De consolatione philosophiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: 7747 Decoph
5.1.1
LIBER QUINTUS. 312 PROSA PRIMA.
5.1.1
ARGUMENTUM.-- Quod omnia providenti nihil possit esse inopinatum, quodque casus eventum sit inopinatum, propterea Boetius objicit fore ut posita divina Providentia nullus esset casus: sed huic respondet Philosophia, quaestionem de casu ita esse de nomine, ut, pro diverso nominis usu, casus negari possit et asseri.
5.1.2
Dixerat, orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda vertebat. Tum ego, Recta quidem, inquam, exhortatio, tuaque prorsus auctoritate dignissima. Sed quod tu dudum de Providentia quaestionem pluribus implicitam esse dixisti, re experior.( 5) Quaero enim an esse aliquid omnino, et quidnam esse casum arbitrere. 313 Tum illa: Festino, inquit, debitum promissionis absolvere, viamque tibi, qua patriam reveharis, aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt: verendumque est, ne deviis fatigatus, ad emetiendum rectum iter sufficere( 5) non possis. Ne id, inquam, prorsus vereare. Nam quietis mihi loco fuerit ea, quibus maxime delector, agnoscere. Simul cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur. Tum illa: Morem, inquit, geram tibi; simulque sic exorsa est. Si quidem, inquit, aliquis eventum temerario( 10) motu, nullaque causarum connexione productum, casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo, et praeter subjectae rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno. Quis enim, coercente in ordinem cuncta Deo, locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo existere, vera sententia est; cui nemo( 15) unquam veterum refragatus est, quanquam id illi non de operante principio, sed de materiali subjecto, hoc est, de natura omnium rationum, quasi quoddam jecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur. Quod si hoc fieri nequit, nec casum quidem hujusmodi esse possibile est, qualem paulo( 20) ante definivimus. Quid igitur, inquam, nihilne est, quod vel casus, vel fortuitum jure appellari queat? An est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula ista conveniant? Aristoteles meus id, inquit, in Physicis, et brevi, et veri propinqua ratione definivit. Quonam, inquam, 314 modo? Quoties, ait, aliquid cujuspiam rei gratia geritur, aliudque quibusdam de causis, quam, quod intendebatur, obtingit, casus vocatur: ut si quis colendi agri causa fodiens humum, defossi auri pondus inveniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse; verum( 5) non de nihilo est. Nam proprias causas habet: quarum inprovisus, inopinatusque concursus casum videtur operatus. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione( 10) provenit. Neque enim, vel qui aurum obruit, vel qui agrum exercuit, ut ea pecunia reperiretur, intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit, hunc fodisse convenit, atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum, ex confluentibus causis, in his, quae ob aliquid geruntur, eventum. Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili( 15) connexione procedens, qui de Providentiae fonte descendens, cuncta suis locis, temporibusque disponit.
5.1
4, 2, Solantur. Sic omnes veteres codices: non solatur. 11, 1, indissolubilique. Indissolubili legunt duo codices Victorini; prior est e bibliotheca S. Victoris Parisiensis. 11, 9, abstulerant. Abstulerat legit codex Victorinus secundus. 14, 1, innutritum. Hic variantibus libris, innutritum potius quam enutritum retinuimus; quod eodem quo hic sensu ab antiquis saepius videamus usurpatum: Velleio Paterculo, lib. II, a quo scribitur Tiberius innutritus coelestium praeceptorum disciplinis: Apuleio, virgo deliciis omnibus innutrita. Et ante Plinius Junior homines mari innutritos dixerat. 14, 2, abite potius. Abite legit codex Thuanaeus primus, e bibliotheca amplissimi viri. 14, 5, Caligarat, ne. Caligaret nec, non male. 17, 2, aucta. Acta legit Florentina editio. 18, 6, in numeris. Id est in numerato habebat: quae lectio est omnium codicum. 24, 3, prius. Prior, omnes codices, excepto Florentino. 31, 1, obversatus. Solus Florentinus, versatus. 32, 2, nec sarcinam. Ne sarcinam, Regius codex, qui e bibliotheca Regia. 32, 5, Et quasi novum. Sic Victorinus secundus, et Florentinus: reliqui legunt novi. Ibid., perhorrescerem. Codex Reg. et Vict. secundus legunt sic perhorrescerem. 38, 6, excitantis aestum. Codex Th. primus, Reg. et uterque Vict. legunt exagitantis aestum; sed male, et contra rationem versus. 40, 1, feros tyrannos. Th. primus et uterque Vict. habent saevos tyrannos; item male 42, 3, Oportet vulnus detegas. Sic Th. primus, Reg., Flor. et uterque Vict. codex. 44, 5, inferrent. Th. primus, Reg. et Flor. codex habent ferrent. 45, 2, potentiorum. Flor. habet potentum. Ibid., 4, Triguillam. Codex Vict. secundus habet Trigguillam: et is fortasse est quem apud Theodericum gratia pollentem vocat Ennodius Trigguam, epist. 21, lib. IX. Ibid., 5, perpetrataque. Reg. et Vict. secundus habet et perpetrata; sed optime Vict. primus, imperataque jam. 48, 1, Palatini. Th. primus et uterque Vict., Palatinae. 