Dialogi in Porphyrium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: 7789 Diinpo
1.1
DIALOGUS PRIMUS.
1.1
Hiemantis anni tempore in Aureliae montibus concesseramus, atque ibi tunc cum violentior auster ejecisset noctis placidam atque exturbasset quietem, recensere libitum est ea quae doctissimi viri ad illuminandas quodammodo acies intellectus densitate caligantissimas, quibusdam quasi introductoriis commentariis ediderunt. Ejus vero rei Fabius initium fecit, qui cum me lectulo recumbentem, et quaedam super eisdem rebus cogitantem meditantemque vidisset, hortatus, ut quod saepe eram pollicitus, aliquam illi ejus rei traderem disciplinam. Complacitum est igitur, quoniam tunc et familiarium salutationes, et domestica negotia cessabant. Interrogatus a me ergo super quibus vellet rebus me enodare atque expedire, tunc Fabius: Quoniam, inquit, tempus ad studia vacat, et hoc otium in honestum negotium converti licet, rogo ut mihi explices id quod Victorinus orator sui temporis ferme doctissimus a Porphyrio per εἰσαγωγήν, id est per introductionem in Aristotelis Categorias dicitur transtulisse. Et primum disciplinis didascalicis quibusdam me imbue, quibus expositores vel etiam commentatores, ut discipulorum animos docilitate quadam assuescant, utuntur. Tunc ego: Sex omnino, inquam, magistri in omni expositione praelibant. Praedocent enim quae sit cujuscunque operis intentio, quod apud illos σκόπος vocatur. Secundum quae utilitas, quod a Graecis χρήσιμον appellatur. Tertium qui ordo, quod Graeci vocant τάξιν. Quarum si ejus cujus esse opus dicitur, germanus propriusque liber est, quod γνήσιον interpretari solet. Quintum quae sit ejus operis inscriptio, quod ἐπιγραφὴν Graeci nominant. In hoc etiam quod intentionem cujusque libri insolenter interpretarentur, de inscriptione quoque operis apud quosdam minus callentes haesitatum est. Sextum est id dicere, ad quam partem philosophiae cujuscunque libri ducatur intentio, quod Graeca oratione dicitur εἰς ποῖον μέρος φιλοσοφίας ἀνάγεται. Haec ergo omnia in quolibet philosophiae libro quaeri convenit, atque expediri. Tunc Fabius, quae esset introductionis intentio interrogavit. Et ego inquam: Aristoteles, qui factus est introductionis pons, non aliter intelligi potest, nisi ipsas res de quibus disputaturus est, ad intelligentiam praeparemus. Videns enim Porphyrius quod in rebus omnibus essent quaedam prima natura, ex quibus omnia, velut ex aliquo fonte manarent, et illa quae prima essent, et subsistentia esse, et generis vocabulo nuncupari. Porro autem nunquam esse genus posse, nisi ei quaedam alia subderentur, et quae essent subdita species appellari: porro autem nunquam genus uni speciei genus esse posse, sed pluribus. Plures autem species non posse esse multiplices, nisi eas aliqua discretio separet. Si enim nihil sibi dissimiles forent, una species non multiplices viderentur. Illa igitur divisio et dissimilitudo specierum differentiae nomine vocitantur. Omnia vero quae aliqua re differunt, fieri aliter non possunt nisi quibusdam propriis solitariisque naturis insignita sint. Atque haec hactenus. Videns ergo quod omnis omnium disparilitas in gemina rerum principia secaretur, in substantiam atque accidens, ita ut neque accidens sine substantia, neque sine accidenti substantia esse possit. Accidens quippe sine aliquo substantiae fundamento esse non potest: substantia vero ipsa sine superjecto accidente videri nullo modo potest. Ut enim color sit quod est accidens, in corpore erit quod est substantia. Porro autem cum corpus, id est substantiam videris, insignitam eam accidenti, id est aliquo colore respicies. Itaque fit ut neque substantia praeter accidens sit, neque accidens a substantia relinquatur. Ubi enim substantia fuit, mox accidens consecutum est. Speculatus igitur Porphyrius in his duabus rebus, id est accidenti et substantia, genera, species, propria, differentiasque versari, et quod ipsa per se sint genera subjectis et subjacentibus speciebus, quae differentiis et propriis insignitae sunt, statuit principaliter de genere, specie, differentia, propriisque tractare. Et quoniam tractatus hic in definitionibus, ut post docebimus, proderit, si quis autem in definitione generali ponat accidens, eum non recte definire manifestum est, quod suo loco tractabitur, statuit pauca de accidentibus praelibare. Ita enim nos prudentissimus doctor instituit, ut tunc in definitionibus quibuslibet plenam scientiam queamus accipere, cum quod prosit dictum sit, et quod non sit utile, segregetur. Haec igitur hujus operis intentio est, de genere, specie, differentiis, propriis, accidentibusque tractare. Hic Fabius: