Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 15
Choose a text
More by Bruno Carthusianorum
—
10482 Exinepp
9.15.8
Diceret ille: Licet Christus qui Deus fuit, ita potuit vivificari, ego non sic potero, qui tantum homo sum. Nihil impedit, ait Paulus, quia licet Christus Deus sit, tamen non prius fuit illud corpus quod est spirituale, sed prius fuit illud corpus quod est animale: et deinde fuit illud corpus, quod est spirituale. Vere primus homo factus est in animam viventem, nam primus homo factus est de terra terrenus, et secundus Adam factus est in spiritum vivificantem. Nam secundus homo factus est coelestis veniens de coelo. Et qualis fuit primus ille terrenus, tales sunt et terreni, qui adhaerent ejus terrenitati. Et qualis fuit secundus ille coelestis, tales etiam erunt imitatores ejus coelestes. Et quandoquidem qui terrenum sectabitur, terrenus erit; et qui coelestem, coelestis; igitur sicut portavimus imaginem terreni Adae per peccatum, sic amodo portemus imaginem coelestis Adae, per justitiam vitae: ut, deposito onere terrenitatis, gaudeamus in levitate gloriae coelestis. Quia modo dixerat qualis fuit coelestis, tales erunt adhaerentes ei. Dixerat etiam portemus imaginem coelestis: ne occasione horum verborum putaremus nobis ad salvationem sufficere veterem hominem in baptismo deponere, et novum hominem ibidem assumere. Determinat Paulus non satis esse hoc modo imaginem coelestis portare, nisi continua imitatione operum portemus. Littera sic jungitur: Licet dixerim, portemus imaginem coelestis, et erimus coelestes, tamen hoc dico, id est determino vobis, fratres, quoniam, id est quod, caro et sanguis, id est, qui carni acquiescunt et sanguini, quaedam enim peccata sunt ex carnalitate, ut mollis luxuria: quaedam ex vitio sanguinis, ut ira ex melancholia: et quicunque carnem et sanguinem peccati sectantur, hi non possunt possidere regnum Dei, id est seipsos in futura gloria. Regnum enim Dei nihil aliud est, quam ipsi homines, in hac vita nemo possidet se: quia nulla dies est, qua non quisque possideatur a peccato, sed in futura beatitudine quisque justorum possidebit se. Ubi nemo tentatione carnis inquietabitur. Vere caro et sanguis non possidebunt regnum Dei: nam caro et sanguis est corruptio. Regnum autem Dei est incorruptio. Corruptio vero non possidebit incorruptelam: igitur caro et sanguis non possidebunt regnum Dei. Quia modo superius dixerat: Quicunque portaverit imaginem coelestis, resurget in gloria. Dixerat iterum quod caro et sanguis nullo modo possidebunt regnum Dei: ne haec verba intelligeret aliquis esse contraria, solvit illud absolvendo omnem contrarietatem, dicens: Ne praedicta verba mea male interpretemini, ecce dico vobis mysterium, id est aperio vobis rem occultam, ut per ejus apertionem auferam a vobis hujus rei dubietatem. Vere quidem est( sicut praefatus sum) quod omnes resurgemus, id est omnes corpora resumemus, sed tamen non omnes immutabimur, in accipiendo gloriam: quia quidam resurgent ad poenam sibi augmentandam: alii ad gloriam. Resurgemus quidem in momento, et ut majorem facilitatem resurrectionis aperiat, corripit quod dixerat, in momento, dicens: Resurgemus in ictu oculi, id est, quam cito oculus transit ad pervidendum aliquid: vel, quam cito palpebra palpebrae jungitur. Hoc autem fiet in tuba novissima: non quod vox tubae ibi audiatur, sed sicut vox tubae victores invitat ad palmam; victis vero fit ad terrorem: ita vox illa signum erit justis ut triumphi meritum accipiant, impiis autem terrorem poenae incutiat. Novissima ideo, quia cum multas voces dederit Christus in mundo, unde terreret impios, laetificaret justos: vox illa judicii novissima erit consummans justis gloriam, impiis iram indeficientem. Et quia de tuba hac nihil amplius dixerat, subdit: 152 Bene dico tuba. Nam canet tuba. Non determinat utrum Christus vel angelus tuba illa canere debeat. Vel ut sit nominativus, tuba illa canet et in voce tubae resurgent mortui incorrupti, id est in integritate membrorum restaurati: quidam tamen dolore poenarum corrumpendi, sed nos electi Dei immutabimur, accipiendo gloriam resurrectionis. Vere immutabimur: nam oportet, id est( ut vere sint Scripturae) inevitabile est: oportet, inquam, corruptibile hoc, id est, corpus tot miseriis attritum, induere incorruptionem. Et quia incorruptum posset esse ad tempus, ut tamen non evaderet; addidit et oportet mortale hoc corpus induere immortalitatem.
9.15.9
Vere hoc mortale fiet immortale: nam mors absorpta, id est destructa et deglutita est, in victoria Christi, quando morte sua mortem superavit: vel in victoria sua, id est mortis: per hoc enim quod mors invadere Christum praesumpsit, in quo non erat peccatum, quod est causa mortis, in ipsa sua praesumptione occubuit. Haec autem auctoritas in Osee sic invenitur:« O mors ero mors tua.» Et quia hanc scripturam quidam male interpretabantur, dicentes hoc scriptum esse de morte animae, non corporis, praemittit Paulus expositionem hujus auctoritatis dicens: Cum autem hoc mortale corpus induerit immortalitatem. Non enim( sicut quidam male suspicantur) anima sola evasura est mortem, sed cum anima etiam corpus: tunc fiet, id est implebitur sermo ille qui scribitur in Osee: Absorpta est mors in victoria, sicut dictum est. Verba quae sequuntur ejusdem prophetae esse dicuntur, insultantis ipsi morti, quia destructa sit, et dicentis. Quandoquidem absorpta est, ubi est, o mors, nunc, tua victoria, qua juri tuo omnia subjiciebas? Et, o mors, ubi est modo tuus stimulus, id est peccatum quod in aculeo suae caudae, mortem loco veneni gestabat? Ait Paulus: bene dico stimulus: nam peccatum est stimulus mortis, id est aculeo suo mortem hominibus instimulans. Pro eo quod Paulus quid sit stimulus exponit, praecedentia verba putantur non esse ipsius: vel si sunt Pauli, non tamen mutatur sententia. Insultando enim dicit morti, quia modo absorpta es. Ubi est, o mors, tua victoria? Caetera non mutantur. Ne iterum dicerent: Cum destructo peccato destruatur mors, bene modo nobis est, quia per legem destruemus peccatum. Contra hoc Paulus: Peccatum est stimulus mortis. Lex vero nullo modo debilitat peccatum: imo est virtus, et augmentum peccati. Et hoc congrue removit, ut sicut per Christum probaverat fieri resurrectionem, sic per eumdem ostendit esse omnem peccati remissionem. Et quia lex auget peccatum, ideo nulla legi gratia, sed Deo omnes agamus gratias: qui dedit nobis victoriam peccati et mortis, et hoc per Dominum nostrum Jesum Christum. Et quia ex Deo et per Christum omnis victoria; itaque, fratres mei, ut sitis Deo dilecti, estote stabiles in bono, dum in quiete pacis estis. Estote etiam immobiles a fide, si adversa irruerint. Vos dico abundantes in opere Domini, ut semper melius et melius operemini. Vos dico semper scientes quod labor vester non est inanis, id est sine fructu; sed in gloria magna resurrecturi estis, et hoc in Domino, id est per Dominum misericorditer agentem in vobis.
9.16.1
EPISTOLA AD CORINTHIOS PRIMA. CAPUT XVI.
9.16.1
« De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesia Galatiae, ita et vos facite. Per unam Sabbati unusquisque vestrum apud se reponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per Epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit, ut ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hyemabo, ut vos me deducatis 153 quocunque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre. Spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens, et adversarii multi. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ejus, ut nunc veniret: veniet autem. cum et vacuum fuerit. Vigilate, state in fide; viriliter agite et confortamini: omnia enim vestra in charitate fiant. Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici; quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos, ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti et laboranti. Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt. Refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui ejusmodi sunt. Salutant vos omnes Ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca, cum domestica sua Ecclesia: apud quos et hospitor. Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. Salutatio mea manu Pauli. Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu, Amen.» EXPOSITIO.
9.16.2
Postquam singula quae praecipienda erant, disposuit, secundum ordinem rectae fidei in fine Epistolae, de quibusdam privatis eos admonet, scilicet ut sancti qui erant in Hierusalem, quos et rapina infidelium, et publica fames oppresserat, subvenirent, ministrantes aliquid de suis abundantiis. Littera sic jungitur: De resurrectione mortuorum sic credite. De collectis autem quae fiunt deferendae in sanctos, qui sunt in Hierusalem, ita et vos facite per unam diem Sabbati, id est septimanae, sicut ordinavi debere fieri in Ecclesiis Galatiae. Et ne putetis haec collecta meis usibus me velle deputare, praecipio ut unusquisque vestrum reponat apud se: non tamen sic ut suum esse putet illud, sed recondens, et quasi alienum integre conservet: quod ei bene placuerit pauperibus sanctis erogare. Ideo dico facite per unam Sabbati, ut non cum venero, tunc primum collectae incipiant fieri. Ut autem omnem suspicionem auferam a vobis male suspiciosis, cum ego praesens vobis fuero, non proprios legatos, sed hos quos probaveritis( id est quos ex vobisipsis elegeritis) mittam perferre gratiam vestram, id est gratuitum donum vestrum in Hierusalem. Mittam dico per Epistolas, id est cum Epistolis meis, in signum ipsis traditis.
9.16.3
Dicerent Corinthii: Aliorum munera ipse defers, et nostra quare deferre dedignaris? Ad hoc Paulus: Certe si dignum fuerit donum vestrum, ut ego ire debeam, ibunt mecum legati vestri, ut ego simul veniens commendem gratiam vestram. Sic faciam de gratia vestra, Veniam etiam ad vos cum pertransiero Macedoniam: prius sum enim ad Macedonas iturus. Bene dico pertransiero: nam vere pertransibo Macedoniam; sed postea manebo apud vos forsitan, id est si Deus concesserit. Vel etiam ut plus dicam. Hiemabo penes vos, ut vos deducatis me quocunque a vobis discedens iero. Ideo hiemabo; quia nolo vos modo videre in transitu. Ideo non in transitu videbo vos; quia spero me aliquantum manere apud vos, si Dominus permiserit. Et licet dicam me transiturum ad vos, prius tamen permanebo Ephesi usque ad Pentecosten. Et necesse est ibi permanere me; quia ostium apertum est mihi magnum, id est quia multi Ephesiorum ad fidem se praeparant. Et ostium evidens; quia jam quaedam signa fidei video in eis: et oportet me insistere; quia adversarii multi sunt, qui volunt eos subducere Christo. Ego modo Ephesi manebo. Si autem 154 Timotheus, deferens hanc Epistolam, venerit ad vos, videte ut sine timore sit apud vos. Quidquid enim mihi de vobis nuntiavit, ad correptionem vestram fecit, et ideo videte ne eum inquietetis, utique sine timore debet esse apud vos; quia opus Domini operatur in vobis, sicut ego, et alii discipuli, et quia opus Domini operatur: ergo videte ne quis spernat eum, sed obtemperate monitis ejus. Nec solum non spernatis eum, sed etiam illum revertentem ad me deducite in pace, ut illaesus veniat ad me: ego enim exspecto illum cum aliis fratribus. Apollo episcopus Corinthiorum fugiens dissensionem eorum reversus fuerat ad Paulum, de quo Corinthii scripserant Paulo ut eis remitteret episcopum suum. Respondet eis Paulus quod Apollo nolit reverti, priusquam bene sint correcti, dicens: De Timotheo sic agite; de Apollo autem fratre nostro, et episcopo vestro, significo vobis, quoniam multum rogavi ut veniret ad vos: et utique non fuit voluntas ejus, ut nunc veniret ad vos, sed veniet cum vacuum ei fuerit, et vos bene correctos intellexerit. Ut autem adventum hujus patris vestri mereamini, vigilate, id est studiose cavete vobis ne erretis, et state in fide, ut a sana fide non devietis, et in fide stantes agite viriliter, id est bene operamini. Nec ad horam sed in bonis actibus perseverando confortamini, studentes ut omnia vestra fiant in charitate, id est in dilectione Dei et proximi, in qua hucusque nimium tepuistis. Obsecro vos, fratres, ut subditi sitis Stephanae, et Fortunato, et debetis. Nostis enim domum Stephanae et Fortunati, et Achaici. Hoc, inquam, nostis quod isti sunt primitiae Achaiae. Primi enim de Achaia crediderunt. Corinthus in Achaia est. Nostis etiam hoc quod isti ordinaverunt seipsos in ministerium sanctorum: quibus propriis manibus et de suis rebus ministraverunt. Hoc, inquam, obsecro vos, ut subditi sitis his omnibus quae in vobis sunt ejusmodi, et omni cooperanti illis in bono, et laboranti similiter in ministerio sanctorum. Ut autem subditi sitis illis, scitote quoniam ego gaudeo in praesentia Stephanae, Fortunati, et Achaici: sic enim mihi est de illis quasi si praesentes eos habeam. Gaudeo, inquam, et merito; quoniam ipsi impleverunt in me et in sanctis hoc quod deerat vobis: ipsi enim ministraverunt nobis in temporalibus, quod cum vos debuissetis, neglexistis. Vere ipsi suppleverunt; nam refecerunt spiritum meum ministrando necessaria, et per hoc spiritum vestrum. Nisi enim bonis suis fovissent nos, non possemus tandiu immorari vestrae instructioni. Et quia refecerunt spiritum meum et vestrum, ergo cognoscite, id est ex dilectione obedite eis, et omnibus qui sunt ejusmodi. Salutant vos, o Corinthii, omnes Ecclesiae. Salutant multum in Domino Aquila et Prisca, cum domestica sua Ecclesia, id est et eorum familia vos salutat. Salutant vos omnes fratres. Salutate vos invicem in osculo sancto, id est osculamini vos alterutrum, evacuantes a vobis schismata. Salutatio quae sequitur facta est propria manu, mea dico scilicet Pauli, haec, scilicet gratia Domini nostri, etc.
9.16.4
Mos erat Pauli, ut ipse idem manu propria Epistolam clauderet, ne dubitaretur quin a se mitteretur Epistola: et hoc propter pseudo, qui sub nomine Pauli furtivas mittebant epistolas. Ab hac autem salutatione sua excludit infideles, dicens: Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, hunc non saluto; sed sit anathema, id est separatus a Deo anathema dico Maranatha. Hoc verbum ex Syro sermone conficitur et Hebraeo, et sonat Dominus venit. Quasi diceret: Qui non amat Christum, separetur ab eo dum ipse Dominus ad judicandum venit. Vel sit anathema, et malo suo; quia Dominus venit fortassis hodie vel cras, ut ulciscatur de eo. Haec autem est mea salutatio, a qua impios separo. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum, et charitas mea sit cum omnibus vobis, id est omnes vos diligatis me, licet aliquantulum asperius vos correxerim, et hoc sit in Christo Jesu, id est propter amorem Christi Jesu. Amen, id est ita fiat.
10.1
IN SECUNDAM EPISTOLAM AD CORINTHIOS. 155 PROLOGUS IN SECUNDAM EPISTOLAM AD CORINTHIOS.
10.1
In secunda ad Corinthios Epistola, quasi in parte superiori, post tribulationum suarum relationes, reddit causas quare ad eos secundo non ierit; quoniam non levi mutatione consilii fecisse se asserit, sed ne adventu suo tristitiam incurreret, cum in peccato permanere discipulos reperisset. Deinde post agnitos fructus poenitentiae, reconciliat eum Ecclesiae, quem in prima propter fornicationem, a consortio sanctorum jusserat amoveri. Tertio contra pseudoapostolos officii sui dignitatem tuetur, et Novi Testamenti ministros tanto anteire gratia ostendit, quanto Evangelium est lege praestantius. Immoratur etiam in causa illa plurimum, quam breviter in prima contigerat; ut prompto ac libenti animo necessaria praesentis vitae non habentibus, largiantur, et utilitate spiritualis commercii commutent praesentia cum futuris, atque abundantia sua sanctorum inopiam suppleant; ut vicissim eorum inopia sanctorum abundantia suppleatur. In fine repetit quod superius contra pseudoapostolos egerat, et jactationem eorum, praedicationesque de se gloriosas, vel collata antiquitate generis, vel catalogo injuriarum ac periculorum suorum evacuat; dicitque eos operarios subdolos, qui ad imitationem Satanae transfigurentur in apostolos Christi, sub praedicationis spe lucra pecuniaria quaeque sectantes.
11
ARGUMENTUM IN EAMDEM.
11
Post actam a Corinthiis poenitentiam, consolatoriam scribit eis Epistolam Apostolus a Troade per Titum, et collaudans eos hortatur ad meliora; contristatos quidem eos, sed emendatos ostendens.
12
ARGUMENTUM B. BRUNONIS IN EAMDEM.
12
Paulus hanc iterum Epistolam scribit ad Corinthios, quorum alios sufficienter per priorem Epistolam correxerat; sed quidam eorum eo adhuc errore gravabantur ut pseudodoctores Paulo praeferrent, accusantes Paulum de simplicitate sermonis, extollentes pseudo in sapientia carnali. Quare et in hac Epistola satis immoratur in depressione pseudodoctorum, et in commendatione sui apostolatus. In primis etiam eos qui justi erant in Corinthiis, seu qui modo per Epistolam Pauli bene fuerant correcti, seu illos qui a principio acceptae fidei perduraverunt, in bono consulendo. Hi enim multa patiebantur a fratribus perversis, quos illi pseudo concitabant in sanctos. Cumque omnes bonos indifferenter consoletur, eum quem ex nomine reprehenderat, quia uxorem patris ducere praesumpserat, quia bene correctum audivit, singulare praeceptum de eo ponit, ut restitueretur Ecclesiae, a qua pro peccato se alienatum humiliter toleravit. De collectis etiam, de quibus in prima Epistola illis scripserat, in hac diffusius agit, ut qui brevi admonitione abusi fuerant, iterata et magis producta admonitione de eodem contemnere non audeant. In hac autem Epistola materia sunt ipsi iidem Corinthii correcti seu incorrecti. De his autem agit consolando bonos, ne deficiant in adversis; sed per patientiam tribulationum certatim proficiant in augmentum virtutum. Incorrectis vero errorem suum et peccatum improperat, ea utique intentione de utrisque habita, ut diversitatem eorum in quamdam redigat unitatem, scilicet ut et boni in melius proficiant, et mali declinando errorem suum, salubri imitatione bonos insequantur.
13.1.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. 156 CAPUT PRIMUM.
13.1.1
« Paulus apostolus Christi Jesu, per voluntatem Dei, et Timotheus frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, cum omnibus sanctis qui sunt in universa Achaia. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi.» Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Non enim volumus ignorare vos fratres, de tribulatione nostra quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus, et supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobisipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos: qui de tantis periculis nos eripuit et eruit: in quem speramus, quoniam et adhuc eripiet adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multarum personis facierum ejus quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis. Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo, abundantius autem ad vos. Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis et cognovistis[ cognoscitis]. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, sicut et cognovistis nos ex parte; quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venirem ad vos, et a vobis deduci in Judaeam. Cum ergo hoc voluissem, nunquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me EST, et NON? Fidelis autem Deus, quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo EST et NON: sed est in illo est[ non habet sed est in illo est]: Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit in illo EST et NON, sed EST in illo fuit. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo EST. Ideo et per ipsum: Amen Deo ad gloriam nostram. Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri. Nam fide statis.» EXPOSITIO.
13.1.2
More suo salutem praemittit, dicens: Paulus( quod nomen tam humilitatis quam auctoritatis est) Paulus inquam apostolus, id est legatus Christi Jesu: gloriam enim Christi annuntiat. Apostolus, dico, non per temerariam praesumptionem ut pseudo, sed per voluntatem, id est per beneplacitum Dei, et cum eo Timotheus frater, id est cooperator in opere Christi. Ideo Timotheum reponit, per quem primam Epistolam miserat, ut sciant sibi cognita esse omnia quae apud eos geruntur. Paulus, inquam, et Timotheus scribunt Ecclesiae, id est convocationi fidelium. Ecclesiae dico Dei, id est in qua gratia Dei tantum operatur, et non merita doctorum ut pseudo gloriantur. Ecclesiae dico quae est Corinthi. Corinthiorum utique Ecclesiae scribit cum omnibus, id est et omnibus sanctis, id est in baptismo per Christum sanctificatis: cum omnibus dico qui sunt in 157 universa Achaia. Quasi diceret: Ecclesiae Corinthi omnibusque Ecclesiis illi subjectis. Achaia enim dicitur provincia, in qua metropolis Corinthus sita erat. Vobis Corinthiis sit gratia, his qui peccaverunt secunda remissio: his qui bene correcti sunt, vel qui post acceptam fidem non peccaverunt, sit perseverantia gratiae bene custoditae. Et ei scilicet sit pax, id est bona tranquillitas animi a Deo qui potest: Patre nostro, qui pium ad nos affectum habet, et a Deo qui similiter potest, Jesu Christo, et vult: quia salvare nos officium ejus est. Nunc imprimis gratias agit Deo pro perseverantia eorum qui lapsi non fuerant, et pro correctione eorum, qui errore contempto bene se emendaverant: consolaturque eosdem exemplo suo, ut fortes sint in adversis, quaecunque oporteat eos pati, dicens: Quia vos in fide Christi laborare video, inde gratias agens dico: Benedictus sit Deus Domini nostri Jesu Christi: et Pater Domini nostri Jesu Christi. Deus ejus est, secundum quod Christus homo fuit: Pater Christi est, secundum deitatem in qua Filius aequalis est Patri: ipse tamen principium habens a Patre, non Pater ab eo. Qui si Jesu Christi Pater est, cum nos Christi filii simus: sic per Christum Deum Patrem habemus. Duo praedicta, Deus et Pater, spectant ad Christum: eadem duo quae sequuntur, spectant ad homines. Benedictus etiam sit qui Deus et Pater est Christi. Pater est etiam misericordiarum. Cum posset dicere dator misericordiarum, dixit pater: ut ostendat eum et datorem, et ex paterno affectu nobis bona dantem. Pater, inquam, misericordiarum, et Deus totius consolationis. Misericordiae dicuntur omnia dona Dei, seu dentur in adversis, seu in prosperis: consolatio autem dicitur tantum ubi fuit desolatio. Posset etiam dixisse, si vellet, pater consolationis et Deus misericordiarum, idemque esset. Deus dico consolationis non imperfectae, sed totius, id est perfectae. In quibuscunque enim desolamur, potens et praesto est consolari nos Deus; quia consolatio nunc eis fuerat opportunior: ideo circa bona consolationis magis immoratur, dicens: Qui Deus consolatur nos, me scilicet et condiscipulos meos, in tribulatione nostra, quam patimur. Nec in quadam tantum, sed in omni. Ubicunque enim tribulamur, facile vel difficile secundum modum tribulationis, praesto est medicina consolantis: consolatur, inquam, non solum ut nos liberet, sed etiam ut possimus et ipsi qui tribulamur consolari eos, qui modo videbamur desolati: et per exemplum patientiae nostrae, et per exhortationem sermonis. Consolari dico eos qui sunt in pressura tribulationum. Nec in quadam tantum, sed in omni pressura interiori vel exteriori, possumus eos consolari per exhortationem. Posset dicere per consolationem, sed ut ostenderet se non simpliciter consolari, sed etiam fortiores fieri: ait per exhortationem qua alii sancti et nos ipsi exhortamur a Deo: ut videntes Deum praesentem nobis in tribulatione, nihil dubitemus in quaecunque tormenta irrumpere, et alios ad exemplum ac virtutem patientiae, verbo et exemplo invitare.
13.1.3
Et vere exhortamur a Deo: quoniam sicut abundant passiones Christi, id est quas vel pro Christi nomine, vel pro exemplo Christi pro nobis passi sustinemus. Sicut enim passiones abundant in nobis, ita copiose abundat etiam consolatio nostra per Christum nos consolantem. Vel per Christum: quia per exemplum patientiae ejus consolamur. Et quaecunque patimur, et quandocunque consolamur, hoc non solum propter nos, sed etiam ad instructionem vestri: sive enim tribulamur, hoc fit pro vestri exhortatione, ut ad patiendas tribulationes fortes sitis, et sic pro salute aeterna habenda: sive etiam consolamur, hoc fit pro vestri consolatione, ut sciatis vos similiter a Deo in tribulatione consolandos, et sic pro futura salute habenda: sive etiam exhortamur: hoc totum fit pro vestri exhortatione, ut vos exemplo nostro et doctrina exhortati sitis ad meliora, et 158 sic pro habenda vobis salvatione. Videndum est quod haec verba, tribulamur, consolamur, exhortamur, hic in passiva significatione leguntur: vere totum pro vobis, quia quae tribulatio, consolatio et exhortatio operatur in vobis, verbo et exemplo nostro, tolerantiam passionum etiam earumdem quas patimur etiam nos, qui tantae auctoritatis apud Deum sumus: non ergo miremini, si vos inferiores Deus permittat vexari. Operatur in vobis tolerantiam, ut spes nostra habita pro vobis, qua et vos speramus in bono perseverare, et salutem aeternam apprehendere: ut haec spes sit firma, id est permanens: et veritate virtutis roborata. Non ait de vobis, sed pro vobis: ut ostendat suam charitatem pro bono eorum affectuose sollicitam esse. Patimur, inquam, scientes: quoniam sicut estis non dicam participes, sed socii passionum nostrarum, sic eritis etiam socii consolationis, quam futuram exspectamus nobis et vobis in gloria. Et per hoc quod socios eos vocat, multum animat ad patientiam. Ea occasione quia de passionibus loqui coepit, transit ad enumerandas difficultates, quas passus est in Asia; hoc autem facit ne possent objicere Corinthii: Exemplo tuo nos, Paule, provocas ad ferendas tribulationes, qui nunquam fortasse tam graviter ut nos tribulatus es. Littera sic jungitur: Bene dico patimur: nam nos supra modum gravati sumus in Asia. Sed priusquam hoc dicat, praemittit unde intendant totum spectare ad sese quidquid dicturus est. Gravati quidem sumus: et hoc non volumus vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia. Ibi enim apud Ephesum, quia puellam spiritum pythonis habentem mundavit, et sic dominis ejus quaestum quem de divinatione puellae habebant abstulit: instinctu eorum tota civitas irruit in eum. Cumque rationem reddere vellet, ne audiretur conclamabant: Magna Diana Ephesiorum. Ibique tot verberibus afflixerunt eum, ut in platea velut mortuus relinqueretur: hoc, inquam, nolo vos ignorare, quoniam ibi apud Ephesum gravati sumus supra modum priorum tribulationum, et supra humanam virtutem. Virtus enim hominis tanta pati non posset. Ita utique gravati sumus, ut taederet nos, non dico pati, sed etiam vivere: nec tantum taeduit nos vivere, sed etiam ipsi habuimus in nobis, id est in anima nostra responsum mortis: quia consulentes animam nostram, si forte vivi evaderemus, respondebat nobis mortem. Ne per hoc quod dicit, taedebat nos in tormentis vivere, putaretur sibi contraire, ubi ait: Consolatur nos Deus in omni tribulatione, contra hoc ait: Ideo tantum gravati sumus usque ad taedium vitae et responsum mortis, ut non simus fidentes in nobis, id est viribus nostris nihil ascribamus: sed in Deo tantum confidamus, qui suscitat mortuos: me enim de morte, id est de eo pro quo alius homo moreretur, liberavit: qui etiam frequenter eripuit nos de tantis periculis quae passi sumus, in quem euntes bene agendo speramus, quoniam ut olim, sic etiam adhuc in futuro eripiet, in hac ereptione adjuvantibus aliis fidelibus et vobis in oratione, id est per orationem factam pro nobis: sic dico adjuvantibus, ut per multos adjutores agantur Deo gratiae pro nobis: gratiae dico ejus donationis, id est patientiae et spei: et omnis bonae donationis quae in nobis est. Agantur dico ex personis multarum facierum, id est ex personis multiplici facie virtutum variatis. Sicut enim homo facie distinguitur ab alio, sic in Ecclesia hic per humilitatem quasi facie distinguitur ab alio: et alius per patientiam ab isto, et sic membra Ecclesiae diversas virtutes distinctas habent facies. Ex personis autem multarum facierum, id est varietate virtutum distinctis, agantur gratiae Deo pro nobis. Vel ita: Ex personis multarum facierum, id est ex diversitate aetatum et sexus: personas multarum facierum vocans pueros, juvenes et caeteras aetates utriusque sexus. Vel ita: Agantur pro nobis gratiae 159 donationis quae est in nobis. Agantur dico per multos, et quod dico per multos, hoc est ex personis multarum facierum. Per hoc quod ait, vobis adjuvantibus pro nobis satis commendat et allicit eos sibi quos tanti facit: ut pro Apostolo intercedere digni sint. In his enim verbis parificat eos sibi.
