Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi in Porphyrium
BoethiusPorp 2 · 7789-diinpoMore by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: 7789 Diinpo
2.1
DE GENERE.
2.1
Videtur enim neque genus, neque species, simpliciter appellari, id est uno modo. Genus namque dicitur quorumdam ad se invicem, et ad aliquem quodam modo se habentium collectio, per quam Dardanidum dicitur genus. Dicitur rursus genus uniuscujusque generationis principium, aut a generante, aut ab eo loco in quo quis genitus est
2.2
Caetera, inquit, fere nota sunt. Tunc ego: Si vim prius aequivocationis aspicias, divisionem generis diligenter agnosces. Placet enim generis nomen cum sibi subjectis aequivoce nominari. Aequivoca vero sunt, quae cum nomine una sint, longe diversa substantiae ratione et diffinitionis discreta sunt, ut si quis hanc, verbi gratia, statuam Veneris appellet. Congruunt igitur Venus ipsa et statua Veneris unius nuncupatione vocabuli, quod utrique Veneris nomen est. Si quis vero quid sit utrumque definiat, longe aliam vere Veneris, aliam lapidis, rationem definitionemque constituet. Speculantibus igitur illa esse aequivoca, quae uno vocabulo apellentur, definitionibus vero diversis constituantur, clarescet( ut opinor) participatio generis quam Porphyrius fecit praevisa. Omne enim quidquid a genere in species ducitur, univocum, non aequivocum est. Univocum est, quod et eodem nomine vocari, et eadem definitione constitui potest, ut et animal genus, homo vero species, sed idem homo animal est. Genus igitur et species, id est animal atque homo possunt unius animalis nomine nuncupari, ut utrumque animal vocetur, sed eadem definitionibus non discrepant. Nam si definitionem reddas animalis, dicas id esse animal, quod est substantia animata sensibilis: quam definitionem si ad hominem vertas, non erit absurdum dicere hominem substantiam esse animatam atque sensibilem sicut animal, sed hoc superius dictum est. Si enim univoca sunt, quae uno nomine atque eadem definitione constituuntur, aequivoca vero quae uno nomine sunt, et non sunt sub una definitione substantiae, quidquid univocum est, ut animal genus ad suas species est, in his genera speciesque versantur: quidquid aequivocum est, ut aries, namque plura significans aequivocum est, sed non censetur participatione generis et speciei, non est in eis talis participatio, ut speciebus et generibus censeantur. Quae enim erit in his generis specieique cognitio, in quibus substantiae definitio atque integerrima ratio disgregatur? Ita ergo Porphyrius nomen generis in tres dividit formas, sed ut aequivoca, non ut univoca, id est ut hae formae uno quidem generis nomine contineantur, sui autem proprietate disgregata dissentiant: et hoc modo illud in tres dividit partes, ut dicat vocari semel genus eorum inter se plurimorumque collectio, qui ab uno quocunque nomen generis trahunt, ut Romani a Romulo trahentes genus, ex eodem genere esse dicuntur. Secundo vero loco dici genus affirmat, uniuscujusque generationis principium, aut a generante, aut a loco in quo quis genitus est, ut Aeneam ab Anchise et genere dicimus esse Trojanum. Tertium vero genus dicitur illud cui species supponitur. Victorinus vero duo superiora genera in unum redigit. Nam et multitudinis congruentiam inter se per eamdem generis nuncupationem, et quorumcumque a genere lineam et locum in quo quis natus est uno generis vocabulo et designatione esse declarat. Addit autem ipse quod soli Latinae linguae congruere possit: dicit enim secundo modo genus dici, ut est genus causae honestum: quae genera causarum Graeci in rhetorica arte genera esse non putant, sed σχήματα vocant, id est figuras. Genera autem sola principalia accipiunt, demonstrativum, deliberativum et judiciale. Quae ipsa εἴδη rhetorices vocant, id est species rhetoricae, genera vero causarum nos dicimus. Tertium vero genus est id quod Porphyrius ponit, id est sub quo differentiis distributae species supponuntur. Sed quoniam de tertio genere tractaturus est, Victorini culpam, vel, si ita contingit, emendationem aequi bonique faciamus. Nunc ergo ad priorem apud Victorinum generis significationem revertamur, et ejus ut sunt verba enodanda atque explananda sumamus. Genus namque, inquit, dicitur quorumdam ad se invicem et ad aliquem quodammodo se habentium collectio. Hic ergo utrumque monstravit, et cognationem inter se multitudinis et lineae ductum. Nam cum dicit genus quorumdam collectionem ad se invicem quodammodo habentium, id est aliqua inter se cognatione junctorum, cognationes monstrat: et quod addidit, et ad aliquem, generis lineam significat, quam singuli contingentes, et ad unum sese ipsius generationis applicatione jungentes, plures ex eadem linea juncti atque cognati sunt, ut sit hic ordo: Genus dicitur quorumdam collectio ad se invicem quodammodo et ad aliquem habentium, id est ad alicujus lineam per genus contingentium, ut per collectionem cognationem demonstret, et per habitudinem