Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Astensis1047–1123
Commentaria in Lucam
Luca 1.5
Choose a text More by Bruno Astensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10809 Coinlu
1.1
[Pars Prima]
1.1
147 His ita expeditis, ad Lucam veniamus; et sicut jam diximus, ea tantummodo exponamus quae neque in Marco, neque in Matthaeo exposuimus. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis, visum est et mihi assecuto a principio omnia diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. Quae enim ratio est, ut B. Lucas ea scribere velit, quae jam a multis aliis scripta commemorat nisi quia minus aliquid eos dixisse, et non bene veritatem tenuisse eos cognoverat? Multi enim praeter quatuor evangelistas scripserunt: quae omnia inter apocrypha numerantur. Nulla enim, nisi quatuor Evangelia, suscipit Ecclesia. 148
1.1
[ CAP. I.] Fuit in diebus Herodis Regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Legitur enim David in viginti quatuor partes sacerdotum familias divisisse, eisque praecepisse, ut singulae secundum vices suas in ministeriis sibi dispositis Domino deservirent. Ex his autem viginti quatuor viris, sibi pro tempore succedentes semper eligebantur qui principes sacerdotum dicebantur, quibus unus praeerat qui summus pontifex vocabatur. Invenitur autem ibi positus Abia in octava sorte, de cujus progenie ortus est Zacharias, qui nunc fungitur vice illius. Uxor quoque ejus de filiabus Aaron fuisse dicitur; ut eos bene et legaliter conjunctos esse sciamus. Praecipit enim lex ut unusquisque de tribu sua ducat uxorem; et unaquaeque suae tribus viro conjungatur. Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela. In eo enim quod ante Deum justos eos fuisse dicit, ab omni vitio hypocrisis eos defendit: illi enim non sunt justi ante Deum, qui omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Incedebant autem in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela; quia sponte et sine murmuratione omnia legis mandata custodiebant. Id vero quod sponte et ex corde non fit, non vacat a querela. Dominus enim non quid agamus, sed quo animo aliquid agamus, attendit. Unde Apostolus non datorem, sed« hilarem datorem» Dominum diligere dicit. Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis; et ambo processissent in diebus suis. Sterilis erat Elisabeth, ut non natura, sed virtute et miraculo pareret; quae si in juventute peperisset, non sterilis, sed fecunda putaretur. Parit igitur in senectute; et, mirabile dictu, in illa aetate haec una sterilis fit fecunda in qua omnes fecundae steriles fiunt. Nascitur Joannes de senibus; de juvencula Christus; quoniam ille est finis veterum; iste novorum principium.« Lex enim et prophetae usque ad Joannem.» Christus vero inquit:« Ecce enim nova facio omnia.» Factum est autem cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit, ut incensum poneret. Haec enim erat sacerdotii consuetudo ut sibi vicissim ex ordine succedentes, unusquisque pontificum( multi enim erant) suo tempore incensum poneret et sacrificia immolaret. Non est autem otiosum quod dicitur ante Deum. Ille enim sacerdotio fungitur ante Deum, ad cujus munera respicit Deus Unde scriptum est:« Respexit Dominus ad Abel, e ad munera ejus, ad Cain vero et ad munera ejus not respexit.» Ingressus autem in templum Domini, et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Haec autem solemnitas decima die mensis septimi agebatur, quando solus pontifex semel in anno non sine sanguine ingrediebatur in Sancta sanctorum, nullumque alium in templo esse licebat. Quod quid significet, Apostolus exponit in Epistola ad Hebraeos. Nos quoque in Levitico de hac solemnitate sufficienter diximus.
1.2
Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 149 Stabat angelus, et a dextris stabat, quoniam fortia et propitia nuntiabat. Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. Ait ad illum angelus: Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Haec enim angelorum consuetudo est; in qua etiam ab illis discernuntur, qui se transfigurant in angelum lucis; quod in suae locutionis principio eos quibus loquuntur, consolantur, et ne timeant adhortantur, Quod autem ait: Quoniam exaudita est deprecatio tua, nemo putet Zachariam Dominum pro filio exorasse, praesertim cum de sua, suaeque uxoris aetate diffideret, et, angelo id ipsum admonente, non crederet. Quid igitur orabat, nisi id quod lex orare praecipiebat? Ait enim;« Erit hoc vobis legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno.» Hoc est igitur quod orabat, hanc deprecationem angelus exauditam esse dicebat. Et Elisabeth, uxor tua, pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Non enim sine causa angelus hoc ei nomen imposuit. Joannes enim Dei gratia interpretatur. Videamus igitur quomodo hoc nomen ei conveniat. Dicat ipse Dominus:« Prius, inquit, quam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de ventre, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.» Magna enim Dei gratia ditatur, qui prius sanctificatur quam oriatur. Illud etiam quod Dominus ait:« Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista,» et caetera hujusmodi, quae ipse in ejus laudibus praedicat, quantam etiam gratiam Joannes habuerit, manifestant. Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Quis enim in illius et de illius nativitate non gaudeat, qui mundi gaudium nuntiare venerat? Quis non laetetur, audiens Zachariam tanto tempore mutum, et tandem in hujus nativitate prophetantem, et tantam totius populi laetitiam nuntiantem?« Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae.» Lege hunc psalmum usque in finem, et totum gaudio et exsultatione plenum esse videbis. Sequitur: Erit enim Magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet. Ea enim quae superius dicta sunt satis ostendunt quam magnus coram Domino Joannes fuerit. Vinum et siceram non bibit, quia sicut Nazaraeus, et Domino ab infantia consecratus, ab omni re se abstinuit, quae vel corpus, vel animam inebriare et mentem a suo statu evertere potest. Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Nisi enim Spiritu sancto adhuc in matris utero plenus esset, nequaquam ad Virginis salutationem in gaudio exsultasset. Hoc enim Elisabeth testatur, dicens:« Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.» Et multos filiorum Israel, convertet ad Dominum Deum ipsorum. Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Ipse, inquit, praecedet ante illum. Ante quem illum? Ante Dominum Deum ipsorum. Est igitur Christus Deus, et Dominus Judaeorum. Sed quomodo praecedet? In spiritu et virtutae Eliae. Unde et Dominus ait:« Si vultis scire, Joannes ipse est Elias.» Non tamen in persona; sed in spiritu et virtute. 150 Unde etiam dicitur, quia unus spiritus erat in utroque? Ut convertat corda patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Corda enim patrum in filios Joannes convertit; quia quod patriarchae et prophetae crediderunt, hoc eorum filios intelligere et credere fecit. Convertit autem et incredibiles ad prudentiam justorum, quia infideles et incredulos per justorum viam incedere docuit. Hoc autem dum faceret, parabat Domino plebem perfectam. Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et fortasse non recordabatur Zacharias, quod Abraham et Sara in senectute genuerunt. Nihil enim Domino impossibile est. Credenti quoque omnia possibilia sunt. Angelus promittit, et sacerdos signum quaerit, quasi plus signo quam angelo credere debuisset. Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum, et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. Cur ergo dubitas? Quare non credis? Neque ille qui me misit, neque ego tibi mentiri possum. Signum quaeris? Judaei etiam signa petunt. Dicis, unde hoc sciam? Dabitur tibi signum, quod posteaquam acceperis, te fortasse poenitebit, Hoc igitur erit tibi signum. Ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant. Pro eo quod non credidisti verbis meis, quae complebuntur in tempore suo, quia, inquam, verbo credere noluisti, vel signo crede. Ecce eris tacens, donec ex te genita vox oriatur; et quia vocem generaturus es, non te poeniteat aliquanto tempore tacuisse. Ex te enim orietur ille qui dicat:« Ego vox clamantis in deserto.» Et erat plebs exspectans Zachariam; et mirabantur quod tardaret in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos; et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. Possumus autem per senem Zachariam, Vetus Testamentum, et per Joannem puerum, Novum intelligere. Eo enim tempore Vetus Testamentum vocem amisit, quo Novum ex Veteri fieri coepit, quia postquam novam legem apostoli et doctores praedicare et exponere coeperunt, vetus legis intelligentia cessavit. Sed vocem quam amiserat tunc tandem recepit, quando Novo Testamento jam nato et ubique divulgato, ab eo didicit quod loqueretur. Loquitur enim Vetus Testamentum, sed jam non suo et proprio sensu. Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus; et occultabat se mensibus quinque dicens: Quia sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. Dies enim officii ejus impleti sunt octavo Kalendas Octobris, si quidem a quinto decimo die mensi septimi erant feriae tabernaculorum septem diebus, atque post eos dies octavus erat celeberrimus. Unde factum est ut vicesima tertia die septimi mensis reverteretur in domum suam. Quomodo ergo verum est, quod veniente octavo Kalendas Aprilis de eadem Elisabeth ad Mariam virginem Angelus ait:« Et hic mensis est ei sextus,» qui non sextus, sed septimus erat? Septimus quidem erat; sed si septem dies septimi mensis in fine Martii mensis ponamus, sex menses, et non amplius inveniemus. Septem enim adhuc hujus mensis dies restabant, quando haec ad Mariam angelus loquebatur. 151 Pro quibus si illi alii septem ponantur, sex mensium, et non amplius, numerus adimpletur. In mense autem sexto.
1.3
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria Missus est, inquit, angelus Gabriel, qui Dei Fortitudo interpretatur, ut Dei virtutem, et Dei sapientiam carnem suscipere nuntiaret. Sed ubi missus est? In Nazareth civitatem Galilaeae. Ad quam? Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, de familia regali, de stirpe nobili, et prae caeteris religiosa. Ubi enim castitatis, et munditiae mater, nisi in Nazareth habitare debuerat, quae flos, vel munditia interpretatur? Et nomen virginis Maria. Dicitur enim Maria stella maris, hujus utique maris, de quo scriptum est,« Hoc mare magnum, et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus.» Plures stellas habet coelum; mare unam, quae prae illis omnibus clarior, et melior est. De hac enim una ortus est justitiae sol, cujus fulgore omnia illustrantur. Quem qui sequitur,« non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.» Cujus igitur fulgoris illam stellam esse putamus, quae hunc tantum, talemque solem peperit mundo? Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Non enim in plateis erat, non in publico morabatur. Intus erat, in penetralibus sola sedebat, nec tamen sola, tanto virtutum exercitu circumsepta. Ave, inquit angelus, gratia plena: Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus. Non fuit sufficiens ave dixisse, addidit Dominus tecum, et deinde eam benedixit, quasi tribus vicibus sub una voce eam salutans. Qua in re diligens obsequium, charitatis affectus, et reverentia declarantur. Sed quis unquam tantam gratiam habuit, quantam virgo Maria? Aliis enim ad mensuram gratiae dantur; haec autem gratia plena dicitur. Considera modo quantae ante eam, quantae post eam mulieres et virgines fuerunt. Haec tamen sola mater Domini fieri meruit. Magna enim et ineffabilis gratia est, ut una ex tantis millibus eligatur. Quae cum gratia plena sit, prius etiam quam concipiat, post conceptionem, quanta Dei abundet gratia, quis cogitare possit? Haec autem sola inter omnes mulieres benedicitur, quae adhuc sub antiqua praevaricationis maledictione tenebantur, ex quo primae mulieri a Domino dictum fuerat:« Multiplicabo aerumnas tuas, et in dolore paries filios.» Hac enim lege non tenetur virgo Maria, quae virgo concepit, virgo peperit, et sine dolore pariens virginitatis gloriam non amisit. Merito ergo in mulieribus benedicitur, per quam mulieribus benedictio datur et mundus a maledictione liberatur. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Turbata est, inquit, non in vultu ejus, sed in sermone ejus. Non enim angelum, sed verba angeli attendebat, et quid illa tam officiosa salutatio sibi praetenderet, cogitabat. Hoc autem angelus sentiens ait: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Sed vis audire quam gratiam? Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Haec est causa illius salutationis. Hoc missus sum nuntiare tibi. Abscedat timor, cesset cogitatio, esto secura, nulla sollicitudine movearis. Haec enim verba non sunt timoris, sed gaudii. Paries enim filium, non utique alium, nisi omnium rerum Creatorem et Dominum. Creator tuus erit filius tuus, qui perfecte nascetur ex te. Et vocabis nomen ejus Jesum. Hoc enim nomen quicunque invocaverit, salvus erit. In hoc nomine omne genuflectetur coelestium, terrestrium et infernorum. De hoc ipse Dominus ait:« Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.» Hoc igitur in omnibus orationibus uti debemus. In hoc nomine ille non petit, qui contra Dei dispositionem, et contra suam, vel aliorum salutem petit. Imo vero qui taliter petit, contra hoc nomen petere, non dubium est. Sequitur: Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur. Ipse 152 enim, qui secundum se semper magnus est, tunc apud homines magnus factus est, quando ab hominibus cognitus est. Quem Petrus apostolus in persona totius Ecclesiae Altissimi Filium vocavit dicens:« Tu es Christus Filius Dei vivi.» Et dabit illi Dominus Deus sedem David Patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Recipit enim Dominus a Domino sedem David, secundum hoc quod filius est David. Regnat autem non solum in domo David, id est, in tribu Juda, verum etiam in domo Jacob, id est, in toto populo Israel. Per quod intelligitur quod in ejus regni exercitu omnes illi connumerantur, quicunque David et Jacob fidem et justitiam imitantur. Hoc enim regnum etiam nunc est; hoc imperium non deficiet, quia regnabit Dominus in aeternum, et in saeculum saeculi. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Non dubitat fieri quod angelus fieri promittit. Interrogat tantum quomodo fiat. Quoniam, quamvis virginem aliquando parituram audierat, quomodo tamen pareret non audierat. Dicit enim Isaias; Ecce virgo concipiet, et pariet filium; quomodo tamen pariat non dicit. Quia igitur virgo est, et virum non cognoscit, quomodo pariat, et virgo maneat, interrogat, quod nulli adhuc revelatum erat. Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Hic est modus pariendi. Ita concipies, ita paries. Jam nihil est quod te ulterius interrogare oporteat. Spiritus enim sanctus qui superveniet in te, et virtus Altissimi quae obumbrabit tibi et amplexabitur te, totamque intus et extra muniet te, faciet in te quod voluerit, et quomodo voluerit. Quod autem ait: Spiritus sanctus superveniet in te, hoc exposuit dicens, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Haec enim virtus communis est totius Trinitatis. Tota enim Trinitas unus Deus, et ipse Altissimus. Natus est igitur Christus de Spiritu sancto, et Maria virgine, id est, de virtute Spiritus sancti, quae una communis est et Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Nam et ipse Spiritus et Patris, et Filii Spiritus est. Filius autem, solius Patris Filius, et Pater solius Filii Pater est. Haec itaque virtus superveniens obumbravit Mariam, ex duabus naturis Christum Dominum operata.« Sicut enim anima rationalis, et caro unus est homo, ita Deus et homo, unus est Christus.» Quantum igitur humanitatem spectat, non solum a Patre, et a Spiritu sancto, verum etiam a se ipso, et factus, et creatus est Filius. Quantum vero ad divinitatem, nec factus, nec creatus, sed a Patre solummodo genitus. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Non solum, inquit, in te suae virtutis miracula his temporibus operabitur Deus, verum etiam in Elisabeth cognata tua, quam tu ipsa et vetulam esse, et sterilem ab infantia fuisse, optime nosti. Et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis, ut sciat omnis mundus, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Quid adhuc Judaei increduli dicent? Negant virginem peperisse, neque Evangelio credere volunt. Elisabeth tamen jam anum et sterilem peperisse negare non possunt. Utrumque mirabile est; utrumque contra naturam factum est. Neutrum fieri posset, nisi mutasset naturam, cui nihil impossibile est. Multa enim contra naturam fecit Deus, quae negare non audet Judaeus, virgam in serpentem, serpentem in virgam mutavit; aquas in sanguinem, et sanguinem in aquas convertit; mare aperitur; manna pluit; asina loquitur; petra fundit aquas; et Jordanis convertitur retrorsum. Sed quid dicam de virga Aaron, quae cum sicca esset, sub una nocte et frondes, et flores et fructus germinavit? Virga sicca nuces dare potuit, et virgo parere non potuit? Utique Deus operatur quidquid vult, et in matre tantummodo amisit potestatem? Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Auditis rationibus acquievit, et acquiescendo concepit. Ancilla, 153 inquit, Domini sum, non meae, sed illius sum potestatis; fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit angelus ab ea.