13.1.4
Hucusque de Corinthiis perfectos consolatus est. Hic transire videtur ad illos, qui nondum satis correcti, adhaerebant pseudomagistris: memorans hic quam digne conversatus sit apud eos: et quomodo in nullo gravis fuerit eis a quibus nec victualia recepit dicens: Dignum utique est, ut gratias agatis pro nobis: nam nos conversati sumus apud vos in simplicitate et sinceritate. Sed priusquam hoc dicat, praemittit testimonium hujus rei, dicens: Et si vos negetis nos bene conservatos esse apud vos, non curo. Nam gloria nostra haec est, id est in hoc multum de puritate meae conversationis glorior, habens testimonium conscientiae nostrae. Conscientia enim mihi testis est quod in simplicitate non ut defraudarem vobis res vestras ut pseudo, sed in simplicitate nihil a vobis accipiens: et in sinceritate Dei, id est in puritate fidei: non admiscens( ut illi) falsa veris: et non in sapientia carnali: non enim adhaesi carnalibus documentis ut illi: sed in gratia Dei, id est in magnificando gratiam Dei: ex qua omne bonum et nihil ex carnali sapientia: in gratia, inquam, Dei conversati sumus in hoc mundo: abundantius tamen conversati sumus ad vos apud quos majora sustinui, cum nihil a vobis reciperem, ne arguendi vos auctoritatem amitterem. Dicerent Corinthii: Ideo Paulus hic conversationis suae memoriam facit; ut quod olim non accepit, modo multiplicatum recipiat. Contra hoc Paulus: Ne putetis intentione accipiendi a vobis conversationem meam apud vos memorare. Non enim alia in hac Epistola scribimus vobis, quam quae in priori epistola legistis: in qua scripsi me nihil accepturum a vobis. Nec alia modo scribimus quam vos cognovistis de nobis: quandiu apud vos fuimus, nihil a vobis accipiendo: sed de labore manuum vivendo. Et sicut tunc cognovistis: sic etiam spero quod usque in finem cognoscetis, me nihil accipere a vobis: sicut jam etiam cognovistis nos manentes apud vos. Cognovistis dico ex parte, id est secundum opus quod exterius videbatis: sed aliam partem, id est voluntatem, ignorabatis: ideo talem me volui cognosci, scilicet nihil accipientem a vobis: quia nos sumus gloria vestra, sicut et vos nostra, id est, quia volui me gloriari in obedientia vestra: et vos gloriari in doctrina nostra: quae utique gloria non esset, si gravarem vos, temporalia a vobis accipiendo. Malletis enim repellere Doctorem, quam eum sustentare: quae gloria mihi de vobis et vobis de me apparebit in die Domini nostri Jesu Christi: quando vos de obedientia exhibita, ego de doctrina remunerabimur. Transit iterum ad aliud: Illi enim accusabant eum de levitate, quia in priori Epistola dixerat se venturum ad eos, et non venerat. De mendacio autem non poterant eum arguere. Dixerat enim: Veniam si Dominus permiserit. Littera sic jungitur: Et hac confidentia, vel quia simpliciter et sincere conversatus sum apud vos; vel quia vos estis gloria mea, ego vestra: hac, inquam, vel hac confidentia volui venire ad vos: prius quidem volui, sed modo nolo. Volui utique tunc, ut per adventum meum haberetis secundam gratiam, id est quia post baptismum peccastis in secundam remissionem, et volui per vos transire in Macedoniam: et a Macedonia revertens, iterum volui venire ad vos: et a vobis volui deduci in Judaeam. Et quia sic prius volui: ergo cum voluissem hoc, id est venire ad vos, nunquid usus sum levitate, quia non veni sicut prius volui? Aut quia non veni, an ea quae cogito secundum carnem, id est carnale commodum cogito, ut ideo venire dimiserim, quia nihil me a vobis sperarem recepturum? an, inquam, secundum carnem cogito ut propterea sit apud me, est, et non, id est. affirmatio et negatio de 160 eodem? Quod apud me non sit, est et non, apparet in illo sermone qui noster sermo fuit apud vos dum praesens essem inter vos: quia in illo sermone tunc habito non fuit est et non, id est affirmatio et negatio de eodem: et quod ita sit: Deus qui fidelis est et verax hoc novit. Vel aliter: Vere apud me non fuit est et non: quia Deus fidelis, id est verax est. Cum autem Deus doctores veritatis se daturum promiserit: si me doctorem falsitatis instituit, profecto mendacii reus est. Et quod Deus sit fidelis promittens doctores veritatis apparet in eo: quia sermo noster qui fuit apud vos, in illo sermone non fuit: est et non. Vere Deus fidelis est: nam in Christo Jesu qui Christus Jesus Filius Dei est, qui etiam Christus praedicatus est in vobis per nos: scilicet per me et Silvanum et Timotheum. In illo Christo non fuit est et non, id est affirmatio et negatio de eodem: sed semper fuit in illo est, id est veritas seu negando, seu affirmando. Vere in illo non fuit est et non: nam quotquot sunt promissiones Dei Patris in illo sunt est, id est verae et completae; vel etiam similiter. Et quia per Christum completae sunt promissiones Dei patris in illo sunt est, id est verae et completae sunt promissiones Dei: ideo et per ipsum Christum dicimus amen, id est ita esse completum sicut promissum est, et hoc totum Deo, id est ad gloriam Dei, et ad gloriam nostram, quia per veritatem Dei comprobatur veritas nostra. Licet dicam ad gloriam nostram tamen non nobis, sed Deo debetur gloria: qui Deus confirmat nos vobiscum ut veritas in vobis sit: et hoc in Christo. Qui etiam Deus unxit nos oleo sanctificationis in baptismate. Qui etiam signavit nos, id est signum discretionis ab aliis( scilicet virtutes) dedit nobis. Qui etiam pignus spiritus dedit, id est Spiritum sanctum ut sit nobis arrha futurae gloriae: quem spiritum dedit in cordibus nostris habitatorem continuum. Et cum Spiritus sanctus sit in nobis, non est credendum, quod levitas vel mendacium fuerit in nobis.
13.1.5
Postquam se excusavit, quod nec pro levitate, neque secundum carnem cogitans ad eos venire dimiserit, subdit causam quare non venerit, dicens: Pro levitate, vel quia carnaliter cogitarem venire non dimisi: sed ideo ut parcerem vobis non veni. Et ut credatis, ut vobis parcerem me non venisse, ego invoco Deum testem hujus rei. Mali quidem negligentes offendere Deum, testem falsitatis non multum curarent advocare Deum: sed Paulus qui se totum in Deo posuerat, non praesumeret Deum facere testem ejus rei, quam veram non intelligeret. Aliter enim agens, mendacii Deum argueret. Deum utique invoco testem: non solum contra corpus, ut si mendax fuero, in solo me puniat corpore, sed etiam in, id est contra animam meam, ut perdat eam cum corpore si mendacii testem facio Deum. Inde Deum advoco testem: quod parcens vobis, id est ut commodius possem parcere vobis, non veni Corinthum ultra, id est ulterius quam prima vice.
13.1.6
Priusquam dicat in quo eis non veniendo pepercerit, determinat hic quod ait, parcens. Corinthii enim insidiantes verbis ejus, dicerent: Ita ais te pepercisse, ac si regia potestate habeas nos cogere ex tua voluntate. Parcens non ideo dico, quia nos dominamur fidei vestrae: fides enim res est voluntaria, non necessitate dominii cogenda. Dominari autem dicitur in potestatibus illis, ubi filius succedit patri usu necessario: sed in praelatis Ecclesiae( etiam in saecularibus qui non lege successionis, sed per electionem praesunt) potius dici debet servitus quam dominium. Ideo ait non dominamur fidei vestrae: sed sumus adjutores vestri, non cessantes orare Deum pro correctione vestri, adjutores dico gaudii vestri: in illa enim re vos adjuvamus de qua habituri estis permanens gaudium: quare nobis obsequi debetis. Vere non dominamur vobis: nam vos statis fide: quae voluntatis res est, non necessitatis, si vos statis.
13.2.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. 161 CAPUT II.
13.2.1
« Statui autem hoc ipsum apud me: ne iterum in tristitia venirem ad vos. Si enim ego contristo vos: et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere; confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas: non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vobis. Si quis autem contristavit me, non me contristavit; sed ex parte, ut non onerem omnes vos. Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec quae fit a pluribus, ita ut e contrario magis donetis et consolemini: ne forte abundantiori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. Ideo enim et scripsi vobis, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, donavi propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes ejus. Cum venissem autem Troadem, propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum: sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus? Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei: sed ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.» EXPOSITIO.
13.2.2
Postquam determinavit quomodo dixerit parcens; determinat in quo pepercerit, dicens: Ego utique non veni Corinthum, sed statui hoc ipsum quod in priori Epistola statueram. Statui, inquam, apud me, non praecipitio inconsideratae sententiae, sed apud me diligenter pertractans ex consilio statui, ne iterum venirem ad vos in tristitia, id est ad contristandum vos. Iterum dicit, quia in prima Epistola venerat contristari eos, quia lapsi fuerant in peccatum: si non praesentialiter, tamen per epistolam. Vel ita: Ego jam semel veneram, sed ideo nolui iterum venire, ne adventus meus esset vobis in tristitia. Ideo Paulus venire noluit, quia si praesens fieret, oporteret eum, ut impoenitentes severitate judicii removeret ab Ecclesia: quia praesens non posset uti tanta lenitate, videns mala eorum: quanta temperantia erga illos per Epistolam utitur, et sic malum hoc eveniret: ut cum in unitatem Ecclesiae eos revocare deberet: potius per districtionem justitiae eos ab invicem separaret, quos absens per lenitatem misericordiae, ad unitatem revocare potuisset, quod utique fecit. Ideo nolui iterum venire: quia si ego contristo vos quocunque modo, quis est in vobis qui me laetificet, nisi ille qui contristatur ex me, id est secundum meam voluntatem, ut contristatus de peccato poeniteat? Quod si venirem, non fieret ut aliquis me hoc modo laetificaret. Me enim praesente districtio justitiae magis vos deterreret quam ad poenitentiam suaderet. Illud etiam innuit, ac si diceret: Propter Deum quidem poenitere debuissetis et( ut illud omittam) pro eo solo ut me doctorem vestrum laetificaretis. Et hoc ipsum, scilicet ne veniens in tristitia neminem qui me laetificaret invenirem, scripsi vobis ideo: ut cum praesentialiter venero, non habeam tristitiam super tristitiam. Hujusmodi quidem tristitiam audiens vos peccasse habebo secundam, si veniens vos incorrectos invenero: utque vos correctos inveniam scribo nunc me in eo laetificari tantum qui ad poenitentiam contristatur. Tristitiam dico habeam de vobis incorrectis: 162 de quibus modo primum oportuerat me gaudere bene correctis. Et revera gaudebo sicut oportuit. Nam confidens sum in omnibus vobis, quod de correctione vestri gaudebo: propterea quia quandiu eram apud vos, gaudium meum erat gaudium omnium vestrum: quia ut primum videbatis me gaudentem, etiam non intellecta re de qua gaudebam pia affectione congaudebatis mihi: et propterea confido quod revera de vobis correctis gaudebo. Vel ita: Confidens sum in vobis, quia gaudium meum est gaudium omnium vestrum, id est quod gaudium quod futurum exspecto( ut digni sitis habere Deum oro) et vos habituros confido. Ideo ait confidens in omnibus, ne peccantes putarent Paulum diffidere de salvatione sui. Quia dixit tristitiam habeam super tristitiam, dicerent illi: Habuistine tristitiam? Utique habui. Nam ego scripsi vobis ex multa tribulatione corporis, jejunando, vigilando, ut Deus parceret vobis: et ex multa angustia cordis sollicitus de salute vestra scripsi vobis, affligendo me per multas lacrymas. Nec ideo me tribulatum et angustiatum esse memoro, ut vos mecum contristemini: sed ut sciatis quantam charitatem habeam ad omnes. Charitatem dico abundantius in vobis ostensam: apud quos et diutius mansi: et nihil a vobis recipiens, de labore manuum vixi. Ostensa causa, quare ad eos non venerit, quae causa ad suasionem correctionis idonea fuit, subdit de illo quem ab Ecclesia separari jusserat in alia Epistola: quia duxerat uxorem patris: cujus poenitentiam( quia audivit indulgentia dignam) scribit Ecclesiae Corinthiorum, ut cum recipiant: scientes Paulum indulsisse illi. Littera sic jungitur: Nolo ut vos contristemini; sed si quis contristavit me( ut ille qui uxorem patris duxit) non me tantum contristavit, sed vos: et hoc ex parte: non enim omnes contristati estis, sed boni tantum condoluere fratri peccanti. Ex parte ideo dico: ut non onerem omnes eos, id est indignum est hoc onus imponere vobis omnibus, ut fratri non compatiamini. Hoc autem ironice dicit propter eos qui superbierunt de lapsu fratris, cui condolere debuerant; vel ita: Non me contristavit tantum; sed vos ex parte, id est secundum partem bonorum: et hanc partem excipio, ut non onerem omnes vos de contemptu peccantis fratris: quidam enim vestrum( sicut justum erat) condoluerunt. De illo autem qui me et vos contristavit, scitote quoniam sufficit illi qui est ejusmodi, id est tantae fragilitatis: quod( si nimia districtione vexetur) desperabit. Illi, inquam, sufficit haec objurgatio, qua eum objurgati estis, pellendo ab Ecclesia pro peccato. Objurgatio dico, quae fit illi a pluribus peccanti fratri juste condolentibus sufficit: ita ut vos e contrario agentes, ut sicut ab Ecclesia prius separastis, nunc e contrario Ecclesiae eum restituatis. E contrario, inquam, sicut amplius objurgastis et ille patienter sustulit, ita magis donetis, id est remittatis ei peccatum suum, et ne putet hoc vos agere, quasi non curantes de eo, consolemini eum frequenter per consolationes Scripturarum. Ideo dico donetis et consolemini, ne forte( quod cito contingere posset) hic qui est ejusmodi, id est multae fragilitatis, absorbeatur, id est desperans deglutiatur abundantiori tristitia. Si enim supra modum coerceatis eum, desperabit de salute: et cito revolvetur etiam in deterius peccatum. Melior est enim misericordia ad salutem quam severitas justitiae generans desperationem. Propter quod, ne ille absorbeatur cum possem imperare: magis ex charitate, obsecro vos ut charitatem bene incoeptam( charitas enim fuit quod eum ex praecepto meo, ut corrigeretur ab Ecclesia expulistis) obsecro, inquam, ut charitatem hanc confirmetis, id est firmam et perfectam ostendatis in illum, indulgendo, et in Ecclesiam recipiendo, quam charitatem incoepistis eum abjiciendo. Debetis indulgere ei: nam ideo scripsi, ut coeptam charitatem consummetis: et ut cognoscam experimentum vestrum, id est vos expertos cum eum ab Ecclesia ex 163 obedientia separastis; cognoscam, dico, an obedientes sitis in omnibus, ut sicut prius obedistis eum removendo, sic nunc obediatis indulgendo ipsi. Et, sicut moneo, debetis indulgere: quia si vos alicui condonastis aliquid, et ego vobiscum indulsi
13.2.3
Dicerent illi: Donasti fortasse, sed non propter nos. Ita, inquam: nam quod ego donavi, si aliquando donavi aliquid, hoc propter vos donavi. Ubi ita dictum suum reprimit: Si quid donavi, ostendit se paucis indulsisse pro alio, ut nos admoneat non pro carnali dilectione, sed magis pro fructu poenitentiae dimittenda esse peccata. Iterum ille. Quid inde si tu condonasti? Multum utique quia hoc donavi in persona Christi, idem valuit illi cui donavi ac si Christus donaret ei in propria persona. Oportet utique vos indulgere ei tum propter me, propterea ut non circumveniamur, id est ne decipiamur a Satana. Sicut enim in nimia mollitie decipit, sic in severitate quae supra modum est, diabolus circumvenit: ideo moneo ne circumveniamini a Satana: quia nos non ignoramus cogitationes ejus Satanae, quam versutae sint: ubi etiam intelligimus virtutem, ut in disciplinando peccatore suam inferat fallaciam. Ostendit iterum Paulus, quod culpa eorum fuit, dum propositum veniendi ad eos mutavit, quia eos incorrectos audivit. Non ultra veni Corinthum, sed veni usque Troadem. Cum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi praedicandum:( ubique enim praedicabant) et cum ibi, Troade, esset mihi apertum ostium, id est, mentes eorum paratae essent ad recipiendum verbum Christi, et hoc in Domino( Dominus enim corda eorum aperiebat) cum ita venissem, non habui requiem spiritui meo. Requiem se dicit non habuisse, quia in praedicando non potuit tunc laborare. Requiem non habui, eo quod non inveni in Troade fratrem meum Titum. Per Timotheum et Titum epistolam primam Corinthiis miserat: Timotheus autem reversus erat ad Paulum: sed Titus detinebatur adhuc Corinthi, laborando de correctione eorum. Hoc autem quod propter absentiam Titi Troadibus praedicare non potuit, culpa fuit Corinthiorum, quorum incorrectio Titum detinebat. Propter Titum noluit Troade praedicare Paulus: vel quia Titus prius eis praedicaverat, ne Paulus, eo absente praedicans, videretur minuere potestatem Titi. Vel quia Titus interpres erat Pauli, et linguam eorum expressius loqui poterat. Non utique requiem habui, sed valefaciens eis, Troadibus, profectus sum in Macedoniam. Hi Macedones in magno honore susceperunt Apostolum: ut etiam de rebus eorum quidquid vellet, disponere posset.
13.2.4
Hic incipit Paulus magnificare se, et ministerium suum: et pseudoapostolos multipliciter deprimere, quia quidam Corinthiorum illos praeferebant Paulo Profectus sum in Macedoniam: ibi autem sum constitutus triumphator in Christo, et inde gratias ago Deo qui semper triumphat nos, id est triumphare nos facit in Christo Jesu, id est per Christum Jesum, in quo non triumphant pseudo: et qui Deus manifestat odorem notitiae suae, id est Christum: per cujus humanitatem odoramus divinam et indivisibilem essentiam. Vel manifestat per nos odorem suae notitiae, id est praedicationem nostram, per quam virtus Dei manifestatur in omni loco quo praedicamus. Manifestat utique per nos: quia nos sumus bonus odor Christi, id est si quis puritatem actuum nostrorum considerat, potest odorare bonitatem Christi, cujus nos sumus ministri. Bonus, inquam, odor sumus: et si non quibusdam incredulis, tamen Deo, qui videt interiora cordis nostri. Bonus, inquam, odor sumus quantum ad Deum; et in his qui salvi fiunt per Evangelium nostrum, et in his qui pereunt, per contemptum ejusdem Evangelii, quantum ad Deum; in utrisque salvandis et perituris bonus odor sumus: sed quantum ad homines, aliis quidem sumus odor mortis. Increduli enim audientes a nobis fidem Christi, dicunt se odorare rem mortiferam. 164 Odor mortis, dico, valens eis in mortem, id est ad damnationem. Aliis autem, id est fidelibus, sumus odor vitae. Per doctrinam enim nostram odorant vitam justitiae, eundo sic in vitam aeternam. Deus per nos manifestat odorem justitiae suae: et ad haec manifestanda quis inter pseudo tam idoneus sicut ego et coapostoli mei? Nemo utique tam idoneus: nam nos non sumus sicut plurimi, scilicet pseudo, adulterantes verbum Dei: sicut enim adulter rem alterius usurpat illicite, sic pseudo ministerium praedicationis a nemine sibi injunctum. Sicut etiam adulter fructum sobolis non quaerit in opere turpitudinis suae, sed solummodo explere libidinem: sic illi pseudo solummodo ut lucrari possint temporalia, non curant de eis quos docent, sive pereant, sive non pereant. Non, inquam, adulteramus verbum Dei: sed loquimur ex sinceritate, id est secundum puram fidei veritatem. Non iterum adulteramus: sed loquimur in Christo, id est secundum fidem et institutionem Christi loquimur ex Deo, id est secundum quod Deus loqui insinuat; et coram Deo, id est in beneplacito Dei.
13.3.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT III.
13.3.1
« Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut nunquid egemus( sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus, manifestati, quoniam epistola estis Christi, ministrata a nobis et scripta, non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quia si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus quae evacuatur, quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur per gloriam est, multo magis quod manet in gloria est. Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur. Et non sicut Moyses« ponebat velamen super faciem suam,» ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur, sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quod in Christo evacuatur, sed usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen.« Dominus autem spiritus est.» Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu.» EXPOSITIO.
13.3.2
Et quia dico nemo ad haec tam idoneus, dicitis propterea quod iterum, ut in alia Epistola ubi dicebam Omnibus omnia factus sum etc., incipimus commendare, id est magnificare nosmetipsos. Non utique: sed ministerium Dei in nobis. Aut nunquid egemus sicut quidam( scilicet pseudo) commendatitiis epistolis missis ab aliis ad vos; aut ex vobis, missis ad alios? Illi enim pseudo, ut magis possent lucrari, cum transibant de loco ad locum, precabantur ut illi a quibus irent commendarent eos per epistolas, illis ad quos transibant. Ego utique non egeo epistolis commendatiis: nam vos estis nostra epistola, quia signaculum mei apostolatus, qui vos in fide Christi fundavi. Epistola dico scripta in cordibus nostris, fidem enim vestram nunquam obliviscimur: sed de salute vestra sollicite Deum rogamus: 165 quae epistola scitur ab omnibus. Omnes enim sciunt vos per me ad fidem conversos, et quae Epistola legitur ab omnibus. Si quis enim velit cognoscere qualis sim in vobis, me legit et cognoscit. Vos dico manifestati, quoniam estis epistola Christi: quia fides vestra et bona vita ostendit virtutem Christi. Epistola Christi dico, ministrata a nobis. Per hoc enim quod estis mea epistola qui vos instruxi, ego autem epistola Christi, sic me mediante estis epistola Christi: quem Christum vobis dispensavi. Epistola dico scripta, non atramento, id est non delebiliter. Vel atramento, id est aliqua contagione ut pseudo suos sequaces polluunt. sed scripta Spiritu Dei, id est indelebiliter. Dei dico vivi, qui et vos perpetuo vivere faciet: non iterum scripta in tabulis lapideis, id est induratis, et verbum Dei non sentientibus: sed scripta in talibus carnalibus, id est sensibilibus: et verbum Dei ad fructum faciendum suscipientibus. Tabulis dico cordis, id est interioris intellectus, ubi ait: In tabulis lapideis, mittit nos ad memoriam veteris legis, quae data est in lapideis tabulis, significans corda Judaeorum lapidea. Quia sicut lapis sculpturam quidem recipit, sed nihil sentit; sic corda Judaeorum, corticem quidem legis, id est carnalem intellectum susceperunt: sed medulam legis spiritualem, scilicet, intellectum non senserunt: Dixit superius. Nemo tam idoneus ut ego: iterum vos estis epistola mea, et per me estis epistola Christi, et ad haec subdit talem fiduciam, scilicet, quod fiducialiter dixi me magis idoneum, etc. Hanc talem fiduciam non nobis praesumimus referendam: sed habemus hanc fiduciam referendam ad Deum. Quia enim idoneus sum, quod vos estis epistola mea: hoc totum Deus operatur. Habemus, inquam, ad Deum, et per Christum mediantem: Christus enim secundum imperium Dei consecravit me idoneum Apostolum. Fiduciam utique hanc habemus ad Deum: non ita quod sufficientes simus cogitare, nedum operari aliquid a nobis, id est utilitatem nostram. Quasi hoc possit esse ex nobis, id est ex viribus nostris, sine cooperante gratia Dei. Et licet nihil sufficiamus ex nobis, tamen sufficimus; sed illa sufficientia nostra non tantum cogitandi, sed, sicut praemissum est, idonee operandi. Omnis haec sufficientia qualiscunque sit, ex Deo est.
13.3.3
Commendavit personam suam satis: nunc commendat ministerium suum, quod iterum retorquebit ad commendationem sui, dicens: Qui Deus fecit nos idoneos ministros. Quomodo idoneos supra satis ostendit, sed cujus rei ministri sint, illud subdit: Ministros dico novi testamenti. Vetus Testamentum prius fuit, quod et delendum erat per Novum, et carnales secundum carnalitatem instruens.
13.3.4
Sed Evangelium testamentum novum est, docens et innovans spiritum hominis, nec alio testamento immutandum. Ministros dico Novi Testamenti existentis: non in littera tantum, ut Vetus: sed in spiritu et littera. Vetus enim lex litteralia quidem praecepta dabat, sed quia gratiam Spiritus non habebat, ideo magis nocebat quam adjuvaret. Ideo dico novum testamentum esse in spiritu; quia si in littera tantum esset, occideret. Littera enim occidit, sed spiritus vivificat. Lex vetus quae in littera tantum existebat, occidere dicitur: non quia Deus dator legis, vel Moyses minister legis hoc faceret: sed impia carnalitas hominum, quae non promeruit ut haberet adjutricem gratiam cum littera. Quae littera ideo occidit, quia auget concupiscentiam peccati, dum prohibet: natura est enim nostrae fragilitatis, ut avidius ruat in vetitum: cumulat etiam peccatum praevaricationis, quod non erat ante legem datam. Littera quidem sic occidit: sed Spiritus, id est Evangelium cum adjutore spiritu datum, facit vivere in justitia. Commendato Evangelio suo, eamdem commendationem refundit in se, dicens: Et quia minister sum testamenti, existentis in spiritu, merito spiritualis administrationis habebo 166 gloriam. Vere ministratio spiritus erit mihi in gloria; quia ministratio mortis fuit Moysi in gloria. Hoc ita ait: Quia si ministratio mortis, id est veteris legis: quae et concupiscentia majore et nova praevaricatione mortem inferebat: Si, inquam, ministratio haec mortis litteris tantum formata non adjutorio spiritus proficua facta: formata dico in lapidibus. In tabulis enim lapideis lex Moysi data fuit, ut significaret lapidea corda Judaeorum. Si, inquam, haec ministratio fuit Moysi valens in habenda gloria: ita dico in gloria, ut filii Israel non possent intendere in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae gloria evacuatur. Hanc enim gloriam vultus scimus cito elapsam a Moyse. Si, inquam, ministratio mortis fuit Moysi in tanta gloria: quomodo ministratio spiritus, id est Evangelii cum quo per manus meas Spiritus sanctus administratur; quomodo hoc non erit mihi magis valens in habenda gloria quam Moysi? Non hoc dicit ut se merito praeferat Moysi, sed sola dignitate ministerii. Per manus enim Moysi praecepta sola dabantur, nulla gratia: sed a Paulo et praecepta: et per impositionem manus ejus, gratia Spiritus sancti adjuvans, ut quae praecipiebantur, posset homo operari. Quia ait in faciem Moysi non posse intendere Judaeos, signum erat quod spiritualem intellectum legis capere non poterant: quem facies, id est intellectus Moysi lucide cognoscebat. Iterum quod gloria vultus ejus evacuata est: signicavit illa quae ministrabat temporalia esse, non permanentia, pro quibus temporalem habebat gloriam. Vere ministratio spiritus erit mihi in gloria; nam administrare spiritum, est administrare justitiam. Ministerium autem justitiae est valens in habenda gloria. Nam si ministratio damnationis, id est veteris legis, quae et peccatum et praevaricationem peccati fecit; si, inquam, haec ministratio Moysi est in gloria, multo magis ministerium, id est administratio justitiae abundat mihi in gloria. Abundat ideo, quia gloria mea permanens, illa transitoria. Ubi supra ait: Ministratio mortis, mortem peccatum intelligit. Hic autem per damnationem, poenam peccati accipit. Vere ministratio mea abundat in gloria multo magis; nam nec glorificatum est, id est non debet dici glorificatum hoc quod claruit in hac parte, id est in facie Moysi propter excellentem gloriam, id est ad comparationem gloriae meae excellentioris. Vel ita: Non debet dici glorificatum illud quod claruit in Moyse in hac parte, id est respectu hujus meae partis: propter excellentem gloriam, quae partis meae est, et non partis Moysi. Vere gloria mea super excellens est, nam mea permanet: illa autem transit. Et vere illud quod manet est in gloria mihi, si Vetus Testamentum quod evacuatur Moysi est per gloriam: idem valet quod in gloria: multo magis Evangelium meum quod permanet est mihi sufficiens in habenda gloria.
13.3.5
Notandum est quod prius ait se ministrare spiritum, per spiritum vero justitiam, deinde quod permanet; Moyses vero ministravit litteram contra spiritum; damnationem contra justitiam. Hoc quod evacuatur, contra hoc quod permanet. Et sicut damnatio effectus est peccati, sic justitia effectus spiritus. Hucusque ministerium suum ministerio veteris legis praetulit, ubique deprimens pseudo, qui veterem legem reducebant. Si enim Moyses minister mortis est et damnationis, quanto magis hi qui tanta indignitate inferiores sunt Moyse? Quia excellentem gloriam exspectamus: igitur nos habentes talem spem( scilicet permanentis gloriae) utimur multa fiducia: non reprimentes verbum Dei formidine cujuscunque difficultatis. Utimur quidem fiducia: et non facimus sicut Moyses, qui ponebat velamen super faciem suam; ideo, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus: quod velamen modo per Evangelium nostrum evacuatur. In Evangelio enim aperitur quidquid in figuris veteris legis claudebatur. Diceret 167 ille: Quare dicis velamen legis evacuatum, quae sicut prius ita et nunc obscuratur? Contra hoc Paulus: Evacuatum est quidem velamen legis, sed sensus impiorum peccato infidelitatis sunt obtusi. Et vere obtusi: nam a tempore datae legis usque in hodiernum diem meum, id velamen ipsum quale prius erat, manet in lectione Veteris Testamenti non revelatum. Cum enim infidelibus exponuntur figurae veteris legis, infidelitas claudit corda eorum, et sic velamen legis non est illis revelatum. Non quia Evangelium nostrum hoc velamentum non auferat, sed quoniam non accedunt ad Christum: in quo Christo, id est in fide cujus, evacuatur hoc velamen. Velamen quidem est Veteri Testamento, non ideo quin Vetus Testamentum per Evangelium apertum sit, sed quia usque in hodiernum diem, cum legitur et exponitur eis: Moyses, velamen infidelitatis est positum super impoenitens cor eorum, quod velamen evacuatum est in Christo, ad quem converti nolunt. Et quod ita dicendum sit, sequens littera innuit: Velamen super cor eorum, quia non accedunt ad Christum: sed cum conversi fuerint ad Dominum, ablato prius velamine cordis ex quo animum poenitendi habuerunt; auferetur deinde velamen intelligentiae, et aperte cognoscent mysteria legis. Vere, quia convertentur ad Dominum, auferetur velamen. Nam Dominus est spiritus: ubi autem spiritus est Domini, id est, spiritus Dominus intransitive dictum; vel, spiritus Domini transitive, Deus enim seipsum dat: ubi autem est spiritus Domini, ibi remoto velamine est libertas intelligentiae. Quod si Dominus est spiritus, spiritus autem aufert velamen, quia est libertas, igitur conversis ad Dominum auferetur velamen. Ubi est spiritus Domini, ibi est libertas. Nos vero habemus spiritum Domini: Habemus utique. Nam nos discipuli Christi revelata facie, id est illuminata mente, speculantes de alto virtutum in quo positi sumus. Vel speculantes, id est, per speculum nondum perfecte intuentes. Vel hoc vel illo modo speculantes gloriam Domini, id est essentiam Deitatis: transformamur in eamdem imaginem: quia quam subtiliter Christus scripturas intelligit, idem per spiritum nos docuit. Transformabimur plenius resumendo impassibilitatem eamdem et immortalitatem. Transformamur dico a claritate virtutis, eundo in majorem claritatem. Vel a claritate fidei et spei, quae nunc est, translati in claritatem rei, ut videamus Deum sicuti est. Transformamur, inquam, a claritate in claritatem tanquam a spiritu Domini, id est, quanto dignius et magis egregie spiritus Domini valet hoc efficere.
13.4.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT IV
13.4.1
« Ideo habentes hanc administrationem, juxta quod misericordiam[ Dei] consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei: sed in manifestatione veritatis, commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Quia si etiam opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt, est opertum: in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago[ invisibilis] Dei. Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum. Nos autem servos vestros per Jesum, quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Jesu Christi. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. Aporiamur, sed non destituimur. Persecutionem patimur, sed non derelinquimur. Humiliamur, sed non confundimur. Dejicimur, sed non perimus. Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes: ut 168 et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est:« Credidi propter quod locutus sum,» et nos credimus, propter quod et loquimur: scientes, quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos; ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. Propter quod non deficimus: sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.» EXPOSITIO.
