Bruno Astensis1047–1123
Homiliae
Homi 145.1.2
Choose a text
More by Bruno Astensis
—
21411 Homili17
145.1
HOMILIA CXLIII. DEDICATIONE ECCLESIAE. ADMONITIO.
145.1
ADMONITIO.-- Duplici in loco hanc lucubrationem exhibet Marchesius, sed plane diversam. Primo legitur in fine homiliarum, eamque homiliam appellat. Secundo in libro I Sententiarum, post caput 8, cui titulus est: De Evangeliis, et sermonem vocat. Hunc eligimus, quia expositioni in Evang. Lucae num. 44 magis conformatur. Prior autem, etsi plura de eodem commentario assumat, tam disparata et ab argumento extranea congerit, ut nullo modo genuinum S. Brunonis opus haberi possit.
145.1.1
Ingressus Jesus perambulabat Jericho. Et ecce vir nomine Zachaeus, et hic erat princeps publicanorum, et ipse dives. Et reliqua.
145.1.2
Ex quo tempore primus homo descendit ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, omnes per Jericho ambulamus, quicunque hunc mundum inhabitamus. Jericho namque interpretatur luna, cujus tanta mutabilitas est, ut nunquam in eodem statu permaneat. Unde et non immerito hunc mundum significat, cujus mutabilitas perpetua est, et sine mutationibus stare non potest. Ut enim de coelo, et tempore, et de diebus, et mensibus, et anno taceamus, quae semper volvuntur et in se replicantur, neque aer, neque terra, neque mare, neque ipsi homines suam perpetuo servant figuram. Quorum omnium mutationem quis unquam valeat enarrare? Merito ergo mundum istum luna significat, qui ad illius similitudinem tantis semper mutationibus variatur. Hanc autem mutabilitatem Dominus et Salvator noster secundum humanitatem suscipere dignatus est, ut hominem a latronibus vulneratum sanaret, et mundum a morte perpetua liberaret; unde et merito per Jericho ambulasse dicitur, quia, cum sit immutabilis secundum divinitatem, nostras mutationes in carne sua suscepit. Esurivit enim atque sitivit, et super puteum fatigatus sedit. Et ecce vir nomine Zachaeus, qui digne satis justificandus interpretatur; quoniam a Deo vocatus et justificatus est. Hic autem erat non solum publicanus, verum etiam publicanorum princeps. Erat insuper et dives, quem difficile est intrare in regnum coelorum. Difficile utique et apud homines impossibile; sed quae apud homines sunt impossibilia, possibilia sunt apud Deum. Et quamvis talis esset, quaerebat tamen videre Jesum. Quaerebat quidem, 462 sed videre non poterat. Sed quare non poterat? Prae turba, et quia statura pusillus erat. Haec enim duo valde impediunt hominem, ne videre valeat Jesum. Mala turba, quae a tanto talique bono hominem deturbat. Turba ista vitiorum est, qua qui circumdatus fuerit, Christum videre non poterit. Statura vero pusillus est, qui ad scientiae aetatem, et perfectionem nondum pervenit. Unde Apostolus nos admonet, dicens:« Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote.» Et iterum:« Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis; sed nec nunc quidem potestis. Adhuc enim carnales estis.» Qui vult Deum, exeat de turba; fugiat vitia et peccata; vitet malorum consortia; erigat se, et extendat; crescat in fide et scientia, et proficiat in omni bonitate. Hoc enim significavit Zachaeus, quando praecurrens ascendit in arborem sycomorum. In arborem quidem ascendit, quatenus inde videret quem per se videre non poterat. Haec arbor fides est, ad quam multi venientes, quamvis statura parvuli fuissent et non in scientia multum crevissent, inde tamen videre et cognoscere Deum meruerunt. Unde et hic dicitur, quod erat illac transiturus. Haec est enim via, et juxta hanc fidei arborem transit Jesus. Inde videtur et videt; inde cognoscitur et cognoscit. Eos enim Dominus respicere, et ad se vocare dignatur, qui in hanc arborem ascendunt; cujus fructus sanguineus est, per quem martyres significantur, qui fidei arbori adhaerentes, propter fidei constantiam cruentati sunt. Tales itaque fructus fert sycomorus; talia poma fert arbor fidei, quae tam firmiter ei inhaerent, ut potius occidi et proprio sanguine cruentari quam a sua arbore, id est a Christi fide valeant separari. Inde igitur Dominus transiens, suspiciens vidit Zachaeum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Hodie, inquit, me quaerere coepisti, ad fidem venisti, in arborem ascendisti; hodie in domo tua oportet me manere. Verum est, quod per prophetam dicitur:« Quia peccator quacunque hora conversus fuerit, et ingemuerit, vita vivet, et non morietur.» Quod enim tunc in Zacheo factum est, quotidie in aliis peccatoribus fieri non dubium est; si tamen ex corde convertantur, Christum quaerant, et fidem teneant. Sequitur: Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Jam igne fidei interius ardebat; multum jam fide creverat, etsi statura pusillus erat. