Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Astensis1047–1123
Expositio in Pentateuchum
Pent 3.29.26
Choose a text More by Bruno Astensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21403 Exinpe
3.29.1
INCIPIT EXPOSITIO IN EXODUM. CAPUT XXIX.
3.29.1
« Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, panesque azymos, et crustulam absque fermento, quae conspersa sint oleo: lagana quoque azyma, quae sint oleo lita, de simila triticea cuncta facies, et posita in canistro offeres: vitulum autem, et duos arietes.» Hic autem vitulus Christus Dominus noster intelligitur, quia de armento sanctorum patriarcharum et prophetarum secundum carnem originem ducens, pro peccatis nostris immolatus est. Hic est enim ille vitulus saginatus, quem pro laetitia redeuntis filii benignissimus ille pater occidere jussit. Notum valde est quod dicimus. De hoc autem vitulo, et de duobus arietibus plenissime in sequentibus tractabitur. Per panes autem azymos, et crustulam absque fermento, et laganam azymam, incorruptam vitam et sanctam conversationem, et utriusque hominis integritatem intelligimus. Ideo enim et omnia azyma intelliguntur, ut non sint in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Sunt autem et oleo lita, gratia videlicet sancti Spiritus, cujus unctione omnia bona crescunt et perficiuntur. Sed quia de his omnibus plenius postmodum locuturi sumus, interim de eis taceamus.
3.29.2
« Et Aaron, et filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis aqua, et baptizati mundentur ab omnibus delictis, indues Aaron vestimentis suis,» ut exutus« veterem hominem cum actibus suis, novum induat, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.» Quae sint autem vestimenta, quibus indui debeat, subsequitur enumerans, et ait:« Id est linea, et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo, et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur.» Vesties, inquit, eum linea castitatis, et tunica sanctae conversationis, et superhumerali bonae operationis: cui rationale quoque doctrinae et veritatis, omnisque sapientiae indissolubiliter conjungatur. Unde et balteo utrumque stringi jubetur.« Et pones tiaram,» id est coronam victoriae in capite ejus, per quam cujus sit fortitudinis dignoscatur.« Et laminam sanctam super tiaram,» ut in ejus fronte luceat fulgur sapientiae.« Et oleum unctionis fundes super caput ejus,» ut gratia sancti Spiritus totus delibutus, et mente, et corpore sanctificatus, dignus ante Deum apparere valeat. Haec autem, quia jam superius exposita sunt, sub brevitate transcurrimus.
3.29.3
Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis« lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet, et liberos ejus, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mei religione perpetua.» Saepe jam diximus, quia per linum pudicitia et carnis munditia designatur, quia nihil est in vestimentis, quod toties lavetur, toties in aquam mergatur et ad candorem suique munditiam deducatur. Unde non solum Aaron, verum etiam filii ejus lineis tunicis indui jubentur, quoniam quicunque Deo ministrant, et virtute debent esse ornati, et balteo castitatis constricti. Idcirco in Evangelio Dominus ait:« Sint lumbi vestri praecincti.» Ad cujus quoque significationis sacramentum etiam mitras eis imponere jubet, quoniam et mitrae de lino fiunt; idem igitur per tunicas lineas, et per balteos, et per mitras significatur. Qui enim castitatis veste induitur, merito quidem vir praecingitur, et ut victor coronatur. Isti igitur sunt sacerdotes Dei, perpetua religione conservata.
3.29.4
« Postquam initiaveris manus eorum, applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii.» Tabernaculo enim facto, altari aedificato, vestimentis sacerdotalibus compositis, indutis sacerdotibus, hoc nunc ex ordine restat, ut de sacrificio loquamur. Dicatur ergo: Postquam initiaveris, et consecraveris manus eorum, ut mundae dignaeque fiant Dei tangere sacrificium, applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Vitulus enim iste, ut superius diximus, Christus est: Moyses autem aliquando Christum significat; aliquando vero pro omnium Judaeorum populo ponitur, quoniam omnium dux, et princeps, omnium in se consilia gerebat. Applicuit 108 ergo Moyses, id est populus Judaeorum vitulum coram tabernaculo testimonii, quando, datis triginta argenteis, Christum Judaei tenuerunt, et ad pontifices deduxerunt quorum judicio, quia judicatus et damnatus est, ideo subditur:
3.29.5
« Imponentque Aaron, et filii ejus manus super caput illius, et mactabis eum in conspectu Domini juxta ostium tabernaculi testimonii.» Quid enim per Aaron et filios ejus, nisi Anna et Caiphas, et sacerdotes, et levitae, et Scribae, et Pharisaei intelliguntur? Hi autem imposuerunt manus super caput vituli, quia in Christum Dominum manum mittere non timuerunt, clamantes et dicentes:« Secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.» Unde etiam Apostolus ait:« Christi caput Deus est.» Illi ergo imponunt manus super caput Christi, qui et Deum illum esse negant, et divinitatem in illo opprimere conantur. Mactaverunt autem eum in conspectu Domini, quoniam ejus morti semper praesentialiter Dominus adfuit. Et hoc quidem juxta ostium tabernaculi testimonii, quoniam et si extra portam passus est civitatis, in civitate tamen, et juxta templum judicatus et damnatus est.