49, 1, quorum Basilius, olim. Ita omnes libri. Solus Flor. una voce auctior, Basilius unus. 50, 1, innumeras multiplicesque. Codex Flor., injurias atque multiplices. Ibid., 4, ut ni. Uterque codex Vict., uti ni. Ibid., 6, eodem die. Codex Vict. primus, eo die Codex Vict. secundus, in eo die. Ibid., 9, vilitatis. Th. primus et uterque Vict., viltas. Flor., utilitatis: male. 71, 1, deblateravi. Alii legunt delatravi, sive dilatravi: 52, 9, concessisse mendacium. Th. primus, consensisse mendacio. 53, 13, posse vero contra. Th. primus, et uterque Vict., posse contra. 55, 4, nulla unquam mei laude. Flor. editio, nullam unquam mei laudem. 59, 2, ac tu ipsa. Deest ipsa in codice Vict. primo. 61, 3, affingitur. Th. primus, Flor. et Vict. secundus, affigitur. Ibid., 6, supplicium tuli. Vict. primus. supplicium pertuli. Ibid. 3, mores sunt, ista natura, Reg., mores, haec sed minus bene. Ibid., 2, inquit, moestum. Vict. primus, inquit, alumne, moestum. 76, 6, itaque lenioribus. Th. primus, itaque levioribus. 78, 3, elusus. Vict. primus, illusus. 83, 4, conditorem. Vict, primus, creatorem. 84, 2, a Deo. Vict. uterque, Deo. Ibid. 11, Verum hi perturbationibus mores sunt, ea. Vict. secundus optime, verum hi perturbationum mores sunt, ea. 87, 3, veras. Vict. primus, vera; ut lib. III, vera de hinc animum subierint. 92, 5, familiaritatem, dum. Codex Reg. familiaritatem exercet, dum. 93, 4, contingit. Reg. contigit. Ibid., 11, vernula. Th. primus, Vict. uterque, Reg. et Flor., vernacula. 94, 2, tu fortunam. Flor., tu si fortunam. natura est. Ibid., 8, perfidam. Vict. secundus. Th. primus, Reg. et Flor., perfidiam. 95, 4, sortem exacerbes. Th. primus et Reg., sortem exacerbabis. Ibid., 6, promovereris. Th. primus et Vict. primus, promoveres. 97, 2, exaestuantis. Sic a Pomponio Mela scribitur Garumna, obvius Oceani exaestuantis accessibus adaugeri: proprium quippe oceani est exaestuare. Vict. uterque, Reg. et Flor., et aestuantis. 98, 4, haud curat. Th. primus, Reg. et Vict. primus, aut curat. 99, 1, suique magnum. Sic, inquit Vallinus, ex conjectura reposuimus: cum id ratio Scazonis necessario postularet: nec mihi dubium, quin sic scripserit Boetius. 101, 4, matris ex utero. Vict. uterque et Flor., matris utero. Ibid., 6, et omnium. Vict. uterque, omniumque; Th. primus et Reg., omnium. Ibid., 8, habe gratiam. Th. primus, Reg. et uterque Vict., habes gratiam. Ibid., 10, est allata. Flor., illata est. 102, 6, alligabit. Vict. uterque, alligavit. 106, 8, altos pandit. Th. primus, Vict. uterque, et Reg., alios pandit. 107, 1, dives agit. Vict. secundus, dives erit. 111, 1, medius consulum. Reg., medius considens: male. Ibid., 6, perstrinxit. Th. primus, Reg. et uterque Vict., praestrinxit. 118, 2, luis. Th. primus, Reg. et uterque Vict., luas. 120, 4, quantum decus ornamentis. Vict. secundus et Reg., quantum ornamentis. Ibid., 8, compositae. Vict. secundus, copiosae. 133, 4, atque membrorum compage. In Thuanaeo 125, 5, quod ad beatitudinem. Th. primus, Reg. et uterque Vict., quin ad beatitudinem. Ibid., 8, caecitate. Vict. secundus, caecitati: quae et forsan vera lectio est: judicent docti. 126, 4, auferre. Vict. primus et Flor., afferre. 131, 3, momentaria. Suaserunt sic edere codices Vict. primus, Th. primus et Reg. Ibid., 4, perspectum. Th. primus, prospectum. Ibid., 5, vestri, vel. Th. primus, Reg. et Vict. primus, vestra, vel. 132, 1, congesta pecuniae. Th. primus, Reg. et Flor., congestae pecuniae. 146, 1, Quae flammis Aetna eructantibus. Ea lectio primo et utroque Victorino deest membrorum. 134, 6, quae in tuis. Th. primus, Reg. uterque Vict. et Flor., quae tu in tuis. 135, 5, contraque minimo. Th. primus et uterque Vict., contraque minimum. 136, 7, aestimatione. Uterque Vict., existimatione. Ibid., 11, hominibus vero. In Th. primo, Reg. et utroque Vict. deest vero. 137, 5, nego illud esse. Reg. et Vict. primus, nego ullum esse. Ibid. 6, minime, inquies. Th. primus, Reg. et uterque Vict., minime, inquis. Ibid., 7, eoque alieni. Vict. secundus, atque alieni. 139, 4, munera norant. Th. primus et Flor., munera norat. 142, 2, arma. Th. primus, Reg. et uterque Vict., arva. Ibid., 3, hosticus, ita omnes codices. 143, 1, primus quis. Flor., quis primus. Ibid., 10. ne comparari. Uterque Th. et Flor., nec fuit veterum omnium codicum, quae et vera est: tantum pro Aetnae, legendum est Aetna. Ibid., 4, cupierunt. Vict. secundus, cupiverunt. Th. primus et Reg., cupivere. 147, 3, Nam si. Th. primus, Reg. et uterque Vict., Nunc si. Ibid., 9, Num quidquam unquam. Th. primus, Num quid unquam. Vict. uterque, Num quidquam libero. 149, 7, proveniunt. Vict. secundus, perveniunt. 154, 2, insani. Th. primus, Reg. et uterque Vict., pravi: sed male. 157, 2, quae a nobis. Uterque Th. et Reg., quae a nobis. Vict. secundus, quae nobis cognitis ab animalibus. Ibid., 17, propagare ac dilatare. Uterque Th. et Vict. uterque, dilatare ac propagare. 158, 9, ejusque quantumlibet. Uterque Th. et Reg., ejusque quamlibet. comparari. Ibid., 11, etenim finitis. Vict. secundus, etenim si finitis. 159, 5, credi vetant. Vict. secundus, credi prohibent. Ibid., 8, spernet. Uterque Th. et Reg., spernat. Vict. primus, sperneret. 163, 1, jacent. Uterque Th. Reg. et Vict. primus, manent. 166, 12, nunc amissas. Vict. secundus, et Reg., nunc et amissas. 170, 1, finierat. Uterque Th. Reg. et Vict. secundus, finiverat. Ibid., 3, quantum me. Th. primus, quam tu me. Ibid., 6, paulo acriora. Flor., paulo ante acriora. 