Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi in Porphyrium
BoethiusPorp 6 · 7789-diinpoMore by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: 7789 Diinpo
6.1
DE ACCIDENTI.
6.1
Accidens est quod infertur et aufertur sine ejus in quo est interitu.
6.2
Hoc autem dicere videtur, illud esse accidens sine quo potest constare illud cui accidit: ut puta si forte casu aliquo cuiquam facies irrubuerit, abscedente rubore illaesa facies permanebit, sicut eveniente non laesa est. Dividitur ergo accidens in separabile et in inseparabile. Namque separabile accidens est, ut puta si quis sedeat vel ambulet: inseparabile est, ut si dicas corvum nigrum, cygnum album, atque haec accidentia separari non possunt. Nascitur autem hujusmodi dubietas, utrum superior definitio vera sit, et omnium accidentium nomen includat. Nam quoniam sunt quaedam( ut ipse ait) accidentia inseparabilia, in his talis definitio videtur convenire non posse. Nam si separari non possunt, non est in illis vera definitio quae dicit: Accidens esse quod inferri et auferri potest sine ejus in quo est interitu. Nam cum inseparabilia sint, auferri non possunt. Sed haec tam vehemens quaestio solvitur sic, quod haec ipsa definitio de accidentibus facta est potestate, non actu, et intelligentia, non veritate. Non quia Aethiops et corvus colorem amittant, sed sine isto colore ad intelligentiam nostram possunt subsistere. Nam verum est quoniam Aethiopem aut corvum color niger nunquam deserit. Sed si quis intelligat colorem istum Aethiopem vel corvum posse amittere, plumarum tantum color in corvo mutabitur, et erit avis alba specie et forma corvi, si quis hoc intelligat. At vero hominis, id est Aethiopis, amisso nigro colore, erit ejus species candida, sicut etiam aliorum hominum. Ergo hoc non ideo quia fiat dicitur, sed ideo quia si posset fieri, hujus accidentis susceptrix substantia non periret. Quod ipse hoc modo demonstrat:
6.3
Potest autem subintelligi et corvus albus, et Aethiops, ut corvus, amisso colore, in propriae substantiae natura permaneat, colorem suum perditurus sine interitu suo in quo color fuit.
6.4
Nihil enim ad speciem impedit, si Aethiops vel corvus, amisso colore, in propriae substantiae natura permaneat. Est autem alia definitio, quae est hujusmodi:
6.5
Accidens est quod contingit alicui, et inesse et non inesse.
6.6
Nam quod in substantiam non vertitur, id accidens esse dicimus, id est non in substantia insitum, sed extrinsecus veniens. Erga ea quae contingunt et esse et non esse, ideo accidentia vocata sunt, quoniam in substantiae ratione non accipiuntur. Si enim in substantiae ratione ponerentur, nunquam non essent, et si non essent, nunquam esse possent. Nam quoniam, verbi gratia, rationalis in substantia hominis est, nunquam homo esse poterit irrationabilis, quoniam irrationabilitas in substantia hominis non est. Ex hoc ergo venit etiam alia definitio:
6.7
Accidens esse illud, quod neque genus sit, neque species, neque differentia, neque proprium.
6.8
Nam quoniam genus, species, differentia, et proprium, in substantia sunt, et cujuscunque illius rei substantiam monstrant, idcirco quidquid horum aliquid non fuerit, id accidens merito praedicabitur. Explicitis igitur atque expeditis his quae proposuit, id est genere, specie, propriis, differentiis, accidentibusque tractare, nunc exsequitur illa quae inter haec omnia communia sunt, et quae differentia.
6.9
DE COMMUNIBUS GENERIS, DIFFERENTIAE, SPECIEI, PROPRII, ACCIDENTISQUE.
6.10
Et primo omnium simul inter se communiones explicat, post etiam singulorum, et dicit omnium esse commune de pluribus praedicari. Namque genus praedicatur de speciebus et de individuis, eodem modo praedicatur et differentia de speciebus et de individuis. Etiam proprium de specie et de individuis praedicatur. At vero species de solis tantum individuis appellatur. Genus enim, ut animal, praedicatur de equis, hominibus, bobus et canibus, id est speciebus. Praedicatur item et de his quae sub ipsis speciebus individua continentur. Nam sicut species ipsa canis vel equi vel hominis animalia sunt, sic vel unusquisque equus vel homo animalia praedicantur. Differentiae vero praedicantur de speciebus et de individuis hoc modo. Namque homo et equus species sunt. Sed rationalis dicitur, et ad speciem hominis differentia praedicatur, eodem modo et ad Ciceronem. Nam cum sub hominis specie individuum sit, et ipse rationalis appellatur. Proprium autem de specie praedicatur, cum dicitur species quod est homo risibilis, et cum dicitur Cicero risibilis, quod est individuum, monstratur proprium de individuis praedicari. Species vero de suis tantum solis individuis praedicatur. Interrogatur enim quid est Cicero. Et homo respondetur. Accidens vero praedicatur de individuis, et postea de speciebus. Nam si quis dicat, homo sedet, quod est accidens separabile, quicunque singulum hominem, id est individuum sedere viderit, tunc idem et de specie praedicat, ut dicat, quoniam Cicero sedet. Cicero autem homo est, homo sedet. Eodem modo inseparabile accidens de speciebus et de individuis praedicatur. Expeditis ergo omnium communionibus, generis et differentiae primum communiones differentiasque declarat.
6.11
DE COMMUNIBUS GENERIS ET DIFFERENTIAE.
