Bruno Astensis1047–1123
Commentaria in Matthaeum
Matt 2.1
Choose a text
More by Bruno Astensis
—
10811 Coinma6
2.1
33 PARS SECUNDA.
2.1
Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. Modo enim superius Salvator noster de thesauro locutus est; quem etiam quo in loco reponere debeamus ostendit, dicens: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Nunc autem dicit, quia non possumus duobus dominis servire, Deo scilicet et mammonae: mammona namque divitiae interpretatur. Reponat igitur in coelo divitias suas, qui Deo familiariter servire desiderat. Qui enim divitiis servit, ejus servitium Deus non recipit. Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Divitiis autem servire est, subjectionem quamdam eis exhibere, et pro necessitate vel utilitate eas expendere timere. Aliud igitur est servire divitiis, aliud habere divitias. Ille enim dives non multum a paupere distat, qui in divitiis spem non ponit, easque utiliter largiterque distribuit. Hoc autem si ad litteram intelligatur, ut simplex sermo dicere videtur, non solum duobus dominis, sed et multis dominis servire non est impossibile. Ideoque de quibus dominis hoc intelligere debeamus, confestim subdidit dicens: Non potestis Deo servire et mammonae. Istis enim duobus nemo simul servire potest. Quis enim servit mammonae, nisi avarus? Avarus igitur Deum contemnit et odio habet. Unde hoc? Quia idolis servit; sic enim Apostolus ait« Hoc autem scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.» Sequitur: Ideo dico vobis: ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini. Haec enim specialiter dicuntur apostolis, eorumque successoribus, caeterisque omnibus qui ad summum perfectionis culmen attingere cupiunt. Talibus enim nulla terrenorum bonorum est sollicitudo, quia habentes victum et vestimentum, his contenti sunt. Facile quidem et sine omni sollicitudine his abundant, qui totam spem suam in Deum ponunt. Unde Psalmista:« Jacta, inquit, cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet.» Itemque:« Non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane.» Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Noli, inquit, quicunque es qui mundi gloriam sprevisti, et Deo servire, et contemplationi vacare elegisti, noli sollicitus esse animae tuae, id est vitae tuae, quia qui dedit vitam, dabit unde et regatur vita. Plus est enim anima quam esca, plus est vita quam regimen vitae. Qui igitur dedit quod majus est, et illud utique dabit quod minus est. Valde enim haec verba apostolis erant necessaria, qui sine sacculo et pera ubique terrarum erant ituri. Quibus et Dominus ait:« Ecce ego mitto vos sicut oves inter lupos.» His autem ut Apostolus ait, constituit Dominus ut de Evangelio viverent:« dignus est enim operarius wercede sua.» Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne magis vos pluris estis illis? Nullum enim animal in hoc mundo Deus creavit, quod pluris amoris et dilectionis, pluris pretii et honoris sit apud Deum, quam homo. Si igitur ea quae propter hominem facta sunt, et quae ad ipsius comparationem aut parva aut nulla sunt, sine labore et sollicitudine omnipotens Dominus pascit, quanto magis eos non derelinquet, qui ad ejus imaginem facti ejus gratiae sunt reconciliati? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Hoc autem tale est ac si diceret: Quod vos quidem nec sollicitudine, nec cogitatione, nec arte, nec ingenio, nec labore facere potestis ut videlicet 34 ad staturam vestram unum cubitum adjiciatis: hoc sine vestra cogitatione et sollicitudine Deus in vobis operatur, quos de matris utero tam parvos progredientes, ad integram mensuram perfecti hominis provexit. Ergone pascere non poterit, qui creare, vivificare et haec incrementa dare potuit? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Putatis, inquit quod vos sine labore et sollicitudine vestire non possit, qui agros vestit floribus, et lilia distinguit coloribus? Quomodo enim crescunt lilia? quomodo tam pulchris operimentis induuntur? Nam neque laborare, neque filare noverunt, insensibilia enim sunt; verumtamen satis excellentius ipso quoque Salomone induta sunt, qui et divitiis et sapientia caeteris illius gentis regibus excellentior fuit. Nemo enim, vel arte vel sapientia, Dei operationis pulchritudinem imitari potest. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos minimae fidei? Si de his quae infra vos sunt hanc curam habet, quam curam de vobis eum habere putatis? Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? quoniam ille nihilo indiget, qui vobis, si fidem habeatis, sufficienter omnia ministrabit. Haec enim omnia gentes inquirunt: vos autem haec quaerere non est necesse. Quaerere, inquam, cum labore et sollicitudine: ideoque Dominus non ait: Nolite quaerere, sed nolite solliciti esse; scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Unde apostolus Petrus in Epistolis suis loquitur dicens:« Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.» Quaerite, inquit, primum regnum Dei; quaerite vitam aeternam; quaerite ut Ecclesia crescat; orate ut regnum Dei adveniat, suamque vobis justitiam tribuat; ut, qui omnium judices facti estis, omnes in justitia et aequitate judicare possitis. Et haec omnia adjicientur vobis. Hoc est enim quod alibi ait:« Centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis.» Nolite solliciti esse in crastinum: crastinum enim pro futuro posuit. Non enim vult Dominus de futuro nos esse sollicitos, qui neque de praesenti certi et securi sumus: et in eo quidem quod nos in crastinum solliciti esse prohibet, praesentium quodammodo sollicitudinem concedere videtur. Unde et beatus Paulus quasi de praesenti sollicitus manibus suis laborabat, quod ei ad victum quotidianum sufficere posset. Hac enim sollicitudine otiositas tollitur, nec tamen divitiis servitur. Cur autem de crastino solliciti esse non debeamus, adjunxit: Crastinus enim dies, sollicitus erit sibi ipsi; ac si dicat: Sicut hodiernam sollicitudinem non interdico, ita neque crastinam, postquam crastinus dies advenerit. Sit igitur hodiernus dies de se sollicitus, et non de alio: similiter et crastinus, et caeteri per ordinem. Sufficit enim diei malitia sua: sufficit tibi si hujus praesentis diei malitiam transire valeas. Cur ergo malitiam malitiae, laborem labori, angustias angustiis, fatigationem fatigationi superaddere velis? Non enim pro malo hoc in loco malitia ponitur, sed pro fatigatione et labore. Sic enim dicere solemus:« Multa mala hodie passi sumus,» quando aliquo magno labore fatigamur. Hoc autem alicui inconveniens esse videbitur, nisi forte de solis apostolis et similibus intelligatur. Ad quid enim oves et boves et caetera animalia quae hodie necessaria habuimus, completo die teneamus et custodiamus, si omnino de crastino sollicitudinem non habeamus? Ad quid praeterea agros et vineas colimus, eorumque fructus in cellaria recondimus? Patent autem et alia multa quae simili modo contra haec dicere possimus. De illis igitur haec intelligantur, quibus praeter corporis necessaria, nihil in hoc mundo possidere placet. Tales enim prophetae et apostoli fuerunt; tales et multos alios fuisse legimus. Si enim omnes homines tales esse vellent, non deesset Deo unde eos pasceret.
2.2
[ CAP. VII.] Nolite judicare et non judicabimini. Non arbitretur aliquis ut his 35 verbis justa judicia interdicantur, si tamen ab illis fiant a quibus fieri debent. Quid est enim nolite judicare, et non judicabimini: multi enim non judicant, qui tamen judicabuntur. Dicatur ergo: nolite injuste et contra legis praeceptum aliquem judicare, et non judicabimini de injusto judicio. Judex enim qui injuste non judicat, etsi de aliis peccatis judicetur, de justo tamen judicio non judicatur, quia in judicio non peccavit. Unde et subditur: In quo enim judicio judicaveritis judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hoc autem non sic est intelligendum ut si aliquis male et injuste aliquem judicavit, ipse quoque injuste a Domino judicetur: est enim Deus justus judex, nihilque judicat injuste. Eodem igitur judicio quo alios judicant, per quemdam modum judicabuntur, et non eodem judicabuntur. Eodem quidem, quia et ipsi damnabuntur; non eodem vero, quia non damnabuntur injuste. Sive igitur scienter aliquis aliquem injuste judicaverit, sive in rebus occultis et dubiis accusaverit et damnaverit, certissime sciat et nullatenus dubitet quia ipse quoque eodem judicio judicabitur, et eadem mensura remetietur ei. Et de occultis quidem judicare Apostolus prohibet dicens:« Nolite itaque ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.» De dubiis vero sic ait:« Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem: potens est enim Deus statuere illum: unusquisque in suo sensu abundet.» Notandum autem sicut hic manifeste apparet, quoniam illi quoque judicare dicuntur, qui aliorum facta vel redarguunt, vel accusant. Unde et Apostolus cum dixisset:« Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur,» mox subdidit dicens:« Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die.» Sunt autem et alii qui aliorum parva commissa libenter diffamant, accusant et damnant, et crimina quibus premuntur, videre despiciunt: et cum se ipsos non videant, in alios semper oculos apertos habent. Et isti quidem de alterius oculo festucam trahere conantur, trabes vero quae in suis infixae sunt, non considerant. De quibus subditur: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Tu criminibus premeris, et alios de peccatis reprehendis? Hoc enim interest inter peccatum et crimen, quod interest inter festucam et trabem. Aut quomodo dicis fratri tuo, sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Si, inquit, tam diligens es ad aliorum corrigenda peccata, cur non prius corrigis tua? Si in aliis tam benigne misericordia moveris, cur non tui potius misereris? Scriptum est enim: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum; sed tu, sicut fingis, plus diligis fratrem tuum quam te ipsum; illius enim curam habes, te ipsum negligis. Sed hoc fortasse agis arte, ut prius illo experiaris quomodo postea tibi mederi debeas, magisque vis probare in alio quam in te ipso tuae artis peritiam. Si enim ideo facis, astutia est, non misericordia. Sed non ideo facis: cur ergo? Quia hypocrita es, quia non vis esse bonus, sed videri bonus. Sufficit enim tibi, si a populo videaris, et si de te alii dicant: Ecce homo justus, ecce qui nemini parcit, ecce qui omnium peccata redarguit, ecce qui vult omnes sanare, et omnium oculos illuminare. Hoc enim populus dicit, sed tu tamen aliter intelligis. Scis enim quia mentitur, quamvis de illorum mendacio gratuleris.
2.3
Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. Quid enim per sanctum et margaritas, nisi divina sacramenta intelligamus? Quid vero per canes nisi infideles et iniquos, qui oblatrantes veritati acquiescere nolunt, et quasi canis ad vomitum, ad mala consueta saepius revertuntur? De canibus enim Dominus ait:« Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum,» cum de muliere Chananaea loqueretur. Porci vero sunt qui quasi in volutabro luti, in foetore vitiorum delectantur. His igitur divina sacramenta dare prohibemur, quia dum in peccatis homo perseverat, et ad ea, quasi canis ad vomitum, revertitur, vel quasi porcus coenosus in eis delectatur, Christi corporis et sanguinis sacramenta eis dare non debemus. Conculcant enim ea pedibus suis, et quasi pro nihilo ducentes, non quali debent veneratione ea suscipiunt: statim enim ad pravi operis consuetudinem convertuntur, et nos moerore et tristitia interius scindunt et rumpunt, qui plus quam ipsi de eorum perditione dolemus. Potest autem de infidelibus 36 sic intelligi, ut quandiu veritati non acquiescunt, et oblatrantes Evangelio contradicunt, et a sui erroris coeno et foetore non separantur, majora eis sacramenta non revelentur, ne forte blasphemando et irridendo ea conculcent, et conversi in ipsos praedicatores, non solum injuriarum, sed etiam verberum dolore eos afficiant et dirumpant.
2.4
Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. Haec enim secundum Lucam supra dictae Dominicae orationi continuantur: quam quidem instanter dicere debemus, ut nostrarum petitionum desideria compleantur. Sed quomodo verum est, omnis enim qui petit, accipit? multi enim petunt et non accipiunt quod petunt. Hoc igitur de illa petitione intelligatur, de qua supra dixit, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis. Non enim in stultis petitionibus fideles suos exaudit: ipse enim scit quid nobis opus sit. In illis igitur nos exaudit, quae nobis salutaria esse cognoscit. Omnis ergo qui petit, accipit; si tamen ejus petitio digna sit, quae exaudiatur: aliam autem petitionem Deus non audit. Unde et subditur: Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem porriget ei. Aut si piscem petierit, nunquid serpentem porriget ei? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se. Ac si dicat: Vos, qui mali estis, non mala tamen, sed bona data datis filiis vestris; et Deus, qui naturaliter bonus est, bona data non dabit fidelibus suis? Dabit utique bona data, et nonnisi bona eis dabit, etiamsi inutilia quaerant, dum se sibi profutura quaerere sperant. Aliquando enim sancti non recipiendo quod petunt, magis exaudiuntur quam exaudirentur, si illud reciperent. Plus enim non recipiendo beatus Paulus exauditus est, quam si illud recepisset, pro quo, sicut ipse dicit, ter Dominum rogaverat. Exauditus est igitur, ne exaudiretur. Non enim nisi bonum Apostolus quaerebat, quamvis illud non bonum sibi esse non intelligebat. Exauditus est igitur recipiendo bonum, ne exaudiretur recipiendo non bonum. Qui enim sibi bonum non quaerit, dum se sibi bonum quaerere putat, si id recipiat quod quaerit, non exauditur; si non recipit, exauditur. Deus igitur qui non aliud nisi quaerentis affectum considerat, bonum ei reddit qui se bonum quaerere credit, etiamsi sibi non sit bonum quod quaerit. Videamus autem quid per panem et piscem, et quid per lapidem et serpentem significetur. Ego quidem in pane sanctarum Scripturarum spiritualem intelligentiam significari puto; litteram vero in lapide, quoniam in tabulis lapideis scripta est. At vero in pisce Christum Dominum nostrum intelligo, qui in baptismi flumine primus natavit, et, ad piscis similitudinem, sine coitu de Virgine natus est. In serpente vero quis alius intelligitur, nisi ille qui primum hominem in serpente decepit? Lucas vero evangelista post haec ovum quoque et scorpionem posuit. In ovo igitur resurrectionem intelligamus, in qua velut pulli de ovis, omnes sancti de sepulcris resurgentes, sursum ad coelestia convolabunt. In scorpione autem, diabolum vel Antichristum, qui dum latenter homines decipiunt, quasi cauda eos percutiunt; scorpio enim nonnisi cauda percutit. Boni itaque filii, id est Christiani, panem petunt, quia in lege et prophetis spiritualem intelligentiam quaerunt. Petunt autem et piscem, quia Christi carne saturari desiderant. Petunt similiter et ovum, quia firmissima spe carnis exspectant resurrectionem. At vero mali filii, id est Judaei, lapidem petunt, quia in sacris voluminibus solam litteram quaerunt. Petunt autem et serpentem, quia in veneno et tortitudine diabolum imitantur. Petunt similiter et scorpionem, Antichristum exspectantes, quem Messiam vocant, ut qui in mundi exordio in primo homine occisi sunt a dracone, circa mundi finem percutiantur a scorpione. Sic itaque bonis filiis bona data petentibus, bonus Pater bona data 37 tribuit. Mali vero mala data petentes, a malo patre mala data suscipiunt. Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis: haec est enim lex et prophetae. Quia, inquit, petitiones vestras a Domino exaudiri vultis, vos quoque aliorum petitiones libenter audite. Sed ne forte putetis quod malis petitionibus assentire debeatis, hoc facite aliis quod vobis ab aliis fieri vultis. Subvenite aliis in necessitatibus suis, si vultis, ut alii subveniant vobis in necessitatibus vestris. Et alibi quidem dicitur:« Quod tibi non vis, aliis ne feceris:» hic autem dicitur: Quod tibi vis fieri, hoc aliis facias. Ibi malum facere interdicimur, hic autem etiam malis bona facere jubemur: haec est enim lex et prophetae; haec est charitas perfecta:« Diliges proximum tuum sicut te ipsum,» quia vis ut te diligat proximus tuus sicut se ipsum: quod enim ab illo expetis, hoc te illi facere oportet. Haec est igitur lex et prophetae, quia hoc praecipiunt lex et prophetae: non tamen dicit quod in hoc uno mandato universa lex pendeat et prophetae. Et quasi aliquis diceret: Arcta via est ista, valde difficilis observationis sunt ista mandata, subdidit dicens: Intrate ergo per angustam portam, quia lata porta, et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Et via, inquit, arcta est, et porta angusta; ideoque a paucis invenitur: verumtamen haec est illa via et illa porta per quam ad aeternam vitam pervenitur. Pauci enim sunt illi qui salvantur, ad comparationem illorum qui damnantur. Unde et alibi Dominus ait:« Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.» Illa autem via et illa porta quae ducit ad perditionem, lata valde et spatiosa est, et ideo multi intrant per eam. Jejunare enim, vigilare, a carnis desideriis et cunctis voluptatibus abstinere, propriam voluntatem non facere, cui non videatur angustum et arctum? At vero abundanter et deliciose manducare et bibere, cunctis carnis desideriis et voluptatibus obedire, suaeque voluntati in nullo contradicere, cui non videatur latum et spatiosum? Multi igitur per hanc viam ambulant, multi per hanc portam intrant. Sed cuo intrant? Civitatem utique perditionis collegium mortis, carcerem angustiarum, et lacum omnium miseriarum.