quodammodo ad aliquem colligatam, lineam generis ductumque designet. Sequitur ergo, et id planius lucidiusque significat, cum dicit: Dicitur rursus genus cujuscunque generationis principium, aut a generante, aut ab eo loco in quo quis genitus est. Id ipsum latius expedit quod superius stricto et sentuoso brevitatis vinculo colligaverat. Dicit enim rursus genus dici, aut a generatione, id est a quo quis genitus est, aut ab eo loco in quo quis natus est. Sed rursus particula, si ad hoc connectatur, quod ait aut ab eo in quo quis genitus est, intellectus non titubat, ut sit ordo. Dicitur genus uniuscujusque nativitatis principium, aut a generante, aut rursus ab eo loco in quo quis genitus est, vel certe erit simplicior expositio, si priorem generis significationem, id est quorumdam ad aliquem quodammodo se habentium collationem, ad solius cognationem multitudinis accipiamus: lineae vero ductum et loci generationem in inferiori significatione distribui, ita tamen ut una quodammodo generis significatione, et multitudinis cognationem, et a generante lineam, et loci nativitatem significet. Haec enim omnia de sola cujuslibet nominatione tractantur. Quare non absurdum est omnia quae ad ortum genitalem cujuslibet pertineant una significatione generis contineri. Proprie tamen et simplicissimae expositionis est quatuor significationes generis constituisse Victorinum, ut ad tres Porphyrii unam ipse addiderit, et honestum genus causae, ut sint generis hae quatuor significationes, multitudinis cognatio, lineae ductus, genus causae, genus specierum. Sequitur secunda generis divisio apud Victorinum, ut est genus causae quae Graeci( ut dictum est) non genera sed σχήματα vocant. Tertiae vero significationis generis hic modus est, genus dici cui supponitur species, id est genus illud a quo species derivantur, quod ait ad superiorum fortasse similitudinem aequitatemque dispositum. Sic enim genus speciebus suis principium est, ut Romulus his qui ab eo cognati sunt junctique Romani. Item eodem modo nomen Romuli Romanos omnes continet, quemadmodum nomine generis species continentur. Nam sicut a Dardano Dardanidae prioris nomen Dardani in sese ipsos posteriores accipiunt: ita et animal, cum, verbi gratia, species habeat hominem atque equum, equus scilicet atque homo animalis in se vocabulum capere, ut dicantur ipsa animalia, non recusant. Eodem igitur modo species sub generibus continentur, quemadmodum cognati homines sub illo a quo illam cognationem forte traxerunt. Nam et genus speciebus principium est, et plurimarum in se specierum collectivum est. Rursus primum cognationis nomen et ipsius generationis est principium, et in illius solius vocabulo diversitas hominum vocabuli et generis participatione colligitur, atque hoc est quod ait his verbis: Aliter dicitur genus cui supponuntur species, juxta similitudinem forte superiorum appellatum: etenim principium quoddam est genus his quae sub ipso sunt, et videtur multitudinem continere omnium quae sub se sunt. Sed cautissime est additum, videtur. Si enim nihil haec omnia distarent, una significatio generis esset, et ea quae in species funditur, et ea quae in cognatione dividitur. Sed est inter haec genera talis diversitas, et quod genera earum specierum, quae sub se habent alias species, aequaevis speciebus aequaliter sunt genera. Hominem enim et equum, qui sub animali sunt, neutrum neutro possumus dicere prius, quantum pertinet ad tempus, inchoationemque nascendi. Nam si qua res una sit prior, altera posterior, et eas sub uniuscujusque generis nomine quis velit aptare, non poterit. Genus enim speciebus suis aequaliter genus est. Quod si genus speciebus suis aequaliter genus est, species ipsae ejus ordinis inter se aequali tempore ortuque censentur. At vero in generibus quae cognationes efficiunt non ita est. Quisquis enim fuit Capis pater, qui Capuam condidit, si solum filium Capim progenuit, et ab eo uno Capuanorum cognatio junctioque manavit, distat a genere cujus species supponuntur, quod genus uni speciei genus esse numquam potest nisi pluribus, quod quoniam est idoneum genus illud, id est principium cognationum etiam ab uno filio colligere et congregare cognationem, quod genus per species ductum facere non potest, nisi plures species supponantur. Constat in hoc distare genus quod cognationem colligit, et a quo species dividuntur. Potest autem distare in hoc etiam quod genus, id est principium cognationis potest habere sub se duos, ex se non aequali temporis conditione progenitos, sed alium posterioris ortus, alium vero senioris, quod in generibus, speciebusque non convenit. Nam( ut superius dictum est) species nisi sibi aequales fuerint non merito, sed natura, sub genere poni non possunt. His igitur expeditis sequitur
2.3
Toties igitur de genere dicto, de postrema significatione inter philosophos disputatio est, quod definientes ita declarant: Genus esse quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit, praedicetur.