6.12
Et primum dicit generi cum differentia esse commune, quod ab utrisque species continentur. Nam genus quod est animal, continet speciem hominis atque equi. Porro autem rationale, quod est differentia, continet et hominem et Deum. Et irrationale, quod est differentia, continet equum et bovem atque avem. Sed ita continet, ut genus semper plures species contineat, quam continet differentia. Namque genus et ipsas differentias continet. Genus enim, id est animal rationale atque irrationale, continet illas species quae sunt sub rationali, et illas quae sunt sub irrationali continet genus, id est animal. At vero differentia, id est rationale, irrationale non continet, sed tantum hominem atque Deum. Plus igitur genus continet quam differentia. Est autem alia communio; si quid enim ad quodlibet genus ita praedicatur, ut ejus genus sit, et de illis speciebus quae sunt sub illo genere ad quod praedicatur, illud genus appellatur, et de illis individuis quae sub illis speciebus sunt. Namque animal genus est hominis et de animali praedicatur, ut genus substantia. Genus enim substantia animalis est. Ergo illa substantia quae ad hominis genus, id est animal, ita praedicatur, ut genus praedicatur etiam et ad ipsum hominem: dicitur enim homo substantia. Praedicatur item illud generis genus, etiam de illis quae sunt specie individuis. Dicitur enim Cicero, quod est sub hominis specie individuum, substantia: differentia eodem modo. Nam si qua differentia dicta fuerit de alia differentia, ut differentia intelligatur, praedicabitur, et ad speciem quae sub illa differentia est ad quam praedicatur, et de illis individuis quae sub eadem specie sunt. Nam ratione uti, differentia ad rationalem differentiam veluti cognata differentia praedicatur. Rationabile autem praedicatur ad hominem, ergo et ratione uti praedicabitur ad hominem. Idem etiam ratione uti, praedicatur ad Ciceronem, quod est individuum, sub illa specie ad quam speciem illa differentia, id est rationalis praedicatur, de qua praedicabitur ut cognata illa differentia, id est ratione uti. Igitur est ista generis differentiaeque communitas, quod ea quae de genere speciei praedicantur ut genus, et de sub eodem genere specie praedicantur, et de individuis: et illa quae de differentia praedicantur ut differentia, et de sub eadem differentia specie praedicantur, et de individuis. Est autem alia communio, quod quemadmodum interempto genere species interimuntur, sic interempta differentia species sub eadem differentia interimuntur. Nam si interierit animal, homo atque equus continuo periturus est. Sin vero differentia interierit, id est rationale, dii atque homines interibunt, et nihil eorum erit quod uti ratione possit.
6.13
DE PROPRIIS GENERIS ET DIFFERENTIAE.
6.14
Post demonstrationem igitur communionum proprietas eorum differentiasque designat, et dicit primam differentiam eam, qua genus non solum a differentiis, sed etiam speciebus, propriis et accidentibus differat. Namque dicit genus multo de pluribus praedicari, quam praedicatur differentia, vel species, vel accidens, vel proprium. Namque genus dicitur, id est animal de quadrupede, de bipede, de reptili, id est de serpente, de natatili, id est de pisce. Quadrupes autem quod est a bipede differentia, de solis illis dicitur quae quatuor pedes habent, id est, equus vel bos. De caeteris autem aliis, id est, bipede vel reptili vel natatili, unde genus aequaliter praedicatur, appellari non potest. Plus autem genus a speciebus praedicatur, quod cum homo species sit, et de solis individuis praedicetur, idem tamen homo de aeque vel bove vel cane non praedicatur. At vero animal quod est genus, de pluribus speciebus praedicatur, id est de homine, et de equo, et cane et bove, et de omnibus quae sub ipsis posita sunt individuis. Genus autem a proprio praedicationibus abundat, quod proprium unius speciei semper est, et de sub eadem individuis. Genus vero de multis speciebus et propriis praedicatur, et de sub eisdem individuis. Ab accidentibus vero genus magis de plurimis praedicatur, quod cum unius cygni inseparabile fortasse accidens sit album, animal non solum de cygno praedicatur, sed etiam de albis omnibus et non albis animalibus. At vero accidens de solis tantum illis quibus inseparabiliter continetur, vel quibus separabiliter. Nam principaliter de individuis dicitur. Quare constat multo de pluribus praedicari genus quam accidentia praedicantur, quod accidentia principaliter de individuis, genera vero de individuis et de speciebus et de differentiis praedicantur.
6.15
Sed nunc illas differentias accipiamus quibus genus dividitur, non quibus species informantur.