3.29.6
« Sumptumque de sanguine vituli pones super cornu altaris digito tuo.» Quid enim per altare, nisi crucem? Quid vero per cornua altaris, nisi crucis cornua intelligimus? Sanguis igitur vituli super altaris cornua positus est, quia Christi sanguis de ejus digitis manibusque profluens, crucis cornua cruentavit. Reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus; basis autem hujus altaris illa crucis pars intelligitur, quae terrae affixa erat. Funditur igitur sanguis reliquus ad basim altaris, quoniam totus ille Christi sanguis, qui de ipsius pedibus distillavit, et de ejus latere manavit, ad crucis basim fluendo pervenit. Sequitur:
3.29.7
« Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem, qui est super eos, et offeres incensum super altare.» Quid enim per intestina, et adipem, et ea quae cordi adbaerent, quae quidem quasi invisibilia in occulto latent, nisi Christi dilectionem, quam erga nos habuit, et ejus misericordiam et pietatem intelligere debemus? Haec enim super crucis altare Christus Dominus noster in odorem suavitatis incendens offerebat, quando pro suis persecutoribus orans dicebat:« Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.» De hoc etiam Psalmista loquitur, dicens:« Sicut adipe, et pinguedine repleatur anima mea.» Itemque:« Memor sit Dominus sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.» Itemque tres pueri in Daniele:« Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum.» Quid est enim quod omnis adeps offerri jubetur, et holocaustum pingue laudatur? Caro enim macra et sine pinguedine, neque quando assatur, reddit odorem, neque quando comeditur praestat saporem. Haec autem pinguedo non corporis sed spiritus, non carnis sed mentis intelligi debet. Animae namque pinguedo fides est, spes et charitas, et omnium collectio virtutum. Haec suave redolent, haec in omni sacrificio Domino placent, et sine his nullum sacrificium est acceptabile. Hoc enim adipe pingues erant illi, de quibus dicitur:« Manducaverunt omnes pingues terrae.» Offert ergo Christus adipem suum, offert et holocaustum laetum et pingue, offert et odorem et saporem suavitatis. Ipse enim est mons Dei, mons coagulatus et pinguis. Hujus enim adipis odore, et coelum repletur, et terra. Sequitur:
3.29.8
« Carnes vero vituli, et corium ejus, et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.» Hoc enim Apostolus exponens, quod totum hoc de Christo intelligi debeat, manifestat, dicens:« Quorum enim animalium infertur sanguinis in Sancta pro peccato, horum corpora cremantur extra castra; ita et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.» Tunc enim extra castra vituli carnes, corium et fimus comburebantur, quando extra portam in cruce pendens, pro peccatis nostris Christus Dominus noster duram mortem patiebatur. Nemo autem cum vituli fimum legerit, fimum quoque Christum significare abhorreat, hoc enim fimo pinguescit terra nostra; hoc fimo fertilis fit et caro, et anima nostra. Id ipsum enim per fimum vituli, et per Noe patriarchae discooperta verenda significari arbitror. Fimus ergo vituli crucis ignominiam significat. In hoc enim Apostolus gloriatur, dicens:« Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.» Vitulus igitur noster, id est Verbum Dei, habet carnes, quibus reficimur. Unde ipse ait:« Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam.» Habet et corium, qud nisi de litterae superfice detractum fuerit, ad carnes et ad spiritualem intelligentiam accedere non valemus. Nos enim ipsi quando ista dicimus, vitulum, id est Verbum Dei, quodammodo decoriamus; quod enim corium super carnes, hoc ignorantia super litteram. Et haec de vitulo dicta sufficiant.