2.5
Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Attendite, inquit, et cavete vobis a falsis prophetis, a malis sacerdotibus et episcopis: attendite a falsis praedicatoribus: attendite a Simoniacis et haereticis. Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Ovium simplicitatem simulant, ovium innocentiam fingunt, et ovium patientiam mentiuntur. Quos quidem si interius videretis, si sub vestibus cerneretis, aliud ibi quam ovem esse cognosceretis. Latet enim lupus sub ovina pelle, et quos exterius oves esse putatis, intrinsecus sunt lupi rapaces. Lupi enim rapaces sunt, quia non ad hoc venerunt ut gregem custodiant, sed ad hoc ut furentur et rapiant, mactent et perdant. Quomodo autem eos cognoscere: possitis audite: A fructibus eorum cognoscetis eos, sicut enim unaquaeque arbor a fructu suo cognoscitur, ita unusquisque homo in operibus suis cognosci potest. Ideoque non dixit a foliis eorum, sed a fructibus eorum cognoscetis eos. Si enim verba attendamus, non facile boni discernuntur a malis. Unde et alibi Dominus ait:« Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quaecunque dixerint vobis facite, secundum opera eorum nolite facere.» In quo apertissime bene eos dicere et male facere ostendit. Qui igitur in verbis non discernuntur, in operibus comprehenduntur. Praedicent igitur quidquid velint, vos autem opera considerate. Si fideles sunt, si mites, si patientes, si misericordes, si humiles, si pacifici, si casti, si benevoli, si avaritiam oderint, si pecuniam non abscondunt, et similia quae enumerare longum est, isti sunt fructus bonae arboris: horum laudes folia sunt. Qui enim laudant haec et non agunt, folia tantum et non fructus ostendunt. Sic igitur a fructibus eorum cognoscetis eos. Nam et spinae et tribuli a fructibus suis 38 cognoscuntur, quoniam neque in spinis uvae, neque in tribulis ficus colliguntur. Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Verum est enim quia omnis arbor bona facit fructum bonum, et omnis arbor mala facit fructum malum; sed quomodo illud verum est, quod verum esse Veritas dicit, ut nulla bona faciat malum, et nulla mala faciat bonum? Nomo enim tam justus, qui aliquando non peccet: hoc enim Joannes apostolus ait:« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.» Omne autem peccatum malus fructus est. Malus igitur fructus etiam in bona arbore reperitur. Similiter autem nemo tam iniquus, qui aliquando bonum non agat, neque enim fieri potest ut saltim verum aliquando non dicat: verum autem dicere bonum est; invenitur igitur bonus fructus et in arbore mala. Quid igitur? Quomodo verum esse probabimus quod verum esse non dubitamus? Veritas enim mentiri non potuit. Verum est itaque quod nulla arbor bona fructus malos facit, et nulla arbor mala fructus bonos facit. Verum utique est, sed cum determinatione verum est. Dicatur ergo: Nulla bona arbor, secundum hoc quod bona est, fructus malos facit: nullum enim contrarium suum contrarium generat; nam neque dulce facit amarum, neque sanitas aegritudinem, neque frigus calorem, neque veritas falsitatem. Non igitur bonum facit malum, neque malum bonum; contraria enim sunt. Omnis enim arbor secundum suam naturam bona est, et bonos fructus facit: secundum corruptionem vero mala est, et malos fructos facit. Quid autem in arbore significetur intelligis: arbor enim ista homo est. Sed vis videre quia non hominis natura, quae utique bona est, facit fructum malum; sed ejus corruptio et peccatum? Audi quid Apostolus dicat:« Non enim quod volo hoc ago, sed quod nolo malum illud facio. Si autem quod nolo illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.» Inde igitur dicitur arbor mala, non quod secundum se mala sit, sed quia est corruptio mali. Etsi parum quidem corrupta est, quasi jam a corruptione sana, non mala, sed bona vocatur: si vero multum corrupta est, mala vocatur et non bona: ab eo enim suscipit nomen, quod magis in ea abundat. Cognoscuntur igitur falsi prophetae a fructibus suis; quoniam, etsi aliquando bonum aliquod facere videantur, tamen, quia vel pro lucro, vel pro laude faciunt, eorum simulatio diu celari non potest. Quia enim omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus, ipsum quoque quod bonum esse videtur, bonum non est. Sequitur: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Tunc enim arbores exciduntur, quando homines moriuntur: in ignem vero tunc mittentur, quando dicetur eis: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Quid est hoc? Nunquid enim voluntatem Patris non facimus, quando Filium ejus Dominum vocamus? Ipse enim discipulis ait:« Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim.» Dico ergo: Si una voluntas est et Patris et Filii, quomodo non facit voluntatem Patris qui facit voluntatem Filii? Voluntas enim Filii est ut vocetur Dominus: est igitur et voluntas Patris. Sed non sufficit haec una voluntas: sufficiet autem si eum quem vocas Dominum habeas ut Dominum, et servias ei ut Domino. Si enim servieris ei ut Domino, eris servus fidelis et bonus, diceturque tibi a bono Domino: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Sequitur: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus; et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. Qui sunt enim isti multi, nisi illi quos modo paulo superius falsos prophetas nominavit? Isti autem multi: haec turba non modica dicent in illa die. In qua die? Non quaeras nomen ejus, quia notissimum est. 39 Quid dicent? Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? Prophetavit enim Balaam; prophetavit et Caiphas; hoc enim dicit Evangelista:« Quia cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens: Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.» Daemonia vero usque ejiciunt, aliasque multas virtutes faciunt, et qui baptizant, et qui praedicant. Quot enim sunt crimina, tot sunt et daemonia in uno quoque; unde et Dominus de Maria Magdalena dicitur expulisse septem daemonia, quoniam, sicut alibi dicitur,« dimisit ei peccata multa, quia dilexit multum.» Haec autem daemonia ejiciuntur, quando evangelica praedicatione, a quocunque nuntietur, peccatores poenitent et convertuntur. Faciunt autem et alias multas virtutes, quia coecos illuminant, leprosos curant, et mortuos suscitant. Has enim virtutes fecerunt in corpore aliquanti praedicatores, in anima vero faciunt omnes. Neque vero minus est animam sanare, quam corpus. Corpus vero sanatur et moritur, anima vero sanatur, et nunquam moritur. Vis autem scire quae anima sit caeca? Anima enim infidelis, quae Deum non videt, et veritatem non intelligit, caeca est. Leprosa vero est illa quae vitiorum maculis sordescit. Illa vero mortua est quae in crimine perseverat. Toties igitur praedicatores caecos illuminant, leprosos curant, et mortuos suscitant, quoties iniqui homines eorum monitis et praedicatione convertuntur; et poenitentia ducti, diabolo, et omnibus operibus ejus abrenuntiant, et suae salutis medicinam ab illis suscipiunt. Sed quid hoc eis prodest, cum illis Dominus dicat, nunquam novi vos? nunquam dilexi vos? nunquam vestra opera mihi placuerunt? Novit enim eos Dominus, atque dilexit secundum naturam quam in eis creavit. Non novit vero, neque dilexit secundum corruptionem qua eos diabolus vitiavit. Omnis ergo homo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Non ergo sufficit audire verba Dei, hoc enim et Apostolus ait:« Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores.» Audire enim omnium est, facere vero paucorum. Domus autem quae super petram fundata est, firmum et stabile fundamentum habet. Sapiens igitur est qui sic aedificat. Fundamentum prius quaerendum est. Sed videamus quid haec petra significet; Apostolus enim dicit quia« petra erat Christus:» itemque,« fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, id est Christus Jesus.» Invenisti fundamentum, hic domum aedifica: hic enim domum aedificabis, si haec mandata servabis. Crede et fac quae praecipit Christus, et fundaberis in fundamento Christo: ipse erit tibi fundamentum, ideoque non timebis pluvias et ventum. Hoc est enim quod ait; Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Vis autem videre domum supra petram fundatam, quomodo nec pluvias, nec flumina, nec ventos timeat?« Certus sum, inquit Apostolus, quia neque mors, neque vita, neque principes, neque potestates, neque aliqua persecutio poterit me separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu.» Quamvis enim furore et terrore, flagellis et minis, omniumque tormentorum generibus, quasi quibusdam magnis ventorum et tempestatum procellis super sanctos tyranni saevientes irruerent, eos tamen a Christi fide separare nullatenus poterant: hoc autem ideo fiebat, quia bene super petram fundati erant. Videamus etiam de illa domo quae non super petram, sed super arenam fundata est. Et omnis, inquit, qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam et cecidit, et fuit ruina ejus magna. Qui enim verba Dei audire delectantur, et custodire non curant, suae fidei domum, seque ipsos super arenam aedificant; quia facili aura persecutionis dejiciuntur: quorum quidem ruina tunc magna erit, quando malignorum spirituum furore et ira quasi magno quodam impetu procellarum in tartara praecipitabuntur.
2.6
Et factum est, cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae et pharisaei. Ille enim in potestate docet, qui pro timore veritatem 40 non celat. Qua in re scribae et pharisaei, etsi multa bene docuissent, plurima tamen reliquisse intelligi possunt, sive quia dicere timebant, sive quia ea non custodiebant, et ideo dicere erubescebant. Hunc autem tam prolixum sermonem, secundum Matthaeum Salvator noster in monte habuit; secundum Lucam vero in loco campestri: quod quidem quomodo solvi possit non video, nisi eumdem sermonem bis eum habuisse intelligamus. Et hoc quidem non erat inconveniens, quoniam aliis recedentibus, alii succedebant, quibus eadem verba necessaria erant. Illis igitur recedentibus, quibus haec locutus fuerat, ipse in monte illa nocte mansit,« pernoctans, ut Lucas ait, in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit. Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum et multitudo copiosa, quae illuc undique confluxerat,» stetit cum eo; et ibi quidem hunc eumdem sermonem habuit, quamvis non omnia quae hic narrantur, in illo contineantur; sicut nec in isto omnia dicuntur quae in illo reperiuntur. Sciendum est praeterea quod evangelistae non eodem ordine historiam scribunt, quo a Salvatore omnia facta sunt. Unde et in hac re multum discordare videntur. Lege eos et sic esse videbis. Puto enim quia non ordini sed narrationi operam dabant.