6.16
Hoc autem est: Quoniam duas diximus differentiarum esse formas, ut aliae sunt divisibiles, aliae constitutivae. Constitutivas illas diximus, quae sub eodem filo positae et subalternis generibus descendentes speciem quamdam informant atque perficiunt, ut est rationale vel mortale, quae hominis speciem constituunt. Alias vero divisibiles, quae genus dividunt, non speciem informant, id est rationale et irrationale, mortale et immortale. Nunc de differentiis illis iste tractatus habetur quae genus dividunt, non quae speciem constituunt. Nam illae quae genus dividunt in differentiarum integro loco accipiuntur, illae vero quae speciem constituunt in specierum generumque substantiam accipiuntur. Namque rationale mortalis genus est. Porro mortale hominis genus est, et istae constituunt speciem. At vero rationale irrationalis species non est, neque genus. Nec mortale immortalis neque genus neque species est. Atque ideo quoniam propriam vim differentiarum ista retinent, quae neque genera neque species sibi invicem esse possunt, ipsas nunc differentias accipiamus in quibus nulla quantum ad genus est speciemque communitas. Est etiam generis differentia. Namque genus a propriis differentiis prius est. Namque si abstuleris genus, omnes simul differentias abstulisti. Nam si abstuleris animal, rationale atque irrationale non remanent. Porro autem si rationale abstuleris, remanet animal. Sed si utrasque interemeris differentias, id est rationale et irrationale, potest tamen quoddam intelligi, quod sit substantia animata sensibilis, id est animal. Ita genus sublatum omnes secum aufert differentias. Sublatae differentiae genus secum non interimunt, quod intelligentia genus remanet, id est quoniam potest animal intelligi praeter differentias, ut ejus tantum definitionem animo capias, et esse dicas substantiam animatam atque sensibilem. Quae autem talia sunt, ut ipsa interempta interimant, non simul aliis interemptis ipsa interimantur, priora sunt illis quae possunt interimere. Est etiam alia differentia, quod genus semper in eo quod quid sit praedicatur, ut dictum est, differentia vero in eo quod quale sit. Sed hoc frequentius inculcatum est, atque ideo id a nobis praetermittendum est. Est etiam alia differentia, quod ad omnem speciem unum semper genus aptatur. Homo enim unum tantum genus habet, ut animal appelletur: in unam autem speciem plurimae differentiae poterunt commodari. Namque homo et rationale est, quae differentia est, et mortale, quae eadem differentia est, et sensibile, quibus scilicet omnibus aliis differt. Differt enim his omnibus quod sensibilis est ab insensibilibus, quod rationalis ab irrationabilibus, quod mortalis ab immortalibus. Est etiam alia differentia quae superius dicta est. Nam genus speciei ita est ut materies, differentia vero ut figura. Nam sicut in aeris materiem veniens figura statuam efficit, ita animali, id est generi veniens differentia, id est rationale vel irrationale facit hominis vel pecudis speciem. Quae autem communitates vel proprietates generis et differentiae fuerunt, hactenus dixit, et fortasse erunt etiam aliae, quae propter brevitatem supersedendae atque dimittendae sunt.
6.17
DE COMMUNIBUS GENERIS ET SPECIEI.
6.18
Nunc autem de generis vel speciei communitatibus proprietatibusque tractatur, et dicit genus et speciem commune habere de pluribus praedicari, sicut dictum est. Nam genus et de speciebus pluribus praedicatur et de earum individuis. Et item species de sub se plurimis individuis appellatur, et hic quoque illae species accipiuntur, quae magis species sunt. Nam si subalternae accipiuntur, non magis species quam genera videbuntur. Nam quae subalternae species sunt, etiam genera sunt, et erit absurdum et huic propositioni inconveniens de generum inter se differentiis communionibusque tractare. Accipiantur igitur illae tantum species, quae species et magis species appellantur. Est etiam alia eorum communio, quod sicut genus a specie primum est, sic species ab individuis primae sunt. Nam si genus auferas, species abstulisti. Si species abstuleris, genera non peribunt. Porro si species abstuleris, individua morientur. Si individua interierint, species manent. Est etiam his alia communio, quod quemadmodum genus quid sit totum declarat, sic etiam species. Nam totum quod est rationale, atque irrationale a genere declaratum est. Dicitur enim quidquid fuerit rationale vel irrationale, id esse animal: sic igitur totum quid sit a genere declaratum. Porro autem quid sit tota hominum diversitas, id est individuorum, a sola specie declaratur, cum dicitur homo. Nam et Scytha et Indus et totum quidquid individuum est, uno solo hominis, id est speciei nomine continetur.
6.19
DE PROPRIIS GENERIS ET SPECIEI.
6.20
Dissertis igitur generis specieique communionibus, ad proprietates eorum vel differentias transitum fecit, dicens:
6.21
Differre inter se genus et species, quod genera species continent, nunquam rursus genera ab propriis speciebus continentur.
6.22
Oportet autem( ut dictum est) in hoc tractatu non subalternas, sed magis species considerari. Genus enim plurimarum specierum est continens, et unum omnium, et totum omnibus et singulis. Quod si ita est, et genus a suis speciebus singulis majus est, atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quae continent species, ab his ipsis contineri non possint. Insuper omnia genera praejacent. Hoc videtur dicere, quod omnia genera prius sint ab his speciebus quae sub ipsis positae continentur. Nam sicuti materies prima est ab illa re quae veniens in materiam formam constituerit atque figuraverit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam veniens differentia formavit atque constituit. Nisi enim in generibus differentia venerit, species nunquam constituentur. Quare praejacent, id est praesunt, et antiquiora sunt genera speciebus suis. Atque ideo si genera interimantur, species quoque peribunt. Nam si animal sustuleris, hominem pecudemque sustulisti. Si vero species interimantur, non continuo genus interibit. Nam si homo perierit, animal continuo nor interemptum est: alia enim remanebit species de qua ipsum animal, id est genus praedicetur. Atque ideo genera ab speciebus suis priora sunt, et quod omnia genera univoce de speciebus praedicentur, species ipsae de generibus nunquam. Hoc( arbitror) hesterna lucubratione jam dictum est. Nam genera semper de speciebus univoce praedicantur. Homo enim, et homo est et animal. Porro autem animal genus est hominis, et praedicatur animal de homine. Quoniam ergo animal praedicatur, et dicitur homo animal, animal et homo uno animalis nomine nuncupantur. Sed his ipsis definitio una conveniet. Est enim animal substantia animata sensibilis, quod non absurdum est in homine dici. Nam homo ipse si animal dicatur, non erit absurdum dici de homine substantia animata sensibilis. Igitur genus de speciebus suis univoce praedicatur, quod et eodem nomine, et eadem definitione conveniat. At vero species non modo univoce non praedicantur de generibus suis, sed nec omnino praedicantur. Nulla enim res minor de majore poterit praedicari. Atque ideo, quoniam species minores sunt suis generibus, de generibus suis neque univoce, neque aliquo modo poterunt appellari.
