Bruno Astensis1047–1123
Expositio in Psalmos
Psal 89.33
Choose a text
More by Bruno Astensis
—
10806 Exinps3
89.1
PSALMUS LXXXVIII. INTELLECTUS ETHAN EZRAHITAE.
89.1
Ethan robustus, et Ezrahites semen Dei interpretatur. Robustorum igitur et filiorum Dei intelligentiam, per quos apostoli et martyres significantur in hoc psalmo sequi et tenere debemus. Est autem hic psalmus Ecclesiae Testamentum, ut firmissime credat, et nullatenus dubitet de omnibus, quae per hanc chartulam donationis sibi promittentur.
89.2
« Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo, in generationem et generationem pronuntiabo veritatem tuam in ore meo.» Promittit Propheta se in aeternum cantare misericordias Dei, et in omnes generationes se pronuntiare veritatem ejus. Et reddit rationem, quare hoc faciat.
89.3
« Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in coelo, quoniam dixisti 490 quia in aeternum praeparabitur veritas tua in eis.» Coeli dicuntur omnes sancti, sicut econtra terra omnes peccatores vocantur. Unde et primo homini dictum est;« Terra es, et in terram ibis( Gen. III, 19).» Quoniam autem sancti aeterni sunt, aeterna misericordia est, et veritas, qua salvati sunt. Si vero aeterna est, et ut Deum laudent in aeternum, necesse est, quoniam omne optimum opus semper suum laudat factorem. Semper igitur laudabunt misericordias Domini, quicunque salvati sunt per misericordias Domini.
89.4
« Disposui Testamentum electis meis.» Alia causa, quare in aeternum cantet misericordias Domini:« quia dixisti, inquit, disposui Testamentum electis meis,» et caetera quae sequuntur, fidelibus tuis dare promisisti ideo et per meipsum, et per eos, qui haec verba mea suscipient, misericordias tuas in aeternum cantabo.
89.5
« Juravi David servo meo: Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam.» Hoc est itaque illud Testamentum, quod se Dominus electis suis dare disposuit. Quod autem se Dominus jurasse dicit, sui sermonis firmitatem ostendit, quia omne quod promittit, quasi juramentum et plus quam juramentum est; siquidem nullo modo immutari potest.« Usque in aeternum, inquit, praeparabo semen tuum,» quia nunquam deficient verba tua, nunquam filii tui deficient. Et in saeculum saeculi aedificabitur sedes tua, quia de te nascetur, cujus sedes et cujus regnum in aeternum manebit. Cantat igitur David, sicut jam diximus, misericordias Domini in aeternum; siquidem semen ejus et doctrina ejus manet in aeternum.
89.6
« Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in Ecclesia sanctorum.» Illi, inquit, coeli, in quibus misericordia tua et veritas tua in aeternum praeparata est, confitebuntur et laudabunt mirabilia tua, et veritatem tuam in Ecclesia sanctorum. Rationabiles sunt isti coeli, qui Deum laudant et praedicare didicerunt. Quicunque autem evangelium praedicant, multa quidem mirabilia, et veritatem sine dubio praedicant.
89.7
« Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Aut quis similis erit Deo inter filios Dei?» Et hoc quidem praedicant coeli, et quod praedicant verum est, quoniam nulla creatura, quamvis magni meriti sit, Filio Dei comparari potest. Et ipse quidem solus Dei Filius est per naturam, alii vero omnes per gratiam et adoptionem. Quando autem homines videntes mirabilia, quae per apostolos fiebant, eos quasi deos adorare volebant, tunc nimirum haec apostoli dicere cogebantur:« Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Aut quis similis erit Deo inter filios Dei?» Nos, quasi dicant, homines sumus, et illius servi sumus quem vos insipienter non esse putatis. Isti sunt illae nubes de quibus dicitur:« Qui sunt isti, qui ut nubes volant?» Dabant autem pluvias istae nubes, non tamen a se, sed quas de illo fonte clarissimo suscipiebant.
