De consolatione philosophiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat3
6.1.1
primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?
6.1.2
-- tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato.
6.1.3
-- tum illa: Huncine. inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis?-
6.1.4
Atqui. inquam. nullo existimaverim modo. ut fortuita temeritate tam certa moveantur. verum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies, qui me ab hac sententiae veritate depellat.—
6.1.5
Ita est. inquit; nam id etiam paulo ante cecinisti hominesque tantum divinae exsortes curae esse deplorasti.
6.1.6
Nam de ceteris, quin ratione regerentur, nihil movebare. rapae autem vehementer ammiror, cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.
6.1.8
Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur, advertis?— Vix, inquam,
6.1.9
rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita j respondere queam.— Num me, inquit, fefellit abesse aliquid,
6.1.10
per quod velut hiante valli robore in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis quove totius naturae tendat intentio?— Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetavit.
6.1.11
- Atqui scis, unde cuncta processerint.
6.1.12
— Novi, inquam, deumque esse respondi.
6.1.13
— Et qui fieri potest, ut principio cognito, quis sit rerum finis, ignores? Verum hi perturba-. tionum mores, ea valentia est, ut movere quidem loco
6.1.14
hominem possint, convellere autem sibiaue totum exstirpare non possint.
6.1.15
Sed hoc quoque respondeas velim, hominemne te esse meministi.— Quidni, inquam, meminerim?— Quid igitur homo sit, poterisne proferre?— Hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et.
6.1.16
id me esse confiteor.— Et illa: Nihilne aliud te esse novisti?
6.1.17
- Nihil.- Iam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam.. causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime vel
6.1.18
aegritudinis tuae rationem vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. Nam quoniam tui oblivione confunderis.
6.1.19
et exsulem te et exspoliatum Dronriis bonis esse doluisti- Quoniam vero, quis sit rerum finis, ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris; quoniam vero. quibus gubernaculis mundus regatur, oblitus es, has fortunarum vices aestimas sine rectore fluitare: magnae non ad morbum modo, verum ad interitum quoque causae; sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit.
6.1.20
Habemus maximum tuae fomitem salutis veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati, sed divinae rationi subditam credis; nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit.
6.1.21
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam mentium constat esse naturam, ut, quotiens abiecerint veras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem verae lucis possis agnoscere.
6.2.1
Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram.^ qua vos verae dignitatis ac potestatis inscii caelo ex aequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructantibus, quod diluvium tantas strages dederint?
6.2.2
Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant.
6.2.3
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus honor accedat.
6.2.4
Quae vero est ista vestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia. consideratis, quibus qui praesidere videamini? Nunc si inter mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! Quid vero.
6.2.5
si corpus spectes. imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque reptantium necat introitus?
6.2.6
Quo vero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est– fortunam loquor— possit exserere?
6.2.7
Num quicquam iero peras animo, num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amovebis?
6.2.8
Cum liberum quendam virum suppliciis se tyrannus adacturum putaret. ut adversum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saevientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis. Quid autem est.
6.2.9
quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit?
6.2.10
Busiridem accepimus necare hospites
6.2.11
solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures i
6.2.12
Poenorum bello captos in vincla coniecerat, sed mox ipse victorum catenis manus praebuit. ullamne igitur eius hominis potentiam putas, qui, quod ipse in alio potest, ne id in se alter valeat, efficere non possit?
6.2.13
Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis pro-> venirent;
6.2.14
neque enim sibi solent adversa sociari, natura respuit, ut contraria quaeque iungantur.. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam
6.2.15
liquet natura sui bona non esse, quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus
6.2.16
dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perveniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse
6.2.17
conspexerit, et, cuicumque velocitas adest, manifestum est esse velocem. Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit; agit enim cuiusque rei natura,
6.2.18
quod proprium est, nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro, quae sunt adversa, depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit, quem vitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non
6.2.19
modo non efficit dignos, sed prodit otius et ostentat indignos. Cur ita provenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu:
6.2.20
itaaue nec illae divitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil nativae bonitatis inesse manifestum est. quae nec se bonis semper adiungit et bonos, quibus fuerit adiuncta., non efficit.
6.3.1
Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est. I Unde non iniuria tragicus exclamat: ὦ δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγϰωσας μέγαν.
6.3.2
Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt, quo quid turpius excogitari potest? Nam
6.3.3
qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur.
6.3.4
Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur.
