Bruno Astensis1047–1123
Expositio in Pentateuchum
Pent 3.30.2
Choose a text
More by Bruno Astensis
—
21403 Exinpe
3.30.1
INCIPIT EXPOSITIO IN EXODUM. CAPUT XXX.
3.30.1
« Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis setim, habens cubitum longitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine, cornua ex ipso procedent vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua.» Superius enim altare totam Ecclesiam, hoc autem Christi humanitatem significat, unde propter suavitatis odorem, qui super eo offerebatur, altare thymiamatis appellatur. Ad hoc autem soli pontifici ad immolandum accedere licebat, quoniam unius summique pontificis humanitatem significabat. Hujus enim altaris fragrantiam senserat Ecclesia, cum dicebat:« Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.» Hujus odorem et Isaac sentiens, ait:« Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Deus. Hic est ille flos campi et lilium convallium, in quo septem Spiritus sancti gratiae requiescunt. Est autem hoc altare de lignis setim, de lignis fortibus et imputribilibus. Unde et Psalmista de eo loquens, ait:« Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.» Setim namque spina interpretatur; spinis autem hoc altare coronatum legimus. Est autem quadrangulum, utpote firmum, stabile et immobile. Haec est autem illa firma petra, super quam fundatur Ecclesia. Elevatur autem duobus cubitis in altitudine, quia quasi duobus cubitis, Deo et homine conficitur. Habet autem unum cubitum in latitudine, quia Deus et homo unus est Christus. Denique quia Filius in Patre, et Pater in Filio, et Spiritus sanctus ab utroque procedit, non immerito tribus cubitis hoc altare metitur. Cornua vero ex Christo procedunt, quoniam omnis ejus virtus, et fortitudo, non per accidens, non aliunde venit, sed semper naturaliter et substantialiter eam in se habet, possidet Salvator noster. Vestitur autem auro purissimo, quia non solum sapientiae et scientiae luce refulget; verum et ipse est, a quo est omnis sapientia, et cum quo fuit semper, et est ante aevum. Haec est enim illa domus, quam sapientia aedificasse dicitur:« Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem.» Quia ergo tota haec domus a sapientia aedificatur, merito totum altare auro purissimo vestitur. Quoniam autem per craticulam, quae in modum retis facta fuerat, ejus praedicatio intelligitur, quis digne dicere valeat, quanta sapientiae et scientiae luce haec craticula refulgeat? Hoc enim est illud rete, quod Dominus in dextram navigii apostolis mittere jubet. Sequitur:
3.30.2
« Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis eos.» Coronatur enim hoc altare, sicut Psalmista de homine Deo testatur, dicens:« Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria, et honore coronasti eum.» Itemque:« Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Haec autem corona, aureola est, quoniam sapienter acquisita est. Quid autem per quatuor annulos aureos( tot enim sunt annuli, quot et altaris anguli) nisi quatuor Evangelia intelliguntur? His enim altare et levatur, et portatur, quoniam evangelica praedicatione Christi nomen, et gloria ubique 115 terrarum delata est. Sed a quibus? a sanctis utique apostolis et evangelistis, episcopis Ecclesiaeque doctoribus. Isti enim sunt illi vectes, quibus altare portatur; isti circulos aureos, id est Evangelia penetrant, eorumque sententiis involuti ab eis non separantur. De his enim scriptum est:« Qui ascendis super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio.» Isti enim et vectes dicuntur, et equi; qui bene dicuntur esse de lignis setim, utpote fortes, incorruptibiles et aeterni. Sunt autem deaurati, quia multa sapientiae luce refulgent.