2.4
Quod dicit toties, tertio demonstrare vult, atque hoc propter lucidam operis seriem admissum est, ut, quoniam genus plurimorum nomen est, omnis ejus primum significatio diceretur, ut de qua disputandum esset, aliis rejectis, eligeretur. Quod ait hoc modo, cum toties, id est tertio genus dicatur apud philosophos unde ipse tractaturus est de postrema generis significatione quam dixit, id est de illo genere quod sub se species habet disputatio consideratioque vertitur. At vero de superioribus generibus, id est de cognatione et loco in quo quis genitus est, aut historicorum, aut poetarum exspectatio est, secundi vero generis rhetorum, tertii philosophorum consideratio est. Etiam hic in disputationibus ordo est, quod cum inciderint res quae multis possint nominibus nuncupari, et de uno quocunque eorum vocabulo tractari disserique necesse sit, ducuntur prius in ordinem omnia, ut id quod eligitur et rejicitur distinguatur. Sed illa quae rejicienda atque explodenda sunt prius dicuntur. Illud vero quod disserendum tractandumque capitur posterius nominatur, ut hic illa posterior generis significatio posita est, quam disserendam accepturus prius definiendam, et termino quodam circumscribendam demonstrandamque suscepit. Omnis enim res nisi quod prius sit, constiterit, ejus tractatus vacuus modo speculationis habebitur. Definit igitur genus sic: Genus esse, quod ad plures differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicatur, velut animal, quae diffinitio talis est: Omnia quae distant, habent inter se quamdam differentiam qua distare et differre videntur. Porro autem si quod sit genus, et sub eo species supponatur, duas vel plures necesse est species poni sub genere, quoniam unius speciei genus esse non potest. Sed si plurimae species erunt, aliqua necesse est differentia dividantur, aliter enim plures esse non possunt. Nam si nihil distent, non erunt plures species, et nomen generis perit. Constat igitur eas sub genere poni species, quae differentiis distributae plures numero ipsarum differentiarum divisionibus componantur. Ergo, quoniam superius dictum est in omnibus definitionibus a genere definitionis trahendum esse principium, si quam cujuslibet speciem definire volueris, genus primo necessario nominabis, et ad illam speciem quam definis, generis nomen prius aptabis. Et hoc illam principaliter dicis esse, quod est illud genus sub quo ipsa species quam definis est posita. Post autem differentiis propriisque eam ab aliis circumscriptione quadam definitionis excludis. Nam si dicis animal esse hominem, animal genus est, species vero homo. Nomen igitur animalis, id est generis de homine, id est specie praedicasti, cum dixeris hominem esse animal. Quod si nomen generis in definitionibus ad unam speciem dicere posses, de ea nomen generis praedicares: species autem ut non aequali modo generibus suis species sint, nihil vetat, imo etiam necesse est semper quaecunque sunt genera de sibi subjectis speciebus in definitionibus, vel in quibuslibet interrogationibus praedicari. Sed quoniam praedicatur genus de speciebus, quomodo praedicatur agnoscendum est. Nam si dixeris quid est homo, et aliquis responderit, animal, bene et integre respondisse videtur, et certe. Nam cum tu quid sit homo interrogaveris, ille respondit animal, genus scilicet de specie in eo quod quid sit species praedicatur. Nam tu quid esset species interrogasti: ille vero in eo quod quid sit species de qua interrogasti, animalis nomen, id est genus accommodavit. Plena igitur et propria definitio facta est generis, hoc esse genus, quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit appellatur, ut animal: animal enim ad hominem, equum, bovem, corvum, anguem, et alia plura quae differentiis speciebusque differunt, in eo quod quid sit appellatur. Sed utrum sic dixit genus esse, quod ad plurimas species differentia distantes in eo quod quid sit praedicetur, an sic dixit genus esse, quod ad plurimas genus differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicetur, nihil interest. Nam sive differentiae specie distent, sive species differentiis distent, utrumque idem est. Nam sive rationale et irrationale quae sunt differentiae, specie hominis, verbi gratia, atque equi distent, sive species homo atque equus differentia rationali atque irrationali dividantur et distent, nihil interest. Quare plena perfectaque facta est generis divisio. Sed definitiones duplicibus modis fiunt: una enim definitio est, quae( sicut dictum est) a genere trahitur. Sed quoniam sunt quaedam genera magis, quae super se genus aliud habere non possunt, ut sunt praedicamenta decem quae Aristoteles constituit; eorum igitur definitio quae haberi potest, quorum genus inveniri non potest, quod omnium quaecunque sunt ipsa sunt genera. Horum ergo quos Graeci ὑπογραφοὺς λόγους dicunt, Latini subscriptivas rationes dicere possunt, reddemus. Subscriptivae autem rationes sunt demonstrativae et quodammodo insignitivae proprietatis illius rei, quae cum ipsa generalissima sit, et genus ejus nullum reperiri possit, eam tamen definire necesse est: et Aristoteles, quoniam substantiam genus generalissimum definire volebat, et ejus nullum genus poterat invenire, proprietatem quamdam et demonstrationem subscriptionemque ipsius rei dicit esse subjectum. Substantia enim omnibus subjecta est. Accidens enim quod in novem dividit partes, praeter substantiam esse non potest, atque ideo omnia quaecunque definienda sunt, si genus non habeant, eorum subscriptivam quamdam et demonstrativam rationem reddi necesse est. Sic igitur nunc genus, quoniam rem ipsam definiendam putabat, non duxit a genere definitionem, sed dedit quamdam generis demonstrationem proprietatemque. Dico autem quod Porphyrius vel subalternorum generum, vel illorum quae generalissima sunt, hanc dederit definitionem, et quodammodo subscriptionem demonstrationemque. Nam si quod genus habet aliud genus, et item hoc ipsum aliud, et item aliud, si nullum erit supra genus, quod genus non habeat, in infinitum procedit ratio. Sin vero habuerit, necesse est quoque istam definitionem aperte ordinateque congruere. Dico autem genus non animal animali, neque quod homo species sit homini, atque equus equo: sed illud quo ipsum animal homini atque equo genus est, animal enim ipsum per sese nulli genus est, neque homo ipsum per sese ulli species est, neque equus ipsum per sese ulli species est, sed sunt genera et species ad alterius participationem. Nam, quoniam sub animali est equus atque homo, non ad seipsum animal genus est, sed ad equum atque hominem. Et item species quae vocantur, homo scilicet atque equus, non ad equum atque hominem, sed ad animal species sunt. Dico igitur genus et species non ipsas substantias in quibus genus et species sunt, sed ipsam participationem priorum ad subteriores, et subteriorum ad priores. Haec igitur participatio, quoniam et in magis generibus, et in magis speciebus, et in subalternis generibus, et in subalternis speciebus una atque eadem est, et hujus participationis inveniri genus non poterat, haec definitio generis quae facta est, non a genere tracta est, sed subscriptiva ratio et demonstrativa et designativa quodammodo generis est reddita. Hic Fabius: Subtiliter, mehercle, et quod nunquam fere antehac audivimus, sed perge, quaeso te. Jam enim certant sidera quodammodo, et nox luce superatur. Tunc ego: Sequitur rerum omnium prima brevisque divisio. Ita enim ait:
2.5
Eorum quae dicuntur, alia ad proprietatem dicuntur, sicut sunt omnia individua, ut est Socrates, et hoc et illud. Alia quae ad multitudinem, ut sunt genera, species, et differentiae, et propria, et accidentia. Haec enim communiter non unius propriae appellationis sunt. Est enim genus ut animal, species ut homo, differentia ut rationale, proprium ut risibile, accidens ut album, sedere. Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur differt genus, quod genus est quod de pluribus praedicatur.