3.29.9
« Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponet Aaron, et filii ejus manus, quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare: ipsum autem arietem secabis in frusta, lotaque intestina ejus, ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius, et offeres totum 109 arietem in incensum super altare.» Quamvis enim unum, idemque et per vitulum, et per arietem intelligatur, siquidem utrumque Christi passionem significat, differt tamen; quoniam vitulus illam ejus mortem designat, de qua Apostolus ait:« Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.» Aries autem hanc illius hostiam demonstrat, quae nunc quotidie in ejus memoriam in sancta Ecclesia pie a sacerdotibus immolatur. Unde et ibi super altaris cornu sanguis ponitur: hic autem solummodo circa altare funditur. Ait ergo:« Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron, et filii ejus manus.» Hoc autem in loco Aaron et filii ejus, sanctae Ecclesiae episcopos et sacerdotes designant: Superius enim Synagogae significaverunt ministros. Ponunt igitur Aaron et filii ejus manus super caput arietis, quando pontifices et sacerdotes puras manus elevant ad Christi corpus conficiendum. Pro toto quidem corpore caput posuit, quoniam caput principalior pars corporis est. Quem cum mactaveris, inquit, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare, quatenus et ore, et corde a fidelibus suscipiatur. Hoc enim altare non convenientius, quam hominis mens, et cor intelligi potest. Funditur igitur sanguis circa altare, quoniam mentes et corda semper tangens, nunquam Christi sanguis et passio a fidelium memoria delebitur. Semper enim in ejus sanguine natant corda nostra, semperque ejus sanguis et passio versatur circa mentem nostram. Unde et ipse Dominus ait:« Hoc facite in meam commemorationem.» Sequitur:
3.29.10
« Ipsum autem arietem secabis in frusta.» Arietem enim in frusta secamus, quando omnia, quae de Salvatore scripta sunt, particulariter et per sententias dividentes exponimus, nunc de ejus ineffabili nativitate, nunc de ejus praedicatione, nunc de miraculis, quae solo verbo operabatur, nunc de passione, nunc de resurrectione, nunc de ejus ascensione verbum facientes.
3.29.11
« Lotaque intestina, ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius, et offeres totum arietem super altare.» Quid enim per ejus pedes et intestina, nisi ejus finem et passionem intelligimus? Finis enim corporis pedes sunt; intestina vero videre, horribile est. Quod ergo significatur per fimum vituli, hoc significatur per intestina et pedes arietis. Pedes ergo arietis et intestina lavamus, quando Christum Dominum non imbecillitate, sed voluntate passum esse probamus; quando sputa, flagella, spineam eoronam et totam crucis ignominiam( haec sunt enim ejus intestina) propria voluntate eum sustinuisse, ex ipsius testimonio ostendimus:« Oblatus est enim, quia ipse voluit.» potestatem enim habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. Unde et dicebat:« Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.» Hoc enim cum dicimus, ejus pedes et intestina lavamus, et ea, quae in eo infirma, imbecillia et despicienda apparebant, nobilia, fortia et admiranda esse monstramus. Haec autem, id est, intestina et pedes arietis ponimus super concisas carnes et super caput illius, quoniam postquam Christum Deum esse de virgine natum, inter homines conversatum, caecos illuminasse, leprosos mundasse, mortuos suscitasse, et caetera quae fecit, singulariter ostendimus; tunc tandem, et his omnibus illud quoque superponere et reddere debemus, quia pro nobis passus est et propter peccata nostra mortem turpissimam et crucis ignominiam sustinuit. Hic est enim rectus ordo praedicationis, si arietem nostrum, id est Verbum Dei concidentes in frusta secantes, a capite incipientes, ipsumque caput prius ponentes dicamus:« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Hoc est enim caput arietis. Deinde autem caetera quoque membra per ordinem exponentes, postquam eum hominem factum, de virgine natum, cum hominibus conversatum, et similia, quae de eo scripta sunt, exposuerimus, tandem ad ejus passionem veniamus, et crucis ignominiam post omnia et super omnia addamus; et hoc quidem est pedes arietis et intestina super concisas carnes et super caput ponere. Quod quidem Joannes evangelista fecisse dignoscitur. Postquam enim dixerat:« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;» consequitur, et particulatim Christi doctrina, et miraculis positis, tandem ejus passionem et crucis ignominiam per omnia superaddidit. Quod autem addit:« Et offeres totum arietem super altare:» tale est, ac si diceret: Non solum Christi divinitatem et humanitatem, verum etiam passionem, resurrectionem et ascensionem, et quaecunque de eo scripta sunt, semper in memoria, in corde et in mente habebis. Diximus enim, quia hoc altare mens et cor hominis intelligatur. Quoties ergo spiritu contribulato, corde contrito et humiliato Salvatoris nostri benigne memores sumus, eumque aliis praedicamus, toties super cordis altare totum arietem immolamus: oblatio enim Domini est odor suavitatis; nulla enim nostra oblatio est Deo suavior quam amor, pietas, et dilectio, qua 110 circa ejus memoriam afficimur, et in ejus dulcedine suspiramus. Hac enim dulcedine Psalmista plenus dicebat:« Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte.»