13.4.2
Et ideo quia speculamur gloriam Domini, eundo a claritate in claritatem. Nos propterea habentes hanc ministrationem Evangelii, non propter meritum nostrum nobis traditam, sed juxta quod consecuti sumus misericordiam a Deo, non deficimus in hac administratione, quaecunque adversa se nobis ingerant: sed abdicamus non solum aperta, sed etiam occulta dedecoris, id est peccati hominem dedecorantis. Nos dico non ambulantes in astutia extorquendae pecuniae, ut pseudo a subditis: neque adulterantes verbum Dei, ut pseudo; sed, praedicando in manifestatione purae veritatis: non enim ut illi curamus apposite loqui ad persuadendum, sed commendantes puritate sermonis et vitae nosmetipsos, non ad oculum, ut illi, sed ad omnem conscientiam hominum. Licet enim verbo nos insequantur, tamen apud se laudant puritatem nostram. Commendantes dico coram Deo, id est in beneplacito Dei: cui placere pseudo parum, aut nihil curent. Vel ita: Quia ita sit de nobis, hoc dico coram Deo, ut ipse nobis testis sit, qui solus occulta nostra novit.
13.4.3
Quia dixit ibi in manifestatione veritatis, objiceret ille quibusdam occultatum esse Evangelium. Contra quod ait: Utique nos evangelizamus in manifestatione: quod etiam, si opertum est Evangelium nostrum, scitote quod opertum est in his, id est in peccato eorum, qui per infidelitatem pereunt: in quibus pereuntibus, excaecavit mentes eorum: quia adhuc infidelium Deus hujus saeculi, id est diabolus, qui his qui de mundo sunt dominatur; juxta illud:« Princeps mundi hujus ejicietur.» Vel dicamus: Deus hujus saeculi, id est qui non tantum coelestia, sed etiam terrena gubernat. Fuit enim error quorumdam, Deum coelestia gubernare tantum, terrena solo casu fortunae volvere. Vel ita: Deus hujus saeculi. Homines enim de mundo diversos sibi deos faciunt. Hic avaritiam colit, ille voluptatem, et ab hujusmodi deo excaecantur. Excaecavit ita ut illuminatio Evangelii, id est illuminatum Evangelium non fulgeat, sed opertum sit illis. Evangelii dico gloriae Christi, id est in quo Christus gloriosus approbatur: qui Christus est imago Dei, id est repraesentans nobis Deum. Non sic imago, ut filius alius sit a Patre in substantia; sed ideo imago; quia qui videt Filium, videt et Patrem, imago Dei invisibilis: et quia Deus in natura Deitatis invisibilis, ideo oportuit ut per Christum fieret visibile, quod in natura sua est invisibile. Vere evangelizamus gloriam Christi. Nam non praedicamus nosmetipsos. Vel ibi supra jungitur: Vere non ambulamus in astutia, ut pseudo. Nam non praedicamus, id est praedicando commendamus nosmetipsos, id est hoc quod ex nobis ipsis est: sed praedicamus Jesum Christum Dominum nostrum. Nos autem praedicamus servos, non solum Jesu, sed etiam vestros, per Jesum, id est ut charitatem Jesu in vobis aedificemus. Et merito per Jesum: quoniam Deus illuxit in cordibus nostris, aperiens nobis mysteria sua: ut docti simus evangelizare vobis. Illuxit Deus qui dixit, id est qui solo dicto fecit, splendescere 169 lucem de tenebris. Cum enim in principio massa totius creaturae tenebrosa esset, nulla formarum varietate distincta, dixit:« Fiat lux», et in hoc dicto tenebras expulit, et fecit lucere illam massam, quae in unum confusa erat, discernendo per varias formas. Hic, inquam, Deus illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae, id est ut nos illuminaret de scientia claritatis Dei, id est divinae essentiae: de qua nos illuminare non potuit, nisi in facie, id est, in cognitione et fide Christi Jesu. Nisi enim Christus se nobis visibilem ostenderet, in quo tota Deitas, nequaquam scientiam claritatis Dei intelligere sufficeremus. Commendavit se satis secundum spiritum, nunc se multum vilificat secundum corpus, et per hanc vilificationem commendans Evangelium sibi traditum. Nisi enim gloriam Evangelii sui mirabilem intelligeret, nequaquam pro eo tot et tanta pati vellet. Illuminavit nos Deus de scientia divinae claritatis, quae licet adeo digna sit, tamen istum thesaurum claritatis Dei habemus nos in vasis fictilibus, id est in corporibus nostris. Thesaurum bene vocat. Thesaurus enim est, quod diligitur et erogatur. Vasa spiritus vocat corpora: quia spiritus nihil operaretur, nisi per administrationem membrorum. Manu enim porrigimus pauperi, et sic in caeteris. Fictilia dicuntur propter fragilitatem, quod omni corruptioni subjaceant corpora nostra. Ideo thesaurum istum habemus in vasis fictilibus, ut sit sublimitas virtutis Dei, id est ut in omnibus qui bene operantur virtutis Dei sola sublimetur, et extollatur: et appareat nihil esse ex nobis fictilibus: ideo competens fuit ut thesaurus Dei in fragili vase reconderetur, ne si virtus hominis aliqua esset, incaute sibi usurparet quod proprium Dei est. Vere et nos fictiles sumus, et virtus Dei est in nobis fragilibus. Nam in omnibus et locis et rebus patimur tribulationem corporis: sed tamen non angustiamur spiritu, imo dilatamur. Aporiamur, id est pauperamur exterius, sed non destituimur a Deo interius. Aporos Graece, pauper Latine. Persecutionem patimur de loco ad locum, sed non derelinquimur a Deo. Dejicimur, id est verberibus prosternimur, vel de alto praecipitamur, et tamen non perimus. Ut finem faciam, semper sumus circumferentes hac illac in corpore nostro mortificationem, id est illa quae faciunt mortem: tribulationes, scilicet quae sunt accessus mortis. Et debemus libenter pati: quia mortificatio haec est Jesu, quam ipse pertulit pro nobis: et nos exemplo ejus hanc circumferentes: ut vita Jesu Christi non solum in animabus sed etiam in corporibus nostris manifestetur, reddita nobis immortalitate et impassibilitate. In depressione corporis sui adhuc immoratur: ostendens se haec omnia pati ad commendationem Evangelii sui et gloriae Christi, dicens. Benedico circumferentes mortificationem: nos enim semper tradimur. Non ait semper, eo quod mori posset saepius, quam semel: sed quia quotidie tanta patiebatur, quae virtus hominis( nisi moriendo) non evaderet: sed per virtutem spiritus, Paulus in melius restaurabatur. Mortificationem vocat tribulationes, quibus paulatim propinquat ad interitum. Mortem vero dicit, ultimum ictum in quo dissolvitur. Nos, inquam, tradimur in mortem: superius dixit exemplo Jesu: hic ait, propter Jesum, id est amore Jesu. Nos dico, qui licet ita moriamur, tamen vivimus, id est vivere possemus in gloria mundi: longe melius quam pseudo vestri si reticeremus quae Christus injunxit. Vel ita: Nos quidem secundum corpus tradimur in mortem: qui tamen per mortem carnis melius vivimus, secundum justificationem animae. Vel ita: Nos quidem tradimur in mortem, secundum injuriam illatam corpori: qui tamen vivimus, non deficientes per virtutem Dei. Morimur propter Jesum: ut vita Jesu manifestetur sicut in anima, ita et in carne nostra. Idem in praecedenti versu 170 dixerat: sed repetit ut solvat quod hic posset objici. Vita Jesu erit in carne nostra. Quia si objicis, carnem nostram mortalem non posse fieri immortalem, quod et caro Jesu, utique dico quia in carne nostra mortali fiet vita Jesu et per Jesum caro quae mortalis est, pro certo fiet immortalis. Quandoquidem in mortem tradimur: ergo mors operatur in nobis, quod suum est mortificando corpora nostra; sed in vobis qui spreta imitatione nostra adhaeretis pseudo. In vobis utique est vita, id est vos nihil patimini, sed malo vestro. Vel ita: Quia vita Jesu manifestabitur in vobis mortificatis, ergo mors ista operatur, id est utile opus facit in vobis, scilicet, vitam Jesu. Quia si mors vitam Jesu in vobis operatur: tunc vita praesens quam diligitis operatur in vobis contrarium vitae Jesu, scilicet, damnationem. Vel ita: Quia per mortem, vitam Jesu habituri sumus, ergo mors operatur in nobis quod bonum est, et per mortem nostram vita operatur in vobis: quia merito mortis nostrae in fide et justitia vivitis. Diceret aliquis: Non oporteret te a Deo mortificari, si justitiam tuam quietam haberes, nec fidem Christi in conspectum hominum assereres. Contra hoc Paulus ait se non posse reticere fidem Christi, quia habet spiritum: et per spiritum fidem: et quia fidem habet, ideo loquitur: et quia loquitur, mortificatur. Et quod sic oporteat eum facere, probat auctoritate David in persona martyrum agentis dicens: Ideo aporiamur, dejicimur, mortificamur: quia nos habentes spiritum datorem fidei, eumdem quem David et alii sancti habuerunt: vel eumdem quem vos habetis, si pro Christo pati velitis. Virtus enim spiritus nulli deficit: nisi ei qui sibi ipsi primum defecerit. Nos, inquam, habemus hunc spiritum, et ideo nos credimus propter quod, id est quia credimus. Loquimur etiam in conspectu hominum quod credimus. Quia tribulationes praemiserat non subdidit: Quia loquimur humiliati sumus verberibus, quod tamen inde sequitur. Credimus et ideo loquimur, agentes sicut scriptum est in David:« Credidi propter quod,» id est quia credidi, locutus sum. Et credendo et loquendo optimam fiduciam habemus: scientes quoniam Deus qui suscitavit Jesum suscitabit etiam nos, cum Jesu loco et immortalitate ponendos: et ibi constituet, id est in aeternum mansuros locabit. Constituet dico vobiscum, quos paratus est, si vultis, suscitare cum Jesu. Ideo ait, nos vobiscum constituet, ne putarent illi se nulla vitae justitia Apostolo posse pacificari: quare ostendit quod non secundum dignitates praelationum, sed secundum fructus operum singuli remunerabuntur. Per hoc etiam quod ait, nos vobiscum, multum eos allicit ad appetitum justitiae. Ideo dico vobiscum constituet: nam nos omnia patimur, et operamur propter vos instruendos: ut gratia abundans in me, abundet in vobis. Quomodo in Paulo abundaret satis notum est. Ut gratia, inquam, abundans in me abundet hac re, scilicet, gratiarum actione: per vos multa facta in gloriam Dei. Qui merito debet glorificari a nobis, qui nobis abundantem gratiam dedit: ipse quidem non ait, abundet gratia in vobis: sed per hoc quod ad agendum gratias gloriae Dei admonet, satis hoc innuit. Frustra enim agerent gratias Deo, nisi abundarent gratia Dei. Sicut haec omnia se pati dixit ad gloriam Dei, sic modo totum retorquet ad utilitatem Corinthiorum, dicens: Propter quod, id est quia omnia patimur propter vos, ut modo de gloria Dei sileam: etiam pro sola utilitate vestra non deficimus quaecunque inferantur tribulationes. Diceret aliquis: Mirum est quod te dicis non deficere, quem quotidianis tribulationibus videmus corrumpi. Ad hoc ait: Utique non deficimus, sed renovamur. Licet, is id est tam vilis noster homo, id est caro quae nostro imperio, id est spiritui semper obedire cogitur: qui homo foris est: ut pluvias, aestus, quaecunque adversa patiatur: licet, inquam, is noster 171 homo corrumpatur: tamen is homo laudabilis qui intus est, ubi debet vexatione exterioris hominis muniri; is, inquam, qui intus est: quanto magis is qui foris est corrumpitur: tanto magis hic renovatur de die in diem, id est continue. Vel de die in diem, id est de virtute eundo in virtutem. Dico non deficimus: et merito. Nam id tribulationis nostrae quaecunque sit magna vel parva: quod, scilicet, tribulationis in praesenti est momentaneum, id est est citissime transiens, nec intolerabile, sed leve: haec, inquam, talis tribulatio operatur in nobis pondus gloriae aeternum: pondus contra leve, gloriae contra tribulationis, aeternum contra momentaneum: et in sublimitate, id est in coelo contra hoc quod ait in praesenti. Pondus dictum est ab ea similitudine, quia quod in trutina pondus habet, carius est, illud autem quod leve, deterius. Ideo haec quae patimur levia et quasi nulla judicamus: quia nobis non contemplantibus, id est non affectantibus, ea quae videntur, sed ea quae non videntur. Ideo quae videntur spernimus: quia temporalia sunt quae videntur. Ideo quae non videntur desideramus, quia aeterna sunt quae non videntur.
13.5.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT V.
13.5.1
« Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed aeternam in coelis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram quae de coelo est superindui cupientes: si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in tabernaculo isto, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spiritus. Audentes igitur semper, et scientes quoniam dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum[ Deum], et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum. Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis; ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur, et non in corde. Sive enim mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis. Charitas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus: ut et qui vivunt, jam non sibi vivant; sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Si qua ergo in Christo nova creatura est, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi: non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit; ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.» EXPOSITIO.
13.5.2
Diceret aliquis: De aeternitate invisibilium, quid scitur nisi ostendantur? Utique ait Paulus. Quandiu in terrena habitatione tenemur, videre non possumus; sed dissoluti statim accipiemus. Et causam ponit, quare videre non possumus, id est quia in mortalitate adhuc tenemur et tempus notat, quando haec habituri sumus solum post dissolutionem, dicens: Vere quae non videntur aeterna sunt: nam nos quibus credi oportet, scimus quoniam, 172 id est quod si terrestris domus nostra, id est corpus nostrum, materia et loco habitationis terrenum: quia et de terra est, et in terra habitat. Domus ideo quia anima in eo habitat velut aliquis in domo. Si, inquam, domus nostra hujus tam brevis et tam miserae habitationis dissolvatur, praedictis tribulationibus pro Christo passis: hoc, inquam, scimus, quia sic dissolvetur: et quando dissolvetur quod habemus praeparatam aedificationem ex Deo, id est corpus immortale, nobis aedificatum a Deo: non quod Deus mortale corpus non fecerit: sed quia illud per ministerium masculi et feminae concrescere jussit. Immortale mortale autem corpus sine ministro: et ipse idem in eo faciet immortalitatem. Habemus utique aedificationem, scilicet, domum, non manu, id est non per ministerium alterius factam, sed aeternam in coelis et permanentem. Per domum et per aedificationem, corpus immortale significat. Vere habebimus domum aeternam in coelis: nam nos ingemiscimus non propter ea quae patimur, non quod de habenda immortalitate timeamus: sed ingemiscendo desideramus in hoc, id est in hanc immortalitatem venire. Ingemiscimus, inquam, cupientes superindui: nos jam induti sumus justificationem animae: et super hoc volumus indui habitationem nostram, id est corporis immortalitatem quae habitatio est nobis veniens de coelo. Immortalitas enim nobis reservatur in coelis. Hac tamen conditione dico superindui: si nos inveniamur in die illo vestiti justificatione animae, quae in baptismo data est nobis prima vestis. Diceret ille: Sicut vestiti ita et nudi omnes indiscrete superinduentur. Hoc removet. Vestiti quidem induentur: sed nudi justitia animae non vestientur corporis immortalitate. Notat hic duo genera bonorum: contemplativos, de quibus modo praedixit: et eos qui in activa vita manentes, justitiam tamen Dei custodiunt: de quibus subdit dicens: Vere perfecti ingemiscunt, cupientes superindui immortalitatem: nam etiam nos minus perfecti, qui sumus in tabernaculo isto: quibus bonum est esse in carne et nutrire eam: quae caro tabernaculum dicitur: quia in ea militare debet anima Deo: nos etiam tales ingemiscimus: superindui similiter cupientes: licet gravati simus eo corpore: quod tamen foventes nolumus exspoliari, id est ab anima separari: sed( si possibile esset) volumus sine illata morte supervestiri immortalitate: ita ut corpus quod nunc mortale est, non gustando mortem, repente absorbeatur a vita superveniente: et sic fiat immortale. Et licet dicam, nos ingemiscimus et superindui cupimus: tamen non a nobis hoc est: sed qui efficit nos in hoc desiderio, et ita in hoc ut sit ipsum, id est permanens in nobis hoc desiderium: qui, inquam, hoc desiderare nos facit, Deus est. Vel aliter praecedens versus legitur sic: Debemus ingemiscere desiderio ejus habitationis, quae est de coelo. Nam etiam desiderio terrenorum ingemiscimus. Quod ita ait: Nos qui sumus in tabernaculo isto, id est in carne ista quam nutrimus, licet gravati mole hujus carnis, tamen ingemiscimus eo quod, id est ideo, quia nolumus exspoliari carnalibus istis: sed subito vellemus supervestiri immortalitate: ut, quod mortale est, absorbeatur a vita: hoc non mutatur. Et licet ingemiscamus amore terrenorum, tamen Deus est qui efficit in hoc ipsum, ut cupiamus superindui habitatione quae de coelo est: praeponentes coelestia terrenis: Deus dico qui nos vere efficiet immortales. Quod ex eo credi potest: quia dedit jam nobis pignus spiritus, id est Spiritum sanctum, qui est arrha et principium immortalitatis, quam perficiet in nobis. Et quia Deus efficit nos in hoc ipsum, igitur audentes audemus. Audentes assiduitatem notat: audemus in eodem actu adhuc esse significat. Audentes, inquam, semper et bene scientes. Quidam enim audent quod nesciunt: sciunt quod quandoque 173 non audent. Nos utique semper audentes et scientes, quoniam dum sumus in hoc mortali corpore, peregrinamur, id est separamur a Domino. Peregrinus dicitur qui tendit illuc, quo nondum pervenit: sic sancti in hoc mundo tendunt ad Deum, cujus faciem nondum apprehenderunt. Vere in corpore manentes peregrinamur a Domino: nam hic ambulamus per fidem. De re autem quae non videtur, fides dicitur: et non ambulamus per speciem, id est per veram rei operationem. Nos, inquam, audentes audemus: licet utique caro repugnet, tamen constanter audemus: et cum audacia bonam voluntatem habemus. Quidam enim audent sine bona voluntate: quidam bene volunt, qui tamen non audent. Habemus, inquam, voluntatem magis peregrinari a corpore: quia natura carnis est, ut nunquam velit dissolvi; ideo ait: Magis volumus separari a corpore, et praesentes sic esse ad Deum quam remanere cum corpore: nec Domino praesentes fieri. Et ideo ut praesentes simus ad Dominum, contendimus, id est laboramus, placere illi, sive dum adhuc in hac vita absentes sumus a Deo, sive cum in gloria praesentes erimus Deo laboramus, ut hic et ibi placeamus ei. Et necesse nobis est ut placeamus illi: nam oportet, id est necesse est omnes nos manifestari ante tribunal Christi, id est coram Christo. Per tribunal, quod sedes judicis est, judicium designat: ut unusquisque referat, id est reportet inde propria corporis: non quod commissa animae non sit relaturus, sed propria corporis, id est quae operatus est dum in corpore vixit. Referat dico propria prout gessit, si tamen tempus operandi habuit. Parvuli enim, sicut baptizati per solam gratiam, salvabuntur: sic pueri non baptizati, propter solum originale damnabuntur. Referet propria prout gessit, sive bonum fuit, sive malum, quod gessit. Hic fit quaestio, ut quia ait, prout gessit, irrita videntur esse beneficia, quae fiunt pro mortuis. Sed contra hoc dicitur: quia si mortuus ut hoc pro eo fieret, pie ordinavit; vel, si charitative agens contra proximum hoc beneficium promeruit: gessisse dicitur mortuus quod vel disposuit fieri, vel promeruit. Quia omnes ante tribunal Christi manifestabimur: ergo scientes timendum esse Dominum, suademus hominibus timorem Domini, ut de conspectu judicis referant bonum. Opponeret ei aliquis: Suades hoc non tam ad utilitatem hominum, quantum ad commendationem tuam. Contra hoc ait: Suademus sic hominibus: Deo autem sumus manifesti, qua intentione suademus, seu utilitati hominum, seu commendationi nostrae. Nec solum Deo: sed etiam spero nos esse manifestos in conscientiis vestris: quia etsi ore de nobis maledicitis, tamen intus nobismetipsis bene sentitis. Et hoc dicentes quod manifesti simus Deo et conscientiis vestris: non iterum( sicut in alia epistola opposuistis) commendamus nos vobis: sed potius damus vobis occasionem, id est opportunitatem gloriandi pro nobis, magistris vestris. In excellentia enim magistri praecellitis alios. Pro nobis dico, ita ut habeatis quid respondeatis contra eos qui gloriantur in facie, id est in oculis hominum: et non gloriantur in corde suo; sed male torquentur in propria conscientia, hi sunt pseudo. Vere opportunitatem habetis gloriandi pro nobis: nam quidquid facimus, facimus vel ad gloriam Dei, vel ad utilitatem vestram. Quia ita ait: Sive nos excedimus mente humanam naturam, ut audiamus illa quae non licet homini loqui; sive nos sumus sobrii, id est deponendo ebrietatem secretorum Dei: sobrie condescendendo infirmitati vestrae, ut quando de conjugio praecipiebat et hujusmodi. Si, inquam, sobrii sumus, haec sobrietas vobis utilis est. Et bonum est nos ita sobrios esse: nam charitas Christi( etiam si nollemus) urget nos, ut contemperemus nos vobis. Vult ostendere Christum solum ad justificationem et salutem sufficere, et veterem legem quam 174 pseudo nituntur reducere, nil prodesse, sed multum nocere, dicens Charitas Christi urget nos, existimantes hoc, quoniam si unus, scilicet, Christus mortuus est pro redimendis omnibus: ergo omnes mortui sunt originali peccato, per mortem unius. Nec pro hoc solo mortuus est ut peccato moreremur; sed ut per mortem ejus justitiae viveremus. Quod sic ait: Est Christus mortuus pro omnibus: ideo ut qui mortui sunt peccato, et qui vivunt justitiae, jam non vivant attribuentes hoc quod vivunt, sibi( ut fiebat sub veteri lege), sed vivant ei, id est ad gloriam ejus, qui mortuus est pro ipsis peccato mortificandis: et resurrexit pro eisdem, ut in justitia resurgerent. Quando quidem in morte Christi mortui sumus peccato: et eo resurgente resurreximus justitiae, id est, quia Christus ad omnem justificationem sufficit: itaque nos ex hoc, postquam Christus passus est, et resurrexit: neminem novimus, id est, approbavimus ambulantem secundum carnem, id est, secundum carnales ritus veteris legis. Objiceret ille. Quare ita improbas legem, quam Christus approbavit et tenuit? Contra hoc Paulus. Etsi, id est quamvis nos olim cognovimus in tempore illo quo adhuc insistendae erant figurae Christum ambulantem secundum carnem, id est operantem ritus veteris legis: sed, id est tamen, nunc postquam data est gratia: jam olim quidem novimus: sed jam amplius non novimus Christum secundum carnem. Et quia jam neminem novimus secundum carnem, ergo vetera transierunt. Praemittit locum unde inferat, dicens: Si qua creatura est in Christo, id est si hoc est quod homo secundum recreationem animae accipiat in Christo nova, id est innovata: vetustate peccati deposita, apparet quod vetera transierunt. Et ecce in evidenti est. Facta sunt omnia nova creatura in Christo. Adhuc objiceret ille: Et si Christus hoc operetur, tamen quia legem a Deo datam evacuat, non est sequendus: quia ex Deo non operatur, sed contra Deum. Et Paulus in quo adversarius volebat infirmare rationes suas, scilicet, quia Christus secundum Deum hoc non faceret, in eodem approbat dicens Deum operari per Christum evacuationem veteris legis. In Christo facta sunt omnia nova: haec autem omnia quae Christus operatur, sunt ex Deo: qui Deus per Christum hoc operatur. Reconciliavit enim humanum genus sibi per Christum, id est per hominem illum, qui fuit medietas in qua connecterentur duae extremitates longe a se differentes: homo, scilicet, et Deus: et qui Deus dedit nobis, mihi et aliis apostolis, ministerium reconciliationis, id est ut ministraremus hominibus, quomodo per Christum reconciliati sunt Deo, si volunt ut reconciliati Christo reconcilientur Deo. Quia iterum Deus posset hoc operari per hominem Christum: ita quod non tota divinitas sic habitaret in homine illo. Determinat Paulus quomodo Deus fecerit per Christum, scilicet, plenitudine divinitatis habitante in eo corporaliter. Determinat etiam, quomodo ipse factus sit minister reconciliationis, scilicet, verbo tantum ut eam praedicaret gentibus. Sed Christus sic fuit minister reconciliationis, veluti per quem, et in quo res ipsa operata fuit: bene dico Deus reconciliavit nos sibi per Christum, quoniam quidem Deus erat in ipso Christo, id est tota divinitas in homine illo. Deus dico reconcilians sibi mundum, id est homines mundi per Christum. Reconcilians dico ita, scilicet, non reputans, id est non exigens, sed indulgens illis, id est mundo, delicta ipsorum. Et hujus rei ministerium ita dedit nobis, quod posuit in nobis verbum reconciliationis, id est ut praedicaremus reconciliationem factam per Christum, ut homines reconciliantes se Christo, reconciliarentur Deo. Et quia Deus posuit in nobis verbum reconciliationis, ergo nos fungimur legatione Dei. Nec vilipendatis hanc nostram legationem, quia fungimur ea pro Christo, id est auctoritate Christi: scientes contemptum meum, contemptum 175 esse Christi. Et quia hac legatione fungimur pro Christo, obsecramus vos, fratres, reconciliamini Deo, declinantes a malo, facientes bonum. Reconciliamini dico, et hoc pro Christo, id est, amore Christi, qui tanta charitate vos dilexit. Et obsecrationem nostram nolite spernere; sed habeatis eam tanquam per nos Deo exhortante vos, id est, obsecrationem meam sciatis esse Dei exhortationem. Bonum et dignum est vos reconciliari Deo, qui Deus eum, id est, Christum qui non noverat peccatum( licet per scientiam, non tamen per experientiam facti) illum fecit Deus peccatum pro nobis redimendis. Peccatum factus est Christus secundum poenam peccati quam pertulit: sicut aliquem innocentem suspensum diceremus furem, secundum poenam furti quam pateretur, licet actus furti non esset in eo. Vel Christus dictus est peccatum. Hostia enim illa quae pro peccato offerebatur peccatum vocabatur: sic Christus quia pro peccato omnium oblatus est, peccatum dicitur. Pro nobis, inquam, Deus Christum fecit peccatum, ut nos efficeremur, non tantum justi, sed etiam ipsa justitia: nec falsa, vel legis; sed vera justitia Dei, et hoc in ipso, id est per Christum.
13.6.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT VI.
13.6.1
« Adjuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei ministros, in multa patientia, iu tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei. Per arma justitiae, a dextris et a sinistris. Per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. Ut seductores et veraces: sicut qui ignoti, et cogniti. Quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati. Quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris. Eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico, dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus, quoniam inhabitabo in illis: et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus: et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem: et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.» EXPOSITIO.
