Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 18
Choose a text
More by Bruno Carthusianorum
—
10482 Exinepp
16.4.5
Et quia sic agitis, timeo vos, id est nihil adeo in vobis timeo sicuti vos. Timeo, inquam, ne forte( quod cito contingere potest) laboraverim in vobis sine causa, id est sine fructu utilitatis. Sed ne me frustra laborasse contingat, estote sicut ego, non curantes legalia, quia et ego fui olim legalis sicut vos esse vultis, et deserui. Modo videte, quam insipienter hoc velitis. Vel ita: Estote sicut ego, quia ego sum sicut vos, gentiliter vivens. Imponebatur Paulo ab illis pseudo, quod odio haberet Galatas, et ideo non aperuisset illis omnem veritatem. De quo modo excusat se, et laudat eos de priori conversatione, in qua se multum benignos exhibuere Paulo. Ideo etiam sic blanditur, quia post pauca verba asperius est eos aggressurus. Littera sic jungitur: Estote sicut ego, et obsecro vos ut sitis fratres mei, piam affectionem habentes erga me; nihil enim laesistis me in aliquo. Quare ego odiens vos debuerim subticuisse veritatem. Nihil me laesistis; sed scio( et vos bene scitis) quia evangelizavi vobis per infirmitatem carnis; non tamen spiritus, quia si infirmabar et contemptibilis eram secundum carnem, in virtute Spiritus per miracula fortis apparebam. Praedicavi per infirmitatem: nec pauco tempore, sed jam pridie, quod taedio vobis esse posset mea infirmitas. Et cum tanta me premeret infirmitas, vos tamen non sprevistis cum praedicabam, neque respuistis, cum primum ad praedicandum veneram, tentationem vestram factam in carne mea. In infirmitate enim mea tentabat vos Deus, quasi diceret: Si infirmitatem Pauli abjiciunt, rei sunt. Si benigne suscipiunt, digni sunt. Respuere plus est quam spernere, sicut penitus abjicere magis est quam patiendo contemnere. Non me sprevistis, sed excepistis me sicut angelum Dei, et sicut Christum Jesum. Et cum per hoc appareat nullam odii, sed multam esse causam dilectionis, male sentit qui suspicatur inimicari vobis. Et quia in exceptione mei adeo benigni fuistis, ergo ubi est beatitudo vestra, qua sic prius Evangelio obediatis? Et vere beatitudo, quia ipse testimonium perhibeo vobis, quod si fieri posset eruissetis oculos vestros, et dedissetis mihi. Posse fieri intelligit quod opportunum est fieri.
16.4.6
Et quia tanta vi dilectionis mihi devincti eratis, ergo nec credendum est quod ego factus sum inimicus vobis. Quod ideo putatis quia sum dicens verum vobis. Si veritatem reticerem, et vos blandimentis palparem, sic me judicaretis amicum. Ego non sum inimicus vobis; sed illi aemulantur, id est diligunt vos non bene; sed ideo quia volunt vos a fide Christi excludere, ita ut, postquam vos plenius in errorem suum duxerint, vos aemulemini illos, et exigant a vobis imperiose quod voluerint. Sed nolite aemulari illos; sed aemulamini et me et quemlibet bonum, nec aliquando in malo, si forte suadeam, sed semper in bono; et non tantum cum praesens sum apud vos aemulamini me, sed etiam cum absens fuero. Idem quod superius probavit, scilicet legem nos esse tenendam, adhuc probat per verba ipsius ejusdem legis. Sicut enim postea ostendit veniente 221 libertate fidei repudianda est servitus legis. Littera sic jungitur: Aemulamini me, et quemlibet bonum. Illos vero ne aemulemini; quod si eos aemulari vultis, o filioli mei, dicite mihi. Illuc usque pendet constructio: Eos qui prius erant filii secundum integritatem fidei, diminutive filiolos appellat, quia volentes adhaerere perversis, plurimum diminuti erant in bono filiationis. Filioli mei, quos ego parturio, id est de quorum instructione, maximo conatu laboro. Parturire enim dicitur labor ille, quem in emisione pueri mater patitur, priusquam puer extra mittatur. Quos parturio iterum; olim enim cum infideles eratis, multum laborem habui in vobis. Parturio et laboro in vobis, donec in Christo reformemini in fide cujus reformati estis, quia illis pseudo saltem consensistis. Nec ait donec reformemini, sed donec Christus formetur in vobis. Christus enim deformatus est, et formam suam perdidit in vobis seductis. Vel, deformatus est in vobis, id est in similitudine vestri. Audientes enim alii quomodo fidei Christi detrahitis, dicunt exemplo vestro insufficientem esse ad salutem fidem Christi.
16.4.7
Ut magis eos deterreret, aggravavit dictum dum ait donec formetur Christus, quem, quasi diceret, deformastis. Filiolos vos appello; sed, licet absens, dicam filiolos. Tamen modo vellem esse praesens apud vos, et sic mutare vocem meam, quia si modo vos appello filiolos, praesens dicerem vos alienos detrahentes Deo, et multa alia opprobria. Quae Paulus licet diceret, si praesens esset, noluit tamen in Epistola scribere, sciens Epistolam permansuram, et de correctione eorum confidens, quorum improperium durare noluit; et merito, cum essent corrigendi. Si apud vos essem, mutarem vocem, ideo quoniam nunc confundor, id est verecundor in vobis. Laudaveram enim fidem vestram apud alias Ecclesias, quae, audientes corruptionem vestrae fidei, aestimant me reum mendacii, et super hoc erubesco. Vos filioli mei, dicite mihi. Vel, si placet, non oportet illuc usque protendere sic continuando: Aemulamini me, quod utique debetis, quia vos estis filioli mei quos iterum parturio, etc. Sententia verborum non mutatur. Et quia confundor in vobis seductis, modo dicite et respondete mihi: Vos qui sub lege vultis esse, non legistis vos legem? Complexionem facit illis utrinque; ferientem, quia si legem non legerunt, stultum est transire ad illud quod nesciunt. Si autem legerunt, cum eadem lex veniente fide prohibeat se teneri, plurimum desipiunt qui eam tenere volunt. Alterum tamen membrum complexionis exsequitur, hoc est, si legem legerunt.
16.4.8
Dicerent illi: Quid inde si legem legimus? Ideo quaero an legistis quoniam ipsa lex se non esse tenendam aperte innuit. Scriptum est enim in lege quoniam Abraham habuit duos filios. Multos quidem filios habuit Abraham, sed de his duobus conveniens figura fuit ad fidem et legem. Haec autem verba non eadem inveniuntur in Genesi; sed aeque valentia. De quibus duobus filiis Moyses totum ad finem usque descripsit, quod non fecit de caeteris. Quia Paulus non secundum singula allegoriam sequitur, bonum est ut eisdem verbis eam aperiamus. Abraham qui interpretatur pater multarum gentium, habens duos filios, id est duos populos, significat Deum habentem duos filios, Gentilem scilicet et Judaeum. Non tamen quod singuli eorum sint filii Dei, nisi qui in utroque populo, digni fuerint inventi. Duos filios habuit Abraham, unum de ancilla, id est Ismael de Agar, et unum de Libera, id est Isaac de Sara. Filius de ancilla significat Judaicum populum, filium ancillae, id est legis, qui bene dicuntur filii ancillae, qui velut servi serviebant timore poenae et amore carnalium in carnalibus. Filius autem liberae significat populum fidelem, qui in libertate fidei Deo ex dilectione servit, non ex timore nec propter temporalia, sed propter aeterna. Et licet uterque esset filius Abrahae, tamen diverso 222 modo nati. Qui enim fuit de ancilla, scilicet Ismael de Agar, hic natus est secundum carnem, quia et Agar juvencula erat et fecunda. Similiter legalis populus natus est de ancilla, id est de lege secundum carnem, quia et in carnalibus et amore carnalium serviebat; si peccaret, statim in carne puniri timebat. Filius autem qui fuit de libera, scilicet Isaac, de Sara natus est non secundum carnem. Sara enim vetula erat et sterilis, sed per repromissionem Dei. Deus enim, sicut pie promiserat, virtute sua nasci facit filium de sterili et decrepita. Similiter populus fidelis, qui fuit de libera, id est natus ex fide, quae libera est per dilectionem, non sicut ex ancilla per timorem. Hic populus natus est per repromissionem, quia Deus misericorditer promiserat se per fidem facere salvationem. Ideo erat per repromissionem, quia non servit Deo desiderio carnalium, quae videt, sed amore spiritualium quae nemo vidit, sed per solam repromissionem Dei habiturum se confidit.