2.7
[ CAP. VIII.] Cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae. Descendit, inquit, Dominus de monte cum discipulis suis, invenitque ibi multas hominum turbas quae eum exspectabant. Quibus postquam ea locutus est quae Lucas evangelista narrat, secutae sunt eum. Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me curare. Hoc autem miraculum non eo tempore factum est, quo factum esse evangelista dicere videtur, testante Luca, qui ait:« Et factum est, cum esset in una civitate, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, procidens in faciem, rogavit eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare.» Nemo igitur in loco campestri hoc factum fuisse intelligat, quod in una civitate factum esse audit. Haec itaque superioribus non continuantur. In eo enim quod ait, cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae, superioris locutionis finem facit. Deinde vero gestorum ordine et loco et tempore praetermisso, ab hoc miraculo scribere inchoat. Necessarium igitur esse videtur, ut de ipso ordine pauca dicamus, ne sibi invicem evangelistae contrarii inveniantur. Postquam enim Dominus Jesus vocavit Petrum et Andraeam, Jacobum et Joannem, veniens simul cum eis Capharnaum, ubi et ipse et illi habitabant, intravit in Synagogam et praedicavit; et mirabantur omnes in doctrina ejus. Inde vero exiens, venit in domum Petri, et sanavit socrum ejus, et alias virtutes ibi operatus, reliquit Capharnaum, et transfretavit. Deinde vero, transactis aliquantis diebus, rediit iterum Capharnaum; et tunc quidem sanavit paralyticum, et vocavit Matthaeum apostolum et evangelistam. Eisdem autem diebus ascendit in montem, ibique illum sermonem habuit, de quo superius diximus, quando octo beatitudines praedicavit. Cumque omnibus recedentibus, ipse eadem nocte ibi mansisset, facto mane vocavit discipulos, et duodecim ex eis elegit, quos et apostolos nominavit. Inde vero descendens, pene eumdem sermonem habuit in loco campestri. Veniens autem in civitatem Capharnaum, quae ibi proxima erat, sanavit puerum centurionis. Sic igitur se habet ordo. Hic autem leprosus quando vel ubi mundatus fuerit, incertum est. Potest tamen convenienter intelligi, quod in praedicta civitate fuerit mundatus, quoniam hoc miraculum inter caetera miracula scribitur, quae ibidem Dominus operatus est. Et caeteri quidem evangelistae prius scribunt de socru Petri, et puero centurionis, quam de hujus leprosi mundatione. Nunc autem ad rem veniamus.« Ecce, inquit, leprosus veniens adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare.» 41 Vide quanta sit fides leprosi: hominem videt, Deum adorat, de omnipotentia non dubitat. Sed quid dicit? Domine, si vis, potes me mundare: Dominus es, omnipotens es, voluntas tua opus est, omnis creatura tibi obediens est; non promerui beneficium tuum, non sum dignus colloquio tuo; credo tamen, quoniam si vis, potes me mundare. Et Dominus ad haec, extendens manum suam, tetigit eum, dicens: Volo, mundare. Manum suam Dominus extendit, potentiam manifestat, virtutem non celat, tangit hominem et fugit lepra. Imo prius lepra fugit quam manus ad hominem perveniret, ne si lepram tetigisset, contra legem facere videretur. Lex enim hujusmodi hominem immundum judicat, quae omne immundum tangere interdicit. Sed quid ait? Volo, mundare. Credis quia possum, volo quia credis; experire fidem tuam, cognosce potentiam meam; volo ut munderis, et ideo mundare, et confestim mundata est lepra ejus; ut et fidei virtus, et curantis omnipotentia appareret. Et ait illi Jesus: Vide nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti. Hoc enim non dixisset, si hoc miraculum inter turbas fecisset, quae eum sequebantur cum de monte descendisset: neque enim unus celare posset, quod tanta millia hominum vidissent. Quaerendum tamen est, cur ei Dominus praecipiat, ut nemini dicat? Praedicare namque, et Dei miracula populis nuntiare, sacerdotum est: leprosus vero etsi mundatus sit, sacerdos tamen fieri non debet; quoniam illi ad hoc officium eliguntur, ut Apostolus ait, qui sine crimine sint. In hoc quoque et nos doeemur, in his quae bene et laudabiliter agimus, laudem hominum et vanam gloriam quaerere non debere. Sed cur eum ad sacerdotem mandas, Domine Jesu? Quare jubes ut sacerdoti se ostendat, quem tu sacerdotum omnium maximus curas? Quis eum judicare audebit, qui a tuo judicio mundus redit? Hoc igitur agis, ut legis sacramentis consentire agnoscaris. Ille enim mundus est, qui sacerdotum judicio mundus judicatur: illorum enim est bonum a malo, justum ab injusto, et mundum ab immundo separare. Hoc itaque privilegium eis confirmas, dum ad eorum judicium hunc hominem mandas. Sequitur: Et offer munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis. Prius autem quid leprosus iste significat( significet enim aliquid); deinde vero dicamus, quid munus etiam significet, quod eum offerre praecipit Moyses. Iste enim leprosus totum humanum genus, et unusquisque peccator intelligi potest. Haec enim lepra non corporis, sed animae est. Illa enim anima leprosa est, quae superbia, ira, avaritia, discordia, odio et luxuria sordescit. Talis igitur leprosus currat ad Jesum, festinet ad medicum, non desperet, poeniteat, et mundari desideret. Dicat: Domine, si vis, potes me mundare. Potes utique, quia et ego sum poenitens, et tu es omnipotens. Tu enim dixisti, quia peccator quacunque hora conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet et non morietur. Si enim hoc dixerit, si hoc egerit, certus sit de misericordia, non desperet de venia, quia benignus est Dominus, qui ad se venientem neminem repellit. Deinde vero offerat munus quod praecepit Moyses. Praecepit enim Moyses, ut leprosus quando mundatur, offerat per se duos passeres vivos, quibus et vesci licitum sit, et lignum cedrinum, et coccum et hyssopum: et unum e passeribus immolet in vase fictili super aquas viventes: alterum vero in agrum avolare dimittat. Hoc enim vanum et inutile videretur, nisi ille fieri praecepisset, cui nihil vanum vel inutile placet. Ille igitur qui mundatur, duos passeres offerat, et corpus et animam Domino reddat, ut jam non mundi voluptatibus, sed Deo serviant: qui bene vivi offerri dicuntur, quoniam de morte ad vitam transferuntur; quibus quia vesci licitum est, mundos eos esse et a peccato liberos manifestat; nihil enim nisi mundum lex comedere jubet. Offerat autem simul cum his et lignum cedrinum, ut quia corpus et animam suam Deo reddidit, incorruptam fidem et sinceram conversationem se agere promittat: cedrus enim imputribilis est, redolentisque 42 naturae. His autem superaddat et coccum, ut charitatis igne succensus Deum diligat et proximum; coccus enim ignei coloris est. Offerat praeterea et hyssopum, ut in petra radicatus et fundatus, nunquam a Christi fide separari valeat: hyssopus enim naturaliter in petra nascitur; petra autem erat Christus. Postquam igitur sic se totum Deo reddiderit, immolet unum de passeribus in vase fictili super aquas viventes. Hic enim passer corpus est, ideoque in vase fictili immolatur: quia vasa terrea et fictilia sunt corpora nostra. Immolatur autem super aquas viventes, id est sicut sanctae Scripturae immolari praecipiunt. Unde Apostolus:« Obsecro, inquit, vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.» Haec est enim viva aqua, quae te bene passerem tuum immolare docet: Judaei enim non bene immolant, quia ad hanc aquam non veniunt. Alterum vero passerem, id est animam, in agrum avolare dimittat, quatenus jam libera, nec terrenae corruptionis mole gravata, virtutum alis ad coelestia volare discat: quia enim alter passer jam immolatus est, ideo iste libere volat et a nullo detinetur:« Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam.» Hic est igitur rectus poenitentiae ordo, ut quicunque mundandus ad Deum venit, prius se ipsum totum Domino offerat, fidem, et charitatem, et in bonis operibus perseverantiam promittat; carnem quae peccaverat, in servitutem redigat et affligat; et animam jam libertate donatam, ad coelestia contemplanda volare dimittat. Jubet autem praeterea Moyses, eum qui mundandus est, et alia munera offerre; duos videlicet agnos et immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae, quae conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium; hoc enim Moyses offerre praecepit, hoc et ipse Dominus offerre jussit. Sed quid isti duo agni significant, nisi duo maxima praecepta charitatis? quae quia malum non operantur, non immerito immaculati agni vocantur. Unde Apostolus:« Dilectio, inquit, proximi malum non operatur.» Hos igitur duos agnos offerat: haec duo praecepta se tenere, et custodire promittat, qui a suorum maculis peccatorum mundari desiderat. Offerat autem et ovem anniculam immaculatam, per quam integra perfectaque innocentia significatur. Offerat et tres decimas similae, fidem videlicet, quae in Trinitate tota consistit: haec est enim simila nostra, haec est vita animae nostrae. Unde Apostolus:« Justus autem ex fide vivit.» Sed haec simila non undecunque sed ex decimis fit, quoniam fidem nostram, nonnisi de sanctuario, et a sacerdotibus suscipere debemus: ibi enim omnes decimae reponuntur, quibus sacerdotes et levitae aluntur. Et bene quidem haec simila conspergitur, quoniam fides nostra sancti Spiritus gratia sanctificatur. Offerat autem super haec et sextarium olei, integram scilicet perfectamque mensuram misericordiae: offerre enim, vovere et promittere est. Oleum igitur offert, qui se misericordiam tenere promittit. Ut enim in liquoribus oleum, sic in operibus misericordia superior est. Unde Psalmista:« Suavis Dominus universis: miserationes ejus super omnia opera ejus.» Et hic quoque rectus poenitentiae ordo servatur; ut quicunque ad poenitentiam venit, charitatem et innocentiam, fidem et misericordiam offerat et promittat: offert enim charitatem in agnis, innocentiam in ove, fidem in tribus decimis, et misericordiam in olei sextario. Hic autem olei sextarius seorsum ponitur, quoniam his quae sequuntur necessarius erit. Praecipit enim Moyses, ut sacerdos haec omnia simul cum eo qui mundatur coram Domino statuat in ostio tabernaculi, et tunc offerat unum agnum, oleique sextarium: de sanguine vero agni tangat extremum auriculae dexterae, et pollicem manus dexterae et pedis, et de oleo similiter faciat ei qui mundatur. Hic enim agnus Christus est, qui quasi agnus ad victimam ductus, non aperuit os suum: qui tunc quidem in ostio tabernaculi offertur, quando in auditu Ecclesiae ejus passio praedicatur: si enim tabernaculum homines sunt; quid ostium tabernaculi, nisi aures, per quas verba divina cordis secretarium ingrediuntur? Ille igitur qui mundatur, de sanguine agni in aure, et in manu, et in pede tangitur, quia Christi passionem non solum audire, verum etiam imitari jubetur. Ut enim in aure auditus, sic in manu et pede operatio consistit; tangitur autem in dextera parte, quae et fortior et fidelior est.« Nesciat, inquit Dominus, sinistra tua quid faciat dextera tua.» Similiter autem et de oleo in eisdem partibus tangitur, quia pietatis et misericordiae bonum et audire et custodire admonetur. Haec autem sub brevitate transcurrimus, de quibus satis in Levitico diximus.
2.8
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum, et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego veniam et curabo eum. Qualiter autem centurio ad Jesum accesserit, Lucas evangelista demonstrat: qui eum non per se, sed per seniores Israel ad eum accessisse narrat; 43 quatenus pro puero ipsius intercederent, et quia magis familiares Domino erant, ipsi pro eo interpellarent. Illi autem cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Sic igitur centurio accessit ad Jesum, non per se, sed per seniores Israel; videlicet ut nos doceret, quid in tali negotio agere debeamus, quando puerum nostrum in domo nostra paralyticum jacere, et male torqueri sentimus. Quis est enim puer iste, nisi anima secundum se quidem innocens et pura? puer enim a puritate dicitur: hunc autem Lucas servum dicit, quia sine servitio animae vivere nequimus. Iste igitur puer noster, iste servus noster, iste injuste subjugatus, et carnis servitio depressus spiritus noster, jacet in domo paralyticus, jacet in corpore infirmus, jacet in carnis habitaculo vitiorum morbo superatus, et male torquetur. Hinc luxuria vexatur, hinc avaritia arctatur, hinc superbia fatigatur. Quid igitur? Mittamus ad medicum, mittamus ad Jesum. Sed quem mittemus? et quis ibit pro nobis? Mittamus igitur seniores Israel, id est episcopos et sacerdotes; isti enim pro aliis interpellare, isti pro infirmis et peccatoribus orare debent: isti cito veniunt ad Jesum, isti eum movere, isti eum flectere et ad misericordiam inclinare possunt, praesertim si nos sanari volumus, si nos peccasse dolemus, et si boni aliquid egimus, unde nos apud judicem commendare queant. Facile enim illi poenitenti sacerdotes a Domino veniam impetrant, qui de peccatis erubescit, totoque mentis annisu se ad poenitentiam convertit. Et multos quidem videmus, qui quamvis in se aliquo vitio torqueantur, bonos tamen diligunt, multisque modis sanctam Ecclesiam aedificant. De his igitur dicere possumus, Digni sunt qui exaudiantur, quia diligunt gentem nostram, et Synagogam aedificaverunt nobis. Sed quid sequitur? Ego veniam et curabo eum: hoc Matthaeus ait: Lucas autem quid! Jesus autem ibat cum illis. Venit enim Jesus ad infirmum, venit cum episcopis et sacerdotibus ad poenitentem, quoniam eorum precibus flectitur, et orationibus ducitur. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari, non enim dignus sum ut sub tectum meum intres: propter quod et me ipsum non sum dignus arbitratus, ut venirem ad te. Haec autem Matthaeus praetermisit: caetera vero utrique communia sunt. Bene igitur hoc loco hi duo conveniunt, si hoc tantum in Matthaeo subaudiatur, quod centurio non per se, sed prius per seniores Israel, deinde vero per amicos accesserit ad Jesum. Sed qui sunt isti amici nostri, quos Christo advenienti et jam domui nostrae appropinquanti obviam mittimus? Isti sunt, ut opinor, intellectus et animus, et spiritus contribulatus: isti enim Christi adventum sentiunt, isti cum eo loqui audent, isti nos Deo commendant, et ejus gratiae reconciliant. Quando enim intus agimus, quando nobiscum in corde tractamus, quae et quanta fuerit Salvatoris nostri benignitas, ut pro nobis carnem sumeret, et mundi injurias sustineret; tunc praedicti amici nostri cum Domino loquuntur, et quodam modo ei dicunt: Domine, noli vexari; quoniam ejus vexationem et fatigationem mirantur, et contremiscunt. Hoc enim faciebat Joannes Baptista cum diceret:« Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?» Quando vero ad Christi sacramenta accedimus, et fragilitatem nostram consideramus, quid aliud dicit unusquisque nostrum, nisi: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, non sum dignus ut carnem et sanguinem tuum suscipiam in ore meo? Domine, dic verbo, et sanabitur puer meus. Tu enim dixisti et facta sunt omnia, tu mandasti et creata sunt universa: eadem virtus tibi est, eadem potentia manet: dic igitur verbo, praecipe ut fiat, et sanabitur puer meus: non enim majus est sanare, quam creare. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Ego, inquit, homo sum, tu Deus; ego sub potestate, tu super omnes potestates; ego habeo milites, tu angelos; isti mihi obediunt, illi tuam faciunt voluntatem: manda igitur quem velis, et praecipe sanitati ut veniat; et jube infirmitati ut recedat. Placuit Domino, et laudavit fidem centurionis. Ad hoc enim Dominus misericordiam differebat, ut haec tanta fides centurionis clarius manifestaretur. Unde et subditur: Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis; non inveni tantam fidem in Israel. Miratur Jesus de fide centurionis; miratur de fide gentilis hominis: et jam tunc fidem gentium mirabatur, quam ultra 44 fidem Judaeorum crescere videbat. De quibus mox subinferens ait: Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. His enim paucis verbis Ecclesiam ex omnibus mundi partibus colligendam, et inferno exspoliato, sanctorum animas ad coelorum regna transferendas; et Judaeorum incredulitatem et damnationem denuntiat. Tenebrae autem exteriores illae sunt, ultra quas aliae tenebrae non sunt. Sunt autem et aliae tenebrae interiores ex quibus venitur ad has exteriores, quas infideles homines in mente patiuntur De quibus Apostolus ait:« Caecitas ex parte contigit in Israel.» Et dixit centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi: et sanatus est puer in illa hora. In hoc autem Evangelio in tantum Joannes evangelista dissentit ab aliis, ut nullo modo his quae dicta sunt convenire queant, si de eodem centurionis puero intelligantur. Hic enim centurio de fide laudatur; et se indignum dicit esse, ad cujus domum veniat Jesus: ibi autem de infidelitate redarguitur, utpote qui nisi per signa et prodigia non credat: ibique Christum ad domum suam importune valde venire invitat. Et hic quidem narratur quod omnia haec gesta sunt infra civitatem Capharnaum: ibi vero dicitur, quod centurio Christo de Judaea venienti obviam processerit, cui prae itineris longitudine non eadem, sed postera die revertenti servi occurrentes dixerunt; quia heri hora septima reliquit eum febris. Unde manifestum est quia non loquuntur de eodem. Intelligendum est igitur, quia Jesus antequam hunc servum centurionis sanasset, de quo scribit Matthaeus et Lucas, jam eidem filium sanaverat, de quo Joannes evangelista narrat: et quia prius ejus virtutem in filio expertus fuerat, jam nunc de ipsius omnipotentia nihil in servi curatione dubitat: libenter enim ad illius medici auxilium currimus, quem jam expertum habemus.