1.4
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Judaeae; et intravit in domum Zachariae; et salutavit Elisabeth. Virgo Dei plena ad montana conscendit, superiora petit; jam non in terris, sed in coelis mente habitat, et Spiritu conversatur. Festinat, properat, nihil negligenter agit, domum religiosam ingreditur, justam copulam, et sine querela incedentem videre desiderat, suaeque humilitatis, et mansuetudinis signa manifestat. Maria ad Elisabeth, Christus ad Joannem, domina ad ancillam, ad servum Dominus venire non dedignatur. Hoc enim quid aliud est, quam humilitatis exemplum? Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus. Dic, infans, dic, prophetarum omnium maxime, qui digne satis non propheta, sed plusquam propheta vocaberis, unde tibi haec exsultatio? Nondum natus es, et jam prophetas, matrem Domini in voce agnoscis, quam quia resalutare non potes, exsultando agis quod potes. Quam laetus ei occurreres, si jam natus eam videres, cujus voce audita exsultando obviam exire conaris! Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth, et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Prius filius, deinde mater per filium repletur Spiritu sancto. Filius intus latens docet, quid mater exterius agere debeat. Quasi enim magna vi Elisabeth interius commota, non solum Virginem resalutavit, verum etiam voce magna clamavit dicens: Benedicta tu inter mulieres. Id ipsum enim et angelus ait. Ab omnibus benedicitur, quae omni benedictione digna habetur. Et benedictus fructus ventris tui. Benedicta arbor, benedictus et arboris fructus. Benedicta virga de radice Jesse, benedictus et fios, qui de tali radice ascendit. Benedicta talis mater, benedictus et talis filius. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Neque sanctitas, neque religio, neque nobilitas aliqua hoc mihi praestitit, ut tanto honore, tantaque beatitudine digna fierem. Ego potius debui ire ad te; sed tua, tuique filii humilitas te coegit venire ad me. Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit, in gaudio infans in utero meo. In adventu, inquit, tuo non ego solum, sed et filius meus gratulatur, in tua salutatione laetatur, et quod voce non potest, gaudio facit. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Quae sunt enim, quae dicta sunt ei a Domino, nisi illa, quae superius angelus ait: Ecce concipies, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum? Et paulo post: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum. Anima, inquit, mea, mens mea, virtus mea, omnisque intelligentia, et conscientia mea magnificat Dominum, laudat, benedicit et praedicat. Magnificat autem et ille Dominum, in cujus bonitate magnificatur, et laudatur Dominus. Sic enim in discipulis magistri, sic in operibus suis singuli artifices laudantur, et magnificantur. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Modo, inquit, anima mea Deum magnificat. Modo ejus magnificentiam, de qua scriptum est,« Exaltata est magnificentia tua super coelos, Deus,» cunctis gentibus manifestat; in quo semper exsultavit, in quo semper delectata est, quem semper dilexit, cui totis visceribus adhaesit et cujus servituti se per omnia subjugavit. Et hoc merito: Quia respexit humilitatem ancillae suae. Respexit, et non despexit. 154 Ad quem enim respicit Deus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones ejus? Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Vera est prophetia, quam Veritatis mater de se ipsa prophetavit. Nulla enim ex eo tempore generatio fuit, quae ejus beatitudinem non praedicaverit. Semper enim ejus beatitudinem Ecclesia concinit, in qua simul omnes generationes continentur. Quia fecit mihi magna qui potens est. Imo, qui omnipotens est. Vere utique magna, et tam magna, quam magna nulli unquam alii vel fecit, vel facturus est. Ex ea carnem suscepit, et coeli terraeque Dominam et reginam eam constituit. Magna enim sunt haec. Et sanctum nomen ejus. Et ipse quidem potens est, et nomem ejus sanctum est, quod nulli in vanum suscipere licet; in quo baptizamur, et consignamur, sanctificamur et Christiani vocamur. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Ejus enim misericordia non in una progenie est. Non enim Judaeorum Deus tantum, sed a progenie in progenies dilatatur, et crescit, cunctis subveniens timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo. Praeterito pro futuro utitur. Fecit enim Dominus potentiam in brachio suo, id est, in virtute et fortitudine sua, quia diabolum vicit, infernum exspoliavit, et sanctorum animas secum ad coelestia vexit. Dispersit superbos mente cordis sui. Mente namque cordis sui, id est, secundum voluntatem suam, superbos Judaeos ubique terrarum Dominus dispersit, et cunctis nationibus subjugavit Unde Psalmista;« Disperge, inquit, illos in virtute tua, et destrue eos, protector noster, Domine.» De quibus adhuc subditur: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: in gloriam scilicet Judaeis promissam gentiles exaltans. Hoc enim Dominus semper agit:« Omnis enim, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.»-- Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Esurientes erant gentiles, qui coelestium mandatorum dulcedinem non gustaverant: divites, Judaei, qui legis et prophetarum divitiis abundabant. Illos autem spiritualibus bonis implevit; hos vero inanes et spiritualis intelligentiae vacuos abire permisit. Huc autem et illa conveniunt, quae alibi Dominus ait:« Beati, qui esuriunt, et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur.» Et:« Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram.»-- Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini ejus in saecula. Hoc est enim, quod in Psalmis dicitur.« Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac.» Recordatus enim misericordiae suae, sicut ad patres nostros, id est, Abraham et semini ejus locutus fuerat. Suscepit Israel, puerum suum. Suscepit enim, reconciliavit, tenuit et in patribus promissam haereditatem introduxit. Puerum utique Israel, non autem senem Israel, id est, non Veteris sed Novi Testamenti sectatores. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Decebat enim ut simul manerent, quatenus in illo parvo temporis spatio Elisabeth a Maria, et Joannes a Christo doceretur. Libet nunc intueri quantas tunc Zacharias, quantas Elisabeth lacrymas fuderit, quando virgo Maria inde, quando mundi gaudium, et stella maris in domum suam reversa est. Joannes quoque, quamvis adhuc in matris utero clausus, in ejus dicessus non parum doluit, qui in illius adventu tanto gaudio exsultavit.
1.5
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Nascitur hodie Joannes Baptista major prophetis, minor angelis, imo minor eo, qui minoratus paulo minus ab angelis. Unde ipse Dominus ait:« Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista; 155 qui autem minor est in regno coelorum, major est illo.» Hoc autem Apostolus exposuit dicens:« Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.» Hoc igitur solo minor est Joannes, quo nemo alius major surrexit natus de muliere. Unde ipse quoque Joannes ait:« Me oportet minui, illum autem crescere. Qui post me venit, ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere.» Minuitur enim Joannes capite truncatus: crescit vero Jesus in crucem exaltatus. Et audierunt vicini, et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Erant enim steriles in opprobrium in Israel, quamvis hoc aliud significaret. Corporis namque sterilitas non est peccatum. Mente vero steriles apud Deum in opprobrium sunt. Quantum igitur ad litteram, magnam ei Dominus misericordiam fecit, qui tanto pignore illam fecundavit. Unde et ipsa superius ait:« Sic mihi fecit Deus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.» Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Hac circumcisione neque Christus, neque Joannes indigebat; circumcisi tamen sunt, ne scandalo fierent, et ut legem adimplerent. Lex enim, et prophetae usque ad Joannem. De circumcisione multa ad Romanos Apostolus scribit, et non carnis, sed spiritus circumcisionem laudat. Spiritualis namque circumcisio non in uno, sed in omnibus membris fieri debet; ut neque manus operentur malum, neque oculi videant vanitatem, neque pedes ad fundendum sanguinem currant, neque aures detractionibus pateant. Sic omnia membra circumciduntur. Tali circumcisione omnia vitia et peccata tolluntur. Unde et octava die merito fiebat, in qua et ultima resurrectio fiet, quando membris omnibus circumcisis, id est vitiis et peccatis abscissis, totusque ex integro innovatus, omnique superfluitate mundatus homo ad immortalitatem resurget. Et respondens mater ejus dixit: Nequaquam; sed vocabitur Joannes. Nequaquam, inquit, Zacharias vocabitur, quamvis et hoc nomen dignum sit veneratione. Sed vocabitur Joannes, quod Dei gratia interpretatur; quia nullus inter natos mulierum familiarius illo Dei gratiam possidebit. Et dicebant ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. Hoc enim nomen angelus imposuit, non cognatio dedit. Sed unde Elisabeth hoc nomen scire potuit? Zachariae namque non Elisabeth dictum fuerat: Et vocabis nomen ejus Joannem. Qua in re credendum est, quamvis id scriptum non est, de angelica revelatione, vel alia qualibet divinitus facta inspiratione, eam hoc nomen didicisse. Innuebat autem patri ejus, quem vellet vocari eum. Qui quoniam voce hoc eis indicare non poterat, postulans pugillarem scripsit dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. Mirati enim sunt, cur utrique parenti hoc nomen puero imponere placuit. Quia cum nemo in illorum cognatione sic vocaretur, Dei nutu id fieri intellexerunt. Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. Sic enim angelus promiserat:« Pro eo, quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo, eris tacens; et non poteris loqui in diem quo haec fiant.» Loquente autem Zacharia, factus est timor super omnes vicinos eorum; et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes, qui audierant in corde suo, dicentes: Quid putas puer iste erit? qui contra naturam natus est, in cujus nativitate os diu clausum aperitur, mutus loquitur, et tam miracula fiunt? Etenim manus Domini erat cum illo. Ipsa igitur haec omnia operabatur in illo. Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae. Visitavit per praeconem, 156 visitavit per filium, praedicavit per utrumque, fecit per alterum. Uterque ad baptismum populos vocavit. Sed alter solummodo plebem redemit et in Spiritu sancto baptizavit. Unde et eidem Joanni dicitur:« Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto.» Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Domus David Ecclesia est, populusque fidelis et bellicosus, cui nulli adversarii resistere possunt. In hac autem cornu salutis Dominus erexit, Joannem videlicet, qui Christum praedicando praecessit. De hoc enim cornu salutis ipse David loquitur dicens:« Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo( Psal. CXXXI, 17).» Joannes igitur et cornu est, et lucerna. Cornu clamando; lucerna illuminando. Ipse est enim vox clamantis in deserto; ipse lucerna ardens et lucens. Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus. Sicut, inquit, per prophetas praenuntiatum audivimus, ita modo in hoc puero fieri videmus. Quem nobis Dominus mandavit ut faceret nobis salutem atque vindictam ex inimicis nostris, et liberaret de manu omnium qui nos oderunt. Hoc est enim, quod superius dixit:« Quia convertet corda patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum, parare Domini plebem perfectam.»-- Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti. Ad hoc, inquit, hoc nostrae salutis cornu Dominus erexit, ut cum patribus nostris misericordiam faceret, et testamenti sui non immemor, jusjurandum adimpleret in nobis, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis. In eo igitur, quod in nobis testamentum complevit, cum patribus nostris misericordiam fecit. Hoc enim Dominus Abrahae juraverat, dicens:« Semini tuo dabo terram hanc.» Per quam terram viventium significabat; quam non carnalibus, sed spiritualibus ejus filiis daturus erat. Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi. Ideo, inquit, ex inimicis nostris nobis Dominus salutem dedit, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, per quos vitia, et malignos spiritus intelligimus, non illis serviamus, sed illi. Sed quomodo serviamus? In sanctitate, et justitia coram ipso. Aliter enim servitia nostra Deus non respicit, neque sunt coram ipso, nisi in sanctitate et justitia serviamus illi. Hoc autem non ad tempus, sed omnibus diebus nostris.« Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.»-- Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Non solum enim propheta, verum etiam plusquam propheta vocatur Joannes, et hoc quidem, non a quolibet, sed ab ipsa veritate. Quod autem ante faciem Christi Domini Joannes praecesserit, parare vias ejus, ipse Dominus per prophetam loquitur dicens:« Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.» Unde enim ipse Joannes ait:« Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.» Praeivit igitur ante faciem Domini. Sed cur? Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum. Et hoc quidem faciebat, cum diceret:« Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.» Haec autem bona data sunt nobis per viscera misericordiae Dei nostri, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quibus misericordiae, charitatisque visceribus ipse Dei Filius visitavit nos oriens ex alto. Illuminare his, qui in tenebris, et umbra mortis sedent, secundum illud:« Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam:» ambulantibus« in regione umbrae mortis lux orta est eis.»-- Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Illi enim pedes in viam pacis diriguntur, qui non ad bellum, sed ad pacem currunt. De quibus dicitur:« Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona.»