174, 1, apium. Th. secundus et Reg., apum. 178, 5, permutant. Uterque Th., permutent. Ibid., 10, qui jucunditatis. Uterque Th. Reg. et Vict. secundus, quae jucunditatis. Ibid., 18, definivimus. Reg., decrevimus. 179, 4, bonum summum repetit. Uterque Vict., bonum suum repetit. Ibid., 10, dignissimum putant. Vict. secundus, dignissimum putent. Ibid., 12, Num imbecillum. Th. primus et Vict. secundus, nunquid imbecillum. 187, 3, vel pecunia, vel honores. Th. primus, pecuniae vel honores. Ibid., 11, angeret. Uterque Th. Reg. et Vict. secundus, angerer. Ibid., nequeo. Reg. et Vict. secundus, non queo. 188, 8, posset amittere. Uterque Vict., possit amittere. Ibid., 17, opibus non expletur. Vallinus ait se edendum putasse non expletur, ut ex serie orationis stet Boetii sententia: licet libri repugnent: quanquam, ait, et sensus aliquis esse potest dispuncta negativa dictione. 191, 2, deserit superstitem. Reg. et Vict. primus: deseret superstitem: Vict. secundus: deserat. 193, 2, adjiciant. Th. primus, adjiciunt. Ibid., 4, adduci potuisti. Vict. secundus, abduci potuisti. 194, 8, contingere; si quis. Flor., contingere, sic collige; si quis. 195, 1, praetura. Ea lectio fuit codicis Thuanaei secundi: male alii omnes, praefectura, quod nomen nihil, tempore quidem Boetii, significabat. 199, 14, situm est. Vict. secundus et Flor., situs est. 200, 5, Antoninus. Sic Vict. secundus, recte. 205, 6, aestimas gloriosum. Uterque Th. Reg. et Vict. secundus, aestimas esse gloriosum. Ibid., 7, pro maxima parte. Hactenus editi et uterque Th. habebant proxima: sed lectionem codicis Victorini secundi et Regii sequi maluit Vallinus, ut e quibus hauriretur sensus praestantior. 210, 2, lacunam. Sic omnes libri. 212, 8, gloriam petis. Uterque Th. et Reg., gloriam petas. Ibid., 10, corporis servum. Sic omnes veteres et recentiores libri. 219, 7, si quis. Sic locum hunc restituit Vallinus ex conjectura, quam postea libri confirmarunt. Ibid., 16, conabaris. Th. secundus, conaris. 228, 12, ab diminutis. Th. primus, ab imminutis: uterque Vict. et Reg., deminutis. 230, 2, sed ratione. Reg. et Vict. secundus, sed est ratione. Ibid., 13, et ab illis. Uterque Th. Reg. et Vict uterque, et illis. 231, 2, quae πορίσματα. Reg., quod πόρισμα, bene. 232, 10, tamen si. Uterque Vict., tamen etsi. Ibid., vera bona sint. Th. primus, et Vict. primus, vere bona sint. Ibid., 21, secure igitur. Uterque Th. Reg. et Vict. uterque, securo igitur. 233, 3, habitans libido. Regius, hebetans libido: quod verbum quia Boetio familiare est, haec genuina Vallino loci hujus videtur esse scriptura. 236, 7, appetuntur a pluribus. Vict. secundus, appetuntur pluribus. Ibid., 13, quo inter expetenda. Th. primus et Vict. secundus, quod inter expetenda. 237, 4, postquam unum. Reg., cum unum. 238, 9, Quid, quod. Flor., quid dicam, quod. Ibid., 11, mollissimum quodque. Uterque Th. et Vict. uterque, mollissimum quidque. Ibid., 13, tegitur, abest in Th. et Vict. utrisque, necnon in Flor. et tuto expungi potest. 239, 5, sine cogitatione. Vict. secundus, sine cognitione. 240, 1, is est enim. Th. primus, id est enim. 245, 3, si superiora. Uterque Th., Reg. et Vict. uterque, si priora. 246, 3, a Deo regi. Vict. uterque et Flor., Deo regi. Ibid., 17 et 24, esse concessimus. Uterque Th., Reg. et Vict. uterque, esse consensimus, bene. Ibid., 19, extrinsecus, deest in Vict. primo et Reg. 247, 3, voluntarie regantur. Uterque Vict. et Reg., voluntaria regantur. Ibid., 10, valeret. Reg. et Vict. secundus, valebit. Ibid., 16, magna latrantem. Uterque Th. et Reg., magna lacerantem. Ibid., 18, deposuit. Reg. et uterque Vict., disposuit. 248, 8, quae nunc quidem. Sic totum locum Vallinus emendavit, veterum codicum ope: tantum pro quo introieris, ex conjectura reposuit qua introieris. 249, 9, loquimur rebus. Omnes recte, loquuntur rebus. 253, 9, longa site. Omnes longa siti. 254, 3, donamus. Reg., Flor. et Vict. secundus, donemus. Ibid., 22, scelesti, iidem viribus. Vict. secundus et 257, 3, tamen ante hac. Vict. secundus, tamen hactenus. Ibid., 9, locum facinorum. Reg. et Vict. secundus, loco facinorum: longe melius. Nisi legas in locum. 258, 8, praemittere. Uterque Th. et Vict. primus, praetermittere: male. Ibid., 12, revertaris. Reg. et Vict. secundus, reveharis. 259, 2, conscendant. Vict. secundus, conscendunt. 264, 16, quem vero effecisse. Reg., quem vera, inquit, effecisse. 265, 3, id quoque. Th. uterque, uterque. Vict. et Reg., illud quoque. Ibid., 9, certum. Adipiscuntur. Reg., certum, inquam, adipiscuntur. Ibid., 27, ambigit. Th. primus et Vict. secundus, ambigat. 266, 7, praecurris. Uterque Th., percurris. Ibid., 19, incessui. Vict. secundus, incessu. Flor., scelesti, viribus. 267, 5, deflectuntur. Vict. secundus, deflectunt. Ibid., 15, sui natura. Vict. secundus, sua natura. 268, 4, minime. Est. Th. primus, minime, inquam. Est. 272, 19, inficit. Vict. secundus, infecit. 273, 3, insidiator occultis. Uterque Th. Reg. et uterque Vict., insidiator occultus. Ibid., 7, ab avibus. Uterque Th., Vict. primus et Reg., avibus. 277, 19, mentis ulcere. Non, vulnere; sic exigente metro, et adstipulante non uno codice. 279, 12, velle, posse, perficere. Hac distinctione, inquit Vallinus, restituimus locum. 281, 12, liquere esse. Th. primus, et Reg., liquere respondi. 