Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consolatione philosophiae
BoethiusPhil 1.I · opp-lat3More by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat3
1.I
Carmina qui quondam studio florente peregi, flebilis heu maestos cogor inire modos. Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae et veris elegi fletibus ora rigant. Has saltem nullus potuit pervincere terror, ne nostrum comites prosequerentur iter. Gloria felicis olim viridisque iuventae, solantur maesti nunc mea fata senis. Venit enim properata malis inopina senectus et dolor aetatem iussit inesse suam. Intempestivi funduntur vertice cani et tremit effeto corpore laxa cutis. Mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis inserit et maestis saepe vocata venit. Eheu, quam surda miseros avertitur aure et flentes oculos claudere saeva negat! Dum levibus male fida bonis fortuna faveret, paene caput tristis merserat hora meum; Nunc quia fallacem mutavit nubila vultum, protrahit ingratas impia vita moras. Quid me felicem totiens iactastis, amici? Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
1.1.1
Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, astitisse mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum; vultus oculis ardentibus et ultra communem hominum valentiam perspicacibus, colore vivido atque inexhausti
1.1.2
vigoris, quamvis ita aevi plena foret, ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc vero pulsare caelum summi verticis cacumine videbatur; quae cum altius caput extulisset,
1.1.3
ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognovi, suis manibus ipsa texuerat; quarum
1.1.4
speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis obduxerat. Harum in extremo margine Π Graecum, in supremo vero Θ legebatur intextum atque in utrasque litteras in scalarum modum gradus
1.1.5
quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas, quas&
1.1.6
quisque potuit, abstulerant. Et dextra quidem eius libellos, sceptrum vero sinistra gestabat.
1.1.7
Quae ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus:
1.1.8
Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis?
1.1.9
Hae sunt enim, quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
1.1.10
At si quem profanum, uti vulgo solitum vobis, blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem— nihil quippe in eo nostrae operae laederenturhunc vero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
1.1.11
Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.
1.1.12
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior vultum confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit.
1.1.13
At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem, quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui visuque in terram defixo, quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi.
1.1.14
Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens vultum luctu gravem atque in humum maerore deiectum his versibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:
1.II
Heu quam praecipiti mersa profundo mens hebet et propria luce relicta tendit in externas ire tenebras, terrenis quotiens flatibus aucta crescit in immensum noxia cura! Hic quondam caelo liber aperto suetus in aetherios ire meatus cernebat rosei lumina solis, visebat gelidae sidera lunae et quaecumque vagos stella recursus exercet varios flexa per orbes, comprensam numeris victor habebat. Quin etiam causas, unde sonora flamina sollicitent aequora ponti, quis volvat stabilem spiritus orbem; vel cur Hesperias sidus in undas casurum rutilo surgat ab ortu, quid veris placidas temperet horas, ut terram roseis floribus ornet, quis dedit, ut pleno fertilis anno autumnus gravidis influat uvis, rimari solitus atque latentis naturae varias reddere causas: nunc iacet effeto lumine mentis et pressus gravibus colla catenis declivemque gerens pondere vultum cogitur heu stolidam cernere terram.
1.III
Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae luminibusque prior rediit vigor, ut, cum praecipiti glomerantur sidera Coro nimbosisque polus stetit imbribus, sol latet ac nondum caelo venientibus astris desuper in terram nox funditur; hanc si Threicio Boreas emissus ab antro verberet et clausum reseret diem, emicat et subito vibratus lumine Phoebus mirantes oculos radiis ferit.
1.IV
Quisquis composito serenus aevo fatum sub pedibus egit superbum fortunamque tuens utramque rectus invictum potuit tenere vultum, non illum rabies minaeque ponti versum funditus exagitantis aestum nec ruptis quotiens vagus caminis torquet fumificos Vesaevus ignes aut celsas soliti ferire turres ardentis via fulminis movebit. Quid tantum miseri saevos tyrannos mirantur sine viribus furentes? Nec speres aliquid nec extimescas, exarmaveris impotentis iram; at quisquis trepidus pavet vel optat, quod non sit stabilis suique iuris, abiecit clipeum locoque motus nectit, qua valeat trahi, catenam.
