De consolatione philosophiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat3
3.1.1
Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi.
3.1.2
itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obversatus fueram, Philosophiam. Et quid, inquam.
3.1.3
tu in has exsilii nostri solitudines, o omnium magistra virtutum, supero cardine delapsa venisti, an ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris?
3.1.4
— An, inquit illa, te, alumne, desererem nec sarcinam, quam mei nominis invidia
3.1.5
sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter
3.1.6
innocentis, meam scilicet criminationem vererer et quasi novum aliquid accideret, perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud veteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certavimus eodemque superstite praeceptor eius
3.1.7
Socrates iniustae victoriam mortis me astante promeruit-. n Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum vulgus ac Stoi-. cum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque velut in partem prae-; dae traherent, vestem, quam meis texueram manibus, t
3.1.8
disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus vestigia videbantur, meos esse familiares| imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis
3.1.9
errore pervertit. Quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis venenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, novisti, at Canios, at Senecas, at Soranos,
3.1.10
quorum nec pervetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit, nisi quO
3.1.11
nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi videbantur. Itaque nihil est, quod ammirere, si in hoc vita
3.1.12
salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam
3.1.13
nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi vero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur.
3.1.14
At nos desuper irridemus vilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque vallo muniti, quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
3.2.1
His igitur, si pro se tecum Fortuna loqueretur. quid profecto contra hisceres, non haberes; aut. si quid est. quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. dabimus dicendi locum.
3.2.2
— Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum, cum audiuntur, oblectant, sed miseris malorum altior sensus est; itaque cum haec auribus insonare desierint.
3.2.3
insitus animum maeror praegravat.— Et illa: Ita est. inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc
3.2.4
contumacis adversum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrent, cum tempestivum fuerit, ammovebo, verumtamen ne te existimari miserum velis;
3.2.5
an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? Taceo, quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est.
3.2.6
prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis
3.2.7
pudore, tum masculae quoque prolis oportunitate praedicavit? Praetereo— libet enim praeterire communia- to sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates:
3.2.8
ad singularem felicitatis tuae cumulum venire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus. habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruen. tium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos\' tuos domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus, tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
3.2.9
Dedisti, ut opinor, verba Fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus, quod nulli umquam privato commodaverat, abstulisti.
3.2.10
Visne igitur cum Fortuna calculum ponere? Nunc te primum liventi oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis.
3.2.11
Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam, quae tunc laeta videbantur, abierunt. non est. quod te miserum putes, quoniam, quae nunc creduntur maesta, praetereunt.
3.2.12
An tu in hanc vitae scenam nunc primum subitus hospesque venisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat?
3.2.13
Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis.
3.2.14
Quid igitur referre putas, tunc illam moriendo deseras an te illa fugiendo?
3.I
Qui serere ingenuum volet agrum, liberat arva prius fruticibus, falce rubos filicemque resecat, ut nova fruge gravis Ceres eat. Dulcior est apium mage labor, si malus ora prius sapor edat. Gratius astra nitent, ubi Notus desinit imbriferos dare sonos. Lucifer ut tenebras pepulerit, pulchra dies roseos agit equos. Tu quoque falsa tuens bona prius incipe colla iugo retrahere: vera dehinc animum subierint.
3.II
Quantas rerum flectat habenas natura potens, quibus immensum legibus orbem provida servet stringatque ligans inresoluto singula nexu, placet arguto fidibus lentis promere cantu. Quamvis Poeni pulchra leones vincula gestent manibusque datas captent escas metuantque trucem soliti verbera ferre magistrum, si cruor horrida tinxerit ora, resides olim redeunt animi fremituque gravi meminere sui, laxant nodis colla solutis primusque lacer dente cruento domitor rabidas imbuit iras. Quae canit altis garrula ramis ales, caveae clauditur antro; huic licet inlita pocula melle largasque dapes dulci studio ludens hominum cura ministret, si tamen arto saliens texto nemorum gratas viderit umbras, sparsas pedibus proterit escas, silvas tantum maesta requirit, silvas dulci voce susurrat. Validis quondam viribus acta pronum flectit virga cacumen; hanc si curvans dextra remisit, recto spectat vertice caelum. Cadit Hesperias Phoebus in undas, sed secreto tramite rursus currum solitos vertit ad ortus. Repetunt proprios quaeque recursus redituque suo singula gaudent nec manet ulli traditus ordo, nisi quod fini iunxerit ortum stabilemque sui fecerit orbem.
3.3.1
Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci, qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque vos et ad verum bonum na- turalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
3.3.2
Considera namque, an per ea, quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire.
3.3.3
Si enim vel pecunia vel honores ceteraque tale quid afferunt, cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.