1.6
[ CAP. II.] Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Quod enim mundus universus describitur, et sub unius potestatis tributum redigitur, magnae pacis indicium est. Si enim adhuc mundus repugnaret, et contra Romanum imperium dimicaret, nequaquam ejus edicto describi, vel sub tributum redigi potuisset. De hac enim 157 pace propheta praedixerat:« Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.» Et Psalmista:« Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis.» Quia enim princeps pacis oriebatur, pacem ubique fieri oportebat. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo, et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. His enim verbis apte monstratur, quod haec descriptio secundum familias facta fuerat. Unde et ad proprias civitates, atque familias ubicunque essent, singulos redire oportebat; quatenus communicato consilio, omnes simul tributum dare promitterent, et facta descriptione secundum unamquamque familiam, totius tributi summam colligerent. Venit itaque et Joseph cum Maria desponsata sibi uxore praegnante in Bethlehem civitatem David, ubi eorum familia habitabat, ut et ipse, sicut caeteri, eamdem faceret professionem. Factum est autem, dum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit Filium suum primogenitum. Ibi enim Christum nasci oportebat, quia sic per prophetam nuntiatum fuerat:« Et tu, Bethlehem terra Juda, non eris minima in principibus Juda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.» Primogenitus autem secundum legem filius dicitur, qui primus de matris utero procedit, sive alii filii sequantur, sive non sequantur. Cum enim lex statim post unum mensem omne primogenitum Domino offerre praecipiat, quis non intelligat, sine alicujus relatione primogenita dici, cum nihil adhuc gentium sit, cui hoc primogenitum referri possit? Quid enim si mater illico mortua fuerit, vel si ulterius filium non genuerit? Nunquid idcirco primogenitus ille non erit, qui ex ea jam natus, et post unum mensem Deo oblatus, ab ipsa lege primogenitus est vocatus? Igitur aut lex mentitur, aut primogenitus aliquando sine relatione dicitur. Peperit itaque beatissima Virgo; concipiens virgo, pariens virgo, et in aeternum permanens virgo. Clausa ante partum, clausa in partu, et clausa post partum. Peperit, inquit, filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. O pietas immensa! o humilitas ineffabilis! o sacramentum inenarrabile! Deus homo fit, aeternus, temporalis, immensus, immortalis, passibilis, parvis pannis involvitur, qui coeli ambitu prae magnitudine non continetur. Quis audivit unquam tale? Quis vidit huic simile? Reclinatur in praesepio, et panis vivus qui de coelo descendit, non hominibus, sed pecoribus anteponitur, id est non Judaeis, sed gentibus manifestatur. Tunc« cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui.» Sed quid dicam, quod coeli terraeque Creator, quod Rex regum et Dominus dominantium non habuit locum in diversorio? Sic enim Apostolus ait:« Quia cum omnium dives esset, pro nobis pauper factus est.»-- Et pastores erant in regione eadem, vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit eos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Quantum enim ad litteram, ea causa esse videtur, ut prius pastoribus haec verba angelus nuntiaret, ne quasi incauti stabulum intrarent, et praesepe adire tentarent, in quo puer positus erat. Spiritualiter autem, stabulum Ecclesia, praesepe Scriptura divina, pastores vero episcopi et doctores intelliguntur. Stabulum enim 158 vocatur Ecclesia, ad quam Dei animalia undique confluunt, ibique stant, et morantur in ea. Unde scriptum est:« Animalia tua, Domine, inhabitabunt in ea.» Haec autem animalia, quasi in praesepio, in divina Scriptura cibis spiritualibus nutriuntur. Ibi positum inveniunt Christum, ibique comedunt panem vivum. Beati, qui hujus praesepis cibis aluntur, et deliciis ibi positis reficiuntur. Vos autem, Ecclesiae pastores, vos episcopi et sacerdotes, audite et intelligite. Vobis angelus loquitur. Vobis hoc magnum gaudium evangelizat; quia vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Vobis datum est audire et intelligere secreta coeli. Nuntiate ergo quod audistis, praedicate quod vidistis, nolite celare quod cognovistis. Toties enim Christus in stabulo oritur, toties ut parvulus in praesepio ponitur, quoties haec in Ecclesia praedicatis, quoties virginis partum et Christi nativitatem aliis nuntiatis. Inde enim hodierna festivitas nativitas Domini vocatur: non quod Dominus hodie nascitur, non quod nunc de virgine oriatur, sed quia ejus nativitatis memoria hodie innovatur, et in illius commemoratione celebratur, et praedicatur. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Utinam hoc signum Judaei susciperent, et Christum nobiscum in praesepio quaererent! Quamvis enim pannis sit involutus et sub velamine litterae jaceat occultus, invenirent tamen, si eum quaesissent, et intelligerent, si credidissent. Quicunque igitur es qui vis videre Jesum, accede ad hoc praesepe, scrutare Scripturas, remove pannos, pelle litteram:« Littera enim occidit, spiritus autem vivificat,» et tunc videbis, quod videre non poteras. Sic enim Ecclesiae pastores eum quaerunt, et quaerentes inveniunt, et invenientes venerantur et credunt. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Dominum, et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
1.7
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in coelum, pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Pastores, inquit, loquebantur ad invicem, et de his, quae audierant, et viderant, inter se tractantes dicebant: Mira sunt quae audivimus, stupenda quae vidimus: coelis gloria, pax terris promittitur. Salvator hodie natus est nobis, rex novus hodie datus est nobis, qui est Christus Dominus in civitate David. Quid igitur facimus? Cur moramur? Transeamus usque Bethlehem: ipsa enim est civitas David, et videamus hoc Verbum et credamus, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quod factum est. Quantum enim ad se, neque factum, neque creatum est. Factum tamen quodammodo est, quia Verbum caro factum est. Quod Dominus ostendit nobis. Videamus corporaliter, quod Dominus ostendit nobis spiritualiter, et quod mente concepimus, et fide tenemus, restat ut oculis intueamur. Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. In stabulo stellam, in praesepio solem invenerunt; quia Maria Stella maris, Sol justitiae Christus vocatur. Recedant igitur tenebrae, fugiat caligo, quia stella in stabulo, et sol in praesepio fulget. Fetor quoque ibi esse non potest, ubi est flos campi, et lilium convallium, cujus odore suavissimo nimium delectata Ecclesia, dicit:« Trahe me post te, et curremus in odorem unguentorum tuorum.» Sed quid de matre Domini dicam? cujus odoris fragrantiam rex sapientissimus Salomon admirans ait:« Quae est ista, quae ascendit per desertum, quasi virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?» Ubi enim omnium aromatum fumus redolet, ibi fetoris indicium esse non potest. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Hic est enim ille puer, de quo scriptum est:« Puer natus est nobis, Filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia. Amodo, et usque sempiternum. Zelus Domini exercituum facit hoc.» His enim pacis verbis nativitas et nobilitas, virtus et fortitudo, imperium et justitia, et caetera, quae ad laudem et gloriam hujus pueri pertinent, describuntur. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt, et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. O Mater sapientissima, et sola talis Filii dignissima, quae 159 omnia verba haec in corde suo ideo conferebat, nobisque conservabat, et memoriae commendabat, ut postea, ipsa docente, ipsa narrante et nuntiante, scriberentur, et in universo mundo praedicarentur, cunctisque nationibus nuntiarentur. Ab ipsa enim haec apostoli audierunt. Haec in ejus schola evangelistae didicerunt, et ipsa dictante scripserunt, nobisque legenda mandaverunt. Quis igitur Evangeliis non credat? Quis eis contradicere praesumat, quae aut Matris, aut Filii auctoritate muniuntur? Quaedam enim apostoli, et evangelistae a matre Domini audierunt, quemadmodum ista, et caetera quae de Salvatoris infantia scripta sunt. Plurima vero visu, et auditu ab ipso Domino didicerunt. Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierant, et viderant, sicut dictum est ad illos. Beati isti pastores, qui Christum Dominum videre meruerunt, et Deum laudantes, et glorificantes ea quae audierant et viderant crediderunt. Beati illi pastores, qui usque hodie in Ecclesiae praesepio, id est, in sacris voluminibus Christum quaerunt, et in eum fideliter credunt, ejus nativitatem nuntiantes, ejus fidem praedicantes, et eum ubique laudantes et glorificantes.
1.8
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Nobis, non sibi circumciditur Dominus. Sicut enim nobis est natus, nobis baptizatus, et passus, ita et nobis est circumcisus. Primus Abraham circumcisus est, de quo Apostolus ait:« Qui signum accepit circumcisionem, signaculum justitiae fidei.» Data est igitur circumcisio, non ut peccata tolleret, quod baptismi praecipuum est, sed ut aliquid significaret, et quadam differentia Judaeorum populum ab aliis gentibus separaret. Quamvis itaque propter mandati transgressionem quicunque olim non circumcideretur, damnabatur, nemo tamen per circumcisionem justificabatur. Ut enim Apostolus ait:« Circumcisio quidem prodest, si legem observes. Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio, sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera.» Magnum igitur aliquid significat circumcisio, et tam magnum aliquid, ut cuicunque eo modo circumcisus non fuerit, ut interim de parvulis taceamus, salvari non possit. De hac enim circumcisione scriptum est:« Circumcidite corda vestra, et non corpora vestra.» De carnis vero circumcisione Apostolus ait:« Ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.» Haec circumcisio in Christo completa est, in quo et aliae legis caeremoniae consummatae sunt.« Finis enim legis Christus est ad justitiam omni credenti.» Ideo enim ipse circumcisus est, ut legem compleret, et bonam esse ostenderet, ejusque nobis significationem commendaret. Unde et ea nocte, qua traditus est, cum discipulis agnum comedit, et mox quid significaret ostendit, dum panem et vinum benedicens, ait:« Accipite, et comedite: Hoc est corpus meum; et: Bibite, ex hoc omnes: Hic est enim calix novi testamenti, qui pro vobis, et pro multis effundetur.» Et hoc sacramentum tunc ab eo, et in eo esse completum, neque ulterius secundum litteram agendum esse, vel intelligendum, protinus ostendit, dicens:« Amen, dico vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, donec bibam illud vobiscum novum in regno Dei.» Sic igitur vetus testamentum complevit et confirmavit, litterae finem imposuit, et spirituali novaeque intelligentiae principatum Dominus tribuit. Consummata est ergo lex, atque pertransiit secundum litteram; manet autem semperque manebit secundum spiritualem intelligentiam. Unde ipse Dominus ait:« Coelum, et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.» Itemque:« Amen, dico vobis, non praeteribit unum iota, neque unus apex ex lege, donec omnia compleantur.» Et Judaei quidem in uno membro circumciduntur; quare tamen circumcidantur, non intelligunt. Christiani vero, quid circumcisio significat, 160 intelligentes, non unum tantum, sed omnia membra circumcidunt, non pellis incisione, sed totius superfluitatis abjectione. Qui enim non occidit, non moechatur, non concupiscit rem proximi sui, non mentitur, non furtum facit; qui nulli nocet, nulli injuriam facit, vana videre, vel audire, vel cogitare non appetit; iste interius et exterius perfecte circumcisus est. Hoc illa Judaeorum circumcisio significat. Sine hac significatione inutilis est. Si enim intelligerent, quid significet.« Sint lumbi vestri praecincti,» haec est enim illius circumcisionis expositio, non se fortasse ulterius inutiliter vulnerarent. Multa sunt, quae de circumcisione dici possunt, sed haec pauca, quasi seminaria quaedam, nos dixisse sufficiat.
1.9
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini. Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Scriptum est enim in lege Moysi, quod mulier, quae« suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus, et die octavo circumcidetur infantulus. Ipsa vero triginta diebus manebit in sanguine purgationis suae, Omne sanctum non tanget, nec ingredietur sanctuarium, donec compleantur dies purgationis ejus.» Hac enim lege beata Virgo Maria non tenetur, quae, nullo suscepto semine, virgo concepit, virgo peperit, clausa ante partum, clausa in partu, et post partum clausa permansit. Ad cujus distinctionem Moyses non simpliciter dixit:« Mulier, quae pepererit masculum, sed cum additamento, quae suscepto semine masculum pepererit, immunda erit septem diebus.» Haec autem quid significent, in Levitico exposuimus. Exspectavit tamen virgo Maria, donec omnes purgationis dies complerentur; quod non sibi, sed aliis mulieribus lex constituerat. Non enim de ea dictum fuerat,« omne sanctum non tanget,» quae ipsum Sanctum sanctorum in gremio tenebat, in sinu fovebat et virgineo lacte nutriebat. Completis autem diebus, tulerunt puerum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur. Ex eo namque tempore, quo primogenita Aegyptiorum Dominus interfecit, omnia primogenita filiorum Israel sibi vindicavit, sibique offerri praecepit. Sed cur haec? nisi ut omnia prima et maxima, omnia meliora et chariora Domino offerantur. Offeramus igitur ei fidem nostram; offeramus animas nostras, quae non de terris, sed de coelis originem habent, et quae prima in nobis, et praecipua, et maxima sunt. Et ut darent hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Turtur enim castissimum animal est; columba vero felle et amaritudine caret. Qui igitur corporis, et animae castitatem et innocentiam custodiunt, illi equidem par turturum aut duos pullos columbarum Domino offerunt; et talis quidem hostia Domino placet, in qua nos ipsos ei offerimus et corpus et animam innocenter casteque viventes ei dicamus. Talem igitur hostiam matrem Domini offerre decebat, cujus tota vita castitas, et innocentia fuit.
