Bruno Astensis1047–1123
Expositio in Psalmos
Psal 119.51
Choose a text
More by Bruno Astensis
—
10806 Exinps3
119.1
PSALMUS CXVIII. 551 ALLELUIA.
119.1
« Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.» Iste psalmus secundum ordinem Hebraicarum litterarum scriptus est, et ab unaquaque littera octo versus incipiunt, quarum prima est Aleph, quae doctrina interpretatur; ultima vero Thau, quae signum, vel consummatio dicitur. Hujus igitur psalmi doctrinam sequatur, et teneat quicunque ad consummationem, perfectionem, et ad summum bonum venire desiderat. Signetur autem signo crucis, ut de Christi militia esse dignoscatur. Paucae quidem sunt litterae, id est viginti duae, in quibus tamen omnis et divina, et humana scientia continetur. Qua in re quantae perfectionis psalmus iste sit, apertissime declaratur. Quod enim unaquaeque littera in octo versibus extenditur, quid aliud significat, nisi quia omnis doctrina, divina et spiritualis, temporalia nos relinquere et aeterna quaerere docet? Dies enim octava, et hujus vitae finis est, quae in septem diebus agitur, et alterius initium, quae finem non habebit. Unde et quidem psalmi pro octava titulantur. Ad octavam itaque diem istae litterae et isti versus nos festinare docent, quatenus hanc postponentes ad aliam festinamus.
119.2
ALEPH.« Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini.» Beati, inquit, qui ambulant in lege Domini, sic tamen, si immaculati in hac vita fuerint, et vitam immaculatam duxerint. Hoc est enim ambulare in lege Domini, quia hoc lex Domini praecepit ut immaculati simus et viam immaculati incedamus. Unde et subditur:
119.3
« Beati qui scrutantur testimonia ejus.» Sic tamen si« in toto corde exquirunt eum.» Et illi quidem in toto corde eum exquirunt qui se a macula custodiunt. Ambulare autem in lege Domini et scrutari testimonia ejus idem significant. Nullus versus est in hoc psalmo in quo non inveniatur vel verbum, vel eloquium, vel sermo, vel justificatio, vel testimonium, vel judicium, vel aliud quod legem significare videatur. Sequitur:
119.4
« Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.» Dixit illos esse beatos qui scrutantur testimonia ejus, a quibus tamen omnes illi separandi sunt qui operantur iniquitatem, quoniam hi tales neque ambulant in viis ejus, neque in toto corde exquirunt eum.
119.5
« Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.» Nimis quidem quantum ad humanam fragilitatem et negligentiam, quia vix invenitur aliquis qui sicuti debet ea custodiat. Et quia nimis custodienda sunt mandata ejus:« Utinam dirigantur viae meae et opera mea ad custodiendas justificationes tuas,» quae per mandata significantur. Quia tunc non confundar, dum respiciam in omnia mandata tua; quae sicut modo diximus, nimis custodienda esse mandasti. Respicere autem custodire est. Ac per hoc, ut non confundar et ut servitium meum tibi acceptabile sit,« confitebor tibi, Domine, in directione cordis.» Quid est autem in directione cordis, nisi in directo et mundo corde? In eo quod didici judicia justitiae tuae. Sic, inquit, in directo corde te laudabo, sicuti judicia justitiae tuae recta esse didici et cognovi.
119.6
« Justificationes tuas custodiam,» quas tu mandasti custodiri nimis, et ideo« ne me derelinquas usquequaque,» quod est intelligere, nunquam me penitus derelinquas.
119.7
552 BETH. Quod interpretatur domus. Domus Dei Ecclesia est, cujus habitatores hanc doctrinam tenent et custodiunt; atque per eam hoc septenario finito, ad diem octavam se venire sperant, et sic deinde ad summum bonum, quod per ultimam litteram significatur, se conscendere confidunt.
119.8
« In quo corrigit juvenior viam suam? in custodiendo sermones tuos.» Per primam litteram, quae doctrina interpretatur, sermones, mandata, eloquia, justificationes, et caetera quae jam superius dicta sunt, significantur. Illi itaque juvenes corrigunt vias suas qui hanc doctrinam et hos sermones custodiunt qui in hoc psalmo continentur. Necesse habent adolescentuli et juvenes corrigere vias suas, quia ipsi sunt qui facilius et saepius peccant.
119.9
« In toto corde exquisivi te, ne repellas me a mandatis tuis.» Repellere videtur Dominus a mandatis suis illum hominem cui auxilium non praestat, ut ejus mandata custodire velit et valeat. Rogat igitur iste adjutorium, ut custodire possit, quia maximum desiderium habet custodiendi. Et hoc quidem significat dicens:« In toto corde meo exquisivi te.» Qui enim in toto corde Deum quaerit, multum desiderat ejus facere voluntatem.
119.10
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.» Difficile peccant, qui verba Dei in corde reponunt, et memoriae commendant. Sunt autem aliter abscondenda eloquia Dei, neque omnibus revelanda, sicut ipse Dominus ait:« Nolite sanctum dare canibus, et nolite margaritas spargere ante porcos.» Talibus igitur eloquia tua manifestare renui, ne forte audiendo te blasphemarent, ut soliti sunt, et maledicerent; ac ego per hoc peccarem tibi. Tu autem benedictus es, et tales maledictiones non curas; ego autem audire non possum.« Doce me justificationes tuas.» Hoc est enim quod superius ait:« Ne repellas me a mandatis tuis.»
119.11
« In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.» Doce me, inquit, justificationes tuas, quoniam et si aliis eas celavi, aliis tamen eas manifestavi, et illis quibus praedicare debui, praedicavi.
119.12
« In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis.» Non solum, inquit, pronuntiavi judicia oris tui, sed pronuntiando sic delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Sunt quidam qui praedicant, et per mandatorum viam non incedunt, sed alia quidem via pergunt, longe a testimoniis Dei. Unde Apostolus ait:« Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci.»
119.13
« In mandatis tuis me exercebo.» Non vult iste recedere ab illa doctrina quae in hoc psalmo continetur et praedicare jubetur, neque obliviscitur quomodo prima littera interpretatur. Meminit insuper illius versus, in quo superius dicitur:« Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.» Unde subinferens dicit
119.14
« In tuis justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos.» Beatus enim ille est qui in lege Domini meditatur die ac nocte. Hic autem psalmus nihil aliud jubet, nisi in lege Domini meditari mandata ejus, et testimonia perscrutari.
119.15
GHIMEL. Quod retributio, vel plenitudo interpretatur. Hoc autem in hac littera significatur quod illi qui hanc doctrinam, quae in hoc psalmo continetur, fideliter tenuerint et custodierint, plenam retributionem a Domino suscipient. Prima namque littera, quae doctrina interpretatur, per omnes alias currit, donec ultimae conjungatur. Ad quid enim aliud nisi ad solam doctrinam omnes litterae inventae sunt? Totum autem ad doctrinam pertinet, et quod nuntiando et quod jubendo, vel operando dicitur.
119.16
« Retribue servo tuo, et custodiam sermones tuos.» Non est parva doctrina, quando ab aliis docemur quomodo Deum orare debeamus. Retribue, inquit, servo tuo quod eis retribuere promisisti qui tua mandata custodiunt. Hoc enim in Evangelio Dominus ait:« Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum.» Hoc igitur, quasi dicat, mihi retribue, ut in aeternum vivam et custodiam sermones tuos.
119.17
« Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.» Nonne vides quomodo retributionem quaerit de his, quae se facturum esse promittit? Si, inquit, aperueris oculos mentis meae, ego considerabo mirabilia de lege tua, et docebo et custodiam legem tuam. Aliter enim considerare quid valet?
119.18
« Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua.» Hoc est enim, quod Apostolus ait:« Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.» Aperi, inquit, oculos meos, quia 553 non terrena, sed coelestia videre et habere desidero, et ideo non abscondas a me mandata tua. Doce me, quasi dicat, doctrinam tuam, quam carnales oculi videre et intelligere non valent. Sic enim discipulis suis Dominus ait:« Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis.»
