Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Astensis1047–1123
Expositio in Psalmos
Psal 103.5
Choose a text More by Bruno Astensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10806 Exinps3
103.1
PSALMUS CII. LAUS DAVID.
103.1
Quid significet Psalmus David saepe dictum est.
103.2
« Benedic, anima mea, Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus.» In illis psalmis hortatur David omnes alios homines ut Deum laudent et benedicant, nunc vero seipsum hortatur, et animam suam et omnia interiora sua. Qua in re quantum Dominum diligat, quantum ei adhaerere, servire et obedire desideret, apertissime ostendit.« Benedic, inquit, anima mea, Dominum,» quia tu es quae facta fuisti ad imaginem et similitudinem ejus, quam videlicet imaginem et pulchritudinem, nisi per ipsum recuperare vales.« Et omnia interiora mea» benedicant« nomen sanctum ejus.» Nomen ejus Filius est, quia per ipsum et Patrem agnoscimus et eumdem ipsum. Tolle nomen, et rei cognitio periit. Merito igitur Filius et nomen, et cognitio Patris dicitur, quia per ipsum cognoscitur Pater.« Nemo enim novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.» Quando vis cognoscere aliquem, nomen quaeris, similiter si vis cognoscere Patrem, Filium respice. Audi ipsum dicentem:« Qui videt me, videt et Patrem.» Nos hoc facimus ut Deus habeat nomen; quia aliter eum cognoscere et invocare non possumus. Quod si aliter eum cognoscere non possumus, ipse est nomen ejus, per quem eum cognoscimus. Sed per quem cognoscimus eum, nisi per verbum, per sermonem, per sapientiam et veritatem? Nihil cognoscitur nisi per haec et haec omnia Filius est. Per Filium igitur cognoscimus Patrem. Et ergo Filius nomen Patris. De hoc autem nomine dicit modo Propheta, ut omnia interiora ejus benedicant nomen sanctum ejus.
103.3
« Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.» Quaenam istae retributiones sint, audiamus:« Qui propitius fuit omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de interitu vitam tuam; qui satiat in bonis desiderium tuum; qui coronat te in miseratione et miserationibus, renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Magnae sunt istae retributiones et tam magnae, ut eas nunquam oblivisci debeamus. Factus est enim Dominus propitius omnibus iniquitatibus nostris. Quia non solum originale peccatum, sed simul cum eo omnia alia suo sanguine delevit. Et hoc est quod dicit:« Qui sanat 518 omnes languores nostros;» omnes quidem, quia nullum ad sanandum relinquit. Animae loquitur, et de ejus languoribus dicit. Redemit autem de interitu vitam ejus: quod fieri non posset, nisi prius ejus peccata dimisisset. Satiavit quoque in bonis desiderium ejus, quia firmissimam spem sibi tribuit aeternae felicitatis. Unde Apostolus ait:« Spe enim salvi facti sumus.» Coronat autem eam in miseratione et misericordia; quia ipse qui dat coronam, idem ipse dedit victoriam; neque vincere potuisset, nisi ejus auxilium adfuisset.
103.4
« Renovabitur sicut aquilae juventus tua.» De resurrectione dicere videtur; quando ad antiquam dignitatem homo ex toto renovabitur. Dicitur autem de aquila, quia ad ultimam veniens senectutem, iterum juvenescit et renovatur. Cui assertioni locus iste maximam tribuit auctoritatem. Quod si semel aut multoties fiat, dubitari potest.
103.5
« Faciens misericordiam Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.» Cum enim Dominus, et misericordiam, et judicium faciat omnibus qui pro ejus nomine injuriam patiuntur, maxime tamen hoc in Moyse, et filiis Israel manifestum apparuit. Loquebatur Dominus cum eis quasi vir cum amico suo, et tam mira et stupenda inter eos operatus est, ut incredibilia esse videantur his qui Deo omnia possibilia esse non credunt.
103.6
« Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors: non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur.» Magnam spem, magnamque consolationem omnes peccatores ex his verbis percipere possunt, quibus tam immensa omnipotentis Dei misericordia praedicatur. Irascetur, quasi dicat, sed non in finem; indignabitur, sed non in perpetuum: quacunque hora peccator conversus fuerit, salvus erit.
103.7
« Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.» Ex praeteritis, quasi dicat, futura cognoscimus. Multoties eum offendimus, multoties ad iracundiam eum provocavimus, ipse autem, non secundum peccata nostra fecit nobis; quod si fecisset, diu est ex quo nos funditus perdidisset.