1.10
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. Qualis enim, et quantus Simeon iste fuerit, breviter ostendit, dum eum justum, et timentem Dominum populi consolationem exspectare, et desiderare dicit, cui et Spiritus sanctus, qui in eo erat, Filii Dei adventum revelaverat atque promiserat. Et hoc est, quod ait: Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Quanto desiderio videndi 161 Dominum senex iste beatissimus aestuabat, quem jam aetas de hoc saeculo exire cogebat, sed Dei responsio retinebat? Mori enim cupiens, mori non poterat, quia Christum Domini necdum viderat, de quo sibi factum responsum audierat; Non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Hoc igitur desiderabat, hoc mente tractabat, hoc semper cogitabat dicens: Scio, quia veniet: quando eum videbo? Veni Domine Jesu, solve mihi vincula, et me jam nunc in pacem abire dimittet. Dum autem hoc secum diceret, dum hoc desiderio aestuaret, dictum est illi a Spiritu sancto...... quem quaeris, nunc eum....... festina; vade ad templum. Et venit in Spiritu ad templum, id est, Spiritu jubente venit ad templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas. Cum, inquit, parentes ejus puerum Jesum in templum inducerent, ut secundum consuetudinem legis pro eo facerent, occurrit senex, brachia extendit, et parentibus ait: mihi eum date; mihi debetur, mei officii est; ad hoc missus sum; huic obsequio reservatus sum. Deinde laetus et exsultans accepit eum in ulnas suas. Mox senectus fugit, et juvenilis vigor adfuit, et fortitudo. Qui prius se ipsum ferre vix poterat, nunc leviter puerum ferens exsultat. Eleganter igitur dictum est:« Senex puerum portabat, puer autem senem regebat, quem Virgo peperit, et post partum Virgo permansit, ipsum, quem genuit, adoravit.» Et benedixit Dominum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Te inquit, benedico; promissio tua completa est. Completum et est desiderium meum, quia video Christum tuum Dominum meum. Dimitte igitur servum tuum in pace, quia vidi salutare tuum. Jesus enim Salvator, sive Salutaris interpretatur; de quo scriptum est:« Notum fecit Dominus Salutare suum; ante conspectum gentium revelavit justitiam suam.» Hoc enim lumen, hanc lucem, hunc solem, hunc tantum splendorem parasti, atque misisti, ante faciem omnium populorum. Ad quid? Ad revelationem, et illuminationem gentium, et ad gloriam plebis tuae Israel. Hoc enim lumine et gentes illuminantur, et Judaei glorificantur. Magna enim gloria illis est, quod de illorum gente hoc tantum lumen exortum est.
1.11
Et erat pater ejus et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. Cur autem Pater ejus dicatur Joseph, in sequentibus evangelista ostendit dicens:« Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Joseph.» Non igitur in rei veritate, sed in hominum opinione: erat Jesus filius Joseph. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum, cui contradicetur. Hoc est enim, quod de se ipso Dominus ait:« In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.» Illis enim in ruinam positus est Dominus, qui ejus signo contradicunt. Illis vero in resurrectionem, qui ejus signa, et prodigia venerantur, et credunt, quoniam illi in interitum ruunt, isti autem ad gloriam resurgunt. Quod enim de Virgine natus, magnum et inauditum signum est. Huic autem signo nos credimus, Judaei contradicunt. Resurrexit, coelos ascendit. Et hoc quidem signum est. Sunt autem et multa alia signa, quae fecit Dominus Jesus, quibus infideles contradicunt, et excaecantur; fideles credunt, et illuminantur. Sic igitur positus est aliis in ruinam, et aliis in resurrectionem. Et 162 tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius; gladius utique spiritus, qui est Verbum Dei, ut tibi ex multis cordibus revelentur cogitationes, quas nemo, nisi Spiritu sancto revelante, cognoscere potest. Ut enim de aliis taceamus, ipsas filii sui cogitationes eam cognovisse ex eo intelligere possumus quod ad nuptias vocata, hoc quod ille facere disponebat, ipsa ut faceret admonebat, dicens:« Vinum non habent.» Cui cum ille responderet:« Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea,» ipsa, gladio spiritus per eam transeunte, futura praenoscens, ait ministris:« Quodcunque dixerit vobis, facite.» Hoc enim illa non dixisset, si ejus cogitationes non cognovisset. Possumus autem et per hunc gladium, quo non corpus, sed anima, vulneratur, immensum illum dolorem intelligere, quo Virgo beatissima de morte unigeniti Filii sui vulnerata et percussa est. Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Christi namque passio multorum cordium cogitationes, et secreta mysteria revelavit, quoniam prophetarum dicta, cogitationes, et scripta ibi revelata, et consummata sunt. Quis enim, nisi Christus passus esset, intelligere posset, quid Propheta cogitasset, cum diceret:« Foderunt manus meas, et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea?» Itemque:« Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi, quoniam Dominus suscepit me.» Sunt autem et alia multa nobis quidem revelata, quae ideo Judaei intelligere non possunt, quia super Christo dicta non credunt. Unde in Apocalypsi cum beatus Joannes omnium prophetarum librum signatum vidisset, multumque fleret, quod nemo eum aperire potuisset, dictum est ei:« Noli flere: ecce vicit Leo de tribu Juda, radix David aperire librum, et solvere septem signacula ejus.» Qua in re manifestum est omnium prophetarum cogitationes et occulta mysteria Christi passione revelata esse. Et hoc quidem velum templi significavit, quod eo moriente scissum est, ut omnibus apparerent Sancta sanctorum. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua erat usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem in Israel. Haec igitur mulier venerabilis, cujus nobilitas extollitur, continentia laudatur, aetas commendatur, religio praedicatur, idonea valde et digna erat quae Dei Filio testimonium perhiberet. Tales enim non minus, quam viri in testimoniis suscipiuntur. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth. Multa hoc in loco scribit Matthaeus evangelista, quae Lucas praetermittit. Sicut econtra haec, quae hic Lucas, Matthaeus praetermisit. Admonitus enim in somnis Joseph, ut Matthaeus ait:« Secessit cum puero in Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis.» Defuncto autem Herode, rediit in Galilaeam, et sicut hic scribitur, habitavit in civitate Nazareth. Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Secundum humanitatem namque crescebat, quia secundum humanitatem puer erat. Divinitas autem crescere non poterat, quia ubicunque est, et omnia continet. Quotiescunque igitur Christus crescit, vel confortatur, vel tale aliquid agit, omnia ad hominem referantur.
1.12
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus Jerosolimam, secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. Religiosi parentes per annos singulos ibant in Jerusalem, 163 ut legem audirent, sacrificiis participarent, solemnitatibus interessent, et ejus adhuc umbrae serviebant, cujus jam veritatem tenebant. Tota enim illa solemnitas Christi passionem, resurrectionem, et caetera quae de eo scripta sunt significabat. Erat igitur simul cum caeteris Jesus in solemnitate, qui totius erat causa solemnitatis. Permistus turbis videbatur ab omnibus, laudabatur ab omnibus in lege et prophetis praedicabatur, in sacrificiis significabatur, et a nemine cognoscebatur, quia duplici velamine tegebatur. Inde velamine litterae, hinc carnis pariete. Unde scriptum est:« En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.» Ipse jugulabatur in agnis, immolabatur in vitulis, et in omnibus sacrificiis offerebatur. Mater quoque ejus multa ibi in lege et prophetis cantare audiebat, quae de ipsa dici intelligebat, et in se jam completa esse sciebat. Qualia sunt:« Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Itemque:« Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet:» et multa alia. Merito igitur per annos singulos illuc veniebant, ubi suas laudes ab omni populo praedicari audiebant. Tandem autem, consummatis diebus, et completa solemnitate, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem. Tunc enim Judaeorum solemnitates completae sunt, quando Christo Domino nostro a mortuis resurgente, vetera omnia transierunt, et facta sunt omnia nova. Et tunc quidem remansit puer Jesus in Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, per quam sanctam Ecclesiam intelligimus. Unde et dicitur:« Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.» Hoc autem parentes ejus, id est Synagoga, et Judaeorum populus non cognoverunt; sed eum in comitatu esse aestimantes, venerunt iter diei. Stulti Judaei, qui secum adhuc eum esse putabant, quem jam occiderant, et dicentem audierant:« Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.» Et in Psalmis:« Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.»-- Requirentes autem eum inter cognatos, et notos, et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem requirentes eum. Hoc enim tunc spiritualiter completum est, quando post Christi passionem quidam Judaeorum corde compuncti venientes ad apostolos,( hoc enim fuit quaerere Christum, et redire in Jerusalem) dixerunt:« Quid faciemus, viri fratres?». Quibus apostolus Petrus:« Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum.» Hos igitur et caeteros, qui tunc temporis crediderunt, significabant parentes Jesu; quoniam sicut illi ignorantes eum perdiderant, ita et isti ignoranter eum occiderant. Unde et beatus Petrus:« Et nunc, fratres, inquit, scimus, quoniam per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.» Merito autem parentes Jesu hoc in loco Synagogam et Judaeos significant, quando in Jerusalem eum duxisse narrantur, ut ea in significatione jam fieri viderent, quae postea in cruce passurus erat. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem. Post triduum in templo invenitur Jesus; quia post resurrectionem, quae die tertia facta est, ab his, qui eum quaerunt, in Ecclesia reperitur. Ante triduum quidem non inveniebatur, quia non Deus, sed homo tantum ab hominibus putabatur. Sed ubi invenitur? In templo, in Ecclesia, in conventu fidelium, in medio doctorum, et in coetu episcoporum. Qui igitur quaeris Jesum, veni ad templum, veni ad Ecclesiam, veni ad episcopos et sacerdotes, audi quid ipsi dicunt, ibi enim videbis Jesum. Ibi sedet in medio doctorum, in cordibus eorum. Ibi eos audiens docet, et interrogans instruit. Illi omnes actus nostri et cogitationes respondent. Nihil ei absconditur, omnia videt, et cuncta ei loquuntur. Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia, et responsis ejus. Ipse igitur interrobagat, ipse respondebat, ipse et suas, et illorum quaestiones solvebat; morem agens peritissimi 164 magistri, qui nunc interrogando, nunc respondendo, discipulos instruit. Et videntes admirati sunt. Admirati, inquit, sunt parentes ejus, cum eum in templo in medio doctorum sedere vidissent. Admirantur usque hodie Judaei quicunque ad Ecclesiam veniunt, et ad fidem convertuntur, dum ibi Christum vident, quem ipsi Messiam vocant, quem in Synagoga, et inter cognatos, et notos, nulla illorum expositione videre, vel intelligere potuerunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus, et ego dolentes quaerebamus te. Diximus jam, per matrem Domini Synagogam significari, de qua Dominus secundum carnem originem duxit. Haec autem quocunque tempore ad Ecclesiam veniens, ibique veritatem intelligens, suam ignorantiam, et Christi absentiam admiratur et admirando dicit: Fili, quid fecisti nobis sic? Cur nos reliquisti, et ad gentium Ecclesiam pertransisti? Ecce pater tuus, populus Judaicus, et ego dolentes quaerebamus te. Hoc est enim, quod Apostolus ait:« Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam.» Quaerunt Jesum, et non inveniunt, quia nondum ad templum, et ad Ecclesiam pervenerunt. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis, quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? Quid est, inquit, quod me quaerebatis? Quid est, quod me in comitatu infidelium, et extra Ecclesiam esse putabatis? hic eram: hic me quaerat, qui quaerere vult. An nesciebatis, quia in his, quae Patris mei sunt, et inter illos, qui Patris mei voluntatem faciunt, oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. Cur non intellexerunt? Quoniam eos significabat. Et descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. Audiant hoc subditi, et subditi esse non dedignentur, siquidem omnibus praelatus subditus fieri non est dedignatus. Praelati quoque non superbiant, et in Joseph praelato, ei in Christo subdito intelligant, quia saepe fit ut majoris meriti sint subditi quam praelati. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. Nisi enim ipsa ea conservasset, nos ea non haberemus. De ejus namque thesauris nos ista suscepimus. Et Jesus proficiebat sapientia, aetate, et gratia apud Deum, et homines. Proficiebat enim non secundum divinitatem, quae quidem in nullo vel crescere vel minui potest, sed secundum humanitatem, qua nobis similis factus est.
1.13
Hinc autem sequitur, quo tempore Joannes Baptista baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum praedicare coepit. Quod quia in Matthaeo expositum est, ut hic exponatur, necessarium non est. Sed notandum quod non solum aqua, sed et poenitentia baptismus vocatur. Praedicabat igitur Joannes baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, sed non dabat remissionem peccatorum. Unde et his, quos baptizabat, dicebat:« Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem venit post me, fortior me est, ipse vos baptizabit in Spiritu, et igne.» Illis itaque baptismus, significatio, et praeparatio quaedam erat futuri baptismi.[ CAP. III.] Et interrogabant eum turbae dicentes: Quid ergo faciemus? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas det non habenti, et qui habet escas similiter faciat. In una enim tunica tantum vestimenti intelligitur, quantum unicuique sufficere possit ad corporis necessaria. Qui ergo his superabundat, det non habenti. His igitur verbis tenacitas, et avaritia tollitur, et pietas, et misericordia commendatur. Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, 165 et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam constitutum est vobis, faciatis. Hoc enim constitutum fuerat, quod et caeteris omnibus. Una enim lex omnibus per Moysem data fuerat. Unde et Dominus ipse dicebat:« Super cathedram Moysis sederunt Scribae, et Pharisaei; quaecunque dixerint vobis facite.» Hoc enim unum constitutum, si bene intelligatur, omnibus sufficit ad salutem. Interrogabant autem eum et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, nemini calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris. His enim docemur ut eos, quos ad vitae perfectionem convertere nequimus, saltem, ut se a malo contineant, admoneamus. Hoc enim aliis prodest, et illis. non obest. Gentiles enim erant isti, et majora suadenti non credidissent.