13.6.2
Obsecramus adjuvantes: nos autem ut efficiamini justitia Dei adjuvantes per ministerium praedicationis Domini in vobis. Vel adjuvantes vos instructione et orationibus ad Deum, exhortamur vos, ne gratiam Dei in vacuum recipiatis: quasi diceret: Vos utique gratiam Dei recepistis, sed videte ne in vacuum, id est, ne inutilem vobis receperetis. Bene dico gratiam: nunc enim est gratia. Ait enim Pater ad Christum integrum cum membris suis, quae est Ecclesia: Ego exaudivi te, id est complevi quod postulabas dimittendo peccata. Exaudivi, inquam, te in tempore accepto: et Deo cui in eo placuit misereri homini: et accepto homini, quia in eo se solutum a morte peccati 176 gavisus est. Exaudivi te, dimittendo peccata. Adjuvi etiam te confortatum ad bona opera similiter in tempore accepto: in die, id est in claritate verae cognitionis positum. Die, dico, salutis, quia per veram cognitionem iter est ad aeternam salutem. Hoc legitur in Isaia. Modo Paulus quando hoc tempus acceptum intelligendum sit, exponit, sic: Deus ait tempore accepto, et ecce fratres nunc, id est, a passione Christi, in posterum est illud tempus acceptabile: et ecce nunc est illa dies salutis, in qua Deo acceptum est exaudire et adjuvare. Et ideo sic exhortamur vos: nos nemini dantes ullam offensionem, id est, sic nos habentes moribus verbo et habitu ut nulli generemus offensionem, in aliquo horum. Ideo non dantes offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, id est ne apostolatus noster vituperabilis sit, quod utique esset, si quod bene doceo, in meipso non ostenderem. Nullam damus offensionem; sed exhibemus nos ministros Dei; et ut in eo permaneamus Deus hoc concedat, ut exhibeamus nosmetipsos in omnibus quae loquimur et agimus, sicut, id est, vere ministros Dei, ut ibi quasi modo geniti, scilicet in patientia multa, id est, multipliciter patiendo corpore et animo exhibeamus nos Dei ministros. Subdit partes patientiae: in multa patientia dico, habita in tribulationibus, ut quocunque modo corpus nostrum tribuletur, aequanimiter toleremus. Habita etiam patientia in necessitatibus, ne aliqua indigentia deficiamus. Habita iterum patientia in angustiis animi, et in plagis corporis, et in carceribus. Patientia etiam in seditionibus quas adversum nos concitant infideles. Patientia iterum habita in laboribus: manibus enim nostris laboramus, ne aliquem gravemus. Patientia habita etiam in vigiliis, plerumque enim eum vigilare oportuit disputantem de fide. Habita etiam patientia in jejuniis: quia multoties eum jejunare oportuit, modo coactione, modo indigentia, modo voluntate. Haec omnia praemissa partes sunt patientiae, caetera coaequaeva sunt illi. Exhibeamus nos sicut Dei ministros in castitate, quod casti simus animo et corpore. Exhibeamus nos etiam ministros Dei, in scientia, ut sufficienter de omnibus docti simus. Vel, ut castitatem et scientiam unum membrum dicamus: Simus ministri Dei, in castitate et in scientia, id est in casta scientia: non sit versipellis scientia nostra, ut scientia pseudodoctorum. Simus etiam ministri Dei in longanimitate. Quod si differtur corona, patienter tamen sustinemus onera. Simus etiam ministri Dei in suavitate, id est in leni mansuetudine habita, in Spiritu sancto, non adulatoria suavitate. Exhibeamus iterum nos Dei ministros, in charitate non ficta, ut vere diligamus Deum et proximum: et in verbo veritatis, ut in pura veritate sonent verba nostrae praedicationis: non ut pseudo qui intendunt fallere mendacibus verbis. Simus etiam boni ministri in virtute Dei, ut per signa miraculorum comprobem me esse idoneum magistrum. Exhibeamus etiam nos ministros Dei per arma justitiae, habentes justitiam loco armorum a dextris et a sinistris, id est, a prosperis et ab adversis, quod nec prosperis seducamur nec per adversa dejiciamur. Quae amodo sequuntur, partes sunt dextri vel sinistri. A dextris dico ut per gloriam, quod si aliqui glorificant nos, ut ibi quando voluerunt ei aedificare aras, in hac gloria exhibeamus nos tanquam Dei ministros. A sinistris sicut per ignobilitatem, ut quando detrahunt nobis, dicentes nos falsa praedicare. In hac ignobilitate exhibeamus nos sicut Dei ministros. Iterum per infamiam quae pars sinistrae est, ut quando dicebatur ei:« Insanis, Paule.» Et iterum per bonam famam: ut quando ab aliis praedicatio ejus extollebatur, per haec utraque exhibeamus nos sicut Dei ministros. Nos iterum habiti ut seductores, et ab aliis habiti ut veraces, exhibeamus nos sicut Dei ministros. Nos iterum 177 habiti, sicut qui ignoti sint Deo, et secundum alios habiti tanquam Deo cogniti, in utroque exhibeamus nos sicut Dei ministros. Nos iterum habiti sicut morientes, id est in criminalia cadentes secundum quosdam, et ecce secundum alios in justitia vivimus: in utroque exhibeamus nos sicut Dei ministros. Nos iterum habiti ut castigati, secundum quosdam, qui post illata nobis verbera dicerent: Ecce non amplius audebunt loqui: et secundum alios habiti non castigati qui dicerent: Nunquam propterea reticebunt Dei verbum, quae castigatio esset mortificatio: et ideo ait mortificati: in utroque exhibeamus nos sicut Dei ministros. Nos iterum habiti quasi tristes secundum quosdam, quod contristemur adversis corpore vel spiritu, habiti autem secundum alios semper gaudentes corpore et spiritu: in utroque exhibeamus nos sicut Dei ministros. Nos etiam secundum quosdam habiti egentes, vel corporali bono vel spirituali secundum alios autem habiti quasi locupletantes multos in spiritualibus bonis: in utroque exhibeamus nos sicut Dei ministros. Nos iterum existimati tanquam nihil penitus habentes boni temporalis, seu spiritualis secundum quosdam: et secundum alios existimati tanquam omnia, id est Deum possidentes: in utroque exhibeamus nos sicut Dei ministros. Ut pseudodoctores in conspectu vestro deprimam: o Corinthii, os nostrum modo patet ad vos: multa de gloria nostra et satis diffuse loquendo, qui in priori Epistola me servum omnium proposui. Et utique os nostrum digne patere potuit, quia cor nostrum dilatatum est: quaecunque enim de gloria nostra loquor, omnia in me circumspicit esse conscientia mea. Et quia os patet et cor dilatatum est, jam amplius non angustiamini in nobis. Quia enim simpliciter vos docui, quos rudes inveneram, dicitis culpam meam esse quod in charitate angusti estis: sed utique in exemplo nostro bene apparet quod non angustiamini in nobis: sed angustiamini in visceribus vestris, id est hujus tenacitatis et angustiae fomes est in cordibus vestris. Vel aliter, ut pauca superius mutemus: Hortamur vos, ne gratiam Dei frustra recipiatis: quod ne fiat nemini sitis dantes ullam offensionem pravo opere vel exemplo, ut ministerium nostrum, id est ne magisterium nostrum per vos offendentes sit vituperabile. Ne detis offensionem, sed exhibeamus nos in omnibus, ut melius eos alliciat ad bonum, cum eisdem se inserit dicens: nos sicut Dei ministros. Et secundum hoc sicut in propria significatione erit. Omnia quae sequuntur non mutantur, nisi quod sicut ad Paulum, sic exposita ad eos spectare dicantur. Et quia, o Corinthii, nunc multa et ampla praecepta do vobis, modo patet os nostrum ad vos multa praecipiendo, qui me prius arguebatis vos commonitos esse de paucis. Nec mirum si patenti ore multa vobis praecipio, quia cor nostrum dilatatum est, id est omnia in me invenio quae vobis operanda trado. Et ex hoc jam apparet: quia non angustiamini in nobis si pauca operamini, sed angustiamini in visceribus vestris. Nolite autem angustiari, sed charitate dilatemini: sicut aliae Ecclesiae ita et vos: et hoc dico vobis tanquam filiis, vos dico spe quidem jam habentes eamdem remunerationem quam nos habemus, scilicet coelestem gloriam. Et ut in mandatis Dei dilatemini. Nolite ducere jugum cum infidelibus pseudo. Per jugum veterem significat legem, quae graviter opprimebat observatores suos. Non debetis ducere jugum cum infidelibus: quia vos justi, illi iniqui: vos lux, illi tenebrae: in vobis Christus, in illis Belial: vos fideles, illi infideles: vos templum Dei, illi idolorum. Et quae participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? Nulla utique societas debet esse membrorum, ubi est differentia capitum: sed Christus caput nostrum Belial caput illorum. Quae autem conventio Christ ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Quis autem consensus 178 templo Dei cum idolis, id est cum illis impiis, qui velut idolum sedes sunt daemonis? Sicut enim in idolo, sic in ipsis responsa dabat daemon. Bene dico templo Dei: nam vos fideles estis templum Dei vivi, quia in vobisipsis vivit, dum vos in bono vivere facit. Et hoc dico, sicut dicit Dominus Deus per Ezechielem licet aliis verbis. Hoc, inquam, dicit Deus: quoniam, id est quod inhabitabo in illis fidelibus justificando eos per fidem, et etiam inambulabo de virtute promovendo in virtutem. Et ita apparebit quod ego ero Deus illorum, et ipsi erunt mihi populus. Quicunque enim viderint justitiam eorum, dicent: Hi sunt populus Dei, et Deus habitat in illis. Nunc de hac auctoritate infert Paulus aliam de eodem Ezechiele sumptam. Ubi in captivitate Babyloniae Judaeis suadebat exire, et separari ab operibus malis gentilium. Quod si facerent, promittebat eis a Deo liberationem, dicens: Propter quod, scilicet, ut sitis populus Dei, de medio impiorum exite: non operantes quae operantur. Separamini etiam ab eisdem voluntate, non tantum opere. Sic autem fieri necesse est, quia haec dicit Dominus: Ne etiam tetigeritis immundum, id est nec etiam delectationem habueritis in immunditiis eorum, quod saltem placeant vobis. Et si hoc feceritis, ego recipiam vos: et vobis receptis ero in patrem, et vos eritis mihi in filios, vel etiam in filias quae majori diligentia ornantur a parentibus. Et haec omnia credere et facere vos oportet, quia haec dicit Dominus omnipotens.
13.7.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT VII.
13.7.1
« Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos. Neminem laesimus. Neminem corrupimus. Neminem circumvenimus. Non ad condemnationem vestram dico. Praediximus[ Praedixi] enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis. Repletus sum consolatione: superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus. Foris pugnae, intus timores. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione qua[ qui] consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me: ita ut magis gauderem. Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet. Et si poeniteret videns quod epistola illa, et si ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis: sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quam tam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam. In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. Igitur et si scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis coram Deo. Ideoque consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi: quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis. Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum, veritas facta est: et viscera ejus abundantius in vobis sunt: reminiscentis omnium vestrum obedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis illum. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.» EXPOSITIO.
13.7.2
179 Quandoquidem vobis exeuntibus de medio impiorum( dicit Dominus) eritis mihi in filios et filias etc. Igitur, o charissimi, vos habentes has, id est praefatas promissiones, ut eas apprehendamus, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et ab omni inquinamento spiritus. Inquinamenta carnis vocat libidinem, ebrietatem et hujusmodi. Inquinamenta spiritus, ut iram, invidiam, et hujusmodi, quae ipsam inficiunt animam sine contagio carnis. Sic nos in utroque mundemus a peccatis: perficientes dehinc sanctificationem, id est, ut malis mundati in virtutibus perfecti simus. Hoc autem perficientes in timore Dei, id est, non timore hominum ut quaeramus apparere justi in facie et non in corde sicut pseudo, sed in timore. Nec tantum poenarum, ut per hoc solum modo poenas evadamus, sed in timore Dei, ut Deum timeamus offendere, qui timor dicitur charitas. Vel aliter littera illa dividitur: Mundemus nos ab inquinamento carnis: ut sit ibi versus, et nos mundati perficientes sanctificationem spiritus, id est, secundum quod docet spiritus, vel illa ratio, vel perficientes sanctificationem spiritus, id est rationis, vel Spiritus sancti. Sententia est eadem. In timore Dei similiter. Et ut mundati perficiatis sanctificationem, capite nos, id est, accipite imitationem nostram. Vel ut ibi versus non sit: Vos perficientes sanctificationem, capite nos, id est, imitamini nos sicut dictum est. Nos utique capere debetis, neminem enim vestrum laesimus improperando, quod vel canes essetis, vel hujusmodi: me autem magnificando de genere Abrahae, ut faciunt pseudo. Neminem iterum vestrum corrupimus, perverse docendo, vel pravo exemplo depravando, ut iterum pseudo, qui falsa veris admiscendo, corrumpunt fidem vestram: pravo etiam vitae exemplo. Neminem etiam vestrum circumvenimus, quemadmodum pseudo, qui cum aperte nequeunt extorquere a vobis, fraudulenta seductione, eliciunt magis quam impetrent. Quod autem significo vos corruptos et seductos esse ab illis pseudo: hoc non dico ad condemnationem vestram, id est, ut per hoc intendam condemnare vos, quasi reprobatos a Deo. Quodque non dicam ad condemnationem vestram scire potestis ex eo, quia praedixi in hac eadem Epistola, quod vos estis in cordibus nostris, ubi ait: Vos estis Epistola nostra scripta in cordibus nostris. Quia si vos condemnatos intenderem, nequaquam in cordibus nostris vos insererem, sed estis in cordibus nostris ad commoriendum, id est, ut velim vos mecum commori peccato, ad convivendum, id est, ut mecum vivatis justitiae. Vel ita ut perfectioribus loquatur: Estis in cordibus nostris ad commoriendum, ut velim vos mecum mori in praesenti tribulatione, ut sic mecum sitis ad convivendum in aeternitate: ideo dico capite nos: quia multa fiducia mihi est apud vos de futuris bonis: ut cito suasioni quam facturus sum acquiescatis. Multa etiam gloriatio est mihi pro vobis. Multa enim apud alias Ecclesias glorior de bono correctionis vestrae, praeferendo vos illis in exemplum. Propterea multa fiducia mihi est apud vos de futuro: jam enim repletus sum consolatione in omni tribulatione, quaecunque sit seu facilis, seu difficilis, seu intus, seu foris: nec quoquo modo consolor de correctione vestra: sed in tantum quod superabundo gaudio: magis enim de vestra correctione gaudeo, quam doleam de omni tribulatione nostra. Dicerent illi: Estne tibi tribulatio? Utique bene dico. Nam alibi et etiam cum venissemus in Macedoniam: caro nostra non habuit ullam requiem: sed passi sumus omnem tribulationem: foris, id est in corpore erant pugnae, dum flagellis affligebant me: et intus, id est in animo erant timores, ne fideles passionibus meis scandalizarentur, et judicarent me non esse sequendum, quia condemnatum. Vel ita: foris, id est ab his 180 qui extra Ecclesiam erant, fidebant mihi pugnae, sicut dictum est: intus autem, id est in Ecclesia, erant timores, ne a falsis fratribus seducerentur simplices. Foris et intus adeo patiebar: sed Deus qui consolatur humiles, id est afflictos, consolatus est nos in adventu Titi. Gavisus sum enim de receptione fratris qui participaret tribulationibus nostris. Non solum autem in adventu ejus consolatus sum: sed etiam in consolatione qua idem Titus consolatus est in vobis: per hoc solatium ejus correctionem vestram intellexi. Et ideo cum de reditu ejus gauderem simul consolatus sum: intelligens correctionem vestram in ejus solatio. Consolatus est, inquam, me Titus, referens nobis desiderium vestrum, quanto voto desideraretis adventum nostrum. Referens etiam fletum vestrum, id est quod lacrymis peccata dilueretis. Referens etiam vestram aemulationem, id est indignationem. qua contra pseudo pro me quem improbant, indignamini. Ita referens haec ut magis modo gauderem de poenitentia vestra, quam prius contristatus essem de impoenitentia. Vel magis gauderem de vestra conversione, quam dolerem de mea tribulatione. Et hoc nosse debemus, quia cum Apostolus priorem Epistolam per Timotheum misisset Corinthiis, magis ad indignationem moti sunt, quam ad poenitentiam, temerarium judicantes quod Apostolus tanta severitate auderet eos arguere: quo cognito, Paulus per Timotheum poenituit eum scripsisse illis Sed Tito apud Corinthios diutius morante, et Epistolam Pauli saepius relegente, sub admonitione Titi fecerunt fructum dignum poenitentiae. Quo audito, Apostolus magis gavisus est de poenitentia, quam prius doluisset de impoenitentia eorumdem. Quod sic ait: Vere per relationem Titi, factum est mihi ut gauderem: quoniam et si contristavi vos in Epistola prius missa, non tamen modo poenitet me audita relatione Titi, licet prius poeniteret audita relatione Timothei. Prius quidem poenituit, videns quod Epistola illa prius missa contristavit vos ad indignationem: licet ad horam: et ideo venialius me modo poenitet: nunc enim gaudeo, non ideo quia prius contristati estis, sed quia modo contristati estis ad poenitentiam. Merito utique gaudeo de vobis ad poenitentiam contristatis: nam contristati estis secundum Deum: deserendo mala, adhaerendo bonis, ita secundum Deum, ut jam in nullo facto ex nobis patiamini detrimentum, quia et ipsa prior contristatio de qua verebar, ne vobis fieret ad detrimentum, correcta est secundum Deum. Vere in nullo ex nobis patimini detrimentum: nam tristitia vestra, quae est secundum Deum, operatur in vobis poenitentiam, valentem vobis in stabilem, id est aeternam salutem. Tristitia secundum Deum operatur salutem: sed tristitia saeculi, quae adhuc in quibusdam est apud vos, qui nolunt contristari ad poenitentiam, haec tristitia operatur mortem, id est stabilem perditionem. Hoc congrue inservit ad deterrendum eos, qui nondum poenitebant. Vere tristitia secundum Deum operatur poenitentiam in salutem: nam operatur sollicitudinem, defensionem, et caeteras partes verae poenitentiae. Quod sic ait: Ecce enim in evidenti est hoc ipsum tam exiguum ad comparationem salutis quam operatur: hoc ipsum dico, scilicet contristari vos secundum Deum: ecce quantam sollicitudinem proficiendi semper in melius operatur in vobis. Ista scilicet quae sequuntur copulativa sunt, valentia tantum ad ornatum orationis. Operatur etiam in vobis defensionem: quia jam zelum Dei habentes defenditis me contra pseudo, qui me improbant. Operatur etiam indignationem, graviter enim indignamini contra eos, qui seduxerunt vos. Operatur etiam timorem. Timidi enim semper estis, ne in laqueum recidatis. Operatur etiam desiderium. Desideratis enim appetitum bonorum, et aemulationem, id est imitationem justorum. Operatur etiam vindictam. Si quis enim in Ecclesia vestra delinquit, statim per injunctam poenitentiam vindicatis culpam 181 ejus. Et ut breviter bona vestra colligam, in omnibus exhibuistis vos esse incontaminatos negotio, id est religioni ecclesiasticae. Vel incontaminatos esse a negotio saeculari, id est a peccato. Et quia in omnibus vos incontaminatos exhibuistis, igitur nunc apparet intentio mea quam habui in priori epistola, quia etsi scripsi vobis, non tamen propter eum solum qui fecit injuriam, ducendo uxorem patris, nec iterum propter eum solum scripsi qui passus est injuriam, tractus ad saeculares judices: sed scripsi ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam sollicitudinem habemus pro vobis: et hoc coram Deo, id est in beneplacito Dei: hoc enim bene placet Deo ut de salute vestra sollicitus sim. Vel hoc dico coram Deo, id est teste Deo, qui conscientiam meam novit. Cum enim Paulus de fornicatore illo ageret, non ad illum dirigebat sermonem, sed ad totam Ecclesiam, intendens ne unius pollutione multi inficerentur. Et quia sollicitudo nostra pro vobis habita nunc manifestata est, quia completa, ideo sumus consolati. In consolatione autem nostra gavisi sumus, et de correctione vestra, et de gaudio Titi abundantius, quam doluissem prius de peccatis vestris, vel de tribulationibus meis. Et cum de correctione vestra et gaudio Titi abundantius consolaremur, tamen magis abundantius gavisi sumus super gaudio Titi, quam de correctione vestra. Similis positio. Virgilius doctior est Horatio et Lucano: magis tamen doctior Lucano, quam Horatio. Ideo Apostolus magis de gaudio Titi, quam de correctione Corinthiorum gavisus est: quia si non esset gaudium Titi, nec eos correctos esse crederet. Ideo etiam quia nisi Titus de hoc gauderet, exanimatus ex toto deficeret: quod nec in Ecclesia Corinthiorum, nec alibi laborare vellet. Unde ipse vel causas ponit: ideo magis gavisus sum super gaudio. Titi: quia spiritus ejus refectus est ab omnibus vobis, etiam ab incorrectis, de quibus spem bonam habet corrigendi per eos, qui jam bene correcti sunt: qui spiritus penitus deficeret ab instructione, si Corinthios incorrigibiles inveniret. Et ideo etiam magis de gaudio Titi: quia sicut apud illum Titum gloriatus sum de vobis, o Corinthii: cum enim reformidaret venire ad vos, accusans inhumanitatem vestram, dicebam vos benignos esse, eumque honorifice recepturos. Si quid, inquam, gloriatus sum de vobis, non sum confusus in hoc: quia sicut ei praedixi, tales vos invenerit; et ideo me dixisse non erubui: sed gloriatio nostra quae fuit habita ad Titum de vobis, ita facta est veritas, sicut dum apud vos essemus, omnia locuti sumus vobis in veritate, id est sicut manens apud vos vera dixi vobis de aliis: sic modo vera dixi Tito de vobis. Et ideo adhuc magis de gaudio Titi: quia viscera ejus abundantius modo sunt in vobis correctis, quam prius in incorrectis. Ejus Titi dico reminiscentis obedientiam omnium vestrum, id est quam devote sibi obedistis, et nobis: reminiscentis etiam, quomodo excepistis eum cum timore animi et tremore corporis, scilicet in omni reverentia. Et videns quomodo digne excepistis eum, gaudeo quod confido in vobis, non tantum in hac re, sed etiam in omnibus quaecunque mandavero exsequendis.
13.8.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT VIII.
13.8.1
« Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae: quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit: et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt: cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in 182 sanctos. Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt, primum Domino: deinde nobis per voluntatem Dei, ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis, etiam gratiam istam. Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans. Scitis etiam gratiam Domini nostri Jesu Christi: quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives: ut illius inopia vos divites essetis. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est: qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore. Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis; ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate in praesenti tempore, vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit, et qui modicum, non minoravit. Gratias autem ago Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi: quoniam exhortationem quidem suscepit; sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Misimus etiam cum illo fratrem nostrum, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis in Domini gloriam. Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, sive pro Tito, qui est socius meus et in vobis adjutor; sive fratres nostri, Apostoli Ecclesiarum, gloriae Christi. Ostensionem ergo quae est charitatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos, ostendite in faciem Ecclesiarum Dei.» EXPOSITIO.
13.8.2
In hoc enim uno quomodo de futuro facturi sitis intelligo. Nunc de collectis de quibus in prima Epistola compendiose dixerat, diffusius admonet: suadens eis et exemplo aliarum Ecclesiarum, et multis inductionibus. Littera superius jungitur: Cum venissemus in Macedoniam, caro nostra non habuit requiem: sed licet in primis requiem non haberemus, tamen Deus in Ecclesiis Macedoniae dedit pacem et gratiam. Quod sic ait: Notam facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae. Gratiam Dei digno nomine vocat eleemosynas: intelligens majorem esse gratiam Dei ministrandi pauperibus, quam sint genera linguarum, et quaedam aliae gratiae. De hac gratia facio vobis notum, quod in multo experimento tribulationis: multas enim et acres tribulationes expertae sunt Ecclesiae Macedonum. In multo, inquam, experimento tribulationis fuit abundantia gaudii ipsorum, id est abunde gavisi sunt: quia pro Christo contumeliam pati digni habiti sunt, et paupertas ipsorum. Infideles enim pauperabant fideles. Paupertas, inquam, ipsorum altissima, id est maxima. Vel altissima, id est dignissima. Paupertas, inquam, abundavit: quia quanta plus dederunt, tanto pauperiores effecti sunt. Abundavit dico in divitias eorum: quia licet pauperes essent in habendo, divites tamen erant in administrando eleemosynam. In divitias dico, simplicitatis eorum. In simplicitate enim dabant, non putantes se propterea liberius posse peccare. Abundavit utique in divitias: quia fuerunt voluntarii secundum virtutem et supra virtutem. Secundum virtutem dare est 183 quae sibi necessaria sunt, primum retinere, deinde quod superabundat in pauperes erogare. Supra virtutem dare, est nihil sibi penitus reservare. Et quod secundum virtutem et supra virtutem voluntarii fuerunt, inde reddo illis testimonium: nec coacti a nobis, sed obsecrantes nos, id est per quaecunque sacra adjurantes, cum multa exhortatione, dicentes: Ne sollicitus sis de nobis, quia laboriosi sumus, et de labore nostro( etiam si nihil nobis residuum sit) bene sustentabimur. Obsecrantes utique nos accipere gratiam, id est eleemosynas, ab ipsis, et communicationem, id est res suas, quas omnibus communicare intendebant. Communicationem dico ministerii, id est administrationis: quod ministerium sit deferendum in sanctos, qui erant Hierosolymis.
13.8.3
Hic notandum quod de abundantia nostra prius sustentandi sunt sancti; de eo autem quod residuum fuerit, quicunque egentes. Obsecraverunt utique nos: et non fecerunt sicut speravimus, id est non hoc animo ut vitia eorum multa pateremur, sed primum dederunt semetipsos Deo, emendantes vitia. Deinde dederunt se nobis, sumptus offerendo fratribus: et hoc per voluntatem Dei. Hoc enim vult Deus: prius seipsum, postea sua devovere: ita dederunt ut rogaremus Titum ut, quemadmodum bene coepit, ita etiam perficiat in vobis alias gratias: et etiam istam gratiam, exemplo Ecclesiarum Macedoniae. Non solum rogavimus Titum ut hanc gratiam perficeret in vobis, sed etiam ut per eum abundetis in hac gratia. Perficere ad Titum: Abundare, pertinet ad Corinthios. Vel ita: Non tantum rogavimus Titum perficere hoc in vobis; sed etiam ego ipse rogo vos ut, sicut abundatis in omnibus gratiis( scilicet in fide) sanam enim fidem, et bonis operibus abundantem habetis, abundatis etiam in sermone et scientia, quia expeditum sermonem ad exhortandum habetis, et scientiam ad intelligendum; abundatis etiam in omni sollicitudine: omni enim studio solliciti estis ut melius et melius operemini; abundatis in charitate, id est in dilectione vestra extensa in nos( sicut in his gratiis) sic rogo ut etiam in hac gratia eleemosynarum abundetis. Et hoc non dico quasi imperans, id est non de hac re praeceptum constituo: ne, si forte non obtemperatis imperio, rei essetis inobedientiae. Non utique ex imperio dico: sed dico hoc comprobans ingenium, id est rationem cum voluntate. Debetis enim rationabiliter pensare quod detis, scilicet temporalia; et quid pro his recepturi sitis, scilicet aeterna: et cum ratione debet esse voluntas libentissime dandi, comprobans, inquam, bonum ingenium etiam vestrae charitatis per sollicitudinem aliorum, id est per hoc quod solliciti estis supplere inopiam indigentium fratrum. Vel comprobans charitatem vestram per sollicitudinem aliorum, id est per hoc quod Titum et alios discipulos de vobis facio sollicitos.
13.8.4
Et utique debetis abundare in hac gratia, nam vos scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi; quoniam, id est quod, cum esset dives, id est Deus in divitiis omnipotentiae suae, qui aeternus erat, propter nos salvandos factus est egenus in tempore. Nec dives fieri voluit; sed factus est egenus, id est in omni egestate carnis vivens, praeter egestatem justitiae. Ideo factus est egenus, ut inopia, id est merito inopiae illius vos essetis divites justitiae. Et in hoc quod benignitatem Domini Jesu circa vos exhibitam vobis recordor, in hoc utique do vobis consilium salutis. Et bene dico consilium. Hoc enim( scilicet abundare in eleemosyna) utile est vobis: qui non solum coepistis facere, sed etiam incoepistis velle a priore anno.
13.8.5
Nota quod prius facere, postea augmentat velle; facere enim non sufficit, nisi ex voluntate; sed velle sufficit licet non sit copia faciendi. Coepistis olim velle; nunc vero perficite id voluntate et facto, ita ut quemadmodum promptus est animus, id est discretio voluntatis 184( quod supra vocavit bonum ingenium) ita fit promptus animus perficiendi. Et licet ita suadeam, perficiendi tamen dico ex eo, id est secundum hoc quod habetis, et ministrare fratribus ferre potestis. Ideo dico ex eo quod habetis, quia, si voluntas vestra prompta est ad dandum, secundum id quod habet, in hoc utique accepta est Deo, non solum in eo si dederit secundum id quod non habet. Quod ait secundum id quod habet, et quod non habet, idem est quod ait superius secundum virtutem et supra virtutem. Qui enim necessaria sibi reservat, et ea quae superabundant, erogat, hic secundum quod habet dicitur dare; qui vero nihil sibi retinet, sed omnibus erogatis nudus nudam crucem sequitur, hic dat secundum id quod non habet. Sed quia hujus perfectionis non vidit eos capaces, hortatur ad id quod levius est. Opponeret aliquis: Cogis nos dare, ut, aliis de nostro ditescentibus, nos postea egeamus. Minime; sed secundum quod habetis, et non secundum id quod non habetis; ego enim non impero hoc ut per vestra data sit remissio aliis, et remissi torpescant otio, vobis autem inde sit tribulatio, unde illis remissio. Hoc quidem non impero, sed hoc rogo ut vestra abundantia, quae est in temporalibus, suppleat inopiam illorum in praesenti tempore; et hoc fiat ex aequalitate, non ut illis tantum detis quantum vobis reservabitis; sed tantum unde aequaliter ut vos securi sitis ab egestate.
13.8.6
Ideo abundantia vestra suppleat illorum inopia, ut etiam abundantia illorum, perfectorum quae est in virtutibus, sit supplementum vestrae inopiae. Qui si divites estis terrenorum, inopes estis coelestium. Suppleat, dico, ita ut vicissim suppleti fiat aequalitas illis in aeterno bono; ut, quemadmodum sancti in hoc mundo participant fructibus laborantium, sic in futuro hi qui modo ministrant sanctis, participent remunerationem eorum. Nec ita dico fiat aequalitas, ut tantum accipiant imperfecti quantum perfectiores, sed in hoc aequalitas, quod singuli singulos nummos accipient, id est perfectam et sufficientem beatitudinem. Ideo non statutum fuit ut alii hominum laborarent, alii orationi vacarent, ut oratores sustentarentur aliorum labore, laboratores vero salvarentur eorum oratione. Fiat, dico, aequalitas, sicut scriptum est figurative de futura aequalitate: qui multum habuit, non abundavit super modice habentem: et qui modicum habuit, non minoravit, id est, non habuit minus eo qui multum collegit. Qui enim multum habet de gloria coelesti, non sic abundat ut is qui minus habet indigeat: sed utrique et multum et modicum habenti aequalis est abundantia: quia utrique quod satis est, licet tamen differentia sit illis in gloria. Hoc ad litteram scriptum est de manna, quod colligebant Judaei; quia qui multum collegerat, licet amplius quam plenum gomor, non plus habuit quam gomor: et qui minus collegerat quam gomor, non minus habuit quam plenum gomor.
13.8.7
Dixi superius quod rogavi Titum. De hoc autem gratias ago Deo, qui dedit in corde Titi eamdem sollicitudinem pro vobis, quam et in corde meo. Eamdem bene dico, quoniam ipse quidem bene suscepit exhortationem pro vobis factam, sed etsi benigne suscepit, tamen profectus est ad vos cum esset sollicitior de vobis, sua voluntate quam mea exhortatione. Misimus etiam cum illo scilicet Tito, fratrem nostrum: laus cujus est in Evangelio. Hunc fratrem alii dicunt Lucam, alii Barnabam. Si Lucam dicimus, laus cujus est in scribendo Evangelio; si Barnabam, ita laus cujus est in praedicando Evangelio per omnes Ecclesias. Omnis enim Ecclesia laudat eum. Non solum autem laudatur in Evangelio, sed etiam ab Ecclesiis ordinatus est comes nostrae peregrinationis. Hoc magis de Barnaba videtur dicere: quem cum Paulo fratres qui erant Hierosolymis miserunt in gentes ad praedicandum Spiritu sancto dicente illis:« Segregate mihi Barnabam et Saulum in opus quo assumpsi eos.» Peregrinationis ideo dicit; cum enim a Judaea mittitur in gentes, exit patriam, et ad loca peregrina transit. Comes, dico, factus 185 in hanc gratiam eleemosynarum similiter praedicandam, quae gratia a nobis recipientibus, a vobis ministratur sanctis qui sunt Hierosolymis; de quo gaudere debetis, quia ministratur ad gloriam Domini. Et vere Deus in hac administratione glorificatur; et, ut de gloria Domini sileam, si non esset aliud, ministrare deberetis ad complendam voluntatem nostram, doctrina cujus filii Dei estis.
13.8.8
Voluntatem dico utique sequendam, quia destinatam, id est in hoc velle ordinatam Deo. Deus enim me sic velle disposuit. Misimus Titum et cum illo alium fratrem, devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine eleemosynarum, quae a nobis ministratur sanctis in Hierosolymis. Ideo Paulus tot idoneos testes mittebat ad accipiendas collectas, ne, si per suspiciosam personam hoc faceret, vituperarent eum, dicentes quod de copia eleemosynarum in suos usus retineret. Dico ne quis nos vituperet, et bene; nam nos sic facientes providemus bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Nemo enim aliquid vituperabile poterit suspicari, ubi tot idoneos testes viderit. In hoc verbo Pauli concipitur quod qui se talem exhibet ut de eo sinistra possit oriri suspicio, etiam si non sit reus inde, peccat tamen, dum, per negligentiam suam minus provide agens, in fratre suscitat culpam. Cum Tito autem et cum illo alio fratre misimus etiam fratrem nostrum quem in multis probavimus, et saepe sollicitum esse de vobis. Hunc fratrem non nominat; sed credimus hunc esse Apollo, episcopum eorum, qui, in prima Epistola rogatus a Paulo, noluit ire, audiens illos adhuc incorrectos; sed nunc audito per Titum quod essent correcti, revertitur ad illos. Dico eum fuisse sollicitum; sed sciatis nunc multo sollicitiorem esse de vestra salute, confidentia multa habita in vobis, sive pro Tito qui commendavit correctionem vestri illi, sive pro his qui sunt fratres nostri, id est et pro Tito et pro his. Pro Tito dico, qui est socius meus in omnibus, et maxime adjutor in vobis, et pro his qui sunt fratres nostri apostoli, id est legati Ecclesiarum gloriae Christi, id est ad praedicandum gloriam Christi. Et quia tam probatas personas ad vos misimus. Ergo ostendite in illos charitatem vestram, et( ut plus dicam) ostendite in illos ostensionem quae ostensio est charitatis vestrae. Si enim vos ingratos exhibueritis, palam erit vos ex timore quod in peccatis eratis, et non ex charitate ministrasse Tito et aliis; sed benignitas vestra nunc ad istos exhibita erit ostensio vestrae charitatis, quia approbabit vos ex charitate fecisse quod prius fecistis. Ostendite etiam ostensionem nostrae gloriae habitae apud illos pro vobis; multum enim gloriatus sum et promisi quod honorifice eos suscipietis. Ostendite dico in facie caeterarum Ecclesiarum, ut vos sitis facies et forma, quorum similitudini imprimantur aliae Ecclesiae.