16.4.9
Quae omnia, scilicet Abraham habuisse duos filios, hunc de ancilla secundum carnem, hunc de libera per repromissionem, haec omnia dicta sunt per allegoriam, id est per alium intellectum quam sit litteralis hic habendum. Ipse tamen non singulorum allegoriam exsequitur, nisi solum de ancilla et libera. Vere sunt dicta per allegoriam. Haec enim, id est ancilla et libera, sunt, id est significant, duo Testamenta, Vetus et Novum. Unum quidem Testamentum, id est legem generans filios in servitutem, quia et timore poenae et pro carnalibus serviebant. Illud unum dico datum in monte Sina; ibi enim lex data fuit in deserto. Sina interpretatur mandatum, et per montem altitudinem superbiae accipimus, ut dicamus generans in servitutem in monte Sina, id est in superbia mandati. Judaei enim, qui soli legem habebant, superbiebant, dicentes se populum Dei, alios non populum, sed canes. Unum Testamentum datum est in monte Sina, quae est Agar, id est quod Testamentum significat Agar. Relatio bona est per quae, quia sequitur proprium feminini generis. Agar interpretatur alienatio, ex ipso nomine innuens Vetus Testamentum alienandum esse et destruendum. Idem significavit hoc quod non in terra repromissionis, sed in deserto datum fuit, quod nunquam per opera hujus legis venturi essent in veram terram repromissionis. Vere in servitutem, nam Sina est mons in Arabia. Per hoc enim quod, dum essent in captivitate, accipiebant hanc legem, significabatur quod lex in captivitate data generabat eos in servitutem; nunquam per opera legis venturos in libertatem. Idem allegoricus innuit intellectus. Arabia enim humilitas vel afflictio interpretatur. Unde sic dicimus: Sina mons est in Arabia, id est mandatum, et superbia est in afflictis seu, quod idem est, humiliatis. Per hoc enim quod superbiebant de mandato, et saepissime velut mali servi affligebantur per legem, apparet quod lex illa generasset eos in servitutem. Sina mons est in Arabia, qui mons conjunctus est, id est assimilatus ei Hierusalem, id est Judaico populo videnti Deum, quia aliae gentes tunc temporis nesciebant Deum. Hierusalem dico, quae nunc est, id est quae in praesentibus videt, et colit Deum non in spiritalibus, et ideo non visura in futuro.
16.4.10
Mons ille conjunctus est, non quod radices ejus porrigantur usque Hierusalem, sed assimilatus Judaeis, quia per montem Sina significatur superbia eorum, qua de mandato superbierunt. Per Arabiam significatur afflictio eorum, qua peccantes per legem affligebantur more servorum. Ei, Hierusalem, quae nunc est, et quae servit timore poenae, non amore. Servit dico cum filiis suis, id est cum proselytis, qui de gentilitate in circumcisionem transeunt. Vel servit tota insimul Synagoga cum filiis suis propriis. Hic illo genere servitutis, hic alio. Hierusalem quae nunc est servit, sed illa Hierusalem quae est sursum, id est non carnalia, sed spiritalia appetens, haec est libera, quia non ex timore, sed servit ex dilectione: 223 nec temporalia quaerit, sed aeterna. Haec est Ecclesia fidei, quae superior Hierusalem est mater nostra. Ecclesia enim nos genuit in libertatem fidei. Vere libera; nam laetatur, erumpit et clamat: Vere mater; nam filii ejus multi. Quod sic ait: Libera est mater nostra. Nam sic de ea scriptum est in Isaia: Laetare tu. Sara sterilis, quae modo non paris; erumpe et clama, quae non parturis, id est quae nec de pariendo laboras. Ideo laetare, quia magis multi filii tui desertae Sarae quam sint filii ejus Agar, quae nunc habet virum. Habebat Agar Abraham cohabitatione, non tamen dilectione. Carebat Sara Abraham cohabitatione, quem tamen habebat dilectione, quia colebat et diligebat eam ut legitimam uxorem. Isaias, qui post longa saecula fuit ab Abraham, frustra sic loqueretur de Sara et Agar. Ad litteram, quare sic intelligendum est? Vere libera est, nam sic ait Isaias: O tu sterilis Ecclesia! Quia quaedam steriles, quae postea pariunt per gratiam, ut eadem Sara et Elizabeth, ideo addit: Tu sterilis, quae non paris, laetare animo. Erumpe etiam exteriori gaudio et clama, id est invita alios ad congaudendum tibi. Tu dico quae non solum non paris, sed nec etiam parturis, id est spe carens in tempore legis de pariendo, non conaris. Probavit quod sit libera; probat etiam quod sit mater. Littera tamen respondet ad proximum. Ideo laetare, etc., quia filii desertae, id est Ecclesiae, quae in tempore legis cohabitatione a Deo derelicta fuit non dilectione. In tempore etiam legis magis dilexit Deus libertatem fidei quam servitutem legis.
16.4.11
Filii, inquam, desertae magis multi sunt quam sint filii ejus legis, quae nunc habet virum. Tunc enim lex multos generabat, sed qui fideles erant, ut Moyses et prophetae, videntes duritiam eorum, nec saltem cogitabant eos de spiritualibus docere, quos quotidie in carnalibus mandatis videbant transgressores esse. Lex quidem tunc habebat virum, id est Deum cohabitatione, non tamen dilectione. Duae matres sunt: altera libera, altera ancilla. Sed nos fratres, ego et quicunque fideles, sumus filii, non servitutis, sed promissionis, id est per promissam gratiam Dei, secundum, id est in similitudinem Isaac, qui non lege carnis, sed virtute divini promissi natus fuit. Ostendit nos esse natos in similitudine Isaac, quia eadem signa quorum figura praecessit in illo, videntur hodie in filiis Ecclesiae. Et tamen adversatur conjunctio litterae, hoc modo: Licet simus filii promissionis, tamen quomodo tunc in tempore Abraham, hic qui secundum carnem natus fuerat, id est Ismael, persequebatur eum qui secundum spiritum natus est, scilicet Isaac. Ismael enim natu major verberabat Isaac adhuc tenerum; quem videbat dominum sibi et haeredem futurum. Ita etiam fit nunc, quod qui carnales sunt persequuntur, spiritales et affligunt, et quia sicut Isaac affligebatur ab Ismael, ita et nos spirituales affligimur a carnalibus. Itaque, fratres, per hoc apparet quod non sumus filii ancillae; fuimus quidem servi olim sub lege, sed jam sumus filii liberae, id est gratiae. Sed interserit quaedam dicens: Qui secundum carnem sunt, persequuntur nos, sed non est curandum; ipsi enim ejicientur, et nos in haereditatem introibimus.