Expedisti, inquit, de intentione, nunc utilitatem explica. Varia, inquam, et multiplex in hoc opere commoditas utilitasque versatur. Primum enim in Aristotelis categorias perquam uberrime prodest. Quid autem prosit dicemus, cum de ejus libri inscriptione tractabimus, sed in quibus aliis prosit, paucis philosophiae ipsius divisione facta perstringam. Et prius quid sit ipsa philosophia considerandum est. Est enim philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae. Sapientiae vero non hujus quae in artibus quibusdam et in aliqua fabrili scientia notitiaque versatur, sed illius sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est. Est autem hic amor sapientiae intelligentis animi ab illa pura sapientia illuminatio, et quodammodo ad seipsam retractio atque advocatio, ut videatur studium aeque sapientiae, studium divinitatis et purae mentis illius amicitia. Haec igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suae divinitatis imponit, et ad propriam naturae vim puritatemque reducit. Hinc nascitur speculationum cogitationumque veritas, et sancta puraque actuum castimonia. Quae res in ipsius philosophiae divisionem sectionemque convertitur. Est enim philosophia genus, species vero ejus duae, una quae θεωρητική dicitur, altera quae πρακτική, id est speculativa et activa. Erunt autem tot speculativae philosophiae species, quot sunt res in quibus justae speculatio considerationis habetur. Quotque actuum diversitates, tot species varietatesque virtutum. Est igitur θεωρητικῆς, id est contemplativae vel speculativae triplex diversitas, atque ipsa pars philosophiae in tres species dividitur. Est enim θεωρητικῆς pars una de intellectibilibus, alia de intelligibilibus, alia de naturalibus. Tunc interpellavit Fabius, miratusque est quid hoc novi sermonis esset, quod unam speculativae partem intellectibilem nominassem. Nota, inquam, quoniam Latino sermone nunquam dictum reperi, intellectibilia, egomet mea verbi compositione vocavi. Est enim intellectibile quod unum atque idem per se in propria semper divinitate consistens: nullis unquam sensibus, sed sola tantum mente intellectuque capitur. Quae res ad speculationem Dei atque ad animi incorporalitatem considerationemque verae philosophiae indagatione componitur. Quam partem Graeci θεολογίαν nominant. Secunda vero pars est intelligibilis, quae primam intellectibilem cogitatione atque intelligentia suscipiens, ea comprehendit quae sunt omnium coelestium supernae divinitati operum causae, et quidquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia valet; postremo humanarum animarum conditionem atque statum, quae omnia cum prioribus illis intellectibiles substantiae fuissent, sed corporum tactu, ab intellectibilibus ad intelligibilia degenerarunt, ut non magis ipsa intelligantur quam intelligant, et intelligentiae puritate tunc beatiora sunt, quoties sese intellectibilibus applicarint. Tertia θεωρητικῆς species est, quae circa corpora atque eorum scientiam cognitionemque versatur, id est physiologia, quae naturas corporum passionesque declarat. Secunda vero, intelligibilium substantia, interito in medio collocata est, quod habeat et corporum animationem, et quodammodo vivificationem, et intellectibilium considerationem cognitionemque, ut dictum est. Practicae vero philosophiae, quam activam superius dici demonstratum est, hujus quoque triplex est divisio. Est enim prima quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat, augetque virtutibus, nihil invita admittens, quo non gaudeat, nihil faciens poenitendum. Secunda vero est quae reipublicae curam suscipiens, cunctorum saluti suae providentiae solertia, et justitiae libra, et fortitudinis stabilitate, et temperantiae patientia medetur. Tertia vero quae rei familiaris officium mediocri componens dispositione distribuitur. Sunt harum etiam aliae subdivisiones, quas nunc persequi supersedendum est. Ad haec igitur ut sciri possint et superiora intelligi queant, necessarius maxime uberrimusque fructus est artis ejus, quam Graeci λογικήν, nos rationalem possumus dicere, quod recta orationis ratione quid verum, quidque decens sit, nullo erroris flexu diverticulove fallatur. Quam artem quidam partem philosophiae, quidam non partem, sed ferramentum et quodammodo supellectilem judicarunt. Qua autem id utrique impulsi ratione crediderint, alio erit opere commemorandum. Haec autem generis, speciei, differentiae, proprii atque accidentis disputatio in omni nobis philosophiae cognitione quasi quamdam viam parat. Nam cum quid genus sit docemur, quid species, intelligimus genus esse philosophiam, species vero indubitanter θεωρητικήν et