Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Astensis1047–1123
Expositio in Pentateuchum
Pent 2.3.12
Choose a text More by Bruno Astensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21403 Exinpe
2.3.1
INCIPIT EXPOSITIO IN GENESIM. CAPUT III.
2.3.1
« Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae, quae fecerat Dominus Deus; qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui dixit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur: de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.» Potest autem intelligi, quod serpens non solum diabolica inspiratione, qui in eo habitabat, verum etiam in propria natura, Deo largiente, hoc habuerit, ut prae cunctis animantibus callidior esset. Malignus autem Spiritus, quia invisibilis est, nisi per aliquam formam, mulieri se ostendere non potuit. Si enim, ut ait Apostolus,« transfigurat se ipse Satanas in angelum lucis,» facile ei fuit ut in serpentem se transformaret. Et quidem poterat ibi mulier fraudem esse cognoscere; cum contra naturam serpentem loqui audiebat, nisi quia et Dei creaturas bonas omnes esse sciebat, et nihil mali usquam in aliquo suspicabatur; neque enim audierat ab aliquo aliquem fuisse deceptum. Quid igitur mali suspicari potuit; praesentim cum non serpens, qui videbatur, sed ipse diabolus ei in serpente tam callide loqueretur? Quasi enim nescius eam interrogat, et cur de omni ligno paradisi Deus praeceperit, ut non comederent, sciscitatur. Volebat enim scire, an Dei praecepti memores essent, ut dum scientes, volentesque peccarent, majorem Dei indignationem incurrerent. Sed quid ei mulier respondit?« De fructu, inquit, lignorum paradisi vescimur: de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, non comedimus, ne moriamur.» Bene, inquam, dicis, mulier: in hoc permane, fidem tene, scis quale est lignum, scis tibi interdictum, et scis peccatum, et poenam peccati; nulla, si tetigeris, excusatio esse poterit, si qua autem erit, inutilis erit. Sequitur:
2.3.2
« Dixit autem serpens ad mulierem. Nequaquam morte moriemini, scit enim Deus, quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Vidit ergo mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile, et tulit de fructu ejus, et comedit, deditque viro suo, qui comedit, et aperti sunt oculi amborum.» Non moriemini, inquit serpens, si comederitis, sed mentis oculis apertis, ipsa quoque invisibilia videbitis,« et eritis sicut dii;» sicut angeli in coelo, quia non videtis, quanto vobis praestantiores sint, ignoratis.« Eritis, inquit, sicut dii;» sed in quo?« scientes bonum, et malum.» Scire enim, non ad corporis, sed a mentis oculos pertinet; neque enim cum oculos aperimus, sapientiores sumus; alioquin stolidi, et mente capti caeci essent. Sed nunquid angeli sciebant bonum, et malum, et primi homines adhuc ignorabant, quid esset bonum, et quid malum? Si enim hoc ignorabant, stulti erant: quod si tales erant, ad imaginem, et similitudinem Dei facti non erant: in hoc enim praecipue Dei similitudinem habere dicuntur, quia rationabiles sunt: est enim rationalitas boni malique discretio; qui ergo rationabiles erant, bonum et malum sciebant; in hoc ergo ab angelis non differebant. Et quidem in hoc quoque loco callida diaboli persuasio manifestatur; nam quia arbor illa, quae scientia boni, et mali vocata, ipsoque nomine, ne forte ad se accedere praesumerent, eos terrere poterat, male ipsum nomen interpretatus est:« Eritis, inquit, sicut dii, scientes bonum et malum.» Quod tale est, ac si diceret: Scientes omnia; quidquid utile vel inutile, quidquid prosperum, vel adversum, quidquid prodesse, vel nocere vobis possit, omnia scietis. Mentitur autem diabolus, quia non ideo arbor illa scientiae boni, et mali vocata est, quod omnia haec praestare debuisset, sed bonum et malum pro justo ponitur et injusto. Sed quid tu, o infelix mulier, facies? cui credes, Deo an diabolo? Dicit enim Deus:« In quocunque die comederitis ex eo, morte moriemini.» Dicit diabolus:« nequaquam moriemini.» Sed ille quidem verax; hic autem a principio mendax. Huic tamen, malo quidem tuo, et nostro credidisti. Vidisti arborem atque ex ea et gustu, et visu delectata comedisti, dedisti viro tuo, decepta es, et decepisti; comedit et ipse, et sunt aperti oculi amborum. Nunquid ergo et tui oculi, o Adam, aperti non erant? Quomodo ergo videns mulierem dixisti:« Haec nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea?» Quales ergo oculi vobis aperti sunt? Utique oculi mentis? Tunc enim primum intellexistis, quantum bonum amiseratis, et quantum malum incurrebatis.