16.4.12
Quod sic ait: Quid dicit Scriptura? In eodem Moyse invenitur quia, cum Sara vidisset Agar et puerum ejus superbientes contra se et Isaac, ait ad Abraham: Ejice ancillam et filium ejus. Similiter filii gratiae dicunt: Domine, ejice ancillam, id est legem, et filium ejus, id est Judaicum populum. Non enim filius ancillae, id est legis, haeres erit in promissa beatitudine cum filio liberae, id est fidei, quemadmodum filius Agar ancillae non fuit haeres cum filio Sarae liberae. Itaque, fratres, jam non sumus filii ancillae( sicut expositum est), sed liberae, qua libertate, id est per hanc libertatem quam habemus, Christus habens eamdem liberavit nos per eam.
16.5.1
EPISTOLA AD GALATAS. 224 CAPUT V.
16.5.1
« State et nolite iterum jugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini; a gratia excidistis. Nos enim spiritu ex fide spem justitiae exspectamus. Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per charitatem[ dilectionem] operatur. Currebatis bene: quis vos fascinavit[ impedivit] veritati non obedire? Nemini consenseritis. Persuasio haec non est ex eo qui vocavit vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit. Ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis. Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicunque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. Utinam et abscindantur qui vos conturbant! Vos enim in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem spiritus servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quia si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem in Christo. Spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecunque illa faciatis. Quia si spiritu ducemini, non estis sub lege. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.» EXPOSITIO.
16.5.2
Licet enim Christus sub lege fuerit, lex tamen non est dominata ei qui peccatum non habuit; sed ex sola libertate fecit, quidquid fecit. Et quia filii liberae sumus; et per Christum libertatem apprehendimus, sicut ex eadem lege aperte colligitur, insania est ut, qui per fidem liber est, servum se faciat per legem. Et ideo quia liberi estis state, id est perseverate in hac libertate fidei, et nolite contineri jugo servitutis, id est atteri onere legis iterum. Et bene iterum, quia si vos fideles jam circumcidimini, idem est quod ad idola converti, quibus antea serviebatis. Dicerent illi: Nolumus omnem legem suscipere nisi solam circumcisionem quam habuit Abraham, qui fuit sine lege. Contra hoc Paulus: Nolite contineri jugo legis, quoniam Christus, id est fides Christi, nihil proderit vobis, si circumcidamini, et ecce ego Paulus, cujus auctoritas ubique vulgata est, hoc dico et affirmo vobis quod si circumcidamini, fides Christi non proderit vobis. Non solum quia Christus non proderit vobis, sed etiam propter importabile onus legis non debetis circumcidi. Quia sic ait: Testificor rursum, id est vel sicut olim dum eram in lege testificabar. Vel rursum, id est iterum, hoc adduco ad idem dissuadendum quod per praemissa dissuadebam. Testificor omni homini circumcidenti se quoniam, id est quod, ipse est debitor universae legis faciendae. Circumcisio enim exigit ut sequantur caetera opera legis, quemadmodum fides post baptismum exigit ut sequantur opera fidei. Et ne putetis vos posse circumcidi, nisi onus legis per omnia portetis. Vere Christus nihil proderit 225 vobis; nam si circumcidamini, evacuati estis a Christo, id est inanis facta est vobis fides Christi. Dicerent illi: Malumus a Christo evacuari quam non circumcidi, sicut Deus mandavit. Ad hoc Paulus: Non solum a Christo, sed etiam excidistis a gratia Dei vos, quicunque in lege justificamini, id est per legem justificationem quaeritis. Hic bene determinat quomodo prohibeat circumcisionem, scilicet ut per eam non quaerant justificationem, cum tamen passus sit circumcidi Timotheum, ut tolleret a se suspicionem, uterque tamen Paulus et Timotheus intelligens nihil conferre justitiae circumcisionem. Vere nemo justificatur in lege; nam nos solum qui sumus ex fide, exspectamus spem justitiae, id est beatitudinem quae ex justitia speratur. Et quod exspectatio nostra certa sit, constat ex eo quia exspectamus per Spiritum, sic nos sperare insinuantem. Ideo ex fide tantum spem habemus; nam in Christo Jesu, id est in fide Christi Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed sola fides, quae tamen non sit otiosa, sed operetur; nec contumeliose, sed per dilectionem Dei et proximi.
16.5.3
Fides sola valet in Christo, et in hac fide vos bene, id est per dilectionem currebatis, id est operabimini. Sed quis impedivit vos male suadendo non obedire veritati, quam a me didicistis? Ut autem obediatis veritati, ne consenseritis alicui carnalium, quia haec persuasio eorum non est ex eo, id est secundum Deum, qui per gratiam suam vocat vos ad regnum. Ideo ne consenseritis, quia modicum fermentum, id est vel saltem consensus, vel sola persuasio, vel illi pauci male suadentes, hoc, inquam, modicum corrumpit totam massam, et facit acidam, id est vel totam Ecclesiam, vel omnia bona eorum. Modicum quidem fermentum corrumpit totam massam; sed vos non corrumpemini. Ego enim confido in vobis, et hoc in Domino, id est per cooperantem vobis gratiam Dei, quod nihil aliud sapietis quam quod sanum est, et ego vos docui. Vos non aliud sapietis; sed ille qui conturbat vos, id est qui puritatem fidei vestrae admistione infidelitatis turbidam facit, ille portabit judicium, id est sustinebit damnationem; etiamsi sit Petrus, aut angelus de coelo. Modo respondet ad illud quod imponebant ipsi pseudo, scilicet quod prius quidem destruebat circumcisionem; sed, modo Hierosolymis correctus a Petro et ab aliis, praedicabat circumcisionem. Quod falsum esse comprobat dicens: Illi vos conturbant, sed ego non conturbo vos. Si autem, fratres, sicuti illi imponunt, adhuc praedico circumcisionem, adhuc ideo, quia, dum erat Judaeus, praedicabat eam: si, inquam, sic praedico adhuc, sicut a principio praedicationis patior persecutionem a Judaeis. Quia sicut imponunt si praedico circumcisionem, ergo evacuatum est scandalum crucis. Judaei enim scandalizabantur in hoc quod per solam crucem praedicabam justificari hominem. Quod si cruci admisceam circumcisionem, et ex utroque dicam justificari, placati sunt mihi Judaei. Ego non vos conturbo, sed illi conturbant vos. Et utinam non solum pellicula praeputii, sed penitus abscindantur illi qui vos conturbant. Non intelligit Paulus membrorum abscisionem, sed sicut abscisi testiculi non generant, sic isti abscindantur, ne quemlibet generare possint in errore suo. Conturbant utique vos, dum in servitutem legis redigere volunt. Nam vos, fratres, vocati estis in libertatem Dei. Hoc tantummodo videte, ne libertatem vestram detis in occasionem carnis, id est ne propter libertatem licentius vos posse peccare credatis. Nec hoc faciatis, sed servitute invicem per charitatem spiritus, id est, per spiritalem dilectionem agentes.