13.9.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT IX.
13.9.1
« Nam de ministerio quae fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones; quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. Misimus autem fratres, ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte, ut quemadmodum dixi, parati sitis; ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicamus[ al., dicam] vos in hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse,[ al., sic] quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet; unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate.« Hilarem enim datorem diligit Deus.» Potens est autem 186 Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit. Et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae in Evangelio Christi et simplicitate communicationis vestrae in illos et in omnes; et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. Gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus. EXPOSITIO.
13.9.2
Ut charitatem vestram in illos ostendatis, admoneo. Nam scribere vobis de ministerio, id est de collectis illis, quod ministerium sit transferendum in sanctos, de hoc, inquam, scribere est mihi ex abundanti, id est superfluum judicavi. Propterea ex abundanti, quia scio animum vestrum promptum esse ad ministrandum; pro quo scilicet quia parati estis, glorior de vobis ita in charitate diffusis, apud Macedonas, dicens. Quoniam non solum Corinthus, sed etiam tota Achaia sub Corintho, parata est mini strare sanctis ab anno praeterito, et sic vestra aemulatio, id est imitatio provocavit plurimos ad idem faciendum. Videndum est quanta subtilitate Paulus in primis, exemplo Macedonum, inducat Corinthios, nunc e converso Macedonas exemplo Corinthiorum. Et licet animus vester promptus sit, tamen misimus ad vos hos fratres; ut quod gloriamur apud alios de vobis, ne evacuetur, id est non destruatur in hac parte, id est in parata administratione. Misimus, inquam, ut, quemadmodum in alia epistola dixi parati sitis, ne, cum Macedones mecum venerint ad vos, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos in hac substantia, id est eleemosyna non praeparata. Nos dico erubescamus ut non dicamus quod vos erubescatis, qui utique si imparati estis, merito erubescetis. Eleemosynam vocat substantiam: quia per eam subsistimus in praesenti. Et quia vos imparatos nolui, ergo existimavi necessarium rogare hos fratres, ut praeveniant me ad vos, et vos praeparent benedictionem eleemosynarum, non parandam cum venero, sed esse paratam: hanc benedictionem dico repromissam a vobis; videte ne in promisso infideles sitis. Praeparent dico, benedictionem, sic, quasi benedictionem, id est largam donationem, et non quasi avaritiam. Si enim modicum dant, magis avaritia judicabitur quam donum. Volo ut ipsi praeparent; ego etiam propria voce hoc ipsum dico; et admoneo ut affluenter detis, quia qui parce seminat, id est qui avare eleemosynam dat, metet quidem, id est remunerabitur, sed parce. Seminare dicit eleemosynam dare, quia, sicut ille qui seminat, ad praesens perdit quod in futuro multiplicatum recipiat, sic qui dat eleemosynam, ad praesens perdit quod centuplicatum colliget in gloria.
13.9.3
Qui seminat parce, metet parce: et qui seminat in benedictionibus, id est in affluentia dandi, hic utique metet de benedictionibus, id est de copiosis remunerationibus. Et, licet adeo affluenter dare suadeam, tamen unusquisque tribuat prout destinavit, id est sicut posuit in corde suo, id est ex arbitrio propriae voluntatis. Non tribuens ex tristitia, ut doleat se tribuere. Aut ex necessitate coacta voluntate tribuat. Posset enim coactus velle, tamen sine tristitia. Non, inquam, ex necessitate, sed ex hilaritate. Hilarem enim datorem diligit Deus, qui hilaris hilare donum tribuit. Supponit causas quare hilariter dandum sit, quia temporalibus 187 bonis praeterea virtutibus in praesenti; in futuro coelesti gloria merito eleemosynae abundabit, dicens: Date in hilaritate, quia potens est Deus abundare facere in vobis omnem gratiam, id est et copiam temporalium, et virtutes, et futuram gloriam, ita ut vos semper habentes omnem sufficientiam; et in omnibus, id est in singulis his gratiis. Habentes, inquam, omnem et in omnibus desiderio harum gratiarum abundetis in omne opus bonum ut eleemosynam et copiose et hilariter, iterum tam in vestitu quam in victu sine omni querela tribuatis. Abundetis, dico, in hoc opus bonum, sicut scriptum est in psalmo de eleemosynario justo( Psal. CXI, 9). Dispersit, id est non uni, sed diversis sua bona distribuit, nec intentione recipiendi; sed dedit, nec eis qui non egerent, sed pauperibus et ideo justitia, id est meritum justitiae, ejus permanet in aeternum.
13.9.4
Opponeret aliquis: Malo mihi in futurum reservare quam modo dispergere, et in tempore egestatis indigere. Contra hoc Paulus exponens etiam quid supra intellexerit, dicens omnem gratiam. Debetis utique abundare in omne opus bonum, quia ille qui administrat semen seminanti, id est res temporales eleemosynam danti; ille etiam praestabit panem in sequenti anno, non ad superfluitatem, sed ad manducandum. Multiplicabit etiam semen vestrum, ut affluenter habeatis ad iterandas eleemosynas. Ecce gratia in temporalibus. Augebit etiam merito eleemosynarum frugem, id est meritum justitiae vestrae in vobis habitae sine aliqua distributione eleemosynarum. Augebit, inquam, incrementum frugum justitiae vestrae, accrescere faciens meritum privatae justitiae per meritum eleemosynae; ita augebit, ut vos locupletati in omnibus, et in multiplicatione seminis, et incremento justitiae abundetis merito in omnem simplicitatem, id est in perfectam et simplicem erogationem. Nunc iterum subdit plura bona de eleemosynis provenientia, dicens: Quae simplicitas operatur per nos actionem gratiarum Deo, quia de administratione vestra gratias agimus Deo, ecce unum bonum: Et merito gratias, quoniam ministerium hujus officii, id est ministratio vestrae simplicitatis non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat in Domino, id est in gloria Domini actione gratiarum facta per multos. Abundat etiam per probationem ministerii hujus, quia omnes approbant et magnificant hujusmodi ministrationem. Per multos, dico, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, id est in eo quod fidei confessionem fecistis in Evangelio Christi cui creditis, et in obedientia, quia fidem habentes confitemini et statim Christo obedistis. Glorificantes etiam Deum in simplicitate communicationis, id est in eo quod simpliciter quae propria sunt communia facitis. Communicationis dico factae in illos sanctos et in omnes. Glorificantes etiam in obsecratione ipsorum quibus ministratis. Obsecratione dico facta pro vobis: Ipsorum dico desiderantium videre vos. Non pro eo quod temporalia ipsis datis, sed propter gratiam Dei quam sciunt eminentem esse in vobis. Et quia tot bona de hac administratione consequuntur, ideo gratias ago Deo super, id est de dono ejus quod vobis contulit, scilicet gratiam eleemosynarum. Dono, dico, enarrabili, id est ut omnibus enarretur in exemplum. Vel dono inenarrabili, enarrari enim nequeunt quot bona de hoc dono proveniant.
13.10.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT X.
13.10.1
« Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vobis. Rogo autem vos, ne praesens audeam, per eam confidentiam qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur 188 nos tanquam secundum carnem ambulemus. In carne enim ambulantes, non tamen secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Quae secundum faciem sunt videte. Si quis confidit Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia, sicut ipse Christi est, ita et nos. Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. Ut autem non existimer tanquam terrere vos per Epistolas, quoniam quidem Epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis; hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per Epistolas absentes, tales et praesentes in facto. Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui se ipsos commendant; sed ipsi nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos. Usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi, non in immensum gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram; in abundantia etiam in illa quae ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari.« Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.» Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat.» EXPOSITIO.
13.10.2
Postquam de gratia eleemosynarum multiplici commendatione correctos sufficienter admonuit, transit ad increpandum incorrectos, qui adhuc pseudo praeferebant sibi; quos pseudo plurimum hic deprimit, auctoritatem suam multipliciter et idonee commendans. Non ut per hoc quaerat gloriam suam, sed hoc solum intendit ut, vilificatis pseudo, Corinthii non ultra adhaereant, sibique tam gloriose commendato exinde gaudeant adhaerere. Littera sic jungitur: Vos bene correctos de gratia eleemosynarum adhortor; vos autem incorrectos hoc non admoneo, quos gratiae Dei indignos scio; sed obsecro, id est per quaecunque sacra adjuro vos ipse ego Paulus.
13.10.3
Nota quod ait ipse ego. Dicebant enim Corinthii quod, quandiu Paulus praesens fuit, illis humiliter satis, et non ad laesionem alicujus quidquam locutus fuit, timens fortassis; nunc vero absens imperiose minabatur eis, ac si potestatem imperialem haberet in eos. Propterea ait: Ego ipse Paulus nunc imperiose agens, qui olim humiliter, obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi. Mansuetudinem dicit, ubi gratis sine judicio omnia dimisit. Modestiam dicit, quia cum ageret judicio, modeste judicabat, condiens aequitatem misericordia. Per mansuetudinem utique et modestiam Christi obsecro vos ego Paulus, qui humilis quidem, et omnia patiens existimor fuisse inter vos; quae humilitas quidem, secundum quod opinamini, in facie fuit, et non in corde: simulabam enim extra humilitatem intus fovendo superbiam. Dum praesens fui secundum vos humilis eram; sed modo absens confido, id est confidenter et imperiose ago in vobis, quod quasi non auderem in aliis Ecclesiis. Non solum quasi postulans obsecro, sed quasi rem debitam exigens rogo, ne praesens audeam, id est: sic vos corrigere studeatis, ne, cum praesens fuero, audeam, id est secundum vos audacter praesumam. Audeam dico in, id est contra, quosdam adhuc incorrectos agere per eam confidentiam, id est tam confidenter et potestative, qua confidentia existimor a quibusdam absens per epistolam audere.
13.10.4
189 Contra quosdam dico, qui arbitrantur tanquam nos ambulemus secundum carnem. Ambularet Paulus secundum carnem, si vel amore temporalium, quae ab eis acciperet, parceret eisdem. Vel si male sibi conscius timeret pati pro Christo. Bene dixi tanquam; nos enim vere non militamus secundum carnem. Militiam vocat suam praedicationem. Diceret aliquis: Tu quidem aliquid singulare donum Dei habes: quo ita possis egredi carnem: quod donum quia non habemus, necesse est carnem sequi. Contra hoc ait: Non militamus secundum carnem. Nos utique ambulantes in carne; similiter enim ut vos onus carnis patimur; et tamen eam superamus. Vere non militamus secundum carnem: nam arma militiae, id est praedicationis, et omnis vitae nostrae, non sunt carnalia. Arma militiae vocat miracula, per quae praedicationem suam confirmabat. Arma dicit etiam virtutes, et quaecunque bona opera. Arma militiae nostrae non sunt carnalia: si enim carnem sequeremur, profecto arma illa statim nos desererent; sed arma nostra sunt potentia Deo, id est per Deum, vel ad gloriam Dei. Potentia sunt ad destructionem munitionum; ut facile per haec arma destruamus quaslibet munitissimas haereses, vel philosophicas rationes. Vere arma nostra sunt potentia destruere. Nam etiam in actu sumus destruentes: ubi actus est, potentia abesse nequit. Littera tamen ibi jungitur. Non militamus secundum carnem; nos, dico, destruentes consilia, id est exquisitas rationes. Destruentes etiam omnem altitudinem physicalis scientiae, extollentem se adversus scientiam Dei; ut illos qui per naturae legem opponunt non potuisse virginem parere, mortuum resurgere; nec solum destruentes, sed etiam redigentes omnem intellectum cujuscunque infidelitatis in captivitatem, quia superatis infidelibus deponunt jugum diaboli, et captivant se sub jugo Christi. Redigentes utique in captivitatem ducendo eos in obsequium Christi: ut qui prius male obsequebantur diabolo, amodo bene obsequantur Christo. Quod ait omnem intellectum, omnem altitudinem, non quod singulos infideles converterit, sed quia de omni genere infidelitatis aliquos ad fidem traxit. Redigentes quidem in obsequium Christi: quod si aliqui sunt nolentes redigi, sumus habentes in promptu ulcisci omnem inobedientiam, id est apostolica auctoritate omnem inobedientem damnare. In promptu hoc habet, quia nec conscientia mala eum revocat, nec temporali munere seducitur. Diceret aliquis: Quandoquidem in promptu habes ulcisci, quare ergo non ulcisceris? Ulciscar utique, non tamen modo, sed cum impleta fuerit vestra obedientia, id est, cum separavero de medio malorum per patientiam exspectationis eos qui de vobis obedituri sunt fidei ex voluntate.
13.10.5
Diligenter intuenda est subtilis modestia Pauli, qui ultionem reproborum differt, videns in hac sua exspectatione electorum salutem. Si enim inultos pateretur reprobos, atque hac causa reus esset, hos tamen benigne patiendo judicat, ne cum lolio frumentum eradicet. Quia non secundum carnem militemus, probavi per hoc quod destruimus altitudinem mundanae scientiae, et rebelles captivamus in obsequium Christi; quae rationes non adeo videntur singulis; sed modo videte et cognoscite idem, scilicet, quod non ambulamus secundum carnem. Videte, inquam, per ea quae sunt secundum faciem, id est quae sunt secundum corporalem visionem, et sine omni obstaculo videri possunt. Vel ita: Illos qui secundum faciem sunt, id est qui in facie se bonos simulant: intrinsecus autem lupi sunt, illos modo videte. Si quis pseudo, confidit non Deo sed sibi: praesumptor enim est non electus; si quis, inquam, confidit sibi se esse Christi, id est quod ipse sit apostolus Christi, non hoc solum, sed hoc iterum similiter cogitet; nec inaniter, sed apud se, subtiliter discutiens: quia sicut et ipse Christi est discipulus, ita et nos sumus. Vere 190 sicut ipse est Christi, ita et nos. Nam nos sumus ita amplius eo. Quod sic ait: Si aliquid amplius fuero gloriatus de potestate nostra, qua incorrectos ab Ecclesia separare possum, et de caeteris apostolicae potestatis: quam potestatem dedit mihi Dominus, sed vobis pseudo non dedit: utique mihi dedit in aedificationem vestram, id est ut vos in fide et virtutibus aedificarem, et non dedit in destructionem vestram, sicut male opinantur quidam, scilicet me destructorem Ecclesiae: si, inquam, amplius gloriatus fuero, non erubescam inde; quia gloria mea vere major est.
13.10.6
Opponeret aliquis: Cum debeas aedificare, et non destruere, noli impatienter nos cogere, ne forte potius destruas quam aedifices. Contra hoc Paulus: Licet mihi opponatis quod, cum debeam aedificare, destruam; tamen scitote quia quales sumus per epistolas absentes, tales erimus praesentes in facto; et hoc ideo ut non existimer tanquam terrere vos absens per epistolas. Tanquam terrere bene dicit: quia si minaretur absens quod implere formidaret praesens, hoc utique non esset terrere, sed tanquam terrere. Existimer ideo dico, quoniam quidem ipsi inquiunt. Epistolae Pauli graves sunt, id est ponderosae et multae severitatis; et fortes, id est fortitudinem et quoddam imperium minitantes, sed praesentia corporis ejus infirma est. Contra hoc quod ait, fortes, et sermo praesentiae ejus fuit contemptibilis, id est humilis satis et rudis: nunc autem gravis: ut, inquam, non existimer tanquam terrere vos: hoc cogitet qui hujusmodi est, id est qui me dicit contemptibilem et infirmum. Cogitet, inquam, quia quales sumus absentes, in verbo per epistolas misso, tales erimus etiam praesentes, non solum in verbo, sed etiam in facto; quia quod per epistolam minamur, idem verbo et opere praesentes exercebimus. Vere quales sumus absentes verbo, tales praesentes erimus in facto. Non enim sumus de vestris pseudo, qui se impudenter inserunt, id est ingerunt, non missi a Deo, nec certe audemus nos inserere, ut( quod nobis commissum non esset) usurpemus illicite. Aut non audemus inserti a Deo nos comparare quibusdam, id est pseudo, qui non a Deo commendati seipsos commendant, commendatitias epistolas hinc inde deferentes: his non audemus nos comparare, ut mensuram officii nostri inexpletam negligamus. Quidam enim ex electione regulariter inserti, postea perverse agendo, perversis se comparant. Non ausi sumus inserere nos; sed ipsi sumus metientes nosmetipsos in nobis, ut mensuram a Deo nobis traditam non excedamus: quod alienum est usurpando, ut illi qui se inserunt. Sumus etiam nosmetipsos comparantes nobis: nihil injuncti officii linquentes inexpletum. Comparantes nos nobis, non subsistentes intra propositam metam. Et licet metiamur et comparemus nos nobis, tamen nos non gloriabimur in immensum. Vel potest hucusque constructio duci, non supplendo sumus ita. Nos metientes et comparantes nos nobis non gloriabimur. Nos autem qui utique digne possemus, non gloriabimur in immensum, sed gloriabimur secundum mensuram regulae, qua me et subditos idonee regulavi. Tunc fortasse diceret aliquis: Hanc mensuram tibi usurpasti. Contra quod Paulus: Quam mensuram mensus est nobis Deus. Iterum ille sed non usque ad nos. Mensuram utique dico pertingendi usque ad vos. Et vere pertingimus usque ad vos. Non enim superextendimus nos quasi qui non sumus pertingentes ad vos secundum mensuram nobis a Deo mensuratam. Vere non superextendimus nos. Nam usque ad vos ex mensura Dei pervenimus in Evangelio Christi, praedicando. Opponeret iterum: Ingressus es in alienum laborem. Contra hoc ait: Pervenimus ad vos, non gloriantes in alienis laboribus, id est super alienum fundamentum non aedificavi, non gloriantes dico; et non in immensum duplicanda est illa negatio; vere pervenimus usque ad vos. Nam etiam ultra vos, quod sic ait: 191 Non in immensum gloriantes, sed habentes spem crescentis fidei vestrae, id est, per crescentem fidem vestram magnificari in vobis: viso enim fructu fidei vestrae dicetur: Magnus est doctor et institutor fidei hujus. Magnificari dico in vobis secundum regulam nostram, id est, secundum hoc quod ex omni aequitate regulavimus vitam vestram, magnificabimur in vobis. Spem etiam habentes evangelizare in illa loca quae ultra non sunt; et hoc in abundantia. In multis enim locis evangelizabo. Vel evangelizare in abundantia signorum et sermonis: et non habentes spem gloriari in aliena regula, id est, in alieno regimine: scilicet, in his locis quae praeparata, id est evangelizata sunt ab aliis apostolis. Ego nolo gloriari in aliena regula. Similiter autem quicunque gloriatur, videat ut glorietur in Domino, mensurante sibi: nec temere sibi usurpet, quod Deus alii mensuravit. Omnem utique gloriantem oportet gloriari in mensura Domini. Non enim ille qui seipsum commendat, id est, qui se sine Deo alterius ingerit regimini, ut pseudo, ille utique non est approbatus a Deo, sed ille quem commendat, et cui propriam mensuram distribuit.
13.11.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT XI.
13.11.1
« Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me. Aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quae est in Christo Jesu. Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud Evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestus sum vobis. Aut nunquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? Quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis. Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum, et cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia, et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me, in regionibus Achaiae. Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae; quorum finis erit secundum opera ipsorum. Iterum dico: ne quis putet me insipientem esse. Alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet( in insipientia dico), audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego. Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum. Semel lapidatus sum. Ter naufragium feci. Nocte et die in profundo maris fui in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis 192 in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.» EXPOSITIO.
13.11.2
Dico qui gloriatur, glorietur in Domino, et sustineretis modicum quod insipientiae meae, id est patienter ferretis aliquantulum meae gloriationis, quae secundum reprobos insipientia dicitur, quod utique verum concederem, si per hoc gloriam meam quaererem, sed per commendationem mei hoc solum intendo, ut vos ab errore pseudodoctorum retraham. Quare dicitur quidem insipientia, sed non est insipientia. Dico quasi postulans, utinam sustineretis: non hoc modo; sed etiam praecipio, supportate me, non contradicentes imperio meo, ut filii patrem, discipuli doctorem. Me utique supportare debetis, ego enim aemulor vos, id est ferventi motu animi diligo: et hoc aemulatione, id est dilectione, non mei, ut vos mihi ascribere velim, sed aemulatione Dei; quia Dei solius vos esse volo. Tractum est a similitudine ejus qui sponsam alterius diligit non sibi ipsi, sed ad utilitatem et honorem sponsi: sicut Joannes, quando sponsus Ecclesiae, id est Christus esset putatus dilexit Ecclesiam, id est sponsam non sibi, sed sponso Christo dicens:« Qui sponsam habet, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum.» Aemulatio dicitur motus animi sive ad iram, sive ad amorem. Vere aemulatione Dei aemulor vos: ego enim despondi vos. Haec desponsatio Ecclesiae incipiens a baptismo durat usque ad diem resurrectionis omnium: in quo Ecclesia nuptui tradetur sponso suo Christo, recipienti tunc eam in amplexibus: quam a principio fidei subarrhavit annulo Spiritus sancti. Despondi utique vos uni; et si uni, ergo non mihi. Et uni viro, id est qui vir legitimus; non sicut ille de quo dictum est: Hic« quem nunc habes, non est tuus vir.» Despondi vos uni viro exhibere, id est ut exhibeam vos illi uni viro Christo virginem, id est incorruptos actu peccati. Virginem dico castam id est carentem aestu, quod nec voluntate consentiat iniquitati. Ego quidem volo vos exhibere Christo; sed timeo ne, sicut serpens astutia sua seduxit Evam, ita sensus vestri seducti corrumpantur ab istis pseudo, et corrupti excidant a simplicitate fidei, quae simplicitas est in Christo Jesu. Fides enim Christi in simplicitate consistit, non in versuta duplicitate infidelitatis.
13.11.3
Valde Corinthios deprimit, dum eos comparat Evae, doctores vero eorum venenato serpenti. Timeo ne corrumpantur. Ne autem corrumpamini ab eis, non debetis eos pati. Nam si is, id est pseudo, qui venit a se, non a Deo. Vel qui venit, id est qui venditur, vobis( hic enim praedicationem suam optime venditat); si is, inquam, praedicat alium Christum, quem nos non praedicavimus vobis; aut si ab eo accipitis alium Spiritum, quem non accepistis a nobis; aut si ab eo recipitis aliud Evangelium, quod Evangelium non recepistis a nobis, si haec, inquam, essent, tunc recte pateremini eum; sed quia alium Christum non praedicant, Spiritum sanctum non tribuunt quem a nobis accepistis, et aliud Evangelium non praedicant; ideo a vobis patiendi non sunt. Eos utique pati non debetis, sed me; quia( ut de illis sileam) existimo me nihil minus fecisse per quod minus separatus sim a magnis apostolis, id est a Petro, et ab illis qui videbantur esse columnae; de quorum magisterio hi pseudo( falso tamen) se mihi praeferunt, quia nec illorum discipuli sunt. Hic callide respondet eis qui objiciebant ei quod, quia non esset apostolus, non acciperet sumptus de praedicatione, ut Petrus et alii. Nihil 193 utique minus illis feci: nam etsi visus sim vobis imperitus sermone, quia simpliciter locutus sum vobis, tamen scitote quod non sum imperitus scientia. Sed quid hoc dico? vobis autem in omnibus tam scientia quam sermone sum manifestatus in nullo esse imperitus. Vere nihil minus magnis apostolis feci, quia etiam plus illis. Et hoc latenter dicit, quasi sub quadam minoritate sui redigens, hoc modo dicens: Aut nunquid peccatum feci, humilians meipsum, subripiendo mihi id quod jus praedicationis exigit, ut vos per meam humiliationem exaltemini? Nisi enim me ita humiliarem, nihil accipiendo, maluissetis verbum Dei respuere, quam mihi ministrare. An, inquam, peccavi, quoniam gratis, id est nihil accipiendo a vobis, evangelizavi vobis Evangelium Dei?
13.11.4
Quaererent illi: Unde ergo vixisti? Ait: Ego quidem exspoliavi alias ecclesias, accipiens ab illis stipendium ad ministerium vestri, id est ad administrandum vobis Evangelium. Iterum illi: Forsitan nullo indigebas. Et ille: Cum essem apud vos, et pro certo omnibus egerem, nulli tamen vestrum fui onerosus. Ubi ait onerosus, plurimum eos de avaritia arguit. Iterum illi: Unde ergo supplebas egestatem? Bene ait Paulus: Nam quod mihi deerat, fratres qui venerunt a Macedonia suppleverunt, et ita in omnibus tam vestimento quam victu servavi me vobis sine onere, et similiter servabo de caetero. Et in hoc quod me revera sic servabo, veritas Christi est in me. Quasi diceret: Per veritatem Christi sic me servaturum assero. Veritas, inquam, Christi est in me, de hoc quoniam, id est quod haec gloria, scilicet, quod sic me servabo, non infringetur in me haec gloria: non tantum in Corintho, sed nec in regionibus Achaiae. Iterum sic agis, quia nobis inimicaris. Contra hoc Paulus: Non utique infringetur; sed quare? Dicetis me ideo facere, quia non diligo vos? Deus scit quia vos diligo: sed quod facio et faciam, nihil scilicet accipiendo, hoc ideo facio, ut amputem occasionem eorum pseudo, qui a me volunt habere occasionem accipiendi; quia, si ego acciperem, tunc et illi. Amputem dico ut illi inveniantur sicut et nos, nihil accipientes: in quo tamen facere aliquid sicut nos valde gloriantur, licet nos persequantur. Vel ita: Ut amputem occasionem pseudo, qui volunt occasionem accipiendi in quo gloriantur, id est in accipiendo: non enim quaerunt aliam gloriam, nisi ut aliqui, qui eliciant in eo inveniantur sicut nos nihil accipientes. Intuenda est subtilitas Pauli. Si enim Paulus acciperet, continuo et illi; postquam autem de bonis eorum viverent, auctoritatem viderentur habere praedicandi eis: quod si ex auctoritate praedicarent, procul dubio fidem eorum corrumperent: et in hunc modum similitudo Pauli nutrimentum esset corruptionis Corinthiorum. Diceret aliquis: Tu dicis ut inveniantur sicut et nos, possuntne pseudo inveniri similes nobis? Utique ait Paulus: Nam hujusmodi pseudoapostoli sunt subdoli operarii, in eo quia, transfigurantes se in apostolos Christi, accipiendo si illi accipiant, abstinendo si illi abstineant, et in caeteris. Et non est mirum si in apostolos Christi sese transfigurant, quia ipse Satanas, caput eorum, plerumque transfiguratur in angelum lucis; et quia Satanas transit in angelum lucis, ergo non est magnum admirandum si ministri Satanae, id est pseudo, transfigurantur facti velut ministri justitiae; finis quorum et ministrorum Satanae et ministrorum justitiae erit secundum opera ipsorum.
13.11.5
Gloriatus est superius de apostolatu suo, tradito sibi a Deo; gloriatus est etiam de hoc quod plus omnibus laboravit, gratis evangelizando Evangelium Dei, et de caeteris, in quibus utique juste poterat gloriari; nunc vero transit ut referat quaedam secundum carnem de gloria generis, quod tamen( sicut aperte innuit) nullam intelligit gloriam; sed tamen necesse erat ut de carnalitate generis gloriaretur. Cum enim pseudo de hujusmodi se extollerent nisi Paulus idem haberet, gloriarentur sibi esse privilegium quod Paulo deesset, et 194 sic insipientium Corinthiorum fidem facilius subverterent, quam gloriam Pauli; dum in se esse ostendit, nihilque sibi conferre, vituperat eos qui de hac re gloriantur in qua fructus non est. Littera sic jungitur: Dixi superius: Utinam sustineretis insipientiam meam; nunc iterum de eodem dico, ne quis me putet insipientem esse, de praemissa gloriatione. Alioquin, id est si propter praemissam gloriam insipientiae me arguitis, nunc accipite me velut insipientem, dum de carnalitate glorior, quae longe praemissa gloria est inferior. Dicit velut insipientem: non enim judicandus est vere insipiens, quia gloriando de carnalitate non quaerit in hoc gloriam suam, sed solam Corinthiorum aedificationem, quod palam est in eo dum idem reprobat carnis gloriam. Accipite me velut insipientem, ut sicut pseudo sic et ego glorier, id est referam de gloria carnis: quod, scilicet, hoc modo gloriari, modicum quid est, nec vere gloriae immorandum. Bene dico insipientem; quia quod loquor de gloria carnis, non loquor secundum Deum, apud quem humilitas commendatur: carnis gloria deprimitur, sed quasi in insipientia hoc loquor. Quasi dicit, quia non vere insipiens, dum non veram esse credit carnis gloriam. Loquor quidem in insipientia immorando in hac, id est carnali gloria, ubi est substantia, id est in qua subsistere et pedem figere debemus. Et hoc ironice: quia in gloria carnis nullo modo subsistendum esse intelligit. Diceret aliquis: Cum gloria carnis non sit secundum Deum, quare in hac immoraris? Ideo utique quoniam multi, id est pseudo, gloriantur secundum carnem, ideo et ego gloriabor, id est pauca referam de eadem gloria. Gloriabor, tum quia multi sic gloriantur, praeterea quia vos suffertis, id est grave onus eorum portatis. Suffertis, dico, insipientes, id est illos pseudo, in insipientia gloriantes. Suffertis, dico, libenter, id est a nullo coacti, quia sic libet vobis, cum sitis ipsi sapientes, ironice, id est cum vobis arrogetis sapientiam, male consonat hoc quod suffertis eorum insipientiam. In quibus illos sufferant exsequitur, dicens: Utique suffertis, sustinetis enim si quis illorum pseudo redigit vos in servitutem, id est cogit deservire sibi ut servos: Si quis etiam eorum devorat bona vestra. Illi enim pseudo voraciter res eorum consumebant. Sustinetis etiam si quis eorum accipit, id est capit vos ad se dolo, id est si quis vos decipit. Si quis etiam eorum extollitur, dicendo se de genere Abrahae, vos autem canes; haec duo, decipere et extolli, opportuna erant ad devorandum bona eorum et ad redigendum eos in servitutem.