1.14
Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Eli, qui Mathat, qui fuit Levi. Aliter autem secundum Matthaeum Joseph filius est Jacob, qui fuit Mathat, qui fuit Eleazar. Duorum igitur filius est Joseph, Eli scilicet et Jacob. Sed alterius secundum carnem, et alterius secundum legem. Praecipit enim lex ut si frater mortuus fuerit non habens semen, frater ejus defuncti uxorem suscipiat, ad suscitandum semen fratris sui. Mortuus est igitur Eli sine semine, cujus uxorem accepit Jacob, de qua genuit Joseph. Sic igitur Joseph duorum patrum filius est, alterius secundum carnem, et alterius secundum legem. Dicuntur autem fratres, non solum ex eisdem parentibus natis, verum etiam omnes, qui de eadem tribu sunt. Unde et Booz, quamvis non fuisset filius Elimelech et Noemi, accepit tamen Ruth Moabitidem uxorem Maalon, eo quod esset de tribu Juda, sicut et ille, et genuit ex ea filium, quem vocavit Obeth. Fuit igitur Obeth filius Booz, et Maalon, sicut Joseph filius Eli et Jacob.[ CAP. IV.] Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane, et agebatur a Spiritu in desertum diebus quadraginta; et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo, et ipse docebat in Synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. Non est autem intelligendum quod statim post jejunium de deserto Dominus rediens, in Synagogis praedicare, et miracula facere coepisset. Alioquin verum non esset, quod Joannes de vini miraculo ait:« Hoc fecit initium signorum Jesus in Chana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam.» Intelligendum est igitur quia toto illo anno, quo Salvator noster baptizatus fuerat, neque in Synagogis publice praedicavit, neque miracula aliqua fecit. Habebat tamen paucos discipulos, sicut et Joannes, qui eum sequebantur et audiebant. Anno autem jam fere evoluto, cum iterum Joannes eum ambulantem vidisset, ait:« Ecce Agnus Dei;» et audientes duo discipuli ejus, quorum alter erat Andraeas frater Simonis Petri, secuti sunt Jesum, et manserunt cum illo die illo. Illo, inquam, et non amplius. Tunc autem Andraeas duxit fratrem suum Simonem ad Jesum. Cui Dominus:« Tu es, inquit, Simon filius Jona? Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. In crastinum autem voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit ei: Sequere me.»--« Die autem tertio nuptiae factae sunt in Chana Galilaeae, et erat mater Jesus ibi. Vocatus est autem Jesus, et discipuli ejus ad nuptias.» Illi scilicet discipuli, quos tunc habebat, nondum enim apostolos vocaverat. Postea enim, ut alii evangelistae scribunt, Petrum et Andraeam, qui pridie ad eum venerunt, et Jacobum, et Joannem ad mare Galilaeae de piscatione vocavit( Matth. X, 1; Marc. III, 13; Luc. VI, 13). Post haec autem,« cum Dominus audiret, quia Joannes traditus esset,» ut Matthaeus evangelista scribit,« descendit in Capharnaum maritimam, et habitavit ibi.» Inde publice praedicare coepit, et divulgata est fama ejus per totam terram illam.[ CAP. V.] Cum autem undique turbae irruerent in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genezareth. Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum, et sedens docebat de navicula turbas. Ut cessavit 166 autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate rete ad capturam. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Et venientes socii, qui erant in alia navi, impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. Quo viso miraculo, Simon perterritus ait: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Cui ipse: Noli timere. Ex hoc jam homines eris capiens. Cumque illi ad suam, et illi ad suam stationem perrexissent, paululum commoratus, vocavit Petrum, et Andraeam dicens:« Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis omnibus, secuti sunt eum. Et procedens pusillum, vocavit Jacobum, et Joannem, et secuti sunt eum.» Sic igitur se habet ordo. Unde manifestum est quod ea, quae hic sequuntur, non servant ordinem. Sed quia constat, Salvatorem nostrum duos annos tantummodo, et tres menses praedicasse( si quidem illo anno, quo baptizatus est, a praedicatione quievit) volo hic breviter retractare atque corrigere quaedam, quae me in Apocalypsi minus caute dixisse memini. Cum enim illum locum exponerem, in quo mulier a facie draconis in deserto fugisse narratur, ubi pascuit eam per tempus, et tempora, et dimidium temporis, id est diebus mille ducentis sexaginta, dixi, Christum tres annos et dimidium praedicasse. Sed haec non ad Christum, sed ad tempora Antichristi referenda erant, qui tres annos et dimidium regnabit, in quibus Salvator noster cibis spiritualibus, et Scripturarum consolationibus, et sanctorum exemplis sanctam Ecclesiam pascet et nutriet, ne in illa tam immensa perturbatione nimium fatigata deficiat. Sed de his hactenus.
1.15
Et egressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo. Praedicaverat enim Dominus Jesus in Judaea, et suae virtutis potentiam in signis, et miraculis ostenderat, et deinde regressus est in Galilaeam. Sed quomodo regressus est? In virtute Spiritus. Semper enim Filius in Patre, et Pater in Filio, et in utroque Spiritus sanctus. Quamvis igitur semper in virtute Spiritus iret Jesus, tunc tamen hoc praecipue agere videbatur, quando in sermone, et opere suae virtutis potentiam demonstrabat. Unde et subditur: Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. Ideo enim ab omnibus magnificabatur, quia in virtute Spiritus praedicabat. Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die Sabbati in Synagogam, et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetiae Isaiae. In Nazareth nutritus erat, sed litteras in Nazareth non didicerat. Surrexit tamen legere, quatenus his, inter quos nutritus fuerat, legendo miraculum faceret: nunquam enim alibi hoc eum fecisse legimus. Si enim alibi hoc fecisset, litteras a magistro didicisse putaretur. Hoc autem isti opinari non poterant, qui eum ab infantia cognoverant, et in scholis nunquam viderant, et nunquam amplius legentem audierant. Sed nota, quod ait: Intravit secundum consuetudinem suam in synagogam. Hanc enim consuetudinem Christiani habere debent, ut quotidie ad ecclesiam veniant, quotidie vel ipsi legant, vel, si hoc non valeant, alios legentes audiant. Et ut revolvit librum, invenit ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium synagogae oculi erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos: quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ejus. Non enim mirabantur quia legebat, nisi fortasse pro eo, quod litteras non didicerat; sed quia ea quae legebat mirabiliter exponebat. Erant enim verba illius gratiae plena, cunctisque ad audiendum suavia; secundum illud:« Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.» Itemque:« Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel, et favum ori meo.» Hanc enim gratiam, et dulcedinem non tantum lectio, quantum lectionis expositio dabat. Videamus igitur, quid haec Isaiae prophetae, imo Salvatoris nostri lectio significet. De se enim ipse eam intellexit, et in se dixit completam. Spiritus, inquit, Domini super me. Ipse enim est ille 167 flos de radice Jesse,« super quem requiescit Spiritus Domini, Spiritus sapientiae, et intellectus, Spiritus consilii, et fortitudinis, Spiritus scientiae, et pietatis, et Spiritus timoris Domini.». Ipse est, de quo scriptum est:« Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.» Decet enim, et multum convenit ut talis eligatur, et in regem ungatur, qui et iniquitatem oderit, et justitiam dilexerit. Dicat igitur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me. Illis utique pauperibus, de quibus dicitur:« Beati pauperes spiritu.» Unus ad eum dives venit, qui, ejus verbis auditis, tristis abiit, quia multas habebat possesiones. Merito igitur non divitibus, sed pauperibus Dominus praedicat. Sanat autem contritos corde, quia talibus ejus medicina facile subvenit. De quibus Psalmista;« Sacrificium inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum, et humiliatum Deus non spernit.» Habeat igitur cor contritum, qui a Deo sanari desiderat. Praedicat et captivis remissionem, non qua dimittantur a Babyloniis sed qua liberentur a daemoniis. Praedicat et caecis visum, interiori lumine excaecatis. De qua scilicet caecitate Apostolus ait:« Caecitas ex parte contigit in Israel.» Dimittit confractos in remissionem, quia quos diabolus laedendo contriverat, ipse sanando, et peccata dimittendo, ad indulgentiam vocat. Annum vero Domini acceptum, et diem retributionis praedicat dicens:« Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.» Itemque:« Multi prophetae, et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt.» De hoc anno accepto, et hoc die retributionis Apostolus ait:« Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.» Et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? Hoc igitur solum minus habere videbatur, quod extraneus non erat, quod ejus parentes noverant, et quod ibi nutritus fuerat. Si enim aliunde venisset, eisque omnino incognitus esset, tunc eis per omnia venerabilis, omnique reverentia dignus haberetur. Utique dicitis in hanc similitudinem: Medice, cura teipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Hoc enim derogando dicebant, et ea, quae de ipso audierant, non credebant. Et tale est ac si dicerent: Si medicus es, si infirmos curare, et languores pellere potes, quod nos non credimus, cura prius teipsum, cura carnem tuam, parentes scilicet, vicinos, propinquos, et patriam tuam, et ea, quae in Capharnaum, et aliis civitatibus te fecisse audivimus, fac et hic in patria tua, ut nos videamus. Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Ideo, inquit, non curo patriam meam, quia ei acceptus non sum, quia fidem in ea non invenio, et quia mihi, sicut caeteri, non credunt in patria mea. Delectatur in verbis meis, admiratur in sermonibus meis, et scandalizatur in parentibus meis; tantoque me minus cognoscit, quanto plus prae caeteris me notum habuit. In veritate dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum annis tribus, et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sareptam Sidoniae, ad mulierem viduam. Non ad vos, inquit, missus sum; non vos curare, et sanare veni, quia non ad omnes viduas missus est Elias. Hoc enim ille significabat; et quod ego in veritate, hoc ille in umbra faciebat. Illam ego viduam curare, illam cibis spiritualibus satiare, et ab omni fame, et penuria eripere veni, de qua scriptum est:« Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus.» Haec enim vidua est sancta Ecclesia universaliter, et unaquaeque fidelium 168 anima singulariter intelligi potest. Venit enim Dominus vocare omnes, praedicare omnibus, sed non venit sanare et a fame eripere omnes. Nisi enim venisset, et locutus eis fuisset, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccatis suis. Praedicante itaque Domino, coelum aperitur, fames tollitur, et fideles animae coelesti nectare inebriantur. Econtra autem infidelibus, et iniquis minatur dicens:« Ecce ego immittam in vos non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei.» Sequitur: Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. Similitudo eadem, quae superior. Multi enim leprosi multi sunt peccatores. Unus Naaman unus populus gentium, sive unusquisque fidelis intelliguntur. Hic autem ad Dominum veniens, et ejus tandem sermonibus credens, baptizatus, sanatus et mundatus est. Et repleti sunt omnes in Synagoga ira, haec audientes. Ira repleti sunt, quoniam haec adversum se dicta fuisse intellexerunt, neque indignos aestimari agnoverunt, quos ille talis, tantusque propheta visitare debuisset. Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat. Saeviant homines, quantum velint, fremant et irascantur; securus est Dominus, nihil timet, omnia in potestate habet, et nisi ipse velit, teneri non potest. Non tamen resistit, sed per medium inimicorum transiens, canes contemnit hinc inde latrantes. Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat eos Sabbatis, et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. In potestate namque erat sermo ipsius, quia neque quid diceret excogitabat, neque blandiendo cuilibet loquebatur sed sicut potestatem habens, majoribus et minoribus, et languoribus, et daemonibus imperabat. Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum et exclamavit voce magna dicens: Sine. In hoc enim, quod sine clamabat, se jam teneri significabat. Dicebat ergo, Noli nos pellere. Noli nos inquietare. Sine et dimitte nos. Quid nobis, et tibi, Jesu Nazarene? Quid non sequeris? Tu coelum, nos terram; tu justos, nos peccatores habeamus. Nihil nobis commune est. Displicet nobis quod tibi placet; placet nobis quod tibi displicet. Venisti perdere nos. Scio te, quis sis, sanctus Dei. Toties enim Dominus daemonia perdit, quoties vires et nocendi potestatem eis aufert. Sed unde daemonia Christum cognoscunt, nisi in ejus virtute quam ferre non possunt? Quid enim, eo praesente et loquente, malignos spiritus sensisse putamus, qui in ejus discipulis ejus nomen ferre non poterant? Et increpavit illum Jesus dicens: Obmutesce, et exi ab illo. Et cum daemonium projecisset illum in medium, exiit ab illo; nihilque eum nocuit. Apparet cum quanta violentia et indignatione hominem reliquerit, cum eum in medium relinquendo projecerit. Nihil tamen ei nocuit, quia nihil ei nocere potuit.