16.5.4
Accepta occasione vult ostendere, eis facilitatem novae legis quae in uno sermone impletur, et hac iterum occasione corripit eos a detractione, dicens: Servite invicem per charitatem. Nam omnis lex impletur 226 in uno sermone, in hoc scilicet: Diliges proximum tuum sicut teipsum, sicut in epistola ad Romanos exposuimus. Lex praecipit dilectionem, quod si spernentes legem invicem mordetis, detrahendo alter alteri, nec solum mordetis, sed etiam comeditis, id est bona proximi per invidiam penitus devoratis. Videte ne consumamini, id est ne devoremini invicem, id est tu, quia detrahis proximo; ille, quia detrahit tibi. Posteaquam satis probavit legem non esse tenendam, incipit nunc approbare fidem et gratiam. Littera sic jungitur: Videte ne consumamini secundum suasionem carnis, mordendo et comedendo vos invicem; sed dico vobis: Ambulate spiritu, id est perficite bene operando secundum quod hortatur vos spiritus, id est ratio. Ambulate dico spiritu, et hoc in Christo, id est quod tantum licet facere per Christum; et non aliud, ut quis secundum rationem operetur. Si in Christo estis, secundum spiritum ambulabitis. Etiam aliud bonum inde provenit, quia desideria carnis, et si per impugnationem sentiatis, non tamen actu perficietis. Sed licet non perficiatis, tamen caro concupiscit adversus spiritum; et sic impugnationem sentitis. Vel dicamus iterum: Bene dico desideria carnis, nam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus, id est ratio concupiscit ea quae sunt adversus carnem. Vere caro et spiritus alter adversus alterum concupiscit. Haec enim, id est caro et spiritus, adversantur sibi, non caro carni, nec spiritus spiritui, sed invicem, id est caro in spiritum, spiritus in carnem. Adversantur, ita ut non faciatis omnia illa quaecunque vultis, seu carnales, seu spiritales. Nemo enim adeo justus, qui non ad vicem cadat. Nemo adeo malus qui nos ab aliquo quod caro suadet, se aliquando cohibeat. Dixit quod si vivimus, spiritu ambulare possumus. Quia si spiritum sequimur, desideria carnis non perficimus, quia caro pugnat adversus spiritum. De qua pugna carnis et spiritus modo vult dijudicare, dicens: Caro contra spiritum; spiritus pugnat contra carnem. Quia si vos ducimini spiritu, id est ratione, jam non estis sub lege. Lex enim posita est ut peccatores cohibeat, sed si secundum spiritum agitis, jam non peccatis, et qui non peccat, liber est a lege. Qui spiritu ducitur, non est sub lege; qui autem carne, is captivatur sub lege. Quod aequipollenter ait: Opera spiritus neminem redigunt sub lege; sed opera carnis illa sunt manifesta, non oportet improperare ea. Turpitudo enim eorum omnibus est nota et captivitas. Ideo non curat detestari carnis opera, quia sola eorum nomina satis assignant foeditatem. Opera carnis dico quae sunt haec, silicet fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria. Fornicationem vocat cum meretri cibus, vel conjugatis pollui; immunditiam, turpitudinem illam quae fit praeter naturam. Et etiam in incestis osculis, et in tractatione polluta. Impudicitiam vocat etiam, si non sit fornicator, vel immundus, sed in verbis et habitu, et motatione membrorum non sit pudice temperatus. Luxuriam vocat superfluitatem carnis, sive in gula, sive in coitu. Quae luxuria etiam haberi potest in uxore si superflue ea utatur.
16.5.5
Opera carnis etiam sunt servitus idolorum, veneficia, inimicitiae, id est longa odia, contentiones in verbis, aemulationes, quod quilibet invidens laborat usurpare sibi bonum alterius. Sunt etiam irae, id est subitae commotiones animi. Et de ira rixae, quando res agitur pugnis. Sunt iterum dissensiones, quae saepe fiunt in Ecclesia. Sunt etiam sectae, pro quo in Graeco habetur haereses. Sunt etiam invidiae, id est malus livor animi; qui licet se non consecuturum sciat rem proximi, invidet tamen ei, eumque eam habere nollet. Iterum homicidia, ebrietates, id est consuetae supra modum potationes, et comessationes et similia his quae modo praedico vobis, sicut olim praedixi, cum vobis primum praedicavi, ut caveatis ab illis, quoniam qui talia agunt, hi non consequentur regnum Dei, si in hoc actu 227 comprehensi sunt. Haec praedicta sunt opera carnis; sed opera spiritus sunt haec. Et non ait opera, sed ad commendationem, ait fructus Spiritus. His enim operibus frui prodest et oportet. Fructus, inquam, Spiritus est charitas, id est dilectio Dei et proximi, de qua charitate sequitur gaudium et pax. Gaudium vocat laetam conscientiam; pacem ad omnes ex dilectione concordiam. Est etiam Fructus Spiritus longanimitas, id est spes. Si enim tardat retributio; non tamen minus sperat, vel impatienter exspectat. Et est opus Spiritus patientia, qua quaecunque toleramus adversa; et bonitas, id est pia affectio animi; etiam si non habet quid tribuat; benignitas, id est largitas communicandi quae habet: mansuetudo, quod ita attractabilis et affabilis est omnibus; et fides quae recte credit in Deum; modestia, id est temperantia verborum et actus; continentia, qua etiam a licitis continet se aliquis; castitas, quod caste utitur licitis, ut vir uxore. Haec sunt opera Spiritus, et adversus opera hujusmodi non est lex; sicut supra diximus, non estis sub lege. Haec sunt opera carnis. Haec sunt opera Spiritus; qui autem sunt Christi, faciunt opera Spiritus. Quod sic ait: Crucifixerunt hi qui sunt Christi, carnem suam, quod nullos sensus quandiu in Christo sunt, inclinare queunt ad vitia. Illi dico certantes cum vitiis et cum concupiscentiis. Vitia accipit in actu; concupiscentias, in voluntate. Non solum carnem crucifigamus, ne malum operemur; sed etiam ambulemus Spiritu, id est proficiamus bene operando secundum quod admonet ratio; justum est ut ambulemus Spiritu, quia vivimus Spiritu; et si justificati vivimus Spiritu, sequitur ut etiam ambulemus Spiritu. Vivit homo per justificationem fidei. Ambulat cum operatur ea quae fides exigit. Et si vivimus et ambulamus, in hac ambulatione non efficiamur cupidi inanis, id est mundanae gloriae. Non est peccatum si bene agentes laudamur, sed si laudari cupimus; non simus cupidi inanis gloriae. Nos dico qui hoc cupimus invicem provocantes; quia superbia quae non patitur parem, nisi praeferatur omnibus, indignatur, provocans ad litem. Et si non aperte provocare audentes, saltem animo invidentes invicem, id est alter alteri.
16.6.1
EPISTOLA AD GALATAS. CAPUT VI.
16.6.1
« Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et ut tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catechizatur verbo, qui se catechizat in omnibus bonis. Nolite errare. Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus, non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Quicunque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi; tantum, ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! In Christo enim Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Et quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei. De caetero nemo mihi molestus sit. Ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Gratia Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.» EXPOSITIO.
16.6.2
228 Postquam in communitate omnem Ecclesiam correxit et instruxit, nunc divisim admonet praelatos, ut in lenitate instruant peccantes subditos, et econverso admonet subditos ut aequo animo in omni obedientia audiant praelatos, dicens: Quia vivitis Spiritu, ambulate Spiritu; vos autem qui spiritales estis, id est praelati: omnis enim perfectus etiam si officio careat, imperfecto tamen praelatus est; vos, inquam, spiritales licet in aliquo delicto praeoccupatus fuerit aliquis; nec mirum si peccat quia homo: praeoccupatus dicit non quod ex industria peccaverit, sed quia providere sibi nescivit, vos, inquam, praelati instruite hominem hujusmodi in spiritu, non furoris, sed in spiritu leuitatis. Nunc de plurali transit ad singularem loquens similiter cuilibet praelato. Cum lenitate corrige delinquentem tu, quicunque praelate, considerans teipsum, ne tu etiam tenteris similiter. Saepe enim Deus sic pie disponit ut, qui indignando obhorret casum proximi, in idem praecipitetur, vel in pejus. Nec solum instruatis delinquentem, sed etiam portate onera alter alterius, praelatus onus subditi. Portate dico compatiendo, orando, et jejunando ut fiat ei remissio. Et sic vicissim supportando vos adimplebitis legem Christi. Christus enim nescius peccati, dum peccata nostra in cruce portavit, hanc in se legem attulit, ut alter sic portaret peccatum proximi. Considera teipsum, ne similiter tenteris. Nam si quis inconsiderate agens, existimat se esse aliquid, cum ex se nihil sit, et si gratia in eo aliquid sit, ipse sic opinans seducit seipsum, id est seductor sui ipsius est. Nolite seduci, sed unusquisque probet, id est videat, an probabile sit opus suum, et sic probatus habebit gloriam tantummodo in semetipso, id est apud se in conscientia, et non in altero, id est non in consideratione et contemptu alterius. In se debet gloriari non in altero. Nam unusquisque seu justus, seu peccator, portabit in die illo onus suum, id est manipulum suum, quem opera sua colligere digna sunt, seu bonum, seu malum. Vel ita de peccatore tantum sermo sit. Tu, ut juste, ne glorieris in contemptu peccatoris. Nam unusquisque peccator portabit onus suum, id est pondus peccati sui.