2.9
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem febricitantem; et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. Scire enim oportet quae sit uxor Petri, ut possimus scire quae sit socrus ejus. Petri namque uxor ecclesia est, quoniam ei a Domino specialiter tradita est; dicente Domino:« Si diligis me, pasce oves meas.» Ejus igitur socrus est Synagoga, quia ipsa est mater Ecclesiae. Unde eidem in Canticis canticorum Dominus ait:« Sub arbore malo suscitavi te, ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.» Haec autem jacet in domo Petri et febricitat, quoniam usque hodie inter Christianos Synagoga infirma moratur et habitat. Ubicunque enim est Ecclesia, ibi est et domus Petri. Hujus autem manum circa mundi finem Dominus tanget, et tunc, febre fugata, surget et ministrabit Domino. Tunc enim ejus manum tanget, quando ipsius opera approbabit. Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes, et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes portavit. Verbo enim spiritus ejicit ille de quo scriptum est:« In principio erat Verbum:» verbo quidem, quia propria virtute. Sed quare facto vespere, nisi quia hac ultima aetate, hac extrema hora, ad sanandum, ad curandum, et ad pellendum daemonia venerat? Neque enim debuerat populus ille curari, nisi facto vespere, qui ad medicum non redit usque ad vesperam. Unde Psalmista ait:« Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.» Tunc enim venient, tunc convertentur, tunc aegros suos, tunc animas suas multo languore confectas Judaei ad Dominum afferent; et sanabit eos, et ejiciet daemonia ab eis.« Cum enim plenitudo gentium introierit, tunc Israel salvus fiet; et si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae convertentur ad Dominum.»-- Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. Puto enim, quod Jesus ideo trans fretum propter turbas ire jussit, quia nisi per aquas baptismatis transeuntes vitiorum turbas, et malignorum spirituum exercitus evadere non poteramus. Et accedens unus Scriba ait illi: Magister, sequar te quocunque ieris. Dixit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Nihil Deum latet, nulla simulatio ejus oculis absconditur, omnia videt, cogitationi respondet. Dicit Scriba: Magister, sequar te quocunque ieris. Dicit Jesus: Non est ita; non vis me sequi, non vis mea praecepta 45 servare, non video in te ubi caput meum reclinem. Caput Christi Deus est: Deus autem in humili habitat, et quieto, et tremente sermones ejus. In te autem( quasi dicat) vulpes foveas habent, et ideo cum calliditate et simulatione loqueris. Vulpes enim propter astutiam maligni spiritus dicuntur: dicuntur autem et volucres coeli, quoniam in hoc aere obtinent principatum. Et isti quidem in peccatoribus et iniquis hominibus nidos et foveas faciunt, quoniam in eorum cordibus malas cogitationes et iniquitatum genimina pariunt. Alius autem de discipulis ejus ait illi: Magister sequar te; ait illi: Sequere. At ille ait: Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum. Jesus ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Alio enim spiritu loquebatur iste: unde et merito non Scriba, sed discipulus dicitur; neque sequi Dominum prohibetur imo vero sequi et imitari jubetur. Volebat tamen primum ire et sepelire patrem suum. Opus quidem pietatis facere volebat: pietatis tamen Patri et Domino non placebat. Quare hoc? Quia aliud significabat, nobisque in hoc facto exempla dabat. Et tale erat ac si deceret: Venisti ad vitam, vis redire ad mortem; ego sum vita, ego sum Pater et creator tuus, me sequere, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mortui enim mortuos sepeliunt, quando peccatores qui Deo mortui sunt( mortui quidem quia vita, de qua modo diximus, in eis non est), mortalia opera et criminalia peccata in se abscondunt et celant. Et non solum haec, verum etiam et patrem suum diabolum, de quo Judaeis Dominus ait:« Vos ex patre diabolo estis,» in sepulcro pectoris sui sepeliunt, et quasi bonum aliquod servant et occultant. Talem igitur patrem sepelire, et sic sepelire Dominus prohibet.
2.10
Et ascendente eo in naviculam secuti sunt eum discipuli ejus, et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Ipse vero dormiebat. Quid enim navicula, nisi Ecclesia? quid mare, nisi mundus? quid motus maris, nisi persecutorum et tyrannorum saeviens indignatio? Ecce enim Dominus in navicula dormit, et navicula fluctibus operitur. Timent discipuli, et nondum a periculo liberantur. Clamant et excitant Salvatorem: surgit a somno qui nunquam dormit;« Non enim dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel.» Imperat ventis et mari, et fit tranquillitas magna. Nobis, fratres, nobis fiunt ista: nobis dormit Jesus, nobis surgit a somno. Significatio est, nostraeque fragilitatis instructio: pro nobis moritur: non enim dormiret, nisi nobis suum somnum proficere intelligeret. Dormire enim videtur pastor, quando lupi in oves saeviunt, quando fures rapiunt, et non est qui eripiat. Sic igitur et Jesus quamvis non dormiat, dormire tamen videtur, quando tyranni saeviunt, quando mali in bonos insurgunt, quando boni vincuntur, et mali vincunt. Non dormit quidem, sed praelium intuetur, et simul certaminis finem et bellantium fidem exspectat. Et quia non statim adjuvat, quia non cito laborantibus subvenit, dormire putatur. Sed si consideremus ejus certaminis qualitatem, ejusque victoriae modum; tunc sancti victores existunt, quando ab iniquis victi esse creduntur. Tunc enim sancti indubitanter vincunt, quando humilitatem et patientiam non amittunt. Sic igitur dormiat Jesus, quatenus iniquorum crudelitas, et sanctorum patientia innotescat, et Christi discipuli non armis, sed clamore et orationibus maris hujus procellas deponere discant. Quod si jam eas sustinere non possunt, si tantis perturbationis resistere nequeunt, 46 accedant ad Jesum, suscitent eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. Sic se defendant; haec arma suscipiant, hoc auxilio tueantur, hoc clypeo muniantur. Neque vero ideo se non exaudiri aestiment, quia persecutio non cessat, quoniam nihil minus exaudiuntur si eis adversa tolerandi patientia datur, quam si omnis illa persecutio ab eis tollatur. Ipse enim scit quid nobis opus sit; nos tamen semper dicamus. Domine, salva nos, perimus. Qui enim hoc dicit, nihil aliud quam salutem quaerit. Sed fortasse ille de salute corporis dicit: ipse vero de salute animae intelligit. Nemo autem sanctorum salutem corporis contra animae salutem desiderat; etsi fortasse aliquando quaerat. Deus igitur non verba, sed intentionem exaudit. Et dicit eis: Quid timidi estis, modicae fidei? Ego hic sum, et vos timetis? sed quare timetis, nisi quia fidem modicam habetis? Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Quotidie quidem surgit, quotidie bella sedat, quotidie visibilibus et invisibilibus imperat: et eo jubente cessant praelia et lites, fit pax et tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia et venti et mare obediunt ei? Merito enim homines vocantur, qui sicut homines mirantur. Nondum enim Deum esse eredebant, quem quasi hominem nunc dormire, et tunc vigilare videbant. Dicebant igitur: Qualis est hic? Dicamus et nos: Quis Deus magnus, sicut Deus noster? tu es Deus qui facis mirabilia, cui venti et mare obediunt, cui omnes creaturae serviunt; quem mare vidit, et fugit, cujus vocem audivit et timuit[ Psalm. LXXVI,].
2.11
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurerrunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Marcus enim et Lucas non duos, sed unum scribunt: quare ergo duos Matthaeus eos fuisse narrat? Et fortasse illi quidem de homine, iste vero de hominis significato loquitur. Nam etsi homo personaliter unus erat, duos tamen populos significabat. Similiter enim cum omnes alii evangelistae, solum pullum ad Jesum adductum fuisse narrent; Matthaeus tamen et pullum et asinam adductos fuisse describit; magis quidem significationem quam historiam attendens. Iste igitur unus homo genus humanum est, quod ab eo quidem tempore a daemoniis possidetur, quo primum et originale peccatum commisit: sed quia in duos populos dividitur, in Judaeos scilicet et gentiles, quod illi de toto hoc, iste de partibus narrat. Qui bene de monumentis exire dicuntur, quoniam de morte ad vitam transferuntur. Et clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu Filii Dei, venisti huc ante tempus torquere nos. Quid nobis, inquiunt, et tibi commune est? Sufficiat tibi coelum; permitte ut nos terram possideamus: de coelis non expulisti, de terris non iterum expellere habes. Quo igitur ibimus a spiritu tuo, et quo fugiemus a facie tua? Venisti huc ante tempus torquere nos: nondum tempus advenit, quod nobis paratum est, et angelis nostris, et jam torquemur. Tua nos praesentia torquet, tua facies nos exurit. O miseri Judaei! cur non attenditis, quod daemonia Jesum Dei Filium vocant, de quo vos illi pejores et nequiores dicitis:« Secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit.» Credite vel daemoniis, qui prophetis et apostolicis credere non vultis. Illi vos doceant in bono, quos imitari non timetis in malo. Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum: erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. Si, inquiunt, ejicis nos; scimus enim quia ejicies, neque in homine nos ulterius esse patieris, qui in similitudine hominum factus, homo et non Deus ab hominibus esse videris: nobis autem aliter appares, quia in alia specie te aliquando cognovimus; scimus enim quia tu es Filius Dei, quamvis hoc non credant neque intelligant Judaei: mitte nos in gregem porcorum. Unde haec tam dira cupido spiritibus immundis, ut quaerant sibi ad inhabitandum animalia immunda? Et hoc quidem significatio est. Quid enim porci peccaverant, ut daemonibus traderentur? Ipse enim est creator porcorum, qui est creator angelorum. Denique nullum animal est malum, praeter angelum et hominem: ideoque nullum aliud damnatur, nullumque aliud beatur. Quid igitur porci? non de natura quaero, sed de significatione. Porci enim sunt quicunque in vitiorum stercore, quicunque in peccatorum putredine delectantur. Porcus est omnis fornicator, omnis adulter, omnis luxuriosus; sed hoc exterius. Interius vero omnis haereticus, omnis Judaeus, et omnis idololatra porcus est. Isti sunt igitur quos daemones quaerunt; isti sunt in quibus daemonia habitant: isti sunt quos Dominus 47 diabolo tradit. Nam et Apostolus fornicatorem quemdam tradidit:« Satanae in interitum carnis.» Et ait illis Jesus: Ite: et illi exeuntes abierunt in porcos. Vides igitur quia sine Dei permissione maligni spiritus nec in porcos habent potestatem: non audent eos adire, nisi permissi; non audent eos invadere, nisi a Deo tradita potestate. Verumtamen nisi porci essent non traderentur, et si traderentur, non penitus vincerentur. Et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. Qui enim a diabolo possidetur, non ordine vel ratione agitur; sed impetu et furore praecipitatur et ruit, hic in adulterium, ille in perjurium, alter in homicidium, alius in furtum, omnes vero in aeternam mortem, et damnationem praecipitantur et ruunt. Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia, et de his qui daemonia habuerunt: et ecce tota civitas exiit obviam Jesu, et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. Isti enim pastores, episcopi sunt et sacerdotes; neque enim solas oves custodiunt episcopi; plerumque enim plures porci quam oves in eorum gregibus inveniuntur. Fugiunt autem, et bene fugiunt; quis enim non fugiat daemonia? quis non fngiat insanientes porcos? Talibus enim communicare non debemus; praesertim cnm eorum nequitiam manifeste cognoscimus.« Quae enim conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli?» Hoc autem in civitate: hoc in Ecclesia nuntiare debent, ut sibi caeteri caveant, ne illorum exemplo pereant. Pereunt porci, salvantur homines: salvantur qui ad Christum confugiunt, pereunt qui in stercore jacent; et a foetore vitiorum non recedunt. Sed quid est, o stulta civitas, quod agis? Vides Jesum, vides et hominem sanatum a Jesu, et rogas eum ut discedat a finibus tuis. Haec enim civitas, synagoga malignantium est, quae Christum vidit et audivit, ejusque virtutes et miracula aspexit; in eum tamen credere noluit.