πρακτικήν, id est speculativam et activam. De logica vero utrum sit species, eadem hac possumus ratione perpendere. Prodest nobis differentiae cognitio ad ipsarum philosophiae specierum differentias cognoscendas. Prodest proprii scientia ad cognoscendum quid unicuique philosophiae speciei solitaria natura videatur ac substantiae innatum. Prodest accidentis cognitio: per hoc enim quid principaliter in rebus sit cernere, et quid secundo contingentique loco conveniat, discernere valeamus. Ita nobis harum quinque rerum scientia, ramosa quadam et multifida vi, in omnibus sese philosophiae partes infundit. Ad grammaticam vero, non minor hujus rei usus est, quando orationem genus dicimus: octo vero partes orationis, per species, differentias, propriaque metimur. Est vero hujus rei perquam rhetorice amica conjunctaque cognitio. Ita enim rhetoricam in tribus causarum possumus separare generibus, et eas in subjectis constitutionibus dissecare. Definitionum quoque quae ad logicam pertinent magna atque utilis uberrimaque cognitio est, quas definitiones, nisi per genera, species, differentias, proprietatesque tractaveris, nullus unquam definitionibus terminus imponetur. Nam si quid definis, ex quo sit genere primum tibi dicendum est, atque in hoc genus speciesque consummata sunt. Nam cujuscunque rei genus dixeris, ad quam rem illud dixeri, speciem facis. Ut si quid sit homo definias, dicas hominem esse animal. Igitur quoniam ad hominem aptasti animal, genus esse animal, et hominem speciem a te declaratum est, sed non sufficit sola generis in definitione monstratio. Si enim solum animal hominem esse dixeris, num potius hominem quam bovem asinumque aut equum definitione depinxeris? Prodest igitur etiam differentias adhibere, per quas id quod definies a speciebus aliis sejungatur, ut dicas hominem esse animal rationale. Et quoniam sub eadem differentia plures frequenter species inveniuntur, ut sub rationali Deus atque homo est, utilissimus proprietatis usus est, ut id dicas, quod sola quam definis species, suum propriumque retineat. Fit ergo hujusmodi hominis definitio: Homo est animal, id est genus, homo vero species, rationale, quod differentia est, risus capax, quod proprium est: accidentium vero in definitionibus nullus usus est. Prodest ergo in definitionibus harum quinque rerum cognitio, ut nec ea quae sunt utilia praetermittas, nec ea quae nihil praestant commoditatis, adjungas. In divisione vero tantum prodest, ut nisi per horum scientiam, nulla res recte distribui, secarique possit. Nam quae generum vel specierum recta distributio divisione erit, ubi ipsarum quae dividuntur rerum nulla scientiae cognitione dirigimur? Probationum vero veritas in his maxime constituta est: quod per ea quae dividis, id quod dividis, vel quid aliud probas. Nam Marcus Tullius in Rhetoricorum primo, quoniam divisionem generum, causarum rite atque ordinate faciebat, ejus rei probationem ita esse debere per species generaque disposuit, cum ait easdem res aliis superponi, aliis supponi posse, eisdem et subjectas et superpositas esse non posse. Haec fere de utilitate ad tempus dicenda credidimus. Tunc Fabius: Valde miror, inquit, cur inchoanti mihi tam subtilius inventas exercitatasque res edideris. Sed dic, quaeso, quodnam hoc totum fuit consilium? Et ego, dicam tibi quod assuescendus animus auditoris et mediocri subtilitate imbuendus est, ut cum sese hic primum exercuerit palaestra ingenii, quasi quodammodo prius luctatus, ea quae sequentur sine ullo labore conficiat. Sed quid restet dicas licebit. Et Fabius: Ordinem, inquit, restare arbitror, si bene commemini. Atqui, inquam, hic ordo valde cum inscriptione conjunctus est. Si enim alterum noris, ambo noveris. Ordo tamen est quod omnes post Porphyrium ingredientes ad logicam, hujus primum libelli tractatores fuerunt, quod primus hic ad simplicitatem tenuitatis usque progressus, quo procedentibus viandum sit, praeparat. Aristoteles enim, quoniam dialecticae atque apodicticae disciplinae volebat posteris ordinem scientiamque contradere, vidit apodicticam dialecticamque vim uno syllogisimi ordine contineri. Scribit itaque primos resolutorios quos Graeci ἀναλυτικοὺς vocant, qui legendi essent antequam aliquid dialecticae vel apodicticae artis attingerent. Imprimis enim resolutoriis de syllogismorum ordine complexioneque et figuris tractatur. Et quoniam syllogismus genus est apodictici et dialectici syllogismi, dialecticam in Topicis suis exercuit, apodicticam in secundis resolutoriis ordinavit: horum disciplina, quam ille in monstrandis syllogismis ante collegerat, prius etiam in studiis lectitatur. Itaque primi prius resolutorii