16.6.3
Admonitis praelatis, quales se debeant exhibere subditis, admonet subditos ut reverenter obediant praelatis, dicens: Praelatus cum lenitate instruat subditum. Is autem qui cathechizatur, id est qui instruitur, licet non exemplo boni operis: sed saltem verbo: is, inquam, communicet et obediat et in omnibus bonis quae facit et hortatur. Ei dico qui se catechizat, id est qui instruit illum. Dico communicate his qui vos instruunt, et nolite errare, id est nolite vos excusare, dicentes non esse obediendum eis qui verbo bene docent, et non sic agunt, ideo nolite sic errare, quia Deus non irridetur, id est non calva occasione decipietur. Quod si deciperetur, irrisibilis esset. Vere non irridetur, quia quae seminaverit homo, haec utique metet. Et vere seminata metet, quoniam qui seminat in carne sua, id est qui operatur corruptibilia carnis desideria, hic utique metet de carne corruptionem, quia seminavit corruptionem. Qui vero seminat in Spiritu, id est secundum rationem, hic metet de Spiritu spiritalia, scilicet, vitam aeternam. Postquam divisim praelatos, deinde subditos instruxit, iterum omnem Ecclesiam mistim admonet, dicens: Vos praelati in lenitate subditos instruite. Vos subditi in omni bono his qui vos instruunt, communicate. Omnes autem, tam praelati quam subditi, aeque bonum facientes non deficiamus bene operando. Nec deficere debemus in operando, quia metemus mercedem operis tempore suo, id est opportuno, non deficientes in metendo. Et quia metemus non deficientes, ergo, dum tempus operandi habemus, id est in hoc mundo: operemur bonum ad omnes, maxime tamen ad domesticos fidei. Prius enim fidelibus necessaria ministrare debemus, dehinc si superabundat etiam infidelibus.
16.6.4
Ab hoc loco Apostolus propria manu praescripsit Epistolam, ne Galatae ambigerent hanc Epistolam 229 esse Pauli, quia destruebat hic circumcisionem, de quo illi pseudo dixerant Galatis quod modo Paulus doceret circumcisionem. Unde sic ait: Ut haec praecepta credatis esse mea, videte qualibus litteris scripsi vobis, ab hinc mea propria manu, ut cognitione scripturae meae certi essetis hanc Epistolam esse meam. Et his quae scripsi obedire debetis, non illis. Quicunque enim volunt placere illis Judaeis in carne, id est in carnalibus persuasis, hi cogunt vos circumcidi. Cogunt utique, quia importuno sermone vos compellunt ad id quod rationibus comprobare nesciunt. Cogunt vos circumcidi, hoc tantummodo intendentes, ut non patiantur a Judaeis persecutionem crucis Christi, quam praedicant. Judaei enim crucem Christi cum circumcisione bene concedebant praedicari. Vere ideo tantum ne patiantur, quia amore legis nihil faciunt. Quod sic ait: Hi pseudo qui circumciduntur non custodiunt legem, sed pro eo solo volunt vos circumcidi, ut glorientur apud alios in carne vestra circumcisa. Aiunt enim illis: Videte quantum incrementum per nos lex vestra habeat, illi gloriantur in carne. Sed mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi! Ego enim nec quaero, nec praedico gloriam, nisi crucis. Per quem crucem. Crux enim secundum Priscianum, de dubiis generibus est; et secundum Haimonem, in Graeco, masculini, et ideo translator noluit mutare relationem. Per quem crucem, vel per quem Christum crucifixum, quod idem valet. Mundus est mihi crucifixus, ita quod nihil amplius de suis oblectamenti offerat mihi mundus. Ego etiam crucifixus sum mundo; quod si mihi mundus aliqua offert, ita crux Christi me confirmatum astrinxit quod non possim declinare ab illa. Ideo in cruce tantum glorior, quia in Christo Jesu neque circumcisio valet aliquid, neque praeputium, sed solummodo nova creatura, id est fides quae innovat mentem, et etiam carnem quam facit a peccatis liberam. Non ideo addidit praeputium, quod aliquid putaret illud valere ad fidem, sed ut ostenderet circumcisionem non plus conferre in Christo quam praeputium. Ego tantum glorior in cruce, et quicunque hanc regulam crucis secuti fuerint, ut in ea tantum glorientur, pax fit super illos Galatas qui non peccaverunt, et misericordia, id est secunda remissio his qui lapsi sunt. Et non tantum super illos, sed etiam super omnem Israel, non qui fuerit carnis, sed Dei. In Christo tantum quaerite gloriam. De caetero, id est de circumcisione( quam excludo) nemo mihi molestus sit. Vel ita in praeterito me molestati estis, sed de caetero, id est amodo, videte ne quis mihi molestus sit. Nec debetis me molestare. Ego enim porto in corpore meo stigmata Domini Jesu Christi. Stigma dicitur signum, quod fit calido ferro. Hic autem Paulus catenas et caetera tormenta sustinens, pro Christo stigmata, id est signa, quod miles Christi esset, in corpore portabat. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum spiritu vestro, fratres. Amen.
17.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM PAULI AD EPHESIOS.
17.1
Ephesii sunt Asiani. Hi accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab urbe Roma de carcere, per Tichicum diaconum.
18
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
18
Ephesus civitas est in Asia. Non haec est Asia quae dividit orbem, sed est provincia quaedam in Graecia, habens septem civitates, quarum Ephesus metropolis est, quibus Joannes, relegatus in Pathmos insulam, scripsit Apocalypsim. Hi Ephesii audito verbo fidei a Paulo, crediderunt, et opera fidei laudabiliter 230 operati sunt. Quibus Apostolus, dum Romae esset in carcere, scripsit hanc Epistolam, sollicite providens eis ne forte de eo quod in fide bene perstiterant superbirent, et hoc virtuti suae ascriberent. Quod, sicut incoeperat in eis misericordia Dei, pie consummabat. In hac autem Epistola materiam habet beneficia Dei. De quibus in hunc modum agit, ostendens ea esse non ex merito hominis, sed ex beneplacito Dei. Ostendit etiam beneficia Dei esse hujusmodi, quod nemo tanta perfectione ascendit in illis, quin adhuc relinquatur ei quo ascendere possit. Sicut enim homo semper habet quo recidat, ita semper habet quo crescat. Agit etiam hic, quomodo patres debeant praeesse filiis, filii parentibus subjici. Similiter de dominis et servis; de uxoribus et maritis, quanta confoederatione sibi vicissim pro modo conditionis et sexus debeant subservire. De beneficiis Dei in hunc modum ideo agit, ne Ephesii de bono quod agunt occasionem habeant superbiendi, dum nihil ex se, sed totum se habere audiunt ex misericordia Dei. Iterum ideo ne torpeant in bene agendo, dum audiunt se posse invenire quo crescant in obsequio Dei. Hos Ephesios Paulus discedens ab eis in unum convocavit, dicens eis: Ecce sanam fidem tradidi vobis, videte ne hanc irritam faciatis. Ego enim amodo liber sum, sed si male egeritis, Deus hoc requiret a vobis( Act. XX, 27). Pro his verbis et hujusmodi solertiores fuerunt providere sibi.