2.6
Brevis( ut supra dictum est) et distincta divisio. Omnis enim res, aut unius rei nomen est, aut plurimarum, et hoc est quod ait: Eorum quae dicuntur alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia individua. Quid autem sit breviter explicandum est. Omne genus, quoniam sub se species habet, species vero differentiis disjunguntur, et proprietatibus explicantur. Accidunt autem in speciebus accidentia secundo loco, principaliter vero in individuis quae sunt sub speciebus. Quid autem sit posterius dicendum est. Genera igitur et de speciebus dicuntur, et de differentiis quae ipsas species distribuunt, et de propriis quae species componunt, et de his accidentibus quae cum principaliter individuis fuerint, in speciebus esse dicuntur: hoc autem monstremus exemplis, et sit nobis genus animal, sit species homo, sit differentia rationale, sit proprium risibile, sit accidens stans vel ambulans, vel aliquid in mensura corporis, ut tripedalis. Animal ergo quod genus est, dicitur de specie, id est de homine. Dicis enim hominem esse animal. Porro autem de speciei differentia nihilominus dicis genus. Dicis enim rationale esse animal. Nihil autem prohibet eodem modo et de proprio genus dicere. Nam si dicas quid est risibile, non absurdum est animal nominare. Accidentia vero hoc modo principaliter in individuis, secundo vero loco sunt in speciebus. Nam si quis dicat singulos homines, utputa Ciceronem sedere vel stare, vel quod aliud libet, in specie hominis eadem quoque convenire necesse est. Nam si Cicero sedet, sedet etiam homo. Si Cicero ambulat, ambulat etiam homo. Ergo si qua accidentia venerint ab individuis, et ea tracta in speciebus consederint, ad ipsa quoque accidentia dici poterit genus. Quid est enim ambulans, si quis interroget? merito animal dicitur. Nihil enim ambulare nisi animal potest. Porro autem sub speciebus individua sunt, ut Cicero et Virgilius sub homine ad quae individua genus speciei praedicari potest. Nam si interrogaveris quid est Cicero? merito animal dicas. Genus igitur et ad speciem et ad differentias, et ad accidentia, et ad propria, et ad individua nominatur. Porro autem species, non jam de genere, neque de differentiis, sed de solis propriis et subjectis individuis appellatur. In illis, id est individuis, quia superest; in propriis, quia aequalis est. Quid autem sit hoc modo videmus: Omnia genera speciebus suis supersunt et abundant. Abundare autem genera dicimus speciebus, plus habere genera virtutis quam species. Homo enim quod est species solum homo est. Animal vero quod est genus, non solum homo est, sed et equus vel bos, vel quodlibet aliud animali suppositum. Ita major vis generis recte de minori sibi et subjecta specie praedicatur. Alia vero sunt, quae sibi sunt paria ut sunt propria et species. Species est homo, proprium risibile. Quidquid ergo fuerit risibile, hoc est homo. Quidquid homo, hoc risibile est. Itaque neque risibile hominis, neque homo risibilis potentiam supervadit, sed aequalia sibi ad se invicem praedicari possunt, ut si dicas, quid est homo? Risibile. Quid est risibile? Homo. Ita igitur quaecunque superiora fuerint ad illa quae subteriora sunt, praedicantur. Et quaecunque aequalia fuerint, pariter sibi ad invicem praedicantur. Illa vero quae subteriora sunt et minora, de superioribus et abundantibus ut sunt genera et species praedicari non possunt. Nunquam enim recte speciem de genere praedicabis. Ita ergo species de proprio praedicatur ut pari. Sed quoniam sub speciebus sigillatim individua sunt: individua autem vocamus quae in nullas species, neque in aliquas jam alias partes dividi possunt, ut est Cato, vel Plato, vel Cicero, et quidquid hominum singulorum est: hos enim in nullis partibus dividis, ut animal in species, hominem scilicet, atque equum, hominem quoque ipsum specialem, et singulos circumplectentem, in Catonem, Platonem, Virgilium, et omnes sigillatim homines distributos, hominem vero ipsum singularem, id est Ciceronem, in nullos alios distribuere possumus, atque ideo ἄτομον, id est individuum vocitatum est. Species ergo quae ad propria aequaliter praedicatur ad individua, quoniam major est species hominis, quam quodlibet aliud individuum, ita praedicatur ut superius ad id quod est subalterius. Cicero enim solus Cicero est, homo autem non solus est Cicero, quod si ad individua praedicatur, et ad individuorum accidentia praedicatur. Ita igitur species ad genus quod superius est non praedicatur, neque ad differentiam, quia differentia( ut nunc monstraturi sumus) super speciem est, ad proprium vero cui par species est, vel ad individuum cui superest, praedicatur. Differentia vero et ad species, et ad propria, et ad accidentia, et ad individua praedicatur. Namque rationale quod est differentia ad hominem praedicatur, quod est species. Ita rationale quod est differentia, praedicatur ad risibile, id est proprium. Dicitur enim id esse risibile, quod rationale. Nam si homo rationale, et homo risibile, constat id quod est risibile etiam rationale posse