2.12
[ CAP. IX.] Et ascendens in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. Hoc enim in loco civitatem suam, non Nazareth, sed Capharnaum intelligere debemus: utraque enim civitas ejus dicitur: illa quidem, quia ibi nutritus est; ista vero, quia ad tempus in ea habitavit: sic enim superius dicitur, quia relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritima. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Marcus autem dicit, quia paralyticus iste a quatuor portabatur. Iste enim paralyticus spiritus hominis est, qui et anima vocatur. Hic autem in lecto, id est in corpore jacet, et inde gravatur unde quietem habere debuerat:« Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam.» Ideo enim infirmatur spiritus, quia non bene jacet. Ille enim spiritus paralyticus est, qui suae potestatis non est; paralysis enim quodcunque membrum arripuerit, quodam modo insensibile et quasi mortuum et inutile facit. Quae enim anima paralytica est, nec oculos videndi, nec aures audiendi habet. Sed qui sunt isti quatuor, qui hunc paralyticum portant et Domino offerunt? Per hos enim nescio qui melius quam isti quatuor evangelistae intelligi possint: nulla enim anima nisi per istos Domino offertur, nulla anima nisi per istorum fidem sanatur. Unde et hic dicitur: Et videns Jesus fidem illorum dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Ac si dicat: Tu quidem infirmus es, sed illi qui te ferunt sani sunt: illorum fides te sanat, si in illorum fide confidis. Confide igitur, fili, factus mihi filius per fidem, remittuntur tibi peccata tua. Vides quomodo ipse Dominus Evangelium suum exponat? Quomodo ea quae foris aguntur, si quis tamen oculos habeat, et nondum totus paralyticus jaceat, intus nos spiritu aliter doceat? In eo enim quod ait, remittuntur tibi peccata tua, interiorem hominem, id est spiritum paralyticum esse demonstrat. Quae est enim infirmitas animae, nisi peccata? Haec igitur auferantur, hic morbus tollatur, et sanabitur anima. Hoc enim non dixisset, si ad corporis infirmitatem respexisset. Non enim ideo corpus sanatur, quia anima peccatis liberatur. 48 Apostolus enim dicit:« Cum autem infirmor, tunc fortior sum,» significans carnis infirmitate spiritum corroborari. Hoc autem Scribae qui ibi aderant male intelligentes, et non animae sed corporis paralysin attendentes, Christum Dominum blasphemasse dicebant. Unde et subditur: Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? Nam et isti interius paralytici erant, quamvis suam infirmitatem non sentiebant, qui Dominum blasphemasse dicebant. Nec minus Jesus istorum cogitationes iniquas, quam illius infirmitatem considerabat. Dicebat igitur: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? Neque medicum scitis, neque vim medicaminis agnoscitis. Bonus enim medicus ad morbi venam et radicem spectat: quam postquam amputaverit, caetera ad sanandum facilia ducit. Quid est enim facilius, dicere: Dimittuntur tibi peccata tua, aut dicere: Surge et ambula? Si enim ad solum dicere attendamus, nescio quid horum facilius sit: utrumque enim valde facile est. Peccata autem dimittere, vel paralytico ad surgendum et ambulandum vires sufficere, difficile est. Sed quia alterum invisibile, alterum vero visibile erat, per visibile probat invisibile; ut dum eum in corpore potestatem habere vident, in anima quoque potestatem habere non dubitent. Dicebant enim: nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus. Verum utique dicebant. Quamvis enim Ecclesia peccata dimittat; hoc enim Dominus ostendit dicens:« Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt;» solus tamen ille peccata dimittit, qui ait:« Sine me nihil potestis facere.» Ipse enim erat Deus; ipse erat et homo: imo ipse est Deus et homo; sed Deus per se, homo vero per Domini potestatem habet dimittendi peccata. Et hoc est quod ait: Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata: videte quod videre potestis, ut credatis quod videre non poteratis. Creditis quod nemo possit dimittere peccata nisi solus Deus, jam cognoscetis quia etiam Filius nominis potestatem habet dimittendi peccata. Tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam: et surrexit et abiit in domum suam. Probatum est igitur quod quaerebant; jam dubitare non debent: credant a peccatis animam esse solutam, dum corpus a paralysi vident esse sanatum. Sed quid est quod ait: Surge, tolle lectum tuum? Diximus enim per lectum corpus significari, in quo anima infirma jacebat: animae ergo dicitur ut surgat. Quid est enim surgere, nisi ad bonum opus evigilare? Unde Apostolus:« Surge, inquit, qui dormis, surge a mortuis, et illuminabit te Christus.» Surge, tolle lectum tuum: habeas potestatem in carne tua; dominare corpori tuo: tu porta, tu rege, tu dirige: tibi serviat, tibi obediat, tibique amodo per omnia subjiciatur. Et vade in domum tuam: revertere in patriam tuam; reduc in patriam carnem tuam, quia ipsa te ejecit de patria tua. Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
2.13
Et cum transiret inde Jesus vidit hominem sedentem in telonio Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me: et surgens secutus est eum. Sic enim de se beatus Matthaeus, quasi de alio loquitur. Quod et Moysen et quosdam alios fecisse legimus, humilitatem docentes, et vanam gloriam amputantes. Vocatur autem alio nomine Levi, quod pene idem significat: Matthaeus enim donatus, Levi appositus interpretatur. Appositus namque apostolorum ordini pro magno munere sanctae Ecclesiae donatus est. Et bene quidem de telonio vocatur, ut qui publica vectigalia colligebat, nos quoque tributa solvere doceat. Quid enim aliud nos in hoc Evangelio docet, nisi quae, et qualia, et quomodo tributa nostra Domino reddamus? In cunctis enim quae jubente Domino agimus, nihil aliud facimus nisi quia tributa persolvimus. Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. Ait enim Lucas, quia fecit ei magnum convivium Levi in domo sua: unde factum fuisse puto, ut publicani, et caeteri ejusdem ordinis homines, illuc ad convivium convenirent. Verumtamen neque illud convivium, neque illum conventum publicanorum sine aliqua significatione fuisse, intelligendum est. Illud enim convivium quod tunc Levi Domino praeparavit, hoc Evangelium significabat, 49 quod postea scripsit, cujus deliciis nunc in Christo animae nostrae reficiuntur. Ad hoc autem quia Judaei venire noluerunt. publicani et peccatores introire compulsi sunt. Unde alibi Dominus ait:« Quia nemo illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. Et videntes pharisaei dicebant discipulis suis. Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat Magister vester?» Similiter enim et fideles quidam adversus beatum Petrum postea scandalizati sunt, eo quod Cornelio incircumciso communicaverit:; quibus et ipse rationem reddidit, sicut et Dominus istis rationem reddere non est dedignatus. Ait enim: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus: ac si dicat: Ad sanandum veni, non ad manducandum; medicus sum, non conviva: imo ideo conviva quia medicus. Hoc genus morbi nusquam tam bene sicut in convivio sanatur. Unde Apostolus ait:« Factus sum infirmis tanquam infirmus, ut infirmos lucri facerem.» Non enim dedignatur Christus eos in convivio recipere, quorum mortalitatem non est dedignatus assumere. Reficit exterius corpora, reficit interius mentes. Non potest ibi esse fames, ubi est panis vivus qui de coelo descendit. Panis igitur famelicis detur; de quibus dicitur:« Et famelici saturati sunt.» Medicus subveniat infirmis, qui aliter sanari non possunt.« Euntes autem dicite quid sit; quia misericordiam volo et non sacrificium:» hoc enim in Osee scriptum est. Quod si Pharisaei intellexissent, nequaquam misericordiae patrem de misericordia reprehendissent. Quae sit autem haec misericordia, subdidit, dicens: Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Quod enim peccatores vocantur et salvantur, misericordia est; quod vero illi reprobantur qui se justos esse injuste arbitrantur, justitia est. Non potuit autem salvari mundus per sacrificium; salvatus vero est per misericordiam; quia Christi sacrificium misericordia fuit.
2.14
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? Et ait illis Jesus: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt Bene, inquit, facitis quia jejunatis, neque ego jejunium reprehendo, quo caro domatur, luxuria vincitur, et daemonia pelluntur. Quia igitur discipuli mei modo non jejunant, mysterium est magnumque sacramentum: Isti sunt dies nuptiarum: sponsus adest, convivia praeparantur, ubique laetitia, ubique organa resonant, et psalterium jucundum cum cithara. Illa enim convivantium exsultatio, aeterni illius convivii exsultationem significabat, qua tandem de ipsius summi boni praesentia omnes sancti reficientur. Venient autem dies cum sponsus auferetur ab eis, illi scilicet in quibus suscipietur in coelis, et tunc jejunabunt. Et quasi aliquis diceret: Si nuptiarum dies sunt, si nova et spiritualia convivia praeparata sunt, si haec quae agis sacramenta sunt; quare et istos non invitus, quare tantorum sacramentorum hos quoque non facis esse participes? Ad quod ipse: Quia nolunt; quia non ad discendum sed ad reprehendendum venerunt; quia veteribus pannis induti sunt; quia vestes nuptiales non habent; quia utres veteres ferunt, qui novum vinum retinere non valent; quia vino veteri inebriati vinum novum abominantur. dicentes: Vetus melius est. Et hoc est quod ait: Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres; alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum in utres novos mittunt; et ambo conservantur. In hoc igitur docemur, quia secundum audientium capacitatem sermonem nostrum atque doctrinam temperare debemus. Pharisaei namque quibus tunc Dominus loquebatur, adhuc secundum legis veteris doctrinam et observantiam salvari poterant, quibus si nova sacramenta mox Dominus pandere voluisset, scandalizati potius quam aedificati discederent. Prius igitur paulatim erant innovandi, et sic tandem ad Agni nuptias vocandi.
2.15
Haec eo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: Domine, filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum super eam, et vivet. Quid enim per hunc principem nisi Abraham, Isaac et Jacob, Moysen, et Aaron, et caeteros illius populi principes intelligamus, qui semper pro filiae 50 suae, id est Synagogae morte, et caecitate ad Dominum accedunt et intercedunt? Rogant igitur Dominum ut veniat, imponat manum super eam, et vivet. Omnes enim patriarchae et prophetae hoc orabant; omnes Christi adventum exspectabant et desiderabant. Venit tandem Dominus Jesus, sed pro itineris longitudine nondum ad puellam pervenit, nondum super eam manum posuit, adhuc mortua jacet. Ipse tamen ad eam vadit, et simul cum eo discipuli ejus. Quotidie enim ad hujus puellae resurrectionem, quotidie ad Synagogae conversionem propinquamus: prius tamen altera mulier sanabitur, quam ad istam perveniamus; quia« cum plenitudo gentium introierit, tunc Israel salvus net.» Sed quid est, filia mea modo defuncta est? Quid est modo? Modo, inquit, venisti, modo praedicare coepisti, modo filia mea defuncta est. Venit medicus, venit sanitas et vita; et quando sanari debuit, tunc defuncta est filia mea. Nisi enim venisses et locutus ei fuisses, peccatum non haberet; nunc autem excusationem non habet de peccato suo. Sic igitur mortua est filia mea; sed veni, impone manum super eam, et vivet. Et surgens Jesus sequebatur eum, et discipuli ejus. Merito enim iste princeps vocatur Jairus, quem Jesus sequitur et discipuli ejus: Jairus enim illuminatus interpretatur. Unde bene patriarchas et prophetas significat, quorum oculos illuminavit: quibus« incerta et occulta sapientiae suae» mysteria revelavit. Hos autem sequitur Jesus et discipuli ejus, quia eadem via misericordiae et justitiae gradiuntur omnes: et quod illi praenuntiarunt, hoc isti facere et adimplere contendunt. Illi loquendo et prophetando praecedunt, isti agendo et confirmando sequuntur. Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Quae est enim haec mulier, nisi Ecclesia gentium? Ad Synagogam sanandam venerat Dominus, hoc enim ipse ait:« Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.» Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, et secundum legem immunda dicebatur, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus, et sanata est. Fluxum enim sanguinis patiebatur, quia in suorum peccatorum sanguine versabatur; quia sanguine, rapina et occisione nutriebatur. Retro accessit, non in facie stetit, cum timore et verecundia venit. Unde Apostolus ait:« Quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis?» Vestimentum tetigit, incarnationis ejus mysterium credidit; Christi namque vestimentum humanitas est, qua divinitas induta, videri non poterat. Dicebat autem intra se: Si tetigero tantum vestimenta ejus, salva ero. Haec autem, ut alii evangelistae dicunt, omnem substantiam suam in medicos erogaverat, et nihil profecerat, sed deterius habuerat. Per hos enim medicos, ariolos et philosophos intelligere possumus, quorum persuasionibus caeteri credentes, et a fidei veritate aberrantes, ad animae sanitatem attingere non valebant, quia longe est a peccatoribus salus. Animae autem substantia et divitiae, virtutes sunt et mores honesti; quas illi quidem amittunt, qui fidem et spem suam in vanitatibus ponunt. At Jesus conversus et videns eam dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit: et salva facta est mulier ex illa hora.« Impossibile est sine fide placere Deo.»--« Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam;»--« Justus autem ex fide vivit.»--« Sancti per fidem vicerunt regna.»--« Si habueritis fidem sicut granum sinapis;» montes transferre poteritis.« Omnia possibilia sunt credenti.» Magna est igitur fides, quam sic ubique Dominus commendat, secundum fidem suam unicuique tribuens. Et cum venisset Jesus in domum principis Pharisaeorum, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite, non est enim mortua puella sed dormit: et deridebant eum multi. Quod enim tunc temporis factum est in una puella, hoc in fine temporum futurum est ut fiat in tota Synagoga. Tunc enim veniet Dominus Jesus cum discipulis suis in domum principis Pharisaeorum; quia tunc Christi fidem et apostolorum doctrinam suscipiet omnis multitudo Judaeorum. Tunc enim, jubente Domino, tibicines et tumultuans turba recedet, quoniam tunc littera suaviter, sed infructuose et inutiliter auditus hominum demulcens, ejusque amatores cessabunt. Quid enim nisi tibicines erant Scribae et Pharisaei legem et prophetas ad litteram exponentes, et quid dicerent non intelligentes? Tibia enim dulcem sonum 51 sine intelligentia reddit. Recedant igitur tibicines, recedat omnis turba tumultuans recedant garruli perstrepentes, voce frementes, et nihil intelligentes. Non est enim mortua puella, sed dormit. Iste cantus mortuorum est. Quandiu has tibias audivit Synagoga, mortua fuit; imo istae tibiae eam interfecerunt:« Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.» Littera igitur recedat, spiritus accedat, suscitet dormientem, faciat intelligentem, et consoletur utrumque parentem. Sed qui sunt illi stulti qui Dominum deridebant, nisi illi qui resurrectionem non credebant? Et quidem multos tales et esse et fuisse et futuros esse, non dubitamus. Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella. Nondum igitur ejecta est turba, nondum surrexit Synagoga, adhuc turbatur, adhuc in littera delectatur. Surget autem, quando veniet Jesus, quando intrabit ad eam, et tenebit manum ejus. Tunc enim Jesus intrabit ad eam, quando fugata litterae vetustate, haec novi sacri Evangelii verba scribentur in corde ejus. Et tunc quidem dicere poterit:« Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me.»
2.16
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: Miserere nostri, Domine, fili David. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Jesus: Creditis quia possum hoc facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis; et aperti sunt oculi illorum. Clamant caeci, et nondum illuminantur, sequuntur Jesum usque ad domum, interrogantur de fide, respondent se credere, tangit eorum oculos Jesus, et illuminantur. Caecus enim est omnis infidelis: duo caeci sunt gentilis et Judaeus. Sed si audita Christi virtute jam credere incipiunt, ipsum credere, clamare est. Jam quodammodo fide clamant, jam cordis clamore dicunt: Miserere nostri, fili David. Si vera sunt quae de te audivimus, miserere nostri, fac nos intelligere veritatem, et illumina oculos nostros. Bene quidem clamant, bene orant, bene incipiunt sequi Jesum. Restat igitur, ut domum veniant, ut ad Ecclesiam festinent: ibi enim illuminantur caeci, ibi vera lux invenitur, ibi Christus Dominus noster auditur. Sed quid dicit? Sequitur: Creditis quia possum hoc facere vobis? Hoc enim tunc Jesus dixit per se, hoc et modo per membra sua in Ecclesia dicit. Venit catechumenus ad Ecclesiam, legitur ei Symbolum, legitur ei fides catholica; interrogatur si ita credat: respondet se credere. Et tunc quidem Jesus tangit oculos ejus, tunc illuminat mentem ejus, tunc baptizatur, tunc illuminatur. Nisi enim respondisset credo, non baptizaretur, et nisi baptizaretur non illuminaretur. In his igitur duobus caecis docuit nos Salvator noster, quid in aliis omnibus agere debeamus: quomodo eos recipere, quomodo interrogare, quomodo eos illuminare oporteat. In eo vero quod ait: secundum fidem vestram fiat vobis, manifeste significat, quia nemo salvatur, nisi per fidem. Unde et alibi dicit:« Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.» Non dixit simpliciter salvus erit qui baptizatus fuerit; sed qui crediderit et baptizatus fuerit. Salvantur enim parvuli baptizantium fide, qui postquam fidem intelligunt, jam non salvantur nisi sua fide. Prosunt enim orationes et eleemosynae, prosunt sacrificia et alia beneficia, sed fidelibus. Et comminatus est illis Jesus dicens: Videte ne quis sciat; illi autem exeuntes diffamaverunt eum in totam terram illam. Rem quodammodo impossibilem videtur jubere Dominus. Quomodo enim hoc celare poterant, nisi oculos absconderent? Quod si oculos abscondissent, quid eis lumen noviter restitutum profuisset? Quid igitur? Dicemus eos inobedientes, qui Christi gloriam praedicantes, eum in totam illam terram laudabiliter diffamaverunt? Et primum quidem hoc eos defendit; quia non se ipsos, sed Dominum laudabant, neque de suscepto lumine gloriabantur. Sic enim et Apostolus ait:« Non nosmetipsos praedicamus sed Dominum Jesum.» Deinde vero quia aliud significabat: non enim vult Dominus ut bona quae agimus, ideo agamus, ut videantur ab hominibus. Qui enim hoc faciunt, receperunt mercedem suam. Haec est igitur causa cur ea quae gloriose agit pluribus in locis, celare praecipiat.