13.11.6
Sustinetis si quis extollitur, et si quis se extollendo caedit vos, id est improperat vobis quod incircumcisi estis, et hujusmodi. Caedit, dico, non in absconso, sed in faciem, id est in oculis vestris praesumit improperare vobis. Caedit vos, dico, secundum ignobilitatem generis, quam improperat vobis. Illos utique sustinetis; nos autem minime quasi fuerimus infirmi in hac parte, id est impotentes gloriari secundum carnem. Sed non sumus in hoc infirmi; quia in quocunque aliquis eorum audet gloriari, audeo similiter ego. Ubi ait audet et audeo, notat potius praesumptionem esse quam veram gloriam. Et quod dico, ego audeo, hoc dico in insipientia, sapientia enim admonet, neque se praeferre, neque alium deprimere. Vere in quo audet quis, audeo et ego. Nam si illi sunt Hebraei, id est Hebraica lingua diserti, et ego similiter. Hebraei dicuntur ab heber, prudentia, cujus haec lingua reservata est. Si illi iterum gloriantur quod sunt Israelitae, et ego similiter Israelita sum. Hebraei et Israelitae possent esse, nec tamen de Abraham, ut proseliti, quia gentilitate in circumcisionem transibant. Ideo addidit: Si illi sunt semen Abrahae secundum carnem, similiter et ego.
13.11.7
Postquam in gloria generis se contulit illis, transit ad gloriam ministerii; non enim 195 sufficeret illis pseudo in veteribus gloriari, nisi etiam gloriarentur in discipulatu Christi. Unde sic ait: Si gloriantur quod sunt ministri Christi, praedicantes Christum, et ego similiter administro Christum. Dico et ego; plus etiam ego sum minister Christi quam illi. Et hoc dico ut minus sapiens, dum me praefero, illos humilio. Quod ait plus ego, exsequitur ita per partes: Ostensus sum plus esse minister Christi, in laboribus pluribus, quos, et manibus laborando, et immensis periculis sustinendo, saepius illis pertuli. Abundantius etiam ostensus minister Christi in carceribus, quam illi, qui, ut viderentur apostoli Christi, quandoque se patiebantur incarcerari. Ostensus etiam minister Christi in plagis supra modum humanae virtutis toleratis. Et frequenter ostensus minister Christi in mortibus, id est in poenis quae mortem cuicunque inferre sufficerent, et mihi secundum hominem, nisi quia Spiritus sanctus reservabat me. Plâgas enumerat dicens: In plagis bene dico; a Judaeis enim accepi quadragenas, id est quadraginta percussiones minus una. Nec hoc semel, sed quinquies, id est quinque vicibus.
13.11.8
Traditio Judaeorum sic habebat, ut aliquis contra Synagogam agens quadraginta ictibus puniretur, si immisericorditer contra eum agerent; sed si misericordes essent, de quadraginta quot vellent, ictus dimittere possent. Modo quia Paulum a verbo praedicationis composcere nequibant, secundum ritum suum ducebant in Synagogam: et ne penitus immisericordes arguerentur, unum ictum crudeli astutia relaxabant adhuc de plagis. Ter etiam apud gentiles in Macedonia caesus sum virgis. Semel ab Ephesiis lapidatus sum, quando puellam a Pythonico spiritu liberavi. Ter etiam feci naufragium, id est ter in mari naufragatus sum. Nocte etiam et die in profundo maris fui. De hoc non legitur, sive, quemadmodum Jonas, in mare demersus sit ibique a Deo reservatus, sive in profundo, id est in medio alti maris diei et noctis continuum passus sit naufragium. Haec naufragia patiebatur, dum ad praedicandum transiret navigio. Ostensus etiam plus minister Christi in itineribus saepe. Periculis, id est per pericula fluminum, quorum impetus passus sum, et per pericula latronum verberantium et spoliantium me. Et per pericula ex genere meo, id est quae a Judaeis patiebar. Et per pericula ex gentibus, id est quae patiebar a gentilibus. Et per pericula in civitate saepe mihi illata; per per pericula latronum vel bestiarum in solitudine tolerata, dum causa praedicationis nemora pertransirem; per pericula etiam praetermissa in mari saepe tolerata, per pericula etiam quae in falsis fratribus saepe pertuli; per haec omnia praemissa ostensus sum plus esse minister Christi quam illi. Ostensus sum etiam minister Christi in labore et aerumna, id est in aerumnoso labore, quando febres vel aliquos morbos patiebar, et me tamen laborare oportebat. In labore, dico, etiam habito in multis vigiliis; quia, cum tota die praedicasset, nocte laborabat unde viveret. Vel orationi plerumque invigilabat. Ostensus sum etiam minister Christi, in fame et siti, et in jejuniis multis, modo sponte, modo penuria toleratis. Ostensus sum etiam minister Christi in frigore et nuditate; quia, si frigus me cogebat, nuditas erat quae frigus fovebat. Haec de quibus modo gloriatus sum, in corpore pertuli; sed praeter illa quae extrinsecus, id est in corpore sunt tolerata, est aliquid quod me vexat interius, scilicet, quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum, id est quod omni die sollicitus sum de statu totius Ecclesiae. Haec sollicitudo est mea instantia, id est assidue mihi instat, et pungit, et graviter me stimulat. Plus est instantia quam sollicitudo. Instantia enim vexatio dicitur corporis et animi; sollicitudo solius animi.
13.11.9
Vere pro omnibus sollicitus sum, quia quis fratrum infirmatur, cadens in peccatum, vel etiam per 196 morbum corporis, et ego statim non infirmor, id est non judico infirmitatem ejus meam esse condolendo. Et quis fratrum scandalizatur vel in cibo, vel in aliquo alio, et ego statim non uror, id est propter scandalizatum fratrem anxietate animi non comburor? Gloriatus sum in praemissis de his quae sunt meae infirmitatis: et adhuc de eisdem gloriabor, si me gloriari oportet, sicut revera necesse est ut deprimantur pseudo, et aedificetur Ecclesia. Et in his de quibus gloriatus sum et gloriabor, Deus scit quod in nullo horum mentior: qui est Deus et Pater Domini mei Jesu Christi: et per Jesum Christum familiaris mihi: qui Deus est benedictus in saecula per Christum Jesum; et per meam praedicationem. De hoc, inquam, non mentior, quod Damasci, id est apud Damascum praepositus illius gentis, praepositus dico Aretae regis, id est sub Areta rege, qui ibi imperavit, hic praepositus, conductus prece et pretio Judaeorum, custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet. Paulus enim baptizatus ab Anania, aliquandiu remoratus Damasci, affirmabat ibi in Synagoga, quoniam hic est Christus, etc. Quo zelo commoti Judaei convenerunt cum judice urbis, ut Paulus comprehenderetur, qui reus esset. Praepositus volebat me comprehendere, et ego per fenestram in sporta demissus sum a fratribus per murum( domus enim in qua hospitabatur, haerebat muro), et sic effugi manus ejus praepositi. Non effugit ut reformidaret pati pro nomine Christi; sed ut impleretur quod vox divina dixerat de eo:« Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram regibus et filiis Israel.» Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
13.12.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT XII.
13.12.1
« Si gloriari oportet( non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium coelum. Et scio hujusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quae non licet homini loqui. Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil, nisi in infirmitatibus meis. Nam et si voluero gloriari, non ero insipiens. Veritatem enim dicam. Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum. Factus sum insipiens; vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari. Nihil enim minus feci ab his qui sunt supra modum apostoli. Tametsi nihil sum, signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis et prodigiis, et virtutibus. Quid est enim quod minus habuistis prae caeteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc injuriam. Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ego ipse pro animabus vestris; licet, plus vos diligens, minus diligar. Sed esto. Ego vos non gravavi, sed cum essem 197 astutus, dolo vos coepi Nunquid, per aliquem eorum quos misi ad vos, curcumveni vos? Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Nunquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus, nonne eisdem vestigiis? Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur. Omnia autem, charissimi, propter aedificationem vestram. Timeo enim ne forte, cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis, ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones, sint inter vos, ne iterum, cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione, et impudicitia quam gesserunt.» EXPOSITIO.
13.12.2
Gloriatus sum superius de meis infirmitatibus. Si iterum gloriari oportet, si oportet, non expedit quidem, id est me in nullo facit expeditum haec gloria. Si, inquam, oportet, veniam ad visiones, etc.; aut jungitur ibi: Licet quantum ad me non expediat, tamen veniam ad visiones et revelationes Domini, et in illis gloriabor. Visiones dicit et revelationes, quia quod vidit revelatum est ejus cognitioni; sed quidam habuerunt visiones, ut Pharao et Nabuchodonosor, nec tamen visionum revelationes. Nunc de se loquendo per tertiam personam, visiones enarrat, dicens: Scio hominem( me scilicet) positum in Christo, raptum, etc.; et hoc factum est ante annos quatuordecim, nunc transactos. Quod tot annis reticuit, nondum aperiret, nisi contemptus sui ministerii eum vehementer urgeret. Raptum, sive in corpore nescio, sive extra corpus raptum, nescio, Deus scit. Si Paulus in corpore raptus est ad hanc visionem, corpus quidem localiter motum non est; sed anima, quae in carne premitur, incarcerata mole carnis, ita ut nihil sentiat, nisi prius aliquo sensu corporeo excitata, anima quidem hujus ita expedita fuit in tempore ejus revelationis ut nihil sentiret carneae molis; ipsum autem corpus ita creditur temperatum ut nullo pondere sui agilitatem animae perturbaret. Si vero extra corpus anima quidem, libera pondere carnis, quo Deus voluit, potuit duci, sed sive alio ducta sit, sive ibidem subsisterit, nihil impedit, quia postquam non sensit molem carnis ex voluntate Dei, videre potuit eum quem in futuro videbit sicuti est. Hominem hujusmodi scio raptum usque ad tertium coelum, id est usque ad tertii ordinis visionem. Visio coelum dicitur, quia pluribus celatur, paucis aperitur. Primum coelum, id est prima visio dicitur, qua Deus corporaliter ostendit aliqua secreta; ut Gedeoni in sicco vellere et madida area, et Machabaeis qui viderunt ignitas acies in aere, praefigurantes bellum. Secundum coelum, id est secunda visio est quando, non per rem corpoream, sed per imaginem aliquid ostenditur, ut beato Petro imagines omnium reptilium ostensae sunt, quando dictum est ei:« Macta et manduca;» quarum imaginum res ibi non erant. Tertium coelum, id est tertia visio dicitur illa, a duabus praedictis diversa, quando neque per rem, neque per imaginem rei ostenditur; sed sicuti proprietas rei est, simplici veritate aperitur. Et hoc tertio modo manifesta sunt Paulo arcana Dei, non per rem, neque per imaginem.
13.12.3
Vel aliter: Sicut Dionysius Areopagita novem ordines angelorum in tres redigit, angelos, archangelos, virtutes dicens primum esse ordinem; principatus, potestates, dominationes secundum; thronos, Cherubim et Seraphim, dicens ordinem certium. Et in quanta perfectione hic tertius ordo intuetur Deum, tam perfecte Paulus vidit et cognovit arcana Dei. Vel aliter: Ut dicamus primum 198 coelum corporeas coeli creaturas, solem, lunam, etc.; secundum coelum, incorporeas, ut angelos; tertium coelum, divinam essentiam, ad cujus cognitionem raptus est Paulus. Scio etiam hominem hujusmodi, sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit; hoc scio quoniam, id est quod, raptus est in paradisum, id est in tam deliciosam quietem mentis ut nihil sentiret carneae molis. Paradisus enim dicitur hortus deliciarum. Et hic homo, ita raptus, audivit arcana verba quae non licet homini loqui, id est quae, juxta quod homo est, nemo intelligere sufficit. Dicit beatus Augustinus haec arcana esse quod vidit quomodo Trinitas in Unitate, Unitas esset in Trinitate. Et pro ejusmodi homine qui sic raptus audire meruit gloriabor, sed pro me, id est secundum vires meas nihil unquam gloriabor, nisi in meis infirmitatibus. Ideo dico gloriabor. Nam et si voluero gloriari, sive in revelationibus illis, sive in infirmitatibus meis, non ero insipiens. Ideo quia veritatem in omnibus dicam; sed neque hoc adhuc sufficit, ut de omni veritate liceat gloriari, addendum est quia et veritatem dicam, et ad aedificationem Ecclesiae per hoc proficiam. Quod idem in sequentibus ponit: Et licet ita possim gloriari, tamen parco, id est parce de gloria refero, ne forte quis existimet me esse supra id quod videt in me. Videt enim me hominem miseriis pressum; sed quia ex altera parte videt per me fieri miracula, putat de me supra humanitatem quam videt in me, ut illi qui voluerunt illi construere aras. Vel existimet de me supra id quod audit ex me, quem audit sitire, algere, caeteris miseriis subjacentem. Parco quidem gloriari, et bene facio, quia ne magnitudo revelationum extollat me in superbiam, datus est mihi stimulus carnis meae, scilicet angelus, id est legatus Satanae, principis daemoniorum; quem immisit ut me colaphizet, id est ut, si ex magnitudine revelationum erigere cervicem volo, colaphum incutiat tentatio; et sic quod Satanas intelligit ad poenam, disponit mihi Deus ad perfectionem.
13.12.4
Quidam dicunt per stimulum carnis, quascunque tentationes intelligi; alii solum tentationem libidinis. Propter quod, id est quia Satanas colaphizat me, rogavi Dominum ter( finitum pro infinito) id est multipliciter, ut hic angelus discederet a me; et Dominus dixit mihi roganti: Quia ita tentaris, Paule, hoc est gratia mea; et haec gratia sufficit tibi, id est est tibi sufficiens ad salutem; si enim haec gratia, scilicet custodia humilitatis, tibi deesset, omnis gratia tibi collata irrita foret. Haec, inquam, gratia sufficit. Nam omnis virtus perficitur in infirmitate, bene tolerata. Virtus enim quae habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet ut postea coronetur, perfecta est. Hucusque verba Domini, nunc Pauli: Quia virtus perficitur in infirmitate, igitur libenter amodo gloriabor in infirmitatibus meis, ut merito bene toleratae infirmitatis, inhabitet in me virtus Christi, quam oportet in infirmitate perfici. Propter quod, quia per hoc inhabitabit in me virtus Christi, amodo bene placeo mihi in infirmitatibus meis, scilicet, in contumeliis, quas verbo et opere pro Christo gaudeo pati, et in necessitatibus victus et vestimenti, et in persecutionibus de loco ad locum fugatus, et in angustiis animi, his omnibus pro Christo toleratis. Ideo in infirmitatibus placeo mihi, quia, cum infirmor in corpore, tunc merito, infirmitate carnis, potens sum spiritu. Nunc multis modis gloriatus sum; et ita me commendando factus sum insipiens, sicut saepe dictum est, me extollens, alium deprimens; sed vos coegistis me ad hanc insipientiam. Vos utique me coegistis ut me commendarem. Nam ego debui commendari a vobis quod, quia non fecistis, oportuit me facere. Utique commendari debuissem 199 a vobis, quia nihil minus fecit per quod separatus sim ab his qui secundum vos sunt apostoli supra modum meum. Illi secundum vos supra me sunt; sed licet nihil sim reputatione vestra, tamen signa apostolatus mei facta sunt super vos, per quae revera apostolus esse comprobor.
13.12.5
Facta dico in omni patientia apud vos habita, et in signis, curando claudos, illuminando caecos; et in prodigiis, suscitando mortuos; et in virtutibus ut in curationibus febrium et hujusmodi. Vel, in virtutibus, humilitate, sobrietate et caeteris. Vere nihil minus illis feci, quia quid est hoc quod habuistis minus caeteris Ecclesiis, per quod illae sint prae vobis, nisi hoc quod ego ipse qui debuissem, non gravavi vos, aliquid a vobis accipiendo? Ironice: Donate mihi hanc injuriam, quia injurius fui dum vobis indulsi, in quo nemo alius suis indulsit Ecclesiis. Et sicut in praeterito non gravavi vos; ita de caetero non ero gravis vobis, ego qui paratus sum venire ad vos. Ecce hoc tertio apparatu; ideo non ero gravis vobis, quia non quaero quae vestra sunt, sed vos ipsos. Et juste vestra non requiro, quia filii carnales non debent thesaurizare parentibus carnalibus, sed parentes filiis. Licet filii spirituales hoc debeant parentibus spiritualibus, sed ego non solum quae spiritualis pater debet filiis; sed etiam omnem dulcedinem carnalis patris exhibeo vobis. Non quaero quae vestra sunt, sed ego libentissime impendam vobis et spiritualia: et si qua habuero carnalia quae velitis; et super hoc etiam quod impendum, ipse ego impendar pro animabus vestris, id est paratus sum mori pro vobis salvandis, licet ego plus diligens vos, quia et spirituali et carnali lege minus diligar a vobis. Licet plus diligens vos, minus diligar a vobis, tamen esto, id est concedatur istud; non enim curo propter hoc insequi vos modo.
13.12.6
Objicietis iterum mihi, quod callide ne quid in propria persona a vobis acciperem me continui, ut per legatos meos callidius et amplius acciperem. Quod sic ait Ego quidem non gravavi vos( sicut probatum est) accipiendo quidquam a vobis in propria persona; sed dicetis hoc quod, cum essem astutus et ex astutia ipse nollem accipere, dolo vos cepi, id est dolose decepi vos, quod per me nolui, per alios a vobis extorquendo.
13.12.7
Vel aliter ut tota littera dicat hoc solum ita: Ego quidem( sicut ostensum est) non gravavi vos; sed esto, id est istud concedetis quod negare nequitis, scilicet quod ego non gravavi vos in propria persona. Sed tamen objicietis istud quod, cum essem astutus, dolo vos cepi. Sic dictum est: Non utique decepi vos, quia, si hoc facerem, per aliquem eorum quos misi, vos deciperem, sed per neminem eorum decepi vos. Quod sic ait: Nunquid per aliquem eorum quos misi ad vos, circumveni vos? Minime. Circumveniret, si discipulis suis injungeret ut commendando se, quaecunque possent sibi callide congregarent. Vere per neminem eorum quos misi, circumveni vos. Nam neque per Titum, neque per alium. Quia sic ait: Ego quidem rogavi Titum, ut iret ad vos, et cum illo misi fratrem. Hic frater creditur fuisse Barnabas, qui frater et coadjutor erat praedicationis. Paulo enim et Barnabae leguntur apostoli dedisse dextras societatis. Titum utique misi: sed, nunquid Titus circumvenit vos? Minime. Nonne ego et Titus ambulavimus in verbo Domini eodem spiritu, id est eadem voluntate, vel eodem Spiritu sancto repleti? Et nonne ambulavimus iisdem vestigiis, id est iisdem operibus; quod id et non aliud quam ego Titus operatus est? Sicut enim vestigia indicia sunt ambulationis, sic opera voluntatis. Quod dico me nihil accepisse a vobis et caetera praemissa olim, id est ex quo incoepi me commendare, putatis quod per hanc commendationem quasi rei in aliquo excusem nos inde apud vos, id est quod haec non loquamur secundum veritatem, vel ad instructionem vestri; sed ut sic tegamus culpam nostram. 200 Scitote autem quod quidquid loquimur, coram Deo, id est quasi in praesentia Dei loquimur; si enim ipse Deus adesset, nihil eorum quae dico timore falsitatis mutare oporteret. Loquimur coram Deo nos positi in Christo; loquimur haec non solum quia vera sunt; sed etiam propter vestram aedificationem, ut vos per haec aedificati a pseudo non seducamini. O charissimi, ideo haec omnia loquimur. Hic bene supplevit dicendo propter vestram aedificationem, quod supra deerat, ubi ait: Licet gloriari, veritatem enim dicam. Ideo autem aedificationi vestrae tam studiose incumbo, quia timeo ne forte( quod facile contingere potest) inveniam vos non quales volo, id est incorrectos, cum venero; et tunc ego inveniar a vobis qualem me invenire non vultis, id est ex districtione justitiae culpas vestras punientem. Haec duo scilicet, ne inveniam vos non quales volo, primum exsequitur; deinde illud, ne inveniar a vobis qualem non vultis, dicens: Videte ne inveniam vos quales non volo, scilicet ne forte( ad quas leviter declinatis) sint inter vos contentiones, quod de benignitate baptizantium litigabant vicissim. Ne etiam sint aemulationes, id est invidiae( quod alter alteri invidet), de merito baptizatoris; neve sint inter vos animositates, quod alter alterum cogebat agere causam coram infidelibus judicibus; neve ideo sint dissensiones; propterea enim discordia erat inter eos et odium; neve sint detractiones, quod bona proximi quae sunt detrahendo, mala quae non sunt imponatis; neve sint susurrationes, id est occultae proximorum depravationes; neve sint inflationes, id est ne hic qui oculus est in Ecclesia, spernat eum qui pes est, ne forte pro hac inflatione sint inter vos seditiones, ut alter alterum verberibus praesumat affligere. Cavete haec non sint inter vos; ne iterum cum venero, iterum humiliet, id est affligat me Deus apud vos, si incorrectos invenero. Quando prima vice venit: omnesque infideles reperit; humiliatus quidem est apud eos, et afflictus diversis vexationibus; sed nunc deterius humiliabitur, si quos fideles fecit, apostatantes adhuc repererit. Humiliet me Deus, et lugeam multos: si enim tres sunt, multi videntur. Multos dico, ex his qui ante prius missam Epistolam peccaverunt; et admoniti per Epistolam, non egerunt poenitentiam de praedictis malis. Etiam super, id est de immunditia, cum omne carnis peccatum immunditia dici possit; illud libidinis, quod est contra naturam, antonomastice vocat immunditiam. Nec de fornicatione, nec impudicitia, quam gesserunt, id est quam in gestu, et assiduo usu habuerunt, poenitentiam egerunt. Fornicationem vocat non lege conjugali tangere mulierem. Impudicitiam vocat impudicum habitum. Cum uxore enim qui se intemperanter habet, impudicus est.
13.13.1
EPISTOLA II AD CORINTHIOS. CAPUT XIII.
13.13.1
« Ecce tertio hoc venio ad vos, et« in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.» Praedixi enim et praedico, ut praesens vobis, et nunc absens, his qui ante peccaverunt et caeteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? Qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. Vosmetipsos tentate si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. Spero autem quod cognoscitis quia nos non sumus reprobi. Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis; non ut nos probati parcamus, sed ut vos quod bonum est, faciatis. Nos autem ut reprobi simus. Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Gaudemus enim quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus vestram consummationem. Ideo enim haec absens scribo ut non praesens durius 201 agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. De caetero, fratres, gaudete. Perfecti estote. Exhortamini, idipsum sapite. Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis Amen.» EXPOSITIO.
13.13.2
Ostendit quid intelligeret, dicens: non quales volo. Nunc ostendit quod dicebat: Inveniar a vobis qualem non vultis. Littera tamen ibi jungitur. Ne cum venero, etc. Dicerent illi: Tu ne venturus es? Ecce, ait Paulus, tertio, hoc apparatu non dico veniam; sed jam venio ad vos. Nec cum venero, patiar vos; sed stabit, id est stare oportebit, omne verbum, seu eorum qui accusant, seu qui defendunt. Stare verbum dicitur, cum verum esse probatur. Stabit dico, in ore duorum vel trium, nec quarumlibet personarum, sed testium, id est eorum qui idonei sunt ad testificandum. Dicerent illi: Minitaris te venturum, sed cum veneris, quid facies? Contra hoc Paulus: Veniam utique et non parcam, quia praedixi vobis, cum essem praesens, me non parciturum ulterius, et idem nunc absens praedico per Epistolam, ut praesens, id est tanta virtute quanta praesens vobiscum agebam. Praedico, inquam, his qui ante prius missam Epistolam peccaverunt, nec adhuc correcti sunt, et caeteris omnibus quicunque in peccatum labuntur, hoc utique praedico quoniam, id est quod si venero iterum( sicut dispono) non parcam iterum, sicut prius peperci, cum ex ignorantia peccavissetis. Dicerent iterum illi: Quidquid modo minetur, tamen, cum venerit, leviter poterit placari. Ad hoc Paulus: Quod non parcam, satis non creditis; sed an quaeritis vos experimentum ejus Christi, id est ut ideo maneatis incorrecti, ut potentiam ultionis Christi experiamini, qui Christus loquitur in me? Non enim haec quae loquor a me sunt, sed a Christo. Salubrius est, ut vos corrigatis quam, dedignantes corrigi, validam manum Domini experiamini. Qui Christus non infirmatur inter vos, id est non infirmus apparuit vobis, non operando miracula; sed potens est in vobis, id est potentia ejus manifestata est vobis per miracula quae Christus operatus est per nos in medio vestri. Vere Christus potens est. Nam et si objicitis mihi eum in cruce damnatum, impotentem apparuisse, fateor quidem crucifixus est, sed ex infirmitate, id est secundum infirmitatem mortalitatis et passibilitatis quam in carne nostra assumpsit; sed licet ita crucifixus sit, tamen vivit, id est potentialiter agit ex virtute Dei, id est secundum deitatem, cujus virtus ab eo non recessit, et in quo omnis divinitas corporaliter habitavit.
13.13.3
Vere Christus vivit ex virtute Dei; nam nos longe inferiores illo vivemus ex virtute Dei. Quod sic ait. Nos quidem infirmi sumus in illo, id est in similitudine illius, ut quemadmodum ille pro nobis, sic et nos pro eo patiamur. Sic quidem infirmi sumus; sed vivemus, id est potentialiter agemus in vobis ex virtute, id est per virtutem Dei, quam habemus familiarem in eo, scilicet Christo. Ne autem nos viventes ex virtute Dei districtius agamus in vobis tentate vosmetipsos, id est subtili consideratione investigate vos. Tentate dico, si adhuc estis in fide quam accepistis per me. Si enim in meritis baptizantium confidunt, si vetera reducunt, in fide non sunt, quia gratiae Dei detrahunt. Tentate si estis in fide; et vos in fide inventi ipsi probate vos, id est bonis operibus probabiles facti, fidem vestram decorate. Quod si in fide non estis, vos soli damnamini. Nihil a me requiritur, quia an non cognoscitis vosmet ipsos in eo quod Christus Jesus, id est fides Christi Jesu, in vobis posita est per ministerium meum, nisi forte, quod leviter esse potest, vos esti reprobi, id est a Deo reprobati, dum vos indignos exhibuistis sacramentorum fidei. Dicerent illi: Nec mirum si vos reprobi, cum ipse reprobus sis. Ad hoc 202 Paulus. Quidquid vos opponatis; tamen spero quod bene cognoscitis hoc de nobis quod nos in nullo sumus reprobi; et licet in nullo reprobi, sed in omnibus inveniamur probati, tamen nolumus vos esse malos, ut quidam praelati, qui ut videatur probitas eorum exercendo praelationem suam, gaudent culpis subditorum. Nos autem non sic, sed oramus Deum ut vos nihil mali faciatis; et non oramus hoc ut nos appareamus probati. Si ex auctoritate praelationis vindicaret culpam subditi, tunc probatus appareret. Hoc non oramus, sed ut vos faciatis quod bonum est; nos vero nihil dignum ultione invenientes in vobis ut simus, id est appareamus, reprobi. Tunc praelatus non est quidem, sed apparet reprobus, quando non invenit in quo exerceat potestatem commissi judicii. Iterum sunt quidam praelati, qui licet subditi eorum boni sint, vexant tamen eos ex imperio susceptae potestatis. Contra hos Paulus: Ideo oramus ut non simus reprobi, vobis facientibus quod bonum est, quia nos non possumus aliquid adversus veritatem, id est, ubi vera justitia est, eam impugnare non licet; sed possumus pro veritate tuenda, si quis eam male vel agendo vel dicendo impugnat. Ideo oramus ut vos faciatis quod bonum est, quia gaudemus quando nos infirmi sumus, et potestas nostra locum non habet perfectis omnibus. Vos autem estis potentes, puram habentes conscientiam, et ideo judicium nostrum non formidantes. Non solum gaudemus, sed etiam oramus hoc, ut vos potentes sitis, scilicet vestram consummationem, id est justitiae vestrae perfectionem. Et ideo quia gaudemus et oramus hoc, ego absens scribo haec vobis; propterea ut cum fuero praesens non agam durius, secundum potestatem apostolatus mei. Nec utique si ex potestate agerem, grave vobis esse deberet, quia hanc potestatem dedit mihi Dominus in aedificationem vestram, et non in destructionem.
13.13.4
Postquam de his quae fecerant satis eos corripuit, transit ut in his quae de futuro restabant corripiat illos, dicens: In his praemissis sic vos habete ut doceo et de caetero, id est in futuro, fratres, gaudete, id est sic agite ut de opere vestro gaudium semper exspectetis, et ut vere gaudeatis; perfecti estote, et vos perfecti exhortamini imperfectos ad perfectionem. Vos vero imperfecti idem sapite cum perfectis exhortantibus vos, et habete pacem cum illis, id est ne abutamini correctione eorum; sed cum omni modestia amplectimini jussa eorum, quia si idem sapitis et pacem habetis, sic erit vobiscum Deus pacis, qui discordes abjicit, concordes eligit Et idem Deus dilectionis erit vobiscum, quia non sufficit pacem habere, nisi secundum Deum sequatur diligere. Et ut pax et dilectio Dei sit vobiscum, salutate vos invicem in osculo, id est alter osculetur alterum, mortificata omni contentione inter vos. In osculo dico non quod ore tantum fiat, et non corde, sed in osculo sancto, quod nulla irae scintilla in occulto cordis lateat. Et sic debetis vos invicem salutare, quia salutant vos omnes sancti, commendantes vobis dilectionem exemplo sui. Salutatio propria Pauli sequitur. Gratia Domini nostri Jesu Christi, id est Dominus noster Jesus Christus dans gratiam, qua peccata dimittit. Et charitas Dei, id est Deus Pater cujus charitas pro salute hominum, Filium voluit incarnari. Et communicatio sancti Spiritus. id est Spiritus communiter procedens a Patre et Filio. Vel communicatio sancti Spiritus, id est Spiritus sanctus communicans vobis gratias suas, sit cum omnibus vobis, amen, et ut ita fiat vos laborate, et Deus concedat.
14.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. 203 ARGUMENTUM IN EPISTOLAM AD GALATAS.
14.1
Galatae sunt Graeci. Hi verbum veritatis primum ab apostolo acceperunt; sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso.
15
PROLOGUS BEATI BRUNONIS IN EAMDEM.