1.16
Factum est autem, cum turbae irruerent in eum, ut audirent Verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. Stagnum Genesareth ipsum est, quod mare Galilaeae. Unde et Matthaeus haec eadem scribens ait:« Ambulans autem Jesus secus mare Galilaeae vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus et Andraeam fratrem ejus mittentes rete in mare; erant enim piscatores, et vocavit eos.» Matthaeus itaque, aliis omnibus, quae in hoc evangelio narrantur, praetermissis, solam apostolorum vocationem scribit. Lucas autem non solum apostolorum vocationem, sed et alia, quae tunc temporis Dominus egit, latius narrat. Nemo hic narrationis ordinem quaerat, ubi ea, quae posterius scribuntur, tempore priora inveniuntur. Et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Duae naves duo populi sunt, Judaeorum scilicet, et gentium. Piscatores 169 autem utriusque populi doctores, et rectores intelliguntur; et in altera quidem pontifices, et sacerdotes, in altera vero philosophi, et poetae piscari solebant. Retia autem lavare, est suae praedicationis sententias exponere, et dilucidare. Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum, ut a terra reduceret pusillum, et sedens docebat de navicula turbas. In naviculam Simonis Dominus ascendit, quia ad Synagogam et Judaeorum populum praedicare venit. Unde ipse ait:« Non sum missus, nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.» De hac enim Simonis navicula Apostolus ait:« Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.» Simonis igitur navicula Synagoga est, in qua Dominus residens turbas docebat, quia ibi Evangelia praedicavit, quibus omnes gentes docentur et ad fidem vocantur. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Tunc enim Dominus loqui cessavit, quando post passionem suam a praedicatione quievit. Et tunc quidem praecepit Simoni, aliisque apostolis omnibus, ut naviculam in altum ducerent, et retia in capturam laxarent, dicens eis:« Ite in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae.» Itemque:« Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Mare igitur est mundus. Unde Psalmista:« Hoc mare magnum, et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus.» De cujus altitudine, et profundo sic ait:« Deus noster refugium, et virtus, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus, dum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.» Retia vero Evangelia sunt, quorum sententiis fideles animae capiuntur, et illaqueantur. Multa enim retia multosque piscatores habet Ecclesia. Et respondens Simon dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus. Sic enim et Synagoga, quamvis multum laborasset, retia misisset, Scripturas exposuisset, legem et Prophetas praedicasset, tamen quia hoc in nocte, id est, in tenebris ignorantiae faciebat, siquidem quod diceret, non intelligebat, valde paucos ex gentili populo capere, et ad se convertere potuit. In verbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Hoc est enim, quod per Psalmistam dicitur:« Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.» Itemque:« Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.» Rumpebatur autem rete eorum, et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. Tunc enim Ecclesiae apostolorum rete rumpitur, quando Judaei, haeretici, et infideles violentis argumentationibus Evangelicae praedicationi contradicunt. Unde Apostolus;« Ostium mihi magnum apertum est, et evidens, et adversarii multi.» Veniunt igitur his in adjutorium socii de alia navi, quia ex aliis omnibus Ecclesiis episcopi, et sacerdotes undique in unum conveniunt, veritatem aperiunt, haereticos damnant, et eos, quos illi fraudulenter deceperant, ad fidem et Ecclesiam revocant: Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Stupor enim circumdederat eum, et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperunt. Similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Apostolus enim dicit:« Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut perdat sapientia; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ea, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret.» Itemque:« Quia non cognovit mundus per sapientiam Dominum: placuit Deo per stultos praedicatores salvos facere credentes.» Quis igitur non obstupescat? Quis non miretur, per tales praedicatores mundum conversum, philosophos superatos, mundi sapientiam destructam, et intra fidei retia, atque in Ecclesiae naviculam totam fidelium piscium multitudinem esse collectam, praesertim cum praedicarent Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam? Sed quid significat quod Simon Petrus ait: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum, nisi hoc, quod in Canticis canticorum Ecclesia dicit:« Fuge, dilecte mi, assimilare capreae; hinnuloque cervorum super montes aromatum?» Unde et ipse Dominus 170 Judaeis loquitur dicens:« Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.» Dicimus enim, naviculam Simonis Synagogam significare. Hanc igitur Dominum relinquere Petrus significabat, quando ut a se exiret, eum rogabat. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere; ex hoc jam homines eris capiens. Ne timeas, inquit, neque obstupescas, sed potius gaude, et crede, quia majori piscationi praedestinatus es. Usque modo pisces cepisti, amodo homines eris capiens. Alia navis, et alia retia dabuntur tibi. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
1.17.1
[ CAP. VI.] Factum est autem in Sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant, confricantes manibus. Quia alia omnia in Matthaeo exposita sunt, hoc solum restat, ut quid significet in Sabbato secundo primo dicamus. Tria enim prima, id est, principalia, et maxima Sabbata habebant Judaei, quia tres in anno festivitates primas et maximas celebrabant. Primum enim, et principale Sabbatum in Martio erat, id est, Pascha. Secundum vero, cum spicarum manipulos offerebant. Tertium autem in mense septimo colebatur. Secundum igitur primum, id est, principale, et maximum Sabbatum illud erat, in quo spicarum manipulos offererebant. Et de his quidem in Levitico satis diximus.
1.17.2
[ CAP. VII] Ibat Jesus in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli ejus, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae civitais, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Haec enim vidua, quam turba multa sequitur, sancta Ecclesia est. De qua dicitur:« Viduam ejus benedicens benedicam.» Vidua quidem est, non quod virum non habeat, sed quia eum videre non potest, quem adhuc post multa tempora venturum exspectat. Dicitur enim vidua, quasi a viro divisa. Id ipsum autem et per viduam mulierem et per hanc civitatem figuratur. Huic autem civitati Dominus appropinquat, quia quotidie Ecclesiam suam visitare non cessat. De hac autem civitate toties defunctus effertur, quoties aliquis in peccato mortuus ab ea separatur. Quem tamen pia mater lacrymis prosequitur, quia nec fugientis filii Ecclesia obliviscitur:« Luget enim, ut Apostolus ait, quotidie de omnibus illis qui peccaverunt, et poenitentiam non egerunt de peccatis suis.» Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super illam, dixit ei: Noli flere: et accessit, et tetigit loculum. Hi autem, qui portabant, steterunt, et ait illi: Adolescens, tibi dico, surge. Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Moerentium consolator Deus illorum maxime lacrymas intuetur qui aliorum deflent peccata. Tangit loculum, sistit portatores, et mortuum suscitat, dum suae visitationis attactu ad poenitentiam hominem reducit. Mali isti portatores, qui ad sepeliendum hominem ferunt. Boni illi, qui a sepulcris ad vitam hominem reducunt. Isti enim portatores, vitia, et maligni spiritus, haeretici, et seductores intelliguntur. Hos enim nisi dominus sisteret, quoscunque semel arriperent, sepulturae et aeternae damnationi traderent. Suscitatur igitur adolescens, sedet, loquitur, et matri redditur, quia ad poenitentiam peccator conversus, jam non ad flagitia, et mortem ruit, sed in Ecclesiae pace quiescit, Dei 171 magnalia loquitur, sua peccata confitetur, et Deo et Ecclesiae per omnia reconciliatur. Non autem vacat a mysterio, quod cum plures mortuos Dominus suscitaverit, tres tantum Evangelistae cum suscitasse scripserunt. Suscitavit enim filiam archisynagogi adhuc intra domum manentem, et in abditis penetralibus jacentem. Suscitavit autem et hunc viduae mulieris filium, jam quidem extra civitatis portas elatum, sed nondum humatum. Suscitavit praeterea Lazarum non solum sepultum, verum etiam jam fetentem quatriduanum. Isti ergo tres mortui tria mortis genera significant. Moritur enim homo cogitatione, moritur operatione, moritur et peccandi consuetudine. Sed haec tertia mors illis aliis duabus pejor est, sicut et secunda valde prima deterior est. Peccat enim homo mala cogitando, sed plus peccat male operando, et eo amplius in peccato perseverando. Qui enim cogitando illicita et nefaria concupiscit, mortuus est, sed adhuc in domo manens, et peccatum interius celans, nondum ad sepulcrum effertur. Et iste quidem facile suscitatur, si eum visitaverit, vocaverit, et tetigerit Jesus. Talem enim animam, quia facile excitatur, non penitus mortuam, sed quasi dormientem Dominus reputat dicens:« Non enim est mortua puella, sed dormit.» Si vero malum, quod intus cogitat, foras ostendat, et ad effectum perducat, non solum mortuus est, verum etiam extra domum, imo extra civitatem elatus, et longe ab Ecclesia factus, jam sepulcro, et perditioni proximus est. Pro hoc igitur necesse est, ut ploret, lacrymetur, et oret pater Ecclesia, quatenus et ad perditionem ruenti occurrat Jesus, suscitet eum, ad vitam reducat, portatores sistat, matri reddat, et Ecclesiae reconciliet. At vero si et cogitatione, et operatione, et longa peccandi consuetudine mortuus est, hic quasi Lazarus quatriduanus jam fetet. Suscitatur tamen et iste, sed non tam facile, sicut illi. Quanto enim amplius in peccato aliquis perseverat, tanto difficilius ab eo separatur. Hoc autem ex eo ostenditur, quod in morte Lazari lacrymatus est Jesus; et non qualicunque, sed magna voce vocavit eum dicens:« Lazare, veni foras.» Qui quasi longis pravae consuetudinis funibus irretitus, manibus, pedibusque ligatus prodiisse refertur.
1.18
Rogavit Jesum quidam Pharisaeus, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. In hoc Evangelio Pharisaei superbia reprimitur, et peccatricis mulieris humilitas commendatur. Pharisaeus iste Judaeorum populus est. Haec mulier peccatrix gentilitas intelligitur. Illum Dominus a lepra curavit; huic multa peccata dimisit. Non est igitur qui facit bonum, non est usque ad unum.« Omnes enim, ut Apostolus ait, peccaverunt, et egent gloria Dei.» Venit Jesus in domum Pharisaei, venit ad populum Judaeorum. Unde ipse ait:« Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.» Sed cur venit? Ut manducaret cum illo, ut carnalibus et spiritualibus cibis frueretur cum illo, et Patris voluntatem operaretur in illo. Ipse enim dixit:« Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est.» Ad tempus enim conversatus cum Judaeis, legis et prophetarum cibos suscipiebat cum eis, et annonam divini eloquii ministrabat eis. Hoc autem cognovit mulier, quae erat in civitate peccatrix. Hoc gentilitas intellexit, quae in hujus mundi amplissima civitate conversabatur. Et quid egit? Vis audire quid? Attulit alabastrum unguenti. Per quod nihil melius quam pectus, et cordis secretarium, plenum fide, et charitate intelligere possumus. Tale enim alabastrum hujusmodi unguenti servare consuevit. Id ipsum enim significavit et regina Austri, quae veniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, pretiosissima ei aromata secum attulit. Nullum autem unguentum, nulla aromata sic Deo 172 redolent, sicut fides, et charitas, caeteraeque virtutes. Et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus. In eo enim quod retro mulier stat, devotio, et humilitas agnoscitur. In eo vero, quod lacrymis pedes rigat, vera poenitentia et cordis compunctio demonstratur. Et quoniam easdem lacrymas capillis tergit, et tergendo, ne videantur, abscondit, et dolet, se utique de illis non esse ostendit, qui omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. De quibus Dominus ait:« Quia receperunt mercedem suam.» Et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. In osculo enim pacem, amorem, et dilectionem monstrabat. In unguento vero cordis intima blandimenta, et devoti obsequii affectionem significabat. Huic autem unguento illud oleum contrarium est, de quo dicitur:« Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.» Quam similis est iste Pharisaeus illi alii de quo alibi dicitur:« Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, unus Pharisaeus, et alter publicanus.» Qui in sua justitia confidens superbe« stans haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus.» Sicut enim ille illum publicanum, ita et iste istam peccatricem mulierem horrebat, et despiciebat. Unde subditur: Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est. Nescis, Pharisaee stulte, nescis. Nuper te mundavit a lepra, quem modo non credis esse prophetam. Et propheta quidem est, et optime scit quae et qualis sit mulier quae eum tangit, et quia peccatrix est. Ad hoc enim ipse venit, ad hoc ipse de coelis descendit.« Non enim venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam.» Hoc ipse testatur. Ejus verba sunt haec. Non horret igitur peccatores, qui pro peccatoribus factus est homo. Et respondens Jesus dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. Duo debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon dixit: Aestimo quia hic cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. Valde enim justum et rationabile est ut ille plus diligat cui plus donatur. Illud quoque aequum esse videtur, ut qui plus diligit, magis ametur. Merito igitur hanc peccatricem mulierem Dominus diligebat, a qua se multum diligi sciebat. Ideo enim dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Vide ergo quam pulchra similitudo de eo qui plus, et de eo qui minus debebat, in qua Pharisaeus secundum suam responsionem intelligere poterat, quia minus ipse quam Maria Christum diligebat: siquidem se nec tantum debere, nec tantum sibi, quantum illi, dimissum esse, credebat. Unde et subditur: Et conversus ad mulierem dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Ad mulierem conversus est Dominus, quia de muliere locuturus erat. Sed quid ait? Vides, inquit, hanc mulierem? Non talis est, qualem tu eam esse arbitraris. Aliter videtur a me, et aliter videtur a te. Tu exterius, ego interius; tu in facie, et ego in corde video. Mihi ejus fides, ejus amor non est occultus. Intravi in domum tuam; aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Quantum igitur interest inter aquam et lacrymas, tantum interest inter tuum et illius amorem. Sed haec praeter litteram aliud significare videntur. Neque enim credibile est eum qui Christum ad convivium invitaverat, ejus pedibus aquam dare noluisse. Diximus enim per Pharisaeum, Judaeos; per mulierem, gentiles significari; Christi vero pedes, ejus humanitatem, sicut ejus caput, ipsius divinitatem significat. Hoc enim Apostolus ait:« Omnis viri caput Christus, Christi caput Deus.» Christi igitur pedibus Judaei aquam non dant, neque eos lavant, imo vero quantum possunt sordidant, et deturpant, quia Salvatorem nostrum cum iniquis reputantes, vitiorum pulvere, et terrena contagione judicant esse pollutum. At vero apostolus Petrus Christi pedes lavabat, cum de eo diceret:« Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.» Nemo enim sic lotus, nemo sic mundus, sicut ille qui sine peccato est. Unde et Ecclesia jam baptizata, et a peccatis mundata dicit 173« Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?» Nos autem non solum aquam, sed et lacrymas Christi pedibus damus, quia ejus humanitati nos humiliter inclinamus, et inde peccatorum veniam exspectamus, eamque adoramus, et veneramur, et cum lacrymis deprecamur. Sequitur: Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Osculum enim, pacis et dilectionis signum est. Osculum igitur Judaei Christo Domino non dederunt, quem gratis, et sine causa odio habentes, usque ad mortem persecuti sunt. Unde ipse ait:« Quia odio habuerunt me gratis.» Gentiles vero ejus pedes osculari non cessant, quia ab ejus amore non separantur, et in ipsius nominis confessionem mori non timent. Quodammodo enim Christi martyres osculabantur eum, dum eum confitentes, et bene de eo loquentes, moriebantur pro eo. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Majorem igitur reverentiam Christi humanitati ferunt gentiles, quam ejus divinitati Judaei aliquando exhibuissent. Ipsi eum neque Deum esse, neque sancti Spiritus gratia inunctum credunt. Nos autem, etiam secundum humanitatem, omni virtute, et gratia plenum esse confitemur, dicentes cum Psalmista:« Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.--»« In ipso enim, ut Apostolus ait, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.» Ejus utique corpus, ejus humanitatem, et pedes ungebat. Audiamus igitur quid ille beatissimae mulieri, audiamus quid in ejus figura Gentium Ecclesiae pro hujus tantae servitutis obsequio Dominus dicat: Dixit autem ad illam: Mulier, remittuntur tibi peccata tua. Vide ergo quid lacrymae possint. Vide quid fides, et dilectio operetur. Pauco temporis spatio justificata est mulier, et ab omni peccato mundata, quae tam peccatrix fuerat, ut eam videre Pharisaeus dedignaretur. Nemo igitur desperet, nemo de Domini misericordia diffidat. Clemens est Dominus, qui ex corde conversis tam facile miseretur.