1.V
O stelliferi conditor orbis, qui perpetuo nixus solio rapido caelum turbine versas legemque pati sidera cogis, ut nunc pleno lucida cornu totis fratris obvia flammis condat stellas luna minores, nunc obscuro pallida cornu Phoebo propior lumina perdat et, qui primae tempore noctis agit algentes Hesperos ortus, solitas iterum mutet habenas Phoebi pallens Lucifer ortu. Tu frondifluae frigore brumae stringis lucem breviore mora, tu, cum fervida venerit aestas, agiles nocti dividis horas. Tua vis varium temperat annum, ut, quas Boreae spiritus aufert, revehat mites Zephyrus frondes, quaeque Arcturus semina vidit, Sirius altas urat segetes; nihil antiqua lege solutum linquit propriae stationis opus. Omnia certo fine gubernans hominum solos respuis actus merito rector cohibere modo. Nam cur tantas lubrica versat Fortuna vices? Premit insontes debita sceleri noxia poena, at perversi resident celso mores solio sanctaque calcant iniusta vice colla nocentes. Latet obscuris condita virtus clara tenebris iustusque tulit crimen iniqui. Nil periuria, nil nocet ipsis fraus mendaci compta colore. Sed cum libuit viribus uti, quos innumeri metuunt populi, summos gaudet subdere reges. 0 iam miseras respice terras, quisquis rerum foedera nectis! Operis tanti pars non vilis homines quatimur fortunae salo. Rapidos, rector, comprime fluctus et, quo caelum regis immensum, firma stabiles foedere terras.
1.VI
Cum Phoebi radiis grave Cancri sidus inaestuat, tum qui larga negantibus sulcis semina credidit, elusus Cereris fide quernas pergat ad arbores. Numquam purpureum nemus lecturus violas petas, cum saevis Aquilonibus stridens campus inhorruit, nec quaeras avida manu vernos stringere palmites. uvis si libeat frui: autumno potius sua Bacchus munera contulit. Signat tempora propriis aptans officiis deus nec quas ipse cohercuit misceri patitur uices. sic quod praecipiti uia certum deserit ordinem laetos non habet exitus.
1.VII
Nubibus atris condita nullum fundere possunt sidera lumen. Si mare volvens turbidus Auster misceat aestum, vitrea dudum parque serenis unda diebus mox resoluto sordida caeno visibus obstat quique vagatur montibus altis defluus amnis, saepe resistit rupe soluti obice saxi. Tu quoque si vis lumine claro cernere verum, tramite recto carpere callem: gaudia pelle, pelle timorem spemque fugato nec dolor adsit. Nubila mens est vinctaque frenis, haec ubi regnant.
1.2.2
Post haec paulisper obticuit atque, ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa. Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
1.2.3
ea tantum animi tui. sicuti tu tibi fingis, mutata pervertit. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his, quos
1.2.4
eludere nititur, blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat, quos insperata reliquerit. Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam revocare laboraverim.
1.2.5
Solebus enim praesentem quoque blandientemque virilibus incessere verbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis.
1.2.6
Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est, ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres.
1.2.7
Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum validioribus haustibus viam fecerit.
1.2.8
Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri vernacula nunc leviores, nunc graviores modos succinat.
1.2.9
Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque- deiecit? Novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras.
1.2.10
Hi semper eius mores sunt, ista natura. Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam; talis erat, cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet.
1.2.11
Deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus. Quae sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit.
1.2.12
Si probus, utere moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te, quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus.
1.2.13
An vero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna
1.2.14
praesens nec manendi fida et, cum discesserit, allatura maerorem? Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calami-
1.2.15
tosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim, quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas
1.2.16
fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet, quicquid intra fortunae
1.2.17
aream geritur, cum semel iugo eius colla summi. Quod si manendi abeundique scribere legem velis ei, quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes, quam permutare non possis?
