Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi in Porphyrium
BoethiusPorp 4 · 7789-diinpoMore by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: 7789 Diinpo
4.1
DIALOGUS SECUNDUS.
4.1
Multa tam nobis a parente natura quam caeteris animantibus gravia illustriaque concessa sunt, quae nos ita quasi quaedam benigna artifex humanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post vero rationem repertam proloquendi conferret, perinde ac si voluisset, jussissetque nos non corporis sensibus a belluis, sed mentis divinitate distare: quae cum se sibi adjunxerit, et a suae vivacitate naturae non discesserit, tunc sic ut ipsa est aeterni generis, ita quoque famam in posteros, vitamque gloriae infinitissimis temporibus coaequat. Sin vero pravis se libidinibus corporis obnoxiam mens perdendam corrumpendamque permiserit, naturam corporis sequitur. Nam nihil ejus vivacitatis post corpora remanet, cui omnis labor et studium de rebus corporis atque in corpus impensum est. Quare advertendum est, ut nos meliores accuratioresque reddamus, non ea re qua pecudibus nihil distare possumus, sed quo coelestium virtutum similitudine aeternitatis gloriam factis egregiis dictisque mereamur. Sed de his alias, nunc ad propositum revertar. Cum igitur alterius noctis consueta lucubratio vigiliaeque venissent, credo hesternae rationis subtilitate captus, vel qua ipse est cupiditate discendi audiendique studio, vigilantius quam unquam surrexerat Fabius ad me perrexit, qui postquam consalutatus, sequentis a me operis promissam continuationem reposceret. Faciam, inquam, non invitus, quippe cum nec mihi sit in vita quidquam melius agere, et tu hanc mihi jocunditatem studio tuo augeas, quod mihi perquam gratissimum est, placuit igitur ut quoniam hesterna dissertio speciem explicuerat, alterius expositionis principium de sequenti differentia sumeretur. Hic Fabius: Uberrime, inquit, a te hesternis vigiliis de generibus et speciebus expositum est. Sed( ut dici audio) subtilior de differentiis tenuiorque tractatus est. Non, inquam, immerito, nam varie acceptae differentiae varias habebunt etiam potestates. Erunt namque alias genera, alias species, alias vero differentiae, sed hoc postea demonstrabitur. Nunc vero ita( ut arbitror) textus est:
4.2
Omnis differentia et communiter et proprie et magis proprie dicitur.
4.3
Differentiam quoque multis appellari modis designat. Dicit autem tribus his modis fieri differentiam, cum aut communes sunt, aut propriae, aut magis propriae. Communes sunt quibus omnes aut ab aliis differimus, aut a nobis ipsis: nam sedere vel ambulare vel stare differentia est: nam si tu ambules, ego vero sedeam, in situ ipso atque ambulatione differimus. Et item ego cum nunc sedeo, postea vero si ambulem, communi a meipso differentia discrepabo. Propriae vero sunt quae uniuscujusque individui formam aliqua naturali proprietate depingunt, ut si quis sit caesiis oculis, vel crispo capillo. Etenim propria uniuscujusque singuli hominis sunt quo cum ista nascuntur. Magis propriae sunt quae in substantia ipsa permanent, et totam speciem differentia descriptioneque permutant, ut est rationalis vel mortalis hominis differentia. Horum autem communes et propriae differentiae sub eadem specie singulos a se faciunt discrepare, illa propriis differentiis, illa communibus. Magis propriae vero totam naturam cujuslibet speciei substantiamque permutant, et ab aliis speciebus segregant atque disjungunt. Harum ergo communes et propriae differentiae, quoniam speciem non permutant, sed formam quodammodo et habitudinem solum faciunt discrepare, alteratum facere dicuntur, id est non integrum alterum facere, id est non integre permutare, sed quodammodo discrepantiam distantiamque faciunt, atque ideo non vocantur alterum facientes, id est permutantes, sed magis alteratum, id est non integre alterum facientes. Illa vero tertia, id est magis propria, quoniam substantialis est, et ipsius speciei inserta naturae alterum facit. Nam quoniam homo atque equus quantum ad hoc quod animalia erant una illis erat substantia, veniens nationale disgregavit omnino speciem, et funditus alterum fecit. Ergo communes et propriae differentiae alteratum facientes vocantur, magis propriae autem alterum facientes. Constat igitur differentiarum