3.29.12
« Tolles et arietem alterum, super cujus caput Aaron, et filii ejus ponent manus. Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum, et pedis dextri. Fundesque sanguinem super altare per circuitum.» Haec autem tertia oblatio illa est, de qua Psalmista loquitur dicens:« Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.» Vitulus igitur, ut diximus, Christi passionem; primus autem aries ipsius corporis et sanguinis sacramentum, quod quotidie ubique in Ecclesia immolatur; hic autem secundus aries apostolorum et martyrum passiones et tormenta significat. De hoc enim ariete scriptum est:« Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.» Itemque:« Montes exsultaverunt ut arietes.» De hac quoque oblatione et Apostolus dicit:« Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat.» Itemque:« Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.» Ipse quoque Dominus filiis Zebedaei:« Potestis, inquit, bibere calicem, quem ego bibiturus sum?» Qui cum se posse responderent, ait:« Calicem quidem meum bibetis;» id est vos quoque pro me patientes, Dei holocaustum et oblatio eritis. Super caput ergo hujus arietis Aaron et filii ejus manus posuerunt, quoniam incitamento pontificum et sacerdotum( qui per Aaron et filios ejus intelliguntur) statim post Christi passionem in apostolos manum injecerunt. Primum enim Stephanum et Jacobum interfecerunt, demum vero nimis crudeliter ubique Ecclesiam persecuti sunt. Et isti quidem super caput arietis manus posuerunt, quando primitivam Ecclesiam diversis multisque tormentis afflixerunt. Diximus enim superius, quod Aaron et filii ejus, aliquando Judaeorum pontifices et sacerdotes, aliquando episcopos et sacerdotes nostros significet: illos enim significant, cum male agunt; hos autem significant, cum bonum aliquid operantur. Illos cum sanctos persequuntur; istos cum a Domino consecrantur. Unde et subditur:« Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum dextrae auriculae Aaron, et filiorum ejus.» Ecce enim Aaron et filii ejus, qui modo Judaeorum pontifices et sacerdotes significabant, nunc nostros episcopos et sacerdotes significant. Qui quoniam nil sinistrum habent, ideo super eorum dextram aurem, et manum, et pedem, sanguis arietis poni jubetur. Judaei vero dextram aurem non habent, quam servo Malcho beatus Petrus abscidit. Nihil enim sinistrum habent sancti; et ideo in Evangelio Dominus ait:« Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua.» Sanguis enim arietis nobis aures tangit, quando martyrum passiones nos audire delectat. Sed quia perparum audire prodest, nisi et eorum actus imitemur, ideo etiam manus sanguine tinguntur, quatenus eos et in operatione, et si necesse fuerit, in passione sequamur. Tangit autem et pedes, ut bonum exemplum, quod ex eis capimus, aliis etiam nos praedicare non pigeat secundum illud Apostoli:« Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!» Quod autem extremum auriculae sanguis tangit, hoc est intelligere, quod aures sanctorum usque ad extremam saeculi consummationem verbo Dei nunquam claudentur. Et quoniam Judaeorum quoque populus circa mundi finem ad Dei verbum audiendum aures aperiet, non immerito extremum auriculae Aaron tetigisse dicitur: extremum enim auriculae tangere, est ultimos et extremos ad poenitentiam vocare. Funditur autem sanguis arietis super altare per circuitum, quoniam omnium mentes et corda in sanctorum martyrum passionibus, constantia et sanguine delectantur. Sive enim totam Ecclesiam, sive uniuscujusque mentem intelligamus; sanguis tamen martyrum super altare funditur, quoniam fidelium mentibus martyrum passiones narrantur. Sequitur:
3.29.13
« Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron, et vestes ejus, filios, et vestimenta eorum.» Sanguis enim de altari, et oleum unctionis super Aaron, et vestes ejus aspergitur, quoniam SS. martyrum passiones et gratia Spiritus sancti, qua peruncti erant, omnibus episcopis et sacerdotibus ad praedicandum et imitandum traduntur. Imitari autem ad Aaron, praedicari autem ad vestes ejus pertinet. Dum enim martyrum sanguis in vestibus videtur, ipsae etiam vestes quodammodo praedicant martyrum passiones. Dum vero Aaron et sanguine tingitur, et oleo ungitur, tunc quidem sacerdos et martyrium imitatur, et gratia roboratur. Ille enim sacerdos martyrum sanguine non tingitur, qui martyrum spermit imitari passiones; si vero eorum martyria etiam praedicare negligit, procul dubio nec in vestes eorum sanguinem suscepit. Vestis enim nostra caro est; hac enim veste induitur anima; cum ergo lingua carnis, martyria martyrum praedicamus, eorum sanguinem in vestimento quodammodo ferimus. Hic autem sanguis tollitur de altari cordis nostri, quia quod in corde habemus, hoc agimus, et docemus,