6.3.5
consequens est, ut foedum non extendisse iudicetur. seu cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit, ut, quem
6.3.6
tu aestimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur inglorius. Inter haec vero popularem gratiam ne com-
6.3.7
memoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit nec umquam firma perdurat. Iam vero quam si inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat. Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum.
6.3.8
Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est, qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit.
6.3.9
Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur, ne a maiorum virtute degeneret.
6.4.1
Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas evolvere velatasque caligine explicare rationes, quaeso, uti, quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.— Tum illa.
6.4.2
paulisper arridens: Ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam vocas, cui vix exhausti quicquam satis sit.
6.4.3
Talis namque materia est, ut una. dubitatione succisa innumerabiles aliae velut hydrae capita. succrescant; nec ullus fuerit modus, nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat. in hac.
6.4.4
c enim de providentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione divina, de ar-
6.4.5
bitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam
6.4.6
medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid deliberare conabimur. Quodsi te musici carminis oblectamenta, delectant, hanc oportet paulisper differas voluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes.— Ut libet, inquam.
6.4.7
Tunc velut ab alio orsa principio ita disseruit: Ummum generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et, quicquid aliquo movetur modo, causas, ordinem.
6.4.8
formas ex divinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae simplicitatis arce composita, multiplicem rebus gerendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa divinae intellegentiae puritate conspicitur, providentia nominatur; cum vero ad ea, quae movet atque disponit refertur, fatum a veteri-
6.4.9
bus appellatum est. Quae diversa esse facile liquebit, si quis utriusque vim mente conspexerit; nam providentia. est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta. quae cuncta disponit. fatum vero inhaerens rebus mobilibus
6.4.10
dispositio, per Quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Providentia namque cuncta pariter quamvis diversa, quamvis infinita complectitur, fatum vero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa,, ut haec tem- 25 poralis ordinis explicatio in divinae mentis adunata. prospectum providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur.
6.4.11
Quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero; ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit.
6.4.12
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens movet operis effectum et, quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus providentia. quidem singulariter stabiliterque facienda. disponit, fato vero haec ipsa, quae disposuit, multipliciter ac temporaliter amministrat.
6.4.13
Sive igitur famulantibus quibusdam providentiae divinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inserviente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica virtute seu daemonum varia sollertia, seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum, quae divina simplicitas gerenda, disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem.
6.4.14
Quo fit, ut omnia, quae fato subsunt, providentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam vero, quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent; ea vero sunt, quae primae propinqua. divinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt.
6.4.15
Nam ut orbium circa. eundem cardinem sese vertentium, qui est intimus. ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam, circa quem versentur, exsistit, extimus vero maiore ambitu rotatus, quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur. si quid vero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione, quod longius a prima mente discedit, maioribus fati nexibus
6.4.16
implicatur ac tanto aliquid fato liberum est, quanto illum rerum cardinem vicinius petit. Quodsi supernae mentis hae-
6.4.17
serit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad
6.4.18
punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad providentiae stabilem simplicitatem. Ji. a series:; caelum ac sidera movet, elementa, in se invicem temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renovat progressus.
6.4.19
Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis providentiae-
6.4.20
dentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur, si manens\'. in divina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic vero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.
6.4.21
Quo fit, ut, tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus confusa omnia perturbataque videantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta.
6.4.22
disponat. Nihil est enim, quod mali causa ne ab ipsis qu*\' dem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est. bonum quaerentes pravus error avertit, nedum ordo de
6.4.23
summi boni cardine proficiens a suo quoquam deSecta. exordio. Quae vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa.
6.4.24
tum DrosDera, malis etiam tum optata. tum odiosa. contingant? Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut, quos probos improbosve censuerunt, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit.
6.4.25
Atqui in hoc hominum iudicia, depugnant et, quos alii praemio, alii supplicio dignos arbitrantur.
6.4.26
oed concedamus, ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, velut in corporibus dici solet, animorum?
6.4.27
Non enim dissimile est miraculum nescienti, cur sanis corporibus his quidem dulcia, illis vero amara conveniant, cur aegri etiam quidam lenibus, quidam vero acribus adiuvantur.
6.4.28
At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur.
6.4.29
Quid vero a- iiud animorum salus videtur esse quam probitas, quid aegritudo quam vitia, quis autem alius vel servator bonorum vel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium..
6.4.30
wub:- Qui cum ex alta providentiae specula respexit, quid unicuique conveniat, agnoscit et, quod convenire novit, accommodat.