103.8
« Quia secundum altitudinem coeli a terra confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum.» Iniquitates vero quantum elongaverunt?« Quantum distat oriens ab occasu, elongavit a nobis iniquitates nostras.» Videmus itaque, quia et misericordia immensa est, et iniquitates in immensum a nobis separatae sunt. Demus igitur operam ut misericordia ulterius a nobis non recedat, et iniquitates ulterius ad nos non accedant. Tanta est misericordia, ut hominem de terra trahat in coelum, sic elongatae sunt iniquitates, ut ex toto mortuae, et omnino non esse credantur. Valde igitur cavendum est, ne forte pro eis aliae oriantur.
103.9
« Sicut miseretur pater filiis, ita misericors est Dominus timentibus se.» Nobilis comparatio ad immensae misericordiae declarationem. Sed audiamus modo compatientis affectum, quem tanta misericordia consequitur.« Quia ipse, inquit, scit figmentum nostrum.» Ipse scit de qua fragili materia facti sumus; quia« ipse fecit nos, et non ipsi nos.» Et ideo parcit piissimus pater tantae natorum fragilitati. Unde et subditur:
103.10
« Memento, Domine, quod pulvis sumus; homo sicut fenum dies ejus, et sicut flos agri, ita efflorebit.» Ecce de qua materia homo factus est; ecce quam labilis et fragilis est. Quid pulvere vilius? Quid flore debilius? Sic homo est, et sic sunt dies ejus, sicut fenum, quod sub una hora et floret et viriditatem amittit. Et hoc probat.
103.11
« Quia spiritus pertransit ab eo, et non erit, et non cognoscet amplius locum suum.» Videmus enim quia sub uno momento et est homo, et non est homo, quoniam quandiu spiritus in eo est, homo est; statim autem ut ab eo recedit, homo non est.« Et non cognoscet amplius locum suum;» imo jam non suum, quia cum spiritu et locum et caetera perdit. Postquam homo moritur, nihil habet in hoc mundo, in alio vero( de malis loquor) sola illis tormenta restant.
103.12
« Misericordia autem Domini a saeculo est, et usque in saeculum saeculi super timentes eum.» Haec est igitur quae neque post mortem deserit; haec est quam homo, sed bonus homo, semper habebit.
103.13
« Et justitia ejus super filios filiorum, custodientibus testamentum ejus, et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea.» Et similiter post mortem manet omnibus illis, qui Dei testamentum et mandata custodiunt. Quid enim prodest memoria retinere, nisi et opere ea faciamus? Alii igitur sola misericordia, alii justitia et misericordia: sine misericordia nemo salvatur.
103.14
519« Dominus in coelo paravit sedem suam, et regnum ejus omnibus dominabitur.» Post multas misericordias, quas servis suis Dominus fecit, ostendit etiam quo in loco simul cum eis habitare debeat. Ibi enim paravit sedem suam, ubi videntibus discipulis gloriosus ascendit post passionem suam. Omnium dominabitur regnum ejus, quia nulla gens est, nulla potestas, vel altitudo, quae ab Ecclesia non judicetur.
103.15
« Benedicite Dominum, omnes angeli ejus, potentes virtute, qui facitis verbum ejus ad audiendam vocem sermonum ejus.» Prius animam suam invitavit, nunc autem ipsos angelos, et omnem creaturam invitat ad laudandum et benedicendum Dominum. Possumus autem per angelos, qui nuntii interpretantur, omnes iilos intelligere qui evangelizandi officium habent, inter quos apostoli obtinent principatum; nam et isti potentes sunt in virtute, et verbum ejus audiunt, et praedicant et faciunt.
103.16
« Benedicite Dominum, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.» Et hoc quidem sanctis convenire potest, per quos tantas virtutes operatus est Dominus, ut non immerito ejus virtutes dicantur.
103.17
« Benedicite Dominum, omnia opera ejus.» Omnia opera ejus benedicunt Dominum, quae tam sapienter et mirabiliter facta sunt, ut in omnibus benedicatur Dominus.« In omni loco dominationis ejus benedic, anima mea, Dominum.» Sed nullus locus est, qui non sit dominationis ejus. In omni igitur loco benedic, anima mea, Dominum. Et sicut iste psalmus non finitur, ita et benedictio non finiatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note