19.1.1
EPISTOLA AD EPHESIOS. CAPUT PRIMUM.
19.1.1
« Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, sanctis omnibus qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu, gratia vobis et pax a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Qui praedestinavit vos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus in remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis et in terra sunt in ipso. In quo etiam nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilia voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus nos qui ante speravimus in Christo. In quo et vos cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae recepistis. In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus( arrha) haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius. Propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Christo Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus; illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo Jesu, suscitans illum a mortuis. Et constituens ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem. Et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus. Et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius 231 et plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur.» EXPOSITIO.
19.1.2
Paulus, etc. Paulus apostolus Christi Jesu, quem Christus Jesus Apostolum gentibus consecravit. Unde apparet quod vobis Apostolus sit. Paulus, inquam, apostolus Christi, non per meritum suum, sed per solam voluntatem et bonum placitum Dei. Sic et vos quod boni estis non merito vestro, sed gratiae Dei referatis. Paulus, inquam, apostolus, per voluntatem Dei scribit omnibus sanctis, id est perfectioribus qui in virtutibus sanciti sunt; scribit etiam fidelibus, id est minus perfectis, qui tamen bene servaverunt integritatem fidei. Fidelibus dico in Christo Jesu, id est qui fidem Christi Jesu custodiunt. Sanctis dico et fidelibus qui sunt Ephesi. Optat hoc Paulus. Gratia sit vobis perseverans, qui non peccavistis; his qui saltem in venialibus lapsi sunt, sit gratia secundae remissionis. Sit etiam vobis pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo, sicut saepe expositum est. Ut ostendat omne beneficium esse ex misericordia Dei, in primis de beneficiis suis Deo gratias agit, dicens: Benedictus sit Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui si Pater est Christi, nos autem fide filii Christi; sic per Christum Pater nobis est. Benedictio nostra in Deo, nihil aliud est quam laudare et magnificare gloriam ejus. Benedictio autem Dei in nobis, exaltatio nostri est et provectus nostrae salutis. Hic nunc exsequitur duas electiones Dei in nobis. Primam, qua nos ab aeterno tales futuros elegit; alteram in tempore, quando nobis Spiritum cooperantem nobis misericorditer infudit, et utriusque electionis completiones adjungit. Primum ponens eam quae tempore ultima fit, in qua immortalitatem et impassibilitatem recuperaturi sumus. Hanc autem quia dignior est, proponit ei quae completur, ubi anima per misericordiam Dei ab onere peccatorum liberatur, dicens: Benedictus sit Deus qui benedixit, id est exaltavit nos. Ideo per praeteritum quod futurum est designavit, ut ostenderet se adeo certum de hac futura benedictione, quomodo aliquis certus est de eo quod videt praeterisse. Ideo etiam sic ait, quia intellexit sanctos jam secundum animas conregnare Christo. Benedixit nos Deus in omni benedictione. Omni, ideo quia sufficiens: Benedictione dico spiritualis, licet enim secundum corpus fiat haec benedictio, tamen est spiritualis, quia sicut spiritus hominis solo intuitu gloriae Dei sustentabitur, sic corpus pabulo visionis Dei saturabitur. Benedictione dico habita jam quibusdam secundum animas, et plene sanctis omnibus honoranda, non in hac terra, sed in coelestibus, ut etiam dignitate loci benedictio haec commendabilior sit. Benedixit dico, sic in Christo Jesu, id est in operatione Christi Jesu, in quo Pater omnia operatur.
19.1.3
Ostensa impletione alterius electionis, subdit electionem quae secundum justificationem animae impletur hoc tempore, determinans praedictam impletionem esse ex misericordia Dei per electionem, de qua subdit, dicens: Sic nos Deus ex gratia benedixit, sicut ex sola gratia elegit nos ante constitutionem mundi. Ubi planum est non praecessisse meritum hominis. Elegit nos dico in ipso Christo in quo omnia fecit, vel in ipso permansuros. Ad hoc elegit ut essemus sancti et immaculati: sancti positione bonorum, immaculati emundatione malorum. Essemus utique tales in conspectu ejus, id est ut conspiceremus eum solum et in nullo mundum attenderemus. Vel, in conspectu ejus, id est qui ab eo conspicere mur. Elegit nos, dico, in charitate, id est in sola dilectione. Dicta electione quae hic completur secundum justitiam animae, subdit illam electionem cujus jam praeposuit completionem, dicens: Elegit nos ut essemus sancti; quia etiam praedestinavit, id est praeordinavit ab aeterno; vel praeparavit in tempore nos in adoptionem filiorum habendam. Noluit dicere immortalitatem, sed ut totum referret gratiae Dei in adoptionem, id est in incorruptionem filiorum ex sola adoptione Dei nobis concessam. Adoptionem dico habendam per Jesum Christum. Nos dico venturos in ipsum, ut sicut ipse, sic et nos immortales 232 et impassibiles. Praedestinavit dico secundum propositum voluntatis suae, id est secundum voluntatem suam propositam. Propositam, id est sic ab aeterno praeordinatam; vel propositam, id est oblatam omnibus salvandis, nisi culpa eorum impedierit. Praedestinavit, inquam, ex sola voluntate in laudem gloriae, gratiae suae; id est ad hoc ut laudetur gratia sua, in qua gratia multiplex est gloria. Sunt enim quaedam gratiae Dei, ut ista temporalia quae pie ministrat; in quibus non est gloriandum, sed in incorruptione multiplex est gloria. Et hoc dixisse debueramus, quia primum incipit communiter a benedictionibus, quae fiunt publice omnibus justis. Dehinc descendit ad illas quae fiunt apostolis. Tertio subdit de illis, quas Deus dedit Ephesiis.
19.1.4
Posita duplici electione et dignioris completione praemissa, subdit completionem alterius, dicens: In qua gratia gratificavit nos, id est gratos nos fecit in dilecto Filio suo, id est in fide dilecti Filii sui, quem quia diligit et nos filios Filii sui diligit. In quo Filio habemus redemptionem. Nec per vile pretium, sed per sanguinem Filii effusum. In quo etiam habemus remissionem peccatorum. Omnes habent redemptionem, quia pretium sufficiens redemptioni omnium si vellent, datum est. Sed hi soli habent remissionem, qui se dignos redemptione Christi exhibuerunt. Habemus remissionem secundum divitias ejus, id est secundum gratiam ejus in hoc divitem, quia et originalia et actualia, et sive pauca fuerint, sive multa, omnia sine differentia remisit. Enumeratis beneficiis quae sanctis fiunt in publico, ab hac communitate, descendit ad apostolos, dicens: Quae gratia abundavit in nobis apostolis, super, id est magis quam in caeteris. Et dignum fuit, quia ab his accepturi erant alii. Abundavit dico in omni sapientia et prudentia. Sapientiam de cognitione divinorum dicit: prudentiam, quasi providentiam qua Paulus bene sciebat providere suis Ecclesiis. Omni, non quia omnia scirent, sed quia quidquid sibi necesse erat, tam de divinis quam de humanis, in promptu habebant. Ita superabundavit ut nobis apostolis notum faceret sacramentum, id est secretum voluntatis suae, id est ordinem redemptionis humanae. Sacramentum dicitur quasi secretum, eo quod non omnibus, sed paucis illud liceat aspicere. Notum faciet sacramentum hoc, scilicet instaurare secundum bonum placitum ejus, non secundum meritum hominis, quia nullum erat quod bonum placitum in eo Christo proposuit, id est praeordinavit ab aeterno. Vel proposuit, id est palam exposuit, Deus bonum placitum suum, si velit. Proposuit dico in dispensatione plenitudinis temporum, id est in plenitudine temporum. Tempus enim gratiae, plenitudo temporum dicitur. Vel quia omnia ante praedicta et exspectata in eo per Christum fuere completa. Vel plenitudo, id est finis et consummatio temporum quae Deus ante tempus gratiae praeire constituerat. Plenitudine dico congrue dispensata. Prius enim voluit Deus experiri homines, quod libertate arbitrii et naturali lege nihil possent. Dehinc scriptam legem tradidit, per quam iterum impotentes evadere peccatum apparuerunt. Et postquam homo undique se cognovit impotentem, tunc demum apposuit Deus opportune gratiam cujus adjutorio posset homo quod per se non poterat.