6.23
Amplius omnia genera abundant complexione sub se positarum specierum, ipsae species abundant generum suorum propriis differentiis.
6.24
Quod dicit perinde est ac si diceret: Omne quod genus est, plures sub se species continet; omne vero quod species sub se plures habet, differentias habet. Genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie, superabundat et superest, quod homo solum homo est. Animal vero non solum homo, sed etiam bos vel avis, vel alia hujusmodi. Species vero in eo superant genera sua, quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habent. Nam, sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positae, potestate continent, non etiam re. Atque ideo species quae est homo, vel alia species, sicut est equus a genere suo animali, in hoc abundant et supersunt, quod animal ipsum per se neque rationale neque irrationale est. At vero homo vel equus hoc rationale, illud est rationis expers. Illud etiam quod species nunquam magis genus fiet, rursus et genus nunquam magis species fit, et ut sciremus hic non de subalternis speciebus, sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari. Quid ait? Quod ea quae sunt genera magis species fieri nunquam possunt, neque magis species aliquando fieri magis genus. Nam species nunquam genus est. Quidquid enim fuerit species genus non erit, neque quidquid fuerit genus species erit. Quare constat in his eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de subalternis disserere. Subalterna enim possunt esse etiam genera, magis species vero( ut ipse ait) nunquam genera esse possunt, sed postquam de generum specierumque communitatibus differentiisque tractatus habitus est, ad genera propriaque transgressus est.
6.25
DE COMMUNIBUS GENERIS ET PROPRII.
6.26
Generis et proprii commune hoc est, adhaerere speciebus et eas amplectari.
6.27
Dicit genera et propria in hoc sibi esse consimilia, quod omne genus a suis speciebus nunquam recedit. Eodem modo et propria. Nam si dixeris homo, cum ipso homine continuo animal nominasti, quod ipsius hominis, id est speciei genus est. At vero etiamsi hominem dixeris, ejus etiam proprium continuo cum homine nominasti: omnis enim homo risibilis est. Ita semper genus et propria suis speciebus inserta et quodammodo conglutinata sunt. Similiter et genus praedicatur de speciebus, et proprium de iis quae sui participantia sunt, et aequaliter, inquit, omnes species eidem generi supponuntur, et ad eas genus illud appellatur, sicut propria ad ea praedicantur, quae sui participari possunt. Namque aequaliter genus de homine dicitur, et de equo, et de bove, et de caeteris animantibus, quemadmodum et risibile, id est, proprium de Hortensio dicitur et Cicerone, et de singulis individuis quae sub eadem specie continentur, ad quam speciem proprium, id est, risibile poterit praedicari. Adhuc commune est ipsis univoce praedicari. Namque sicut genus de suis speciebus( ut dictum est) univoce praedicatur, ita et proprium de ea specie cujus est proprium univoce praedicatur. Nam qui homo est, et risibile est. Porro autem si quis dicat hominem esse animal rationale et mortale, et dixerit risibile esse animal rationale et mortale, non errabit. Aequaliter igitur et genus de speciebus suis, et propria de ea specie, cujus sunt, propria univoce praedicant.
6.28
DE PROPRIIS GENERIS ET PROPRII.
6.29
Differt autem utrumque, quod genus primum est, secundum proprium. Genus enim si ab specie primum est, proprium autem uni tantum speciei adhaeret, et eidem aequale est, non est dubium quin genus quod specie majus est, proprio etiam speciei majus sit. Nam ut sit risibile, animal prius est. Namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus, ubi illa conveniant, sicut frequentius inculcatum est. Accedit etiam quod genus de pluribus speciebus praedicatur. Namque genus, id est animal de pluribus, at vero proprium, id est, risibile de sola tantum hominis specie praedicatur. Unde fit ut semper propria de speciebus suis conversim praedicari possint, species autem de genere nunquam. Neque enim quod animal est, homo est, neque omne quod animal est, risibile est. Potest enim esse et equus et hinnibile id quod animal nominatur. Porro autem omne quod est homo, id risibile est, et omne quod est risibile, id homo est. Possunt enim propria et species sibiipsa converti, et conversim ad se invicem praedicari. Praeterea omni speciei quidquid fuerit proprium, et omni et soli est. Namque risibile et omnibus hominibus est, et soli hominis speciei evenit. At vero animal quod genus est, et si uni speciei inest, non tamen soli. Namque animal omni homini inest, non soli tamen homini, quia inest etiam pecudi et caeteris animantibus. Oportet autem hic illa propria intelligere, quae magis propria sunt, id est quae integre propria nominantur, quae sunt hujusmodi ut et uni speciei et omnibus insint. Differunt ergo in hoc quoque genere et propria, quod propria et uni speciei adsunt, et omnibus individuis quae in ea specie sunt: genera vero omnibus quidem individuis quae in eadem specie sunt et sub eodem genere, non tamen uni soli speciei, cum genus semper de pluribus praedicatur. Unde fit, ut sublata propria non auferant genus, sublatis vero generibus, ipsa quoque propria auferantur. Nam si sustuleris proprium, id est risibile, remanet hinnibile, remanet natatile. Si vero genus sustuleris, simul quoque species sustulisti. Si species sustuleris, propria etiam quae insunt speciebus simul interibunt. Itaque, sublatis generibus, propria sustuleris, sublatis vero propriis, simul genera non auferentur.