15
Galatia locus quidem est in Graecia, et in ea Paulus per aliquod tempus conversatus fuerat, praedicans Galatis verbum Dei, quos etiam in fide fundaverat. Et quandiu Paulus apud eos remoratus est, satis honeste se habuerunt in fide; sed Paulo inde reverso, pseudodoctores( quorum labor erat persequi Ecclesiam Christi) introierunt ad eos impie destruendo quod Paulus religiose aedificaverat, dicentes Paulo non esse credendum, neque doctrinam ejus tenendam, quia nec cum Christo conversatu fuerat in terris, nec ab eo edoctus vel electus, nec saltem a Petro, vel ab his qui cum Christo conversati fuerant erat instructus. Hi etiam pseudo gratiae Dei plurimum derogabant, dicentes eam non sufficere ad salutem nisi circumcisio, et caetera veteris legis tenerentur. In quo Paulum male docuisse arguebant, cum legem destrueret quam( sicut omnibus notum est) Deus per Moysen dederat; quam ipse Christus, dum inter homines conversabatur, observaverat, et hoc dicentes apud eos qui simplices erant, videbantur inducere congruas rationes. Quibus fallaciis jam adeo fuerant seducti quod, nisi sollicitudo Pauli cito per hanc Epistolam occurreret, jam se disponebant ad circumcidendum et ad caetera legalia. In hac autem Epistola Paulus agit de commendatione personae suae, quam pseudo deprimebant. Agit etiam de destructione veteris legis, non quod improbet eam, eo quod tenenda fuit. Agit etiam de commendatione gratiae Christi. Haec tria sunt hic materia: Se in hunc modum commendat quod, cum illi objiciant ei se non vidisse Christum, nec ab eo electum vel instructum probat quod longe dignius aliis apostolis electus sit a Christo et edoctus; illos enim, dum mortalis inter mortales conversaretur, elegit et docuit secundum infirmitatem carnalis intellectus; adhuc enim carnales erant, nec mysteria divinitatis capere poterant, quia licet accepissent Spiritum, nondum tamen datus erat, nisi tantum ad remissionem. Quod idem Jesus plane innuit, ubi ait.« Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit Spiritus,» etc., illos, inquam, adhuc mortalis quasi carnales docuit, sed Paulus jam factus immortalis, jam sedens in dextera Patris, jam dato Spiritu sancto elegit, vocavit et docuit, et sic apparet quod, in quo Paulus videbatur inferior, longe caeteris est gloriosior. Veterem legem sic improbat, ostendens eam datam ut esset in tempore, et veniente gratia statim finem haberet, velut umbra, veniente corpore; quae lex, quandiu duravit, nihil aliud quam grave jugum et onus importabile et inutile fuit, quia neminem justificare potuit. Destructa lege gratiam Christi commendat, ut eam quae sola sufficit ad salutem, et sine qua nec ante datam gratiam nec post, aliquis potuit salvari. De his omnibus sic agit, ea intentione ut Galatas volentes judaizare retrahat ne faciant, nec ultra pseudomagistros audiant.
16.1.1
EPISTOLA AD GALATAS. 204 CAPUT PRIMUM.
16.1.1
« Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Neque veni Hierosolymam ad antecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim. Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo. Tantum autem auditum habebant, quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat; et in me clarificabant[ glorificabant] Deum.» EXPOSITIO.
16.1.2
Paulus, etc. In hoc principio haec tria, circa quae maxime versatur, scilicet commendationem sui, improbationem legis, approbationem gratiae breviter colligit, dicens: Paulus apostolus nomen suum( quod in omni Ecclesia notum fuerat) ad auctoritatem ponit. Paulus, inquam, apostolus, non ab hominibus, eligentibus eum, neque per hominem, consecrantem eum, ut illi objiciunt per Ananiam. Ideo ait, non ab hominibus neque per hominem. Quidam enim non ab hominibus, sed a Deo electi; per hominem tamen sunt consecrati, et e converso. Vel ita: Paulus apostolus non ab hominibus eligentibus, vel consecrantibus eum, neque per hominem, id est non per Christum mortalem, et in humanitate viventem, sed per Jesum Christum suscitatum. De eo quod sequitur, suscitavit, convenienter accipimus suscitatum. Dicerent illi: Etiam si Christus legem destruat, non credimus, quia dissentit a Deo, qui legem dedit. Ideo subdit Apostolus per Christum suscitatum, et per Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis; quem frustra mori vellet, si alio modo per legem justificare posset hominem; sed quia legem irritam vidit, legem exclusit, ut per gratiam Christi perficeret in quo lex deficiebat. Paulus, inquam, et omnes fratres qui mecum sunt, scribimus Ecclesiis Galatiae. Ideo fratres sibi in salutatione jungit, quia objiciebant pseudo Paulum 205 solum esse in destructione legis, quam Petrus et alii in suis paterentur Ecclesiis. Ubi ait se non ab homine, sed a Christo suscitato, et a Deo Patre factum apostolum, satis in hoc se commendavit. Vobis, o Galatae, sit gratia, id est his qui peccaverunt, sit secunda remissio. His qui in justitia permanserunt, sit perseverantia gratiae. Sit etiam vobis pax, id est tranquillitas animi, a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, qui uterque et potest et vult.
16.1.3
Modo commendabit gratiam Christi per oppositum improbando legem dicens: Qui Christus dedit semetipsum non aliud sacrificium, quia nihil praeter eum sufficeret. Semetipsum dico, qui tantus erat. Semet, ad discretionem, ipsum ait ad magnitudinem. Dedit semetipsum pro peccatis nostris delendis; quae si lex destruere posset, monstrum putaretur, quia jam Pater superflue in mortem traderet Filium. Nec ut peccata praecedentia solummodo tolleret, mori voluit, sed ut, destructis peccatis, eriperet nos de praesenti saeculo, in quo vidit neminem posse morari sine peccato. In quo notatur maxima virtus Christi, qui in fornace peccatorum nos liberat ab incendio peccati[ eriperet de praesenti saeculo nequam, id est de conformitate praesentis mundi, qui non allicit, et tanto plus capit, quanto aeterna minus videntur]. Eriperet, dico, quasi vi conversationis bonae de saeculo, sed nequam, id est secundum nequitiam peccati, Christus a saeculo suos eripit. Quod Christus in mortem se dedit, hoc factum est secundum voluntatem Dei et Patris nostri, qui quia legem inutilem vidit, ut nos salvaret, ex pietate Filium in mortem tradidit. Et quia Christus dederit se pro peccatis nostris in mortem per voluntatem Dei, scitote ex eo, quia cui Christo cum Deo est gloria de remissione peccatorum, non legi in haec praesentia saecula: et permanebit in saecula horum saeculorum consecutiva. Amen, id est vere ita est, quod Christo gloria, non legi. Amen quandoque affirmativum, quandoque optativum est. Et quia Christus dedit se pro peccatis nostris secundum voluntatem Dei, et legem evacuavit, miror ergo quod sic, id est tam vehementer omnibus mandatis meis derelictis; et tam cito: parum enim est temporis ex quo discessi a vobis. Miror, inquam, de hoc quod transferimini. Ut gravius eos deprimat, sic ait. Transferuntur enim insensibilia, ut lapides, ducuntur irrationalia. Aguntur ratione homines; sed istos judicat insensibiles. Unde in sequenti vocat eos insensatos. Miror quod transferimini ab eo, scilicet Deo, qui Deus vocavit vos non merito legis, sed per gratiam. Vocavit dico et interius aspirando, et praedicatores adhibendo in gratiam Christi, id est ad hoc ut essetis participes gratiae Christi. Transferimini dico in aliua Evangelium. Secundum illos, veterem legem vocat Evangelium; quod tamen Evangelium non est aliua a nostro, nisi sunt illi aliqui qui vos conturbant, id est pseudo, qui veterem legem carnaliter docentes, dissentire faciunt ab Evangelio Christi; cum quo idem est intellectum spiritualiter. Conturbant, dictum est a similitudine turbatae aquae, in qua nihil clare discerni potest. Ita isti intellectum Galatarum turbaverant, quod jam malum a bono non discernebant. Conturbant vos, et volunt convertere Evangelium Christi.
16.1.4
Convertere dictum est, a similitudine alicujus iter agentis, qui ab obstante sibi retro, convertitur; sic et isti Galatae, accepta fide Christi per Evangelium Pauli, jam bene directi fuerant in semita boni operis, a quo volebant eos convertere illi pseudo. Ubi ait volunt, innuit Galatas nondum opere consensisse illis, licet assensu. Illi volunt convertere, sed licet nos, id est ego vel ipse Petrus, aut angelus malignus veniens de coelo, id est in splendida figura ut facilius suadere possit. Si enim emergens de tenebris inferni torvum et informem sese ingereret ad decipiendum, non tam idoneus esset. Vel, angelus bonus veniens de coelo, si evangelizet praeterquam, id est praeter hoc quod evangelizavimus vobis, sive sit apostolus seu angelus, illum non solum audeo separare a corpore Christi, sed etiam sit anathema ut ipse separatus sit separatio illorum. Hic callide respondet illis, qui objiciebant illi, 206 quod Judaicos ritus non pateretur in Ecclesiis suis, non intelligentes Petrum ideo pati, non quod illud approbaret, sed ne ruditatem fidei eorum potius his concessionibus nutriendam, quam nimia asperitate destruendam terreret. Hoc autem solis patiebatur Judaeis: sed Paulus qui gentibus praedicabat, non habebat eis indulgere in his in quibus nunquam fuerant. Quod etiam postmodum, ut fides Christi solida esset, difficiliori labore destruere oporteret. Et quia nec angelum, nec apostolum pateremur aliud vobis praedicantem, igitur si quis pseudo evangelizaverit vobis praeter id quod accepistis a me, anathema sit. Et hoc nunc iterum dico de pseudo, sicut modo praedixi de nobis et de angelo. Vel ita: Praedixi vobis cum apud vos essem, me omnes pseudo excommunicaturum; sic etiam nunc iterum dico. Si quis vobis evangelizaverit, praeter id quod accepistis, anathema sit. Dico anathema sit, et hoc et caetera praemissa, zelum Christi habens dico, quia an modo suadeo hominibus, id est an secundum voluntatem hominum suasibiliter loquor: an suadeo Deo, id est ad gloriam Dei? Quasi diceret: Ideo dico, anathema sit, etc., quia olim quidem ante fidem suadebam hominibus, praedicans legem; sed modo in fide suadeo gloriam Dei; ideo non jam suadeo hominibus, quia non quaero placere illis. An enim quaero amplius placere hominibus? Si legem praedicaret, quam homo virtute sua poterat operari, tunc placeret hominibus: sed nolo placere, quia si adhuc placerem hominibus, praedicando legem, jam non essem servus Christi. dum quod attribuerem legi, detraherem gratiae Christi. Vel ita: An modo suadeo hominibus, an Deo? Si legem praedicaret, hominibus suaderet; quae enim lex praecipit, homo satis potest operari, ut abscindere pelliculam, immolare pecudem et hujusmodi. Quod si per haec salvum diceret hominem, Deo detraheret salutem hominis, et ascriberet homini. Caetera non mutantur.
16.1.5
Ad illud quod superius dixit, non ab hominibus, neque per hominem, hic respondere incipit. Littera tamen prope jungitur: ideo hominibus placere non quaero, sed Christo, quia Evangelium meum non est secundum hominem, sed a Deo. Et ideo facio vobis notum, fratres, Evangelium: non illud vetus, sed quod evangelizatum est a me; hoc de eo facio vobis notum, quod non est mihi traditum secundum hominem. Et hoc probat: Vere non secundum hominem, qui neque accepi illud Evangelium ab homine, consecrante me in hoc ministerium, neque didici illud ab homine. Posset consecrari a Deo, et tamen postea discere praecepta illa ab homine. Non accepi ab homine, nec didici, sed per revelationem Jesu Christi, id est per Jesum Christum aperte revelantem mihi, non per parabolas loquentem, sicut alios apostolos docuit, dum in carne esset adhuc mortalis, et illi intellectu infirmiores: vere non didici illud ab homine, quia nec ante conversionem, nec post conversionem. Ante conversionem prius ostendit, dicens: Audistis conversationem meam aliquando, id est tempore infidelitatis habitam in Judaismo; hoc audistis quoniam, id est quod persequebar Ecclesiam Dei supra modum persecutorum: nemo enim tam violens erat in servos Dei. Persequebar dico et expugnabam illam secundum quosdam multos enim volentes converti, adhuc spirans minarum et caedis, retroduxi. Plures etiam jam fideles fidem negare coegi; expugnabam, dico, et proficiebam in Judaismo. Lex enim mea magis ac magis per me in incrementum proficiebat. Proficiebam dico agendo supra multos coaetaneos, qui juvenes et laboriosi erant, ut ego. Coaetaneos dico, non proselytos, sed in genere meo, ita filios Abrahae ut ego et in lege nutritos. Et dico existens aemulator, id est imitator et amator; non tantum legis, sed etiam paternarum traditionum. Prophetae enim, praeter legem, quasdam traditiones dederunt, ut Zacharias jejunium primi, et jejunium quarti, etc. Traditionum, 207 dico, mearum, quia tam bene operabar illas, quod quasi meae propriae esse videbantur, et cum ego ita persequerer Ecclesiam Christi, apparet quod ante conversionem Evangelium non didici.
16.1.6
Subdit quod post subditionem non didicerit. Ego ita persequebar Ecclesiam Christi; sed cum placuit ei, ex gratia, non ex merito, ei dico qui quam potentialiter me segregavit de utero matris meae, de quo nunquam exirem, nisi misericordia ejus extraheret me, tam misericorditer vocavit me per gratiam suam ad fidem. Vel ita: Qui me segregavit de matre mea, id est a Synagoga, in qua puer nutritus et doctus fueram, nec de sinu vel gremio, sed de ipso utero Synagogae. Pharisaeus enim eram inter principes legis, et me inde segregatum vocavit ad fidem per gratiam suam, non quia zelum legis habueram. Vocavit, inquam, ut revelaret in me Filium suum. Si quis enim vocationem mei considerat, intelliget omnem salutem ex Christo, nullam ex lege, quae mihi non profuit. Nec ideo solum vocavit ut in similitudine mei revelaret gratiam suam, sed ad hoc etiam ut evangelizarem illum in gentibus, et notam facerem misericordiam Dei. Cum ita Deo de me placuit, continuo non acquievi carni et sanguini, id est Judaeis male suadentibus mihi, qui nihil aliud sunt quam caro voluptuosa. Et sanguis, id est anima non secundum rationem, sed secundum quod per motum sanguinis turpia cupit. Neque continuo veni Hierosolymam ad apostolos antecessores meos, quia me in fide antecesserant, ut docerer ab illis, sed continuo abii in Arabiam. Haec Arabia est in qua est mons Sina, prope Aegyptum in deserto. Et iterum ab Arabia reversus sum Damascum. Deinde post annos tres veni Hierosolymam, non ut quasi minus sapiens interrogarem, sed solummodo videre Petrum. Et mansi apud eum diebus quindecim, et tam brevi spatio, si indigere, non satis possem doceri. Petrum ibi vidi; sed alium apostolorum neminem illo tempore vidi, nisi Jacobum fratrem Domini, qui episcopus erat Hierosolymis. Et sic apparet quod post conversionem nihil didici; quae autem scribo vobis, scilicet quod nec ante, nec post didicerim, credite quia in his non mentior. Ecce enim loquor haec coram Deo. Quod si Deus praesens adesset, nihil in sermone meo falsitatis argueret. Deinde visis Petro et Jacobo, veni in partes Syriae et Ciliciae. Ego vero eram ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo; quod si me non viderint, apparet me nihil ab eis didicisse. Facie quidem eram ignotus, sed auditum tantummodo habebant de me. Hoc, inquam, audierant quoniam, id est quod Paulus qui persequebatur nos aliquando, id est tempore infidelitatis, nunc evangelizat fidem Christi, quam fidem expugnabat aliquando. Et hoc audientes in me converso, et sic praedicante clarificabant Deum, et magnificabant misericordiam Dei.
16.2.1
EPISTOLA AD GALATAS. CAPUT II.
16.2.1
« Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus. Seorsum autem his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis, compulsus est circumcidi, sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Quibus neque ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Ab his autem qui videbantur esse aliquid( quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus enim personam hominis non accipit[ Deut. X, 17; Rom. II, 19]. Mihi autem qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. Sed econtra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis; qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus 208 est et mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem, tantum ut pauperum memores essemus. Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam ab Jacobo, cum gentibus edebat. Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei, ita ut Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis gentiliter vivis, et non Judaice, quomodo gentes cogis judaizare? Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi; et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.» Quod si quaerentes justificari« in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, nunquid Christus peccati minister est? Absit! Si enim quae destruxi, iterum haec reaedifico, praevaricatorem me constituo. Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci. Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me. Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est.» EXPOSITIO.
16.2.2
Deinde post annos quatuordecim a primo adventu transactos, iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto etiam et Tito. Ascendi dicit secundum situm loci. Paulus ideo secundo venit Hierosolymam, adducens secum idoneos testes, Barnabam de Judaeis, Titum de gentilibus, quia Ecclesiae quibus praedicabat, opponebant ei, quod dissentiret in praedicatione a Petro et ab aliis. Quam dubietatem removere volens, cum testibus ascendit Hierusalem, non quod dubius esset in aliquo, sed ut certum fieret his qui dubitabant quod non dissentiret a Petro. Ascendi non tantum quia sic volui, sed etiam ascendi secundum revelationem, id est quia revelavit mihi Deus sic oportere fieri; et tunc non didici ab illis, sed contuli cum illis Evangelium, dicens: Sic et sic praedico. Nonne et vos eodem modo? Diceret aliquis: Reticuisti quaedam, quae gentibus praedicas. Non utique ait Paulus, sed Evangelium quod praedico in gentibus. Nec inde verbum subticui, contuli publice cum tota Ecclesia. Seorsum autem, id est separatim contuli cum his qui videbantur esse aliquid, id est cum apostolis, non tamen seorsum cum his ut alios excluderem, et private cum his agerem; sed prius sermo meus publice fuit ad omnes, nunc ad istos. Vel ita: Contuli cum illis seorsum factis his, id est apostolis, ne viderer impotens esse defendere Evangelium meum sine auxilio eorum. Ideo sic contuli ne forte( quod contingere posset) currerem, id est currere putarer, aut cucurrisse, in vacuum, nisi per hanc collationem approbarem meum Evangelium. Nec tantum conferendo illud comprobavi, sed neque etiam Titus qui mecum erat, cum esset natione gentilis, compulsus est circumcidi. Per hoc quod ait compulsus, innuit illos pseudo multum laborasse contra Paulum, ut circumcideretur Titus. Nec tantum Titus non est compulsus ad hoc; sed neque etiam ad horam cessimus subjectioni. Quia sic ait: Non est compulsus circumcidi; nec propter subintroductos falsos fratres. Infideles enim Judaei, quibus Paulus quia infidelibus, non responderet, praemio conducebant falsos fratres, per quos Paulum impugnarent. Propter illos, inquam, qui dolose subintroierunt explorare libertatem nostram, id est fidem quae nos liberos facit a jugo legis; quam libertatem habemus in Christo Jesu. Explorare 209 ideo, ut nos, si possent, redigerent in servitutem, id est in veterem legem quae gravis servitus est. Per hoc fidem Christi multum commendat, quia vocat libertatem, legem deprimit quam vocat servitutem. Propter illos, inquam, neque saltem ad horam cessimus subjectioni, id est legi quae cedentes sibi subjicit servituti. Ideo non cessimus, ut veritas Evangelii nostri permaneat apud vos, id est ut sicut praedicavimus legem esse inutilem, gratiam esse sufficientem, ita semper crederetis.
16.2.3
Paulus alio tempore Hierosolymam veniens, ut omnem de se suspicionem tolleret, Timotheum jam circumcisum iterum fecit circumcidi, non quod crederet aliquid jam conferre circumcisionem, sed quia imposuerant ei quidam ipsum dixisse legem omni tempore fuisse inutilem. Quod ut nihil esse probaret, Timotheum exhibuit ad circumcidendum; sed modo Titum circumcidi nulla ratione voluit, quia, si modo cum venisset Hierusalem, ut probaret nihil esse circumcisionem, eum circumcideret, dicerent Ecclesiae gentium: Ecce falsitas Pauli quem, vellet nollet, Titum, in Hierusalem circumcidere oportuit. Ostendit per illam collationem Evangelii quod post conversionem non sit inventus inferior Petro et aliis. Adjungit etiam quod ante conversionem longe dignior illis fuerit sub lege; callide tamen quasi pro nihilo sibi sit dignitas quam ante fidem habuit. Littera sic jungitur: Contuli cum illis, et apparui secundum post acceptam fidem irreprehensibilis, sicut illi; sed quales fuerint aliquando, id est ante fidem Petrus et alii, qui videbantur ab his secundum carnem sapientibus esse aliquid, hoc memorare quales illi fuerint qualis ego sub lege nihil mea interest, id est nihil confert in mea re. Verum quidem est quod ego tunc dignior illis eram, sed tamen non curo hujusmodi gloriam. Videbantur dicit, quantum ad illos qui Petrum et alios ita judicabant magnos. Paulum nihil. Ideo quales tunc fuerint, dicere praetereo. Scio enim quod Deus non accipit personam hominis, id est Deus non habet acceptum hominem propter personam generis divitiarum vel scientiae. Dicere quales prius fuerint; ideo nihil interesse dico in mea re, quia hoc solum mihi sufficit ad commendationem quod Petrus et alii qui dicebantur esse aliquid, nihil mihi contulerunt, id est in nullo me correxerunt. In nullo mihi profuerunt, dum contuli cum eis Evangelium. Vel per, autem, copuletur dicere, quales fuerint ante fidem nihil mihi confert; sed hoc dicere quod illi qui videbantur esse aliquid, nihil mihi contulerunt; satis est ad commendationem. Nihil quidem contulerunt mihi, sed etiam affectantes societatem nostram, mihi et Barnabae discipulo meo dederunt dextras societatis. Quod sic ait: Nihil contulerunt, sed econtrario cum illi vidissent quod creditum est mihi a Deo Evangelium praeputii, id est gentilitatis eadem dignitate sicut Petro creditum est Evangelium circumcisionis, id est in Judaeos. Econtrario dicit secundum opinionem eorum qui Paulum indigniorem judicabant Petro.
16.2.4
Bene dico cum vidissent, viderunt enim, quia idem Deus qui operatus est Petro, id est ad gloriam et commendationem Petri, miracula per eum fecit in apostolatu circumcisionis, similiter operatus est et mihi, id est ad mei commendationem inter gentes; gentium enim Apostolus erat. Cum vidissent creditum esse mihi Evangelium, et cum idem per effectum cognovissent, videntes gratiam quae data est mihi( plures enim quam illi convertebam ad fidem). Cognovissent dico Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur esse columnae, id est sustentatores Ecclesiae. Ii enim honoratiores caeteris erant, quia Christus eos in secretioribus suis semper admittebat, coram quibus transfiguratus fuit in monte. Ii, inquam, hoc cognoscentes, dederunt mihi et Barnabae dextras societatis, intelligentes nos non inferiores illis, sed pares, non discipulos sed socios. Conjungere dextras, signum erat concordiae, quo se invicem confoederabant antiqui. Societatem nobiscum pacti sunt, ita ut nos 210 praedicaremus in gentes, ipsi autem in circumcisionem. Hoc tantum singulare nobis imponentes, ut essemus memores pauperum, qui erant Hierosolymis, quod illi nisi per nos non poterant. Quod, scilicet, benefacere pauperibus non solum volui, sed etiam sollicitus fui facere, ita quod hoc ipsum, id est non minus feci quam illi precati sunt
16.2.5
Postquam otendit illos nihil contulisse sibi, et se potius necessarium illis, secundum memoriam pauperum, addit quoddam majus, scilicet quod, cum ipse esset irreprehensibilis, reprehensibilem etiam ostendit Petrum dicens: Conferens cum Petro et aliis nihil mihi contulit, sed ego contuli Petro. Quia cum venisset Cephas Antiochiam ego restiti ei; nec in occulto, sed in faciem, id est in conspectu Ecclesiae. Ideo restiti, quia erat reprehensibilis; et si non per intellectum, tamen per exemplum. Ideo Paulus restitit Petro in faciem, quia Petrus non peccabat in se, de quo quidem secreto esset corrigendus, sed peccabat in cauta simulatione, corrumpendo Ecclesiam, et qui in publico peccabat, publice arguendus erat; qui enim viderant offensionem, necesse erat ut iidem viderent offensae emendationem. Petrus utique erat reprehensibilis, quia priusquam venirent quidam conversi de Judaeis ab Jacobo, qui cathedram habebat Hierosolymis, priusquam hi venirent, Petrus edebat cum gentibus, sine discretione ciborum. Prius sic faciebat; sed cum illi venissent, subtrahebat se a mensa gentilium, nec latenter subtrahebat; sed segregabat se, id est seorsum faciebat Judaeorum mensam a grege gentilium vel in alia domo, vel in alia mensa, timens offendere eos qui erant ex circumcisione, id est Judaeos, si participaret gentilibus, et huic simulationi ejus( non enim credebat discretionem ullam Judaei et gentilis, sed tantum pro evitando scandalo simulabat) simulationi, inquam, ejus consenserunt caeteri Judaei, ita ut etiam Barnabas, discipulus meus, duceretur ab eis Judaeis in eamdem simulationem, et nollet communicare gentilibus. Petrus simpliciter non considerans per hoc corrumpi fidem Ecclesiae, declinabat a scandalo Judaei fratris, per hanc simulationem. Sed ego, cum vidissem, quod non recte ambularent Petrus et qui cum eo erant, non recte dico ad comprobandum veritatem Evangelii, qui praedicaverant ritus Judaicos jam inutiles, nec esse tenendos. Cum hoc vidissem, dixi Cephae coram omnibus: Hoc, inquam dixi, si tu, Petre, cum sis natione Judaeus vivis, id est vivere soles gentiliter, nihil judicans immundum, et non vivis ultra judaice, ut secundum ritus illos cibos de immunditia damnes; si, inquam, tu naturalis Judaeus non judaizas: quomodo, id est qua ratione gentes quae nunquam judaizaverunt, cogis judaizare, exemplo tuo, licet non ita praedices? Nisi enim in hoc publice correctus esset a Paulo, seque ideo reprehensibilem confiteretur, putarent non solum Judaei, sed etiam gentiles inutilem esse fidem sine lege.
16.2.6
Hucusque satis probavit se non esse inferiorem Petro, et aliis, imo necessarium et correctorem eorum. Modo transit ad improbandam legem, quod nullo modo tenenda sit, dicens: Gentes utique non debent judaizare: quia nos per naturam Judaei; si amodo judaizamus, inutiliter agimus. Quod sic ait: Nos quidem sumus Judaei per naturam in Judaismo nati, et semper insistentes operi legis. Judaei sumus, et non sumus peccatores ex gentibus, id est non peccavimus ad similitudinem gentium, adorantes idola et hujusmodi: quod non fecerant Judaei. Et cum simus per naturam Judaei, tamen non justificamur ex operibus legis. Et nos hoc scientes quod nullus homo justificatur ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi, ut gentiles, sic et nos Judaei credimus in Christo Jesu, ut sic justificemur ex fide Christi tantum, et non ex operibus legis. Propter quod, id est quia nos Judaei ex fide sola justificamur non ex lege. Ergo omnis caro, id est omnis gentilis carni obediens, Deum nesciens, non justificabitur ex operibus 211 legis, si ea fecerit. Si enim Judaeo non prosunt opera, multo minus gentili. Carnem vocat gentilem, quia nunquam in cultu legis Dei, sed semper fuit in opere carnis. Vel ita, quia si Judaeus non est justus ex lege, multo minus caro, id est peccator ex gentibus. Probat iterum idem per impossibile et inconveniens. Dico quod ex fide Christi justificabimur; quod si ita non est, hoc est quod ait: Si nos quaerentes justificari in Christo, id est per fidem Christi, non dico putati existimationem stultorum non curo, sed si per fidem Christi quaerentes justificationem inventi sumus ut gentiles etiam nos ipsi peccatores, quia legem deseruimus, ad fidem Christi transeuntes; si hoc, inquam, est, tunc Christus minister est peccati; ipse enim docuit legem non esse tenendam, sed ex fide esse omnem justificationem. Sed quia exhorrebat Christum dicere ministrum peccati, dicit hoc sub admiratione sic: Nunquid aliquis insensatus audet dicere quod Christus minister est peccati? Absit hoc ut Christus minister sit peccati!
16.2.7
Vere Christus non est minister peccati. Nam ego destruxi legem, quam non reaedifico, ne me constituam praevaricatorem. Si enim destructam legem reaedificans, ideo praevaricationis reus sum. Tunc bene sequitur quod Christus, quia legem exclusit, non est minister peccati. Quia sic ait: Si legalia quae destruxi haec iterum reaedificabo, docens ea esse tenenda, tunc profecto constituo me praevaricatorem legis, quam reduco. Ipsa enim lex praecipit se contemni, postquam venerit gratia, ut ibi per Moysen:« Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris; ipsum audietis tanquam me.» Quasi diceret: Interim donec veniat, audite me. Cum venerit( me derelicto) confugite ad eum. Reaedifico ideo dicit: Imponebant enim ipsi quidam quod prius stulte docuisset legem non esse tenendam; sed modo correctus, reducebat legem. Vere si legem reaedifico, praevaricatorem legis me constituo. Nam ego deserui legem, per ipsam legem ita praecipientem, ne veniente gratia teneretur. Et non dicit deserui, sed mortuus sum legi, id est ita legem destruxi sicut nunquam amplius ad illam reversurus, quomodo a morte non fit reversio ad vitam. Legi ideo mortuus sum, ut vivam Deo, id est per gratiam Dei. Vere deserens legem, vivit Deo per fidem; nam cessat a malo, et operatur bonum. Quod sic ait: Confixus sum cruci Christi, id est affixos habeo sensus meos per virtutem crucis Christi, ne quandiu in fide Christi sum, liceat porrigere manum vel pedem ad opus malum. Confixus sum cruci Christi, id est ad gloriam Christi, qui me sic confixit, et per haec habemus cessare a malo. Christus si voluisset, aliud genus mortis elegisset, sed voluit ut nec ipsum genus mortis mysterio careret, praesignans hoc in affixione suorum membrorum, quae secundum veterem hominem passibilis et mortalis usque ad diem crucis sustinuerat, ut sicut membra sua confixa, secundum virtutem hominis ad aliquos actus extendere non potuit, quod in illa cruce sic configebat hominem justitiae, ut quandiu fidem Christi non violaret ad actum injustitiae declinare non posset. Confixus sum cruci, cessans a malo. Vivo autem jam non ego, qui eram secundum legem; sed vivit in me Christus, id est vivo ego ipse factus Christus per conformitatem, et per hanc partem habemus operari bonum. Vivo utique Deo per fidem, per dilectionem, per traditionem. Hoc ita ait. Ego vivo; quod autem nunc vivo, positus in carne, quia licet caro impugnet spiritum, tamen spiritus in me vivit, et jugulat desideria carnis, quod miraculum est ita vivere in carne. Quia vero sic vivo in fide, id est per fidem Filii Dei vivo, et non per opera legis, sed per dilectionem Christi, qui dilexit me, hominem personaliter uniens sibi. Vivo etiam et per traditionem, quia Christus tradidit semetipsum in mortem pro me, redimendo a morte, quod non poterat effici per legem. Et quia per fidem vivo, et non per legem, igitur non reduco legem. Quod tamen sic ponit: Non abjicio gratiam Dei, quia reducere legem, 212 esset abjicere gratiam. Ideo non reduco legem, quia non per legem justitia. Si enim per legem esset justitia, ergo Christus gratis, id est superflue mortuus est, ut justificaret, cum per legem habeatur justitia; sed Christum superflue, mortuum nolletis concedere.