2.3.3
« Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi peripzomata. Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam, et uxor ejus a facie Domini Dei in medio paradisi.» Prius 12 namque nudi erant, et non erubescebant; postquam autem peccaverunt, quemdam concupiscentiae motum in membris suis cognoverunt, quem in alterutrum videre erubuerunt. Et prius quidem etsi nudi essent, nuditatem tamen in se non cognoscebant, quoniam ipsa eorum nitidissima caro ante peccatum quidem, omni veste ad intuendum delectabilior erat. Sed quare ficus folia consuentes succinctorium sibi fecerunt? An fortasse, quia prima occurrerant; sive etiam quia caeteris quae tunc aderant, ampliora erant. Feruntur enim ficus folia in Orientis partibus esse, quae clipei latitudinem excedant. Habent autem in se ficus folia quamdam asperitatem naturalis pruritus; unde ipsas corporis partes, quae eis operiebantur, quodam fervore concupiscentiae semper vexari, et inquietari significant. Sequitur:
2.3.4
« Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso, abscondit se Adam, et uxor ejus.» Quam vocem Domini? Fortasse minantis, et quia peccaverunt, errorem significantis; sive etiam quia nudi erant, ei apparere erubescebant. Sed quare ad auram deambulasse dicitur? Qui enim auram quaerit, aestuationis calorem se passum esse demonstrat. Unde datur intelligi, quia primi hominis peccatum in fervorem, et iram Dominum commoverat; non quod istae passiones in Deo sint, sed quia ejus voluntas nisi humanis affectionibus significari non potest. Quod autem hora erat post meridiem, eorum mortem, et occasum significabat; propinquabant enim morti, quia de laetitia ad moerorem properabant. Hoc autem quasi haereditarium nobis reliquerunt, ut peccantes nos abscondamus, et impia quadam excusatione nostra facinora occultare semper nitamur. Sequitur:
2.3.5
« Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Adam, ubi es?» O piissimum Dominum, qui non vult mortem peccatoris, sed vitam: semper enim ad poenitentiam vocat errantes. Quid enim ait?« Adam, ubi es?» non ignorando locum, sed ejus compatiendo ruinae loquitur, ac si dicat:« Adam, ubi es?» in quanta miseria es, de quanta gloria in quantum barathrum demersus es? Qui ait:« Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.» Audivi, inquit, vocem tuam, sensi iram, et indignationem tuam, et timui. Quare hoc? Eo quod nudus essem, quod ad flagella paratus essem, quia illam justitiae vestem amiseram, qua cum indutus essem, neque timebam, neque erubescebam. Ideoque abscondi me. Sed quo fugiam a facie tua?« Si enim ascendero in coelum, tu illic es, si descendero in infernum, ades.» Cui dixit:
2.3.6
« Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi» quod ex ligno, de quo tibi praeceperam ne comederes,« comedisti?» Ac si ille dicat: Si lignum vetitum non comedisses, nunquam in membris tuis verecundiae nuditatem cognovisses; sed quia comedisti, jam nunc vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae; ideo te abscondisti, ideo erubuisti. Dixitque Adam:
2.3.7
« Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi;» ac si patenter dicat: Verum est, Domine, negare non possum: sed quod ego comedi, hoc mulier fecit. Sed quae mulier? quam tu in sociam dedisti. O infelix homo in tanta sapientia creatus, quomodo tam cito sensum amisisti? Peccatum tuum non tibi, sed Deo imputas, ut quia tibi mulierem sociam dederat, ipse tui lapsus principalis causa exstiterit?« Dixitque deinde ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae ait: Serpens decepit me, et comedi.» Uterque comedit, neuter indulgentiam petit, sed excusant peccatum, ideoque non veniam, sed maledictionis poenam incurrunt. Hoc enim ide timebat, qui dicebat:« Non declines cor meum in verbum malum ad excusandas excusationes in peccatis.
