Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consolatione philosophiae
BoethiusPhil 2 · opp-lat3More by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat3
2.1.1
Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae.
2.1.2
Tum vero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait. qui nostro quondam lacte nutritus.
2.1.3
nostris educatus alimentis in virilis animi robur evaseras? Atqui talia contuleramus arma.
2.1.4
quae nisi prior abiecisses. invicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces, pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut video, stupor oppressit.
2.1.5
Cumque me non modo tacitum, sed elinguem prorsus mutumque vidisset, ammovit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum.
2.1.6
Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit, quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus.
2.1.7
Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit.
2.I
Haec cum superba verterit vices dextra et aestuantis more fertur Euripi, dudum tremendos saeva proterit reges humilemque victi sublevat fallax vultum. Non illa miseros audit aut curat fletus ultroque gemitus, dura quos fecit, ridet. Sic illa ludit, sic suas probat vires magnumque suaeae vis monstrat ostentum, si quis visatur una stratus ac felix hora.
2.2.1
Vellem autem pauca tecum Fortunae ipsius verbis agitare; tu igitur, an ius postulet, animadverte.
2.2.2
\' Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis, quam tibi fecimus iniuriam, quae tibi tua detraximus bona?
2.2.3
Quovis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende et, si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
2.2.4
Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi et, quod te nunc impatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi.
2.2.5
Nunc mihi retrahere manum libet: habes gratiam velut usus alienis, non habes ius querelae, tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemescis?
2.2.6
Nulla tibi a nobis est allata violentia. Opes, honores ceteraque talium mei sunt iuris, dominam famulae cognoscunt, mecum veniunt, me abeunte discedunt.
2.2.7
Audacter adfirmem, si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
2.2.8
An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre® lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae vultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
2.2.9
nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus.
2.2.11
Ascende, si placet, sed ea lege, ne, uti cum ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante
2.2.12
formidabilem, mox deinde miserandum rogi flammis traditum, misso caelitus imbre defensum? Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas?
2.2.13
Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem? Nonne
2.2.14
adulescentulus dvo πίϑους, xbv ukv eva xαxωv, tdv ds ἔτεϱοv έἀωv in Iovis limine iacere didicisti? Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti. quid si a te non tota discessi, quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio vivere iure desideres?\'
2.II
Si quantas rapidis flatibus incitus pontus versat harenas aut quot stelliferis edita noctibus caelo sidera fulgent, tantas fundat opes nec retrahat manum pleno Copia cornu, humanum miseras haud ideo genus cesset flere querelas. Quamvis vota libens excipiat deus multi prodigus auri et claris avidos ornet honoribus, nil iam parta videntur, sed quaesita vorans saeva rapacitas alios pandit hiatus. Quae iam praecipitem frena cupidinem certo fine retentent, largis cum potius muneribus fluens sitis ardescit habendi? Numquam dives qui trepidus gemens sese credit egentem.
2.III
Cum polo Phoebus roseis quadrigis lucem spargere coeperit, pallet albentes hebetata vultus flammis stella prementibus. Cum nemus flatu Zephyri tepentis vernis inrubuit rosis, spiret insanum nebulosus Auster, iam spinis abeat decus. Saepe tranquillo radiat sereno immotis mare fluctibus, saepe ferventes Aquilo procellas verso concitat aequore. Rara si constat sua forma mundo, si tantas variat vices, crede fortunis hominum caducis, bonis crede fugacibus! Constat aeterna positumque lege est, ut constet genitum nihil
2.IV
Quisquis volet perennem cautus ponere sedem stabilisque nec sonori sterni flatibus Euri et fluctibus minantem curat spernere pontum, montis cacumen alti, bibulas vitet harenas; illud protervus Auster totis viribus urguet, hae pendulum solutae pondus ferre recusant. Fugiens periculosam sortem sedis amoenae humili domum memento certus figere saxo. Quamvis tonet ruinis miscens aequora ventus, tu conditus quieti felix robore valli duces serenus aevum ridens aetheris iras.
2.V
Felix nimium prior aetas contenta fidelibus arvis nec inerti perdita luxu, facili quae sera solebat ieiunia solvere glande Non Bacchica munera norant liquido confundere melle nec lucida vellera Serum Tyrio miscere veneno. Somnos dabat herba salubres, potum quoque lubricus amnis, umbras altissima pinus. Nondum maris alta secabat nec mercibus undique lectis nova litora viderat hospes. Tunc classica saeva tacebant odiis neque fusus acerbis cruor horrida tinxerat arva. Quid enim furor hosticus ulla vellet prior arma movere, cum vulnera saeva viderent nec praemia sanguinis ulla? Utinam modo nostra redirent in mores tempora priscos! Sed saevior ignibus Aetnae fervens amor ardet habendi. Heu primus quis fuit ille, auri qui pondera tecti gemmasque latere volentes pretiosa pericula fodit?