alias facere alterum, alias alteratum: illae quae faciunt alterum, quae substantiales sunt, et omnes naturam speciemque permutant, et specificae praedicantur; valent enim quamlibet speciem constituere, et ab aliis omnibus segregare, et ejus formam naturamque componere. Nam si dicas mortale et rationale differentias et eas animali supponas, non est dubium quin cum hominis speciem facias, speciei hujus sint perfectrices, atque ideo specificae nominantur, quod et permutant naturam, et ipsam substantiam cujuslibet alius speciei constituant. Illae vero aliae nihil aliud efficiunt, nisi alteratum, quippe cum aut proprietate quadam formae alius distet ab alio, aut aliqua habitudine et dispositione aliquid faciendi. Illa igitur magis propria differentia, quam specificam nominamus, sola poterit in generis divisione congruere. Etenim caeterae nihil ad substantiam, sed ad quamdam quodammodo ejusdem similitudinis discrepantiam distantiamque ponuntur. Nihil enim in illis praeter alteritatem solam reperire queas, quippe quae non constituunt species, sed constitutas jam et effectas magis propriis suis qualitatibus ipsae discriminant. Quod autem dicit:
4.4
Repetenti nunc a superioribus dicendum est, differentiarum alias esse separabiles, alias inseparabiles, Hoc est quod hic nunc divisio alia rursus assumitur. Nam cum prius differentiam in tribus partibus separaret, et postea tres illas in duarum tantum numerum quantitatemque colligeret, ut alias alterum facientes esse diceret, alias alterantes, ipsarum rursus trium tertia sumitur facienda divisio. Dicit enim alias esse separabiles, alias inseparabiles, et sicut in priore divisione alteratum facientes duae fuerunt communes et propriae, sola vero magis propria remanserat quae alterum faciebat, eodem nunc etiam modo in separabilibus et in inseparabilibus: communis tantum separabilis differentia est, utraque aliae, ut caecitas oculorum, vel flava caesaries, vel corporis proceritas, quae sunt propriae differentiae; vel certe rationabilitas, vel mortalitas, quae sunt magis propriae differentiae, non possunt unquam ab hominis specie segregari. Sedere vero vel currere, quae communes sunt, separantur a singulis, et item rursus adduntur. Earum vero quae sunt inseparabiles, aliae per se veniunt, aliae vero per accidens. Et illae quae per se veniunt, a magis propriis manant. Illae quae per accidens, a solis propriis effunduntur. Et inseparabile accidens est, quidquid per inseparabilem propriam differentiam unicuique speciei contigerit. Sed quanquam propria et magis propria inseparabiles differentiae sint, nunquam tamen illam superiorem formam naturamque commutant. Nam magis propria semper alterum, propria solum semper efficit alteratum. Huc accedit quod inseparabiles propriae possunt alicui plus minusve contingere. Inseparabiles magis propriae, nec cumulis intentionis augent, nec imminutione decrescunt. Potest enim alius procerior, alius fuscior, deductioribus alius capillis, alius flavioribus nasci, quae sunt inseparabiles propriae differentiae. At vero magis propria, id est rationale neque plus, neque minus admittit. Omnes enim homines in eo quod homines sunt, aequaliter sunt rationales atque mortales. Nam si genus plus minusve esse possit genus, possunt etiam differentiae vel intentione crescere, vel remissione decrescere. Nam quoniam animal non est plus homini quam equo, neque equo plus quam caeteris, et aequaliter subjectis omnibus genus est. Sic specierum differentiae quas specificas appellamus magis minusve non capiunt. Nam si animal rationale, mortale, hominis est definitio, et hominum nihilominus singulorum, non est dubium quin haec definitio ad omnes homines singulos aequaliter semper aptetur, et nulli neque plus neque minus conveniat. Quod si ita est, partes quoque totius definitionis, quae sunt differentiae, tales erunt ut nulli neque plus neque minus, sed aequaliter semper et convenienter aptentur. Partes autem hujus definitionis sunt rationale et mortale. Rationale igitur et mortale, quae sunt magis propriae differentiae plus minusve non capiunt. Ab hac igitur, id est, separabilium inseparabiliumque differentiarum divisione tribus modis differentias speculamur. Nam aut separabiles sunt, aut inseparabiles. Inseparabilium vero aut per se veniunt, aut