1.19
[ CAP. IX.] Factum est autem, cum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit, ut iret in Jerusalem. Et misit nuntios ante conspectum suum. Factum est, inquit, cum jam dies assumptionis ejus complerentur, et tempus ejus passionis, resurrectionis, ascensionis, sive assumptionis, appropinquaret, firmavit faciem suam, ut iret in Jerusalem, sicut in ejus vultu, et facie manifeste apparebat. Facile enim in vultu voluntas dignoscitur. Et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. Non enim, ut alibi dicitur, coutuntur Judaei cum Samaritanis. Ideoque Samaritani Jesum recipere noluerunt, quia se in Jerusalem ire velle ostendebat. Jam quasi inimicum eum deputantes, sicut qui eorum diligeret inimicos. Usque hodie namque omnes iniqui ideo Jesum, et ejus nuntios, ejusque Evangelium non recipiunt, quia eos in Jerusalem, ad pacem, ad misericordiam, et pietatem tendere, et festinare cognoscunt. Jerusalem namque visio pacis interpretatur. Cum vidissent autem discipuli Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis, dicimus, ut ignis descendat de coelo, et consumat illos, sicut Elias fecit? Et increpavit dicens: Nescitis cujus spiritus estis. Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. Nesciebant enim apostoli cujus spiritus essent, qui se tantopere vindicare cupiebant. Si enim se spiritus pietatis, patientiae, et mansuetudinis servos, et discipulos esse novissent, nequaquam aliqua sui spiritus commotione tot homines, irati occidere voluissent. Hoc enim postea probatum est, cum pro inimicis et persecutoribus orarent.
1.20.1
[ CAP. X.] Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit. Haec enim verba discipulis suis, eorumque successoribus, episcopis scilicet, et sacerdotibus locutus est Dominus. Quicunque igitur es, qui episcopos et sacerdotes audire contemnis, et eorum 174 verbis, et exhortationibus acquiescere despicis, saltem Deum ipsum non parvipendas, et eum audire non fastidias. Despicis audire sacerdotem, sed non mirum, quia pauper est, quia imbellis, et humilis est, quia vilis, et despicabilis est, quia de pauperibus natus est. Audi vel Dominum in eo loquentem, per eum te admonentem, et ad vitam reducentem. Apostolus enim dicit:« An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus?» Sic igitur in episcopis, et sacerdotibus Christus loquitur, atque in eis ab aliis honoratur, et ab aliis reprobatur. Sustinet modo, nec facile vindicat injurias suas. Sed audi eum dicentem: Tacui. Nunquid semper tacebo? Dicat Psalmista:« Deus, inquit, quis similis tibi? Ne taceas, neque compescaris, Deus. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui te oderunt extulerunt caput.» Noli itaque spernere discipulos et nuntios Christi; imo noli Deum ipsum spernere in discipulis suis. Nisi enim ipse in suis discipulis sperneretur, nequaquam dixisset: Qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit. Hoc Judaei audiant, et audientes timeant, ut vel sic placare valeant, quem offendere non timuerunt. Ipsi enim non solum spreverunt, verum etiam crucifixerunt Christum Dominum. Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Hos enim, ut superius dicitur, miserat Dominus binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quo ipse erat venturus. Nunc autem reversi Domino omnia scienti, cum gaudio referebant ea, quae non ipsi, sed ipse in illis fuerat operatus. Gaudebant enim de nomine Christi, cujus et virtutem experti erant. Gaudebant et de gratia immensa sibi a Domino attributa, quoniam non solum infirmitates curabant, verum etiam daemonibus imperabant, et sibi eos subjectos esse videbant; quibus mundi hujus reges, et principes, omnesque homines iniquos subjectos esse sciebant. Dicebant ergo: Domine, non solum languores, et infirmitates, non solum homines iniqui, sed etiam ipsi daemones subjiciuntur nobis in nomine tuo, quibus subjecta sunt omnia, quae longe sunt a consortio tuo. Et ait illis: Videbam Satanam, sicut fulgur de coelo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones. Coelum enim, vel Ecclesia, vel sanctorum animae intelliguntur. Videbat igitur Dominus Satanam de coelo cadentem. Videbat diabolum Ecclesiam, et sanctorum habitacula fugientem: et hoc, quod ei discipuli narrabant, jam se praevidisse, et cognovisse firmabat. Unde et alibi ait:« Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Nisi enim hoc praevidisset, quare in mundum venisset? et quare carnem sumpsisset? Ad hoc enim Dominus in mundum venit, ut diabolum fugaret, et de illius impia potestate animas hominum liberaret. Quod igitur nunc fieri incipiebat, antequam fieret, praevidebat, suoque in tempore fieri disponebat. Videmus itaque et nos usque hodie Satanam sicut fulgur de coelo cadentem, et cum magno furore, et indignatione sanctam Ecclesiam relinquentem. Quoties enim flagitiosus aliquis ad poenitentiam redit, toties Satanas de coelo cadit. Multi enim adulteri, perjuri, et homicidae sunt in Ecclesia, quae regnum coelorum vocatur, qui statim ut convertuntur, a diabolo relinquuntur, et non velocius de coelo cadet fulgur, quam de illorum mentibus cadit diabolus. Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et supra omnes virtutes inimici, et nihil vobis nocebit. Serpentes, et scorpiones non solum maligni spiritus, verum etiam tyranni, omnesque Ecclesiae persecutores intelligi possunt, quoniam et venenosi sunt, et nunquam recta incedunt via. Virtus autem inimici quid melius intelligi potest, quam Nero, et Simon Magus, Diocletianus, et Maximianus, et ipse Antichristus perditionis filius? Est praeterea virtus inimici, superbia, avaritia, omnisque luxuria, quibus multi vincuntur, et diabolo subjiciuntur. Unde et Job, cum de eo loqueretur, ait:« Virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo illius in umbilico ventris ejus.» Haec autem Christi discipulis non nocebunt, Domino eos protegente, et ubique defendente. Non nocebit utique, si contra repugnaverint, eisque non assenserint.
1.20.2
175 Sequitur: Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur; gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Multi enim sunt quibus daemonia subjiciuntur, quos non gaudium quidem, sed luctus, et moeror exspectat. Quibusdam enim in judicio dicentibus, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus? dicturus est Dominus: Ite, operarii iniquitatis. Amen dico vobis, nescio vos. Non ergo gaudeant Christi discipuli, quia daemonia subjiciuntur eis; gaudeant autem, quia eorum nomina scripta sunt in coelis. Illud enim gaudium vanum, et temporale est. Hoc autem utile, et aeternum. Illud ad vanam gloriam respicit. Hoc ad gloriam spectat. Et illud quidem similiter habere possunt et mali, et boni. Hoc autem non habebunt nisi boni.
1.21
Quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? In hoc enim, quod ait, tentans eum, manifeste ostendit quia non ad hoc, ut vitam aeternam possideret; sed ut in aliquo eum reprehenderet, si posset, eum interrogabat. At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Si, inquit, legisperitus es, et legem nosti, utique quid de vita aeterna lex dicat intelligis. Dic ergo, quid de hoc in lege scriptum sit? Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua; et proximum tuum sicut teipsum. Dixitque illi: Recte respondisti; hoc fac et vives. Ecce, quomodo Dominus comprehendit sapientes in astutia eorum. Ipse legisperitus suam intentionem revelat, et ad quid Dominum interrogaverat manifestat. Ipse interrogat, ipse respondet, ipse sui ipsius et magister, et discipulus factus est. Sciebat enim, quod in lege scriptum erat. Hoc enim Dominus fateri coegit. Cur ergo interrogabat quod sciebat? Ideo utique, quia Dominum reprehendere volebat. Dominus autem eum non reprehendit, sed recte eum respondisse ait. Ille autem, volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? Quia enim Deum, et proximum diligere ad justitiam, et vitam aeternam possidendam sufficere posse audierat, illico seipsum justum esse ostendere voluit, quasi qui Deum, et proximum dilexisset; nisi forte aliter, quam ipse, quis sit ejus proximus, Dominus intelligeret. Unde ait: Et quis est meus proximus? Putabat enim fortasse, illum solum sibi esse proximum, qui vel amore, vel carnis conjunctione sibi prae caeteris propinquior erat. Sed non est ita. Dicente Domino:« Si enim diligatis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt?» Suspiciens autem Jesus dixit Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones. Qui etiam dispoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Quid enim homo iste, nisi genus humanum? Quid Jerusalem, nisi paradisus? Quid Jericho, nisi mundus iste intelligitur? Jericho namque interpretatur luna: quod tantae mutabilitati subdita est, ut nunquam in 176 eodem statu, nunc crescendo, nunc minuendo, permaneat. Unde et non immerito hunc mundum significat. Cujus mutabilitas perpetua est, et sine mutationibus stare non potest. Ut enim de coelo, et tempore, de diebus, mensibus, et anno taceamus, quae semper volvuntur, et in se replicantur, neque aer, neque terra, neque mare, neque ipsi homines suam perpetuo servant figuram. Quorum omnium mutationes longum est narrare per singula. Tunc igitur genus humanum ab Jerusalem in Jericho, quando in hunc mundum primus homo de paradiso abjectus est. Totum enim humanum genus simul erat in eo. Totum igitur simul descendit cum eo, et incidit in latrones. Latrones isti, maligni spiritus sunt, qui furtim, et per latrocinium, animarum thesaurum cunctis divitiis excellentiorem, virtutem scilicet, et bona opera nobis subripiunt. Quin etiam dispoliaverunt eum. Nimirum illa tunica immortalitatis, qua primus homo exutus, nudum se intelligens, Domino interroganti ubi esset, respondit dicens:« Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, eo quod nudus essem.» Et plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Tot enim plagas unicuique homini diabolus imponit, quot vitiis eum servire compellit. Alios enim per superbiam, alios per avaritiam, alios per luxuriam, atque alios aliis modis vulnerat, et occidit. Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo, praeterivit. Quis est enim iste sacerdos, nisi Aaron cum filiis suis, totusque ille ordo sacerdotalis, quos pro caeteris orare Dominus jusserat? Iste autem eadem via descendebat, quia et ipse morti et corruptioni subditus erat. Unde, viso illo, praeterivit, quia eum liberare non potuit. Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. Levita enim non solum Moyses, sed et tota tribus levitica intelligitur. Quamvis enim soli filii Aaron sacerdotio fungerentur, tota tamen tribus Levi orationibus instabat, quoniam de decimis, et eleemosynis vivebat. Pertransiit igitur et Levita, quia neque isti genus humanum a mortis periculo eripere potuerunt. Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est. Seipsum enim Samaritanum Dominus dicit, quod nomen inimici sui Judaei ei imposuerunt, dicentes:« Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?» Samaritanus tamen interpretatur custos. Quo nomine ille quidem dignus est, cui per prophetam dicitur:« Custos quid de nocte, custos quid de nocte?» Et Psalmista:« Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant, qui custodiunt eam.» Hic autem iter faciens, et sicut caeteri homines ad finem tendens, sua misericordia hominem liberavit, et suo sanguine redemit. Unde et subditur: Et appropinquans alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. Qua in re nos Dominus docuit qualiter infirmis ad poenitentiam venientibus mederi debeamus. Vulnera enim ligamus, quando a peccato peccatorem cessare jubemus. Quanto enim tempore in peccato homo perseverat, tanto tempore vulnera soluta et aperta habet. Oleum autem infundimus, quando misericorditer consolando indulgentiam peccatori promittimus. Infundimus insuper et vinum, quando aspere redarguendo, jejunare, et carnem macerare jubemus. Non sit igitur sine vino oleum, neque oleum sine vino. Unde Apostolus:« Argue, inquit, obsecra, insta, opportune, importune.» Obsecrando enim oleum, et increpando vulneribus vinum infundimus. Et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Jumentum Christi ejus humanitas est. Hoc enim ferimur: hoc ad stabulum, et ad Ecclesiam ducimur. De quo ipse« Ut jumentum, inquit, factus sum apud te.» Et propheta:« Vere labores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.» Christi enim humanitas nos docuit, nos redemit, nos in unam fidem, et in unam Ecclesiam collegit. Ibi curam nostri agit, ibi nos quotidie sanat, et alit. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe, et quodcunque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi. Duo namque dies, duo tempora sunt. Primus dies ab Adam usque ad Christum. Secundus usque ad finem saeculi. Hoc igitur secundo die, id est, postquam Dominus in mundum venit, duos denarios protulit, eosque stabulario dedit. Duo namque denarii, duo sunt testamenta. Primo utique unus 177 tantum denarius dabatur, quia alter denarius nondum compositus erat. Nunc autem duo denarii dantur, qui cunctis languentibus, et ad Ecclesiam venientibus ad omnem expensam sufficere possunt. Stabulum enim Ecclesia est. Unde et in stabulo Dominus natus est. Stabularius, episcopus. Ipse enim stabulum custodit, Ecclesiam regit, et Dei animalia divini eloquii pabulo reficit. Bonus stabularius beatus Paulus, qui et duos denarios sibi a Domino commissos fideliter distribuit, et magnum aliquid de suo supererogavit. Ait enim:« De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do.» Audiamus igitur hoc consilium, quod supererogando Apostolus dat:« Existimo, inquit, hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit virgo, non peccabit.» Hoc enim Apostolus supererogavit. Hoc in duobus denariis non accepit. Supererogavit autem et multa alia. Cum enim ei de Evangelio vivere liceret, de Evangelio tamen vivere nolebat, sed laborem labori supererogabat. Possumus autem per hanc supererogationem, ipsam quoque boni operationem intelligere. Quod enim testamentorum verba exponit, denarios expendit. Qui vero agit, quod exponit, etiam super denarios aliquid erogat. Cujus erogationis mercedem Dominus se tunc redditurum esse promittit, quando ad judicium revertetur. Sequitur: Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. Ille enim proximus est tibi, cui miserendo appropinquas. Qui vero nulli miseretur, nullum proximum habet. Magna est igitur misericordia, quae ignotis etiam, et extraneis nos proximos facit. Magna est misericordia, per quam vita possidetur aeterna.