6.30
DE COMMUNIBUS GENERIS ET ACCIDENTIS.
6.31
Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad generum accidentiumque communitates vel proprietates transitum fecit, et unam eorum praedicat communitatem, quae est quod de pluribus praedicatur. Namque sicut genus de pluribus speciebus praedicatur, ita etiam separabile accidens vel inseparabile de pluribus speciebus appellatur. Dicitur enim et de corvo et de Aethiope nigrum, et de equo et homine moveri, quod illud est inseparabile accidens, illud vero separabile; et quoniam longius a se distant, idcirco unam eorum solam communionem dixit, et alias si quae forte essent quaerere supersedit.
6.32
QUID INTER GENUS ET ACCIDENS.
6.33
Differt autem genus ab accidenti, quod genus ante species est, accidentia vero speciebus posteriora sunt. Semper genera super species, et his praejacere et esse majora superius demonstratum est. Namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit, consumptae vero species non interimunt genera. At vero accidens postea necesse est ut sit, quam sint ipsae species. Erit enim prius aliquid cui possit accidere. Omne enim accidens propter illud cui accidit esse non potest. Atque ideo prius erit aliqua res cui accidat, quam sit ipsum accidens. Necesse est igitur ut omne accidens post species inveniatur, et magis post individua, quibus principaliter possit accidere. Hunc accedit quod generis participantia aequaliter participant, sicut omne genus speciebus suis aequaliter genus est, ut saepius dictum est, et species omnes aequaliter suo generi participant. Namque equus et homo aequaliter animalia sunt, neque equus homine plus, neque homo plus equo. At vero accidentia non aequaliter participant. Nam cum separabile accidens sit moveri, possunt aliae inter se species eodem accidenti participantes tardius vel citius moveri, et de inseparabili accidenti eodem modo. Est enim ut aliquis nigrioribus oculis sit, et alius quamvis nigris, tamen ita purpureis, atque ideo et intentionem et remissionem recipit accidens. Nam et candidus quod dicitur, et magis et minus dicitur, et alia hujusmodi. Quare distant haec duo, quod genere, quae participant, aequaliter participant, accidenti fortasse non aequaliter. Huc accedit quod genera non modo ante individua, sed ante species sunt, accidentia vero non modo post species, sed etiam post individua sunt. Ipsis enim principaliter accidunt, ut dictum est. Est etiam differentia, quae jam superius dicta est: nam genus in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit, aut quomodo se habeat: nam si quid sit Socrates interroges, homo atque animal respondetur: si vero qualis sit, fortasse calvus, aut simus, quae accidentia sunt inseparabilia. Sin vero quomodo se habeat, aut jacet respondetur, aut sedet, aut quid aliud facere contigerit. Ergo quoniam generis a specie et differentia et proprio et accidenti divisa substantia est, nunc posteriora persequitur. Sunt autem differentiae viginti: nam cum quinque res sint, et unaquaeque ipsarum ab aliis quatuor distet, et item quatuor differentias habeat, quinquies quaternis, viginti differentiae efficiuntur; nam si genus differt ab specie, proprio, differentia et accidenti, quatuor differentiae fiunt. Sin vero species differt a genere proprio, differentia, accidenti, item aliae quatuor quae junctae cum superioribus octo fiunt. Et si differentia distat ab specie, proprio, genere et accidenti, aliae quatuor supercrescunt. Quae junctae cum octo prioribus duodecim faciunt. At vero si proprium differt a genere, specie, differentia et accidenti, aliis quatuor differentiis super duodecim positis, omnes sedecim differentiae fiunt. Quod si accidentis quoque differentias ad quatuor reliqua duxeris, quatuor super sedecim crescentibus, viginti omnes differentiae perficiuntur. Quae ita viginti sunt ut ad sufficientem doctrinae cumulum decem tantum differentiae numerentur. Nam quod dictum est genus differre a differentia, specie, proprio et accidenti, quatuor fuere differentiae. Si autem differentiam dicamus differre a specie, proprio et accidenti, supervacuum est differentiae cum genere differentiam commemorare, cum jam prius commemoraverimus, quando generis ad differentiam, differentias diximus: iisdem enim( ut opinor) differt differentia a genere, quibus differebat genus a differentia. Itaque relinquenda est haec differentia, qua distat differentia a genere, quoniam superius jam dicta est, cum diceretur quo genus distaret a differentia. Remanent igitur tres differentiae, quibus ipsa differentia ab specie, proprio et accidenti distat, et est superioris generis ad alia, 4 differentiae fuerint, nunc vero differentiae ad alia, tres distantiae videantur, 7 hae distantiae fiunt. At vero species quo a genere distet jam tunc dictum est, cum dicebatur quo genus distet a specie. Quid autem differentia discreparet, tunc demonstratum est, cum diceremus in quo differentia a specie discerneretur. Remanent igitur duae speciei, id est, cum proprio et accidenti differentiae, quae junctae cum superioribus 7, 9 differentias efficiunt. Restat igitur una proprii et accidentis differentia, quae dicatur: nam quid a genere distet dictum est, cum quid genus distaret a proprio diceretur. Porro quid a specie distaret dudum dicebatur, cum quid species a proprio differret enumerabatur. Porro autem quid a differentia, etiam id dictum est, cum a proprio differentia separaretur. Sed nunc quemadmodum differentia a specie, proprio accidentique discernitur, videamus.