3.29.14
« Consecratisque et ipsis, et vestibus eorum, tolles adipem de ariete, et caudam, et arvinam, 111 quae operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis, tortam panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini.» Consecratis, inquit, et ipsis, et vestibus eorum, quatenus eorum vitam imitentur, quorum et ipsi et eorum vestimenta sanguine asperguntur, tolles adipem de ariete, et caetera quae sequuntur. Non enim sufficit, nos solo arietis sanguine aspergi, nisi ejus adipem, et caudam, et arvinam, et caetera quae hic posita sunt, de ariete suscipiamus, quoniam non solum martyrum passiones, verum et eorum vitam, mores et sapientiam amplecti et imitari debemus. Tolle igitur adipem, dico non carnis, sed mentis; mentis enim adeps justitia est, prudentia, temperantia et fortitudo: hoc enim adipe incrassatur anima. Tolle et caudam, ut sunt illi, de quibus loquitur; ita ut usque in finem in bono opere perseveres.« Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit;» cauda enim pro fine ponitur, quoniam finis corporis cauda est. Tolle et arvinam, quae operit vitalia: vitalia enim corda sunt, quoniam ibi est vita. Arvina igitur cordis sapientia et scientia intelliguntur. Macrum est illud cor, quod hac arvina non impinguatur. Tolle et reticulum jecoris, ut nihil de pinguedine relinquas. Omnis enim arietis hujus pinguedo bona est, ad jecur enim, secundum physicos, digestio pertinet, unde et patremfamilias illud vocant, quoniam ejus officio caetera nutriuntur. Macrum autem, infirmum et debile jecur digerere cibos non valet. Reticulum igitur jecoris quid erit? nisi illa intelligentia, qua sanctarum Scripturarum intelligentias ruminando digerimus. Cibus enim, qui non digeritur inutilis est. Scriptura enim, quae non intelligitur, infructuosa est. Ut ergo nostrum jecur pinguescat, tollamus hujus reticulum jecoris: tolle similiter et duos renes, et adipem, qui super eos est, ut tales sint renes tui, quales et sanctorum renes fuerunt.« Sint lumbi tui praecincti;» ubi dominatur libido, dic Domino cum Psalmista:« Proba, me Deus, et tenta me, ure renes meos, et cor meum. Sed quia castitas carnis inutilis est, nisi et castitas mentis habeatur, adipem quoque, qui super renes est, tollere jubetur. Tunc enim castitas pinguis est, quando neque caro a fornicatione, neque anima ab haeretica pravitate, vel vitiorum amore corrumpitur. Tolle et armum dextrum. Audi Apostolum dicentem:« Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi;» ut quomodo Christum te, ita te proximum ferre non pigeat. Ille enim episcopus non habet armos, qui aliorum onera portare non vult. Est autem hic aries consecrationis, quoniam hoc ariete, et Aaron, et filii ejus consecrantur. Tolles et tortam panis unius, et crustulam conspersam oleo, et laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini. Per tortam enim panis unius, et crustulam, et laganum, fidem, spem et charitatem intelligimus. Sicut enim panis inter omnes cibos, ita fides omnium virtutum prima et maxima est:« Sine fide, impossibile est placere Deo( Hebr. I, 6):» haec prima datur, haec in baptismo suscipitur, quam qui non habet, nihil habet. Est autem torta panis unius, quoniam et fides una est. Sic enim Apostolus ait:« Unus Dominus, una fides, unum baptisma.» Sed quare torta? Torta enim similitudinem coronae exprimit; per fidem autem venitur ad coronam, unde cum Apostolus dixisset:« Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi,» mox addidit, dicens:« De reliquo mihi reposita est corona justitiae.» Crustula vero spem significat: quod enim in sartagine frigimur, quod in craticula assamur, quod in diversis tribulationibus affligimur, hoc totum spes futurae beatitudinis operatur. Unde et Apostolus ait:« Si enim quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.» Quid vero laganae latitudo, nisi charitatem designat, de qua scriptum est:« Latum mandatum tuum nimis:» in hoc enim mandato« universa lex pendet et prophetae.» Haec enim omnia et azyma sunt, et oleo lita, quoniam sincera et incorrupta sunt, et Spiritus sancti gratia perfusa. Fides enim, quae catholica non est, et quae sine operibus mortua est, illa quidem neque azyma est, neque oleo lita. Sunt autem omnia haec in canistro azymorum posita et collecta, per quod librum istum, librum, inquam, Exodi intelligimus. In hoc enim libro cuncta Dominus Moysi et colligere, et scribere jussit, et ita Aaron et filiis ejus tradere praecepit. Quia ergo Aaron, et filii ejus episcopos et sacerdotes designant, cui hoc canistrum, id est liber iste, nisi episcopis et sacerdotibus traditus intelligitur? Nobis enim ad legendum, ad meditandum, ad docendum et observandum, omnia ista tradita sunt. Unde et subditur:
