De consolatione philosophiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat3
9.3.1
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse
9.3.2
suffecerit quam si perspicaciter intueris, ordo est deincepsquae sit vera. monstrare.— Atqui video, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam voluptatibus posse contingere.— An etiam causas, cur id ita sit.
9.3.3
deprehendisti ?
9.3.4
— Tenui quidem veluti rimula mini videor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.— Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat et a vero atque per fecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris. quod nihilo indigeat, egere potentia?— Minime, inquam.
9.3.5
- Recte tu quidem; nam si quid est, quod in ulla re
9.3.6
imbecillioris valentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
9.3.7
— Ita est. inquam.— Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura.— Sic videtur.— Quod vero huius modi sit. spernendumne esse censes an contra rerum omnium veneratione dignissimum?— At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest.
9.3.8
— Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reverentiam, ut haec tria unum esse iudicemus.— Addamus, si quidem vera volumus confiteri.—
9.3.9
Quid vero, inquit, obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum?
9.3.10
Considera vero, ne, quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abiectius.
9.3.11
— Non possum, inquam, quin hoc, uti est, ita etiam celeberrimum esse confitear.
9.3.12
— Consequens igitur est, ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur.— Consequitur, inquam.
9.3.13
— Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?
9.3.14
— Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat, ne cogitare quidem possum, quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.
9.3.15
-- Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae, claritudinis, reverentiae, iucunditatis nomina quidem esse diversa, nullo modo vero discrepare substantiam.— Necesse est, inquam.—
9.3.16
Hoc igitur, quod est unum simplexque natura, pravitas humana dispertit et, dum rei, quae partibus caret, partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur.— Quonam, inquam.
9.3.17
modo?— Qui divitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, vilis obscurusque esse mavult multas etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates, ne pecuniam, quam paravit, amittat.
9.3.18
Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei, quem valentia deserit, quem
9.3.19
molestia pungit, quem vilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui vero solum posse desiderat, profligat opes, despicit
9.3.20
voluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant, vides: fit enim, ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus
9.3.21
mordeatur, cumque haec depellere nequeat, etiam id, quod maxime petebat. potens esse desistat. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, voluptatibus licet; nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem, quod desiderat.
9.3.22
apprehendit.— Quid igitur, inquam, si qui cuncta simul cupiat adipisci?— Summam quidem ille beatitudinis velit: sed num in his eam repperiet, quae demonstravimus id.
9.3.23
quod pollicentur, non posse conferre?— Minime, inquam.— In his igitur, quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur, beatitudo nullo modo vestiganda est.— Fateor, inquam. et hoc nihil dici verius potest.—
9.3.24
Habes igitur. inquit, et formam falsae felicitatis et causas.
9.3.25
Detleete nunc in adversum mentis intuitum; ibi enim vel uam promisimus, statim videbis.— Atqui..
9.3.26
vrl caeco perspicua est eamque tu paulo ante sti, dum falsae causas aperire conaris. Nam ni? i fallor. ea vera est et perfecta felicitas, quae sufficientem.
9.3.27
potentem, reverendum. celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quae unum horum. quoniam idem cuncta sunt, veraciter praestare potest. hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
9.3.28
- O te, alumne. hac opinione felicem. si quidem hoc. inquit?
9.3.29
adieceris!— Quidnam? inquam.— Essene aliquid in his, mortalibus caducisque rebus putas, quod huius modi statum possit afferre?— Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est.
9.3.30
— Haec igitur vel imagines veri boni vel imperfecta quaedam bona dare mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt.— Assentior, inquam.
9.3.31
— Quoniam igitur agnovisti, quae vera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest, ut unde veram hanc petere possis, agnoscas.— Id quidem, inquam, iam dudum vehementer exspecto.
9.3.32
— Sed cum, ut in Timaeo Platoni, nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem repperire mereamur?
9.3.33
— Invocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium.— Recte, inquit, ac simul ita modulata est:.