6.34
DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET SPECIEI.
6.35
Est communio differentiae et speciei quod aequaliter species sub se individuis se permittit, et aequaliter individua specie ipsa participant: namque omnes homines aequaliter homines sunt, et hominis participatione aeque participant: eodem modo etiam differentia, namque omnes homines aequaliter rationales sunt, et rationabilitate quae est differentia, omnes qui ratione participant aeque participant. Est etiam alia communitas, quod quemadmodum species nunquam deserit ea quorum species est, et quibus superest, sic et differentia nunquam ea deserit quae distare ab aliis facit: namque Socrates, cum sub specie hominis est, nunquam ab hominis specie deseritur. Semper enim Socrates homo est. At vero differentia Socratem, cum Socrates rationalis est, nunquam deserit. Semper enim Socrates rationale animal est.
6.36
DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET SPECIEI.
6.37
Differunt autem inter se species et differentia quod differentia semper in eo quod quale sit praedicatur. Nam dicitur Socrates quale animal sit, ut rationale respondeatur; species vero in eo quod quid sit praedicatur. Nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur. Namque hominis qualitas rationale est, sed non simpliciter. Illa enim qualitas pro differentia accipitur, quae veniens in genere speciem constituit, et de qualitate substantiali facta est substantialis et specifica differentia. Ista igitur talis qualitas differentia nominatur, et ea in eo quod quale sit ad hominem praedicatur, hoc etiam in eorum est differentiis. Namque differentia frequenter in pluribus speciebus consideratur. Differentia enim quadrupes in bovis, et in equi, et in canis specie est: et differentia rationalis hominis et angeli, species vero nunquam aliis nisi solis sub se positis individuis praeest. Nunquam enim alia res homo est nisi quod est individuum, ut est Socrates, et Plato, et Cicero. Unde fit ut sublata differentia, species quoque tollatur. Nam si sustuleris rationale, hominem sustuleris. Sin vero sustuleris speciem, differentia manet. Nam si sustuleris hominem, rationalis angeli differentia manebit. Est vero etiam haec differentia, quod differentia cum alia differentia jungi potest, ut aliqua ex his species informetur. Namque rationalis differentia et mortalis differentia junctae unius hominis speciem reddiderunt. Junctae vero species nunquam aliquam ex se speciem constituent. Si enim jungas hominem bovi, nulla ex his species informabitur. Sed fortasse dicat aliquis: Asini atque equi conjunctione mulus nascitur; sed non ita est. Namque individui conjunctione natum est aliquid individuum. Si autem sic simpliciter speciem ipsam asini atque equi conjungas, nulla ex his unquam species constituitur. Neque enim si se possunt individua commiscere, idcirco etiam species individuorum in alterutram substantiam transeunt: atque ideo constat junctas species unam speciem non posse componere, quod differentiae junctae unius speciei constitutivae sint. His itaque transactis ad differentiae et propria communia veniamus.
6.38
DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET PROPRII.
6.39
Differentia et proprium commune habent quod quibus differentia est et a quibus ipsa differentia participatur, aequaliter participatur: nam rationalis differentia cum inest hominibus, et omnes homines rationabili differentia participant, non est dubium quin omnes homines aequaliter sint rationales, atque aequaliter rationabilitate participent. At vero proprium quod risibile est, aequaliter omnibus hominibus est: omnes enim homines aequaliter risibiles sunt. Est etiam haec eorum communitas, quod sicut potestate risibile dicitur, etiamsi non rideat, ita etiam potestate bipes dicitur, etiamsi quis uno pede minuatur: non enim quod est dicitur, sed quod esse possit: nam quoniam ille ridere potest, risibilis nominatur; quod ille duos pedes habere possit, bipes. Atque ideo nunquam ab illis in quibus sederint, proprium differentiaque discedunt. Semper enim homo risibilis est, etiamsi non rideat. Semper bipes, etiamsi uno pede minuatur. In his enim differentiis et propriis( ut dictum est) quod potestate esse possit, non quod vere sit consideratur.
6.40
DE PROPRIIS EORUMDEM.
6.41
Differunt autem inter se, quod differentia de pluribus speciebus praedicatur, proprium vero de una. Namque differentia quae est mortalis praedicatur de homine, de bove, de equo, et caeteris animantibus; et rationale praedicatur, et de Deo, et de homine. At vero risibile de sola tantum specie hominis praedicatur. Unde evenit ut omnis differentia, quoniam plurimarum continens est specierum, a suis speciebus major sit, atque ideo ipsa de speciebus praedicari potest. Porro autem de ipsa species praedicari non potest: neque enim conversim dici potest. Nam quoniam homo dicitur rationalis, non contra dicitur quod rationale est id quod homo est. Potest enim esse etiam non homo, sed Deus. At vero proprium, quoniam aequaliter et ad unam speciem semper aptatur, aequa vice atque appellatione convertitur: dicitur enim, quid est homo? risibile. Quibus pertractatis ad differentiam et accidens transgressa disputatio est.
6.42
DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET ACCIDENTIS.
6.43
Differentia et accidens commune habent de pluribus praedicari. Namque differentia dicitur et de homine et de Deo, cum utrique rationales sunt. Et accidens dicitur et de homine et de equo, ut homo Aethiops niger, et equus niger. Est etiam alia communio quod inseparabile accidens cuicunque speciei fuerit, inseparabiliter et omnibus inest ut differentia. Namque inseparabiliter accidens quod est nigrum, corvo inseparabiliter accidit, et omnibus corvis. Eodem modo etiam differentia. Nam quoniam accidit homini ut bipes sit, semper et omnibus hominibus est esse bipedibus.