89.8
« Deus, qui gloriatur in consilio sanctorum.» Hic est, inquit, ille Deus qui ab omnibus sanctis glorificatur et magnificatur.« Magnus, et metuendus super omnes, qui in circuitu ejus sunt.» Illi sunt in circuitu ejus et appropinquant sedi ejus, qui magis familiares sibi sunt et amplius ab eo diliguntur. Unde in Apocalypsi Joannes apostolus dicit se vidisse sedentem in sede, et in circuitu sedis viginti quatuor seniores. Omnes isti et magni et metuendi sunt, sed ille major est et magis metuendus est. Unde et subditur:
89.9
« Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.» Modo nos docet Propheta, qui sunt illi qui in circuitu ejus sunt, et quibus omnibus ipse fortior et potentior est, utpote Deus virtutum, et cui nemo similis est.« Veritas enim tua in circuitu tuo.» Illi, quasi dicat, sunt in circuitu tuo et familiarius tibi adhaerent, qui praedicaverunt et docuerunt veritatem tuam, per quos patriarchas, apostolos et doctores intelligimus. Merito autem vocantur isti veritas Dei, quia in verbis istorum multis assertionibus probatum est, quam verax est Deus.
89.10
« Tu dominaris potestati maris.» Hoc est illud mare de quo dicitur:« Hoc mare magnum et spatiosum,» per quod mundus iste significatur, cujus princeps et potestas diabolus exstitit, de quo Dominus ait:« Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam.» Unde et Apostolus:« Non est, inquit, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus.» Huic autem potestati, sive potius potestatibus( multi enim sunt) dominatur Dominus, et secundum suam voluntatem eos coercet, ut non quantum volunt, mare istud perturbare valeant. Et hoc est quod dicit:« motum autem fluctuum ejus tu mitigas.» Tanta est enim diaboli sufflatio, ejusque malignitatis inspiratio, nisi iras hominum qui ejus veneno assidue inficiuntur Dominus mitigasset; omnes se vicissim homines interficerent.
89.11
« Tu humiliasti sicut vulneratum superbum.» Ipse enim non solum superbus est, sed rex super omnes superbiae filios alibi dicitur. 491 Hunc autem quasi vulneratum humiliavit Dominus, quia potenter eum ligavit, et domum ejus exspoliavit. Qui autem post mille annos solvendus esse narratur.« Et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos.» Per hos inimicos, Judaeos intelligere possumus, qui de patria ejecti in universum mundum dispersi sunt in Salvatoris nostri virtute atque potentia.
89.12
« Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti.» Tu, inquit, quem Judaei crucifixerunt, et coeli et terrae Dominus es, tu ipse fundasti orbem terrarum, et omnia quae in eo sunt, tu fecisti, cujus fundamentum, quale sit, nisi tua revelatione, nullus hominum scire potest.
89.13
« Aquilonem et mare tu creasti.» Magna laus, et magna gloria est Salvatoris nostri, dum omnium rerum creator esse describitur. Possumus autem per aquilonem, illum intelligere de quo dicitur:« Ab aquilone pandentur mala super omnes habitatores terrae.» Per mare vero ejus ministros sibique obedientes, siquidem soli venti mari dominantur. Dei igitur creatura est diabolus, quamvis nimia superbia elevatus dicere ausus fuerit, quod Altissimo similis fieret. Unde et beato Job Dominus ait:« Ecce Behemoth, quem feci tecum,» ostendens quia sicut fecit Job, sic fecit et Behemoth.
89.14
« Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.» Interpretatur autem« Thabor» lumen veniens;« Hermon» vero anathema ejus. Isti duo montes apostolos et Ecclesiam significant, qui et ipsi multis in locis montes vocantur. Sunt enim apostoli lumen veniens, qui non otio dediti, sed sollicite ubique discurrentes totum mundum sua doctrina illuminaverunt. Ecclesia vero anathema ejus, quem nominare fastidiosum et turpe est, semper in ore habet, quia eum excommunicare, exsufflare et maledicere non cessat. Hoc autem probare poteris, si sacerdotes audieris, quando scrutinia faciunt. Et isti quidem in nomine ejus semper exsultant, quia et dici et esse Christiani vehementissime gaudent.« Tuum brachium cum potentia.» Brachium patris filius est, et brachium filii apostoli sunt. Tanta autem in apostolis potentia fuit, ut daemonia fugarent, omnes suos inimicos superarent, omnesque languores et infirmitates sanarent.
