Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consolatione philosophiae
BoethiusPhil 7 · opp-lat3More by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat3
7.2.1
Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret.-
7.2.2
Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.
7.2.3
Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis, sic considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis? demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat:: obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur.
7.2.4
Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere
7.2.5
portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartae si, quantum r maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio
7.2.6
distenditur, cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exi-.
7.2.7
guisque limitibus artata? Adde, quod hoc ipsum brevis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua. moribus totius vitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia
7.2.8
non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem pervenire queat. Aetate denique M. Tullii, sicut ipse quo dam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae
7.2.9
rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne igitur, quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur?
7.2.10
Quid quod diversarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut. quod apud alios laude, apud alios supplicio dignum iudicetur.
7.2.11
Quo fit, ut, si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat.
7.2.12
Erit igitur pervagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
7.2.13
Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros scriptorum inops delevit oblivio. Quamquam quid ipsa scripta proficiant. quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura vetustas?
7.2.14
Vos vero immortalitatem vobis propagare videmini, cum futuri famam temporis cogitatis?. Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes.
7.2.15
quid habt quod( de nominis tui diuturnitate laeteris?
7.2.16
Unius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet. habet tamen aliquam portionem; at hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest.
7.2.17
Etenim finitis ad se invicem fuerit quaedam, infiniti vero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio.
7.2.18
Ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur. non parva, sed plane nulla esse videatur.
7.2.19
Vos autem nisi ad Populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae virtutisque praestantia de alienis.
7.2.20
praemia sermunculis postulatis. Accipe in huius modi arrogantiae levitate quam festive aliquis illuserit; nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad verae virtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia velut insultans:\' Tam
7.2.21
tandem\', inquit,\' intellegis me esse philosophum?\' Tum ille nimium mordaciter:\' Intellexeram\', inquit,\' si tacuisses. Quid autem est, quod ad praecipuos viros— de his enim sermo est—, qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est, quod
7.2.22
ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi vetant, toti
7.2.23
moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is, cuius ea esse dicitur, non exstet omnino. Sin vero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?
7.3.1
Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? Quantos illae morbos.
7.3.2
quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent- esse corporibus!
7.3.3
Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro; tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget.
7.3.4
Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est, quin pecudes quoque beatae esse dicantur. quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.
7.3.5
Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios invenisse tortores; quorum
7.3.6
quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
7.4.1
Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus,
7.4.2
consequatur?— Quidnam? inquam.— Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam.
7.4.3
— Et qui id, inquam, fieri potest?— Attende, inquit. Cum omnis fortuna vel iucunda.- vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona,
7.4.4
quam vel iustam constat esse vel utilem.— Nimis quidem, inquam, vera ratio et, si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem firmis viribus nixa sententia.
7.4.6
Sed eam si placet, inter eas, quas inopinabiles paulo ante posuisti, numeremus.— Qui? inquit.— Quia. id hominum
7.4.7
sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam.— Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur?
7.4.8
— Ut placet, inquam.— Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest?
7.4.9
— ita, est, inquam.
7.4.10
— Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest.- Fateor, inquam.— Bona, igitur?— Quidni?— Sed haec eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.
7.4.11
— Negare, inquam, nequeo.— Quid vero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit?— Nequaquam, verum uti est.
7.4.12
ita QUoque esse optimam censet.
7.4.13
— Quid reliqua., quae cum sit aspera, iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat?— Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt.
7.4.14
iudicat esse miserrimam.— Vide igitur, ne opinionem populi sequentes quiddam valde inopinabile confecerimus.— Quid? inquam.—
7.4.15
Ex his enim, ait, quae concessa sunt, evenit eorum quidem, qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione virtutis, omnem, quaecumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus omnem pessimam esse fortunam.— Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri.
7.4.16
7.4.17
Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut virum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus.
7.4.18
Utrique enim huic quidem gloriae propagandae, illi vero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est.
7.4.19
hx quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis; neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere deliciis et emarcescere voluptate venistis.
7.4.20
Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat.
7.4.21
Firmis medium viribus occupate; quicquid aut infra subsistit aut ultra. progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris.
7.4.22
In vestra enim situm manu, qualem vobis fortunam formare malitis; omnis enim, quae videtur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.

Intertext edge

Open linked passage

Note