119.19
« Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.» Non solum, quasi dicat, desideravi facere mandata tua, quibus fideles tui justificantur, sed etiam hoc concupivi, ut semper ea facere desiderarem, et ut mens mea ab hoc tam nobili desiderio nunquam recederet.« Increpasti superbos, maledicti qui declinant a mandatis tuis.» Quid enim superbius quam Domini sui mandata contemnere? Increpat Dominus superbos, ubi ait:« Qui ex Deo est, verba Dei audit, propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.» Si vero ex Deo non sunt, utique maledicti sunt. De perseverantibus loquitur, et qui ad poenitentiam redire contemnunt. In unoquoque versu doctrina hujus psalmi se manifestat quam utilis omnibus et necessaria sit.
119.20
« Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.» Exquirere mandata Dei, non solum legere et intelligere sufficit, sed et custodire necesse est. Qui autem hoc faciunt, ab omni opprobrio et contemptu iniquorum hominum liberantur, et simul cum sanctis a Domino honorantur. Quae autem fuerint haec opprobria, sequentia manifestant.
119.21
« Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur.» Ea videlicet loquebantur, quae ad viri justi opprobrium et contemptum intolerabilem pertinebant. Ille vero quid faciebat?« Servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus.» Exercebatur autem meditando, legendo, custodiendo et pro earum custodia dura tormenta patiendo. Unde et subditur.
119.22
« Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consolatio mea justificationes tuae sunt.» Quia idem significant mandata, justificationes, eloquia, sermones, et caetera, quae superius diximus, ideo pene ubique alterum pro altero ponitur. Exercebar, inquit, et meditabar in mandatis tuis, et hoc solum erat consolatio mea. Unde Apostolus ait:« Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.»
119.23
DALETH. Hoc autem tabulae vel januae interpretatur. Non solum omnes litterae, sed unaquaeque per se tantam doctrinae pulchritudinem habet, ut sufficere videatur. Haec littera nos docet cordis januas huic doctrinae tam sacrae aperire, ut in mentis nostrae tabulis inscribatur et imprimatur. De his tabulis Apostolus ait:« Epistola nostra vos estis, scripta non atramento in tabulis lapideis, sed Spiritu Dei vivi in tabulis carnis.»
119.24
« Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum: vias meas annuntiavi, et exaudisti me, doce me justificationes tuas.» Hoc est illud verbum quod per prophetam Dominus ait:« Peccator quacunque hora conversus fuerit, et ingemuerit, vita vivet, et non morietur.»--« Vivifica me, inquit, secundum verbum tuum,» quia ego conversus sum, et vias meas et peccata mea tibi nuntiavi, dicens:« Adhaesit pavimento anima mea.» Sordidata erat pulvere pavimenti anima mea, cui nimium adhaeserat, ejusque voluptates secuta fuerat. Hoc pavimentum caro est, cui anima conjuncta ejus pulvere peccatorum nimium sordidatur. Hoc est enim quod dicit:« et exaudisti me.» Amodo vero, doce me justificationes tuas, quatenus non pavimenti et carnis voluptatibus, sed tuis mandatis obediam. Unde et subditur.
119.25
« Viam justificationum tuarum insinua mihi, et exercebor in mirabilibus tuis.» Hoc est igitur quod homo post conversionem et poenitentiam agere debet, ut semper in bonis perseveret, et peccatorum suorum recordetur. Hoc est enim quod sequitur
119.26
« Dormitavit anima mea prae taedio.» De taedio alibi dicitur:« Taedet animam meam vitae meae.» Prae taedio itaque anima dormitat, quia peccatorum recordatione aliquando a bono opere cessat, et se omnia corrigere posse quodammodo diffidit. Ex hoc autem non immerito se accusat, et ab hac non immodica tentatione liberari postulat. Et hoc est quod ait:« Confirma me in verbis tuis;» ut firmissime credam praedictae promissioni tuae, in qua peccatori converso veniam polliceris.
119.27
« Viam iniquitatis amove a me.» Sic enim dormitare, vias iniquitatis est, quia desperationi proxima est.
119.28
« Et de lege tua miserere mei.» Haec est enim illa lex benignissima, quam peccatoribus Dominus posuit:« Si dimiseritis, inquit, hominibus peccata eorum, et Pater vester dimittet vobis peccata vestra.» Tu peccasti in Deum, homo in te, dimitte tu illi, ut et tibi dimittatur, et ut pro centum denariis, decem millia talenta reddere non cogaris, et in carcerem mittaris.
119.29
« Viam veritatis elegi, judicia tua non 554 sum oblitus.» Audita, quasi dicat, tanta Dei miseratione, omnes diabolicae fraudis tentationes a me removi, et solam veritatis viam elegi, per quam, qui ambulat, errare non potest. Ac per hoc judicia tua non sum oblitus, sed firmissime memoriae commendavi. Qui enim eorum obliviscitur, per viam veritatis incedere nescit.
119.30
« Adhaesi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere.» Quid est autem adhaesi testimoniis tuis, Domine, nisi hoc, quod modo dixit:« Judicia tua non sum oblitus?» Et talis quidem non habet, unde confundi et crubescere debeat.
119.31
« Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum.» Hic versus superioris expositio est. Multum enim delectari potest in via mandatorum Dei, qui, finito cursu, tam magnam retributionem exspectat.
119.32
HET. Ipsa interpretatur, ipsa, inquit, doctrina, quae per primam hujus psalmi litteram significatur, dat nobis intellectum et deducit nos in semitam mandatorum Dei, et ipsa inclinat cor nostrum in testimonia ejus, et avertit oculos nostros, ne videant vanitatem, et caetera quae sequuntur; et tandem ducit nos ad Thau, id est consummationem et aeternam felicitatem.
119.33
« Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.» Hanc. inquit, doctrinam et hanc legem pone mihi, Domine, viam, quae me ducit ad tuas justificationes, et exquiram eam semper. Quid enim sic quaerendum, sic diligendum et custodiendum est, sicut id quo justificari et sanctificari speramus?
119.34
« Da mihi intellectum.» Ad quid?« Et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo.» Ille habet bonum intellectum qui hoc facit: qui vero hoc non facit, et legem Domini non custodit, non habet bonum intellectum, quoniam« intellectus bonus omnibus facientibus eum.»
119.35
« Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.» Jam non viam quaerit, quae amplior est, sed semitam postulat, quia angusta via est, quae ducit ad vitam;» scit enim quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regna coelorum. Multi enim viam incedunt, qui per majorum semitam mandatorum incedere nequeunt. Sed, sicut Apostolus ait:« Unusquisque proprium donum habet ex Deo.»
119.36
« Inclina cor meum, Deus, in testimonia tua, et non in avaritiam.» Non est solummodo avaritia pecuniae, sed honoris quoque et dignitatis. Sic igitur cor suum in legis testimonia declinare desiderat, ut contra legem nihil faciat, et omnes mundi concupiscentias a se repellat. Hoc enim sequentia manifestant.
119.37
« Averte oculos meos ne videant vanitatem, in via tua vivifica me.» Multae sunt mundi vanitates, quae neque interioribus, neque exterioribus oculis videre debemus. Ille autem in via Dei vivificatur, qui in bono opere assiduus est, et ea quae agit, non negligenter, sed diligenter agit.
119.38
« Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.» Quid prodest nobis scire, et intelligere eloquia Dei, si Deum offendere, et eloquia non facere non timemus? Et certe non sunt pauci, qui hoc vitio laborant.
119.39
« Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum; judicia enim tua jucunda.» Amputa, inquit, hoc opprobrium, et vitium meum, quod in me esse homines suspicantur, sive verum sit, sive non sit. Et si verum est quod dicunt, amputa, ut non sit. Si verum non est, et hoc ipsum amputa, ut in eorum opinione non sit amplius, quoniam haec talis opinio et me affligit et illos occidit; judicia enim tua jucunda. Quia a justitia recedunt, qui bonum malum, et malum bonum dicunt.