per accidens. Quae per se veniunt aliae sunt quae genus dividunt, aliae quae speciem informant atque constituunt. Sed de superioribus prius dictum est. Nunc autem de iis quae genus dividunt et speciem constituunt disseramus. Omnis quaecunque fit generum divisio in species, si earum specierum alia subdivisio fiat, et a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species decurratur, gemina in his erit duplexque divisio. Namque si contrarias differentias respicias, generum est divisio. Si subalternorum generum sit, specierum constitutio. Si enim genus dividamus, id est substantiam, ut jam in speciei disputatione divisa est, et sic ut substantia sit summa post substantiam, animatum corpus et inanimatum; sub animato corpore sensibile et insensibile; sub sensibili, id est animali, rationale et irrationale; sub rationali, mortale et immortale. Hae igitur differentiae eaedem species sunt, si contra seipsas in divisione respiciantur, et dividunt genus hoc modo. Nam quoniam sub substantia animatum corpus et inanimatum posuimus, si animatum corpus contra inanimatum respicias, substantiam divisisti. Si vero subalterna genera in ipsis differentiis aspicias, speciem constitues. Nam si animatum corpus et quod sub ipso est sensibile corpus aspexeris, animal respexisti. Item si rationalem differentiam contra irrationalem differentiam acceperis, genus quod est utrorumque, id est animal divisisti. Si vero sub eodem ordine rationalem differentiam et mortalem accipias, hominis sine dubio speciem demonstrasti. Ita hae differentiae alio modo accepta fiunt generis divisibiles, id est genera dividentes. Alio vero modo fiunt constitutivae specierum, id est quae species declarent atque constituant.
4.5
Nam si contrarias differentias respexeris, divides genus. Si vero subalternas, speciem constitues.
4.6
Differentiarum igitur vis, et separabilium et inseparabilium caeteras tres res, id est genus, speciem, accidensque sic retinet, ut permutata comparatione per haec eadem ipsa etiam permutentur. Nam rationale et mortale differentias si contra irrationale et immortale respexeris, divisibiles sunt generis differentiae. Sin vero idem ipsum rationale et mortale ad superiora comparaveris, species erunt ejus quod eas continet animalis.
4.7
Si vero rationale atque mortale ad subjectum hominem consideres, genera ejus constitutivasque differentias contemplabere.
4.8
At vero de illis aliis inseparabilibus, id est, propriis cadunt differentiae inseparabilis accidentis. Inseparabile namque est accidens, caecitas oculorum, et nasi curvitas, et alia hujusmodi. Et idem de separabilibus accidentibus, id est de communibus. Separabile namque accidens est, vigilare, dormire, currere, et sedere. Quod autem dicit: Sic igitur composita sit super omnia substantia, et sint ejus differentiae divisibiles animatum et inanimatum, contrarias differentias in species monstrat. Quod autem dicit: Haec differentia animata atque sensibilis sociata substantiae perficiet animal, constitutivas specierum differentias monstrat. Sic igitur variis modis acceptae, varias virtutes formasque sortitae sunt. Sed et divisibiles et constitutivae utraeque specifice nominantur, et in divisionibus generum definitionibusque solae sunt utiles. Caeterae vero inseparabiles per accidens, inutiles, et multo magis illae sunt inutiles, quae separabili differentia discretioneque formatae sunt. Has autem specificas differentias, qui de differentiarum divisione tractavere, tales esse declarant quibus species a genere abundant. Quid autem sit breviter explanandum est. Controversia est utrum genus differentias specierum suarum in se habeat, an minime, ut puta: Animal sub se habet species rationale et irrationale, id est hominem, et verbi gratia equum. Rationabilitatem igitur et irrationabilitatem, id est, hominis vel equi differentias, quibus a se species sub animali positae differunt, utrum habet utrasque animal, an non habeat in controversia est. Nam si animal quod genus est, neque rationale est neque irrationale, species quae sub ipso sunt positae istas differentias non habebunt. Nam si genus istas differentias non habebit, unde erunt speciebus differentiae, quibus a seipsis differunt? Sed si quis dicat esse in genere istas differentias( non enim haberet differentias