6.44
DE PROPRIIS EORUMDEM.
6.45
Differunt autem inter se, quod omnis differentia species continet, non contra ipsa a speciebus continetur. Nam si differentia plures sub se species habet, ut dictum est, major erit sub se positis speciebus. Si major erit, nunquam eam quaelibet species continet. Major enim a minori nunquam poterit contineri. Nam quod est rationale, continet hominem et Deum. Homo vero rationale non continet. Accidentia vero aliquoties continent, aliquoties continentur. Namque continent, quoniam frequenter unum accidens duas sub se species habet, ut nigrum habet Aethiopem et corvum. Continentur vero quoniam saepe una substantia habet duo vel tria vel quamlibet plurima accidentia. Si quis enim sit glaucus, vel crispus, vel candidus, vel procerus, haec omnia accidentia unus cui accesserunt complectitur et continet. Atque ideo species illa quae illud individuum continet quod individuum plura in se accidentia suscepit, accidentis illius complexiva est.
6.46
Dehinc differentia nunquam intenditur neque relaxatur.
6.47
Quod dicit hoc est rationale in unaquaque specie, neque plus neque minus est. Nullus enim homo alio homine ad substantiam plus rationalis est neque minus. At vero accidens et intenditur et remittitur. Dicitur enim quicunque procerior, dicitur quicunque velocior, dicitur quicunque crispior, quae omnia accidentia esse non dubium est.
6.48
Praeterea immistae semper sunt contrariae differentiae.
6.49
Immistae ait, id est, immiscibiles quae misceri non possunt. Neque enim rationale cum irrationali misceri potest, neque in una specie convenire. At vero contraria accidentia manifestum est in una specie posse congruere. Namque nigrum et album potest in una non modo specie, sed individuo congruere. Potest enim quicunque homo, cum ipse sit candidus, nigros tamen capillos habere. Ergo quemadmodum species differat a genere vel differentia dictum est, cum de generis ad speciem, et differentiae ad speciem distantia diceremus.
6.50
DE COMMUNIBUS SPECIEI ET PROPRII.
6.51
Nunc dicemus id quod reliquum est de speciei propriique communibus. Et est una eorum communio, quod de se ipsa invicem praedicantur. Nam quoniam aequa sibi sunt, neque species hominis alii proprio convenit, nisi risibili, neque risibile alii convenit speciei, nisi homini, atque ideo dicitur, quid est homo? risibile. Quid est risibile? homo. Commune est etiam illud quod omne proprium aequaliter ad sub se posita praedicatur. Namque omnes homines aequaliter risibiles sunt, et species aequaliter ad sub se posita praedicatur. Namque omnes homines individui aequaliter uno nomine homines nuncupantur.
6.52
DE PROPRIIS EORUMDEM.
6.53
Differunt a se, quoniam species potest etiam genus alteri esse, proprium esse non potest. Sed hic illam speciem intelligamus quae subalterna est, non illam quae magis species est, et genus esse nunquam potest. Atque ideo nos illam modo solam, quae subalterna species est intelligamus, quae scilicet poterit esse et genus. Namque mortale cum rationalis generis sit species, hominis genus est. At vero risibile de nulla unquam alia specie poterit praedicari, neque alii esse proprium, sicut est hominis. Illa enim semper( ut dictum est) propria sunt, quae nulli alii nisi ad unam speciem semper aptantur. Deinde species praecedit, et sic proprium sequitur. Quod dicit tale est: Omnis species ut habeat proprium, primo eam esse et constare necesse est. Oportet enim prius esse hominem ut sit risibilis, non prius esse risibile ut sit homo. Nam quoniam proprium dicitur, per se proprium non constat, nisi alicujus species sit. Atque ideo prius esse necesse est illud cujus est proprium quam sit proprium. Huc accedit quod species semper in opere intelligitur cujuscunque subjecti. Species enim semper in actu est, non solum propria potestate. Homo enim revera et opere et actu homo est, id est nunquam poterit esse non homo. At vero risibile quod est proprium, potestate tantum dicitur, etiamsi actu non sit. Potest enim quilibet ille non ridere, tamen quia ridere potest, risibile nominatur. Distant igitur in hoc quod semper species in actu est et in opere, proprium vero aliquoties potestate; deinde quorum definitiones diversae sunt, necessario etiam ipsa quoque diversa sunt. Omnis definitio substantiam definit. Ergo si quae ejusdem substantiae fuerint, eadem etiam definitione monstrantur. Si quae ejusdem definitionis fuerint, eadem substantia praedicantur. At vero si quae definitionibus differant, differunt etiam substantiis. Quae substantiis differunt, longe a seipsis alia sunt. Nunc igitur quoniam definitiones proprii et speciei differunt, species ipsa quoque et proprium a se differunt. Est autem speciei definitio sub genere esse, et ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicari. At vero proprii uni tantum inesse speciei, et sub ipsa de omnibus individuis praedicari. Sed quoniam definitionibus differunt, ipsa quoque species a proprio distabit.
6.54
DE COMMUNIBUS SPECIEI ET ACCIDENTIS.
6.55
Post haec ad communitates speciei et accidentis disputationem transtulit, et dicit eorum raras alias esse communitates, nisi has solas quod de pluribus praedicantur. Longe enim a se distare videntur, in substantia sui et in potestate patiendi atque faciendi id quod alicui accidit, et id cui accidit. Namque illud cui accidit, quasi quoddam fundamentum est accidentis. Illud vero quod accidit, praeter id cui accidit, esse in sui substantia non potest.