quam secundi qui de apodictico syllogismo, vel Topica quae de dialectico syllogismo sunt, accipiuntur. Traxit igitur Aristoteles dialecticam atque apodicticam scientiam, adunavitque in syllogismorum resolutoria disputatione. Sed quoniam syllogismum ex propositionibus constare necesse est, librum Περὶ ἑρμηνείας, qui inscribitur de Propositionibus, adnotavit. Omnes vero propositiones ex sermonibus aliquid significantibus componuntur. Itaque liber quem de decem praedicamentis scripsit, quae apud Graecos κατηγορίαι dicuntur, de primis rerum nominibus significantibusque est. Vidit enim Aristoteles infinitam miscellamque esse rerum omnium, verborumque disparilitatem, et ut eorum ordinem reperiret, in decem primis sermonibus, prima rerum genera significantibus, omne quidquid illud vel rerum, vel sermonum poterat esse, collegit. Sed Aristoteles hactenus. Speculatus autem Porphyrius si categoriae genera sunt rerum, rerum vero sermonumque diversitas, speciebus, differentiis, propriisque insigniretur, videns etiam quod accidentium in categoriis magna vis esset( omnes enim res Aristoteles in duas primum partes dividit, in accidens atque substantiam), et accidens in novem membra dispersit, dicens, aut substantiam esse quamcunque illam rem, aut si accidens esset, quoniam aut qualitas, aut quantitas, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut jacere, aut habere, aut facere esset, aut pati. Praelibat igitur nos Porphyrius ad horum verissimam cognitionem hoc de generibus, speciebus, differentiis, propriis, accidentibusque tractatu. Sic igitur cum ante apodicticam dialecticamque rem syllogistica praelegantur, ante syllogisticam in propositionibus primus labor sit, ante propositiones in categoriis pauca desudent, ante categorias in isagogis plurimum laborent, quae de generibus, speciebus, differentiis, propriis, accidentibusque censentur, ordo est de his ipsis rebus pauca praelibare. Recte igitur ut filo quodam hic Porphyrii liber primus legentibus studiorum praegustator, et quodammodo initiator occurrit. Quod si in hac re, quod dictum est, sat est, rem etiam de inscriptione confecimus. Quo enim alio melius quam introductionis nomine nuncupetur hic liber? Est namque ad categorias Aristotelis introitus, et quaedam quasi janua venientes admittit. Tum Fabius: Perge, quaeso te; et si ejus hoc proprium germanumque opus est collige. Hoc, inquam, indubitatum est, omnibus enim Porphyrii libris stylus hic convenit. Et mos hic Porphyrio est, ut in his rebus quae sunt obscurissimae, introducenda quaedam et praegustanda praecurrat, ut alio quodam libro de Categoricis syllogismis fecit, et de multis item aliis quae in philosophia gravia illustriaque versantur. Et hoc apud superiores indubitatum est, quibus nolle credere inscitia est. Tum Fabius: Restat, inquit, ut ad quam partem philosophiae ducatur, edisseras. Et ego: Dicam tibi: Quoniam categoriae ad propositiones aptantur, syllogismi de propositionibus componuntur, apodictici vero vel dialectici syllogismi in logicae artis disciplina vertuntur. Constat quoque categorias quae ad propositiones syllogismosque pertinent, logicae scientiae esse connexas. Quare introductio quoque in categorias ad logicam scientiam convenienter aptabitur. Quoniam ea quae praedicenda sunt explicui, nunc textus ipsius ratio atque ordo videatur. Tum Fabius: Priusquam explanatio sensus procedat id scire desidero, cur cum posset dicere: Cum necessarium sit, praeposterato ordine, cum sit necessarium dixit. Et ego: Quoniam, inquam, nullum accidens est, quod non substantiae fundamento nitatur. Porro autem quidquid ad cujuslibet superjecti firmitatem est, id antequam ipsum esset, fuisse necesse est: ut enim in domibus, nisi prius fundamenta subjicias, nulla unquam fabrica, sic nisi prius substantiae fundamenta sint, nulla unquam accidentia superponentur. Oportet enim prius esse aliquid, ut formam qualitatis arripiat, nam necessarium qualitas est: non absurde igitur prius esse posuit, post etiam necessarium, id est post substantiam qualitatis nomen aptavit. Hic Fabius: Subtilissime, inquit, et lucide, sed nunc ordo ipse operis textusque videatur.
1.2
Cum sit necessarium Menanti, sive ad Aristotelis categorias, sive ad definitionis disciplinam, nosse quid sit genus, quidve species, quid differentia, quid proprium, quid accidens, et omnino ad ea quae sunt divisionis, vel quae approbationis, quorum utilitas est et magna cognitio, breviter tibi explicare tentabo. Quae apud antiquos quidem alte et magnifice quaestionum genera proposita sunt, ego simplici sermone cum quadam conjectura in res consideratione alia, ista explicabo mediocriter.