2.VI
Novimus. quantas dederit ruinas urbe flammata patribusque caesis. fratre qui quondam ferus interempto matris effuso maduit cruore corpus et visu gelidum per ora non tinxit lacrimis, sed esse censor exstincti potuit decoris. Hic tamen sceptro populos reg- ehat, quos videt condens radios sub undas Phoebus, extremo veniens ab ortu quos premunt septem gelidi triones. quos Notus sicco violentus aestu torret ardentes recoquens harenas. Celsa num tandem valuit potestas vertere pravi rabiem Neronis? Heu gravem sortem, quotiens iniquus additur saevo gladius veneno!—
2.VII
Quicumque solam mente praecipiti petit summumque credit gloriam, late patentes aetheris cernat plagas artumque terrarum situm; brevem replere non valentis ambitum pudebit aucti nominis. Quid, o superbi, colla mortali iugo frustra levare gestiunt? Licet remotos fama per populos means diffusa linguas explicet et magna titulis fulgeat claris domus, mors spernit altam gloriam, involvit humile pariter et celsum caput aequatque summis infima. Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent, quid Brutus aut rigidus Cato? Signat superstes fama tenuis pauculis inane nomen litteris. Sed quod decora novimus vocabula. num scire consumptos datur? Iacetis ergo prorsus ignorabiles nec fama notos efficit. Quodsi putatis longius vitam trahi mortalis aura nominis, cum sera vobis rapiet hoc etiam dies, iam vos secunda mors manet.
2.VIII
Quod mundus stabili fide concordes variat vices, quod pugnantia semina foedus perpetuum tenent, quod Phoebus roseum diem curru provehit aureo, ut, quas duxerit Hesperos, Phoebe noctibus imperet, ut fluctus avidum mare certo fine coherceat, ne terris liceat vagis latos tendere terminos, hanc rerum seriem ligat terras ac pelagus regens et caelo imperitans amor.( 15) Hic si frena remiserit, quicquid nunc amat invicem, bellum continuo geret et, quam nunc socia fide pulchris motibus incitant,( 20) certent solvere machinam. Hic sancto populos quoque iunctos foedere continet, hic et coniugii sacrum castis nectit amoribus,( 15) hic fidis etiam sua dictat iura sodalibus. O felix hominum genus, si vestros animos amor, quo caelum regitur, regat!( 30)
2.3.1
Tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:
2.3.2
Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. Id autem est bonum, quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat.
2.3.3
Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus, quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.
2.3.4
Hunc, uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci; est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed a falsa devius error abducit.
2.3.5
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant, elaborant, alii vero, bonum quod sit dignissimum, veneratione iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur.
2.3.6
Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant: hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas
2.3.7
videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi vero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur:
2.3.8
hi felicissimum putant voluptate r diffluere. Sunt etiam, qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque
2.3.9
desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur,
2.3.10
reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur. Iam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur
2.3.11
praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum, quem prae ceteris quisque desiderat.
2.3.12
Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam. voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus con-. sequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.
2.3.13
Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit.
2.3.14
sed velut ebrius, domum quo tramite revertatur, ignorat. Num enim videntur errare hi, qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud, quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens, sed sibi ipse sufficiens.
2.3.15
Num vero labuntur hi, qui, quod sit optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.
2.3.16
An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius?
2.3.17
An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit, quin omne, quod excellentissimum sit, id etiam videatur esse clarissimum.
2.3.18
Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur, quod habere fruique delectet?
2.3.19
Atqui haec sunt, quae adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant, quod per haec sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse venturam.
2.3.20
Bonum est igitur, quod tam diversis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae vis, facile monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
2.4.1
Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis.
2.4.2
dubito, quin possis efficere, tu modo, quem excitaveris, ne moreris.— Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis viribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero.
2.4.3
Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est.
2.4.4
Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc, nunc inde proposita confirmans.
2.4.5
Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, voluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est, quod explicari queat.
2.4.6
Deficiente etenim voluntate ne aggreditur quidem quisque, quod non vult, at si potestas absit, voluntas frustra sit.
2.4.7
Quo fit, ut, si quem videas adipisci velle, quod minime adipiscatur, huic obtinendi, quod voluerit, defuisse valentiam dubitare non possis.— Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest.— Quem vero effecisse.
2.4.8
quod voluerit, videas, num etiam potuisse dubitabis?— Minime.
2.4.9
— Quod vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est.— Fateor, inquam.—
2.4.10
Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis studiis agitur, ad beatitudinem festinare?— Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum.
2.4.11
— Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?— Minime. inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo.—
2.4.12
Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentIone ad bonum pervenire nituntur?— Ita, inquam, consequens est.— Sed certum adeptione boni bonos fieri.
2.4.13
— Certum.— Adipiscuntur igitur boni, quod appetunt?— Sic videtur.- Mali vero si adipiscerentur, quod appetunt.
2.4.14
bonum, mali esse non possent.— Ita est.
2.4.15
— Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi vero minime.