119.40
« Ecce concupivi mandata tua.» Ecce, inquit, satis in his quae dicta sunt superius ostendi quia mandata tua non solum feci, sed facere concupivi. Facere enim quilibet potest, sed cum desiderio facere, coelestis gratiae est.« In aequitate tua vivifica me.» Quid est in aequitate tua vivifica me, nisi quia aequus et justus es, redde mercedem meam?
119.41
555 VAU interpretatur et ipse; ipse, inquit, dedit nobis hanc doctrinam, a quo est omnis sapientia, et cum eo fuit semper, et est ante aevum Christus Dominus noster, qui est Aleph et Thau, Alpha et Omega, id est initium et finis.
119.42
« Et veniat super nos misericordia tua, Domine, salutare tuum, secundum eloquium tuum.» Lege in Evangelio, et pluribus in locis invenies Salvatorem nostrum et misericordiam, et salutem, et regnum coelorum, et vitam aeternam fidelibus suis promisisse. Hoc igitur iste postulat, ut secundum eloquium suum donet ei misericordiam et salutem.
119.43
« Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.» Hoc, inquit, verbum respondebo exprobrantibus et maledicentibus mihi, quia speravi in sermonibus tuis, et ita non timebo quid faciat mihi homo. Tu enim dixisti nobis:« Non vos deseram, neque derelinquan,» et multa his similia, et in his quidem sermonibus tuis multam spem habemus.
119.44
« Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis speravi.» Quid est autem in judiciis tuis speravi, nisi quod modo dixit:« quia speravi in sermonibus tuis?» Rogat autem ut nunquam mortis timore a verbo veritatis eum recedere patiatur.
119.45
« Et custodiam legem tuam semper.» Quid est semper?« In aeternum et in saeculum saeculi.» Satis legem Dei bene custodit qui a verbo veritatis nunquam recedit. Hinc autem quomodo prius se habuerit et quam fidelis Domino fuerit ostendit.
119.46
« Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.» In latitudine ambulat qui charitatem custodit, et Deum et proximum diligit. Hoc est enim maximum et primum mandatum, de quo alibi dicitur:« latum mandatum tuum nimis.» Unde et Apostolus.« Plenitudo, inquit, legis est dilectio.» Et quia omnia mandata in hoc uno mandato continentur, bene hic dicitur:« quia mandata tua exquisivi.»
119.47
« Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.» Breviter in hoc versu sapientia martyrum et patientia declaratur. Sapientes namque erant, qui de testimoniis Domini loquebantur. Fortes vero, qui ante ipsos reges loqui non timebant. Patientia vero in eo ostenditur quod de ipsis suis injuriis non erubescebant.
119.48
« Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Nunquam, ac si dicat, mandatorum tuorum obliviscar; sed die ac nocte meditabor in eis quae valde semper dilexi, ut in eorum observatione morti me tradere non dubitarem. Nimis enim hoc aliquis diligere videtur quod plus diligit quam seipsum. Hoc autem secundum humanam opinionem dicit, quia amori Dei nec ipsa vita praeferenda est.
119.49
« Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et vehementer exercebar in tuis justificationibus.» Quantum ea dilexerit, in eo quoque ostendit quod se manus suas ad ea elevasse dicit. Ille quippe ad Dei mandata elevat et dirigit qui non solum audire et intelligere, sed etiam quantum potest, facere conatur. Unde et vehementer se in eis exercere promittit. Quid est enim vehementer nisi intellectu omni et operatione agere?
119.50
ZAIN. Interpretatur autem Zain oliva, vel fornicatio. Haec igitur littera docet nos pacificos et fructiferos esse, ut simul cum viro justo dicamus:« Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini,» semperque misericordiam diligamus, quae oliva nomine significatur. Audiamus praeterea Apostolum quoque dicentem:« Fugite fornicationem;» quare mentis et corporis fornicationem fugiamus.
119.51
« Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.» Dicit enim Dominus in Evangelio:« Beati misericordes, et beati pacifici,» qui modo per Zain litteram significantur. Memento, inquit, verbi et promissionis tuae, in quo dedisti maximam spem mihi servo tuo et aliis omnibus qui pacem diligunt et misericordiam.
119.52
« Haec me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.» Haec, inquit, spes consolata est me in humilitate et afflictione mea, quia eloquium tuum et promissio tua vivificabit me. Unde et alibi dicit:« Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum.» Unde humiliatus sit, ostendit.
119.53
« Superbi inique agebant usquequaque.» Quam impie, et inique adversus eum egerint superbi, in eo ostenditur, quod eos usquequaque inique egisse dicit:« A lege autem tua non declinavi.» Et ideo quidem non declinavi, quia semper eam 556 in memoria habui. Et hoc est quod dicit:
119.54
« Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine.» Quid est enim a saeculo, nisi semper?« Et consolatus sum.» Consolatus, inquit, sum a judiciis tuis, quibus multa bona promittis fidelibus tuis.
119.55
« Defectio animi tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.» Quantum zelum in lege Dei custodienda habuerit, in eo monstratur quod sic de peccatoribus et transgressoribus dolebat, ut animi incurreret defectionem.
119.56
« Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei.» In hoc quoque non modicus zelus ostenditur in quo Dei justificationes sibi cantabiles fuisse dicit: Non enim sibi cantabiles essent, nisi magno cum amore et laetitia eas fecisset, unde et subditur:
119.57
« Memor fui nominis tui, Domine.» Valde bene Dei mandata custodiebat, qui in nocte, et inter ipsa tormenta ejus nomen confiteri non metuebat.« Et custodivi legem tuam;» illam videlicet legem, qua dicitur.« Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.»
119.58
« Haec mihi facta est, quia justificationes tuas exquisivi.» Sola custodia mandatorum Dei, illius noctis et tribulationis causa fuit, quia, si a mandatis Dei recedere voluisset, illam noctem et illa tormenta passus non fuisset.
119.59
HETH. Haec octava littera( quae merito vita interpretatur, siquidem octava die fiet resurrectio mortuorum) docet nos de omnibus quae in mundo sunt solum Deum et vitam aeternam esse quaerendam.
119.60
« Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.» Alii, quasi dicat, de his quae in mundo sunt sibi eligant quod illis placuerit; mihi autem sufficit ut Dominus sit portio mea, possessio mea et omnes divitiae meae. Et ut hoc obtinere valeam, me legem Domini custodire promitto.
119.61
« Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo, miserere mei secundum eloquium tuum.» Ille Dei faciem in toto corde deprecatur qui summo studio nititur ad ejus imaginem reformari; vel qui ante ejus faciem venire desiderat: sicut ille, qui ait:« Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus.»
119.62
« Quia cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.» Tu, inquit, peccatori converso et poenitenti veniam promisisti. Miserere itaque mei secundum eloquium tuum, quia ego quidem conversus sum, et vias meas cogitavi, et correxi, et pedes meos et vestigia mea ad testimonia tua direxi. Et hoc quidem sponte et bona voluntate feci, quia non diligis coacta servitia. Hoc est enim quod ait:
119.63
« Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua: funes peccatorum circumplexi sunt me, legem autem tuam non sum oblitus.» Funes peccatorum tyranni et haeretici sunt, qui viros, catholicos ad peccata trahere conantur. Sed qui legem Dei non obliviscuntur, talibus funibus trahi non possunt.
119.64
« Media autem nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae tuae.» Si enim legem Dei oblitus esset, nequaquam ad confitendum media nocte surrexisset. Possumus autem per mediam noctem, saevissimae persecutionis tempus intelligere, sed vir justus neque sic perterritus a Dei confessione cessabat, sed inter ipsa tormenta Christianum se esse clamabat. Confitetur autem super judicia justitiae Dei, qui legem Dei justitiam esse contendit. Nulla legis expositio tali confessione planior est.