89.15
« Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua. Et brachium, et manus, et dextera idem significant. Haec autem manus, et haec dextera tam firmata et exaltata est, quando Spiritum sanctum apostoli susceperunt, quoniam tunc et sacerdotes, et excellentiores omnibus hominibus facti sunt; unde et eisdem ipse Dominus ait:« Ego dabo vobis es et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri.»« Firmetur, inquit, manus tua, et exaltetur dextera tua.» Ad quid? ad construendam et praeparandam sedem tuam. Quibus instrumentis?« Justitia et judicium praeparatio sedis tuae.» Sedes Dei Ecclesia est, in qua Salvator noster maximus Pontifex ordinatus est. Hinc est enim quod omnes episcopi Ecclesias, in quibus ordinati sunt, sedes suas vocent. Praeparatur autem in justitia et judicio sedes Dei, quia nulla pulchritudo ibi est, ubi justitia et judicium non est. Quid igitur misericordia? Nunquid et ipsa huic praeparationi necessaria non est? Ad quod ipse:
89.16
« Misericordia et veritas praeibunt ante faciem tuam.» Hoc est enim quod alibi dicit:« Misericordia et veritas complexae sunt se;» junctae sibi in Christo sunt misericordia, et veritas, quae et justitia vocatur, et naturaliter junctae, quia et justitiam faciendo misericors est, et misericordiam faciendo justus est. Praecedunt igitur hae duae virtutes ante faciem Christi, quia in omnibus suis actionibus eas sequitur, et a misericordia et justitia nunquam recedit. Unde et merito alibi dicitur:« Universae viae Domini misericordia et veritas.»--« Beatus populus» Christianorum,« qui solus scit jubilationem.» Jubilatio gaudium ineffabile est, quod intus in secreto cordis de Deo habetur, quod quidem neque verbis, neque litteris exponi potest. Hoc autem ideo dixit Propheta, quia haec verba, quae modo loquitur, gaudium et jubilationem in omnibus fidelibus excitare debent.
89.17
« Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.» Domine, inquit, in lumine vultus tui ambulabunt Christiani tui, quia eris oculus illorum, et ad tuorum luminum similitudinem eorum oculos illuminabis. Soli igitur Christiani illuminati sunt, alii vero omnes caeci sunt, et in tenebris ambulant.« Et in nomine tuo exsultabunt tota die;» de tanto videlicet patronimico gloriantur, quia a Christo Christiani vocantur.« Et in tua justitia exaltabuntur.» Si Salvator noster tantam justitiam non haberet, non exaltarentur, qui pro eo moriuntur, sed potius illi qui de eo male loquuntur.
89.18
492« Quoniam gloria virtutis eorum tu es.» Tu, inquit, es gloria, tu es praemium et corona virtutis eorum. Unde non tantum tota die, sed omni tempore et gaudere, et exsultare possunt. Magnam gloriam suscipit de virtute sua, qui Deum ipsum habere meretur pro victoria virtutis suae.« Et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.» Si quaeratur a te de cornu Christianorum, quomodo scilicet virtus et potestas eorum tantum exaltata sit? Responde, quia sic placuit Deo, et in beneplacito ejus, nullis praecedentibus meritis sic exaltati et sublimati sunt.
89.19
« Quoniam Domini est assumptio et sancti Israel regis nostri.» De assumptione carnis nostrae loquitur, quam non angelus, non archangelus, sed ipse per seipsum Filius Dei, ut nos redimeret et exaltaret assumere dignatus est. In hac igitur assumptione est omnis virtus et fortitudo, gloria et potestas, et omnis beatitudo nostra. Apostrophe ad Patrem.
89.20
« Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti: Posui adjutorem super potentem, et exaltavi electum de plebe mea.» Sic de futuris, quasi de praeteritis loquitur, secundum prophetarum consuetudinem. Tunc, inquit, quando Salvator noster carnem assumpsit, locutus est Dominus filiis suis, per quos omnes mundi nationes intelligimus, omnesque suos fideles intelligere fecit ea quae de Christi passione, resurrectione et ascensione scripta sunt, sive in his psalmis, sive in lege et prophetis, sive in aliis scripturis. Unde et in aspectu locutum esse dicit, hoc est palam et manifeste, quae prius in occulto et obscure loqui consueverat. Nunc igitur ea audiamus quae de unigenito Filio suo locutus est Dominus filiis suis sive per prophetas sive per apostolos, sive per alios quoscunque praedicatores.« Posui, inquit, adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea.» Quando ista dicuntur, non ad divinitatem, sed ad solam humanitatem respicere debemus. Posuit enim Dominus adjutorium redemptionis et salutis nostrae super potentem, imo vero super omnipotentem, de quo alibi ait:« Ponam in salutare, fiducialiter agam in eo.»--« Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini.»