3.30.3
« Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.» Contra velum namque ponitur altare, et non inter velum, quatenus et ab omnibus videatur, et thymiamatis odore, quod in eo adoletur, omnes perfundat et repleat. Hoc est enim quod Dominus ait:« Ego palam locutus sum mundo semperque docui in synagoga, ubi omnes Judaei conveniunt.» Stat autem altare coram propitiatorio, quoniam Christus Dominus noster propitiationis et misericordiae nunquam obliviscitur, semperque ad propitiatorium respicit, semperque ad se venientibus miseretur. Ibi autem loquitur Dominus, in eo loquitur Dominus, quia ipse est Deus et Dominus. Sequitur:
3.30.4
« Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans mane, quando componet lucernas, incendet illud, et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.» Aaron namque ipse est Jesus pontifex et sacerdos noster, qui super altare carnis assumptae omnium thymiamatum fragrans odore, cunctos per circuitum suae famae notitia delectabat: hoc faciebat mane et vespere. Quid est mane, et vespere? omni tempore: mane enim diei, vespere autem noctis est initium: mane autem pro die, vespere autem pro nocte ponitur; dies vero et nox omne tempus significant. Mane ergo, et vespere lucernas Aaron componebat et collocabat, quoniam Christus Dominus noster, verbi doctrina, virtutum admiratione, gratiarum diversitate fideles suos omni tempore illuminabat, talibus enim lucernis illuminantur fidelium corda.
3.30.5
« Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, nec victimam, nec libabitis libamina.» Nihil enim extraneum, vel corruptum, vel vitiatum, nihil deterioris dogmatis offeretur in hoc altari; quoniam Christus Dominus noster« peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus: nihil nisi justitiam, pietatem, mansuetudinem, charitatem, sapientiam, concordiam, pacem, et similia hoc altare redolet; talis hinc odor funditur, talia thymiamata fragrant. Cum enim Apostolus dicat:« Christi bonus odor sumus Deo in omni loco,» qualem ipsum Christum odorem esse putamus?
3.30.6
« Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum in sanguine, quod oblatum est pro peccato, et placabitur super eo in generationibus vestris, Sanctum sanctorum erit Domino.» Semel enim pontifex noster Jesus Christus super hujus altaris cornua, id est in humanitate, quam de virgine matre susceperat, pro peccatis Judaeorum deprecatus est Patrem, quando dixit:« Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.» Ipse enim sacerdos, ipse hostia, ipse altare in proprio sanguine« introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa:» hoc enim sacrificio, hujus pontificis precibus, cunctis generationibus placatus est Dominus. Quod autem sequitur:« Sanctum sanctorum erit Domino,» de altari intelligi debet: corpus enim Christi Sanctum sanctorum est, quoniam ab eo caetera sanctificantur. Hucusque de altari.
3.30.7
« Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel, juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. Hoc autem dabit omnis, qui transit ad nomen dimidium sicli, juxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Quod habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium.» Omnis, inquit, qui numeratur, id est, qui transit ad nomen, qui re et nomine ascribitur in populo Dei, ferat pretium, non sit vacuus, nec sine munere, quia redemptio animae propriae divitiae. Sed quid dabit? dimidium sicli. Siclus enim viginti obolos habet; dabit ergo decem obolos. Sed quare decem? Vis audire quare? Quia decem sunt verba legis; tanto enim pretio unusquisque redimit animam suam. Non occidisti, unum siclum dedisti; non es moechatus, duos siclos dedisti; non fecisti furtum, tres siclos dedisti, et sic in caeteris. Tot enim das siclos quot praecepta custodis. Unde et secundum mensuram templi dari jubentur. In templo enim lex est. In templo Decalogus reperitur et metitur. Dant autem pretium a viginti annis et supra, quia ejus pretium non recipitur, quia decem non duplicat, quia Testamentum dupliciter non intelligit, quia secundum litteram, et spiritum utriusque Testamenti non laudat expositionem. Hinc enim Judaei, hinc et Manichaei reprobantur.