2.17
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem: et ejecto daemone, locutus est mutus: et miratae sunt turbae dicentes: Nunquam apparuit sic in Israel: Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemonia. Alii sani recedunt, alii sanandi accedunt. Nunquam desunt in 52 quibus suae virtutis potentiam Dominus ostendat. Et ecce, inquit, obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem. Nunquam significatione carent opera Christi: duplici semper virtute muniuntur, dum in uno multi illuminantur, et in uno multi sanantur. Quis enim est iste homo mutus? Nunquid unus est tantum? Multi enim homines muti in hoc muto significantur. Mutus est omnis homo, qui a daemonio possidetur. Hoc autem ex eo probatur quia ejecto daemone locutus est mutus. Et iste quidem mutus non ideo dicitur mutus quod omnino non loquatur, sed quod male et non bene loquatur: nescit enim bona dicere, nescit in Dei laudibus labia aperire. Hic enim si convertatur, si ad poenitentiam redeat, mox videbis mutum loquentem, Deum laudantem, se ipsum accusantem, et veritatem praedicantem. Quis hoc non miretur? Est enim haec« immutatio dexterae Excelsi.» Miseri Pharisaei qui hoc in principe daemoniorum fieri arbitrantur, quasi plus posset princeps daemoniorum, quam princeps hominum et angelorum.
2.18
Et circuibat Jesus omnes civitates et castella docens in Synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni; et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. Hoc igitur erat opus Salvatoris nostri: ad hoc venerat ut doceret, ut Evangelium regni Dei praedicaret, ut errantes ad viam veritatis converteret, ut omnem languorem et infirmitatem interius exteriusque curaret. Videns autem turbas misertus est eis, qui erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. Hoc est enim quod Petrus apostolus ait:« Eratis enim sicut oves errantes; sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.»
2.19
Tunc dicit discipulis suis; messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Tantus enim est ager quantus et mundus. Multa est igitur messis, quia multi sunt homines: pauci sunt operarii, quia pauci sunt praedicatores. Vult autem Dominus rogari, ut mittat operarios in messem suam, quatenus fideles sui non solum de operatione, verum etiam de affectu et voluntate remunerentur.[ CAP. X.] Et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos; et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. Non mirum si reges, et principes, tyrannos et potentes, Christi discipuli vincere potuerunt; qui super ipsos malignos spiritus eorum imperatores et dominos potestatem susceperunt. Et modo quidem episcopi et sacerdotes hoc agunt in animalibus quod tunc apostoli in corporibus operabantur: nam et spiritus immundos ejiciunt, et hominum mentes ab omni aegritudine curant, et animas jam defunctas ad vitam resuscitant. Cur enim Dominus et discipuli ejus corpora sanabant subito moritura, nisi ut per hoc sanaretur anima in aeternum victura? Neque enim credidissent, nisi signa et prodigia vidissent. Hoc enim ipse Dominus ait:« Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.» Si vero non credidissent, ad salutem animae pervenire non potuissent. Majus est igitur animam sanare quam corpus, quoniam majus est illud quod per se fit, quam illud quod per aliud fit. Duodecim autem apostolorum nomina haec sunt: primus Simon qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus, Jacobus Zebedaei et Joannes frater ejus, Philippus et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Jacobus Alphaei et Taddaeus, Simon Cananaeus, et Judas Scariothes, qui et tradidit eum. Hos duodecim misit Jesus praecipiens eis et dicens: In vias gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Ideo enim Dominus ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; quia per se et sui corporis praesentiam Judaeos praedicare venerat, gentiles vero per apostolos et doctores. Unde et discipulis suis, quibus modo in vias gentium ire, et in civitates Samaritanorum introire interdicit, postea praecipit dicens:« Ite in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae.» Prius igitur Judaeos, deinde gentiles vocare voluit. Samaritani autem secuti Jeroboam idola coluerunt: unde hic non immerito gentibus aggregantur. Euntes autem praedicate dicentes: quia appropinquavit regnum coelorum. Tollatur igitur regnum malorum; destruatur et pereat regnum daemoniorum; quia jam in terris aedificatur regnum sanctorum, quia jam nobiscum inter nos habitat rex Angelorum. Hujus sermonis haec erit probatio: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite, gratis accepistis, gratis date: haec enim non humana sunt, sed divina, non terrena sunt, sed 53 coelestia. Quis itaque coelorum regnum, coelorumque regem et Dominum adesse dubitet, cum in nomine Jesu infirmitas fugiat, mors pereat, vita et sanitas redeat, lepra recedat, et maligni spiritus qui hominibus dominabantur, ab hominibus excludantur? Gratis accepistis, gratis date. Hoc audiant Simoniaci; hoc audiant illi qui sancti Spiritus gratias emere et vendere non timent. Sed dicit Simoniacus; ego gratis non accepi, gratis dare non possum. Si gratis non accepisti, a Domino non accepisti; Dominus enim nulli dat nisi gratis. Noli igitur dare neque gratis, neque non gratis: non enim tibi ista dicuntur: Nolite possidere aurum, neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta neque virgam: Dignus est enim mercede sua: his enim verbis omnis cupiditatis et avaritiae occasio tollitur, omne superfluum amputatur, et sola necessaria conceduntur. His denique expeditur via, fugit timor, crescit securitas: unde non immerito quidam ait: Cantabit vacuus coram latrone viator. Sed quare peram vel sacculum ferant, quibus de crastino cogitare non licet? In his enim reponitur et custoditur quod in futurum reservatur: sed quid reponet, qui nihil sibi reservat? Neque vero duas tunicas ferant, quatenus expeditius currant, et onere inutili et superfluo non graventur. In una enim tunica tantum vestimenti intelligitur, quantum ad frigus arcendum unicuique sufficere possit. Virga vero et calceamenta in Marco concedi, in Matthaeo et Luca intercedi videntur. Verumtamen quia dixit, neque duas tunicas, et statim calceamenta supposuit, possumus intelligere, ut neque calceamenta ferant duplicia; sive etiam illa calceamenta non ferant, quibus caeteri homines utebantur; sed quoddam aliud, calceamentorum genus iter agentibus habile, quo pes non constringitur, et planta salva custoditur. Et hoc quidem Marcus significare videtur dicens:« Sed calceatos sandalis;» hoc enim non addidisset, nisi aliquam distantiam eos ab aliis in calceamentis habere non voluisset. Si quis autem hoc aliter interpretari velit, hoc in eo sit; verumtamen evangelistas nemo putet esse contrarios. Et ego quidem non crediderim, Dominum calceamenta penitus interdixisse, cum caeteris corporis membris indumenta concesserit, quae non tantum laboris ut pedes patiuntur: praesertim cum Apostolus dicat:« Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.» De virga vero quid dicemus? Dicunt alii neque virgam: dicit Marcus nisi virgam. Hoc autem nisi secundum diversa tempora distinguatur, solvi non potest, si tamen de eadem virga intelligatur. Virga enim ad pastores pertinet: pastores enim apostoli nondum erant. Nondum enim Petro dictum fuerat:« Pasce oves meas:» nondum Spiritus erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Nondum eis sensum Dominus aperuerat, ut Scripturas intelligerent. Nondum igitur erant pastores, quia nondum noverant pascere oves. Nondum igitur virgam ferebant. Neque enim decebat, ut virgas ferrent, cum adhuc ille Pastor omnium maximus inter eos corporaliter conversabatur. Virgam igitur et pastoris officium eo tempore susceperunt, quo eis a Domino dictum est:« Ite in universum mundum; praedicate Evangelium omni creaturae.» Non est igitur inconveniens, quod virgam ferre et non ferre dicantur, siquidem haec secundum diversa tempora intelliguntur. Quod autem ait: Dignus est operarius mercede sua; tale est ac si diceret: Nihil nisi Evangelium feratis, in eo laborate, de ipso vivite, dignus est enim operarius mercede sua. Unde Apostolus:« Si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est, si carnalia vestra metamus.» Itemque:« Non alligabis os bovi trituranti.»
2.20
In quamcunque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete, donec exeatis. Ibi, inquit, manete: ubi? in domo illius qui dignus est. In hoc enim vagandi licentia tollitur, et de domo in domum transire prohibetur. In una domo manete, ibi vobis ministret qui ministrare velit. Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui, et siquidem fuerit domus digna, veniet pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Merito enim pacem offerunt qui Christum praedicant:« Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum.» Ubi non est pax et concordia, ibi Christus manere, et habitare non potest: unde scriptum est:« Et factus est in pace locus ejus.» Illa 54 igitur domus est digna pace, quae digna est ut in ea habitet Christus; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Quomodo enim ad eos revertitur quod ab eis non recessit? Revertitur quidem, quia major fit, et quodammodo duplicatur, dum bonum quod in se sentiunt esse, majus quoque esse desiderant. Unde fit ut mercedem suscipiant non solum de pace quam habuerunt, verum etiam de illa quam aliis obtulerunt. Sic igitur pax quam praedicant, feta et duplicata ad eos revertitur. Et quicunque non receperit vos neque audierit sermones vestros; exeuntes foras de domo vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Quicunque, inquit, vos non receperint, vobisque charitatis et misericordiae viscera non aperuerint, neque vestros sermones et fidem quam praedicatis audierint et crediderint, relinquite illos, separamini ab illis, exite de medio illorum, et excutite pulverem de pedibus vestris; ut de illorum infidelitate et impietate, de illorum sordibus et immunditia, de illorum iniqua operatione et terrena conversatione nihil vobis adhaereat, vestrosque pedes et sancta itinera commaculet. Propter hoc enim dicitur:« Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet.» Hoc autem erit illis in testimonium, quoniam iniqui et reprobi fuerunt, et a sanctorum consortio sint expulsi,« tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae.» Amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum, Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. Per quod utique intelligitur, quod illi qui audita veritate acquiescere noluerunt, graviori poenae subjiciantur, quam illi quibus veritas nuntiata non fuit.
2.21
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Scitis et bene scitis utriusque naturam. Ad patiendum itis; patientiam et innocentiam custodite. Non vos defendatis, quia oves estis; saeviant illi, quia lupi sunt. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. De serpente namque dicit Moyses, quia« callidior erat cunctis animantibus terrae.» Serpentes autem et maligni spiritus, et iniqui homines vocantur, quoniam et venenosi sunt, et recto itinere non incedunt. Sicut igitur illi prudentes sunt in malo, sic et vos, dicit Dominus, prudentes estote in bono. Videte, ne vos decipiant astutia sua, quia« filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua.» Prudentes igitur estote, sed ita prudentes ut simplicitatem non amittatis. Sitis autem simplices sicut columbae: Simplex, inquit, sine fraude, sine veneno, sine dolo, sine felle, omnique amaritudine sit prudentia vestra. Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in Synagogis suis flagellabunt vos, et ad reges, et praesides ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. Cavete, inquit, vobis ab hominibus: ibi prudentia necessaria erit, ne vos decipiant, ne vos seducant, ne vos minis et flagellis, ne vos blanditiis et persuasionibus a veritate deviare faciant. Multis enim modis vos tentabunt, multis argumentis, multisque insidiis vos decipere conabuntur. Tradent enim vos, flagellabunt vos, ad reges et praesides ducent vos: hoc autem propter me, quatenus et illis et cunctis gentibus testimonium detis de me. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Securus enim ad praelium vadit, qui talibus armis et sub tali principe pugnat. Securus et ille ad concilium pergit, qui tali prolocutore causam suam defendit. Cum enim sanctorum triumphos legimus, saepe philosophos et sapientes a puellis et hominibus illiteratis superatos fuisse audimus. Hoc autem quis faciebat, nisi Spiritus sanctus qui loquebatur in eis? Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient, et eritis odio omnibus, propter nomen meum. Haec autem prophetia, quia jam completa est, expositione non indiget; ipsa enim ejus adimpletio, expositio fuit. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Omnis enim homo in eo judicatur in quo invenitur. Quacunque hora conversus fuerit, vita vivet, et non morietur. Sed forte exspectas ut convertaris in ultima hora. Audi quid Dominus dicat:« Vigilate, quia nescitis diem neque horam.» Illi igitur qui ultimam horam sic exspectant, falli possunt; qui vero in bono perseverant, falli non possunt. Nunquam enim nisi in bono judicantur qui semper in bono inveniuntur.
2.22
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis non consummabitis civitates Israel donec veniat illius hominis. Ubique patientiam et innocentiam Dominus docet: non resistere, sed fugere admonet. 55 Fugite, inquit, malos, fugite persecutores, fugite in aliam civitatem; non enim deerunt vobis civitates, ad quas fugere possitis. Prius enim veniet Filius hominis, prius ad judicium revertetur, quam vos omnes civitates Israel consummetis et ad fidem convertatis. Mea exempla vos doceant, ad me respicite, quod in me fieri videtis, hoc in vobis me formidetis: Non est enim discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Qui me offendere et persequi non timent, vos quoque offendere et persequi non timebunt. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus, et servo sicut dominus ejus. Hoc autem dicit de se ipso: se magistrum et dominum vocat. Si enim magister indoctus fuerit, non sufficit discipulo ignorantia magistri: et si dominus pauper et miser fuerit, non sufficit servo miseria domini: si enim sufficeret, nil amplius quaereret. Quod itaque hoc de se ipso et non de alio dicat, etiam sequentia manifestant. Ait enim: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Ipse est enim paterfamilias, cujus familia est omnis Ecclesia; de quo tamen Judaei dicere non timuerunt:« In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.» Ne ergo timueritis eos: quia nec ego timui, sed patienter cuncta sustinui. Haec autem quae dico operta sunt, nondum videntur, de futuris loquor: omnia tamen suo tempore manifestabuntur: Nihil enim opertum quod non revelabitur, et occultum quod non sciatur. Unde Apostolus:« Nolite, inquit, ante tempus judicare, quo ad usque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.» Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine. Quod in aenigmate et in figura auditis, quod vobis in consiliis manifesto, dicite palam et aperte. Et quod in aure auditis praedicate super tecta. In aure enim auditur; quod secrete et quasi sub silentio dicitur: latent autem quae sub tecto sunt. Super tecta igitur praedicare, est in aperto et cunctis audientibus loqui. Et nolite timere eos qui occidunt corpus. Praedicate, inquit, evangelizate, officium vestrum implete; multi quidem erunt qui vos persequentur, qui vos affligent, et occident, sed nolite timere eos qui occidunt corpus. Occidunt enim quod mortale erat: nam etsi non occiderent, moreretur tamen. Animam autem non possunt occidere. Anima enim immortalis est; quae dum peccat, moritur, et a vera vita quae Christus est, separatur, gladiis tamen occidi non potest. Sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. Illi in solo corpore, hic in corpore et anima potestatem habet: illorum poena cito transit, istius nunquam finitur: illi quoque nec in ipso corpore potestatem habuissent, nisi hoc eis a Domino datum fuisset. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus exilis non cadit super terram sine Patre vestro? Si igitur illi qui tam vili pretio venduntur, sine Dei voluntate vel permissione cadere non possunt, quanto magis vos qui empti estis pretio magno, et Christi sanguine redempti estis? Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Saeviant tyranni quantum velint, nullo tamen tormentorum genere vos delere et consumere poterunt. Non est autem ei difficile capillos numerare, cui difficile non fuit creare. In hoc autem quod eorum capillos numeratos esse dicit, totam hominis substantiam resurgere, et nihil de ea perire significat: si enim omnes capilli numerati sunt, omnesque resurgent; quare etiam non toti resurgent? Quis enim credat, ut capillus ex parte resurgat, et ex parte pereat? Sed fortasse inconveniens tibi esse videtur, ut tam longi capilli in homine resurgant. Necesse quidem est ut totus homo resurgat, sed non est necesse ut tota hominis substantia in ea parte resurgat ubi prius in corpore fuerat. Sicut enim in vasis aureis et argenteis, quae iterum conflantur, materia quidem tota servatur, partium tamen positio non eadem servatur, ut quod videlicet in fundo vel in summitate prioris vasis fuerat, hoc in eisdem subsequentis partibus fiat; ita et in homine substantia quidem tota resurget, tota tamen in eisdem partibus necessario non resurget. Ac per hoc nihil superfluum, nihil minus, nihil indecens et inconveniens resurget in homine: quod enim in aliis partibus superabundat, aliis partibus supplementum dabit. Nolite ergo timere, multis passeribus et pluris pretii et meliores estis vos. Qui itaque de illis curam habet, multo magis vos non deseret neque derelinquet. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in coelis. Determinanda sunt eloquia Salvatoris nostri; nam neque 56 omnes confitebitur Dominus qui eum confitentur; neque omnes negabit qui eum negant. Ipse enim dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine Domini intrabit in regnum coeloram. Beatus quoque Petrus qui eum negavit, nequaquam ab eo negabitur. De illis igitur intelligatur, qui in tormentis positi, in ejus nominis confessione usque ad mortem firmiter fideliterque persistunt. Qui enim timore mortis Deum negant, nisi digna poenitentia satisfecerint, dubium non est quin pereant in aeternum. Omnia enim haec illis dicuntur, qui pro Christi nomine persecutionem patiuntur.