3.29.15
« Ponesque omnia super manus Aaron, et filiorum ejus, et sanctificabis eos, elevans coram Domino.» Tunc enim episcopus sanctificatur, quando sacram legem, et divina volumina ad meditandum, et docendum suscipit, et se non labiis tantum, sed toto corde servare promittit. Elevat autem ea coram Domino, quoniam et in vita ei, et in doctrina talem se exhibet, cujus obsequia sursum ferri, et a Deo videri, et recipi mereantur. Ille enim sursum non elevat neque se, neque munera sua, qui vitiorum contagio deturpat, et deprimit vitam, et animam suam. Sequitur:
3.29.16
« Suscipiesque munera de manibus eorum, et infundes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini, 112 quia oblatio ejus est.» Nisi enim Domino ista placuissent, nequaquam Moysi, suo mediatori, et quodammodo vicario ea Dominus suscipere praecepisset: quod enim Moyses suscipit, hoc et a Deo suscipitur. Incenduntur autem super altare, ut suavem reddant odorem, et Domino placeant. Ait enim Apostolus:« Christi bonus odor sumus Deo: aliis sumus odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem.» Cum enim ea, quae superius dicta sunt, fidelium mentibus praedicando infundimus, tunc super cordis altare canistrum evacuamus, et ea, quae in eo reposita fuerant, in odorem suavitatis incendimus. Hoc enim odore et Deus placatur, et ad quoscunque odor iste pervenerit, in eo delectantur. Haec enim oblatio Domino est. Unde Psalmista:« Immola Deo sacrificium laudis.» Cum enim praedictum canistrum super altare, id est super fidelium mentes effunditur, cum liber exponitur, cum sacra Scriptura praedicatur tunc sacrificium laudis Deo immolatur. Cum ergo sacerdotes Dei tale sacrificium offerunt, cum populo praedicant, cum fidelium mentes accendunt et incendunt; tunc cum oblationibus suis fit Domino suavissimus odor. Sequitur:
3.29.17
« Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, et sanctificabis illud elevatum coram Domino, et cedet in partem suam. Sanctificabis et pectusculum consecratum, et armum, quem de ariete separasti, quo initiatus est Aaron, et filii ejus, cedentque in partem Aaron, et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israel, quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis, quae offerunt Domino.» Aries enim, quo initiatus et consecratus est Aaron, hic est de quo usque modo locuti sumus, cujus pectusculum et armum Aaron suscipit; quoniam episcopi et sacerdotes omnium consilia in pectore, et omnium pondera super humeros ferre debent. Qui enim tot animalium pectora, armosque comedunt, eos, et sapientes, et fortes, et ut ita dixerim, pectorosos et armosos esse oportet, Ideo enim vobis, episcopi et sacerdotes, pectora dantur, ne locus vobis desit, in quem Dei thesaurum reponatis. Habetis autem et armos, ut totius Ecclesiae pondera potenter ferre valeatis. Sed videant sacerdotes, qui et armos, et pectora sanctificata comedunt, ut et armos, et pectora sancta, et justa habeant. Sanctum enim pectus sancta eructat, et super sanctos humeros non ascendit iniquitas. Haec autem et inter primitias computantur, et ideo sacerdotum sunt, quia omnes primitiae sacerdotibus a populo dantur.
3.29.18
« Vestem autem sanctam, qua utitur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum. Septem diebus utitur ea, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis suis, et qui ingredietur tabernaculum testimonii, ut ministret Domino in Sanctuario.» Vos enim, episcopi et sacerdotes, filii estis Aaron; si tamen Aaron imitamini, et Moysi fratres estis: illius utique Moysi, qui ait:« Narrabo nomen tuum fratribus meis.» Vos ergo habetis vestem Aaron, vos gloria et decore, omniumque virtutum ornamento induti estis. Vos rationale et superhumerale habetis, vos sancti Spiritus gratia inuncti estis; vestrae quoque manus ad Christi corpus, et sanguinem conficiendum, omneque bonum et honestum agendum sunt consecratae: vos enim septem diebus hac veste utimini, quoniam omnibus diebus ea utimini, et nunquam ea exspoliamini. Non enim sunt dies, nisi septem; quod autem septem diebus fit, omni tempore fit.