3.30.8
« Dives non addet ad dimidium sicli, et pauper nihil minuet; susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus illorum.» Dives enim ad medium sicli nihil addit, quoniam qui decem verba legis observat, nihil est, quod 116 ulterius agat. Pauper vero nihil minuere debet, quoniam« qui in uno offendit, factus est omnium reus.» Omnis autem haec pecunia tradatur in usus tabernaculi testimonii, ut quicunque legis mandata custodit, non ad favorem vulgi, sed ad animae utilitatem hoc faciat, semperque illud in mente habeamus:« Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.» Tales enim tabernaculo testimonii inutiles sunt; quoniam muri Jerusalem ex his non aedificantur.
3.30.9
« Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Facies et labium aeneum cum basibus suis ad lavandum, pones illud in tabernaculum testimonii, et altare, et missa aqua, lavabunt in eo Aaron, et filii ejus manus suas ac pedes, quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, ne forte moriantur, legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.» Quid enim per labium, nisi baptismum? Quid per basim ejus, nisi fidem intelligamus? Est autem labium aeneum, quoniam sine sono, confessionisque voce non datur baptismus:« Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.» Unde pro parvulis, qui loqui non possunt, alii fidem promittentes intercedunt. Ponitur autem labium inter tabernaculum et altare, ut quicunque tabernaculum ingredi, vel ad altare accedere desiderat, prius aqua lavetur, et baptismi sacramento regeneretur. Et prius quidem Aaron cum filiis suis, nunc autem sacerdotes nostri cum omnium fidelium multitudine in hoc labio lavantur: omnes enim aut sacerdotes sumus, aut filii sacerdotum. Et illi quidem manus et pedes, nos autem totum corpus lavantes, ab omni vitiorum sorde mundamus, quamvis non indigeat, nisi ut pedes lavet. Lavamus tamen et nos quotidie poenitentia peccatorum, compunctionis lacrymis et pietatis, misericordiaeque operationibus. Nam et hoc labium est, in quo sacerdotes ad altare accessuri, quoditie lavari et mundari debent, ne forte moriantur. Si ergo timent mori, laventur ne moriantur; non accedant ad altare nisi loti: prope est aqua, prope sunt lacrymae et poenitentia. Sic enim David, sic et Petrus mundatus est, aliter enim ulterius baptizari non licet.
3.30.10
« Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Sume tibi aromata primae myrrhae et electae, quingentos siclos, et cinnamomi aromatici medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta siclos, casiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, oleum de olivetis mensuram hin.» Per has enim quatuor species aromaticas, quatuor jam saepe dictae virtutes principales intelliguntur; id est prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. Ex his enim si oleum S. Spiritus eis admisceatur, fit unguentum admirabilis compositionis, quo quicunque perunctus fuerit, absque omni dubitatione sanctificatur. Hoc enim unguentum Salvatori nostro nomen dedit, ut Christus a chrismate diceretur: unde et ipse ait:« Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me.» Sequitur:
3.30.11
« Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum, et utensilia ejus, altare thymiamatis et holocausti, et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum; qui tetigerit ea sanctificabitur. Aaron, et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.» Ipsum, inquit, tabernaculum, et quaecunque in tabernaculo sunt, ex supra dicto unges unguento, quoniam quidquid ex eo ungitur, sanctum sanctorum efficitur. Quidquid enim per tabernaculum, et ea, quae in tabernaculo sunt, intelligi debeat, superius dictum est.
3.30.12
« Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facies aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. Homo quicunque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.» Caro, inquit, hominis non ungetur ex eo; non enim carnis est hoc unguentum, sed mentis. Sed quid est hominis? Aaron, et filii ejus homines non erant? Homines enim in divina Scriptura pro iniquis et peccatoribus saepe accipiuntur, secundum illud:« Vos autem sicut homines moriemini.» Et Apostolus:« Cum enim, inquit, alius dicat: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, nonne homines estis?». Hoc ergo unguentum non peccatorum, sed sanctorum; non carnalium, sed spiritualium est: hoc solis sacerdotibus, solis sanctis et spiritualibus viris attribuitur. Unde et subditur:« Et juxta compositionem ejus non facietis aliud.» Haeretici enim, et maxime Simoniaci juxta compositionem ejus aliquid facere nituntur, quoniam ex eisdem speciebus, eisdem sacramentorum verbis, suos episcopos et sacerdotes ordinant, sacros ordines tribuunt, et caetera sacramenta Ecclesiae pretio vendunt, hoc autem alienis, sicut et ipsi sunt, et a fide catholica extraneis. Ideoque exterminantur de populo Dei, et a sanctorum consortio separantur. Hi enim sunt, quos Salvator noster de templo ejecit. Hactenus de unguento.