nominari. Quod si ad species differentia dicitur, species autem ad individua praedicatur, necesse est ut differentia quoque ad individua praedicetur. Dicis enim qualis est Cicero? rationalis. Quod si differentia ad individua praedicatur, accidentia vero individuis accidunt, necesse est differentias ad accidentia praedicari. Proprium vero quoniam semper unius speciei proprium est, et ad unam speciem praedicatur solam, cui est proprium. Risibile namque quod proprium est, ad solam hominis speciem praedicatur. Quod si ad hominis speciem praedicatur, species vero ad individua dicitur, non est dubium quin proprium quoque de individuis praedicetur. Nam si homo risibile animal est, Cicero quoque et Virgilius risibilia animalia recte dicuntur. Quod si proprium ad individua recte dicitur, recte etiam et de accidentibus praedicatur, quae ipsis accidunt individuis. Accidentia vero et ipsa, et de speciebus, et de aliis omnibus praedicantur, et de ipsis maxime individuis. Namque et albus equus et albus homo dicitur, et iterum niger equus, et niger Aethiops dicitur. Quod si ita est, animal quoque nigrum dicitur. Dicitur etiam rationale nigrum et irrationale nigrum, quippe si equus et homo aethiops nigri sunt. Dicitur etiam risibile nigrum cum hominum quis niger fuerit. Dicitur etiam individuum nigrum, cum sic quis unus homo ex Aethiopia nominatur. Quod cum ita sit, constat et genus ad plurima praedicari, id est species, differentias, accidentia, propria, atque individua, nihilominus et differentiam ad plurima praedicari, id est ad species, propria ad individua et accidentia, et proprium ad plurima, id est speciem, individua et accidentia. Et speciem ad plurima, id est individua et accidentia. Accidens vero et ad genus et ad speciem, et ad proprium, et ad differentiam, et ad individua. Quod si ita est, has quinque res constat ad plurima praedicari. At vero individuum, quoniam sub se nihil habet, ad singularitatem quamdam et unitatem praedicatur. Cicero enim unus est, et ad unum nomen aptatur. Ita individua quae ad unitatem dicuntur, cunctis superioribus supposita sunt, ut genus, species, differentia, ad propria, vel accidentia, quamvis ad se invicem dici possunt, ad individua tamen aequaliter praedicantur, ut superius demonstratum est. Individua vero, quoniam sub se nihil habent ubi secari distribuique possint, ad nihil aliud praedicantur, nisi ad seipsa quae singula atque una sunt. Atque hoc est quod ait: Eorum quae dicuntur alia ad unitatem dicuntur, sicut omnia individua, ut est Socrates, et hoc et illud. Alia quae ad multitudinem, ut sunt genera, et species, et differentiae, et propria, et accidentia. Haec enim communiter non unius propriae appellationis sunt. Simile est ac si diceret: Haec enim communiter ad plurima praedicantur non ad unitatem, sicut individua. Et quid sint genera vel species vel differentiae vel propria vel accidentia exemplum supponit dicens: Est enim genus, ut animal; species, ut homo, quam dudum hominis speciem cum aliis animantibus sub animali posuimus. Differentia, ut rationale qua species, scilicet hominis ab irrationali distat animali. Proprium, ut risibile, quod nullum aliud animal, neque rationale, neque irrationale habet. Nullum enim animal ridet, nisi solus homo. Quare cum quaedam coelestium potestatum animalia rationabilia sint, eorum tamen proprium risibile non est, quoniam non rident. Recte igitur risibile solius hominis proprium praedicatur. Accidens, album, nigrum et sedere, quoniam in substantia hominum non sunt, merito accidentia nominantur. Nam si substantiae cujuscunque speciei interesset, id quod accidens dicimus, interempto accidenti periret etiam ejus speciei substantia cui accidit. Nam quoniam rationale in hominis substantia est, si rationabilitas interimatur, hominis quoque substantia necessario peritura est. Idcirco, quoniam in ipsius speciei substantia naturaque versatur. At vero album et nigrum, vel quaecunque sunt accidentia si interimas, species ipsa in qua illa accidebant, manet. Nam neque omnis homo candidus, neque omnis niger est, et cui alterutra defuerint ejus species non peribit. Atque idcirco haec accidentia, veluti non innata in substantia, sed a foris venientia recte nominata sunt. Nunc ergo, quoniam quid sit genus ostenditur, et ea quae ad unitatem dicuntur, ab iis quae de plurimis praedicantur distinxit atque distribuit, ipsius generis differentias, vel ab his quae ad unitatem dicuntur, vel ab eis quae ad pluralitatem congruunt, id est differentia, specie, proprio, accidentique declarat, et dicit genus ab illis quae ad sola individua praedicantur, id est quae ad unitatem, hoc differre, quod genus ad plurima praedicetur, individua vero ad singula. Sed, quoniam haec differentia generis ad individua communis erat differentiis, speciebusque, propriis et accidentibus, ab illis ipsis aliis differentiis genus dividit atque disjungit. Quod ita demonstrat. Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur differt genus, quod genus est hoc quod de pluribus praedicatur.