species, nisi prius genus habuisset), aliud majus continet incommodum. Nam quoniam aeque sunt species quae sub aliquo genere supponuntur, et aequaliter homo atque equus sub animali genere ponuntur, neque homo prius est neque equus, sed uterque aequaliter animalis species nominantur. Igitur si rationale atque irrationale aequaliter sub eodem genere sunt, erunt etiam uno tempore. Quod si uno tempore et genus istas differentias habet, ut genus suapte natura, id est animal rationale sit et irrationale, non est dubium quod eadem res uno tempore duas contrarietates in sese substantialiter retineat, quod fieri nequit. Quid igitur? Dicendum est quoniam genus actu quidem ipso quod Graeci ἐνέργειαν vocant istas differentias non habet. At vero potestate ab his ipsis differentiis, quas in suas species fundit non vacat. Quid autem sit actus et potestas castigatius explicandum est. Tantum interest actus a potestate, quantum homo ridens ab eo qui ridere possit non tamen rideat. Ille enim agit ipsam rem, ille tantum potest, non etiam agit. Sic igitur et animal. Namque homo actu ipso rationalis est. Semper enim homo rationalis, et nihil aliud est: et equus semper irrationalis, et ejus irrationabilitas in actu posita est. At vero ipsum animal rationale vel irrationale non ipsum agit, neque est in eorum actu positum, sed in potestate. Potest enim ex se rationale atque irrationale profundere. Quare quoniam species actu differentias continent, genus vero potestate, species a genere merito differentiis abundare dicuntur. Quoniam quod genus potest, id est differentias facere, species non solum possunt, sed etiam agunt. In ipsis enim speciebus positae informataeque sunt. Est autem alia differentiae definitio talis quae dicat differentiam esse quae ad plurimas species in eo quod quale sit, praedicatur. Differentia ad res plurimas dici potest, ut rationale dicitur ad hominem: homo enim est rationalis, dicitur ad Deum. Deus enim rationalis dicitur, sed non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit. Nam si qualis homo sit interrogetur, rationalis continuo respondetur. Qualis Deus sit si interroges, rationale non absurde dixeris. Eodem modo etiam irrationabilitas dicitur et ad equum et ad bovem et ad piscem et ad avem, quae omnia si qualia sint interrogaveris, irrationabilia praedicantur. Bona igitur et recta haec est definitio, id est differentia est quae ad plurimas res specie distantes in eo quod quale praedicatur. Et de mortali vero, et de aliis differentiis, eadem est ratio. Sequitur locus perdifficilis, sed transferentis obscuritate Victorini magis quam Porphyrii proponentis, qui hujusmodi est. Dicit enim omnem rem quaecunque est corporea ex materia et forma constare. Namque si statuam dicas, constat statua ex aere( verbi gratia) et figura illa quam ei suus fictor imposuit, et est materia ex qua facta est aes: figura vero, id est, forma qua aes ipsum formatum est. Nam si hominem formabis ex aere et figura hominis, erit hominis figura, forma, aes vero materia. Eodem modo etiam genus. Namque genus in modum materiae accipitur, differentia vero in modum formae. Etenim quemadmodum quaecunque illa res ex materia et forma constat, sic etiam omnis species ex genere et differentia. Namque genus ita est hominis, ut est statuae aes. Differentia vero sic est hominis, ut est forma illa ex qua aes effictum est. Nam sicut ex aliqua figura quae ex aeris materia efficta est, cujuscunque illius species statuae fit, sic etiam in genus, id est in animal cum venerit differentia, id est rationale, hominis species fingitur. Ista igitur sibi proportionaliter sunt. Proportio autem est cujuscunque illius rei similis ad aliquam rem cognatam comparatio: ut puta si duo compares ad quatuor, dupla proportio est. Si vero viginti ad quadraginta, eadem dupla. Sub eadem ergo proportione sunt quatuor ad duo, sub quali quadraginta ad viginti, quod utraque duplex est numerorum comparatio. Sic igitur qualis proportio est, id est comparatio materiae et figurae, talis est proportio generis et differentiae: et ista quatuor sibi proportionaliter sunt. Eodem enim modo ex materia et figura species uniuscujusque illius fictionis formata est, quemadmodum ex genere et differentiis species cujuscunque illius animantis inanimantisve formatur, quod