valet humana, de divina profunditate perstringam, de hoc, quem tu justissimum( 20) et aequi servantissimum putas, omnia scienti Providentiae diversum videtur. Et victricem quidem causam diis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. Hic igitur quidquid citra spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuae perversa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus,( 25) ut de eo divinum judicium pariter, humanumque consentiat; sed est animi viribus infirmus: cui, si quid eveniat adversi, desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit adversitas, ne cui non convenit laborare patiatur. Est alius cunctis virtutibus( 30) absolutus, sanctusque ac Deo proximus: hinc contingi quibuslibet adversis nefas Providentia judicat, adeo, ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. 298 Nam ut quidam me quoque excellentior ait, Ἀνδρὸς ἱεροῦ σῶμα δυνάμεις οἰκοδομοῦσι. Fit autem saepe, uti bonis summa rerum gerenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mista quaedam, pro animorum qualitate, distribuit: quosdam remordet, ne longa( 5) felicitate luxurient: alios duris agitari sinit, ut virtutes animi, patientiae usu atque exercitatione, confirment. Alii plus aequo metuunt, quod ferre possunt: alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt. Hos, in experimentum sui, tristibus ducit. Nonnulli venerandum saeculi nomen, gloriosae pretio mortis, emerunt. Quidam( 10) suppliciis inexpugnabiles exemplum caeteris praetulerunt invictam malis esse virtutem. Quae quam recte atque disposite et ex eorum bono, quibus accidere videntur, fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia, nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur causis. Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod( 15) eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem supplicia, tum caeteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos, quibus invehuntur, emendat: laeta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de hujusmodi felicitate debeant judicare, quam famulari saepe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicujus( 20) tam praeceps atque importuna natura, ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia: hujus morbo Providentia collatae pecuniae remedio medetur. Hic foedatam probris conscientiam spectans, et se cum fortuna sua comparans, forsitan pertimescit, ne cujus ei jucundus usus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur( 25) mores, ac, dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. 299 Alios in cladem meritam praecipitavit indigne acta felicitas. Quibusdam permissum puniendi jus, ut exercitii bonis, et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire. Quidni? cum a semet( 5) ipsis discerpentibus conscientiam vitiis quique dissentiant, faciantque saepe, quae cum gesserint, non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe summa illa Providentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis( 10) dissimiles student esse, quos oderant. Sola est enim divina vis, cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo, alicujus boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit, hoc licet in alium, tamen in ordinem relabatur, ne quid in regno Providentiae liceat temeritati.( 15) Ἀργαλέον δ' ἐμὲ ταῦτα θεὸν ὡς πάντ' ἀγορεύειν. Neque enim fas est homini cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere, vel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor Deus, idem ad bonum dirigens cuncta disponit: dumque ea quae protulit, in sui similitudinem retinere festinat,( 20) malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminat. Quo fit, ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem Providentiam spectes, nihil usquam esse perpendas. Sed video jam dudum te et pondere quaestionis oneratum, et rationis prolixitate fatigatum, aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe( 25) igitur haustum, quo refectus, firmior in ulteriora contendas.
4.12
LIBER QUARTUS. 300 METRUM VI.
4.12
ARGUMENTUM.-- Philosophia exemplis confirmatura divinam Providentiam, haec est, inquit, lex divinitus constituta, ut pace inita inter sidera, elementa, anni tempestates, omniaque corpora viventia, haec perpetuos repetant circuitus ad illud a quo prodierunt, reditura boni cujuslibet principium. Si vis celsi jura tonantis Pura solers cernere mente, Aspice summi culmina coeli. 301 Illic justo foedere rerum Veterem servant sidera pacem. Non sol rutilo concitus igne Gelidum Phoebes impedit axem. Nec quae summo vertice mundi Flectit rapidos Ursa meatus, Nunquam occiduo lota profundo, Caetera cernens sidera mergi, Cupit Oceano tingere flammas. Semper vicibus temporis aequis Vesper seras nuntiat umbras, Revehitque diem Lucifer almum. Sic aeternos reficit cursus Alternus amor: sic astrigeris Bellum discors exsulat oris. Haec concordia temperat aequis Elementa modis, ut pugnantia Vicibus cedant humida siccis, Jungantque fidem frigora flammis, Pendulus ignis surgat in altum, Terraeque graves pondere sidant. 302 Iisdem causis vere tepenti Spirat florifer annus odores, Aestas Cererem fervida siccat, Remeat pomis gravis autumnus, Hiemem defluus irrigat imber. Haec temperies alit, ac profert Quidquid vitam spirat in orbe: Eadem rapiens condit, et aufert, Obitu mergens orta supremo. Sedet interea conditor altus, Rerumque regens flectit habenas, Rex et dominus, fons et origo, Lex et sapiens arbiter aequi, Et quae motu concitat ire, Sistit retrahens, ac vaga firmat. 303 Nam nisi rectos revocans itus, Flexos iterum cogat in orbes, Quae nunc stabilis continet ordo, Dissepta suo fonte fatiscant. Hic est cunctis communis amor, Repetuntque boni fine teneri. Quia non aliter durare queunt, Nisi converso rursus amore Refluant causae, quae dedit esse.