2.7
Ab his ergo reliquis genus differt. Primo a specie, quoniam species, etsi de pluribus, non tamen specie differentibus, sed numero praedicatur.
2.8
Ac primum generis specieique distantiam monstrat, quae prior est a genere. Nam quamvis differentia supra speciem sit, non super subalternam tamen, sed super speciem specialissimam differentia ponitur. Nam quamvis rationalis differentia super hominem ponatur, quae species specialissima est, tamen ante speciem specialissimam ipsa differentia species est ejus generis, cui species specialissima supponitur. Nam sub animali ante hominem rationale ponitur. Igitur cum genus et species utraque ad plurima praedicentur, genus vero ad plurimas species in eo quod quid sit praedicatur, species non jam ad plurimas species, sed ad plurima individua praedicatur. Sunt autem quaedam genera generalissima( ut dictum est) supra quae aliud genus inveniri non possit. Sunt autem species sub quibus aliae species inveniri non possint, et integra species illa nominatur, quae nunquam genus est, id est sub qua species nullae sunt. Nam si sub ea species essent, ipsa etiam genus esse posset. Species ergo quae vere species est, alias sub se species non habebit, ut est homo. Namque homo, quoniam species est, singuli homines qui sub ipso sunt, non ejus species, sed individua nominantur. Nam si homo genus esset hominum singulorum, genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differentes in eo quod quid sit appellatur: homo, id est species, si ut genus praedicaretur ad singulos homines, singuli homines specie ipsa differrent. Sed singuli homines specie non differunt, quod autem specie non differt, si quid ad hoc praedicatum fuerit, non praedicatur ut genus ad species, id est homo non praedicatur ad singulos homines ut genus ad res plurimas specie differentes, sed ad res plurimas numero differentes: singuli enim homines numero a se tantum non specie distant. Atque ideo, quoniam genus sic ad subjecta praedicatur, ut ad plurimas res specie differentes praedicetur; species autem ad subjecta ita praedicatur, ut ad plurimas res numero differentes praedicetur. Congruunt igitur sibi genus et species, quod genus et species ad plurima praedicantur, et utraque in eo quod quid sit. Nam si interroges quid est homo, animal dicitur, id est genus. Et si interroges quid est Cicero, homo dicitur, id est species. Distant autem, quod quamvis utraque ad plurima praedicentur, et in eo quod quid sit genus tamen praedicatur ad res specie differentes, species vero dicitur ad res tantum numero differentes, quod Porphyrius sic demonstrat:
2.9
Ab his vero reliquis quae de pluribus appellantur, genus differt, primo a specie. Quoniam species, et si de pluribus praedicentur, non tamen specie differentibus, sed numero: homo enim species cum sit, de Socrate, Platone et Cicerone praedicatur, qui non specie, sed numero differunt. Animal vero quod genus est, et bovis et equi praedicatio est, quae differunt specie a se invicem, non numero solo.
2.10
Quod simile est ac si diceret, genus a specie unam differentiam plus habere. Congruunt namque genera speciebus, quod utraque in eo quod quid sit praedicantur, ut dictum est. Congruunt item genus et species quod utraque ad res plurimas praedicantur. Congruit item genus et species, quod utraque ad res numero differentes praedicantur. Nam et singuli homines ita a se divisi sunt, quantum ad numerum, ut homo ab equo vel bove, vel a cervo, vel a quibuslibet aliis animantibus. At vero distat a specie genus, quod genus de pluribus rebus specie differentibus praedicatur, quod species non habent. Nihil autem differre arbitror, utrum ita dicatur aliam rem ad aliam praedicari, an aliam rem de alia praedicari. Uterque enim idem intellectus est. Nam si animal praedicatur ad hominem, idem etiam animal de homine praedicatur. Nam cum interrogaveris quid est homo, respondes de hominis interrogatione hominem esse animal. Sed nunc oportet nos ea quae sequuntur aspicere. Quid ergo sequitur?
2.11
A proprio autem genus differt, quod proprium juxta quamque speciem proprium appellatur cui proprium est, et juxta ea quae sub specie sunt, scilicet individua. Namque risibile hominis solum est, et singulorum utique hominum. Genus autem non ad unam speciem, sed ad plures res specie differentes semper aptatur.