3.29.19
« Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto, quibus vescetur Aaron, et filii ejus.» Diximus enim per hunc arietem, apostolorum omniumque martyrum multitudinem intelligi. Horum autem carnes comedunt episcopi et sacerdotes, eorumque filii, non sicut illi, de quibus dicitur:« Quia comederunt Jacob.» Apostolorum enim et martyrum nos carnes comedimus, quoniam ipsi sunt panis noster, ipsi sunt cibus noster, ipsi sunt refectio nostra; eorum exemplis vivimus, eorum doctrina nutrimur, eorum sermonibus et operationibus saturamur. Horum autem carnes coquimus in loco sancto, quia eorum scripta, doctrinam, et exempla in corde fideli meditamur, et sana intelligentia ruminamus. At vero haretici non coquunt has carnes in loco sancto, quonism in sterquilinio haeretici cordis cuncta male intelligendo depravant. Eorum igitur exempla sequamur, quorum pane saturamur.
3.29.20
« Panes quoque qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent, ut sit placabile sacrificium, et sanctificent offerentium manus.» Comedimus jam carnes arietis, comedamus et panes, qui sunt in canistro uterque enim cibus bonus est, et ad comedendum suavis: audivimus enim apostolorum et martyrum vitam et doctrinam; audiamus et ea, quae in hoc canistro, id est in hoc libro continentur: audivimus nova, audiamus et vetera. Bonus enim ille est, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Hos autem panes in vestibulo tabernaculi et in loco sancto comedere debemus, quatenus non demus sanctum canibus, nec spargamus margaritas ante porcos. In loco sancto comedamus illos, in conventu fidelium eos expendamus, comedamus et exponamus. Quare hoc? ut sit placabile sacrificium, ut nomen Domini non blasphemetur, utrumque ministerium non vituperetur, et sanctificentur offerentium manus. Si enim recte offeras, non recte dividas, 113 peccasti: sicut enim videndum est, quid offeras, et cui offeras, ita et videndum est, ubi offeras. Unde et subditur:« Alienigena non vescetur ex eis, quia sanctificata sunt.» Majora enim Scripturarum sacramenta solis fidelibus tradenda sunt: quae enim conventio fidelis cum infideli? Infidelibus ergo fides praedicetur; quod si quis convertatur, accedat, et edat:« Alienigena enim non vescetur ex eis. Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.» Hoc enim puto esse illud, quod superius de agno phase dictum est:« Si quid residuum fuerit, igne comburetur.» Non enim omnia comedi possunt, quoniam non omnia intelligi possibile est, multa relinquentur usque mane, et prius haec nox, haec vita tenebris et ignorantia plena finietur; prius sol justitiae orietur, quam omnia sanctarum Scripturarum sacramenta intelligantur. Quae ergo intelligi non possunt, igne fidei comburantur, sanctoque spiritui committantur, et firmo charitatis amore credantur. Non enim propter aliud reliquias comedere interdictum fuerat, nisi ut ea, quae intellectui non patent, quae Dei sapientia occulta esse voluit, nos perscrutari et investigare omittamus. Qualiter enim Verbum caro factum est, qualiter vel a Patre, vel a matre Dei Filius genitus est; qualiter Spiritus sanctus a Patre procedat et Filio, multaque alia his similia, nulli unquam hominum in hac vita revelata sunt.
3.29.21
« Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron, et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum, et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum.» Quid est enim septem diebus consecrabis manus eorum? Audite, episcopi, audite, sacerdotes: nullus dies praetermittatur, omni die consecrari debent manus vestrae, non enim sunt dies nisi septem; qui ergo septem diebus consecratur, omnibus diebus consecratur. Omnibus autem diebus illius manus consecrantur, qui semper manus et opera sua custodit, ut munda sint, ut nihil mali operentur, et ut cunctis bonis operationibus insistant. Offert autem et vitulum ad expiandum per singulos dies, qui nunquam unigeniti Filii Dei obliviscitur passionis. Vitulus enim iste Christus est, cujus dum nativitatem, doctrinam, operationem, miracula, crucem, flagella, passionem, spineam coronam et caetera, quae pro nobis sustinuit, in mente habemus, magnum ad peccata expianda sacrificium Deo offerimus. Offertur etiam et vitulus iste ad expiandum per singulos dies, quoniam usque ad saeculi consummationem Christi corporis et sanguinis sacramentum sancta Ecclesia quotidie offerre non cessabit.