89.21
« Inveni David servum meum.» Inveni, inquit, David servum meum, hominem fortem, sapientem, sine peccato, et sine carnis concupiscentia natum. Servus autem pro parte carnis, Christus vocatur.
89.22
« Oleo sancto meo unxi eum;» de quo videlicet alibi dicitur:« Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis.»--« In ipso enim, sicut scriptum est, requiescit omnis plenitudo divinitatis corporaliter.» Qui de seipso alibi dicit:« Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me.»
89.23
« Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.» Manus, et brachium Patris virtus, et fortitudo est, quae, quantum Christus voluit, auxiliata est.
89.24
« Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei.» Hic est ille inimicus, filius iniquitatis, de quo ipse Dominus in Evangelio ait.« Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam.» Nullus alius in hoc mundo praeter Christum, natus est, in quo aliquid de suo diabolus non invenerit, ipse enim solus sine peccato natus est; ipse est,« qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.» Non quaerit itaque diabolus in homine, nisi ea quae sua sunt, et in quo aliquid de suo non invenerit, nihil ei suis accusationibus nocere poterit. Quomodo igitur Salvatori nostro nocere potuit, ad quem, si voluisset, nunquam accedere valuisset. Unde et subditur:
89.25
« Et concidam inimicos ejus a facie ipsius, et odientes eum in fugam convertam.» Hoc autem de malignis spiritibus et de omnibus aliis inimicis intelligi potest. Quod tamen si ad judicium referatur, non erit inconveniens.
89.26
« Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso.» Per veritatem et misericordiam Patris, quae cum ipso et in ipso erat, ipsam ejus divinitatem intelligere possumus quae semper eum in omnibus et regebat, et fovebat. Unde et subditur:« Et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.» Unum nomen est et Patris et Filii, quia sicut Pater, et Filius Deus vocatur. Exaltatus est igitur Salvator in nomine Patris, quia humanitas neque in nomine suo, neque in virtute sua exaltata est, sed in nomine divinitatis.
89.27
« Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.» Per mare et flumina mundus iste significatur; siquidem« aquae multae populi multi.» Est igitur manus 493 Domini in mari, et in fluminibus, quia ejus virtus et potentia ubique gentium narratur.
89.28
« Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.» Pater meus es tu, ad divinitatem spectat, caetera vero ad humanitatem. Lege in Evangelio, et invenies eum multis in locis Patrem suum Deum vocasse. Unde et Judaei Pilato dicebant:« Secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.»
89.29
« Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.» Ipse enim secundum divinitatem et primogenitus et unigenitus est Patris, et secundum humanitatem et primogenitus et unigenitus est matris. Posuit tamen eum Pater secundum humanitatem, quomodo primogenitum omnium, quia constituit eum habere primogeniti honorem et dignitatem inter omnes. Hunc honorem perdidit Esau, qui pro lentis edulio vendidit primogenita sua. Et non solum primogenitum, sed etiam prae cunctis regibus excelsum fecit eum.
89.30
« In aeternum servabo illi misericordiam meam.» Fuit ei aliquando, secundum humanitatem, necessaria misericordia Patris, quia et ipse, sicut caeteri homines indigentiam patiebatur. Hoc autem probatur; cum fatigatus sitiret, a muliere Samaritana bibere petiit. Sed modo ei necessaria non est; nobis vero semper necessaria est. Propter nos igitur dicitur« in aeternum,» quia sola Dei misericordia salvati sumus.« Et Testamentum meum fidele ipsi.» Fidele utique Testamentum est, quia firmum et stabile est, et nihil ex his quae promittit evacuari potest.
89.31
« Et ponam in saeculum saeculi sedem ejus.» Hoc est quod beatissimae Mariae ab angelo dicitur:« Dabit illi Dominus sedem David Patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum.» Et alibi:« Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur;» unde et subditur:« et thronus ejus sicut dies coeli.» Dies terrae corporales sunt, et aliquando finem habebunt; dies vero coeli aeterni sunt, et nunquam finem habebunt. Erit igitur thronus ejus sicut dies coeli, quia aeternus erit, et finem non habebit. Caetera quae sequuntur ad Ecclesiam pertinent, et ineffabilem Dei misericordiam super eam ostendunt.
89.32
« Si, inquit, dereliquerint filii mei legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint.» Quid faciam illis? Vis audire quid?
