De consolatione philosophiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat3
8.2.1
Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando. cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet, cum se aperit. cum frontem detegit moresque profitetur.
8.2.2
Nondum forte, quid loquar, intellegis; mirum est, Quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo.
8.2.3
Etenim plus hominibus reor adversam- quam prosperam prodesse fortunam, illa enim semper specie felicitatis, cum videtur blanda, mentitur,
8.2.4
haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absolvit; itaque illam videas ventosam fluentem
8.2.5
suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. Postremo felix
8.2.6
a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad vera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit.
8.2.7
discedens suos abstulit, tuos reliquit? Quanti hoc integer et, ut videbaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere, quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.
8.3.1
Nihil igitur dubium est, quin hae ad beatitudinem
8.3.2
viae devia quaedam sint nec perducere quemquam eo valeant, ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis vero implicitae malis sint, brevissime monstrabo.
8.3.3
Quid enim, pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere velis? Danti supplicabis
8.3.4
et, qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces.
8.3.5
Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per\' aspera quaeque distractus securus esse desistis.
8.3.6
Voluptariam vitam degas?
8.3.7
Sed quis non spernat atque abiciat vilissimae fragilissimaeque rei, corporis, servum? Iam vero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole. tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis? 25
8.3.8
Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua, qua regitur, ratione mirandum.
8.3.9
Formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior!
8.3.10
Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur? Igitur te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
8.3.11
Sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc, quodcumque miramini. uanae febris igniculo posse dissolvi.
8.3.12
Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec, quae nec praestare, quae pollicentur, bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.