Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consolatione philosophiae
BoethiusPhil 12 · opp-lat3More by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat3
12.3.1
Tum ego: Platoni, inquam, vehementer assentior; nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.
12.3.2
— Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit. quin recorderis, quod te dudum nescire confessus es.— Quid? inquam.
12.3.3
— Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur.— Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam. planius tamen ex te audire desidero.-
12.3.4
Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas.— Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam, breviter exponam.
12.3.5
Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset, qui tam diversa coniungeret.
12.3.6
Coniuncta vero naturarum ipsa diversitas invicem discors dissociaret atque divelleret, nisi unus esset, qui quod nexuit contineret.
12.3.7
Non tam vero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent, nisi unus esset, qui has mutationum
12.3.8
varietates manens ipse disponeret. Hoc quicquid est, quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis vocabulo deum nomino.
12.3.9
Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, parvam mihi
12.3.10
restare operam puto, ut felicitatis compos patriam sospes revisas. Sed, quae proposuimus, intueamur. Nonne in um-
12.3.11
titudine sufficientiam numeravimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus?— Ita quidem.—■ Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus amminiculis? indigebit;
12.3.12
alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.
12.3.13
— Id, inquam, ita est necessarium.— Per se igitur solum cuncta disponit?— Negari, inquam. nequit.— Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est.
12.3.14
— Memini, inquam.— Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia, quem bonum esse consensimus, et hic est
12.3.15
veluti quidam clavus atque gubernaculum, quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur.— Vehementer
12.3.16
assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi.— Credo, inquit; iam enim, ut arbitror, vigilantius ad cernenda vera oculos deducis, sed, quod dicam, non minus ad contuendum patet.— Quid? inquam.
12.3.17
— Cum deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest, quin voluntaria
12.3.18
regantur seque ad disponentis nutum veluti convenientia contemperataque rectori sponte convertant?— Ita, inquam, necesse est: nec beatum regimen esse videretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus.
12.3.19
- Nihil est igitur, quod naturam servans deo contra ire cone--.
12.3.20
tur?— Nihil, inquam.— Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam adversum eum, quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus?- Prorsus. inquam, nihil valeret.
12.3.21
- Non est igitur aliquid, quod summo huic bono vel n vel possit obsistere?— Non, inquam, arbitror.—
12.3.22
Est igitur summum, inquit, bonum, quod regit cuncta fortiter suaviterque disponit.
12.3.23
— Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea, quae conclusa est, summa rationum, verum multo magis haec ipsa, quibus uteris, verba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat!—
12.3.24
Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigansed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed visne rationes ipsas invicem- collidamus?
12.3.25
Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam veritatis scintilla dissiliat.— Tuo, inquam, arbitratu.— Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitaverit.
12.3.26
— Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus am- bigat.
12.3.27
- Qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est, me non possit.— Nihil, inquam.
12.3.28
— Num igitur deus facere malum potest?— Minime, inquam.
12.3.29
— Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest.
12.3.30
- Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem, qua egrediaris, introeas, nunc vero, quo introieris, egrediare, an mirabilem am divinae simplicitatis orbem complicas?
12.3.31
Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare.
12.3.32
Ipsum quoe deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore. nisi qui pariter deus esset, quasi munusculum dabas.
12.3.33
Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam
12.3.34
ipsumque unum id ipsum esse bonum docebus, quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gu-
12.3.35
bernaculis universitatem regere disputabus volentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis
12.3.36
extrinsecus sumptis, sed ex altero( altero) fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.— Tum illa:
12.3.37
Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim divinae forma substantiae, ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait, πάντοϑεν εὐϰύϰλου σϕαίϱης ἐναλιγϰιον ὄγϰῳ
12.3.38
rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conservat. Quodsi rationes quoque non extra petitas. sed intra rei, quam tractabamus, ambitum collocatas agitavimus, nihil est, quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos, de quibus loquuntur, rebus oportere esse sermones.

Intertext edge

Open linked passage

Note