119.65
« Particeps ego sum timentium omnium te, et custodientium mandata tua.» Sola laetitia, quam habet de bona operatione omnium, et de servitio Dei, quod faciunt omnes, facit eum participem omnium.
119.66
« Misericordia tua, Domine, plena est terra, justificationes tuas doce me.» Qui omnibus, quasi dicat, misericordiam facis, mihi quoque hanc misericordiam facias, ut legem et justificationes tuas me doceas. Plena est autem omnis terra misericordia Domini, qui super justos et injustos pluit, et solem suum super omnes oriri facit.
119.67
557 TETH, bonum interpretatur, et Dei bonitatem, scientiam, disciplinam et justificationes nos quaerere hortatur. In his autem tota doctrina Ecclesiae continetur.
119.68
« Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.» Omnes bonitates, quas fidelibus suis Dominus se facturum esse promiserat, in Christi passione completae sunt. Singulariter autem, sicut promisit, unicuique propriam bonitatem facit, aliam humilibus, aliam persecutionem patientibus, et similia.
119.69
« Bonitatem, et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.» Doce me, inquit, bonitatem facere, disciplinam ecclesiasticam tenere, et scientiam catholicam defendere. Quia non haereticorum persuasionibus, non poetarum fabulis, non philosophorum superstitionibus, sed solis tuis mandatis obedivi et credidi.
119.70
« Priusquam humiliarer ego deliqui.» Prius inquit, quam sub jugo tuo, quod suave est, humiliarer, et diaboli superbiam et inflationem a me repellerem, ego multis modis deliqui, et in pluribus te offendi;« propterea eloquium tuum ego custodivi,» ut in me adimplerem quod scriptum est:« Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.»
119.71
« Bonus es tu, Domine.» Et naturaliter bonus, et sine quo nihil est bonum.« Et in bonitate tua doce me justificationes tuas;» quatenus bona sit, tibique placeat intelligentia mea. Ideo enim haereticorum doctrina prava est, quia non in Dei bonitate, sed in eorum malitia est.
119.72
« Multiplicata est super me iniquitas superborum.» Satis quidem iniqui erant qui me affligendo iniquiores facti sunt.« Ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.» Faciant quidquid possunt, et adhuc iniquiores fiant, quia neque mors, neque vita poterit me separare a charitate tua, et a tuorum custodia mandatorum.
119.73
« Coagulatum est sicut lac cor eorum;» quia mollibus, quasi dicat, verbis et blanditiis nos decipere non potuerunt; nunc cor illorum contra nos induratum est ut in nullo ulterius parcant. Ego vero legem tuam meditatus sum, et quod lex tua me facere juberet, non sum oblitus.
119.74
« Bonum mihi quod sic humiliasti me;» et tantis flagellis me affligi permisisti, ut discerem justificationes tuas, quas audiendo vel legendo discere non potui, eas patiendo plenissime intellexi.
119.75
« Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.» Mansura fugitivis, et aeterna temporalibus non sine injuria comparari possunt.
119.76
JOD scientia, vel principium interpretatur. Haec littera ad veram scientiam nos invitat, ut non secundum litteram, sicut Judaei, sed spiritualiter legem et prophetas intelligamus, et illud omnium rerum principium esse sciamus, cujus manus nos fecerunt et plasmaverunt.
119.77
« Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me.» Quid per manus, nisi virtus et potentia ipsius significatur? Nihil corporeum in his verbis intelligatur, quia non manibus operatur Deus, sed voluntate.« Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.» Respice ad primam litteram, quae scientia interpretatur, ne littera te decipiat, ut haec verba secundum litteram intelligere velis. Unde et sequitur:« Da mihi intellectum, ut discam mandata tua.» Nonne audis quia et iste spiritualem quaerit intellectum? Quoniam sicut Apostolus ait:« Littera occidit, spiritus autem vivificat.»
119.78
« Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verbo tuo speravi. Hoc erit in judicio, quando omnes qui Deum timent, sive angeli, sive homines, videntes sanctam Ecclesiam, gloriosam et quasi solis radios fulgentem, de illius gloria et honore laetabuntur. Sed hoc habebit, quia in verbo Dei, in promissionibus ejus spem firmissimam posuit, et nulla ratione ab eo separari potuit.
119.79
« Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua.» Omnia judicia Dei vera et aequa sunt, sive malis prospera, sive bonis adversa contingant; quamvis super hoc etiam viri justi aliquando scandalizari soleant. Hoc autem Ecclesia se cognovisse dicit, et ideo de suis calamitatibus et afflictionibus laetatur. Unde et subditur:« Et in veritate tua humiliasti me.» Verax est Dominus et quando exaltat et quando humiliat sanctos suos, quia non minus eos adjuvat humiliando, quam exaltando. Hoc autem ideo dicere videtur, quia Dominus 558 ait:« Non vos deseram, neque derelinquam.» Non est hoc deserere, sed probare, et ad majorem gloriam praeparare.
119.80
« Fiat nunc misericordia tua ut consoletur me.» Gaudeo, quasi dicat, de his quae pertuli, sed amodo mihi fieri consolationis misericordiam peto:« Secundum eloquium tuum servo tuo.»
119.81
« Veniant mihi miserationes tuae, et vivam. Veniant, inquit, nunc mihi servo tuo miserationes tuae, et vivam secundum eloquium tuum, et secundum promissiones tuas. Sic se habet ordo. Bene autem dicit, secundum eloquium tuum; quia in multis locis utriusque Testamenti promittit Dominus misericordiam et adjutorium fidelibus suis.« Quia lex tua meditatio mea est.» Bona ratio cur ejus Dominus misereatur. Quorum enim miserebitur Dominus, si illos non audit qui ejus mandata custodiunt?
119.82
« Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me.» De hoc, inquit, confundantur superbi, et erubescant, quia iniquitatem fecerunt in me. Et hoc injuste, quia ego ad viam veritatis eos invitabam. Bona confusio, quia non contra eos, sed pro eis orat.« Ego autem exercebar in mandatis tuis.» Hoc est sanctorum studium et exercitium, ut mandata Dei semper custodiant.
119.83
« Convertantur ad me, qui timent te, et qui noverunt testimonia tua.» Omnes enim qui Deum timent, et qui ejus testimonia intelligunt, quocunque vadant, semper ad Ecclesiam convertuntur et ejus praecepta sequuntur. Multi enim quotidie peccando ab ea separantur, sed poenitendo ad eam revertuntur.
119.84
« Fiat cor meum immaculatum in tuis justificationibus, ut non confundar.» Confundantur igitur illi qui Dei justificationes corde sordido et maculato tractare praesumunt. Quod quidem haereticorum proprium est, qui divinas Scripturas corde perverso interpretantur.
119.85
CAPH. Hoc elementum, quod manus interpretatur, ad pugnandum et ad laborandum nos invitat. Tales enim manus habet ille qui dicit:« Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum.» Et Apostolus:« Unusquisque laboret manibus suis operando quod bonum est.» Et alibi:« Labores manuum tuarum manducabis.» In magno namque praelio hoc in loco se Ecclesia esse ostendit, dum dicit:« Quia factus sum sicut uter in pruina.» Et( 232):« Paulo minus consummaverunt me in terra.»
119.86
« Defecit in salutari tuo anima mea, et in verba tua speravi.» Tantum, quasi dicat, fuit desiderium salutis tuae, quae aeterna est, ut ex toto in anima mea deficeret desiderium salutis meae, quae temporalis est. Et ideo in verbo tuo et in promissione tua speravi quae mihi salutem praestat aeternam. Bona illa defectio, quae ad tantam refectionem animam perducit.