282, 2, saltem non audienda. Uterque Th. et Vict. uterque, saltem audienda. 283, 2, faciunt. Vict. secundus, et Reg., faciant. Ibid., 9, proficiscantur. Vict. uterque et uterque Ibid., patiuntur. Vict. secundus, et Reg., patiantur. Ibid., 11, hac igitur. Th. primus et Reg., hinc igitur. Ibid., 23, esse dicerent. Uterque Vict., esse ducerent: bene. Ibid., 27, Nam si, uti, etc. Corruptum antea locum, inquit Vallinus, in omnibus impressis, juvantibus partim antiquis libris, sic tandem restituimus suae integritati. 286, 1, apri. Sic, licet repugnent etiam veteres libri, scripsisse videtur potius Boetius, quam immani illa licentia usus, si retinueris, aper, quam non admittunt hendecasyllabi. 293, 13, delibare. Omnes. deliberare. 294, 4, digerit in motum. Th. secundus, digerit immotum. Th. primus, et Reg., in motu: recte. 296, 3, puncti medium. Th. uterque, Reg. uterque Vict. et Fior., punctum medium. Th., proficiscatur. Ibid., 10, ipsas quoque immutabiles. Vict. secundus, ipsam quoque immutabilem. Ibid., 19, suo quemquam. Th. uterque, Reg. et Vict. secundus, suo quoquam: bene. 297, 3, censuerit. Vict. secundus, censuerunt. Ibid., 15, respicit. Vict. secundus et Reg., respexit. 298, 2, gerenda. Th. uterque et Vict. primus regenda. Ibid., 5, agitari sinit. In omnibus deest sinit: male. Ibid., 22, conscientiam spectans. Uterque Th. Reg. et Vict. uterque, conscientiam exspectans. 299, 1, acta felicitas. Vict. secundus, aucta felicitas. Ibid., 2, ut exercitii. Th. primus, ut exercitium. Ibid., 5, quique dissentiant. Th., uterque Reg. et uterque Vict., quisque dissentiant: male. Ibid., 13, ab assignata. Reg., a signati, forte ab assignati: recte. Ibid., discesserit. Th. uterque, Vict. secundus et Flor., decesserit. Ibid., 16, divini operis. Reg. et Vict. primus, divinae operae. 301, 9, tingere flammas. Uterque Th. et Reg., tinguere flammas. 303, 7, durare queant. Vict. secundus, durare queunt. 304, 3, qui? inquit. Th. primus et Vict. primus, Et qui? inquit. 305, 19, confirmandae sapientiae. Uterque Th., Reg. et Vict. secundus, conformandae sapientiae. Ibid., 24, quidquid autem. Th. uterque et Reg., quidquid aut: bene. 306, 2, nisi aut exercet, aut corrigit, punit. Sic omnes libri: Planudes quoque. Victorini vero, verbo auctiores, nisi aut exercet, aut corrigit, aut damnat, punit: sed male. 314, 4, hoc igitur fortuito. Th. uterque, Reg. et uterque Vict., hoc igitur fortuitu. Ibid., 7, eo loci. Reg., eo loco. Th. secundus, in eo loco. Ibid., 11, quo ille obruit. Reg. et Vict. secundus, quod ille obruit. 316, 5, conveniant. Th. secundus, Reg. et Vict. secundus, convenient. 319, 3, quodque discernat. Ambo tam Th. quam Vict., quidque discernat. 320, 2, quibus inest ratio. Uterque Th., Reg. et Vict. uterque, quibus in ipsis inest ratio. Ibid., 9, ceciderunt. Uterque Th., Reg. et Vict. secundus, ceciderint. Flor., cecidere. 321, 2, inscitiae. Reg. et Vict. secundus, inscientiae. 323, 5, quae sint, quae fuerint, veniantque uno. Sic ambo tam Th. quam Vict. et Flor.; recte: nemo enim non videt transpositionem factam in aliis editionibus omnibus. 325, 1, si res aliorsum. Uterque Th., Reg. et uterque Vict., si aliorsum: bene. Ibid., 12, at nos. Uterque Th. et Vict. secundus, ac non. Reg., ac nunc. 326, 12, atque sese res. Reg. et Vict. secundus, quam sese res: bene. 327, 2, humana opinione. Humanae opinione; fortasse humanae opinioni. 328, 2, speret quisquam. Uterque Th., Reg., Vict. secundus et Flor., speret quisque. 331, 5, at si nescit. Th. secundus, aut si nescit. 335, 10, arbitrio eveniunt. Uterque Th. Reg. et Vict. secundus, arbitrio veniunt. 336, 9, quae incerti. Th. secundus, quibus incerti: non male. Ibid., 10, opinionis constat id. Uterque Th., Reg. et Vict. secundus, opinionis id. 337, 10, imaginationis. Vict. secundus, imaginis. Ibid., 15, ita definit. Th. secundus et Reg., ita definivit. 350, 24, necessaria, quam non necessaria. Uterque Ibid., 18, non imaginatione. Th. secundus, non in imaginatione. Ibid., sed rationali. Th. secundus, sed rationabili. 340, 21, desidit. Uterque Th. et Vict. primus, decedit. 344, 7, quoddam universale. Uterque Th. et Vict. primus, quiddam universale. Ibid., consideret. Uterque Th., considerat. 345, 5, nulla est praescientia. Th. secundus, nullam esse praescientiam. Ibid., 7, habere possemus. Vict. secundus, habere possimus. 348, 7, patefecerit. Uterque Vict., patefacit: et uterque Th., patefecit. 349, 16, praesentiam. Sic emendavit Vallinus ex consensione omnium veterum codicum. 352, 5, divinam te praescientiam Th. secundus et Th., Reg. et Vict. secundus, necessarie quam non necessarie. 331, 11, aliquem ambulare. Th. primus, aliquem hominem ambulare. Ibid., 15, voluntarie gradientem. Uterque Th., Reg. et Vict. secundus, voluntate gradientem. Ibid., eum tamen. Vict. primus et Reg., eum tum. Ibid., 24, quae prius. Uterque Th., qua prius. Ibid., 27, proposui. Th. primus, posui Reg., divinam te praesentiam. Ibid., 8, nunc illud velim. Uterque Th. et Vict. secundus, nunc aliud velim. Ibid., 16, scientiae vis. Th. secundus. scientia ejus. Ibid., cuncta complectens. Reg., cuncta prospiciens vel complectens. Ibid., posterioribus debet. Th. secundus, dedit posterioribus. Ibid., 23, rectae sunt. Th. primus, receptae sunt. Ibid., 26, indicta. Vict. secundus, indita.