1.3
Tunc ego: Praediximus quidem pauca superius, sed vel his quaedam addere, vel haec eadem rursus commemorare absurdum esse non arbitror. Totus autem sensus talis est: Scribens ad Menantium de utilitate libri, summatim pauca praedicit, quo elucubratior animus auditoris exercitatiorque ad haec capienda perveniat. Prodesse autem ad Aristotelis categorias dicit, quod cum omnium sermonum significantium varietatem diversa rerum summa divideret, et in substantiam atque accidens omnes res secaret atque dispergeret, accidens in novem secuit partes, quod superius demonstravi, et haec genera generalissima nominavit, id est γενικώτατα, quod super ista alia genera inveniri non possint. Igitur si sunt genera, sine speciebus esse non possunt. Si sub his species supponuntur, differentiis non vacabunt. Quod si differentias retinent, propriis indigebunt. Accidentis vero novem praedicamenta sunt. Quocirca non absurdum fuit hinc introductionem in praedicamenta componi, ut de generibus, speciebus, differentiis, propriisque tractaret, quae in ipsis praedicamentis inseparabiliter videntur inserta. Amplius. Quod Aristotelica subtilitas priusquam ad praedicamentorum ordinem veniretur, de aequivocis univocisque tractavit, definit vero aequivoca sic: Aequivoca sunt quorum nomen solum commune est, secundum vero nomen substantiae alia ratio est, ut si qua sunt, quae nomine tantum communicent, substantia vero dissimilent: univoca vero quae sub eodem nomine et sub eadem substantia continentur. Omne igitur genus ad species quae sunt sub ipso positae univoce praedicari potest. Porro autem quidquid ad quaslibet res univoce praedicatur, in his sola diffinitio una est, genus vero speciesque convertitur. Animal enim et homo univocum est. Animal enim animalis nomine dicitur. Porro autem homini nomen etiam convenit animalis, ut dicatur animal, uno ergo nomine animalis homo et animal appellatur. Animalis vero diffinitio est, substantia animata sensibilis, quam si ad hominem vertas nihil absurdum feceris: potest enim homo esse substantia animata sensibilis, sed animal genus, homo vero species; univoce igitur genus et species praedicantur. Aequivoca vero qui fuerint, quoniam definitionibus differunt, et eorum quorum definitiones aliae sunt, alia est etiam substantia: quorum alia substantia est, alia sunt etiam omnino genera, in his eisdem aequivocis constat, quod neque genus, neque species possit aptari: etenim si quis hominem marmoreum et hominem vivum hominis nomine appellet, idem nomen utrique fecerit substantiae, differentia vero diffinitioque est dissimilis. Porro autem hominis et statuae non unum genus est, sed statuae inanimatum, hominis animatum. Quare constat quoniam nunquam sub eisdem generibus continentur quaecunque aequivoce praedicantur. Quam vim nisi prius de generibus, speciebus, propriis et differentiis notitiam scientiamque perceperis, nullo nunquam tempore discernis. Idem Aristoteles ait quid sint primae substantiae, quid secundae, et primas substantias dicit esse individuorum corporum et singulorum, ut est Cicero, aut Plato, aut Socrates. Secundas vero substantias species appellavit, ut est homo, vel genera in quibus ipsae species continentur, ut est animal. Haec igitur nisi praelibata generis specieique cognitione sciri non possunt. Idem ait substantiam ab alia substantia, in eo quod substantia sit, nulla differentia disgregari. Idem substantiae proprietates requirit, ut quasi impresso aliquo signo, sic proprietate nota, facilius quid substantia sit invenire atque expedire possimus. Atque hoc idem in accidentibus fecit. Nam et quantitatis et qualitatis et ad aliquid relationis propria collegit, et idem magna apud Aristotelem cura diligentiaque conspicitur. Videsne ut sese quinque harum rerum vis in categorias interserat, et praedicamentorum virtutibus inseparabiliter colligetur? Non mendax igitur Porphyrius de hac cognitione, harum quinque rerum nobis in categorias, utilitate promisit. Definitionis vero disciplinam superius diximus praeter genera, species, differentias et propria non posse tractari. Sed quoniam sunt quaedam genera, quae genus habere non possunt, ut est substantia, et alia quae Aristoteles in praedicamentis constituit, dicat quis haec ad horum cognitionem nihil omnino prodesse, quod non sit in his a genere trahenda definitio, in quibus genus inveniri non possit, quod si qua res genus non haberet, species non esset. Hoc ita posito ad generalissimorum generum definitionem nihil genera et species utilitatis habere. Ridicula mehercle atque absurda propositione. Praeter scientiam enim generum specierumque magis genera illa generalissima cognoscere qui potis est, cum, haec sola generum specierumque cognitio si amissa sit, nihil de generibus speciebusque noscatur? In illis igitur in quibus genus aliud superius inveniri non potest, nullius unquam terminus definitionis aptabitur, et in ipsius definitione genera speciesque cessabunt, et solae differentiae propriaque illius terminum definitionis informant. Cum enim id quod dicis, ab aliis rebus omnibus adjunctis differentiis segregaveris, et propriis impressis formam ejus figuramque monstraveris, genus quod invenire non poteris perquirere non labores. Sed in his species et genera non requiruntur, in quibus, quod ipsa