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. Omnes enim sciebant Zachaeum esse peccatorem, utpote publicanorum principem. Sed iste peccator melior erat quam illi qui murmurabant, et se justos esse dicebant. Hoc autem sequentia manifestant, dum dicitur: Stans autem Zachaeus, dixit ad Jesum: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus; et si aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Hac enim una voce omnes illico a murmuratione cessaverunt, tam subitam publicani poenitentiam et conversionem admirantes. Et fortasse nemo ibi erat, qui hanc tantam professionem, etiam coactus facere voluisset. Dives enim erat valde, quem ipse evangelista divitem fuisse testatur. Et tamen omnium bonorum suorum medietatem se pauperibus dare promittit, et in quadruplum reddere, si aliquem defraudavit. Vide ergo a quanta perfectione coepit, qui tunc primum Christum Dominum viderat, et praedicantem audierat. Verum est utique quod homines vident in facie, Deus autem corda intuetur. Qualem Dominus hunc, et quam justum post modicum futurum videbat, quem tamen peccatorem homines judicabant! Ait Jesus ad eum, quia hodie salus domui huic facta est, et omni aegritudine, omni morbo, omni vitiorum contagione fugata et sanata est, et tota exterius et interius sanctificata est; eo quod ipse, qui hujus domus habitator est, jam non publicanus sit, sed filius Abrahae. Abrahae namque filii sunt, quicunque Abraham imitantur et opera Abrahae faciunt: et Abraham quidem angelos, Zacchaeus vero angelorum Dominum hospitio recepit. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere, quod perierat. Non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Ideo venit, ideo de coelo descendit ut peccatores salvaret, et liberaret et ad poenitentiam vocaret. De talibus domus Dei aedificata est. De talibus S. Ecclesia fabricata est. Hoc autem et filiis Israel praecipitur, ut aedificent altare Domino de lapidibus impolitis, et quos ferrum non tetigit. Impoliti lapides peccatores sunt, qui nondum ferramento Spiritus sancti ad pulchritudinis normam formati sunt. Altare Dei Ecclesia est, quae ex talibus lapidibus quotidie fabricatur. Ex peregrinis lignis et lapidibus aliunde advectis templum Dei constructum est. Inde est quod beatus Petrus animalia immunda manducare jubetur. Inde est quod non solum munda, sed etiam immunda animalia in arca servantur. Inde est quod Moyses Aethiopissam duxit uxorem. Inde est quod Salomoni cum pavonibus et simiae afferuntur. Denique quid faciunt cilicia cum tabernaculo? Quare in deserto inter cedros et abietes spinae quoque et ulmi plantatae sunt? Si haec et similia intelligere vultis, discite quid 463 sit,« misericordiam volo, et non sacrificium.» Si peccatores Deus non vocasset, Paulum et Matthaeum, duo magna luminaria et excelsa non habuisset. Lege in Canticis canticorum, et audi unde sponsam suam Dominus, et qua ex gente ad se venire praecepit:« Veni, inquit, soror mea sponsa, veni de Libano, veni de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, veni de cubilibus leonum, et de montibus pardorum,» ne erubescas. Obliviscere populum tuum tantummodo et domum patris tui, et coronaberis. Hic misericordiae plenitudinem Psalmista quoque admirans, dicebat:« Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.» Et quae gloriosa?« Memor ero Raab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt in ea.» Haec est igitur causa, haec ratio vobis sufficiat. vobis dico, qui indignamini quod ad hominem peccatorem Dominus divertisset, et quod cum peccatoribus manducat et bibit magister et Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).