1.2.18
Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret, sed., quo flatus impellerent, promoveres; si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.
1.2.19
Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes. vero volventis rotae impetum retinere conaris? At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit. x
1.3.1
Iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
1.3.2
Itaque paulo post: O, inauam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam iucunditate refovisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer! Itaque remedia, quae paulo acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito.
1.3.3
— Tum illa: Sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci; talia sunt quippe, quae
1.3.4
restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis,
1.3.5
quanto ardore flagrares, si, quonam te ducere aggrediamur, agnosceres!— Quonam? inquam.— Ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri.—?
1.3.6
Tum ego:
1.3.7
Fac, obsecro, et quae illa vera sit, sine cunctatione demonstra.— Faciam, inquit illa, tui causa libenter, sed quae tibi causa notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis possis agnoscere.-
1.4.1
Haec cum Philosophia dignitate vultus et oris gravitate servata leniter suaviterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aid parantis abrupi et:
1.4.2
o, inquam, veri praevia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione divina tum tuis rationibus invicta patuerunt eaque mihi.
1.4.3
dolorem nuper oblita, non tamen antehac prorsus ignorata. dixisti. Sed ea ipsa est vel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, vel esse omnino mala possint vel impunita praetereant, quod solum quanta dignum sit ammiratione, profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur;
1.4.4
nam imperante florenteque nequitia virtus non solum praemiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.
1.4.5
Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri.
1.4.6
— Tum illa,: Et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti velut patris familias dispositissima domo vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent.
1.4.7
Sed non ita est; nam si ea, quae paulo ante conclusa sunt, inconvulsa servantur, ipso, de cuius nunc regno loquimur, auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque imbecillos nec sine poena umquam esse vitia nec sine praemio virtutes, bonis felicia, malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent.
1.4.8
Et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit, agnovisti, decursis omnibus, quae praemittere necessarium puto, viam tibi quae te domum revehat, ostendam.
1.4.9
Pennas etiam tuae menti, quibus se in altum tollere possit, adfigam. ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris.
1.5.1
Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda. atque expedienda, vertebat.
1.5.2
Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior.
1.5.3
Quaero enim, an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere.— Tum illa:
1.5.4
festmo, inquit, debitum promissionis absolvere viamque tibi, qua patriam reveharis, aperire.
1.5.5
Haec autem etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt verendumque est, ne deviis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.
1.5.6
— Ne id, inquam, prorsus vereare; nam quietis mihi loco fuerit ea, quibus maxime delector, agnoscere.
1.5.7
Simul, cum omne disputatioms tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
1.5.8
Tum illa: Morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: Si quidem, inquit, aliquis eventum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno; quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest?
1.5.9
Nam nihil ex nihilo exsistere vera sententia est, cui nemo umquam veterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio, sed de
1.5.10
materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur; quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est, qualem paulo ante definivimus.—
1.5.11
Quid igitur, inquam, nihilne est, quod vel casus vei luituitum iure appellari queat?
1.5.12
An est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula. ista conveniant?— Aristoteles men= id, inquit, in Physicis et brevi et veri propinqua, ratione de-
1.5.13
finivit.— Quonam, inquam, modo?— Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis. quam quod intendebatur, obtingit, casus vocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus m-<
1.5.14
veniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, verum non de nihilo est; nam proprias causas habet, quarum inprovisus inopinatusque concursus casum videtur operatus.
1.5.15
Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam
1.5.16
suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis. non ex gerentis intentione provenit.
1.5.17
Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit,
1.5.18
ut ea pecunia repperiretur, intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit. hunc fodisse convenit atque concurrit. Licet igitur
1.5.19
definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his, quae ob aliquid geruntur, eventum. Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione procedens, qui de providentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.

Intertext edge

Open linked passage

Note