119.87
« Defecerunt oculi mei in eloquium tuum.» Isti oculi non carnis, sed mentis sunt, qui mundi vanitates videre deficiunt et despiciunt, ut sola divina eloquia contemplentur:« dicentes: Quando consolaberis me?» Tales oculi loquuntur, sicut alibi dicitur:« Non taceat pupilla oculi tui.» Omnia membra nostra loquuntur Deo, et non minus oculos, quam linguam audit. Per singula membra corporis nostri videt Deus, et intelligit intentionem cordis nostri.
119.88
« Quia factus sum sicut uter in pruina.» Hoc est igitur unde quaerit consolationem. Nulla res fuit, in qua sanctorum calamitas convenientius ostendi potuisset, quam in utre, in pruina contractio, et congelatio.
119.89
« Justificationes tuas non sum oblitus.» Non ideo, inquit, justificationes tuas oblitus sum, quia tantis miseriis circumventus, quasi uter in pruina factus sum.
119.90
« Quot sunt dies servi tui?» quos videlicet in his calamitatibus sustinere habeo?« Quando facies de persequentibus me judicium?» Jam, quasi dicat, manus deficiunt, et contra eos pugnare non valeo.
119.91
« Narraverunt iniqui fabulationes,» quibus mentem meam decipere nituntur.« Sed non» ita illae sunt,« ut lex tua, Domine.» Unde hoc?« Omnia mandata tua veritas;» illorum vero fabulationes omni falsitate et errore plenae sunt.
119.92
« Iniqui persecuti sunt me, succurre mihi, et adjuva me.» Nimis duram et intolerabilem persecutionem in his verbis esse ostendit. Unde et subditur:
119.93
« Paulo minus consummaverunt me in terra.» Mala consummatio, qua humana vita in terra finitur. Qui enim sic finitur, ad aeternam beatitudinem non extenditur.« Ego vero non dereliqui mandata tua.» Quod si fecissem, penitus in terra consummatus essem.
119.94
« Secundum misericordiam tuam vivifica me.» Ut sicut coepi, semper« custodiam testimonia oris tui.» Non sine causa vivificari se postulat, qui quasi utrem in pruina se esse dicit.
119.95
559 LAMED. Interpretatur autem Lamed disciplina. Hujus disciplinae discipuli sunt omnes Christiani; hanc tenent et praedicant, hanc defendunt, et per hanc salvari confidunt.
119.96
« In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.» Coelum vocari Ecclesiam omnes Scripturae divinae, et praecipue Evangelia nos docent. In Ecclesia igitur verbum Dei, et doctrina utriusque Testamenti permanet in aeternum. Unde et Dominus ait:« Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
119.97
« Et in saeculum saeculi veritas tua.» Idiosum autem et per verbum Dei et per veritatem Dei significatur. Omnis namque doctrina Dei veritas est, et nihil reprehensibile in ea est.
119.98
« Fundasti terram, et permanet.» Haec terra Ecclesia est, quam et coelum modo vocavit, cujus fundamentum Christus est, sicut Apostolus ait:« Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.» Hoc autem similiter in aeternum permanet, sed non in hoc mundo permanet in aeternum.
119.99
« Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.» Praeter angelum et hominem, omnia alia tenent ordinem sibi a Domino constitutum. Sed boni sunt isti dies qui in Domini ordinatione perseverant, per quos apostolos eorumque successores intelligere possumus. Servat terra stabilitatem suam, tenent et dies ordinem suum.« Omnia» autem« serviunt tibi.» Merito, inquit, et terram fundasti et dies ordinasti, quoniam per haec et in his omnia alia serviunt tibi.
119.100
« Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea.» Tunc, inquit, quando humiliabar, quando me impii flagellabant et cruciabant, tunc forsitan periissem in ipsa mea humilitate et afflictione;« nisi quod lex tua meditatio mea est,» quae me confortat et consolatur. Unde Apostolus ait:« Ut per patientiam, et consolationem Scripturarum spem habeamus.»--« In aeternum non obliviscar justificationes tuas.» Et hoc ideo,« quia in ipsis vivificasti me,» quoniam, ut modo dixi, forsitan sine ipsis periissem in humilitate mea.
119.101
« Tuus sum ego, salvum me fac.» De salute animae loquitur; quoniam nullos alios secundum animam salvat Dominus, nisi illos qui ejus sunt. Cum enim omnia sua sint, soli tamen illi sui esse dicuntur qui ei serviunt et in eum credunt.« Quia justificationes tuas exquisivi.» Multis ex causis hanc suae salutis rationem reddit, quia Domini mandata custodit.
119.102
« Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me.» Et tu quid fecisti?« Testimonia tua intellexi,» et ideo perdere me non potuerunt. Neque timui eos qui corpus occidunt, quia animam non possunt occidere, et hoc quidem testimonium tuum est.
119.103
« Omnis consummationes vidi finem, latum mandatum tuum nimis.» Vidi, inquit, probavi, et certissime cognovi, latum mandatum tuum nimis, finem esse omnis consummationis et perfectionis; et qui illud observat, securus est, et ab inimicis superari non potest. Qui enim Deum et proximum diligit, Deum et proximum offendere timet: latum, et nimis latum est hoc mandatum, quoniam omnia alia in eo continentur.
119.104
MEM. Interpretatur autem Mem ex quo, vel ex ipsis. Superioribus continuatur, et de eodem mandato primo et maximo loquitur adhuc. Et bene hic dicitur, ex quo, vel ex ipsis, quia de illo mandato loquitur, quod et unum est, et multa. Audiamus igitur quid sequentia dicant, et ex ipso, et ex ipsis.
119.105
« Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est.» Et hoc quidem non fecisset, nisi multum eum dilexisset.« Est autem maximum, et primum mandatum: Diliges Deum tuum ex toto corde tuo, et ex omnibus viribus tuis,» etc.
119.106
« Super omnes inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est.» Hoc, inquit, mandatum omnibus inimicis meis prudentiorem et sapientiorem me fecit, quia vitam mihi praestat aeternam. Et hoc est quod dicit:« Quia in aeternum mihi est,» in quo qui offendit, factus est omnium reus. Caetera vero quae sequuntur aliorum mandatorum 560 sunt. Ac per hoc intelligere possumus quid significet ex quo, vel ex ipsis.
119.107
« Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.» Satis discipuli melius intelligunt, quam ipsi sui magistri, si eam custodiunt; quia ille bene meditatur in legem, qui eam observat. Unde Apostolus ait:« Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.»
119.108
« Super seniores intellexi, quia mandata tua quaesivi.» Quaesivi autem plus agendo quam legendo. Neque magistri, neque seniores legem intelligunt, nisi faciant quod intelligunt.
119.109
« Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verbum tuum.» Neque enim aliter verbum Dei custodire potuisset, nisi a malo declinasset, cum Dominus a malo declinare praecipiat.
119.110
« A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi;» ut a judiciis tuis non declinarem. Si« vis,» inquit Dominus,« perfectus esse, serva mandata.» Itemque:« Qui diligit me, mandata mea custodit.»
119.111
« Quam dulcia faucibus meis eloquia tua; super mel, et favum ori meo.» Hoc illi soli dicere possunt qui verba Dei et audire et facere concupiscunt. Multi enim sunt( ex quibus ego quoque unus sum) quibus audire dulce est, facere autem valde amarum esse videtur.
119.112
« A mandatis tuis intellexi.» Non solum quasi dicat, mandata tua intellexi, sed ab ipsis intelligendi formam, et ipsum, quem prius non habebam, intellectum suscepi.« Propterea omnem viam iniquitatis odio habui;» quam videlicet viam illi multum diligunt qui mandata tua non intelligunt. Hoc autem quod sequitur;« quoniam tu legem posuisti mihi,» in alia translatione non habetur. Sed magna ratio est ut iniquitatem odio habeamus, quia lex justitiae et aequitatis nobis posita est.
119.113
NUN. Hoc elementum, quod sempiternum, vel piscis interpretatur, hanc doctrinam sempiternam esse significat et omnibus eam custodientibus vitam promittit aeternam. Sed necesse est ut pisces fiant, et in aquis baptismatis natent qui per eam ad beatitudinem venire desiderant. Unde et Dominus ait:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest intrare in regnum Dei.»