2.4.16
num dubium est bonos auidem potentes esse, qui vero mali sint, imbecillos?— Quisquis, inquam, dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.—
2.4.17
Rursus, inquit, si duo sint, quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium minime amministrare queat, alio vero modo, quam naturae convenit, non quidem impleat propositum suum, sed imitetur implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis?
2.4.18
-
2.4.19
Etsi coniecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero.
2.4.20
— Ambulandi, inauit. motum secundum naturam esse hominibus num negabis?— Minime, inquam.— Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?
2.4.21
— Ne hoc quidem, inquam.— Si quis igitur pedibus incedere valens ambulet aliusque, cui hoc naturale pedum desit offi-
2.4.22
cium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure valentior existimari potest?— Contexe, inquam, cetera;
2.4.23
in naturalis ofticii potens eo, qui idem nequeat, valentior sit, nullus ambigat.- Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio virtutum petunt, mali vero variam per cupiditatem.
2.4.24
quod adipiscendi boni naturale ofiicium non est, idem ipsum conantur adipisci; an tu aliter existimas?— Minime, inquam: nam etiam, quod est consequens, patet. Ex his enim. quae- enim.
2.4.25
honos quidem potentes, malos vero esse necesse est imbecillos.— Recte. inquit, praecurris idque, uti medici sperare solent.
2.4.26
indicium pst erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissi- mum esse conspicio, crebras coacervabo rationes; vide enim, quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem pervenire queunt, ad quod eos naturalis ducit ae paene compellit intentio.
2.4.27
Et quid, si hoc tam magno ac paene invicto praeeuntis naturae desererentur auxilio?
2.4.28
Considera vero, quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim levia aut ludicra praemia petunt, quae consequi, atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam verticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus, quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum vires eminent. Sicut enim eum, qui pedibus incedens a.
2.4.29
d eum locum usque pervenire potuisset, quo nihil ulterius pervium iaceret incessui, ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum, qui expetendorum finem, quo nihil ultra est, apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit,.
2.4.30
quod huic obiacet, ut idem scelesti, idem viribus omnibus videantur esse deserti.
2.4.31
Cur enim relicta virtute vitia sectantur, inscitiane bonorum- sed quid enervatius ignorantiae caecitate?- an sectanda noverunt sed transversos eos libido praecipitat? Sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari vitio nequeunt.
2.4.32
An scientes volentesque bonum deserunt, ad vitia deflectunt? Sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt; nam qui communem omnium, quae sunt, finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt.
2.4.33
- Quod quidem cuipiam mirum forte videatur. ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res ha. bet. Nam.
2.4.34
m qui mali sunt, eos malos esse non ab- nuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego.
2.4.35
Nam uti cadaver hominem mortuum dixeris. simpliciter vero hominem appellare non possis, ita vitiosos malos quidem esse
2.4.36
concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim, quod ordinem retinet servatque naturam; quod vero ab hac deficit, esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit.
2.4.37
Sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negaverim, sed
2.4.38
haec eorum potentia non a viribus, sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala, quae minime valerent, si in
2.4.39
bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet.
2.4.40
- Perspicuum est.- Atque ut intellegas, quaenam sit huius potentiae vis. summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus.- Ita est. inquam.
2.4.41
- Sed idem, inquit, facere malum nequit.- Minime.- Est igitur, inquit, aliquis, qui omnia posse homines putet?- Nisi quis insaniat, nemo.- Atqui idem possunt mala.
2.4.42
- Utinam quidem, inquam, non possent!- Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia. non
2.4.43
vero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem, qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit. quod omnem potentiam inter expetenda numerandam om-
2.4.44
niaque expetenda referri ad bonum velut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest, expetenda igitur non est.
2.4.45
Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis apparet infirmitas veramque illam Platonis esse sententiam liquet solos, quod desiderent, facere posse sapientes, improbos-
2.4.46
bos vero exercere quidem, quod libeat., quod vero desiderent, explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per 30 ea, quibus delectantur, id bonum, quod desiderant, se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non veniunt.
2.5.1
Animadverto., inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio.
2.5.2
Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?
2.5.3
— Est, inquit; neque enim fuerit ulla. rationalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrii.
2.5.4
Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet iudicium, quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandave dinoscit.
2.5.5
Quod vero quis optandum esse iudicat, petit; refugit vero, quod aestimat esse fugiendum.
2.5.6
Quare, quibus in ipsis inest ratio, inest etiam volendi nolentuque libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo.
2.5.7
Nam supernis divinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
2.5.8
Humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est, cum se in mentis divinae speculatione conservant, minus vero, cum dilabuntur ad corpora. minusque servitus, cum terrenis artubus colligantur.
2.5.9
Extrema, vero est 30 servitus, cum vitiis deditae rationis propriae possessione
2.5.10
ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce veritatis ad inferiora, et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo
2.5.11
consentiendoque, quam invexere sibi, adiuvant servitutem et sunt quodam modo propria, libertate captivae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens providentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.

Intertext edge

Open linked passage

Note