3.29.22
« Mundabisque altare, cum immolaveris expiationis hostiam et unges illud in sanctificationem.» Quod enim hoc altare Ecclesiam significet, superius, cum de eo loquebamur, ostendimus. Cum enim uniuscujusque fidelium mens altare vocetur, multo magis altare, tota Ecclesia et intelligi, et dici debet. Hoc autem altare toties mundari oportet, quoties expiationis hostia immolatur in eo.« Qui enim» hanc hostiam« indigne manducat et bibit, judicium sibi manducat et bibit.» Apostoli enim verba sunt haec. Mundatur enim altare istud poenitentia, lacrymis, eleemosynis, et misericordiae operationibus. Ungitur autem in sanctificationem oleo pietatis, et gratia Spiritus sancti; hoc enim oleo sanctificatur Ecclesia. Sequitur.
3.29.23
« Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit illud, sanctificabitur.» Quod enim septem dies omne tempus significent, saepe jam dictum est. Quod vero omni tempore sanctificatur et in melius proficit, sanctum est; imo Sanctum sanctorum. Sanctificatur autem omnis qui hoc altare tangit, quoniam quicunque ecclesiasticam religionem suscipit, et sanctorum exemplis corde tangitur et compungitur, ille procul dubio sanctus efficitur.
3.29.24
« Hoc est, quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, unum agnum mane, et alterum vespere: decimam similae conspersae oleo contuso, mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensurae in agno uno.» Quamvis enim duo agni unum idemque significent( siquidem illum agnum significant, qui tollit peccata mundi), aliter tamen quotidie in Ecclesia, aliter in cruce immolatus est Christus. Hic enim a fidelibus cum pietate, ibi vero a Judaeis cum crudelitate immolatus est. Et quidem mane et vespere noster quoque agnus immolatus est; quoniam Christus Dominus noster mane a Judaeis judicatus, damnatus, flagellatus et consputus, ligatus, alapis caesus, multisque injuriis affectus est; vespere autem in cruce pendens spiritum emisit. Unde Psalmita inquit:« Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum.» Nos quoque duos agnos immolemus, et mane, et vespere crucis Christi et passionis memores simus; ut per memoriae compunctionisque sacrificium, quod mane immolamus, ab omnibus adversis per totum diem securi esse possimus. Illud vero, quod vespere agimus ab omni vitiorum infestatione per totam noctem reddat esse securos. Hoc est enim mane et vespere, quod die ac nocte, quod omni tempore. Offeramus autem et decimam partem similae; offeramus et vinum ejusdem mensurae. O admirabile sacramentum! hoc est enim sacrificium Melchisedech, hoc est sacrificium pontificis nostri; pontificis quidem, cui dictum est: 114« Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Similam enim et vinum obtulit Christus; similam et vinum et nos quotidie immolamus: panis enim cor roborat, et vinum laetificat cor hominis. Conspargitur autem haec simila, haec medulla frumenti, hic panis vivus, qui de coelo descendit, oleo contuso, quoniam ejusdem Spiritus sancti operatione panis iste mutatur in Christi carnem, cujus obumbratione et inspiratione de virgine natus est Christus. Quia vero decimam, et quartam afferri jubet, illud apertissime significare videtur, quod nullius a Deo suscipiatur oblatio, qui Novum et Vetus non recipit Testamentum. Igitur fide utriusque Testamenti, et oleo Spiritus sancti panem, et vinum offeramus; quibus et agnus quidem ideo adhibetur, quoniam in agni carnem et sanguinem ista mutantur.
3.29.25
« Alterum vero agnum offeres ad vesperam, juxta ritum matutinae oblationis, et juxta ea, quae diximus in odorem suavitatis, sacrificium est Domino oblatione perpetua in generationes vestras.» Quia enim unum, idemque uterque agnus significat, ideo uno eodemque ritu et vespere offertur, et mane. Fit autem hoc sacrificium oblatione perpetua, quoniam usque ad saeculi consummationem in sancta Ecclesia haec oblatio non finietur. Sed ubi fit, sequitur:
3.29.26
« Ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam, ut loquar ad te, ibique praecipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea. Sanctificabitur et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi, et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus, ut sciant quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos ego Dominus Deus eorum.» Ad ostium namque tabernaculi fit sacrificium, quia ibi sunt sacerdotes, imo ipsi sunt ostium, caeteraque fidelium multitudo per eos ingreditur tabernaculum. Ad ostium quippe fit sacrificium, ut statim in ipso fidei introitu, et baptismate suscepto, Christi corporis et sanguinis in Christo regenerati participes fiant. Unde et juxta altare labium ponitur, in quo lavantur sacerdotes. De hoc enim in sequentibus dicetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note