119.114
« Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis.» Hoc, inquit, verbum tuum, et haec doctrina tua, lucerna, et lumen mihi est, ut recto itinere incedere valeam, quoniam qui hoc lumine non ducuntur, caeci sunt, et in tenebris ambulant. Ideoque« juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae.» Hoc juramentum omnes illi faciunt, quicunque Christi fidem suscipiunt. Propter quod etiam« humiliatus sum usquequaque, Domine.» Illi revera humiliantur, et ex toto humiliantur, qui tanto lumine et tali lucerna illuminantur.« Vivifica me secundum verbum tuum.» Hoc est enim illud verbum quod Dominus ait:« Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.»
119.115
« Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine.» Quae sunt ista voluntaria, quae sic placere Domino rogat, nisi illa juramenta quae se vovisse et statuisse modo superius dixit:« Et judicia tua doce me,» quia aliter ea etiam cum juramento custodire non valeo.
119.116
« Anima mea in manibus meis semper.» Similiter autem et beatus Job ait:« Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam porto in manibus meis?» Ille animam suam in manibus portat, qui bonis operibus eam Domino repraesentat. Semper sit anima nostra in manibus nostris, ut nunquam ejus obliviscamur, et nunquam eam cadere patiamur;« et legem tuam non sum oblitus.» Non habent animam suam secum, qui legem Dei obliviscuntur. Qui vero eam prae manibus habent, legis Dei oblivisci non possunt.
119.117
« Posuerunt peccatores laqueos mihi, et a mandatis tuis non erravi.» Si legem Dei oblitus fuisset, inter peccatorum laqueos, mandata Dei custodire non potuisset.
119.118
« Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum.» Si quasi aliena, sibique accommodata Dei testimonia habuisset, nequaquam ea in sempiternum habere potuisset, sed quia jure haereditario acquisita sunt, ideo ea mittere non timet. Hinc est autem, quod haec littera, a qua isti versus incipiunt, sempiternum interpretatur.« Quia exsultatio cordis mei sunt.» Illis igitur testimonia Dei haereditaria sunt, qui ea cum exsultatione custodiunt, ab aliis vero facile dilabuntur.
119.119
« Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum.» Et hoc quare? propter retributionem, quam me pro hoc facto habere non dubito. In aeternum Dei justificationes se facere promittit, quia in aeternum haereditatem eas acquisivit.
119.120
561 SAMECH adjutorium interpretatur; unde et hic dicitur:« Adjutor et susceptor meus es tu. Adjuva me, et salvus ero.» Et illi quidem hoc adjutorium habebunt qui hanc doctrinam et hanc legem custodiunt.
119.121
« Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.» Ille diligit legem qui legis mandata observat. Praecipit autem lex, sicut Dominus ait:« Ut diligas amicum tuum, et odio habeas inimicum tuum.» Sed alia lex econtra dicit:« Diligite inimicos vestros.» Diligamus ergo homines iniquos secundum naturam, sed non diligamus secundum vitium quod operantur, et sic utrumque facere poterimus, et legem diligere et iniquos odio habere.
119.122
« Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbo tuo speravi.» Igitur significat littera« Samech,» quia illorum adjutor est Dominus qui in verbo ejus sperant, et promissiones firmissime exspectant.
119.123
« Declinate a me, maligni.» Quare?« Et scrutabor mandata Dei mei.» Quia illa diligo, vos autem odio habeo. Isti sunt illi iniqui de quibus modo dixit:« Iniquos odio habui;» qui, nisi ab eo recesserint et declinaverint, legem Dei scrutari non valet:« Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava.»
119.124
« Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam.»--« Omnis, qui venit ad me, dicit Dominus, non ejiciam foras.» Soli autem illi vivunt qui a Domino suscipiuntur.« Et ne confundas me ab exspectatione mea.» Illi confundentur ab exspectatione sua quibus in judicio janua claudetur, et a Domino dicetur:« Amen dico vobis, nescio vos.»
119.125
« Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in tuis justificationibus semper.» Deus est, qui operatur in nobis et velle et posse, et sine ejus adjutorio nihil boni facere possumus.
119.126
« Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis, quia injusta cogitatio eorum.» Injusta et omnino iniqua est cogitatio illorum, qui ita recedunt a mandatis Domini, quibus homines justificantur, ut ulterius ad ea per poenitentiam non revertantur.
119.127
« Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae.» Omnes homines in Adam praevaricatores facti sunt; qui, legem sibi impositam transgrediens, ad arborem sibi interdictam accessit. In illa utique praevaricatione pereunt quicunque Christi sanguine non sunt redempti. Qui vero redempti sunt, nisi legem sibi datam custodiant, praevaricatores fiunt. Omnes igitur peccatores, praevaricatores esse non dubium est.« Ideo dilexi testimonia tua.» Ipsa enim sunt in quibus homines praevaricatores fiunt, et per quae a peccato praevaricationis liberantur.
119.128
« Infige timore tuo carnes meas.» Ut tui timoris gladio vulneratae carnis concupiscentiis non moveantur.
119.129
« A mandatis enim tuis timui.» Tua mandata me docuerunt et intelligere fecerunt quam magnum peccatum sit carnis voluptatibus agitari.
119.130
AIN fons, sive oculus interpretatur. Est igitur haec doctrina et fons vivus, quo animae satiantur, et clarissimus oculus, quo illuminantur. Qui de hoc fonte non bibunt, semper sitiunt, et qui hoc oculo non illuminantur, nunquam de erroris tenebris liberantur.
119.131
« Feci judicium et justitiam, ne tradas me persequentibus me.»--« Eadem mensura; qua mensi fueritis, dicit Dominus, remetietur vobis.» Qui igitur rectum judicium et justitiam fecit, non est ei timendum, ut persecutoribus suis in judicio tradatur. Isti persecutores maligni spiritus sunt, quibus qui traditus fuerit, non dimittetur usque ad novissimum quadrantem.
119.132
« Elige servum tuum in bonum, ut non calumnientur me superbi.» De illa electione loquitur quae in judicio fiet, quando agni ponentur a dextris, haedi vero a sinistris. Elige, inquit, servum tuum, et pone me in partem bonam, ut non calumnientur me illi superbi, qui nec tibiipsi aliquando humiliari voluerunt.
119.133
« Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et justificationes tuas doce me.» Haec verba ineffabilis desiderii indicia sunt. Sed deficiunt oculi nostri in utraque contemplatione, 562 quia neque Salvatorem nostrum, neque ejus eloquia perfecte in hac vita comprehendere valemus.
119.134
« Fac cum servo tuo misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.» Hanc, inquit, misericordiam mihi facias, ut illo fonte et illo oculo, de quibus modo superius dixi, me reficere et illuminare digneris.
119.135
« Servus sum ego, da mihi intellectum et sciam testimonia tua.» Illi soli debet dari intellectus, qui se servum esse cognoscit et Domini sui mandata offendere timet. Si non servaverit, damnabilis erit, quae sine intellectu servare non poterit.
119.136
« Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt legem tuam.» Nunc, inquit, est tempus faciendi quod postulo, quia nunc maxime intellectus necessarius est, quando contra veritatem haeretici pugnant. Hoc est enim quod dicit:« dissipaverunt legem tuam.»
119.137
« Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.» In metallis aurum, et in gemmis topazion pretiosius est. Ideo, inquit, dilexi mandata tua super omnia, quae hoc in mundo desiderari possunt; quia servus tuus ego sum, et tibi per omnia placere, et voluntatem tuam facere concupisco.« Propterea similiter ad omnia mandata tua facienda dirigebar,» et propterea« omnem viam iniquitatis odio habui.» Bonus servus, qui Domini sui voluntati concordans, hoc diligit quod ipse: hoc odit quod ipsum odisse cognoscit.