1.22
Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbumillius Omnia opera Salvatoris nostri plena sunt sacramentis. Quidquid ubique agit, agitur significatione. Quod enim tunc temporis in quodam castello corporaliter egit, quotidie in sancta Ecclesia agit. Ecclesia castellum est, et non qualecunque, sed forte, et insuperabile, utpote super montem positum, muro circumdatum, turribus munitum, et angelorum exercitu, virtutumque praesidiis armatum. In hoc igitur castellum Dominus Jesus quotidie ingreditur. Hoc assidue visitare non dedignatur. In hoc a Martha suscipitur, ejus in domum inducitur. Videamus itaque, quid significet Martha. Videamus, quid significet Maria. Utraque enim magnum aliquid significat. In his enim duabus Ecclesia tota consistit. Altera enim activam, altera contemplativam vitam significat. Et activam quidem Martha: Maria vero contemplativam. Unde non Maria, sed Martha Christum in domum suscepisse dicitur. Maria enim non habet domum, quia vita contemplativa omnem hujus saeculi spernit habere possessionem. Sufficit ei ad pedes Domini sedere; sufficit ei semper legere, et orare, et in Dei contemplatione vacare. Sufficit ei praeterea verbum Dei semper audire, et mentem potius, quam ventrem nutrire. Tales enim, prophetae fuerunt, tales et apostoli, tales et multi alii, omnia relinquentes, mundum fugientes, Domino adhaerentes, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Hanc autem vitam non habent, nisi boni. Activam vero similiter habent et mali, et boni. Inde enim et activa dicitur, quia semper in actu est, semper in fatigatione, et labore est, et vix aliquando quiete esse potest. Sed nos de illa activa non dicimus, quae latrones exercet, tyrannos movet, avaros sollicitat, adulteros inquietat, et omnes iniquos ad iniquitatis opera incitat. Sicut enim non loquimur de alia Martha, nisi de illa, quae soror est Mariae, ita non loquimur de alia vita activa, nisi de illa cui proxima est contemplativa. Illa enim activa, quae munda, et sine peccato est, contemplativae proxima est. Quod enim Apostolus praedicat, quod baptizat, quod manibus propriis laborat unde vivat, quod discurrit per civitates, quod ei sollicitudo est omnium Ecclesiarum, ad quam vitam, nisi ad activam, pertinet? Unde et hic de Martha dicitur, quia satagebat circa frequens ministerium. Videmus enim 178 usque hodie Ecclesiarum praepositos, et ministros sollicite discurrere, laborare, aestuare, et multis modis fratrum necessitatibus insudare, ut eos quoque non immerito circa frequens ministerium satagere dicamus. Quamvis igitur contemplativa melior sit, quam activa, quia sine sollicitudine est, et nunquam fallit, activa tamen tam necessaria est, ut ipsa quoque contemplativa in hac vita sine ea esse non possit. Altera igitur indiget altera. Haec enim orat, illa laborat. Altera mentem, et altera ventrem replet. Unde Apostolus:« Si nos, inquit, vobis spiritualia seminavimus, non magnum est, si carnalia vestra metamus.» Qui enim sic seminat, ad supernae felicitatis contemplationem mentes audientium elevat. Dicatur ergo: Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adjuvet. Saepe enim stat activa, et, si dici potest, invidet contemplativae. Qui igitur soli contemplationi vacare desiderat, solitariam vitam eligat, ne dum in conventu multorum a contemplatione surgere non vult, caeteros stare faciat, et opus cunctis necessarium impediat. Quamvis enim Mariae partem laudat, in Ecclesiis tamen, et multorum congregationibus plus Martha, quam Maria utilis est. Martha omnibus: Maria proficit sibi. Illa sollicita: ista quieta. Unde et Dominus respondens ait: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Sed quid unum? Vis audire, quid? Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Illud igitur necessarium est, quod non auferetur, et aeternum est. Verumtamen neque Martham sollicitudinem cessare Dominus jussit, neque Mariam eam non adjuvare praecepit. Ostendit autem eis, quid necessarium sit, et ad quem finem utriusque intentio tendere debeat. Bona est enim omnibus Ecclesiarum sollicitudo, quam se Apostolus quoque habuisse dicit; sed non illa, quae ab aeternae dulcedinis contemplatione mentem penitus extorqueat. Frustra enim sollicitus est, qui non pro amore Dei, sed pro vana gloria et lucro temporali, et hujus saeculi dignitatibus sollicitus est. De talibus enim Dominus ait:« Quia receperunt mercedem suam.» Bene vero sollicito quid dicitur:« Euge, serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.» Bona est ergo sollicitudo Marthae, si tamen non mundo, sed Domino ministret. Debet autem Maria aliquando surgere, et sororem sollicitam adjuvare. Surgens autem videat, ne assuetae contemplationis penitus obliviscatur; ne forte, dum aliis prodesse desiderat, sui ipsius detrimentum faciat. Cum enim viri religiosi solitarii, et quieti, divinae contemplationi dediti, multorum precibus ecclesiastica regimina suscipiunt, tunc utique surgit, et sororem sollicitam Maria adjuvare venit. Sic igitur fit, ut illa, quae prius quieta, sterilis, et infecunda erat, jam laborare incipiat, multosque Deo filios pariat, et nutriat. Hoc enim significavit Rachel, prius quidem sterilis, sorore ejus fecunda, et multorum filiorum progenie gloriante. Sed postea ipsa quoque concepit, et filios parere coepit.
1.23
[ CAP. XI.] Et factum est, cum esset in loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut Joannes docuit discipulos suos. Et ait illi: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, et caetera. Haec autem in Matthaeo exposita sunt. Sed Lucas illam unam deprecationem praetermisit, qua dicitur: Fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra. Quae quidem, si bene intelligatur, tota in illa continetur, quae ait: Adveniat regnum tuum. Quid est enim, adveniat regnum tuum, nisi regnum quod in coelis est, veniat et fiat, et construatur in terris? Ut quia rex unus est, regnum quoque et hic, et ibi simile sit. Quod si fit, profecto erit voluntas ejus sicut in coelo, et in terra.
1.24
Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum; et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse; jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi? Et ille, si perseveraverit pulsans, dico vobis etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen 179 ejus surget, et dabit ei quotquot habet necessarios. His enim verbis admonemur, ut spiritum sapientiae, et intellectus ab eo quaeramus, a quo est omnis sapientia, et cum quo fuit semper, et est ante aevum. Quatenus amicis nostris de via venientibus, et sanctarum Scripturarum panem petentibus, cibum spiritualem apponere valeamus. De hoc enim et Jacobus apostolus ait:« Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans.» Quando enim subjecti nostri nos de Scripturis interrogant, tunc amici nostri veniunt de via ad nos et tanto quidem de longiori via, quanto longius sunt ab intelligentia. Oportet igitur nos habere quid eis apponamus, ut inde illorum mentes famelicas reficiamus. Quod si non habemus, surgamus media nocte. Haec enim nox, ignorantia est. Legamus, et Scripturas perscrutemur. Rogemus Dominum, ut nobis oculos mentis aperiat, et tres panes illos nobilissimos et prae cunctis deliciis suavissimos nobis commodare dignetur. Tres enim istos panes, legem, et prophetas, et Evangelia intelligimus. De quibus Moyses metaphorice ait:« Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est, nobis apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum millia.» Tres isti montes, tres panes sunt, et tria modo dicta sanctarum Scripturarum volumina. Sina enim legem significat, quia ibi lex data est. Seir prophetas, quia hispidus interpretatur. Prophetae enim valde hispidi, et asperi, et difficiles sunt. At vere mons Pharan, qui frugifer dicitur, Evangelia designat, cujus semina prae cunctis seminibus ubique gentium fructificasse cognovimus. Venit igitur Dominus de Sina, quia ejus adventus pluribus in locis in lege, id est in libris Moysi, annuntiatur, secundum illud:« Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis.» Ortus est autem in Seir, quia ejus ortus, et nativitas manifestissime in prophetis invenitur. Unde Isaias:« Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Apparuit autem de monte Pharan, quia ejus nativitas, passio, et resurrectio, quid egerit, et qualiter vixerit in Evangeliis declaratur. Hos igitur tres panes quaeramus, sine quibus anima non vivit, qui cunctis esurientibus sufficere possunt. Quaeramus et non deficiamus, pulsemus et perseveremus, etiamsi ille amicus noster unicuique nostrum dixerit: Noli mihi molestus esse: jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. Hoc enim amicus noster, id est Deus et Dominus noster, qui in tantum nos dilexit, ut mori pro nobis non dubitaret, hoc ipse nobis non dicit, dicere tamen videtur, cum post multum laborem, post multas preces, post multum intelligendi desiderium non exaudit. Quid enim sic orat, sicut sancta desideria? Nisi enim desiderium oraret, Psalmista non diceret:« Desiderium pauperum exaudivit Dominus.» Tunc igitur bene oramus, quando bonum aliquod desideramus? Nemo autem est qui sacras Scripturas intelligere non desideret. Nemo igitur est qui pro his panibus non oret. Sed quia Dominus jam coelos ascendit, et ostium clausit, id est a praedicatione quievit; quia jam pueros suos, sanctos videlicet apostolos, in aeternae quietis cubiculum secum collegit, jam ad nos docendum neque ipse, neque illi huc ulterius corporaliter redire possunt. Et hoc est quod ait: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere, et dare tibi. Nos tamen ab hac molestia, ab hac importunitate. et ab hac violentia non cessemus. Ipse enim Dominus ait:« Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud.» Bona est igitur haec violentia, bona est haec molestia, et improbitas, et in tantum bona, ut panes, quos nobis Dominus pro ipsa amicitia dare non vult, propter improbitatem tamen surgens det nobis ad sufficientiam et necessitatem. Hoc est enim quod ait: Et ille, si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surgens dabit ei quotquot habet necessarios. Unde adhuc subditur: Et ego dico vobis: Petite et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Hac enim tanta verborum 180 inculcatione manifeste Dominus ostendit, quam sollicitos, molestos, importunos, violentos et improbos ad petendum nos esse velit. Unde et quidam ait: Labor improbus omnia vincit. Haec autem, et caetera, quae in hoc Evangelio sequuntur, in Matthaeo exposita sunt.
1.25
Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum; sed non ideo, quia monumenta prophetarum aedificatis, imo quia mala intentione aedificatis ea, et quia patres vestri occiderunt illos, id est, quia filii estis illorum qui prophetas occiderunt. Filii autem non natura tantum, sed imitatione. Quantum enim ad naturam, eorum filii ipsi quoque apostoli fuerunt. Imitatione autem unusquisque illius filius est, quem imitatur. Unde et boni dicuntur filii Abrahae. Malis autem dicitur:« Vos ex patre diabolo estis.» Profecto testificamini, quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulcra. In hoc enim ostenditur eos non pietatis, vel reverentiae causa, prophetarum monumenta aedificasse, sed potius memoriae, victoriaeque, et audaciae patrum suorum: qui tales videlicet fuerint, qui ipsos prophetas occidere non timuissent. Quatenus hoc omnes videntes timerent, et nemo adversum civitatem, et templum prophetare praesumeret. Inde enim Dominus accusatur, quasi qui se templum Dei destruere posse dixisset. Inde et adversus beatum Stephanum falsi testes dicebant:« Homo iste non cessat loqui adversus locum sanctum, et legem. Audivimus enim eum dicentem, quoniam Jesus Nazarenus destruet locum istum.» Sed haec in Matthaeo planiora sunt.
1.26
[ CAP. XII.] Dixit autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos? Non enim ad hoc venerat Dominus, ut agros divideret, vel de possessionibus judicaret, sed ut avaritiam arceret, patientiam admoneret, et mundi contemptum doceret. Unde et alibi ait:« Noli resistere malo. Sed si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram; et qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his, quae possidet.» His enim verbis et eum, qui injuriam faciebat, et eum qui patiebatur, ad aequitatem et patientiam provocabat. Siquidem non in abundantia vita hominis est, omnesque divitiae simul cum ipsa vita, brevi tempore possidentur. Dixit autem et similitudinem ad illos dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit, et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo, quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et bona mea, et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, et epulare. Dixit autem illi Dominus: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te. Quae autem parasti, cujus erunt? Sic est, qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Quam pulchra similitudo, et avaris, et cupidis necessaria! Quis enim haec intelligens, in divitiis spem suam ponet, cum et divitiae tam facile amittantur, et homo tam subito moriatur? Sic, inquit, fiet omni homini, qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Thesaurizat enim, et ignorat cui congregabit ea. Dives enim est in Deum, qui omnem spem suam non in divitias ponit, sed in Deum.

Intertext edge

Open linked passage

Note