3.3.4
Quodsi neque id valent efficere, quod promittunt, bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
3.3.5
Primum igitur te ipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet inluna confudit anxietas?
3.3.6
— Atqui, inquam, libero me fuisse animo, quin aliquid semper angerer, reminisci non queo.—..
3.3.7
iNonne quia vel aberat, quod abesse non velles, vel aderat, quod adesse noluisses?— Ita est, inquam.
3.3.8
— Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas?— Confiteor, inquam.— Eget vero, inquit, eo, quod quisque desiderat?
3.3.9
- Eget, inquam.— Qui vero eget aliquo. non est usque--- quaque sibi ipse sufficiens.— Minime, inquam.
3.3.10
— Tu] itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas?- Quidni? inquam.
3.3.11
— Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat, quod promittere videbantur.
3.3.12
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia, ut his, a quibus possidetur, invitis, nequeat auferri.— Fateor, inquam.
3.3.13
— Quidni fateare, cum eam cotidie valennor aliquis eripiat invito? Unde enim forenses querimoniae, nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae?— Ita est, inquam.
3.3.14
— Egebit igitur,
3.3.15
inquit, extrinsecus petito praesidio, quo suam pecuniam quisque tueatur.— Quis id, inquam, neget— Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam, quam possit amittere..
3.3.16
__1..... _r-. n— Dubitari, inquam, nequit.— In contrarium igitur relapsa res est;
3.3.17
nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem I modus est, quo pellatur divitiis indigentia? Num enim
3.3.18
divites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies, opulentis, quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest; nam
3.3.19
si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est, quae possit expleri. Taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summovere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt. quid est, quod eas sufficientiam praestare credatis?
3.III
Quamvis fluente dives auri gurgite non expleturas cogat avarus opes oneretque bacis colla rubri litoris ruraque centeno scindat opima bove, nec cura mordax deseret superstitem defunctumque leves non comitantur opes.
3.IV
Quamvis se Tyrio superbus ostro comeret et niveis lapillis, invisus tamen omnibus vigebat luxuriae Nero saevientis. Sed quondam dabat improbus verendis patribus indecores curules. Quis illos igitur putet beatos, Quos miseri tribuunt honores?
3.V
Qui se volet esse potentem, animos domet ille feroces nec victa libidine colla foedis summittat habenis: etenim licet Indica longe tellus tua iura tremescat, et serviat ultima Thyle, tamen atras pellere curas; miserasque fugare querelas non posse potentia non est.
3.VI
Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu; unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat. Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae, ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo, hic clausit membris animos celsa sede petitos; mortales igitur cunctos edit nobile germen. Quid genus et proavos strepitis? Si primordia vestra auctoremque deum spectes, nullus degener exstat, ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum.
3.VII
Habet hoc voluptas omnis, stimulis agit fruentes apiumque par volantum, ubi grata mella fudit, fugit et nimis tenaci ferit icta corda morsu.
3.VIII
Eheu quae miseros tramite devios abducit ignorantia! Non aurum in viridi quaeritis arbore nec vite gemmas carpitis. non altis laqueos montibus abditis, ut pisce ditetis dapes, nec vobis capreas si libeat sequi. Tyrrhena captatis vada: ipsos quin etiam fluctibus abditos norunt recessus aequoris, quae gemmis niveis unda feracior vel quae rubentis purpurae nec non quae tenero pisce vel asperis praestent echinis litora. Sed quonam lateat, quod cupiunt, bonum, nescire caeci sustinent et, quod stelliferum transabiit polum, tellure demersi petunt. Quid dignum stolidis mentibus imprecer? Opes honores ambiant et, cum falsa gravi mole paraverint, tum vera cognoscant bona.
3.IX
O qui perpetua mundum ratione gubernas, terrarum caelique sator, qui tempus ab aevo ire iubes stabilisque manens das cuncta moveri, quem non externae pepulerunt fingere causae materiae fluitantis opus, verum insita summi w forma boni livore carens, tu cuncta superno ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens similique in imagine formans perfectasque iubens perfectum absolvere partes. Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammi- arida conveniant liquidis, ne purior ignis evolet aut mersas deducant pondera terras. Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem conectens animam per consona membra resolvis; quae cum secta duos motum glomeravit in orbes, in semet reditura meat mentemque profundam; circuit et simili convertit imagine caelum. Tu causis animas paribus vitasque minores provehis et levibus sublimes curribus aptans in caelum terramque seris, quas lege benigna, ad te conversas reduci facis igne reverti. Da, pater, augustam menti conscendere sedem, da fontem lustrare boni, da luce reperta in te conspicuos animi defigere visus. Dissice terrenae nebulas et pondera molis atque tuo splendore mica; tu namque serenum, tu requies tranquilla piis, te cernere finis, principium, vector, dux, semita, terminus idem.