5.2
LIBER QUINTUS. 315 METRUM PRIMUM.
5.2
ARGUMENTUM.-- Sicut, inquit Philosophia, fortuitus esse potest navium constanti duorum fluminum cursu abreptarum occursus, ita casus constantibus divinae Providentiae legibus regitur. Rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum Pectoribus figit spicula pugna fugax, 316 Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt, Et mox abjunctis dissociantur aquis. Si coeant, cursumque, iterum revocentur in unum Confluat alterni quod trahit unda vadi: Conveniant puppes, et vulsi flumine trunci, Mistaque fortuitos implicet unda modos: Quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus, Gurgitis et lapsi defluus ordo regit. 317 Sic, quae permissis fluitare videtur habenis, Fors patitur frenos, ipsaque lege meat.
5.3.1
LIBER QUINTUS. 318 PROSA II.
5.3.1
ARGUMENTUM.-- Dubitantem Boetium, an propter praedicta, neganda sit mentis humanae libertas, docet Philosophia suam esse cuilibet menti libertatem, variaque hujus genera exponit.
5.3.2
Animadverto, inquam, idque uti tu dicis ita esse consentio. Sed in hac cohaerentium sibi serie causarum, estne ulla nostri arbitrii libertas, an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit? Est, inquit. 319 Neque enim fuerit ulla rationalis natura, quin erdem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet judicium, quo quodque discernat. Per se igitur fugienda, optandave dignoscit. Quod 320 vero quis optandum esse judicat, petit: refugit vero, quod existimat esse fugiendum. Quare quibus inest ratio, ipsis etiam inest volendi, nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. Nam supernis, divinisque substantiis et perspicax judicium, et incorrupta( 5) voluntas, et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est, cum se in mentis divina speculatione conservant: minus vero, cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum terrenis artubus colligantur. Extrema vero est servitus, cum vitiis deditae, rationis propriae possessione ceciderunt. 321 Nam ubi oculos a summae luce veritatis, ad inferiora, et tenebrosa dejecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque, quam invexere sibi, adjuvant servitutem, et sunt quodam modo propria libertate captivae. Quae tamen( 5) ille, ab aeterno cuncta prospiciens, Providentiae cernit intuitus, et suis quaeque meritis praedestinata disponit, πάντ' ἐφορᾷ καὶ πάντ' ἐπακούει.
5.4
LIBER QUINTUS. 322 METRUM II.
5.4
ARGUMENTUM.-- Quod ab Homero dicitur de sole, inquit Philosophia, id solius Dei est, omnia cernere. Puro clarum lumine Phoebum Melliflui canit oris Homerus: Qui tamen intima viscera terrae Non valet, aut pelagi, radiorum Infirma perrumpere luce. 323 Haud sic magni conditor orbis: Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terrae mole resistunt Non nox atris nubibus obstat, Quae sint, quae fuerint, veniantque Uno mentis cernit in ictu. Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere solem.
5.5.1
LIBER QUINTUS. 324 PROSA III.
5.5.1
ARGUMENTUM.-- Boetius, cognitis divina providentia et libertate humana, utriusque concordiam difficilem ostendit, primum quidem generatim, deinde speciatim, cum ex parte ipsius Providentiae, quae non potest esse incerta, tum ex parte ipsius libertatis, quae videtur necessitatis expers.
5.5.2
Tum ego: En, inquam, difficiliori rursus ambiguitate confundor. Quaenam, inquit, ista est? Jam enim, quibus perturbere, conjecto. Nimium, inquam, adversari ac repugnare videtur, praenoscere universa Deum, et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta( 5) prospicit Deus, neque falli ullo modo potest, evenire necesse est quod Providentia futurum esse praeviderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo, sed etiam consilia, voluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas: neque enim vel factum aliud ullum, vel quaelibet existere poterit voluntas, nisi quam nescia falli Providentia divina praesenserit. 325 Nam si res aliorsum quam provisae sunt, detorqueri valent, non jam erit futuri firma praescientia; sed opinio potius incerta, quod de Deo credere nefas judico. Neque enim illam probo rationem, qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissolvere. Aiunt( 5) enim, non esse ideo quid eventurum, quoniam id Providentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam Providentiam latere non posse, eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem. Neque enim necesse esse contingere, quae providentur; sed necesse esse, quae futura sint, provideri.( 10) Quasi vero, quae cujusque rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis; an futurorum necessitas, Providentiae, laboretur. At nos illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre.( 15) Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere conjectat veram esse necesse est: atque e converso rursus, si de quopiam vera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest: in hoc quidem sedendi, at vero in altero veritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam vera est opinio, sed haec potius( 20) vera est quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas. 326 Similia de Providentia, futurisque rebus ratiocinari oportet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt providentur, non vero ideo quoniam providentur eveniunt; nihilominus tamen a Deo vel ventura provideri, vel provisa evenire necesse est: quod ad perimendam( 5) arbitrii libertatem solum satis est. Jam vero quam praeposterum est, ut aeternae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur? Quid est autem aliud arbitrari, ideo Deum futura, quoniam sunt eventura, providere, quam putare quae olim acciderunt, causam summae illius esse providentiae? Ad haec, sicuti, cum quid esse( 10) scio, id ipsum esse necesse est; ita cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut eventus praescitae rei nequeat evitari. Postremo si quid aliquis aliorsum, atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax, ab scientiae veritate longe diversa. Quare si quid ita futurum est, ut ejus( 15) certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermista est falsitati: ita id quod ab ea concipitur, esse aliter, atque concipitur, nequit. Ea namque causa est, cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid( 20) igitur? Quonam modo Deus haec incerta futura praenoscit? Nam si inevitabiliter eventura censet, quae etiam non evenire possibile est, fallitur: quod sentire non modo nefas est, sed etiam voce proferre. At si, uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque vel fieri ea, vel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum,( 25) nihil stabile comprehendit? 327 Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiae? Quidquid dicam, aut erit, aut non. Quid etiam divina providentia humana opinione praestiterit, si, uti homines, incerta judicat, quorum est incertus eventus? Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil( 5) incerti esse potest, certus eorum est eventus, quae futura firmiter ille praescierit. Quare nulla est humanis consiliis, actionibusque libertas: quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens, ad unum alligat et constringit eventum. Quo semel recepto, quantus occasus humanarum rerum consequatur, liquet. Frustra enim bonis, malisque( 10) praemia, poenaeve proponuntur, quae nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc aequissimum judicatur, vel puniri improbos, vel remunerari probos: quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec vitia igitur, nec virtutes quidquam fuerint, sed( 15) omnium meritorum potius mista atque indiscreta confusio. Quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex providentia rerum, omnis ordo ducatur, nihilque consiliis liceat humanis, fit, ut vitia quoque 328 nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim vel speret quisquam, vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa connectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines Deumque( 5) commercium, sperandi scilicet ac deprecandi. Siquidem justae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae promeremur: qui solus modus est, quo cum Deo colloqui homines posse videantur, illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent, ipsa supplicandi ratione conjungi: quae si, recepta futurorum necessitate, nihil virium habere( 10) credantur, quid erit, quo summo illi rerum principi connecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, disceptum atque disjunctum suo fonte fatiscere.
