Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/braulio-caesaraugustanus" aria-label="More works by Braulio Caesaraugustanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8122 Episto110
25.1
EPISTOLA XXV. EJUSDEM BRAULIONIS AD AEMILIANUM PRESBYTERUM ET ABBATEM.
25.1
Domino meo Aemiliano presbytero et abbati, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
25.2
Quamvis undique de mundialis vertigine assiduo aestu quatiamini, quoniam ita prospectu divino in ordine estis constituti rerum pro copiosis lucris animarum; tamen notui anchoram mentis vestrae ita supra solidissimam coelestem fundatam esse petram, ut non queat, quibuslibet modis saeviat mundus, intumescat pelagus, et hoc mare magnum vorticosam erigat cervicem, penitus dissolvi, nec Charybde ebibi, nec latrantibus Scyllaeis canibus devorari, nec modulamine Sirenarum resolvi. Quapropter recte Veritas de tali sapiente profata est: Quia aedificasti domum tuam supra petram, descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum istam, et non cecidit, fundata enim est supra petram.
25.3
Quorsum ista? videlicet quia pervenit ad me et invacantiae vestrae sudor, et placidae mentis pro omnibus labor, et quod gemina quodammodo via ita graderis, ut et praesentis saeculi pro multiplicatione bonorum operum inquietudines toleres, et sancti studii fructus conversatione sancta procures: atque ita non ego assentationis modo, nec fallacibus blanditiis ista depromo, quoniam qui adulatur, blandus quidem, sed inimicus censetur; sed ad vestros[ Ms., vos] roborandos animos, et ad solatia tentationum atque tolerantiam procellarum, sine quibus haec vita non geritur, ista praemisi, ut et adversa fortiter tolerentur, et prospera caveantur, atque inter utrumque ita gradiamur, ut praesentis vitae labores exercitio sint nobis, non exitio. Nam quia susceptor meus esse dignatus es, et partem animae meae te esse non dubito, sic pro te mihi sollicitudo quasi pro me ipso instat, notum est Domino. Unde praesentem servulum vestrum benignitati vestrae commendo, ut et per vos glorioso domino nostro praesentetur, et vestra cura quomodo debeat incedere instruatur.
25.4
Verumtamen, quaeso ut quia librum Aprincii Pacensis episcopi tractatum Apocalypsin quaero et non invenio, a vobis ad transcribendum accipiam directum, facile enim vobis erit propter amplissimam potestatem vestram, et celebritatem urbis, etiam si eum non habeatis, perquirere a quo habeatur, ut nobis per vos praesentetur. Sane in tempore apud Laurentium comitem dudum eum fuisse novi. Jam domini mei erit ubi ubi perquirere, et petitionem meam implere, citius enim et transcribetur et remittetur.
25.5
De caetero famulatus mei obsequia omni dependo devotione vobis offerenda[ Ms., offenda], et eruditissimo sermonis vestri stylo perenniter directo illustrari vehementer desidero.

Intertext edge

Open linked passage

Note