2.3.8
« Et ait Dominus ad serpentem: Quia hoc fecisti, maledictus eris inter omnia animantia et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Inimicitias ponam inter te, et mulierem, et semen tuum, et semen illius, ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.» Non solum enim malignus spiritus, qui per serpentem significatur, verum etiam ipse serpens prae cunctis terrae animantibus ab omnibus maledicitur, et odio habetur. Graditur autem super pectus suum hostis antiquus, qui omne suum consilium, et sapientiam, quae utique in peccatore continetur, conculcat, et dissipat, eosque, quorum pectora possidet, non derelinquit; sed in eis superbe regnat, graditur, et dominatur. Terram vero comedit cunctis diebus, quia peccatores, quos decipit, aeternis suppliciis insatiabiliter cruciat. Sunt autem inimicitiae in ter diabolum et Ecclesiam, quae quidem per mulierem significatur, et inter semen et filios utriusque, quia diversa sentientes, diversa cupientes, diversa sectantes, nunquam pacem et concordiam inter se habere possunt. Conterit autem Ecclesia ipsius caput, quoniam ejus callidae machinationis principium praecavens, statim in ipso exordio ejus consilium, ingenium, versutias dissipat. Ipse vero insidiatur calcaneo ejus, quia nisi recte incedat, et in boni operis itinere firmiter gradiatur, mox eam invadit, et quasi 13 titubantem supplantare et dejicere nititur.
2.3.9
« Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos, in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.» Haec autem juxta litteram intellecta, expositione non indigent. Ecclesiae vero aerumnas multiplicatas fuisse cognosces, si sanctorum carceres, vincula, et flagella, aliosque diversos cruciatus recorderis. Quod vero conceptus ejus sint multiplicati, propheta testatur, dicens:« Laetare, sterilis; erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.» Parit autem in dolore, sicut ipse Dominus ait:« Mulier cum parit tristitiam habet.» Est autem sub viri potestate, quia nemo nisi Christus ei dominatur.
2.3.10
« Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae plus quam meam, et de ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti, maledicta erit terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae; spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae. In sudore vultus tui vesceris pane tuo; donec revertaris in terram de qua assumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.» Nulla, inquit, tibi proderit excusatio; sed quia praecepta mea contemnendo, mulieri obedisti, maledicta erit terra in opere tuo, sed non in meo. Cum enim male agis, opus tuum est; cum vero bene, non tuum, sed meum: ergo non in meo, sed in tuo maledicitur terra, id est caro tua; de ligno vetito comedisti, opus tuum est. In hoc autem opere, quid benedictionis terra amiserit, quis ignorat? Cum manifestum sit quod ea sua sponte omnibus omnia necessaria subministraret, si hoc opus primi homines non egissent. Unde et subditur:« In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.» Si enim non peccasses, omnibus bonis sine labore abundasses; sed quia peccasti, ipsius quoque laboris debitum non dabit, sed« spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae,» quoniam paradisi deliciis male usus es.« In sudore vultus tui vesceris pane tuo;» quoniam superbiendo quietem despexisti,« donec revertaris in terram, de qua sumptus es,» quia non, ut putabas, deus eris, sed« pulvis es, et in pulverem reverteris.»
2.3.11
« Et vocavit Adam nomen uxoris suae Evam, eo quod mater esset multorum viventium.» Non enim cunctorum viventium, sed solummodo mater hominum est Eva: sed quia solae animae hominum mori non possunt, merito inter caetera terrae animantia, soli homines viventes dicuntur.
2.3.12
« Fecit quoque Deus Adae et uxori suae tunicas pelliceas, et induit eos.» In hoc enim eos mortales esse monstrabat, quia mortuorum pellibus eos vestiebat. Ergo quasi damnaticii in ipso suo indumento, cui maledictioni subjacuerunt, ostendebant, dum suae damnationis signa quasi pro vituperio ferebant. Unde et subditur:
2.3.13
« Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum.» Hoc autem ironice intelligitur, et tale est, ac si diceret: Ecce quoque sua dignitate imminutus est homo, dum superbiendo plus voluit esse quam homo.
2.3.14
« Videte ergo, ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et vivat in aeternum.» Sicut enim de ligno scientiae boni et mali gustando mortis se legibus subdidit; ita etiam de ligno vitae sumere potuisset, recuperata, quam nuper amiserat, immortalitate, viveret in aeternum. Ideoque factum est quod subditur:
2.3.15
« Et emisit eum Dominus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua sumptus est. Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.» Cherubim namque scientiae plenitudo interpretatur. Significat autem apostolos, Ecclesiaeque doctores, in quibus sapientiae et scientiae thesauri reconditi sunt. Cum autem propter peccatum suum aliquis de paradiso, id est de S. Ecclesia, ejicitur, ne ad lignum vitae, id est ad Christi carnem partecipandam, accedere praesumat, ab iis interdicitur. Est autem iste gladius lucens, et flammeus, splendidus, et sine rubigine, quo quis percussus fuerit, aut illuminatur, aut exuritur. Unde Apostolus,« Aliis, inquit, sumus odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem.» Est autem et versatilis, facilisque, et velox ad feriendum, undique circa se delinquentes percutit, pauperes pariter condemnat et divites.

Intertext edge

Open linked passage

Note