89.33
« Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.» Et quid amplius?« Misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo ei in veritate mea, neque profanabo Testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.» Quid majus, vel quid aequale Dominus servis suis promittere potuit? Nullus locus desperationi relinquitur, quoniam omnibus misericordiam facit, omnibus quidem, qui ad poenitentiam convertuntur; aliis autem non fit ista promissio; sicut enim ipse Dominus ait:« Peccator, quacunque hora conversus fuerit, et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor.» Quid est omnium iniquitatum? Hoc videlicet quod hic dicitur.
89.34
« Si dereliquerint filii mei legem meam, si in viis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint.» Per justificationes Dei, omnia ecclesiastica sacramenta intelligere debemus.« Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.» Visitat autem Dominus in virga iniquitates nostras, et in verberibus peccata nostra, quando pro peccatis nostris, quae gravissimis poenis, vel etiam ipsa morte multanda essent, facili nos correctione castigat, sive in hac vita, sive in alia nos misericorditer affligere et castigare dignatur.
89.35
« Misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo ei in veritate mea, neque profanabo Testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.» Et hoc quidem promittit Dominus in veritate sua, ut firmissime ei credatur, in quo semper veritas est, et qui mentiri nunquam potest. Profanaret autem Dominus Testamentum suum et irrita faceret verba sua, si ea quae dicit non adimpleret, et contra ea aliquid faceret. Quod autem singulariter ait:« Non dispergam ab eo, neque nocebo ei;» tantumdem valet, ac si pluraliter dixisset eis, quoniam ipse caput nostrum est, et nos membra ejus sumus; de quibus ipse ad Patrem ait:« Pater, volo, ut sicut tu, et ego unum sumus, ita et ipsi in nobis unum sint.»
89.36
« Semel juravi in sancto meo, si David mentiar.» Sic enim et alibi dicitur, quia semel loquitur Dominus, et secundo idipsum non repetit, quoniam omne quod dicit, firmum et stabile est, nullaque indiget reiteratione. Firmiter igitur juravit Dominus in sancto suo, id est in dilecto filio suo, quod nunquam ei mentiatur. Per ipsum Filium sibiipsi juravit, quia non habuit majus, per quod jurare potuisset.
89.37
Sed quid juravit?« Semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in 494 aeternum, et testis in coelo fidelis.» Semen igitur ejus, doctrina ejus, et filii ejus manebunt in aeternum. Sedes autem ejus Ecclesia est, sive unaquaeque anima fidelis, quoniam anima justi sedes est sapientiae. Haec autem erit sicut sol in conspectu ejus, quia, sicut ipse Dominus ait:« Fulgebunt sancti sicut sol in regno Dei, et sicut luna perfecta in aeternum;» quia nunquam amplius decrescet, sed in sua perfectione et plenitudine manebit in aeternum. Et ex omnibus his quae juravi et promisi, testis est vobis in coelo fidelis Salvator noster, qui pro nobis loquitur, qui causam nostram agit, et pro nobis quotidie interpellat. Huc usque Dominus locutus est, nunc Propheta loquitur et conqueritur de Testamento suo a Domino reprobato. Et hoc est quod ait.
89.38
« Tu vero repulisti, et sprevisti, et distulisti Christum tuum, avertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctuarium ejus.» Tu vero, inquit, testamentum filii tui David in aeternum confirmasti, et testamentum servi tui David repulisti, sprevisti et avertisti. Et hoc ideo quia distulisti Christum tuum. Si enim nobis eum misisses, non diceretur de nobis, quod de illis dicitur, ad quos missus est:« In propria venit, et sui eum non receperunt.» In hoc enim dierum spatio, quod fuit a David usque ad Christum, multas et magnas persecutiones passa est Synagoga. Primum quidem ab Assyriis tempore Isaiae; deinde a Chaldaeis tempore Jeremiae; postea vero a Graecis tempore Machabaeorum. Nam et templum destructum est, et civitas desolata, multique Judaeorum ad gentilem ritum a patriis legibus translati sunt. Hoc igitur est quod Propheta plangit, et testamentum sibi datum profanatum esse sibi conqueritur. Quod vero sanctitatem in terra profanatam esse dicit, porcinas carnes super altare immolatas esse significat.
89.39
« Destruxisti omnes macerias ejus, posuisti munitiones ejus in formidinem.» Nulla, quasi dicat, fuit fortitudo, quae eos defendere potuisset: muri fortissimi quasi maceriae destructi sunt. Vicini quoque illorum, et qui prius eos timere solebant, nunc hostibus juncti, in opprobrium eos habebunt.
