Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consolatione philosophiae
BoethiusPhil 11 · opp-lat3More by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat3
11.3.1
Assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant.— Tum illa.
11.3.2
: Quanti, inquit, aestimabis, si, bonum ipsum quid sit, agnoveris?
11.3.3
— Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere.
11.3.4
- Atqui hoc verissima inquit ratione patefaciam, maneant modo, quae paulo ante conclusa sunt.—- sunt.
11.3.5
- Nonne, inquit, monstravimus ea, quae appetuntur pluribus, idcirco vera perfectaque bona non esse, quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem verum bonum fieri, cum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut, quae sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, claritas atque iucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere, quo inter expetenda numerentur?
11.3.6
— Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest.
11.3.7
— Quae igitur, cum discrepant, minime bona sunt, cum vero unum esse coeperint, bona fiunt, nonne, haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit?- Ita, inquam. videtur.
11.3.8
— Sed omne, quod bonum est, boni participatione bonum esse concedis an minime?— Ita est.
11.3.9
— Oportet icitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum, quorum naturaliter non est diversus effectus.— Negare, inquam, nequeo.
11.3.10
— Nostine igitur, inquit, omne, quod est, tam diu manere atque subsistere, quamdiu sit unum? sed interire atque dissolvi, pariter atque unum esse
11.3.11
destiterit?— Quonam modo?— Ut in animalibus, inquit. cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal vocatur;
11.3.12
cum vero haec unitas utriusque separatione, dissolvitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum 4 que corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana visitur species; at si distributae segrega taeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse.
11.3.13
quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul a. patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum vero r unum esse desinit, interire.— Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud videtur.—
11.3.14
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corrup-,
11.3.15
* tionemque desideret?— Si animalia, inquam, considerem,, quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil in
11.3.16
venio, quod nullis extra cogentibus abiciant manendi inten tionem et ad interitum sponte festinent. Omne na i
11.3.17
animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat.
11.3.18
Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanima omnino consentiam rebus, prorsus dubito.— Atqui non est, quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis?
11.3.19
ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. Nam aliae quidem campis, aliae m tibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent,
11.3.20
aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia\' quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura, quod convenit, et ne, dum manere possunt, intereant.
11.3.21
elaborat. Quid quod omnes velut in terras ore deme trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corti- cemque diffundunt?
11.3.22
Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra vero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex adversum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
11.3.23
Iam vero quanta, est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur!
11.3.24
Quae omnia non modo ad tempus manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi veluti quasdam machinas esse quis nesciat?
11.3.25
a etiam, quae inanimata esse creduntur, nonne, quod suum est, quaeque simili ratione desiderant?
11.3.26
Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conveniunt.
11.3.27
Porro autem, quod cuique consentaneum est, id unumquodque conservat; sicuti ea, quae sunt inimica, corrumpunt.
11.3.28
Iam vero, quae dura sunt ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et, ne facile dissolvantur, resistunt.
11.3.29
Quae vero liquentia ut aer atque aqua facile quidem videntibus cedunt, sed cito in ea rursus, a quibus sunt- abscisa, relabuntur, ignis vero omnem refugit sectionem.
11.3.30
Neque nunc nos de voluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est, quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in. somno spiritum ducimus nescientes.
11.3.31
Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae voluntatibus, verum ex naturae principiis venit.
11.3.32
Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, voluntas amplectitur, contraque illud, quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum co-- ercet voluntas.
11.3.33
Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit; dedit enim providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam, ut. Quoad possunt. naturaliter manere desiderent.
11.3.34
Quare nihil est, quod ullo modo queas dubitare cuncfca,
11.3.35
quae sunt, appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem.
11.3.36
— Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere, quae dudum incerta videbantur.- Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit, id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam per-
11.3.37
manebit.— Verum est, inquam.— Omnia igitur, inquit, unum desiderant.— Consensi.— Sed unum id ipsum mon-
11.3.38
stravimus esse, quod bonum.— ita quidem.— Cuncta
11.3.39
igitur bonum petunt, quod quidem ita describus licet ipsum. n bonum esse, quod desideretur ab omnibus.— Nihil, inquam, verius excogitari potest; nam vel ad nihil unum cuncta referuntur et uno veluti vertice destituta sine rectore fluitabunt-
11.3.40
tabunt aut, si quid est, ad quod universa festinant, id erit omnium summum bonorum.— Et illa: Nimium, inquit, o alumne, laetor; ipsam enim mediae veritatis notam mente fixisti.
11.3.41
Sed in hoc patuit tibi, quod ignorare te paulo ante dicebas.— Quid? inquam.— Quis esset, inquit, rerum, omnium finis; is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod, quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.

Intertext edge

Open linked passage

Note