3.30.13
« Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten, et onycham, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia: faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, sanctificatione dignissimum.» Quid enim per has quatuor species odoriferas, quarum naturali virtute 117 vulnera curantur, et sanantur, nisi quatuor Evangelia intelligimus? Omnia autem aequalis ponderis sunt, quoniam unius ejusdemque sunt veritatis et auctoritatis. Miscentur autem omnia simul, ut quod in uno Evangelio non habetur, in alio reperiatur; atque, dum in quibusdam inter se vicissim concordant, in nullo autem discordant, suaviorem satis reddunt odorem. Onycha autem, quae ungula interpretatur, non bene a nostris cognoscitur. Haec autem quanto ordine, ratione, et secundum eam veritatem, quae scripta sunt, populis exponuntur; tunc nimirum fit ex eis thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. Hujus autem compositionis peritissimus unguentarius Apostolus fuit, qui sicut sapiens architectus fundamentum posuit, et inter perfectos sapientiam loquens, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. Hoc enim thymiamate redolens, dicebat:« Gratias autem Deo, qui dedit pignus in cordibus nostris,» et« odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: aliis enim sumus odor vitae in vitam: aliis odor mortis in mortem.»
3.30.14
« Cumque in tenuissimum pulverem cuncta contuderis, pones ex eo coram testimonio tabernaculi, in quo apparebo tibi; sanctum sanctorum erit vobis thymiama.» Tunc enim in tenuissimum pulverem universa contundimus, quando Evangeliorum sententias subtiliter indagantes, et frequenter ruminatione frangentes, ad spiritualem intelligentiam redigimus. Sicut enim aromata, quando teruntur, suavius redolent, ita et sancta Scriptura quanto plus ruminatur et frangitur, tanto suaviorem praestat odorem. Ponimus autem ex hoc thymiamate coram testimonio tabernaculi, quando Novum Testamentum Veteris Testamenti testimonio comprobamus. Stat autem Novum Testamentum quodammodo coram Vetere, dum ad se defendendum ejus testimonium exspectat: sicut enim Evangelium testimonium est Ecclesiae, ita et lex testimonium est tabernaculi et ibi quidem, id est in testimonio, in sacris voluminibus apparet Dominus Moysi, quia sanctarum Scripturarum documentis Deum cognoscimus. Vis videre Deum, vis eum cognoscere, vis audire loquentem? Lege Evangelia, lege Exodum, lege libros Moysi, lege apostolos et prophetas: hic enim apparebit tibi Dominus, hic ejus potentiam et virtutem cognosces. Unde Psalmista:« Quaerite Dominum, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper.» Est autem hoc thymiama sanctum sanctorum, quia multo magis sunt auctoritatis Evangelia, quam Cantica canticorum.
3.30.15
« Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. Homo quicunque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.» Audite hoc, hypocritae, audite hoc avari, quia non ad laudem Dei, non ad animarum aedificationem, sed ad usus mortiferos, ut divitiis abundetis, ut marsupia impleatis, Scripturas exponitis, Evangelia praedicatis, et sanctam non sancte compositionem in proprio facitis. Vobis enim per Psalmistam a Domino dicitur:« Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitiam meam, et assumis testamentum meum per os tuum?» Vos ergo peribitis, vos de populo Dei ejiciemini, qui odore sanctae compositionis illicite perfruimini, vobis enim talem compositionem facere, hunc odorem spargere, hoc thymiama componere interdictum est. Et haec de thymiamate sufficiant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).