6.4.31
Hic iam 6t illud fatalis ordinis insigne miracuium, cum ab sciente geritur, quod stupeant ignorantes.
6.4.32
.. Nam ut pauca, quae ratio valet humana, de divina proluncntate perstringam, de hoc, quem tu iustissimum et aequi servantissimum putas, omnia scienti providentiae diversum videtur.
6.4.33
Et victricem quidem causam dis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit.
6.4.34
Hic igitur quicquid citra. spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuae perversa confusio.
6.4.35
Sed sit; aliquis ita bene moratus, ut de eo divinum iudicium pariter humanumque consentiat, sed est animi viribus infirmus, cui si quid eveniat adversi, desinet colere forsitan innocentiam, per quam non potuit retinere fortunam.
6.4.36
Parcit itaque sapiens dispensatio ei, quem deteriorem facere possit
6.4.37
adversis, ne, cui non convenit, laborare patiatur. Est alius cunctis virtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus;
6.4.38
hunc contingi quibuslibet adversis nefas providentia iudicat adeo, ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior: ἀνδϱὸς δὴ ἱεϱοῦ δέμας αἰϑέϱες οἰϰοδόμησαν.
6.4.39
Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda.
6.4.40
deiera. tur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quaedam pro a. nimorum qualitate distribuit, quosdam... remordet, ne longa, felicitate luxurient, alios duris( sinit)
6.4.41
agitari, ut virtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. Alii plus aequo metuunt, quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt, quod ferre non possunt;
6.4.42
hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli venerandum saeculi nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt invictam malis esse virtutem; quae quam recte atque dispo-
6.4.43
site et ex eorum bono, quibus accedere videntur, Rant, nulla dubitatio est.
6.4.44
Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia., nunc optata. proveniunt, ex eisdem ducitur causis. Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos malo meritos omnes existimant— quorum quidem supplicia. tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos, quibus invehuntur, emendant— laeta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare, quam famulari- lari saepe improbis cernant.
6.4.45
In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura, ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia; huius morbo providentia collatae pecuniae remedio medetur.
6.4.46
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit, ne, cuius ei iucundus usus est., sit tristis amissio; mutabit igitur mores ac, dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit.
6.4.47
Alios in cladem meritam praecipitavit indigne acta felicitas, quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii.
6.4.48
Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire.
6.4.49
Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam vitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae, cum gesserint, non fuisse gerenda, decernant?
6.4.50
Ex quo saepe summa illa. providentia, protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent.
6.4.51
Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse, quos oderant. Sola est enim divina.
6.4.52
vis, cui mala. quoque bona. sint, cum eis competenter utendo a. Iiemus boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta.
6.4.53
eomplectitur. ut, quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno providentiae liceat temeritati.
6.4.54
Ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὣς πάντ\' ἀγορεύειν.
6.4.56
Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat dumque ea, quae protulit in sui similitudinem, retinere festinat,
6.4.57
malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit, ut, quae in terris abundare
6.4.58
creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed video te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatiga- tum aliquam carminis exspectare dulcedinem; accipe igitur haustum, quo refectus firmior in ulteriora contendas.
6.5.1
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne, quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc, quantum fas est, quis sit
6.5.2
divinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit, possimus agnoscere.
6.5.3
Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeternitas, consideremus;
6.5.4
haec enim nobis naturam pariter divinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur
6.5.5
est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quicquid vivit in tempore, id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum, quod totum vitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit, hesternum vero iam perdidit;
6.5.6
in hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat vitaque eius
6.5.7
cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est, ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul
6.5.8
infinitae licet vitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet. Quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.
6.5.9
Unde non recte quidam, qui, cum audiunt visum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri< coaeternum putant.
6.5.10
Aliud est enim per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis vitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod( divinae mentis proprium esse manifestum est.
6.5.11
Neque deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae.
6.5.12
Hunc enim vitae inimot) iiis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem et, cum totam pariter vitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso, quod aliquo modo numquam esse desinit, illud, quod implere atque exprimere non potest, aliqua tenus videtur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui volucrisque momenti, quae, quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit, id praestat, ut esse videantur. Quoniam vero manere non potuit.
6.5.13
infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est, ut continuaret eundo vitam, cuius plenitudinem complecti non valuit permanendo.
6.5.14
Itaque si digna. rebus nomina. velimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum vero dicamus esse perpetuum.