generalissima sint genera, genus inveniri non queat. Porro autem in his quorum genus est aliquid, nisi a genere definitio ducatur, finis ejus definitionis vitiosa conclusione colligitur. Accidens vero ad definitiones nihil prodesse non dubium est. Definitio enim substantiam informare desiderat, accidens vero substantiam non designat. Accidens igitur in definitione nihil prodest. Est itaque necessaria generis specieique cognitio, ut si generalissima non sint quae quisque definiturus est, a genere definitionem trahat. Si vero generalissima sint, ejus genus quaerere, quod inveniri non potest, non laboret. Aeque enim vitiosum est vel in generalissimis genera quaerere, vel in subalternis generibus a generibus definitionem ducere supersedere. Differentiae vero et propria, vel si magis genera sunt, vel si subalterna, maximam retinent utilitatem: et quoniam ad definitiones quae pertinent quaedam dicta sunt, pauca etiam de his ipsis rationabilius subtiliusque colligemus. Sit genus animal, sit species homo, sit differentia rationale vel mortale, sit proprium risibile: accidens vero quoniam ad definitiones incommodum est praetermittamus. Quisquis ergo speciem definit, ita de genere ab aliis eam generibus separat, ut si quis dicat quid est homo? animal. Dicens enim animal, separavit hominem ab omnibus generibus quaecunque animalia non sunt. Si quis vero differentiam dicat, et eam ad speciem accommodet, res sub eisdem generibus per differentias segregavit. Nam cum dicis hominem esse animal rationale, cum etiam bos et equus species animalis sint, additum tamen rationale homini, ab aliis sub eodem genere speciebus, hominis speciem segregavit atque distinxit: propria vero cum dederis, res quae sunt sub eisdem, differentiis segregabis. Nam cum dixeris hinnibile vel risibile, illud est equi proprium, illud hominis. Et cum equus cum bove atque cane sub eadem differentia sit, quod irrationabilia sunt omnia, adjectum hinnibile a caeteris equum sub eadem differentia speciebus dividit. Homo vero et Deus sub eadem differentia sunt, id est rationali, quod utrique rationales sunt, quamvis homo et Deus adjuncta mortali differentia separentur: proprio tamen, id est risibili, quod solus habet homo, naturalius substantialiusque disjungitur, quod in aliis rebus in quibus nulla species tali differentia separatur melius cognosci potest. Nam cum sub eadem differentia sint irrationalia, equus, bos, canis, nec est ulla alia quae eos separet differentia substantialis. Possunt enim accidentis esse differentiae, ea quae eos separent, quales sunt formarum, additum tamen equo proprium hinnibile, equum ab aliis sub eadem differentia speciebus proprietatis ipsius separatione disjunxit. Repetendum est igitur a primordio, quod genera in definitionibus ab aliis generibus separant, differentiae ab ipsis speciebus, quae sub eisdem generibus positae sunt, propria a speciebus, quae sub eisdem differentiis supponuntur. Sed quoniam plene de diffinitione tractatum est, probationis vel divisionis vim subtilitatemque tractemus. Sed omnis divisio duplex est, aut cum totum corpus in diversa disjungis, aut cum genera per species distribuis. Si quis igitur harum quinque rerum minus solers divisiones rerum facere voluerit, non est dubium quin eas per inscientiam saepe a speciebus in genera solvat, quod est factu foedissimum, quod Hermagorae in prima Rhetoricorum disputatione usu venit. In tales enim erroris nebulas incidit, ut duo genera sub aequalis generis parte poneret. Quod si divisionis vim veritatemque vidisset, et disciplinam generum, specierumque, propriorum et differentiarum recepisset, nunquam tam insulsae divisionis errore vivacissime a Marco Tullio culparetur. In probationibus vero tantus est hujus operis fructus, ut praeter haec nullius unquam rei possit provenire probatio. Quid enim monstrare digne queas, cum cujus differentias nescias, idipsum quale sit scire non possis? Quid autem digne exsequeris, cujus si genus nescias, ex quo idipsum fonte manet ignores? Vel quid in probationibus ratione possis ostendere, cujus si speciem nescias, idipsum de quo aliquid probare vis, quid sit non possis agnoscere? Quid si propria praetermittas? nullas unquam res valebis propriae termino probationis includere. At vero si non vim accidentium naturamque perspicias, cum de cujusque substantia tractes, inane accidentis nomen aeque in definitionibus probationibusque miscebis. Ita his rebus cognitis, integra stabilisque divisio et definitio permanebit, incognitis, debilis lababit et trunca probatio. Haec se igitur Porphyrius( non Victorinus) breviter mediocriterque promittit exponere. Non enim introductionis vice fungeretur, si ea nobis a primordio fundaret, ad quae nobis haec tam clara introductio praeparatur. Servat igitur introductionis modum doctissima parcitas disputandi, ut ingredientium viam ad obscurissimas rerum caligines aliquo quasi doctrinae suae lumine temperaret. Dicit enim apud antiquos alta et magnifica quaestione disserta, quae ipse nunc parce breviterque composuit. Quid autem de his a priscis philosophiae tractatoribus dissertum sit, breviter ipse tangit et praeterit. Tum Fabius: Quid illud, inquit, est? Et ego: Hoc, inquam, quod ait se omnino praetermittere genera ipsa et species, utrum vere subsistant, an