89.40
« Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est in opprobrium vicinis suis.» Quidquid contra illum populum fit, sibi David dicit, esse factum. Et illi quidem diripiunt populum Dei, qui viam transeunt, et per viam rectitudinis incedere nesciunt.. Vicini quoque illorum, et qui prius eos timere solebant, nunc hostibus juncti, in opprobrium eos habebant.
89.41
« Exaltasti dexteram inimicorum ejus, laetificasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.» Haec ad litteram vera sunt, si ad Chaldaeorum tempora referantur. Nam et caetera quae sequuntur secundum litteram intelligenda sunt.
89.42
« Dissolvisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.» Haec autem completa sunt, quando sacrificia perdiderunt, quibus secundum legem emundari solebant. Non enim licet Judaeis extra patriam sacrificare.
89.43
« Minorasti dies temporum ejus, perfudisti eum confusione.» Minorati sunt dies illi, quibus ille populus se regnare, et terram illam possidere sperabat. Unde etiam dicere solebant,« templum Domini, templum Domini est.» In illo videlicet templo spem habentes, et illam civitatem insuperabilem esse credentes. Huc usque Propheta. Amodo vero Ecclesia loquitur, cujus immensas afflictiones et tribulationes istae persecutiones significabant, quas nunc usque Judaeorum populum sustinuisse Propheta narravit. Bene itaque post illas, istas ponere voluit, quia et in pluribus consimiles sunt, et sicut diximus, in istis significatae sunt. Dicat igitur Ecclesia, et inter ipsa tormenta, quae patitur, misericordias sibi promissas, ad memoriam Domini reducat. Promiserat enim Dominus, quod in virga quidem eam visitaret, misericordiam vero suam ab ea non separaret. Sed fortasse apud Deum virga est, quod ipsa putat esse tormenta.
89.44
« Usquequo, inquit, Domine, irasceris?» An in finem? Cesset jam nunc indignatio tua, et miserere populo tuo.« Usquequo exardescet sicut ignis ira tua?» Quae sic loquitur, non virgam, sed scorpiones se sentire significat.
89.45
« Memorare, Domine, quae mea est substantia.»« Non enim fortitudo lapidum, fortitudo mea, nec caro mea aenea est:» terra sum, fragilis sum, et haec tam dura tormenta, 495 quae tu pro virga habes, sustinere non possum.« Non enim vane constituisti filios hominum;» quos utique in vanum constituisses, si supra id, quod possunt, eos tentari permisisses, et de tantis afflictionibus non eripuisses.
89.46
« Quis est homo, qui vivit, et non videbit mortem, aut eruet manum suam de manu inferi?» Hoc autem tale est ac si diceret: Quia nisi sanctis suis in tormentis positis Dominus subvenisset, omnes timore mortis eum negarent, et mortem fugientes temporalem, mortem aeternam viderent, et sustinerent, et animas suas ab inferi cruciatibus eripere non valerent.
89.47
« Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?» Tu, inquit, promisisti David, non prophetae David, sed filio tuo David, quod misericordias tuas non auferres ab eo, et non solum promisisti, verum etiam in veritate tua jurasti, quia omnis promissio tua juramentum est. Ubi igitur modo sunt illae tantae misericordiae tuae?
89.48
« Memor esto opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium.» Memor esto, inquit, illius opprobrii, quod non solum a Judaeis, sed ab aliis quoque multis gentibus servi tui lacerati sunt, cujus ego, dicit Ecclesia, oblita non sum, et quod in sinu meo, et in corde meo firmiter continui, et memoriae commendavi. Et quid est illud? Sequitur:
89.49
« Quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.» Hoc est enim quod Judaei et alii infideles contra nos ad magnam injuriam nostram dicere solent: quia hominem crucifixum et morte turpissima condemnatum adoramus. Ecclesia tamen honeste commutationem dicere voluit, quam ipsi mortem turpissimam dixerunt. Et revera magis commutatio, quam mors dici debet, per quam a tenebris transitur ad lucem, et a miseriis ad gloriam summamque felicitatem.
89.50
« Benedictus Dominus in aeternum: fiat, fiat.» Puto quod Dei misericordias subito Ecclesia advenisse sensit, quando inter suas querelas hanc benedictionem et gratiarum actionem tam celeriter inseruit. Nam et Job gravissime afflictus simile quid dixisse videtur.« Dominus, inquit, dedit Dominus abstulit, sicut Domino placuit, factum est, sit nomen Domini benedictum.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).