5.6
LIBER QUINTUS. 329 METRUM III.
5.6
ARGUMENTUM.-- Unde, canit Boetius, praesentio divina, et humana libertas, quae seorsum stant, conjunctim pugnare videntur? Scilicet ut in caeteris, sic in hoc, mens humana nec omnia nescit nec omnia novit, ut a notis progredi nitatur ad ignota. Quaenam discors foedera rerum Causa resolvit? quis tanta Deus 330 Veris statuit bella duobus, Ut, quae carptim singula constant, Eadem nolint mista jugari? An nulla est discordia veris, Semperque sibi certa cohaerent? Sed mens, caecis obruta membris, Nequit oppressi luminis igne Rerum tenues noscere nexus. 331 Sed cur tanto flagrat amore Veri tectas reperire notas? Scitne quod appetit anxia nosse? Sed quis nota scire laborat? At si nescit, quid caeca petit? Quis enim quidquam nescius optet? Aut quis valeat nescita sequi? Quove inveniat, quisve repertam Queat ignarus noscere formam? 332 An cum mentem cerneret altam, Pariter summam et singula norat? Nunc membrorum condita nube, Non in totum est oblita sui, Summamque tenet singula perdens. Igitur quisquis vera requirit, Neutro est habitu: nam neque novit, Nec penitus tamen omnia nescit. 333 Sed, quam retinens meminit, summam Consulit, alte visa retractans, Ut servatis queat oblitas Addere partes.
5.7.1
LIBER QUINTUS. 334 PROSA IV.
5.7.1
ARGUMENTUM.-- Philosophia causata, praedictam divinae providentiae humanaeque libertatis concordiam idcirco videri cum antiquis, tum recentioribus difficilem, quod divina praenotio humanam infinite superans, mente humana non capiatur; explicatisque iis, quibus Boetius movebatur, argumentis, probat, quidquid cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentis potius comprehendi facultatem.
5.7.2
Tum illa, Vetus, inquit, haec est de Providentia querela, Marcoque Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata, tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita; sed haud quaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. Cujus caliginis( 5) causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae simplicitatem non potest admoveri: quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui: quod ita demum patefacere, atque expedire tentabo, si prius ea quibus moveris, expendero. 335 Quaero enim cur illam solventium rationem minus efficacem putes: quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea( 5) quae praesciuntur, non evenire non possunt? Si igitur praenotio nullam futuris rebus adjicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare; quid est, quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur advertas, statuamus nullam esse praescientiam. Num igitur, quantum ad hoc attinet,( 10) quae ex arbitrio eveniunt, ad necessitatem coguntur? Minime. Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis injungere, manebit, ut opinor, eadem voluntatis integra atque absoluta libertas. Sed praescientia, inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum tamen est, necessario ea esse ventura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio( 15) non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum, tantum quid sit, ostendit, non vero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est, nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse hujus necessitatis appareat. Alioquin si haec nulla est, nec illa quidem ejus rei signum poterit esse, quae( 20) non est. Jam vero probationem firma ratione subnixam constat, non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis, sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam. Sed qui fieri potest, ut ea non proveniant, quae futura esse providentur? Quasi vero nos ea, quae providentia futura esse praenoscit, non eventura credamus: ac non illud( 25) potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen, ut evenirent, sui natura necessitatis habuisse: quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim dum fiunt, subjecta oculis intuemur: ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae: atque ad hunc modum caetera. Num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas( 30) ulla compellit? Minime. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta moverentur. Quae igitur cum fiunt, carent existendi necessitate, eadem priusquam fiant, sine necessitate futura sunt. Quare sunt quaedam eventura, quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. 336 Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt, priusquam fierent, eventura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent eventus. Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt, ita praescientia futurorum nihil his quae ventura( 5) sunt necessitatis importat. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum quae necessarios exitus non habent, ulla possit esse praenotio. Dissonare etenim videntur: putasque, si praevideantur, consequi necessitatem: si necessitas desit, minime praesciri, nihilque scientia comprehendi posse nisi certum. Quod si quae incerti sunt( 10) exitus, ea quasi certa providentur, opinionis id esse caliginem, non scientiae veritatem. Aliter enim ac sese res habeant, arbitrari, ab integritate scientiae credis esse diversum. Cujus erroris causa est, quod omnia quae quisque novit, ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci existimat quae sciuntur, quod totum contra est. Omne enim( 15) quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. Nam ut hoc brevi liqueat exemplo, eamdem corporis rotunditatem aliter visus, aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens, totum simul jactis radiis intuetur: hic vero cohaerens orbi atque conjunctus, circa ipsum motus ambitum,( 20) rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intelligentia contuetur. Sensus enim figuram in subjecta materia constitutam. Imaginatio vero solam sine materia judicat figuram. Ratio vero hanc quoque transcendit, speciemque ipsam, quae singularibus inest, universali 337 consideratione perpendit. Intelligentiae vero celsior oculus existit. Supergressa namque universitatis ambitum, ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. In quo illud maxime considerandum est: quod superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem;( 5) inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet, vel universales species imaginatio contuetur, vel ratio capit simplicem formam: sed intelligentia quasi desuper spectans, concepta forma, quae subsunt etiam cuncta dijudicat; sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat,( 10) comprehendit. Nam et rationis universum, et imaginationis figuram, et materiale sensibile cognoscit, nec ratione utens, nec imaginatione, nec sensibus, sed illo ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque cum quid universale respicit, nec imaginatione, nec sensibus utens, imaginabilia vel sensibilia( 15) comprehendit. Haec est enim quae conceptionis suae universale ita definit: homo est animal bipes rationale. Quae cum universalis notio sit, tum imaginabilem, sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione, vel sensu, sed rationali conceptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus visendi, formandique figuras( 20) sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat, non sensibili, sed imaginaria ratione judicandi. Videsne igitur, ut in cognoscendo cuncta, sua potius facultate, quam eorum quae cognoscuntur, utantur? 338 Neque id injuria: nam cum omne judicium judicantis actus existat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena, sed ex propria potestate perficiat.