Victorinus scilicet intellexisse minus videtur. Nam quod Porphyrius ἄλογον dixit, id est proportionale, ille sic accepit quasi ἀνάλογον diceret, id est irrationaliter. Atque ideo in loco ubi habet hoc modo scriptum: Omnes namque res ex forma et materia consistunt, ipsa autem forma irrationalis est, tollendum est irrationalis. Et subterius paululum ubi habetur: Jam omne genus simile materiae est, et consistit irrationale, tollendum est irrationale, et ponendum est proportionale, ut sit, et consistit proportionaliter. Nam quae proportio est figurae ad materiam in efficienda cujuslibet corporis fictione, eadem est proportio differentiae ad genus in efficienda cujuslibet specie animati atque inanimati. Sequitur item alia definitio quae est hujusmodi: Dicunt enim esse differentiam quod possit separare quidquid sub eodem genere est, et recte dicunt. Nam dum sub eodem genere sit homo atque equus, quia utrumque est animal, cum venerit rationale vel irrationale equum atque hominem quod sub eodem genere sunt, dividunt atque discernunt. Sunt igitur illae differentiae quae possunt res sub eodem genere separare. Est autem alia definitio: Differentiae sunt quibus quodque ab alio distat. Nam homo atque equus rationali atque irrationali differentia discrepant, cum unum sint quantum ad genus, et hoc est quod dicit:
4.9
Differentia est qua differunt singula, quia per seipsum genus est, et illa quae rationalia sunt, nos scilicet, et illa quae irrationalia sunt. Namque et homo et equus et avis haec omnia genus unum sunt, id est animal. Namque animal horum omnium genus est
4.10
Sed si de hoc loco in quo positum est, quia per seipsum genus est, mutes et facias quae per se ipsa animalia sunt, planior sensus erit. Generis enim hic nomine pro animalis abusus est, et erit hujusmodi ordo: Differentia est qua differunt singula, quae per se ipsa animalia sunt, et illa quae rationalia sunt animalia, nos scilicet, et illa quae irrationalia sunt. Quod si sic esset, nullus esset error omnino. Nunc vero genus quod ait, pro animalis nomine intelligendum est. Item dii atque homines cum utrique rationales sint, mortalitatis tamen nomine adjecto differunt discrepantque. Sic igitur differentia est qua singula differunt, sed hoc non simpliciter, sed illas tantum differentias hujusmodi esse putandum est, quae ad substantiam prosint, et quae ad id quod est et quaecunque speciei possunt esse aliquae partes quae hujusmodi est: Si equus atque homo, quorum utrorumque unum genus est animal, a se differunt rationali atque irrationali qualitate, attamen ista rationabilitas et irrationabilitas in substantia ipsarum specierum est hoc modo. Nam neque equus potest esse sine irrationabilitate, neque homo sine rationabilitate. Atque ideo istae differentiae prosunt ad aliquid esse speciei illi cui fuerint accommodatae, et substantiae ipsius partes sunt. Nam cum homo ex his differentiis constet, id est ex rationali et mortali, rationale et mortale solum positum pars est substantiae hominis. Nam si utraque simul unum hominem faciunt, non est dubium quin ad substantiam hominis efficiendam unaquaeque earum res pars esse videatur. Quare illae differentiae quaecunque non prosunt ad esse, neque partes substantiae cujuslibet speciei sunt, specificae differentiae dici non habent, quamvis sola hoc una species habeat. Nam si homo navigat, potest dici animal navigabile. Sed navigare in substantiam hominis non vertitur. Neque enim homo inde subsistit, quia navigat, quamvis hoc nullum aliud animal habere possit, id est, nullum possit animal navigare. Eodem modo et esse rhetorem vel grammaticum. Has igitur differentias quae ad esse non prosunt, sed tantum artem aliquam scientiamque commemorant, non ponimus specificas esse, quamvis una quaelibet animalis id species habeat. Ergo considerandum est, ut quoties dicimus definitionem differentiae illam differentiam esse qua differant singula, illam significari differentiam intelligamus, quae ad aliquid esse prodest et quae est alicujus pars substantiae speciei. Illa vero quae ad esse non prosunt in hoc genere differentiarum, quamvis singulae cujusque sint non ponamus. Sed quoniam de differentia dictum est, de proprio explicemus. Tunc Fabius, ut arbitror, consequens est.

Intertext edge

Open linked passage

Note