2.23
Nolite ergo arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni mittere pacem, sed gladium. Quid est igitur quod Psalmista ait:« Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis:» cum ipse Dominus dicat, non veni mittere pacem? Venit enim Dominus mittere pacem, venit et destruere pacem; venit mittere pacem inter bonos, et gladium inter malos et bonos. Pacem enim habebant illi de quibus dicitur:« Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una:» in talibus igitur orta est abundantia pacis. Sed quid est quod Apostolus ait:« Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus pacem habentes?» Si enim cum omnibus hominibus pacem habere debemus; inter quos gladium Salvator noster mittere venit? Debemus quidem pacem habere cum malis, ut eos diligamus, eos ad salutem animae invitemus, et nihil mali eis tractemus. Sit tamen gladius et discordia inter nos et illos, ut eos non imitemur, eorum fidem et facta non sequamur, eorumque consiliis iniquis non consentiamus. Venit igitur Dominus mittere pacem, sed illam, qua boni inter se conveniunt, non autem venit mittere illam, qua mali inter se in malo concordant. Unde et subditur: Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. Omnes enim isti in malo concordabant, omnes isti pacem et concordiam in malo habebant. Hanc pacem non venit mittere Dominus; hanc concordiam non approbat Jesus. Isti sunt, inter quos non pacem sed gladium mittit; gladium utique separationis, ut aliis in infidelitate persistentibus, alii ad fidem convertantur. Unde fit ut qui prius erant domestici hominis, ejusdem postea inimici fiant, et quasi hostem eum persequantur. Et ne forte aliquis diceret: Rem valde difficilem, o Domine, et quodammodo intolerabilem jubes, ut videlicet a fratribus et filiis et parentibus tantopere separemur; subdidit dicens: Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam plusquam me, non est me dignus. Et amplius, ac si diceret super haec: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Qui enim accipit crucem suam et sequitur Christum, non solum plus quam patrem et matrem, et filium et filiam Christum diligit, verum etiam plus quam se ipsum. Se ipsum autem dico, vitam suam: qui enim vitam suam pro Christo ponere non timet, plus utique diligit Christum quam vitam suam. Crucem autem accipere dicit, non lignum crucis portando, sed ejus passionem imitando, sive etiam per abstinentiam carnem domando et cruciando: in cruce enim omnia tormentorum genera designantur. Unde et cruciari dicitur qui quomodolibet affligitur. Crucem autem ferebat Apostolus qui ait:« Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo.» Qui invenit animam suam, perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Animam enim hoc in loco pro vita posuit, quoniam omnis vita nostra in anima est. Alii igitur in hoc saeculo vitam suam inveniunt, quoniam amore hujus vitae non quaerunt aliam vitam; et isti quidem simul perdent utramque vitam. Alii vero sua sponte perdunt hanc vitam, quia amore alterius vitae pro nihilo ducunt istam vitam: et isti igitur quia perdiderunt hanc vitam, in vitam aeternam custodient, et possidebunt aeternam vitam. Quid est enim in vitam aeternam, nisi in aeternum? Qui recipit vos me recipit. Dixit enim superius, quia tolerabilius erit terrae Sodomorum vel Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati, quae non receperit eos. Nunc autem, quantam gratiam a Domino consequantur qui eos recipiunt, ostendit, quia, inquit, vos membra mea estis et ego in vobis sum: Qui recipit vos, me recipit. Similiter autem, quia ego et Pater unum sumus, et ego sum in Patre et Pater in me: 57 qui me recipit, recipit eum qui me misit. Unde manifestum est, quia et Patrem et Filium, totamque Trinitatem recipit, qui Dei nuntium veneratur et recipit: qui vero Dei ministro injuriam facit, Deo omnipotenti Trinitati inseparabili injuriam facit. Mittitur autem Filius a Patre, quia una est eademque voluntas totius sanctae et individuae Trinitatis, qua Dei Filius in mundum missus et incarnatus est. Qui recipit prophetam in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet. Ille enim recipit prophetam in nomine prophetae, qui non affectu carnis eum recipit, sed quia Christi fidem prophetat et nuntiat: ideoque accipiet mercedem prophetae, quoniam eamdem mercedem habebit iste de receptione quam propheta de prophetia. Qui igitur Dei sacerdotes pro Christi nomine veneratur et recipit, mercede sacerdotum non privabitur. Et qui recipit justum in nomine justi; id est, quia justus est, mercedem justi accipiet. Merito enim justitiae mercedem accipiet, qui in tantum justitiam diligit, ut omnibus hominibus ex affectu serviat, in quibus justitiam esse cognoscit. Et quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli; amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Non tantum, inquit, de majori obsequio, sed de minimo quoque mercedem suscipient, quicunque in nomine discipuli vobis servierint. Multi enim serviunt episcopis et sacerdotibus, non quia episcopi et sacerdotes sunt, sed quia temporalem aliquam retributionem ab eis exspectant. Isti autem non serviunt in nomine discipuli. Si igitur hic mercede caruerint, ibi propter hoc mercedem non habebunt.[ CAP. XI.] Et factum est cum consummasset Jesus praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. Eorum namque civitates eas dicit, in quibus prius apostoli habitaverant, id est Capharnaum, Corozaim, et Bethsaidam, de quibus in sequentibus loquitur.
2.24.1
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illi; tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Joannes Baptista in vinculis et in carcere positus, cum audisset miracula quae Dominus operabatur, intelligens jam sibi diem mortis imminere, voluit eum quasi magistrum interrogare de his quae sibi adhuc incerta videbantur. Misit igitur ad eum duos de di scipulis suis, qui ejus verba Christo referrent. Hi autem quid dixerint, audiamus. Joannes, inquiunt, Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ego quidem non puto Joannis discipulos intellexisse, quid hac illorum magistri interrogatione significaretur: sicut neque in Christi responsione quaestionem intellexerunt esse solutam. Tu es, inquit, qui venturus es? Ego quidem vado, ego ad patriarchas et prophetas in infernum descendo: sed nunquid tu quoque ibi venturus es? Debeo te illuc venturum illis annuntiare, sicut te jam venisse mundo annuntiavi? Descendes illuc per te, an alium exspectamus missum a te? Timeo enim hoc credere de te, nisi hoc certum fiat mihi a te. Valde quidem te humiliasti, an fortasse plus te humiliabis? Quid dicam illis? quid nuntiabo? Et respondens Jesus ait illis: euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Quid enim aliud Dominus in hac sua responsione significabat, nisi quia hoc prophetarum oraculum per se complere non abhorreret, sicuti nec alia quae de eo prophetae predixerant? Ite, inquit: dicite Joanni quae audistis et vidistis: in ipsa enim hora, ipsisque videntibus, ut Lucas testatur, fecit Dominus multas virtutes. Et tale erat, ac si diceret; in mundum veni, carnem assumpsi, baptizari volui; nunc autem praedico, nunc pauperes ad fidem converto, caecos illumino, mortuos suscito; et caetera facio, quae me facturum esse prophetae nuntiarunt. Qui igitur in aliis omnibus prophetarum testimonia confirmo et compleo, absit ut in hoc uno faciam eos esse mendaces. Beatus enim qui non fuerit scandelizatus in me. Beatus, qui fideliter firmiterque crediderit quaecunque scripta sunt, et prophetata de 58 me. Qui enim non horrui virginis uterum, non utique horreo crucem subire, neque horreo ad inferna descendere. Cloaca mundi est infernus; lux tamen stercore non inquinatur. Mundus transeo per immundum, mundus totum compleo mundum. Descende igitur secure, Praecursor mihi es, vade et praecurre, nuntia gaudium fidelibus meis: cito sequar, et liberabo eos. Considera modo, quanta laetitia locus ille tenebrarum, locus ille doloris, et moeroris, considera, inquam, quanta laetitia quantoque gaudio exultaverit, quando ibi beatus Joannes haec verba narrare coepit. Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne. Bene autem illis abeuntibus: si enim illis praesentibus de Joanne talia loqueretur, poterat fortasse adulatione notari ab his qui non Deum, sed hominem eum esse credebant. Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Non est arundo Joannes; columna est, non movetur vento, non quatitur timore, non flectitur adulatione, uno eodemque vultu respicit et illos qui eum laudant, et illos qui eum vituperant. Sic inimicos ut amicos diligit, sic potentes ut impotentes arguit. Vide igitur, quam caute Salvator noster et Joannis justitiam commendat, et se ipsum ab adulationis vitio defendit; dum eum quem laudat, nulla laude delectari dicit. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Joannes enim, sicut legitur, pilis camelorum vestitus erat: qua in re apertissime ostendebat, quia et mundum istum ejusque concupiscentias pro nihilo ducebat. Insuper etiam, quia poenitentiam praedicabat, ut bonus magister, poenitentibus in se ipso poenitentiae simul exemplum et regulam dabat. Unde non immerito quidam ait:
2.24.2
Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Qui enim mollibus vestitur, conventus hominum requirit, et videri appetit: ideoque non in deserto, non in loco solitario, sed in domo regia invenitur. Vana igitur gloria premitur qui propter hoc mollibus vestitur. Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis et plus quam prophetam. hic est enim de quo scriptum est; ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam; qui praeparabit viam ante te. Sic angelus Joannes, et plus quam propheta Joannes. Prius enim quam nasceretur prophetavit; et non sicut caeteri prophetae, post multum temporis Christum venturum esse praedixit; sed ante ejus faciem manens, et eum baptizans et tangens, revelante Spiritu sancto, dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: hoc enim non dixisset, nisi propheta fuisset. Unde enim eum cognovisset, si propheta non fuisset? Erat autem et plus quam propheta, quia ipsum quem prophetabat, digito demonstrabat. Et in eo quidem, in quo dicitur plus quam propheta, potest dici et non propheta: faciens enim plus quam propheta, ostendit se aliud etiam quam prophetam. Prophetarum enim est futura praedicere non prophetarum vero praesentia demonstrare. Unde idem Joannes interrogatus, an esset propheta, respondit se non esse prophetam. Sequitur. Amen dico vobis, inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Aequales enim et pares Joannes habuit, majores vero non habuit. Pares enim ei fuerunt Moyses, et Job, et Elias, et Jeremias, et multi alii; majores tamen non fuerunt. Nemo igitur major fuit Joanne Baptista inter natos mulierum, excepto illo, qui minor est in regno coelorum: de quo et subditur: Qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Quis est enim iste, qui Joanne major est, et in regno coelorum minor est, nisi Salvator noster, de quo scriptum est:« Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum?» Hoc autem Apostolus exponens ait:« Eum autem qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis.» Minor est enim angelis Jesus, secundum hoc quod mortalis et passibilis factus est: qui tamen omnibus major est, secundum hoc, quod Deus et creator omnuim est. A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Ex quo enim Joannes Baptista coepit praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum; ex eo tempore regnum Dei, quod est Ecclesia, multis undique confluentibus crescere coepit: et quia violenter a violentis diripitur, non immerito 59 vim pati dicitur. Bona violentia, qua acquiritur regnum Dei. Hanc enim violentiam habebat ille, cui cum amicus ejus tres panes accommodare nollet, propter improbitatem tamen illius dedit illi quotquot habebat necessarios. Vis igitur intrare in regnum coelorum? Vis ascribi in exercitu et in militia sanctorum? Esto violentus et improbus. Audi quid Dominus dicat:« Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.» Haec est igitur violentia, qua diripitur regnum coelorum. Omnes enim prophetae, et lex usque ad Joannem prophetaverunt. Est igitur Joannes finis legis, quemadmodum et Christus. Joannes enim Veteris Testamenti prophetarum omnium ultimus, eum quem caeteri prophetarunt verbis, digito ostendit. Sic igitur usque ad cum prophetiae venientes, in eo tandem completae sunt, dum ipse monstravit eas esse completas. Omnis enim prophetia ibi finitur, ubi id quod prophetaverat, adimpletur. Nato etenim Christo completa est prophetia, qua dicebatur:« Ecce virgo concipiet et pariet filium.» Completae sunt autem et aliter prophetiae, quia jam non ad litteram sed spiritu aliter intelliguntur. Lex igitur usque ad Joannem prophetavit, quoniam in nube et caligine loquebatur: deinde vero prophetavit Christus, quoniam eamdem legem spiritualiter intelligere docuit. Propheta enim dicitur, et qui prophetat, et qui prophetias exponit. Eo enim tempore poenitentia et misericordia exclusit sacrificium; et baptismus circumcisionem: venerat enim Dominus, non ut legem solveret, sed adimpleret. Sequitur: Et si vultis accipere, Joannes ipse est Elias qui venturus est. Interrogatus enim Joannes, an esset Elias, respondit, non sum. Quid est igitur quod Dominus eum dicit esse Eliam, qui se ipsum negat esse Eliam? Joannes enim in persona Elias non erat, in spiritu tamen et virtute Elias erat: sic enim de ipso praedixerat angelus: Ipse praeibit ante eum in spiritu et virtute Eliae. Sic itaque Joannes erat Elias, et non erat Elias. Unde et subditur: Qui habet aures audiendi audiat. Ille enim audiendi aures non habet, qui hoc ad litteram intelligens Joannem Eliam fuisse arbitratur.