6.56
DE PROPRIIS EORUM.
6.57
Propria vero singulorum sunt haec, quod species in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit et quodammodo se habens. Nam si quis dicat, quid Socrates est, homo dicitur. Si quis dicat qualis sit, calvus vel simus appellatur. Si quis vero quomodo se habens, sedens aut jacens appellabitur. Item in hoc differunt quod unaquaeque substantia unam speciem habet. Namque hominis substantia unam solam hominis speciem habet. Substantia vero aeque unam solius equi speciem habet. At vero una substantia plura frequenter accidentia continebit. Nam et in eodem equo quaedam pars frequenter nigra quaedam, alba est. Et est in eo proceritas, est altitudo, est aquilinum caput, et alia hujusmodi. Habet etiam non solum inseparabile accidens eadem substantia, sed etiam separabile. Nam fortasse quidam velox est, et idem etiam corpore validus est, idem etiam sagittator, et caetera. Huc accedit quod species praenoscuntur, id est praeintelliguntur, hoc est ante esse cognoscuntur quam accidentia. Et prius erit aliqua res ubi accidat, quam illa quae accidit, et quoniam species est subjectum accidentis ubi accidens accidat, ideoque ante species intelligitur esse quam accidens. Accidentia vero postea nata sunt, id est a foris venientia et extranea, a qualibet illa substantia, etiam si inseparabilia sunt. Haec quoque est eorum separatio, quod semper omnia quae participant specie, aequaliter participant. Aequaliter enim et Socrates et Cicero et Plato sunt homines. At vero illa quae participant accidenti, etiamsi inseparabile accidens sit, tamen non aequaliter participant. Nam quamvis inseparabile sit accidens Aethiopibus nigris esse, tamen est aliquis inter ipsos nigrior, nec omnes illa nigredine aequaliter participant.
6.58
DE COMMUNIBUS PROPRII ET ACCIDENTIS.
6.59
Relinquitur igitur de communibus proprii accidentisque tractare. Nam proprium quid distaret vel a specie, vel a genere, vel a differentia, superius demonstratum est. Proprium autem et inseparabile accidens commune habent, quod sine his nunquam consistunt ea quae eorum participant, et in quibus ipsa considerantur. Nam neque homo amittit risibile esse, nec Aethiops aut corvus, nigrum. Atque ideo sine his ipsis, id est propriis et accidentibus, quae eorum participant, constare non possunt, ne forte contra superiorem definitionem accidentis venire videatur ista communio. Est enim ita definitum. Accidens est quod infertur et aufertur sine ejus in quo est interitu. Quod nunc dici videtur sine his constare non posse, cum superius sine eorum interitu posse diceretur auferri. Sed hoc modo dicitur, non quod si auferatur hoc accidens inseparabile, intereat illud cui accidit, sed quoniam separari non potest, idcirco sine his constare non possit. Est etiam inseparabilis accidentis et proprii alia communio, quod sicut et omni et semper inest proprium cui inest, id est homini( semper enim et omnis homo risibilis est), sic etiam quodlibet accidens inseparabile, et omni et semper est accidens inseparabile. Namque et omnis corvus, et semper niger est. Sola autem cum separabilibus accidentibus illa communio est, quod quemadmodum de multis individuis proprium praedicatur, ita etiam accidens de multis individuis potest praedicari. Plures enim currunt, plures etiam ambulant, quae scilicet accidentia separabilia sunt, quemadmodum plures possunt esse risibiles.
6.60
DE PROPRIIS EORUM.
6.61
Differunt autem ista, quod proprium semper uni speciei inest, accidens vero pluribus. Nam accidens pluribus speciebus et animatis et inanimatis evenit, ut est ebeno nigrum, corvo nigrum, homini Aethiopi nigrum. Risibile vero nulli, nisi soli homini. Atque ideo conversim proprium praedicatur, quia unius speciei continens est, et illi speciei soli aequalis est. At vero accidens conversim praedicari non potest, quia plures sub se species habet. Non enim potest dicere id esse nigrum quod ebenum, cum dicas hoc esse ebenum quod nigrum. Potest enim esse nigrum et non esse ebenum. Deinde omne proprium aequaliter se his rebus quae sub se fuerint dat et ab his aequaliter participatur. Socrates enim et Cicero et Vergilius aequaliter et risibili participant, et aequaliter risibiles sunt. At vero accidens non semper aequaliter est accidens. Potest enim quicunque esse procerior, et alius esse velocior. Quod scilicet illud separabile est accidens, illud inseparabile. Et fortasse aliae eorum quaedam proprietates et communiones esse videantur. Sed nunc, quantum introductioni sat est, ista sufficiant. Sed jam tibi, Fabi, omnia quaecunque ad introductionem Porphyrii pertinent, plenius uberiusque tractata sunt. Post vero si quidem unquam me egueris, studiis praesertim tuis quae nulla unquam honestate caruerunt, libens animo hortatorque ad easdem cupiditates parebo. Hic Fabius: Tu, inquit, paterno haec mihi animo polliceris; verum ego nunquam deficiam ab his studiis, te praesertim docente, a quo totam fortasse logicae Aristotelis, si vita suppetit, capiam disciplinam. Et ego faciam, inquam, libentissime. Sed quoniam jam matutinus( ut ait Petronius) sol tectis arrisit, surgamus, et si quid est illud, diligentiore postea consideratione tractabitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note