intellectu solo et mente teneantur, an corporalia ista sint an incorporalia: et utrum separata, an ipsis sensibilibus juncta. De his sese, quoniam alta esset disputatio, tacere promisit: nos autem adhibito moderationis freno, mediocriter unumquodque tangamus. Eorum ergo quae se transire et praetermittere pollicetur, prima est quaestio, utrum genera ipsa et species verae sint, an in solis intellectibus, nuda inaniaque fingantur, quae quaestio hujusmodi est: Quoniam hominum multiformis est animus per sensuum qualitatem res sensibus subjectas intelligit, et ex his quadam speculatione concepta, viam sibi ad incorporalia intelligenda praemunit: ut cum singulos homines videam, eos quoque me vidisse cognoscam, et quia homines sunt, me intellexisse profitear. Hinc igitur ducta intelligentia, velut jam sensibilium cognitione roborata, sublimiori sese intellectu considerationis extollit, et jam speciem ipsam hominis, quae sub animali est posita, et singulos homines continet, suspicatur, et illud incorporeum intelligit, cujus ante particulas corporales in singulis hominibus sentiendis et intelligendis assumpserat. Nam hominem quidem illum specialem, qui nos omnes intra sui nominis ambitum coercet, non est dicere corporalem, quippe quem sola mente intelligentiaque concepimus. Sic igitur mens rerum nixa primordiis altiori atque incorporabili intelligentia sublimatur. Hinc ergo animus non solum per sensibilia res incorporales intelligendi est artifex, sed etiam fingendi sibi atque etiam mentiendi. Inde enim ex forma equi et hominis falsam centaurorum speciem sibi ipsa intelligentia comparavit. Has igitur mentis considerationes, quae a rerum sensu ad intelligentiam profectae, vel intelliguntur, vel certe finguntur. Φαντασίας Graeci dicunt, a nobis visa poterunt nominari. Ita ergo nunc de generibus, speciebus et caeteris quaerunt, utrum haec vere subsistentia, et quodammodo essentia constantiaque intelligantur, ut a corporibus singulis vere atque integre ductam hominis speciem intelligamus, an certe quadam animi imaginatione fingantur, ut ille Horatii versus est: Humano capiti cervicem pictor equinam jungere si velit, quod neque est, neque esse poterit, sed sola falsa mentis consideratione fingitur. Nimis acuta et subtilis inquisitio, atque ad rem maxime profutura. Scienda enim sunt, utrum vere sint: nec esset de his disputatio consideratioque si non sint. Sed si rerum veritatem atque integritatem perpendas, non est dubium quin verae sint. Nam cum res omnes quae verae sunt, sine his quinque esse non possint, has ipsas quinque res vere intellectas esse non dubites. Sunt autem in rebus omnibus conglutinatae et quodammodo conjunctae atque compactae. Cur enim Aristoteles de primis decem sermonibus genera rerum significantibus disputaret? vel eorum differentias, propriaque colligeret, et principaliter de accidentibus dissereret, nisi haec in rebus intimata et quodammodo adunata vidisset? Quod si ita est, non est dubium quin verae sint, et certa animi consideratione teneantur, quod ipsius quoque Porphyrii probatur assensu. Nam quasi jam probato, et scito quod ita vere subsistant, aliam quaestionem inferre non dubitat, cum dicit: An corporalia ista sint, an incorporalia. Quae nimis esset frivola atque absurda quaestio, utrum essent corporalia, nisi prius esset constaret. Haec quoque non mediocriter utilis inquisitio ita resolvitur: Incorporalia esse nullus dubitat, cumque ipsa nullis sensibus capiantur, animi tamen qualia sint consideratione clarescunt. Nam quia incorporeorum, prima natura est, potest res incorporea parens esse quodammodo corporeae. Corporea vero incorporeis praeesse non poterunt, quod quoniam substantia genus est, corporale vero et incorporale species sunt substantiae, corporale non esse genus haec res declarat, quod substantiae, id est generi, incorporale supponitur. Quod si corporale esset genus, nunquam sub eo species incorporea poneretur. Animadvertere igitur vehementissime, quam nunquam quidquam a te animadversum fuit. Genus ipsum quoniam species habet, species vero differentiis disjungantur, et proprietatibus informentur, quoniam quaedam species reperiuntur quae in contraria sub generis divisione contrarias obtinent vices: ut sub animali rationale atque irrationale contraria sunt, sub rationali, mortale atque immortale, et haec quoque contraria. Quaeritur, si animal solitario intellectu neque rationale neque irrationale sit, unde hae differentiae in speciebus natae sint, quae in genere ante non fuerant? Quod si genus, id est animal utrasque res in se habet, ut et rationale et irrationale sit, in uno eodemque duo contraria eveniunt, quod est impossibile. Attingam igitur breviter quaestionem, et dicam quod non genus utrumque sit, id est rationale vel irrationale, vel quidquid aliud inter se species per contrarietates dividunt, sed vi sua et potestate genus hoc continet, ipsum vero nihil horum est. Ita ergo genus tale est, ut ipsum neque incorporale, neque corporale sit, utrumque tamen ex se possit efficere, quod secundo libro melius liquebit. Species vero alias corporalis, alias incorporalis est. Nam si hominem sub substantia ponas, corporalem speciem posuisti, sin Deum incorporalem. Eodem modo etiam differentiae. Nam si corporales vel incorporales