2.12
Ergo hoc videtur hic dicere, quod omne proprium si fuerit speciei unius tunc vere est proprium. Nam si unius speciei non fuerit, sed duarum vel plurium, tunc duobus vel pluribus non proprium, sed erit in substantiae ratione commune. Constat ergo proprium ei cujus est proprium, soli speciei singulariter adhaerere. Unde quoniam hominis species sola est quae rideat, risibile homini proprie et singulariter aptatur. Ad unam semper igitur speciem proprietas adhibetur. Distat igitur proprium a genere, quod genus semper ad plurimas species appellatur, proprium vero de una tantum specie cujus est proprium. Nam si risibile dicas, ad unam tantum speciem hominis appellatur. Congruit autem genus cum proprio in hoc quod genus et proprium de pluribus appellantur. Namque genus ad plures species appellatur. Appellatur etiam genus de his quae sub speciebus sunt individuis. Nam si homo et equus animal est, erit etiam Cicero animal, et quilibet equus singulariter animal nominatur. Similiter et proprium ad plurima dicitur. Dicitur enim ad unamquamque speciem, et ad ea individua quae sunt sub specie praedicatur. Nam si homo risibilis est, risibilis est etiam Cicero et Virgilius, et quicunque singulariter nominantur risibiles sunt. Congruunt etiam quoniam utraque in eo quod quid sit praedicantur. Nam genus de specie in eo quod quid sit praedicatur. Nam si dicis quid est homo, animal appellabis. Item proprium in eo quod quid sit praedicatur. Nam si dicis quid est homo, merito risibile praedicabis. Congruunt autem quod genus et proprium ad plurimas res numero differentes praedicantur. Nam ita a se differunt singula animalia, id est homo, equus et corvus, et caetera, ut singuli homines, quantum ad numerum. Distat autem a genere, quod genus ad plurimas species praedicatur, proprium vero ad unam solam cujus est proprium nominatur. Sed non est inter genus et proprium eadem differentia quae est inter speciem et genus. Nam species de nulla omnino specie praedicatur, proprium vero licet non ad plures, ad unam tamen solam speciem cujus est proprium, semper aptatur. Post haec igitur de differentiae accidentisque a genere distantia disserit dicens:
2.13
A differentia vero et ab accidentibus differt genus, quoniam et si etiam ista de pluribus specie differentibus praedicantur( differentiae scilicet, et accidentia quae communiter accidunt), non tamen in eo quod quid sit appellantur, cum interrogantibus nobis fit secundum ea responsio; magis enim quale quid sit ostenditur.
2.14
Differentiam vero et accidens idcirco posterius reservavit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus. Differentia enim et accidens qualitatem cujuscunque speciei demonstrant: illa substantiae qualitatem, id est differentia; illud, id est accidens, accidentalem qualitatem non substantiae. Ergo quoniam genus supra speciem est, et species supposita generi, genus speciem, species individuum quid sit ostendit. Porro autem sola possunt species differentia segregari: qualitatibus enim substantialibus, id est substantias declarantibus, sejunguntur atque dispertiuntur. Nam cum animal genus sit, homo vero vel equus species, quales utraeque species sint monstrat differentiae segregatio, ut dicamus speciem esse hominis rationalem, speciem vero equi irrationalem. Si quis enim interroget quid est homo, animal dicitur. Sin autem quis dicat qualis est homo, rationalis respondetur. Ita semper differentia non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit appellatur: de accidenti vero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur. Namque in praedicamentis inter alias novem partes accidentis, etiam qualitas nominatur. Nam etiam si quis interroget qualis corvi species sit, nigra continuo respondetur. Congruunt ergo genera differentiis et accidentibus quod de speciebus pluribus praedicantur. Nam sicut genus species sub se plures habet, ita differentia. Nam rationalem dicimus Deum et hominem. Rursus etiam accidens de pluribus speciebus praedicatur. Nam nigrum dicimus et hominem, et equum, et corvum, et ebenum, et plurimas alias species. Rursus congruit genus differentiae, quod, sicut genus, sic differentia aequaliter ad individuum praedicatur. Nam si Cicero animal est, quod est genus, et rationale animal est, quod est differentia. Congruunt etiam, quod de numero differentibus praedicantur, quod superius de aliis monstratum est. Distat autem quod( sicut dictum est) genus in eo quod quid sit appellatur: differentia vero vel accidentia in eo quod quale sit praedicantur. Nam si dicas quid est homo, appellabis genus, et dicis animal esse hominem. Si vero qualis sit ad differentiam interrogaveris, rationale respondeam, vel accidens nigrum vel album, vel qualis quisque sit de quo interrogatur. His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens:
2.15
Unde hoc quod de pluribus praedicatur genus distat ab iis quae de singulis praedicantur, hoc est ab individuis. Illo quod de specie differentibus praedicatur distat a speciebus et a propriis. Illo etiam in quo quid sit appellatur, secernitur a differentiis et a communiter accidentibus, quod haec duo quale quid sit declarant.
2.16
Hoc dicit distare genus ab individuis, quod genus de pluribus( ut dictum est) praedicatur. Colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias. Nam, quoniam species de pluribus non specie, sed numero differentibus praedicatur, proprium vero de una tantum specie et de iis quae sub eadem specie sunt individuis praedicatur. Quamvis enim de una specie praedicetur, tamen aequa est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non praedicari. Nam neque species praedicare omnino de speciebus aliquid poterit: neque proprium, quoniam proprium non de pluribus speciebus, sed de una tantum cujus est specie praedicatur. Quod si ita est, una differentia a genere, species et propria sejunguntur. Accidens vero et differentia eadem quoque una a genere differentia separantur, quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia vero vel accidentia, in eo quod quale appellantur. Has Porphyrius ad construendam generis rationem differentias quam parcissime potest colligit, et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc vero, quantum sat est, dicit se abundantem generis constituisse rationem, hoc dicens:
2.17
Hoc si ita est, nullo minus aut plus effecta est generis diffinitio.