16.3.1
EPISTOLA AD GALATAS. CAPUT III.
16.3.1
« O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est, et in vobis crucifixus? Hoc solum a vobis volo discere. An ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sic stulti estis ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis, an ex auditu fidei? Sicut scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam.» Cognoscite ergo, quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, quia« benedicentur in te omnes gentes.» Igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham. Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim:« Maledictus omnis[ homo] qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea.» Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est, quia« justus ex fide vivit.» Lex autem non est ex fide: sed« qui fecerit ea, vivet in illis.» Christus autem nos redemit de maledicto legis: factus pro nobis maledictum, quia scriptum est:« Maledictus omnis[ homo] qui pendet in ligno,» ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Fratres( secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo. Quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur lex? Propter transgressionem posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit! Si enim data esset lex, quae posset vivificare; vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur; conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem, in Christo Jesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.» EXPOSITIO.
16.3.2
Et quandoquidem per fidem justitia, et non per legem, o insensati Galatae, quis vos fascinavit ut non crederetis veritati? Veritatem habetis in vobis, scilicet fidem Christi, quae vere justificat, et non creditis ei. Fascinatos dicit, accusans insipientiam eorum; non enim differunt a vetulis, quae credunt quosdam fascinatores solo visu posse corrumpere quos volunt. Vos dico fascinatos ante oculos quorum( quia ipsam veritatem habetis et cognoscitis) et in oculis vestris Christus Jesus proscriptus est. Proscriptus dicitur, qui a regno et haereditate sua depellitur. Ii autem Christum a regno et haereditate sua depellebant, dum seipsos in quibus regnare debebat, et qui ejus erant haereditas, Christo subducebant. Non solum proscriptus; sed etiam Christus est in vobis crucifixus. Non enim magis viluit 213 Christus in oculis Judaeorum et Pilati, quam in vobis, qui sic eum contemnitis. Vel ita: Ante oculos quorum Christus proscriptus est in aliis, quos malo exemplo depravastis, et etiam in vobis ipsis, qui Christum repellitis a vobis. Et licet ita sit proscriptus, tamen ipse pro vobis est crucifixus, nec ita esset proscribendus. Hoc evidenter inseruit. Modo revertitur ad illud. O vos insensati, licet modo satis probaverim fidem valere, legem irritam esse, et licet vos insensati sitis, tamen vos ipsos faciam confiteri et probare quod ex fide sit justitia, et non ex lege. Quod sic ait: Multa alia occurrunt per quae hoc probare possem, sed hoc solum sufficit, et hoc volo discere a vobis an accepistis Spiritum sanctum ex lege, an ex fide. Ex lege non, quia vos, gentiles, legem non habuistis. Et non ita simpliciter ponit, sed addit. Ex operibus legis, an ex auditu fidei, deprimens legem, cujus opera erant importabilia, commendans fidem, quae facillime ex solo auditu habetur. Et cum ex fide Spiritum accepistis, sic modo stulti estis ut cum per Spiritum coeperitis salvari, nunc carne, id est per carnalem legem consummemini, id est perficiamini. Plurimum desipitis cum illud quod minus est( scilicet incipere) Spiritui datis, et illud quod majus( id est perficere) attribuitis carni. Et quia per carnem consummationem quaeritis, sine causa estis passi tanta. Vos quidem multa passi estis ab infidelibus, sed frustra. Sine causa dico vos tanta passos; tamen hac conditione, si sine causa, id est si incorrigibiles estis. Si enim poeniteatis, praesto est indulgentia. Et sic dicens revelat spem eorum. Per illos quos ex fide sola probavit habere Spiritum, quia nunquam legem habuerant. Vult modo probare de se quod, cum utrumque habuerit, legem et fidem; per fidem tamen Spiritum accepit, non per legem. Quod nisi probaret, dubietatem relinqueret.
16.3.3
Unde sic ait: Quandoquidem vos ex fide Spiritum accepistis, et non ex lege, ergo Paulus qui tribuit vobis Spiritum, id est per manus cujus accepistis Spiritum sanctum, et qui operatur virtutes et miracula in vobis, dicite modo an ex operibus legis habuit Spiritum, an ex auditu fidei? Ex vobis per simile judicare potestis, quia ex fide non ex lege, licet utrumque habuerit. Ex fide habetur Spiritus. Ex fide habetur justitia, et ex fide promissio. Littera sic jungitur: Ex fide habetur Spiritus, sicut ex eadem fide habetur justitia. Justitia utique ex fide. Nam Abraham credidit Deo, id est fidem habuit, et hoc credere, reputatum est ei sufficiens ad habendam justitiam. Et quia Abraham per fidem habuit justitiam, ergo cognoscite quia, quicunque sunt ex fide, et non ex lege( sicut nec Abraham tunc erat) ii per fidem sunt filii Abrahae, id est justi, quia imitatores fidei sunt Abrahae. Non solum per fidem habetur Spiritus et justitia, sed etiam in fide habetur benedictio, sicut ibi legitur. O Abraham in te, id est in similitudine fidei tuae, benedicentur non solum Judaei, sed etiam omnes gentes. Sed antequam ponat hanc auctoritatem, praedicit quomodo intelligendum sit illud, in te, dicens: Scriptura in Genesi providens, id est ostendens Deum providisse; sic enim ab aeterno Deus deliberavit, providens, inquam, hoc quia, id est quod Deus justificat non solum filios carnis Abrahae, sed etiam gentes, justificat, dico, non ex lege, sed ex fide. Illa Scriptura longe ante tempus gratiae praenuntiavit, id est ostendit Deum praenuntiasse Abrahae, quia in te per imitatam fidem benedicentur omnes gentes.
16.3.4
Notandum est quod, cum debeat probare de benedictione, ait: Justificat ex fide, intelligens quod ubi praecedit justitia, ibi ex necessitate sequitur benedictio. Quod hic vocat benedictionem, idem intelligit promissionem, testamentum, haereditatem. Praeterea videndum est quod non incongruo ordine ex fide prius habetur Spiritus, dehinc justitia. Ad ultimum benedictio. Post fidem enim statim datur Spiritus, sine quo nemo potest bene operari. Dehinc per adjuvantem Spiritum, sequuntur opera justitiae. Post justitiam sequitur benedictio, 214 id est justorum operum retributio. Et quia Scriptura sic ait per fidem mediante, justitia benedictionem consequi, igitur ii qui sunt ex fide, id est qui esse suum collocant in fide, quod utique David et multi alii cum essent sub lege, subsistere tamen habebant ex fide. Ii utique qui sunt ex fide benedicentur cum Abraham, non circumciso, sed fideli, id est non per legem, sed per fidem. Nec hoc praetereundum est quod Abraham ex fide justificatus sit priusquam circumcisus fuerit. Vere ex fide solum habetur benedictio; nam ex lege non habetur, sed potius maledictio. Quicunque enim sunt, id est subsistere se credunt ex operibus legis, ii sunt sub maledicto. Et hoc probat: Vere sunt sub maledicto; nam ita scriptum est in Deuteronomio, id est in abbreviatione legis, quando Moyses datam legem breviter recapitulavit, et omnibus praeceptis collectis postea ait: Omnis ille qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis hujus( non dico permanserit voluntate: sed ita ut faciat omnia ea)« maledictus sit.» Et hoc dicens Moyses idem erat ac si diceret: Hanc legem non trado vobis, ad habendam in ea justificationem; sed ad deprimendam duritiam vestram. Et scitote fugiendum vobis esse ad gratiam, ut maledictum legis evacuet gratia Christi. Ipse etiam Petrus dicit tantum esse onus legis, quantum nec ipsi patres eorum portare potuerunt.
16.3.5
Probavit modo, per Abraham et Moysen, justitiam haberi ex fide, et benedictionem, hoc utrumque esse ex fide iterum probat per Habacuc. Et considerandum est quomodo fidem semper praeferat legi, et per Abraham qui fuit ante legem, et per Moysen ejusdem legis datorem, et per Habacuc, sub ipsa lege viventem. Ex fide habetur justificatio. Quia autem in lege nemo justificatur( non dico apud existimationem hominum) sed apud Deum, manifestum est in Habacuc, quia ait quod ex fide fit homo justus, et qui justus est, vivit, id est promissam benedictionem apprehendit, et si ex fide sola justus vivit, tunc non ex lege. Opponeret ille: Verum quidem, quod per fidem oportet justificari hominem; sed tamen lex adjuvat fidem, et quodammodo necessaria est fidei. Quod ita infert. Ex fide vivit justus, non ex lege. Lex autem non est, id est non pendet ex fide, nec ullum adjumentum est fidei. Sed vultis scire quid melius faciat? Hoc, scilicet, qui fecerit ea, quae lex praecipit, vivet in illis, id est quod habet dimittetur ei; sed nihil merito legis augmentabitur ei. Quia dixerat superius: Maledictus omnis qui non fecerit praecepta legis, diceret ille: Quandoquidem Moyses sic ait Licet simus in fide, necesse tamen est ut faciamus legem, ne maledictum Moysi incurramus. Contra hoc Paulus: Licet Moyses maledixerit omni non facienti legem, non tamen ideo adhaereatis legi; Christus enim redemit nos de illo maledicto legis. Quod et Moyses cum malediceret, intellexit. Redemit nos Christus factus pro nobis redimendis, non solum maledictus, sed etiam maledictum. Si quis enim crucifigentium Christum voluit maledicere alicui, maledicebat, dicens: Sic tibi contingat, quomodo illi crucifixo. Vere pro nobis factus est maledictum, quia scriptum est in Deuteronomio:« Omnis qui pendet in ligno sit maledictus.» Christus autem in ligno pendens, non utique ex culpa proprii criminis, sed in eo solo maledictus, quod poenam maledicti sustinuit. Moyses enim praeceperat, ut si quis reus damnaretur, in ipsa damnatione ipsi malediceretur. Vel ita omnis qui pendet in ligno sit maledictus. Deus enim primo homine creato, benedixit ei, si in obedientia perstitisset; sed quia peccavit, maledixit ei; Quod maledicere nihil aliud fuit nisi spoliare eum de concessa impassibilitate et immortalitate. Christus vero, carnem veteris Adae assumens, fuit maledictus, quia passibilis et mortalis. Quod in eo palam fuit, dum in ligno pependit; pati enim non posset, si impassibilis esset. Objiceret ille gentilis: Et si Christus solvit maledictum legis, nobis non habentibus legem nihil profuit. Contra hoc Paulus: Christus redemit nos, ut sicut in Judaeis, sic in gentibus 215 fieret benedictio, id est repromissio Abrahae habenda in Christo Jesu, non per legem. Fieret dico promissio, ita ut accipiamus pollicitationem, id est rem frequenter pollicitam.
16.3.6
Pollicitationem dico Spiritus, id est factam nobis per Spiritum; vel Spiritus, quia jam Spiritum sanctum per quem jam partim deificamur arrham habendae beatitudinis accepimus. Accipiamus dico, non per legem, sed per fidem. Quod modo probavit per auctoritatem legis et prophetae, scilicet per fidem accipere benedictionem, idem probat per legem humanae consuetudinis, dicens: Quia sicut testamentum cujuslibet hominis legaliter factum destrui non potest, ita lex testamentum Dei irritum facere non potest. Quod si objiciunt legem esse antiquiorem hoc testamento, et vetus non debere destrui per novum, nihil dicunt, cum haec promissio facta sit Abrahae longe ante legem. Littera sic jungitur: Quod per auctoritates modo probavi, idem fratres nunc dico secundum hominem, id est per humanas consuetudines affirmo sic: Testamentum hominis, licet sit cujuslibet vilis hominis, tamen testamentum hoc confirmatum, id est legaliter factum, ut sint ibi testes: Moriturus testator, etc. Hoc testamentum nemo spernit, ut inexpletum deserat. Aut nemo super hoc, aliud testamentum ordinat. Et sicut testamentum hominis nemo destruit, ita lex testamentum Dei non facit irritum. Antequam hoc ponat, praemittit quod vere testamentum Dei factum sit, et postea quod testamentum antiquius lege fuerit. Testamentum hominis nemo spernit, testamentum autem a Deo factum est, quia Abrahae dictae sunt promissiones. Non dicit quod de diversis fuerint promissiones, sed idem multis repetitionibus et diversis temporibus est pollicitum. Abrahae dictae sunt promissiones, et per Abraham dictae sunt semini ejus, id est Christo. Sicut quando promittitur patri fecunditas filiorum, augmentum haereditatis, licet filius ejus nondum sit, tamen in patre promissio fit filio. Promissio facta est semini, hoc dicit, et non dicit, facta est seminibus. Vel ita: Semini dicit, non dicit, in seminibus quasi in multis debeant haereditare gentes, sed quasi in uno, id est semine tuo haereditabunt gentes; qui semen est Christus. Bona est relatio, qua proprium sequitur. Hic ostendit testamentum Dei factum esse ad Abraham, nunc ostendit testamentum esse antiquius lege. Dico promissiones factas Abrahae, de eodem autem dico quod hoc testamentum confirmatum est a Deo, juravit enim Deus illud se impleturum. Hoc, inquam, testamentum lex non facit irritum; quae post quadringentos et triginta annos facta est. Si enim testamentum cujuslibet hominis non fit irritum, quanto magis testamentum Dei, quod cum juramento pollicitus fuit, et Abrahae tanto viro, et tanta antiquitate temporis irritum non erit! Lex non facit irritum ad evacuandam promissionem, id est ut evacuetur promissio.
16.3.7
Quod ait lex non facit irritum, sic debemus intelligere facit irritum, ut ipsa lex justificet, benedictionem tribuat, sicut per fidem fieri promissum est Abrahae. Vere evacuetur promissio, si testamentum sit irritum per legem. Nam si haereditas habetur ex lege, quod tamen esse nequit, si ex lege, jam non habetur ex repromissione. Quia si non ex repromissione, falsus est Deus qui promisit. Quod si ita est, ergo nec ullo modo habetur. Sed verus est Deus qui promisit. Ergo ex repromissione ejus et non ex lege. Si ex lege, non ex repromissione; sed ex repromissione habetur. Vere ex repromissione, quia Abrahae donavit Deus haereditatem per repromissionem. Ergo non per legem. Et quia probo per legem, nec justitiam, nec haberi benedictionem. Igitur oppones mihi quid profuit lex? Frustra videtur esse data, cum neque justificet neque salvet. Verum quidem ait Paulus, quod neque justificat, neque salvat, nec tamen ideo inutilis, quia posita est propter transgressiones multiplicandas, addidit enim peccatum praevaricationis quod non erat. Et necesse erat ut abundarent transgressiones.« Ubi enim abundavit delictum, superabundavit gratia.» Vel ita: Posita est lex propter vitandas 216 transgressiones; lex enim puniens reum, timere facit peccatum. Iterum ille: Si propter transgressiones; ergo lex utilis tenenda. Minime ait Paulus, quia lex ad tempus posita est, donec veniret semen, id est Christus, de quo ait: In semine tuo, etc., cui semini promiserat, id est promissio facta fuerat. Lex dico ordinata, id est non permansura; sed secundum ordinem suum in tempore disposita. Prius enim lex naturalis; dehinc ista lex scripta. Ad ultimum gratia, ordinata, dico, per angelos, id est per Moysen et Aaron, qui fuerunt nuntii Dei ad populum; vel, per coelestes angelos, quorum ministerio tradita fuit lex Moysi. Iterum ille: Quod per angelos factum est, destruere malum est. Contra hoc Paulus: Ita dico per angelos ordinata ut esset in manu, id est in potestate Mediatoris Christi. Angeli enim quicunque fuissent, hoc voluerunt, ut, veniente fide, evacuaretur lex. Et quia modo dixerat mediatoris; qui enim medius est duas extremitates conjungens, videtur diversus esse ab iis quae conjungit, ne putaretur Christus, dum mediator esset inter Deum et hominem, vel non esse Deus, sed aliud a Deo, qui conjungebat hominem. Vel si Deus esset, putarentur duo, unus qui conjungeret medius duo extrema; alter Deus, cui conjungeretur homo.
16.3.8
Et ad removendum hoc subdit: Dico mediatoris; Mediator autem concedo quod non est unius rei tantum mediator, sed duarum extremitatum, quia propter unum non diceretur medius. Et, licet non sit unius mediator, sed duorum, tamen propterea non sequitur quod sint duo dii, sed unus tantum est Deus. Vel aliter: Lex est posita in manu mediatoris; hic autem mediator non est unius, id est Judaici populi tantum; sed est unus, id est aeque gentilis sicut judaei. Hoc inde constat, quia est Deus tam bene gentilis sicut Judaei. Infert a superiori: quia testamentum hominis nemo spernit, aut superordinat. Testamentum autem ante legem factum est. Ergo lex non destruit promissa Dei. Sed hoc sub interrogatione sic ponit. An fatendum est quod lex sit adversus promissa Dei, ut per legem habeatur quod per fidem promittitur? Absit hoc ut lex sic adversetur promissis Dei, ut efficiat benedictionem, quae per fidem promittitur! Vere lex non est adversus promissa Dei, ut possit benedictionem dare. Nam si lex data esset quae possit vivificare, id est promissam benedictionem dare, tunc vere justitia esset ex lege, nisi enim justitia praecesserit, benedictio nequit apprehendi; sed ex lege non est justitia. Scriptura enim conclusit, id est ostendit conclusa. Vel Scriptura, id est eadem lex, et, per additum, peccatum quasi violenter conclusit, et conclusa esse ostendit omnia sub peccato. Ideo omnia conclusa sunt sub peccato, ut sic conclusi crederent, et illis tandem credentibus, daretur promissio, id est promissa benedictio, non ex lege, sed ex fide Jesu Christi; posset enim putari quod, licet crederent, non tamen merito fidei acciperent benedictionem.
16.3.9
Nota: ideo conclusit omnia sub peccato, ut crederent; nisi enim homines ita ligarentur sub vinculo peccati, quod nec viribus suis respirare possent, nunquam ad misericordiam quae in fide constat, confugerent. Sed quamvis lex vivificare non possit, tamen opportuna fuit; quia, priusquam veniret fides, nos Judaei positi sub lege custodiebamur, id est sub custodia legis nutriebamur ad venturam gratiam. Sub lege dico conclusi, id est constricti in carcere velut servi. Minabatur enim poenam, non promittebat requiem. Custodiebamur dico, ex hac custodia transituri in eam fidem quae tunc figuris legis velata, erat revelanda per Christum. Et quia sub lege custodiebamur in fidem, itaque lex fuit paedagogus noster, nutriens nos ponendos in Christo, ideo in Christo, ut nos Judaei justificemur ex fide Christi, non ex lege. Paedagogus dicitur nutritor pueri, qui semper sequitur pedes ejus. Similiter lex paedagogus noster fuit, nutriens pueritiam et simplicitatem nostram, sicut solet puer nutriri verberibus et minis. Nos pueri eramus sub paedagogo. At ubi, id est postquam, 217 venit fides, id est maturitas morum, et jam adulti sumus; nos Judaei, jam non sumus sub paedagogo, id est sub lege. Ideo nos Judaei amplius non sumus sub lege, quia vos omnes, Galatae, gentiles estis filii Dei per fidem, habitam in Christo Jesu non minus quam nos. Et si vobis nihil minus est apud Deum per fidem quam nobis, frustra teneremus legem, quae per nos probatur nihil conferre nobis. Quia si nos Judaei legem, quia inutilem dimittimus, utique vos qui non habuistis, insania esset apprehendere.
16.3.10
Bene dico vos filios Dei in Christo Jesu. Quicunque enim baptizati estis in Christo, id est in institutione Christi Jesu, induistis Christum. Induere dicit. Homo enim per peccatum nudus et penuriam patitur et ignominiam; sed in baptismo veniens ad Christum induit eum, et ad tegendam nuditatem suam et ad gloriam. Bene dico quicunque non est enim Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber; non est masculus neque femina, id est non natio, non conditio, non sexus differens est in fide Christi. Omnes enim vos unum corpus estis per fidem in Christo Jesu. Si autem vos estis Christi, cum Christus sit Abrahae supra enim dictum est et semini tuo qui est Christus, ergo per Christum vos, gentiles, estis semen Abrahae. Et si semen, ergo haeredes benedictionis ejus, non per legem, sed secundum promissionem. In eodem quod superius probavit adhuc immoratur; sicut enim probavit non amplius revertendum esse ad legem, quia paedagogus fuit: fide autem perfectis, paedagogo non est opus; idem adhuc aliis rationibus probat, scilicet Judaeos non amplius debere operari sub lege, propterea quia lex loco tutoris et actoris fuit: quo tutore et actore non indiget maturitas fidei. Et hoc probat per similitudinem pupilli quem pater moriens sub tutore et actore esse disponit, donec maturitas aetatis faciat eum dignum libertate. Tutor pueri dicitur, qui contra impugnantem tuetur eum, ne exhaeredari possit. Actor pueri dicitur, vel idem, vel alius; sed pro diversa causa, scilicet quia agit et dispensat bona pupilli, solvit census, respondet pro eo in causis. Lex similiter tutor et actor dicitur. Homines enim parum habentes divinae cognitionis, et in eodem satis miseri et pupilli, indigebant prius lege quae constringeret eos ut servos, ut, sub hac districtione nutriti, migrarent ad perfectionem fidei; et tunc lex erat eis tutor per praecepta quae dabat, dicens: Ne facias hoc et illud. Quod si feceris, morte morieris. Sic per data praecepta tutabatur eos lex, et defendebat contra irruentia vitia, a quibus timore cessabant, nondum dilectione. Lex etiam erat ejusdem populi actor, per sacrificia quibus agebatur apud Deum ut expiarentur a peccatis. Littera sic jungitur. Non solum per id quod praemissum est, scilicet quia lex paedagogus fuit probo non ultra manendum esse sub lege, sed etiam per hoc quod lex loco tutoris et actoris fuit. Quibus quia ultra non indigemus, legem tenere injustum est. Vel aliter jungitur, ut sit adversa sententia, ita: Quia unum sumus in Christo et per fidem semen Abrahae sumus, verum quidem est quia propter haec non jam debemus tenere legem; sed tamen necessaria fuit, dum tutore et actore adhuc pupilli indigebamus. Et secundum hanc continuationem causa quae prius non erat reddita modo supplebitur.
16.4.1
EPISTOLA AD GALATAS. CAPUT IV.
16.4.1
« Dico autem: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium; sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis Filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra[ nostra] clamantem: Abba, Pater. 218 Itaque jam non est servus, sed filius. Quia si filius, et haeres per Deum. Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii serviebatis. Nunc autem cum cognoveritis Deum( imo cogniti estis[ sitis] a Deo), quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Dies observatis, et menses, et tempora et annos. Timeo[ vos] ne forte sine causa laboraverim in vobis. Estote sicut ego, quia et ego sicut vos, fratres, obsecro vos, nihil me laesistis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis; sed sicut angelum Dei accepistis me, sicut Christum Jesum. Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri potuisset[ posset], oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. Bonum autem aemulamini in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non legistis? Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia: qui conjunctus est ei, quae nunc est Hierusalem, et servit cum filiis suis. Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim:« Laetare sterilis quae non paris. Erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus, quae habet virum.» Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae, cum filio liberae. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit.» EXPOSITIO.
16.4.2
Dixerat quidem non amplius opus esse paedagogo, sed causam non posuerat quare. Quam hic subdit, dicens: Licet vos modo unum in Christo paedagogo non egeatis, tamen dico quod vos jam indiguistis, sicut videtis quod, quantocunque tempore secundum dispositionem patris parvulus est, hic qui est haeres futurus quanto tempore, sive XX, sive XV, parvulus est. Licet sit destinatus haeres, tamen nihil differta servo, quia saepe constringitur, et verberatur a tutore suo: Cum, id est quamvis, futurus sit dominus omnium, nihil differt, sed pupillus ille est sub tutoribus, qui tuentur haereditatem ejus, ne violenter auferatur, et sub actoribus qui causas pro eo agunt, et de haereditate ejus disponunt. Est utique sub illis usque ad tempus quod praefinitum est a patre suo, id est, quandiu pater suus constituit eum esse alieni juris. Consuetudo enim erat usque ad XXII annos puerum esse sub patrono, ne dissiparet illicite substantiam suam. Quia Paulus non adaptat omnem similitudinem, bonum est ut adaptemus singula. Quanto tempore( hoc enim fuit a primo homine usque ad Christum) hic qui est futurus haeres, scilicet Judaicus populus: cui erat repromissa salus, quandiu hic haeres est parvulus omni tempore usque ad Christum, in cognitione Dei parvulus fuit, et cum parvulus est, nihil differt populus ille a servo. Si enim praecepta sibi faceret, vitabat poenam; sin autem, torquebatur ut servus asperrime; nihil interim differt a servo, licet sit futurus dominus omnium bonorum haereditatis; sic populus ille pressus servitute legis, si de lege transiret ad fidem, constituendus erat dominus coelestis haereditatis. Parvulus nihil differt a servo, sed est sub tutoribus et actoribus, id est sub lege quae tutatur eum per praecepta: et agit pro eo per sacrificia. Est utique sub illis usque ad tempus quod 219 praefinitum a Deo Patre in quo tempore de servitute legis transferretur ad libertatem fidei. Et quemadmodum parvulus haeres sub tutoribus et actoribus est, ita et nos cum essemus parvuli in cognitione Dei, eramus non liberi, sed servientes sub elementis, id est sub legalibus. Quia sicut puer per elementa alphabeti transit ad cognitionem litterarum, sic per legem transeundum erat ad cognitionem Dei, in fide habendam. Elementum dicitur vel quasi elevamentum; per hoc enim ad scientiam quis elevatur. Vel quasi elimentum, ab elimo, elimas, etc. Vel quasi hylementum; hyle enim materia. Eramus sub elementis mundi, id est, quae lex et mundana promittebat, et carnalia docebat.
16.4.3
Prius sic parvuli eramus. At ubi, id est postquam, venit plenitudo temporis, sive tempus plenitudinis: plenitudo ideo, quia quaecunque exspectata fuerant in anteactis saeculis, tunc fuere completa; tunc enim perfecta justificatio, quae antea non fuerat; tunc praesens et plena salvatio, quam ante diem illum exspectabat Abraham cum caeteris sanctis. Vel aliter: Postquam venit plenitudo, id est finis et consummatio temporis, quod constituerat primum praeterire Deus, tunc misit Deus Filium suum. Cum Filius Dei ubique totus et praesens esset, hoc mittere nihil aliud fuit, quam quod eum qui invisibilis erat, in forma servi visibilem exhibuit. Filium dico, quem adeo humiliavit, ut factum ex muliere, id est ut eum qui infactus et sempiternus erat, facturam novam ex muliere vellet suscipere. Factum etiam sub lege, quia sub lege vixit, et legem implevit, dum hostia pro illo data fuit. Ideo sub lege, ut pretio sanguinis dato redimeret eos qui erant sub lege. Nisi enim sub lege fieret, legemque teneret, a lege liberare, et legem destruere non posset, sicut oportuit ut mortem gustando, mortem destrueret. Ut redimeret, et ut redempti reciperemus adoptionem filiorum, id est essemus filii suscipientes adoptionem, id est haereditatem aeternam, quam nobis gratia Dei adoptavit. Ubi ait factum ex muliere, quaeritur, cum ubique Deus totus esset, quomodo magis fuerit in utero Virginis. Cujus rei ponunt sancti similitudinem hujusmodi, quod, sicut anima, dum est in corpore, corpus ipsum sensificat, regit et vivere facit; segregata a corpore, alibi quidem tota similiter est, nec tamen ibidem officium facit: ita divinitas, licet alibi tota sit, ut in utero Virginis, non tamen sequitur quod idem operetur alibi quod in utero Virginis. Superius notasse debuimus quod, quemadmodum parvulus ille, si prius quam veniat ad maturos annos moritur, haereditatem amittit; sic qui de lege ad maturitatem fidei transire noluerit, expers fit haereditatis.
16.4.4
Dicerent Galatae: Vos quidem, Judaei, recipietis adoptionem filiorum: sed quid proderit nobis? Ad hoc Paulus: Non solum nos sumus filii, sed quod vos gentiles similiter estis filii. Probat hoc quod Deus misit Spiritum Filii sui, id est eumdem quem Filius habuit, vel quem Filius dedit. Misit, dico in corda nostra, id est meum et vestra, Spiritum dico clamantem, id est clamare nos facientem: Abba, Judaeos; Pater, gentiles. Et quandoquidem utrique filii sumus et clamamus. Itaque jam non est aliquis servus, sed filius. Quia si Filius, erit etiam haeres beatae haereditatis. Et quod ita futurum sit, testor vobis per Deum. Vel ita: Haeres erit per Deum, id est per misericordiam Dei, non per legem. Nunc reducit eis ad memoriam priorem statum, quem habuerunt in cultura idolorum, probans pro nihilo idola dimisisse, si legem accipiunt. Lex enim jam est idololatria ex quo venit gratia. Quia qui legem putat esse ad justificandum necessariam, derogando Deo, quod Dei est, legi attribuit, quemadmodum idololatrae attribuebant quod Dei erat, idolo. Nunc etiam si legem accipiunt, deterius erit quam prius; tunc enim per ignorantiam, nunc vero scientes et prudentes manum mittent in ignem. Littera sic jungitur: Nunc estis filii, sed tunc quidem ante conversionem serviebatis his qui non erant dii. Et si per opinionem, 220 non tamen per naturam. Tunc sic serviebatis, sed nunc, cum cognoveritis Deum, contra hoc quod ait ignorantes; et dicens cum cognoveritis Paulum dixisse eos et corrigo, imo cum vos cogniti, id est approbati estis a Deo, quomodo, id est qua ratione convertimini iterum, quia olim in eodem eratis, ad elementa, id est ad illa legalia infirma, id est etiam tempore suo impotentia justificare quemlibet; et etiam in illa infirmitate egena, id est alieno auxilio egentia. Hoc enim tantulum quod faciebat[ fiebat] nisi per auxilium futurae fidei non poterat, quibus elementis modo servire vultis et denuo. Lex enim amodo vobis erit idem, quod idolum fuit olim. Vere convertimini ad legem; nam vos jam observatis dies, id est Sabbata; observatis etiam menses, id est innovationes lunae; et tempora, id est jejunia Hebraeorum, in temporibus statuta; observatis etiam annos, id est septimum annum, et jubilaeum more Hebraeorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).