species dividunt, erunt alias incorporales, alio tempore corporales; ut si dicas quadrupes ad bipedem, corporalis differentia est, sed rationalis ad irrationalem, incorporalis est differentia, et propria nihilominus eodem modo. Nam aequale speciei cum proprium fuerit, si incorporalis erit species, incorporale erit proprium, sin corporalis, corporale vindicabitur. Et accidens eodem modo. Nam si incorporalibus quidem accidit incorporale esse, manifestum est ut in animo accidens est scientia, incorporalis scilicet. Corporalibus vero quae accidunt, corporalia esse manifestum est: ut si quis dicat accidens me habere capillum crispum. Sic igitur genus neutrum per seipsum est, sed utrasque res ex seipso efficere potest, species, differentias, propria et accidentia, ut accepta in contrarias species fuerint, proinde vel corporalia vel incorporalia vocabuntur. Sed sunt quibus hoc ipsum integrum videri possit, et haec solum incorporalia esse diffiniunt, qui sic dicant, non considerari genus in eo quod suapte natura constat, sed in eo quod genus sit. Itaque si substantia genus est, non consideratur in eo quod substantia est, sed in eo quod sub se species habet. Item si species corporeum et incorporeum est, non in eo quod Deus vel homo dicitur, considerantur, sed in eo quod est sub genere. Eodem modo etiam differentiae non considerantur in eo quod bipes vel quadrupes sit, sed in eo quod est differentia. Nam quadrupes hoc ipsum nulla differentia est, nisi sit bipes a quo differat. Itaque non quadrupes vel bipes respicitur, sed id quod medium est in bipede et quadrupede, id est differentia. Et de proprio idem. Nam quod cujuscunque est proprium, in eo proprium consideratur, quod ejus cujus dicitur esse proprium speciei solius est. Nam risibile non in eo est proprium hominis quod risus est, sed in eo quod solus homo potest ridere: quae manifeste incorporalia esse indubitatum est. Deinde accidentia proinde sunt, qualia fuerunt ea quibus accidunt, ut superius dictum est: sed hi probare videntur hoc ipsius Porphyrii sententia, qui, veluti jam probato quod incorporea sint, ita ait: Et utrum separata, an ipsis sensibilibus juncta; quod si esse haec aliquando corporalia exstitisset, absurdum esset quaerere utrum corporalia sejuncta essent a sensibilibus an juncta, cum sensibilia ipsa sint corporea. Talis autem est quaestio, ut quoniam quaedam incorporales sunt res, quae omnino corpora non patiuntur, ut animal vel Deus: quaedam vero quae sine corporibus esse non possunt, ut prima post terminos incorporalitas: quaedam autem quae in corporibus sunt, et praeter corpora sese esse patiuntur, ut anima; quaeritur ergo hae quinque res ex quo incorporalitatis sint genere, utrum eorum quae omnino separantur a corpore, an eorum quae a corporibus separari non possunt, an quae jungantur aliquoties et aliquoties segregentur. Videtur autem quod et segregari et jungi possint. Nam quando corporalium divisio per genera in species fit, et eorum propria et differentiae nominantur, haec scilicet sensibilia, id est corporalia esse non dubium est. Cum vero de incorporalibus rebus tractatus habetur, et per ea ipsa dividuntur quae corpore carent, circa corporalia versantur. Quod si hoc est, non est dubium quod quinque haec ex eodem sint genere, quod et praeter corpora separatum esse possit, et corporibus jungi patiatur, sed ita, ut si corporibus juncta fuerint, inseparabilia a corporibus sint. Si vero incorporalibus, nunquam ab incorporalibus separentur, et utrasque in se contineant potestates. Nam si corporalibus junguntur, talia sunt, qualis illa prima post terminos incorporalitas, quae nunquam discedit a corpore: si vero incorporalibus, talia sunt, qualis est animus, qui nunquam corpori copulatur. Haec se igitur tacere Porphyrius pollicitus, breviter mediocriterque super his rebus tractare promittit, habita in res alia consideratione aut conjectura, quod simile est ac si diceret: Quoniam haec ad praedicamenta, et ad definitiones, et ad divisiones, et ad probationes pertinent, ideo haec tractaturus assumo, et eatenus de his disseram, quatenus supradictis rebus proficiunt, non quatenus de his ipsis generibus speciebusque, et caeteris quaevis tractari possint. Sunt enim illa( ut ipse ait) gravioris tractatus, quam doctrinam a Peripateticis acceptam, id est ab Aristotelicis, se sequi confessus est. Nam Stoici qui de his quoque rebus tractare voluerunt, non omnino a Porphyrio suscipiuntur, atque ideo ait se a Peripateticis rationem disputationis accipere. Tunc me Fabius ita percunctatus: Quid est, inquit, quod dudum dixeras, cum a te de incorporalibus tractaretur, esse quasdam incorporalitates quae circa corpus semper consisterent, ut sunt primae incorporalitates post terminos, quae est haec incorporalitas, aut quos terminos dicis? non enim intelligo. Et ego, longus, inquam, tractatus est, et nihil nobis ad hanc rem quam quaerimus profuturus. Sed dicam breviter terminos me dixisse extremitates earum quae in geometria sunt figurarum; de incorporalitate vero quae circa terminos constat, si Macrobii Theodosii doctissimi viri primum librum quem de Somno Scipionis composuit in manibus sumpseris, plenius uberiusque cognosces. Sed nunc ad sequentia transeamus. Tunc Fabius, ut placet, inquit, simulque sic incipit.