4.13.1
LIBER QUARTUS. 304 PROSA VII.
4.13.1
ARGUMENTUM.-- Sic ergo, inquit Philosophia, omnis fortuna, sive haec prospera fuerit, sive adversa, ut pote quae a Deo providente oritur, ad ipsum Deum refertur, ut sit bona, nec nisi abutentium vitio mala: sic probos prospera remunerare, adversa exercere; improbos vero adversa punire, prospera emendare debet.
4.13.2
Jamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus, consequatur? Quidnam? inquam. Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. Et qui, inquam, fieri potest? Attende, inquit, cum omnis fortuna vel jucunda, vel aspera, tum remunerandi exercendive( 5) bonos, tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur; omnis bona est, quam vel justam constat esse, vel utilem. Nimis quidem, inquam, vera ratio; et, si quam paulo ante docuisti Providentiam fatumve considerem, firmis viribus nixa sententia. Sed eam, si placet, inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti,( 10) numeremus. Qui? inquit. Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorumdam malam esse fortunam. Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur? Ut placet, inquam. 305 Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest? Ita est, inquam. Quae vero aut exercet, aut corrigit, prodest. Fateor, inquam. Bona igitur. Quidni? Sed haec eorum est, qui vel in virtute positi, contra aspera bellum gerunt, vel a vitiis declinantes, virtutis iter arripiunt.( 5) Negare, inquam, nequeo. Quid vero jucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit? Nequaquam: verum uti est, ita quoque esse optimam censet. Quid reliqua, quae, cum sit aspera, justo supplicio malos coercet, num bonam populus putat? Imo omnium, inquam, quae excogitari possunt, judicat( 10) esse miserrimam. Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam valde inopinabile confecerimus? Quid? inquam. Ex his enim, ait, quae concessa sunt, evenit eorum quidem, qui vel sunt in possessione, vel in provectu, vel in adeptione virtutis, omnem, quaecunque sit, bonam; in improbitate vero manentibus, omnem pessimam esse( 15) fortunam. Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri. Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quoties in fortunae certamen adducitur: ut virum fortem non decet indignari, quoties increpuit bellicus tumultus. Utrique enim, huic quidem gloriae propagandae, illi vero confirmandae sapientiae difficultas ipsa, materia( 20) est. Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis. Neque enim vos in provectu positi virtutis, diffluere deliciis, et emarcescere voluptate venistis, praelium cum omni fortuna nimis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat, aut jucunda corrumpat: firmis medium viribus occupate. Quidquid autem( 25) infra subsistit, aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. 306 In vestra enim situm manu, qualem vobis fortunam formare malitis. Omnis enim, quae videtur aspera, nisi aut exercet, aut corrigit, punit.
4.14
LIBER QUARTUS. 307 METRUM VII.
4.14
ARGUMENTUM.-- Philosophia probat exemplis Agamemnonis, Ulyssis et Herculis, homines optatis non frui, nisi post exantlatos multos labores. Bella bis quinis operatus annis Ultor Atreides, Phrygiae ruinis Fratris amissos thalamos piavit. Ille dum Graiae dare vela classi Optat, et ventos redimit cruore, Exuit patrem, miserumque tristis Foederat gnatae jugulum sacerdos. 308 Flevit amissos Ithacus sodales, Quos ferus, vasto recubans in antro, Mersit immani Polyphemus alvo. Sed tamen, caeco furibundus ore, Gaudium moestis lacrymis rependit, Herculem duri celebrant labores; Ille Centauros domuit superbos, 309 Abstulit saevo spolium leoni, Fixit et certis volucres sagittis: Poma cernenti rapuit draconi, Aureo laevam gravior metallo: Cerberum traxit triplici catena. Victor immitem posuisse fertur Pabulum saevis dominum quadrigis. 310 Hydra combusto periit veneno, Fronte turpatus Achelous amnis, Ora demersit pudibunda ripis. Stravit Antaeum Libycis arenis, Cacus Evandri satiavit iras, Quosque pressurus foret altus orbis Setiger spumis humeros notavit. Ultimus coelum labor irreflexo Sustulit collo, pretiumque rursus Ultimi coelum meruit laboris. 311 Ite nunc fortes, ubi celsa magni Ducit exempli via: cur inertes Terga nudatis? superata tellus Sidera donat.