119.138
PHE interpretatur os, de quo in sequentibus dicitur.« Os meum aperui, et attraxi spiritum.» Docet nos ista littera ut os aperiamus, et hanc doctrinam tam sanctam et perfectam suscipiamus, memoriae commendemus et in cordis habitaculo reponamus.
119.139
« Mirabilia testimonia tua, Domine, ideo scrutata est ea anima mea.» Magnum et perfectum os habet iste qui ita loquitur. Mirabilia quidem sunt testimonia Dei, quia tam alta sunt, ut humano ingenio intelligi non valeant; tam vera ut nemo eis resistere possit; tantae efficaciae, ut a morte animam liberent, et ad vitam perducant aeternam.« Ideo scrutata est ea anima mea.» Quae enim scientia tam perfecta est, ut cum magno desiderio perscrutanda sit.
119.140
« Declaratio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis.» Et me, inquit Ecclesia, illuminat declaratio, et expositio sermonum tuorum, et parvulis, qui in me sunt, tribuit intellectum. Talis est igitur haec doctrina, ut pro capacitate utentium, et majoribus, et minoribus idonea sit.
119.141
« Os meum aperui, et attraxi spiritum.» Os videlicet interioris hominis aperuit, et spiritum sapientiae et intellectus Domino largiente suscepit.« Quia mandata tua desiderabam.» Illis igitur datur sapientia qui mundo corde eam desiderant. Unde et Jacobus apostolus ait:« Si quis indiget sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei.»
119.142
« Aspice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum.» Secundum judicium, inquit, et testimonium apostolorum et prophetarum diligentium te. Aspice in me, et miserere mei, et illam misericordiam mihi facias quam per eos mihi facere promisisti.
119.143
« Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.» Hoc est enim quod alibi dicitur:« A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus cupit nimis.» Et alibi:« Illuminare his qui in tenebris sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.» Ubi autem gressus mentis directi sunt, ibi injustitia dominari non potest.
119.144
« Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.» Multae sunt calumniae hominum quibus injuste sanctis calumniantur et quiescere non permitiunt, et ideo ea diligentia, qua debent, Dei mandata custodire non possunt.
119.145
« Faciem tuam illumina super servum tuum.» Tunc faciem suam super nos Dominus illuminat, quando laetam faciem nobis ostendit, pellendo adversa et prospera tribuendo.« Et doce me justificationes tuas.» Nunquam legis et mandatorum obliviscitur, sed pene in unoquoque versu legis scientiam sibi dari exoptat.
119.146
« Exitus aquarum transierunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.» Quanta viri perfectio, qui lacrymarum inundatione aquarum exitus se transisse dicit, quia legem Domini, sicut voluit, custodire non potuit!
119.147
563 SADE justitia interpretatur, de qua dicitur:« Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas.» Haec igitur littera ad justitiam nos invitat, cujus virtus non modica in hujus psalmi doctrina continetur.
119.148
« Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.» Ideo Dominus justitiam diligit, et ideo nos haec littera ad justitiam provocat, quia justus est, et omne ejus judicium rectum est, quem sicut Dominum, et magistrum per omnia et in omnibus imitari debemus.
119.149
« Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.» Quia enim justus est Dominus, ideo justitiam, et testimonia sua, et veritatem suam nimis custodiri praecepit. Nimis quidem, quia in eorum observatione ipsa vita postponenda est. Dicitur nimis, non ad justitiae contemplationem, sed ad hominum opinionem.
119.150
« Tabescere me fecit zelus domus tuae, quia obliti sunt verba tua inimici tui.» Tale est et illud, quod alibi dicitur:« Zelus domus tuae comedit me.» Nimio dolore se defecisse ostendit, quia domum Dei ab haereticis destrui et dissipari conspexit. Ipsi enim sunt inimici ejus, qui verba Dei et sanum intellectum obliti sunt, et aliter Scripturas exponunt, quam ab antiquis Patribus didicerunt.
119.151
« Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.» Vehementer ignitum est eloquium Dei, quo mentis oculi illuminantur, peccata exuruntur, et ad Dei amorem corda fidelium accenduntur.« Et servus tuus dilexit illud.» Nisi enim dilexisset, pro eo defendendo ad mortem usque non pugnasset.
119.152
« Adolescentior sum ego, et contemptus.» Adolescentiorem, quasi dicat, inimici mei me reputant, et puerilem intelligentiam me habere dicunt, et quasi stultus et insipiens contemptus sum ab eis.« Ego autem justificationes tuas non sum oblitus,» sicut illi quorum me oblivio tabescere fecit.
119.153
« Justitia tua, justitia in aeternum.» Non est talis, inquit, justitia tua, quae oblivioni tradenda sit, aeterna esse debet, et superari non potest. Unde et subditur:« Et lex tua veritas.» Veritas autem a mendacio superari non potest. Pro hac autem justitia tua, quam tanta instantia tenere et defendere studui,« tribulatio et angustiae invenerunt me.» Et tu quid fecisti?« Mandata autem tua meditatio mea est.» Si enim a sola justitia, quam praedicabant sancti Dei cessare voluissent, illas tantas tribulationes et angustias passi non fuissent.
119.154
« Aequitas testimonia tua in aeternum.» Egregie testimonia Dei non aequa esse, et ipsam potius aequitatem esse dicit, ut se justissime, et non sine causa pro eis pugnasse ostendat.
119.155
« Intellectum da mihi, et vivam.» Solum intellectum postulat, et in ipso vitam suam esse confirmat; quo videlicet intellectu, et testimonia Dei contra inimicos defendere, et ipsos inimicos expugnare valeat.
119.156
COPH interpretatur vocatio. Haec littera monet nos semper vocare, et sine intermissione clamare ad Dominum, sicut sequentia manifestant, ut in omnibus necessitatibus nostris nobis subveniat, et a nostris persecutoribus nos eripiat.
119.157
« Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine.» Sic igitur clamet qui exaudiri desiderat; non voce, sed corde clamet, quia non ad vocem, sed ad cor respicit Deus. In vanum extolletur vox, nisi ex corde procedat oratio.« Justificationes tuas requiram.» Et haec quidem causa non minima est exaudiendae orationis.
119.158
« Clamavi ad te, et salvum me fac, ut custodiam mandata tua.» Neque enim aliter ejus mandata custodire valemus, nisi ipse nos protegat, et salvos faciat, et a vitiorum et daemoniorum infestatione defendat.
119.159
« Praeveni in maturitate, et clamavi, et in verbo tuo speravi.» Maturitas pro congruo ponitur et opportuno.« Omnia tempus habent.» Et de arbore iila nobilissima dicitur: quia« dabit fructum suum in tempore suo.» Clamat igitur in maturitate, quia tunc clamat, quando clamare oportet, et sic clamat, sicut oportet. Et qui ita clamat in verbo et promissione Dei firmissime sperare potest. Unde et sequitur: 564« Et in verbo tuo speravi.»
119.160
« Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.» Diluculo, inquit, summo mane, nocte transacta, erroris et tenebrarum obscuritate fugata, veni ad meditandum eloquia tua, ut sic ad te et ad tui cognitionem pertingere possem. Qui lucem videre vult, de tenebris eum exire oportet.
119.161
« Vocem meam, exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, et secundum judicium tuum vivifica me.» Non ex meritis, sed ex misericordia exaudiri se postulat, et secundum ejus judicium justificari quaerit, qui solis poenitentibus misericordiam facit.
119.162
« Appropinquarunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.» Mihi, inquit, appropinquarunt iniqui, ut me perderent et deciperent, sed a lege tua longe facti sunt, cui per omnia contradicunt.
119.163
« Prope es tu, Domine.» Illi, inquit, a lege tua longe sunt, quia in errore et falsitate sunt; sed tu, Domine, prope es, quia ibi es, qui veritas es. Unde et subditur:« Et omnia mandata tua veritas.» Omnia mandata Dei vera sunt, quia ab ipsa veritate composita sunt.