2.25
Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus dicunt: Cecinimus vobis et non saltastis; lamentavimus et non planxistis. Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, sed cilicio indutus et poenitentiam praedicans, in cunctis quae agit, lamentationem et tristitiam ostendit. Quem cum plangendo et jejunando deberent imitari, et poenitendo sequi debuissent, dicunt potius quia« daemonium habet.» Venit Filius hominis manducans et bibens, cantans et praedicans; cui cum saltare et congaudere debuissent, dicunt: Ecce homo vorax, potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Neque igitur cantare, neque plangere volunt: neque jejunare, neque manducare eis placet. Quid igitur fiet? Quae his vel qualis medicina subveniet? Ille enim aeger qui medicum non audit, omnemque cibum fastidit, proximus est morti et desperationi. Et justificata est sapientia a filiis suis. Illi, inquit, quia stulti sunt, quia pueri sunt, quia veritatem non intelligunt, male loquuntur de me, dicentes me voracem, peccatorumque amicum: mihi tamen sufficit quod sapientiae filii me justificant, et quod filii mei, discipuli mei, veritatis aequitatisque amici, mihi testimonium reddunt. Non enim decet, ut ab aliis sapientia laudetur vel justificetur, nisi a filiis suis, nisi a sapientibus, nisi ab his qui eam cognoscunt. Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam: Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent! Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Quare hoc? Quia in vobis virtutes plurimae factae sunt, quia ipsam Veritatem per se loquentem et audistis et vidistis, ei tamen credere noluistis: in illis autem nihil horum factum est; quod si factum fuisset, jamdudum credidissent, et poenitentiam egissent. Hoc enim postea probatum est, quoniam Judaeis in sua infidelitate persistentibus, atque in sua malitia perseverantibus, non solum Tyrus et Sidon, verum et caeterae gentium civitates ad fidem conversae sunt. Et tu, Capharnaum, nunquid usque in coelum exaltaberis? Usque in infernum descendes; quia, si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. In hac enim civitate pueros centurionis, socrum Petri, et hominem paralyticum, aliosque innumeros 60 sanavit Dominus, quae tamen in sua infidelitate sicut et aliae Judaeorum civitates, perduravit. Merito igitur in infernum descendet, quae utique ad coelum exaltari poterat, si Regi coelorum credere voluisset, qui eam elegit ad inhabitandum. Dominus autem, cui nihil incertum est, in sua locutione posuit forte, quod est adverbium dubitandi; ut humanis verbis sicut verus homo suum sermonem temperaret. Illae enim civitates propter peccata sua subversae sunt; in quibus si tantae virtutes factae fuissent, quantae sunt factae in Capharnaum, forsitan sicut Ninivitae ad poenitentiam conversae, mansissent usque ad hanc diem. Ideoque minorem poenam, et majorem excusationem in judicio habebunt.
2.26
In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Et bene quidem dicit, respondens Jesus; quamvis tunc a nullo interrogari videretur, quoniam omnis ejus locutio, responsio est, et solutio quaestionum. Quando enim ista dicebat, et mihi et tibi et omnibus de hac maxima quaestione dubitantibus, respondebat. Maxima enim questio est: quare Dominus alios elegerit, et alios reprobaverit? Maxima vero solutio est, quia ita placuit sibi. Haec enim in omnibus quaestionibus danda est, in quibus alia solutio non invenitur. Confiteor, inquit, tibi, id est laudo te, benedico te, et magnificabo te, Pater, Domine coeli et terrae, qui dominaris in coelo et in terra. Sive etiam, ut alii codices habent: Pater, Domini coeli et terrae, in quo et Filius coeli terraeque Dominus esse probatur. Unde et statim subinferens ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Sed unde laudo te? Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Abscondit enim Dominus suae virtutis redemptionisque secreta a sapientibus et prudentibus hujus saeculi, quoniam sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum; et revelavit ea parvulis; illis quibus Apostolus ait:« Nolite parvuli effici sensibus, sed malitia parvuli estote.» Sicut enim idem apostolus ait:« Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut perdat sapientia; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret.» Sed quare hoc? Quia ita placuit sibi. Ipse enim cujus vult, miseretur, et quem vult indurat: elegit Jacob quia voluit; reprobavit Esau quia voluit. Non est enim volentis voluntas, neque currentis est cursus. Si bene volumus, Dei est; si bene currimus, ejusdem est. Sequitur: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: ideoque coeli terraeque me quoque dominum esse non dubium est. Secundum hoc enim quod homo est, non solum Patre, sed etiam angelis minor est. Dicit igitur secundum hoc quod homo est, omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Sed dicit aliquis: Quis es tu, vel quis est Pater tuus? Cui ipse: Nemo, inquit, novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et ille: Si nemo novit Filium nisi Pater; ergo nec Spiritus sanctus novit Filium, nec ipse Filius novit se ipsum. Similiter autem nec Pater se ipsum novit, nec Spiritus sanctus eum novit, si solus Filius Patrem novit. Sed non est ita. Quia enim idem sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; quidquid novit Pater, novit Filius, et Spiritus sanctus: et quidquid novit Filius, novit Pater et Spiritus sanctus: et quidquid novit Spiritus sanctus, novit Pater et Filius. Manifestum est igitur quia nemo novit Filium nisi Pater, id est nisi virtus et divinitas, quae est in Patre: et nemo novit Patrem nisi Filius, id est virtus et divinitas quae est in Filio. Similiter autem et de Spiritu sancto: una est enim virtus et divinitas trium, quia tres unum sunt. Ipsa igitur Trinitas essentialiter se ipsam novit, nemo vero alius eam novit, nisi cui Dei Filius eam voluerit revelare. Ipse est enim qui revelat mysteria, et pandit sacramenta. Ipse enim est Verbum et lux et sapientia et veritas. Quid enim auditur nisi verbo? quid videtur nisi luce? quid intelligitur nisi sapientia? quid cognoscitur nisi veritate? Accedamus igitur ad eum ut illuminemur: audiamus eum dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Haec enim refectio omnem indigentiam excludit, omnem sufficientiam inducit. Hanc enim refectionem nondum habebant apostoli, cum dicerent:« Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis.» Hanc et Moyses desiderans ait,« Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam,» ut sciam te. Unde et Psalmista:« Stitivit, inquit, anima mea ad Deum vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei?» Et Apostolus:« Cupio dissolvi, et esse cum Christo.» Qui igitur sic 61 reficiuntur, omnia eorum desideria complentur. Vocat autem eos qui animi aegritudine laborant et peccatorum pondere onerati sunt, quoniam non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde. Deponite jugum diaboli, quo onerati estis, et nolite jugum ducere cum infidelibus, neque cum eis laborare velitis in agro vanitatis: sed tollite jugum meum super vos, et humiliamini sub potenti manu Dei; et discite a me quia mitis sum et humilis corde;« Superbis enim Deus resistit, humilibus autem dat gratiam.» Et cordis quidem humilitas vera est, quae vero in facie apparet, plerumque mentitur. Et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est. Quid enim levius quam credere et baptizari?« Qui autem crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.« Petrus quoque apostolus his qui circumcisionem et legem Moysi observare praedicabant, sic ait:« Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, sed per gratiam Domini Jesu credimus nos salvari.» Itemque:« Visum est Spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine, et suffocato et fornicatione.»
2.27
[ CAP. XII.] In illo tempore abiit Jesus Sabbato per sata: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas et manducare. Praecipit enim Moyses ut si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu tua conteres, falce autem non metes. Id ipsum ergo significat, et quod Moyses jubet, et quod apostoli agunt. Et nos igitur per hanc Evangelii segetem legendo et exponendo transeuntes, spicas frangamus, sententias aperiamus, et manu intelligentiae eas conterentes, esurientem animam tali cibo reficiamus. Hanc autem segetem illi falce metunt, qui per hunc et alios libros velociter legendo, discurrunt, et vel parum, vel nihil colligendo, intelligunt. Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere Sabbatis. Ac si dicerent Pharisaei: Licet quidem discipulis tuis spicas vellere et manducare, quoniam Moyses hoc dixit, Sabbato tamen hoc agere non licet, quoniam Moyses hoc interdicit. Moyses enim servile opus in Sabbato fieri prohibet. Est autem servile opus, si bene intelligatur, non quod servi faciunt, sed quod hominem servum facit:« Qui enim facit peccatum, servus est peccati.» Peccatum igitur est servile opus, quia facit hominem esse servum. Hoc igitur in Sabbato fieri non licet: spicas autem omni die et vellere et manducare licet: si enim non licuisset, Dominus prohibuisset. Bene igitur celebrat Sabbatum non qui vacat ab operibus, sed qui vacat a peccatis. At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David quando esuriit, et qui cum eo erant, quomodo intravit in domum Domini, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Quid enim Salvatorem nostrum hac responsione egisse putamus; in qua apostoli quidem de Sabbati violatione defendi non videntur, et David cum pueris suis contra legem fecisse dicitur? Neque enim ideo reus defenditur, quia alius aeque reus invenitur. Quae enim defensio est Christi discipulis, quod David contra legis praeceptum propositionis panes comedit? An fortasse non habuit aliud quod responderet; et, ut dici solet, palum palo pellens, objectionem objectioni opposuit? Non est ita: sed, quia Pharisaei solam legis litteram attendebant, noluit eis Dominus spiritualis intelligentiae secreta revelare: neque enim recepissent ea. Dedit igitur eis hoc testimonium, ut a discipulorum suorum reprehensione cessarent, vel simul cum eis David quoque reprehenderent, quod eis inconveniens esse videbatur: panes enim quos solis sacerdotibus comedere licebat, majora sanctarum Scripturarum mysteria significabant, quae illis solis revelanda sunt, qui sacerdotum fidem et intelligentiam habent. Fecit igitur David contra legem quantum ad litteram, non quantum ad spiritualem intellectum. Nam et ipse spiritualiter sacerdos erat: unde et de filiis ejus dicitur: Filii autem David sacerdotes erant, non quod sacerdotis officio fungerentur; hoc enim non licebat nisi filiis Aaron, sed quia regi erant familiares, et ejus secreta et consilia noverant. Sequitur: Aut non legistis in lege, quia Sabbatis sacerdotes Sabbatum violant, et sine crimine sunt? Non enim poterant non violare Sabbatum illi, qui templo servientes ad ipsius templi ornatum et munitionem tam multa in Sabbato agere et praeparare necesse erat. Quare igitur sine crimine erant? Quia omne quod ad Dei servitium pertinet non est peccatum. Dico autem vobis quia templo major est hic; et quia Dominus est Filius hominis 62 etiam Sabbati. Si igitur templum templique servitium sacerdotes a crimine liberare poterat, quanto magis ego discipulos meos? Praesertim cum ipsius Sabbati ego sim dominus, quod violatum esse causamini. Mei sunt discipuli, meum est et Sabbatum, utrorumque dominus ego sum. Meum est igitur inter eos componere pacem. Si autem sciretis, quid est misericordiam volo et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes? Non enim sacrificio sed misericordia salvatus est mundus. Omnia enim legis sacrificia in illo sacrificio completa sunt, in quo, et per quod misericordia Domini plena est terra. Sicut igitur Dominus hoc tempore praefinito non vult sacrificium, ita etiam non vult neomenias et Sabbatum, caeterasque secundum litteram legis observantias: finis enim legis Christus est. Cessent igitur Pharisaei defendere Sabbatum, et Christi discipulos, imo etiam ipsum Christum condemnare propter Sabbatum, de quo ipsi dicebant: Hic homo non est a Deo qui Sabbatum non custodit; quoniam non solum Sabbatum, verum etiam ipsum sacrificium quod per singula Sabbata fiebat, in Christo completum est, et jam ulterius fieri non licet.
2.28
Et cum inde transisset venit in Synagogam eorum. Et ecce homo habens manum aridam; et interrogabant eum dicentes, si licet Sabbato curare, ut accusarent eum. Miseri Pharisaei non intellexerunt ea quae modo superius Dominus dixerat. Si enim intellexissent, nihil erat quod jam de Sabbato quaerere debuissent. Omnis autem homo manum aridam habet, qui eam ad bonum opus extendere non valet. Manum aridam habent avari, omnesque illi qui eleemosynas facere nolunt. Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habet ovem unam, et si ceciderit haec Sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? Quanto magis melior est homo ove? Itaque licebit Sabbatis benefacere. Tunc ait homini: Extende manum tuam: et extendit; et restituta est sanitati, sicut altera. Optima similitudo, et insuperabile argumentum: quod enim valet in minori, valet necessario et in majori. Est autem homo major et melior ove. Valeat igitur in homine quod valet in ove. Si ergo licet ovem Sabbatis a periculo liberare, quare non licet Sabbatis hominem sanare? Manifestum est itaque, quia licet Sabbatis benefacere: et mox benefaciens sanavit hominem in Sabbato.
2.29
Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Jesus autem sciens, recessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. Quomodo enim non sciret nefandum consilium Pharisaeorum, qui novit cogitationes hominum, et occulta omnium secretorum. Recessit autem inde, non quod eos timeret; sed ut nos doceret: vult enim Dominus, ut ab illis recedamus, quos bonis monitis semper deteriores fieri videmus. Et secuti sunt eum multi. Sed quo fructu? Et curavit eos omnes. Si vis curari, si vis sanari, si vis a mortis periculo liberari, sequere, et imitare Jesum. Ipse enim neminem repellit, omnes sanat qui eum sequuntur. Et praecepit eis, ne manifestum eum facerent. Cur autem hoc praeceperit, et inde recesserit, evangelista subinferens ait: Ut adimplereretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem; ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo bene complacuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit: non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet; donec ejiciat ad victoriam judicium, et in nomine ejus gentes sperabunt. Venerat euim Dominus judicium gentibus nuntiare, et quomodo mortem fugerent, et vitam susciperent, consilium dare. Non autem ideo venerat, ut contenderet, ut clamaret, et litigaret, ut armis pugnaret. et fortitudine superaret. Ideoque recessit inde, et non solum recessit, verum etiam occultum se esse voluit. Est autem vox ejus audita in plateis, cum humiliter verba vitae omnibus loqueretur. Non est autem audita, ut superbe, alicui minaretur. Et cum omnes suos adversarios uno verbo perdere posset, arundinem tamen quassatam non confregit, et linum fumigans non exstinxit. Per haec enim Pharisaeos significat, quos. Dominus tam facile confringere et exstinguere poterat, quam facile nos arundinem quassatam et jam pene fractam confringimus, et linum jam pene exustum exstinguimus, quod jam in se deficiente igne fumigare incipit. Hanc autem suae potentiae virtutem non ostendet Dominus, donec ejiciat et proferat judicium ad victoriam, id est donec in ultimo judicio se ostendat esse victorem. Et in nomine ejus gentes sperabunt, in quem Judaei spem suam ponere noluerunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).