5.8
LIBER QUINTUS. 339 METRUM IV.
5.8
ARGUMENTUM.-- Quanquam, inquit Philosophia, Stoici existimaverint, mentem humanam, nihil nisi a corporibus informatam, percipere; haec tamen ab efficaciori principio informata et insensilia sine ministerio corporum, et sensilia, famulantibus ipsis corporibus, percipit. Quondam Porticus attulit Obscuros nimium senes, 340 Qui sensus et imagines E corporibus extimis Credant mentibus imprimi, Ut quondam celeri stylo Mos est aequore paginae, Quae nullas habeat notas, Pressas figere litteras. Sed mens si propriis vigens Nihil motibus explicat, Sed tantum patiens jacet Notis subdita corporum, Cassasque in speculi vicem Rerum reddit imagines; Unde haec sic animis viget Cernens omnia notio? Quae vis singula prospicit, Aut quae cognita dividit? Quae divisa recolligit, Alternumque legens iter Nunc summis caput inserit, Nunc desidit in infima, Tum sese referens sibi, Veris falsa redarguit? 342 Haec est efficiens magis Longe causa potentior, Quam quae materiae modo Impressas patitur notas. Praecedit tamen excitans, Ac vires animi movens, Vivo in corpore passio. Cum vel lux oculos ferit, Vel vox auribus instrepit: Tum mentis vigor excitus, Quas intus species tenet, Ad motus similes vocans, Notis applicat exteris, Introrsumque reconditis Formis miscet imagines.
5.9.1
LIBER QUINTUS. 343 PROSA V.
5.9.1
ARGUMENTUM.-- Sicut ergo, inquit Philosophia, neque ex imbecillitate sensus, imaginatio; neque ex imbecillitate imaginationis ratiocinatio; neque ex imbecillitate ratiocinationis, intelligentia humana: sic neque ex imbecillitate intelligentiae humanae, divina futurorum liberorum praenotio neganda est.
5.9.2
Quod si in corporibus sentiendis, quamvis afficiant instrumenta sensuum forinsecus objectae qualitates, animique agentis vigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis provocet, excitetque interim quiescentes intrinsecus formas: si in sentiendis, inquam,( 5) corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua vi subjectam corpori judicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt, in discernendo non objecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt? Hac itaque ratione multiplices cognitiones diversis ac differentibus cessere substantiis.( 10) Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus, immobilibus animantibus cessit: quales sunt conchae maris, quaeque alia saxis haerentia nutriuntur. Imaginatio vero mobilibus belluis, quibus jam inesse fugiendi, appetendive aliquis videtur affectus. Ratio vero humani tantum generis est, sicuti intelligentia sola divini: quo fit ut( 15) ea notitia caeteris praestet, quae suapte natura non modo proprium, sed caeterarum quoque notitiarum subjecta cognoscit. 344 Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur, nihil esse illud universale dicentes, quod sese intueri ratio putet? quod enim sensibile, vel imaginabile est, id universum esse non posse: aut igitur rationis verum esse judicium, nec quidquam esse sensibile: aut( 5) quoniam sibi notum sit plura sensibus, et imaginationi esse subjecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit, ac singulare, quasi quiddam universale consideret. Ad haec, si ratio contra respondeat, se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in universitatis ratione conspicere; illa vero ad universitatis cognitionem( 10) aspirare non posse: quoniam eorum notio corporales figuras non possit excedere: de rerum vero cognitione, firmiori potius, perfectiorique judicio esse credendum. In hujusmodi igitur lite, nos, quibus tam ratiocinandi, quam imaginandi etiam, sentiendique vis inest, nonne 345 rationis potius causam probaremus? Simile est, quod humana ratio divinam intelligentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri. Nam ita disseris, si quae certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura praesciri nequeunt. Harum igitur( 5) rerum nulla est praescientia, quam si etiam in his esse credamus, nihil erit, quod non ex necessitate proveniat. Si igitur, uti rationis participes sumus, ita divinae judicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere judicavimus, sic divinae sese menti humanam summittere rationem justissimum censeremus.( 10) Quare in illius summae intelligentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri. Id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent, certa tamen videat, ac definita praenotio; neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.
5.10
LIBER QUINTUS. 346 METRUM V.
5.10
ARGUMENTUM EX CICERONE, I DE LEGIBUS.-- Natura, inquit Philosophia, caeteras animantes abjecit ad pastum, solum hominem erexit, ad coelique quasi cognationis, et domicilii pristini conspectum excitavit. Quam variis terras animalia permeant figuris! Namque alia extento sunt corpore, pulveremque verrunt, Continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum. Sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos, 347 Et liquido longi spatia aetheris enatet volatu; Haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent Vel virides campos transmittere, vel subire silvas. Quae variis videas licet omnia discrepare formis, Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus. Unica gens hominum celsum levat altius cacumen, Atque levis recto stat corpore, despicitque terras. Haec, nisi terrenus male desipis, admonet figura, Qui recto coelum vultu petis, exerisque frontem, In sublime feras animum quoque, ne gravata pessum Inferior sidat mens corpore celsius levato.
5.11.1
LIBER QUINTUS. 348 PROSA VI.
5.11.1
ARGUMENTUM.-- Philosophia tandem concludit, cognitionem divinam instar Dei cognoscentis aeternam, ita esse totam simul, ut sicut notio praesentium, sic praenotio divina futurorum liberorum libertati humanae non noceat.