119.164
« Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.» Initium Christus est, qui de seipso ait:« Ego principium, qui loquor vobis.» Sed Christus hoc dicit de testimoniis suis, et de verbis suis: quia« coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.» Ab ipso ergo initio cognovimus et edocti sumus, quia testimonia ejus in aeternum fundata sunt. Stulti igitur sunt, qui ea dissipare et destruere conantur.
119.165
Res caput interpretatur. Hoc est illud caput sive principium de quo alibi dicitur:« In capite libri scriptum est de me.» De hoc et in sequentibus dicitur.« Principium verborum tuorum veritas.» Hoc igitur principium Christus est, a quo haec omnia mandata suscepimus. Haec itaque littera jubet semper ad caput respicere, et capitis reverentia omnia haec mandata fideliter custodire.
119.166
« Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem meam non sum oblitus.» Vide, inquit, hanc humilitatem et afflictionem meam, et eripe me, quia multi sunt persequentes me et tribulantes me. Ego tamen legem tuam non sum oblitus, pro qua omnes istas sustineo passiones et humiliationes.
119.167
« Judica judicium meum, et redime me.» Judicium suum, quo injuste ab iniquis judicatus et damnatus est, judicari et vindicari rogat, et se de illorum impia servitute redimi et liberari postulat.« Propter eloquium tuum vivifica me.» Hoc est illud eloquium, quod Dominus ait:« Si quis sermonem meum servabit, mortem non videbit in aeternum.»
119.168
« Longe est a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.» Boni, inquit, ideo salvantur et vivificantur, quia eloquia Domini exquirunt et custodiunt; quod quia mali facere negligunt, ideo longe est a peccatoribus salus.
119.169
« Misericordiae tuae multae nimis, Domine, secundum judicium tuum vivifica me.» Hoc est illud judicium misericordiae plenum, quo Dominus ait:« Si dimiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester dimittet vobis peccata vestra.» Itemque:« Dimittite, et dimittetur vobis.»
119.170
« Multi persequentes me, et tribulantes me.» Ego autem, sicut ipse scis,« a testimoniis tuis non declinavi,» neque inter ipsa tormenta te confiteri et laudare cessavi.
119.171
« Vidi non servantes pactum, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.» Hoc de Judaeis, vel de Christianis timore mortis Dominum negantibus dicit, quia inde multum dolebat et tabescebat, quod pactum non observabant, et eloquia Domini non custodiebant. Quibus Dominus ait:« Nolite timere eos qui occidunt corpus;» quia« post haec non habent ultra quid faciant.»
119.172
« Vide quia mandata tua dilexi, Domine, in tua misericordia vivifica me.» Notandum est quod homo tantae perfectionis, quasi de futuris pertimescens, semper misericordiam petit.
119.173
« Principium verborum tuorum veritas.» Omnia, inquit, mandata tua dilexi, quorum principium veritas est, ex quo fonte ejusdem puritatis omnia deducuntur. Et ideo« in aeternum manent omnia judicia justitiae tuae.» Si vera non essent, in aeternum manere non possent; cum omnia falsa cito deficiant et pereant, nihilque diu durabile sit, quod a veritate recedit.
119.174
565 SIN dentes interpretatur. Tyranni, et haeretici dentes diaboli sunt, qui sanctos decipere et devorare nituntur, de quibus alibi dicitur:« Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt( Psal. LXXVIII, 7).» Et de quibus similiter hoc in loco Ecclesia dicit:
119.175
« Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.» Gratis quidem hoc faciebant, quia nulla justa causa erat, quod hoc facere debuissent. Unde et Dominus Judaeis in Evangelio dicit:« Quia odio habuerunt me gratis.»--« Et a verbis tuis formidavit cor meum.» Non illos tantum, inquit, timebam, quantum ne te offenderem, et timore perterritus in verba tua peccarem.
119.176
« Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.» Pro spoliis computat eloquia Dei, quae hostibus devictis retinere et defendere potuit.
119.177
« Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.» Non iniquos, qui me crudeliter persequebantur, sed eorum iniquitatem odio habui, et abominatus sum, ut gratis, et sine causa hoc fecisse intelligantur.« Legem autem tuam dilexi,» pro qua meipsum tradere non dubitavi.
119.178
« Septies in die laudem dixi tibi.» Finitum pro infinito posuit, et tale est ac si diceret: Quoties me in die tentaverunt, toties me paratum ad laudes tuas praedicandas et confitendas invenerunt. Et hoc est quod dicit:« Super judicia justitiae tuae.» Ad quid enim hae laudes pertinebant, nisi ad judicia justitiae Dei? Hinc autem consuetudo inolevit ut septies in die Ecclesia laudes Domino cantet.
119.179
« Pax multa diligentibus nomen tuum, Domine.» Multam pacem habet, qui ipsos suos diligit inimicos. Unde Apostolus ait:« Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.»--« Et non est illis scandalum.»--« Beatus est, inquit Dominus, qui non fuerit scandalizatus in me.» Scandalum esset eis si murmurassent, et patienter omnia non sustinuissent.
119.180
« Exspectabam salutare tuum, Domine.» Ideo, inquit, inter ipsa tormenta non scandalizabar, quia salutem tuam exspectabam, quam mihi futuram esse non dubitabam. Et idcirco« mandata tua dilexi;» quae nunquam mihi mentita sunt, et in omnibus vera esse probavi. Unde adhuc subditur:
119.181
« Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.» Et hoc ipsum repetit adhuc: Servavi mandata tua, et testimonia tua.» Quod tu ipse melius nosti. Unde hoc?« Quia omnes viae meae in conspectu tuo.»
119.182
TAU signum vel consummatio, sicut in principio hujus psalmi dictum est, interpretatur. Et quia ibi expositum est, ut iterum exponatur necesse non videtur.« Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum da mihi intellectum.» Hoc est illud eloquium, quod alibi dicit:« Intellectum tibi dabo, et instruam te.» Rogat igitur, ut intellectum sibi det, sicut ei se daturum esse promisit.
119.183
« Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum eripe me.» Et hoc est similiter quod Dominus ait:« Non vos deseram, neque derelinquam.» Et:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Itemque:« Invoca me, inquit, in die tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me.»
119.184
« Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.» Ideo rogavit ut intellectum sibi daret, quia ejus justificationes plenissime eructare et praedicare desiderat.
119.185
« Pronuntiabit lingua mea eloquia tua.» Et hoc omnibus nuntiabo, quia omnia eloquia tua et omnia mandata tua justa, et sancta, et aequa sunt, et nihil erit quod ab eorum laudibus me terrere possit.
119.186
« Fiat manus tua, ut salvum me faciat, quia mandata tua elegi.» Ego, inquit, mandata tua omnibus nuntiare et praedicare elegi; tu solummodo mihi adjutorium praesta, ne mihi praevaleant inimici. Nemo enim est qui dexterae tuae resistere possit.
119.187
« Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.» Non corporis, sed animae salutem quaerit, quam Dominus suis fidelibus se praecipue daturum esse promisit, dicens eis:« Nolite timere 566 eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.» Unde et alibi dicitur:« Dominus custodit te ab omni malo.» Et hoc determinat quomodo custodit.« Custodiet animam tuam Dominus.» Et hoc est quod ait:« Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.» Judicia, inquit, tua, quae ego praedico, et lex tua, quae meditatio mea est, ipsa me adjuvabunt, et a cunctis periculis liberabunt.
119.188
« Erravi, sicut ovis quae perierat, quaere servum tuum, Domine, quia mandata tua non sum oblitus.» Loquitur Dominus in Evangelio de homine, qui habebat centum oves, et relictis nonaginta novem, unam venit quaerere, quae perierat. Inventam autem super humeros imposuit, et ad pascua reportavit; de cujus inventione maximam laetitiam factam fuisse narrat. Haec autem ovis humana natura est, pro qua Dominus in mundum venit, quaesivit, invenit, et adhuc quotidie quaerit et inventam ad coelestia vehit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).