19.1.5
Instaurare dico omnia in Christo, id est per Christum, quae in coelis sunt imperfecta, et quae in terra sunt per peccatum corrupta. Ad hoc enim Deus fecit hominem et redemit ut diminutionem angelorum reintegraret salvato homine. Ideo etiam Christus carnem accepit ut hominem corruptum in peccatis restauraret in justitia. Sed hoc restaurare diversis modis accipitur. Christus enim fuit causa restaurationis angelorum; non quantum ad eos necessitas. Angeli enim puri erant, licet quibusdam sociis imminuti. Christus vero causa et necessitas restaurationis hominum. Causa ut per eum reintegraretur lapsus angelorum. Necessitas ideo quia nisi restauraretur a Christo, perditus erat per peccatum. Instaurare dico quae in terra sunt, ita quod in ipso permaneant. Nisi enim in fide ejus permanserint, restauratio 233 eorum nulla erit. Vel aliter: Instaurare in Christo ea quae in coelis sunt, id est sanctos quorum animae jam in coelis regnant cum Christo, et ea quae in terra sunt, in ipso, id est justos, qui si adhuc conversatione tenentur in terra, puritate tamen vitae jam in ipso sunt. Dicerent Ephesii: Vos quidem apostoli ad tantam altitudinem vocati estis ad quam nos posse pervenire stultum esset saltem opinari. Ad hoc Paulus: In quo Christo etiam nos apostoli vocati sumus, non merito nostro, nec dignitate generis, sed sorte, id est divina electione. Sors dicitur divina electio, ut quando humanum judicium deficit, conferunt se homines ad electionem Dei. Non solum gratia vocati sumus, sed etiam praedestinati, id est praeparati, sumus secundum propositum ejus, id est secundum quod pietas ejus de nobis proposuit. Ejus dico, qui sicut haec in nobis, sic operatur omnia in singulis secundum consilium voluntatis suae, id est secundum voluntatem suam consilio et discretione agentem. Vel ita: Non solum vocat nos ex gratia, sed etiam qui omnia, quae post vocationem sequuntur, operatur in nobis secundum consilium suae voluntatis, sicut dictum est. Ideo vocati et praedestinati, ut simus in laudem gloriae ejus, id est ut digna laude glorificemus Deum qui vult laudari a nobis. Non quod laus nostra quidquam conferat illi, sed ut habeat causam benefaciendi nobis. Simus dico, nos qui antequam vos speravimus in Christo. In tempore tantum vos praecedimus, sed si vultis, in gloria non praecedimus. Sed fortassis praecedetis nos, cum dona Dei in sola electione consistant, non in genere, vel in prioritate temporis.
19.1.6
Nunc ab apostolis descensum facit ad beneficia Dei, ipsis collata Ephesiis, dicens: In quo Christo vos vocati estis sicut nos, et praedestinati non ex merito vestro, sed cum audissetis verbum veritatis, quia ex sola gratia misit ad vos praedicatores, et vos interius inspiratos audire fecit. Nec solum vocati, sed in quo Christo vos etiam credentes signati estis, ut appareatis de militia Christi, Spiritu sancto. Spiritu dico promissionis, id est vel quem Deus nobis promisit, vel qui Spiritus, jam secundum animam deificans nos, promittit nobis immortalitatem corporis in futuro. Qui Spiritus est pignus, id est arrha et principium habendae haereditatis nostrae, nobis promissae in futura gloria. Signati estis in redemptionem, id est ut appareatis de his quos Christus redemit. Redemptionem dico acquisitionis. Per hanc enim et nos Deum acquirimus, et Deus non acquisivit. Vocati estis et signati, etc. In laudem gloriae ipsius, id est ut per vos laudetur gloria ejus. Modo determinat intentionem suam, dicens: Quia vocati credidistis, et Spiritu sancto signati estis; Propterea ego( et sancti qui mecum sunt,) ago gratias pro vobis, et agens gratias non cesso. Hic bene innuit non esse torpendum illis securitate suae justitiae, sed omni hora de incremento perfectionis laborandum. Ego, inquam, non cesso audiens fidem vestram quae est in Christo Jesu. Hoc ad minus perfectos respicit, de quibus in principio ait, fidelibus in Christo Jesu. Audiens etiam dilectionem vestram habitam in omnes sanctos. Hoc ad perfectiores respicit. De quibus ibidem ait omnibus sanctis. Non cesso, gratias agens pro vobis, faciens memoriam vestri in orationibus meis, pro habendis bonis. Quasi diceret: Sicut jam accepta bona intelligo esse ex gratia Dei, sic sentio de omnibus quae habituri estis. Facio memoriam vestri, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, cujus secundum humanam naturam Deus est, et Pater gloriae ejus; Christus enim secundum deitatem quae in eo gloria est, Dei Filius est, ut Deus et Pater det vobis Spiritum sapientiae et revelationis, ut revelate possitis intelligere mysteria Dei. Sapientiae dico, et revelationis habitae in agnitione ejus, ut Deum ejusque mysteria cognoscatis.
19.1.7
Det etiam vobis illuminatos oculos, non dico corporis, sed cordis vestri. Tangit hic stultum errorem quorumdam( maxime gentilium) qui in primitiva fide, qui consueverant idola sua, quae habebant manu tractare, 234 putabant caeca mente Deum rem hujusmodi esse, quae et oculis carnis videri, et manibus posset palpari. Det vobis illuminatos oculos, ut sciatis quae, id est quam digna res, et quam valens sit spes. Non tantum res sperata, sed solummodo sperare beatum est. Quae sit spes vocationis ejus, id est rei ad quam vocamus, vel vocatorum, id est electorum ejus. Et quae sint divitiae gloriae haereditatis ejus, id est quam digna sit haereditas ejus, in qua sunt divitiae, id est nulla penuria, sed omnis copia. In qua etiam est gloria, id est permanens gaudium sine admistione doloris. Haereditatis dico distribuendae in quibuslibet sanctis. Et ut sciatis quae sit magnitudo virtutis, id est virtus ejus magna et incomprehensibilis. Et cum haec magnitudo futura sit per omnes sanctos, supereminens tamen futura in nos apostolos, qui prius aliis credidimus. Et quod hanc virtutem Deus operetur in nos, probo per hoc quia jam est operatus eam in Christo. Quod sic ait: Virtutem hanc futuram in nos affirmo secundum operationem potentiae virtutis ejus, id est secundum virtutem ejus potentialiter operantem, quam virtutem operatus est in Christo. Et hanc virtutem exponit, approbans per hoc quod similiter et possit et operetur in nobis. Operatus est virtutem in Christo, suscitans illum a mortuis, per quod et nos suscitabit, et apparet quod possit. Et illum, scilicet Christum, suscitatum constituens ad dexteram, id est ad aequalitatem suam in coelestibus, et ita quod supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem.