3.X
Huc omnes pariter venite capti, quos fallax ligat improbis catenis terrenas habitans libido mentes, haec erit vobis requies laborum, hic portus placida manens quiete hoc patens unum miseris asylum. Non quicquid Tagus aureis harenis donat aut Hermus rutilante ripa aut Indus calido propinquus orbi candidis miscens virides lapillos, inlustrent aciem magisque caecos in suas condunt animos tenebras. Hoc, quicquid placet excitatque mentes, infimis tellus aluit cavernis; splendor, quo regitur vigetque caelum, vitat obscuras animae ruinas; hanc quisquis poterit notare lucem, candidos Phoebi radios negabit.
3.XI
Quisquis profunda mente vestigat verum cupitque nullis ille deviis falli, in se revolvat intimi lucem visus longosque in orbem cogat inflectens motus animumque doceat, quicquid extra molitur, suis retrusum possidere thesauris; dudum quod atra texit erroris nubes, lucebit ipso perspicacius Phoebo. Non omne namque mente depulit lumen obliviosam corpus invehens molem; haeret profecto semen introrsum veri, quod excitatur ventilante doctrina; nam cur rogati sponte recta censetis, ni mersus alto viveret fomes corde? Quodsi Platonis Musa personat verum, quod quisque discit, immemor recordatur.
3.XII
Felix, qui potuit boni fontem visere lucidum, felix, qui potuit gravis terrae solvere vincula. Quondam funera coniugis vates Threicius gemens, postquam flebilibus modis silvas currere mobiles, amnes stare coegerat iunxitque intrepidum latus saevis cerva leonibus nec visum timuit lepus iam cantu placidum canem, cum flagrantior intima fervor pectoris ureret nec, qui cuncta subegerant, mulcerent dominum modi, immites superos querens infernas adiit domos. Illic blanda sonantibus chordis carmina temperans, quicquid praecipuis deae matris fontibus hauserat. quod luctus dabat impotens, quod luctum geminans amor, deflet Taenara commovens et dulci veniam prece umbrarum dominos rogat. Stupet tergeminus novo captus carmine ianitor, quae sontes agitant metu ultrices scelerum deae iam maestae lacrimis madent: non Ixionium caput velox praecipitat rota et longa site perditus spernit flumina Tantalus; vultur, dum satur est modis, non traxit Tityi iecur. Tandem:\' Vincimur\' arbiter umbrarum miserans ait.\' Donamus comitem viro emptam carmine coniugem; sed lex dona coherceat, ne, dum Tartara liquerit, fas sit lumina flectere.\' Quis legem det amantibus? Maior lex amor est sibi. Heu noctis prope terminos Orpheus Eurydicen suam vidit, perdidit, occidit. Vos haec fabula respicit, quicumque in superum diem mentem ducere quaeritis; nam qui Tartareum in specus victus lumina flexerit, quicquid praecipuum trahit, perdit, dum videt inferos.
3.4.1
Videsne igitur, quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse suppca.
3.4.2
Rerum etenim, quae geruntur, illud, propter quod quaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest, uti currendi in stadio, propter quam curritur, iacet praemium corona.
3.4.3
Sed beatitudinem esse i ipsum bonum, propter quod omnia geruntur, ostendimus; est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune propositum.
3.4.4
Atqui hoc a bonis non potest separari— neque enim bonus ultra iure vocabitur, qui careat bono- quare probos mores sua praemia non relinquunt.
3.4.5
ua- ntumlibet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet: neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas.
3.4.6
Quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc vel alius quispiam vel ipse< etiam, qui contulisset, auferre; sed quoniam id sua cuique I
3.4.7
probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur,
3.4.8
quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximique;
3.4.9
memento etenim corollarii illius, quod paulo ante praecipuum dedi, ac sic collige. Cum ipsum bonum
3.4.10
beatitudo sit, bonos omnes eo ipso, quod boni sint, fieri beatos liquet. Sed qui beati sint, deos esse convenit, est
3.4.11
igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena. dubitare sapiens nequeat; nam cum bonum malumque, item poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in
3.4.12
boni praemio videmus accedere, eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa suppliciunt\' est.
3.4.13
lam vero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare verum, possuntne sibi supplicii expertes videri, quos- omnium malorum extremum- nequitia non affecit modo, verum etiam vehementer infecit?
3.4.14
Vide autem ex adversa parte bonorum, quae improbos poena comitetur; omne namque, quod sit, unum esse ipsum-
3.4.15
que unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens est, ut omne, quod sit, id etiam bonum esse videatur. Hoc igitur modo, quicquid a bono deficit, esse desistit. Quo fit. ut mali desinant esse, quod fuerant- sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat quare versi in malitiam humanam quoque amisere naturam.
