Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consolatione philosophiae
BoethiusPhil 10 · opp-lat3More by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat3
10.3.1
Quoniam igitur, quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma, vidisti, nunc demonstrandum reor.
10.3.2
quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huius modi bonum. quale paulo ante definisti, in rerum natura possit
10.3.3
exsistere, ne nos praeter rei subiectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc veluti quit. lam omnium fons bonorum, negari nequit: omne enim.
10.3.4
quod imperfectum esse dicitur. id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata; unde illud. quod imperfectum perhibetur. exstiterit. ne fingi quidem potest.
10.3.5
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
10.3.6
Quodsi, uti paulo ante monstravimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.— Firmissime, inquam, verissimeque conclusum est.—
10.3.7
Quo vero, inquit, habitet, ita considera. Deum, rerum omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum; nam cum nihil deo melius excogitari queat, id, quo melius nihil est. bonum esse quis dubitet?
10.3.8
Ita vero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse convincat.
10.3.9
Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt.
10.3.10
Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est.— Accipio, inquam, nec est. Quod contra dici ullo modo queat.
10.3.11
- Sed quaeso, inquit, te, vide, quam id sancte atque in-- violabiliter probes, quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum.— Quonam, inquam, modo?
10.3.12
— Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum, quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam.
10.3.13
Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id. quod dederit, ab eo, quod acceperit, existimare possis, sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur.
10.3.14
Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum. cum de rerum principe loquamur deo, fingat, qui potest.
10.3.15
quis haec diversa coniunxerit. Postremo quod a qualibet re diversum est, id non est illud, a quo intellegitur esse diversum; quare quod a summo bono diversum est sui
10.3.16
natura, id summum bonum non est, quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare, quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim.
10.3.17
— Rectissime, inquam.— Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est.— Ita est, inquam.— Igitur, inquit. deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.- Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio.—
10.3.18
Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approoeull,
10.3.19
quod duo summa bona, quae a se diversa sint, esse non possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum, quod sit alterum, liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit.
10.3.20
id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur, quae summa sunt bona, ea possunt esse diversa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus, quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem,...
10.3.21
quae sit summa divinitas.— Nihil, inquam, nec reapse
10.3.22
verius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.— Super haec, inquit, igitur veluti geometrae solent
10.3.23
demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo vero est ipsa divinitas.
10.3.24
divinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. Sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est.
10.3.25
Omnis igitur beatus deus, sed natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos.
10.3.26
— Et pulchrum, inQuam, hoc atque pretiosum, sive porisma sive corollarium vocari mavis.
10.3.27
— Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his adnectendum esse ratio persuadet.— Quid? inquam.
10.3.28
— Cum multa, inquit, beatitudo continere videatur, utrumne haec omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate coniungant an sit eorum aliquid, quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur?
10.3.29
— Vellem, in- unum, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres.— Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus?— Ac.. summum quidem, inquam.—
10.3.30
Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficienua summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque. uas ac voluptas beatitudo esse iudicatur.
10.3.31
Quid igitur, haecine omnia, bonum, sufficientia, potentia ceteraque veluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur?
10.3.32
— Intellego, inquam, quid investigandum proponas, sed, quid constituas, audire desidero.- Cuius discretionem rei sic accipe.
10.3.33
Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent; haec est enim partium natura, ut unum corpus diversa componant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt.
10.3.34
minime igitur membra sunt; alioquin ex uno membro beatitudo videbitur esse coniuncta quod fieri nequit.
10.3.35
— Id quidem, inquam, dubium non est, sed id, quod restat, exspecto.- Ad bonum vero cetera referri palam est.
10.3.36
Ideirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur, idcirco potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum;
10.3.37
idem de reverentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium s igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod r enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum.
10.3.38
id expeti nullo modo potest. Contraque etiam, quae natura bona non sunt, tamen si esse videantur, quasi vere bona sint, appetuntur.
10.3.39
Quo fit, uti summa, cardo atque causa; expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. Cuius vero causa quid expetitur, id maxime videtur optari, veluti
10.3.40
si salutis causa quispiam velit eQuitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia
10.3.41
boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus;
10.3.42
quare sic quoque sola quae- ritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.
10.3.43
- Nihil video, cur dissentire quispiam possit.— Sed deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus.- Ita, inquam.— Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam

Intertext edge

Open linked passage

Note