6.5.15
Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam, quae sibi subiecta sunt, comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia
6.5.16
complectens omnia, quasi iam gerantur, in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praevidentiam pensare velis, qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi
6.5.17
futuri, sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis. Unde non praevidentia,, sed providentia potius
6.5.18
dicitur, quod porro a rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas, ut necessaria. fiant, quae divino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse, quae videant.
6.5.19
Num enim, quae praesentia.
6.5.20
cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?— Minime.— Atqui si est divini humanique praesentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario-
6.5.21
rario praesenti quaedam videtis, ita ille omnia- suo cernit aeterno. Quare haec divina praenotio naturam rerum pro-
6.5.22
prietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat, qualia. in tempore olim futura provenient. Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie ventura dinoscit, sicuti vos, cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem videtis,
6.5.23
quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc voluntarium, illud esse necessarium iudicatis. Ita igitur cuncta dispiciens divinus intuitus qualitatem rerum
6.5.24
minime perturbat apud se Quidem praesentium, ad condicionem vero temporis futurarum. Quo fit, ut hoc non sit opinio, sed veritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse cognoscit, quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.
6.5.25
Hic si dicas, quod eventurum deus videt, id non evenire non posse. quod autem non potest non evenire, id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstrin- gas, fatebor rem quidem solidissimae veritatis, sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit.
6.5.26
Respondebo namque idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium, cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri.
6.5.27
Duae sunt etenim necessitates, simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut, si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est.
6.5.28
Quod enim quisque novit, id esse aliter, ac notum est, nequit, sed haec condicio minime secum illam simplicem trahit.
6.5.29
Hanc enim necessitatem non propria. facit natura, sed condicionis adiectio; nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem, quamvis eum tum, cum graditur, incedere necessarium sit.
6.5.30
Eodem igitur modo, si quid providentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem.
6.5.31
Atqui deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt, praesentia contuetur; haec igitur ad intuitum relata divinum necessaria fiunt per condicionem divinae notionis, per se vero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt.
6.5.32
Fient igitur procul dubio cuncta, quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae quamvis eveniant, exsistendo tamen naturam propriam non amittunt, qua, prius quam fierent,-- etiam non evenire potuissent.
6.5.33
Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter divinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eveniet?
6.5.34
Hoc scilicet, quod ea, quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, quae dum sunt, non fieri non possunt, eorum tamen unum prius quoque, quam fieret, necesse erat exsistere, alterum vero minime.
6.5.35
Ita etiam, quae praesentia deus habet, dubio procul exsistent, sed eorum hoc Quidem de rerum necessitate
6.5.36
descendit, illud vero de potestate facientium. Haud igitur iniuria. diximus haec, si ad divinam notitiam referantur, necessaria, si per se considerentur, necessitatis esse nexibus absoluta, sicuti omne, quod sensibus patet, si ad rationem referas, universale est, si ad se ipsa respicias, singulare.
6.5.37
Sed si in mea, inquies, potestate situm est mutare pro-
6.5.38
positum, evacuabo providentiam, cum, quae illa praenoscit, forte mutavero. Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et, an facias quove convertas, praesens providentiae veritas intuetur, divinam te praescientiam non posse vitare, sicuti praesentis
6.5.39
oculi effugere non possis intuitum, quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris. Quid igitur, inquies, ex meane dispositione scientia. divina mutabitur, ut, cum
6.5.40
ego nunc hoc, nunc illud velim, illa quoque noscendi vices alternare videatur?— Minime. Omne namque futurum divinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac revocat nec alternat, ut aestimas, nunc hoc.
6.5.41
nunc aliud Draenoscendi vice. sed uno ictu mutationes tuas manens praevenit atque complectitur. Quam comprehendendi omnia visendique praesentiam non ex futurarum proventu rerum, sed ex propria.
6.5.42
deus simplicitate sortitus est. Ex quo illud quoque resolvitur, quod paulo
6.5.43
ante posuisti, indignum esse, si scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae vis praesentaria notione cuncta.
6.5.44
complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil vero posterioribus debet. Quae cum ita sint, manet intemerata morta- libus arbitrii libertas nec
6.5.45
iniquae leges solutis omni necessitate voluntatibus praemia poenasque proponunt. Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus visionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia, malis supplicia dispensans.
6.5.46
Nec frustra sunt in deo positae spes precesque, quae cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt.
6.5.47
Aversamini igitur vitia, colite virtutes, ad rectas spes animum sublevate, humiles preces in excelsa porrigite.
6.5.48
Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.