5.11.2
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est, quis sit divinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia ejus sit, possimus agnoscere. Deum( 5) igitur aeternum esse, cunctorum ratione degentium commune judicium est. Quid sit igitur aeternitas, consideremus. Haec enim naturam nobis pariter divinam, scientiamque patefecerit. Aeternitas igitur est, interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio. Quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quidquid vivit in( 10) tempore, id praesens a praeteritis in futura procedit: nihilque est in tempore constitutum, quod totum vitae suae spatium pariter possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum apprehendit: hesternum vero 349 jam perdidit. In hodierna quoque vita non amplius vivitis, quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur conditionem, licet illud, sicut de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit unquam esse, nec desinat, vitaque ejus cum temporis infinitate tendatur,( 5) nondum tamen tale est, ut aeternum esse jure credatur. Non enim totum simul, infinitae licet vitae spatium comprehendit, atque complectitur: sed futura nondum transacta jam non habet. Quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit, ac possidet, cui neque futuri quidquam absit, nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse jure perhibetur: idque( 10) necesse est, et sui compos praesens sibi semper assistere, et infinitatem mobilis temporis habere praesentem. Unde non recte quidam, qui cum audiunt visum Platoni, mundum hunc nec habuisse initium temporis, nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant. Aliud est enim per interminabilem duci vitam, quod mundo( 15) Plato tribuit: aliud interminabilis vitae totam pariter complexam esse praesentiam, quod divinae mentis proprium esse manifestum est. Neque enim Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae. Hunc enim vitae immobilis praesentarium statum, infinitus ille temporalium rerum motus imitatur; cumque eum effingere( 20), atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem; et, cum totam pariter vitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso, quod aliquo modo nunquam esse desinit, illud, quod implere atque exprimere non potest, aliquatenus videtur aemulari, alligans se ad qualemcunque 350 praesentiam hujus exigui volucrisque momenti: quae, quoniam manentis illius praesentiae quamdam gestat imaginem, quibuscunque contigerit, id praestat, ut esse videantur, Quoniam vero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit: eoque modo factum est, ut continuaret eundo vitam,( 5) cujus plenitudinem complecti non valuit permanendo. Itaque si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequentes, Deum quidem aeternum, mundum vero dicamus esse perpetuum. Quoniam igitur omne judicium secundum sui naturam, quae sibi subjecta sunt, comprehendit; est autem Deo semper aeternus, ac praesentarius status: scientia quoque ejus, omnem( 10) temporis supergressa motionem, in suae manet simplicitate praesentiae, infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens, omnia, quasi jam gerantur, in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praesentiam pensare velis, qua cuncta dignoscit, non esse praescientiam quasi futuri, sed scientiam nunquam deficientis instantiae rectius aestimabis. Unde non praevidentia( 15), sed Providentia potius dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta, quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas, ut necessaria fiant, quae divino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse, quae videant? Num enim quae praesentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus? Minime. Atqui( 20), si est divini humanique praesentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario praesenti quaedam videtis, ita ille omnia suo cernit aeterno. Quare haec divina praenotio naturam rerum, proprietatemque non mutat, taliaque apud se praesentia spectat, qualia in tempore olim futura provenient: nec rerum judicia confundit, unoque suae mentis intuitu tam necessarie( 25), quam non necessarie, ventura dignoscit. Sicuti vos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in coelo solem videtis, quanquam simul utrumque conspectum, tamen discernitis, et hoc voluntarium, illud esse necessarium judicatis. Ita igitur cuncta despiciens divinus intuitus, qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium, ad conditionem 351 vero temporis futurarum. Quo fit, ut hoc non sit opinio, sed veritate potius nixa cognitio, cum exstiturum quid esse cognoscit, quod idem existendi necessitate carere non nesciat. Hic si dicas, quod eventurum Deus videt, id non evenire non posse: quod autem non potest non evenire( 5), id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis astringas: Fatebor rem quidem solidissimae veritatis, sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit. Respondebo namque idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium: cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Duae sunt etenim necessitates;( 10) simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales; altera conditionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est. Quod enim quisque novit, id esse aliter ac notum est, nequit. Sed haec conditio minime secum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio. Nulla enim necessitas( 15) cogit incedere voluntarie gradientem, quamvis eum tamen, cum graditur, incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid providentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem. Atqui Deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt, praesentia contuetur. Haec igitur, ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt( 20) per conditionem divinae notionis: per se vero considerata, ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta, quae futura Deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio: quae quamvis eveniant, existendo tamen propriam naturam non amittunt; quae priusquam fierent, etiam non evenire potuissent. Quid( 25) igitur refert non esse necessaria, cum propter divinae scientiae conditionem modis omnibus, necessitatis instar, eveniant? Hoc scilicet, quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens, et gradiens homo, quae dum fiunt, non fieri non possunt: eorum tamen unum prius quoque quam fieret, necesse erat existere: alterum vero minime. Ita etiam quae praesentia Deus habet,( 30) dubio procul existunt: sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit: illud vero de potestate facientium. Haud igitur injuria diximus, haec, si ad divinam notitiam referantur, necessaria; si per se considerentur, necessitatis esse nexibus absoluta. Sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas, universale est: si ad seipsum respicias, singulare. Sed si 352 in mea, inquies, potestate situm est mutare propositum, evacuabo Providentiam, cum, quae illa praenoscit, forte mutavero. Respondebo, Propositum te quidem tuum posse deflectere, sed, quoniam et id te posse, et an facias, quove convertas, praesens Providentiae veritas intuetur, divinam te( 5) praescientiam non posse vitare; sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum, quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris. Quid igitur, inquies? Ex meane dispositione scientia divina mutabitur, ut cum ego nunc hoc, nunc illud velim, illa quoque noscendi vices alternare videatur? Minime. Omne namque futurum divinus praecurrit intuitus, et( 10) ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac revocat. Nec alternat, ut existimas, nunc hoc, nunc illud praenoscendi vices; sed uno ictu mutationes tuas manens praevenit atque complectitur. Quam comprehendendi omnia visendique praesentiam, non ex futurarum proventu rerum, sed ex propria Deus simplicitate sortitus est. Ex quo illud quoque resolvitur, quod( 15) paulo ante posuisti, indignum esse, si scientiae Dei causam futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae vis praesentaria notione cuncta complectens, rebus omnibus modum ipsa constituit, nihil vero posterioribus debet. Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas. Nec iniquae leges, solutis omni necessitate voluntatibus, praemia poenasque( 20) proponunt. Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius Deus, visionisque ejus praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit, bonis praemia, malis supplicia dispensans. Nec frustra sunt in Deo positae spes precesque; quae cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt. Aversamini igitur vitia, colite virtutes, ad rectas spes( 25) animum sublevate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis judicis cuncta cernentis.