3.4.16
cea cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est, ut, quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat improbitas; evenit igitur, ut, quem transformatum vitiis videas, hominem aestimare non possis.
3.4.17
Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor lupis similem dixeris.
3.4.18
Ferox atque inquies linguam litigiis exercet: cani comparabis.
3.4.19
Insidiator occultus subnpmsse fraudibus gaudet: vulpeculis exaequetur.
3.4.20
Irae intemperans fremit: leonis animum gestare credatur.
3.4.21
Pavidus ac fugax non metuenda formidat: cervis similis habeatur.
3.4.22
Segnis ac stupidus torpet: asinum vivit.
3.4.23
Levis atque inconstans studia permutat: nihil avibus differt.
3.4.24
Foedis immundisque libidinibus immerg- itur: sordidae suis voluptate detinetur.
3.4.25
Ita fit, ut qui probitate deserta homo esse desierit,\' cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in beluam.
3.5.2
Tum ego: En, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor.
3.5.3
— Quaenam, inquit, ista est? lam enim, quibus perturbere, coniecto.— Nimium, inquam, adversari ac re-! 5 pugnare videtur praenoscere universa. deum et esse ullum libertatis arbitrium.
3.5.4
Nam si cuncta prospicit deus neQue falli ullo modo potest, evenire necesse est, quod providentia. futurum esse praeviderit.
3.5.5
Quare si ab aeterno non facta, hominum modo, sed etiam consilia, voluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim vel factum aliud ullum vel quaelibet exsistere poterit voluntas, nisi quam nescia falli providentia, divina praesenserit.
3.5.6
Nam si aliorsum, quam provisae sunt, detorqueri valent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico.
3.5.7
Neque enim illam probo rationem, qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissolvere.
3.5.8
Aiunt enim non ideo quid esse eventurum, quoniam id providentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem.
3.5.9
Neque enim necesse esse contingere, quae providentur, sed necesse esse, quae futura sunt, provideri, quasi vero, quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas providentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre.
3.5.10
Etenim si quispiam sedeat, opinionem, quae eum sedere coniectat, veram esse necesse est atque e converso rursus, si de quopiam vera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere necesse est.
3.5.11
In utroque igitur necessitas inest, in hoc quiuem sedendi, at vero in altero veritatis.
3.5.12
Sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio, sed haec potius vera est, quoniam quempiam sedere praecessit.
3.5.13
Ita cum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
3.5.14
Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet; nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur, non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt, nihilo minus tamen a deo vel ventura provideri vel provisa necesse est
3.5.15
evenire provisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. lam vero quam praeposterum est, ut aeter-
3.5.16
nae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura,
3.5.17
quoniam sunt eventura, providere, quam putare, quae olim acciderunt, causam summae illius esse providentiae? Ad haec sicuti, cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita, cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est; sic ut igitur, ut eventus praescitae rei nequeat evitari.
3.5.18
Postremo si quid aliquis aliorsum, atque sese res habet,
3.5.19
existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae veritate longe diversa. Quare si quid ita futu-
3.5.20
rum est, ut eius certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta.
3.5.21
est falsitati. ita id, quod ab ea concipitur, esse aliter, atque concipitur, nequit. Ea, namque causa est, cur mendacio scientia. careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit.
3.5.22
Quid igitur, quonam modo deus haec incerta. futura praenoscit?
3.5.23
Nam si inevitabiliter eventura. censet, quae
3.5.24
etiam non evenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est, sed etiam voce proferre. At si ita, uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit?
3.5.25
Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiae Quicquid dicam, aut erit aut non?
3.5.26
Quid etiam divina providentia humana opinione praestiterit, si uti homines incerta, iudicat, quorum est incertus eventus?
3.5.27
Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus, quae futura firmiter ille praescierit.
3.5.28
Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit eventum.
3.5.29
Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur, liquet.
3.5.30
Frustra enim bonis malisque praemia, poenaeve proponuntur, quae nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum.
3.5.31
Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc aequissimum iudicatur, vel puniri improbos vel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri cogit certa, necessitas. Nec vitia, igitur nec virtut.
3.5.32
es quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta. atque indiscreta. confusio, quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex providentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, St, ut vitia, quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem.
3.5.33
Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est; quid enim vel speret quisque vel etiam deprecetur, quando optanda omnia. series indeflexa conectit?
3.5.34
Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque: commercium sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae promeremur, qui solus modus est, quo cum deo colloqui homines posse videantur illique inaccessae luci prius quoque, quam impetrent, ipsa, supplicandi ratione coniungi.
3.5.35
Quae si recepta. futurorum necessitate nihil virium habere
3.5.36
credantur, quid erit, quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.