2.18
Perfectam plenamque se generis diffinitionem fecisse dicit, quoniam neque plus neque minus facta sit diffinitio, sed aequaliter ad genus pariliterque composita. Quod quale sit hoc modo monstrandum est. Novimus quod quaedam res quae ad alia praedicantur his de quibus praedicantur, abundant, ut genera et species. Namque animal quod genus est, de homine quod est species, hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bovem atque in alia valet aptari. Ergo si quis ad quamlibet rem abundantem fecerit, majoremque definitionem quam ipsa res fuerit, quam definit, non erit integra propriaque definitio, quoniam non solam illam rem amplectitur quam definit, si major fuerit diffinitio, sed etiam alias quascunque res quibus ipsius definitionis terminus abundabit. Majorum igitur praedicamentorum major erit definitio, minorum vero minor erit etiam definitio. Animal ergo quod majus est, ita definiunt: Animal est substantia animata sensibilis: hominem vero quod ab animali minus est, ita definiunt: Homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile. Quod si majus est animal ab homine, major erit etiam animalis definitio ab hominis definitione. Plus enim erit dicere substantia animata sensibilis, quam animal rationale, mortale. Nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem complectitur, sed etiam equum et bovem atque alias hujusmodi species. Si quis ergo ad hominem majorem definitionem aptaverit, quae est animalis, ut ita definiat hominem: homo est substantia animata sensibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quae species hominis non sunt. Si quis vero majori rei minorem definitionem aptaverit, curam et diminutam quodammodo facit rationem. Nam si quis animal definire volens dicat: Animal est res rationalis, risus et disciplinae perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quaedam animalia quae istius definitionis rationem subterfugere atque evadere possunt. Est enim animal bos, quod neque rationale sit, neque risus perceptibile. Sola igitur relinquantur bene definiri, quaecunque aequalibus definitionibus constituuntur, ubi autem aequalis definitio sit, hoc modo possumus reperire: Praedicamenta quaecunque fuerint, si majus praedicamentum de minore aliquo praedicatur, converti non potest, ut minor de majore praedicetur. Semper enim majora de minoribus, nunquam minora de majoribus praedicantur. Nam si quis dicat hominem esse animal, non poterit convertere animal esse hominem. Nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est: animal quantum ad species potest esse etiam non homo. Paria vero praedicamenta semper sibi ipsa invicem convertuntur. Nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem praedicatum etiam converti potest, ut homo ad risibile praedicetur. Dicitur enim quidquid est homo, risibile: quiquid est risibile, homo. Ergo quascunque definitiones convertere potes, illae verae atque pares sunt: quascunque convertere non potes, aut majores, aut minores sunt, pares inveniri non possunt. Nam si dicas hominem esse substantiam animatam atque sensibilem, verum est. Item si convertas et dicas substantiam animatam atque sensibilem esse hominem, non omnino verum dixeris. Potest enim substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse. Item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae capacem animal esse, verum dixeris. Si autem dicas atque convertas animal esse rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae perceptibilem, non omnino verum dixeris. Potest enim esse animal, et non esse rationale et risus capax. Ergo quoties major est definitio, quam id quod definitur, si prius dicitur id quod definitur, et major definitio adhibetur, vera esse poterit definitio. Si enim prius dixeris hominem rem minorem, et ad ipsum postea adhibueris definitionem majorem, ut prius dicas homo est, et postea subjungas substantia animata sensibilis, utrum est. Homo enim necessario est substantia animata sensibilis. Si vero prius dixeris definitionem, et postea dixeris id quod definies, vera esse non potest omnino. Nam si definitionem majorem prius dixeris, dicens substantia animata sensibilis, et postea rem minorem intuleris, ut dicas homo est, ut sit, substantia animata sensibilis homo est, non omnino verum est. Potest enim esse et substantia animata sensibilis, non tamen homo. At vero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quae definitur, si prius dicta sit definitio, vera est, posterior, falsa. Nam si dixeris definitionem quae est minor, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax, et post intuleris animal est, ut sit, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax animal est, vera est. Omnis enim res, quae rationalis et mortalis est, risus et disciplinae capax, necessario animal est. At vero si converteris, et rem majorem prius dixeris: post vero minorem definitionem adhibueris, vera omnino esse non potest. Nam si dicas prius, animal est, postea autem junxeris, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae perceptibilis, non omnino verum est. Potest enim esse animal, et rationale vel mortale non esse. Itaque si major est definitio quam res fuerit: si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, vera est. Si vero prius definitionem dixeris post rem intuleris, falsa est. In minoribus vero definitionibus et majoribus rebus contra est. Nam si definitionem prius dixeris, postea rem subjeceris, vera est. Si vero rem prius dixeris, postea definitionem subjeceris, vera omnino esse non potest. At vero in aequalibus definitionibus converti aequaliter potest. Nam quoniam solius hominis haec est definitio, animal rationale, mortale, aequalis est haec ad hominem definitio, quoniam non est aliud, cui possit aptari. Itaque si prius definitionem dixeris, postea rem subjeceris, vera erit, ut est: homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile. Sin vero converteris, et prius definitionem, postea rem dixeris, ut si dicas, animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile homo est, haec quoque vera est: ita semper ut definitiones verae sint, neque plus, neque minus in definitionibus oportet aptari, sed aequaliter definitiones convenienterque disponi. Quod Porphyrius scilicet non ignorans ait, se neque plus, neque minus effecisse generis definitionem. Et Fabius: Sequitur inquit de specie disputare. Dic, inquam, quid sequitur? Et Fabius: Hic( ut opinor) ordo est.

Intertext edge

Open linked passage

Note