19.1.8
Hic quatuor ordines angelorum habemus; et per hoc quod sequitur omne nomen, intelligimus reliquos ordines. Quod nomen nominatur, id est nominabile est, non solum in hoc saeculo, sed etiam quodcunque nominabitur in futuro. Hoc ideo addidit, ne quis objiceret ei: Secundum hoc quod parum de angelis modo cognoscitis, concedo Christum supra poni illis, sed secundum hoc quod de illis in futuro plenius cognoscetis, caro Christi non supraponetur illis. Contra hoc ait: Non solum quod nominatur in hoc saeculo, sed etiam supra omne illud quod de angelis cognoscetur in futuro, eum supraposuit omnibus et omnia supposuit ei. Quidam enim sunt suprapositi multis, qui, licet inferiores, non tamen sunt subjecti eis. Unde ait: Omnia subjecit sub pedibus ejus, id est tam plena subjectione, ut ille qui pedibus substernitur, vel sub pedibus, id est sub humanitate Christi omnia subjecit. Diceret ille: Et quid per hoc probas, si Christum suscitatum super omnia posuit, et omnia ipsi subjecit? Bene per hoc probo, ait Paulus, quod ipsum Christum Deus dedit caput supra omnem Ecclesiam; quae Ecclesia est corpus ipsius Christi. Et putatis quod in capite gloriosus, et in corpore remaneat ignominiosus? Ecclesia est corpus, et plenitudo ejus Christi, qui Christus per eam adimpletur. Nisi enim justi resuscitentur eundo usque ad ultimum justum, corpus Christi remanet imperfectum. Qui Christus licet plenitudine Ecclesiae adimpleatur, ipse tamen est omnia, id est omnis perfectio, in omnibus, id est in singulis membris, quia nec ipsa membra possunt adimplere eum, nisi per ipsum.
19.2.1
EPISTOLA AD EPHESIOS. CAPUT II.
19.2.1
« Et vos[ convivificavit] cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus spiritus; qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum. Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati. Et conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos 235 in Christo Jesu. Gratia enim salvati estis per fidem et hoc non ex vobis; Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Propter quod memores estote quod aliquando vos qui gentes eratis in carne, qui dicebamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta; qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope, in sanguine Christi. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias in carne sua. Legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in seipso in uno novo homine faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu; in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum[ tabernaculum] Dei in Spiritu sancto.» EXPOSITIO.
19.2.2
Dixit superius Ephesios ex electione Dei vocatos, Spiritu sancto signatos, seque pro eis orare ut quod Deus pie coepit in illis quotidiano perficiat incremento; et postquam tam dignos eos dixit in hac novitate gratiae, reducit eis ad memoriam priorem statum quem habuerunt in peccatis, ut memores immunditiae suae non audeant praesumere, nisi de gratia Dei, quasi merito suo aliquid novitatis habuerint. Iterum propter hoc commemorat eis statum infidelitatis, ut cum videant quod gratia Dei eos de injustitia ad justitiam traxerit, certum habeant quod, si jam justi laborent, Deus qui illis injustis contulit, multo amplius et libentius conferet jam justificatis, si promereri voluerint. Littera sic jungitur: Nos apostoli credidimus, et vos similiter credidistis; vel ibi: Deus suscitavit Christum a mortuis, et vos similiter suscitavit a morte peccati; vel cum verbo quod inferius sequitur, sic construere possumus. Christum dedit caput supra Ecclesiam, et vos convivificavit Christo. Quocunque tamen jungatur, ibi tamen pendet sententia, ubi ait: Christum dedit caput supra Ecclesiam, et vos dedit membra ipsius. Vos, inquam, cum essetis mortui delictis et peccatis. Mortui ideo, quia ita consepulti peccato quod nulla vi humana poterant evadere laqueum peccati. Delicta vocat, quando quod Deus praecipit non faciendo deserimus. Peccata dicit actus illos, fornicari, furari, et hujusmodi. Peccatis dico vestris, id est quae jam consuescendo in illis, quasi vestra propria feceratis. Quomodo in peccatis fuerint exsequitur, dicens: In quibus peccatis vos aliquando, id est tempore infidelitatis, ambulastis, id est de malo in pejus praecipitabamini, secundum saeculum mundi hujus, id est sequentes saecularitatem, quae nunquam de Deo, sed semper sollicita est de mundanis. Et ut magis aggravet peccatum, addit non solum secundum saeculum, sed etiam secundum principem spirituum, id est secundum diabolum qui princeps est, imperium habens super caeteros malignos spiritus; vel secundum principem spiritus, ut collective accipiamus, quasi daemoniorum; vel secundum principem spirituum, id est aliorum daemonum. Sicut enim in bonis angelis quidam praelati sunt, quidam subditi, sic in malignis distinctiones eaedem sunt, et tamen unus solus omnibus praelatus esse creditur. Principem dico potestatis aeris hujus, id est qui potestatem habet in hoc aere; commovet enim plerumque ventos et turbines in aere, quibus noceat hominibus, et fructibus terrae, ut ventus ille qui a regione deserti veniens, subruit domum, et filios Job oppressit 236 ab eo, permissione tamen Dei, creditur immissus. Quos malignos spiritus ideo in aere conversari Deus disposuit, quia si in terra cum hominibus essent, et fructus terrae corrumperent, et homines ipsos intolerabiliter affligerent. Per hoc autem quod eos vocavit spiritus, vult curiosos reddere homines ut provide agant, quia hostis qui imminet, invisibilis est. Per hoc iterum quod in aere esse dixit, de eodem nos admonet, quia insidiator prope est.
19.2.3
Qui princeps diabolus nunc, quando vos gratia Dei ab eo liberavit, operatur in filios diffidentiae, id est de quorum salute nos diffidimus; Spiritus enim significabat Paulo in quibus laborare deberet, et in quibus non, sciens cor eorum impoenitens. Vel, in filios diffidentiae, qui diffidunt de salute; audientes enim quod resurrecturi sint, coelum ascensuri, stultum hoc judicant, et ideo nolunt converti. Et cum de tantis peccatis gratia Dei ad justitiam vos traxerit, videte ne, unquam praesumentes, gratiae Dei detrahatis. Quod ad augmentum perfectionis pervenire possint ex sequentibus indicat, quasi respondendo objicientibus sibi Ephesiis. Nobis tanto onere peccati prius depressis, non licet sperare de aliqua perfectione, sed sufficit si aliquo modo possimus salvari. Ad hoc Paulus removendum, se et apostolos parificat illis, quia ante fidem similiter fuerunt in peccatis, tamen dissimili modo, sicut indicabunt sequentia. Unde sic ait: In quibus peccatis etiam nos apostoli, sicut vos Ephesii omnes, etiam Petrus, aliquando, id est ante fidem, conversati sumus. Vere in peccatis; nam in desideriis carnis nostrae, ut quod caro suggerebat, desideraremus. Nec solum in desideriis, sed etiam facientes opere voluntatem carnis, sicut comedere ad superfluitatem, et luxuriari. Facientes etiam voluntatem cogitationum, in quibus non ita caro delectatur ut laborare de gloria mundi; vel, dictante avaritia multa pati pro congregandis multis. Nec tantum in actualibus istis, sed etiam eramus, nos Judaei, filii irae, id est geniti ad vindictam tolerandam, natura, id est propter originale nos Judaei, sicut et caeteri, licet tunc falso opinaremur per circumcisionem mundari a peccato Adae. Ira Dei nihil aliud est quam vindicta. Si continuemus, vel ad illud quod ait: Nos credidimus, et vos credidistis; vel ad illud: Suscitans Christum et vos suscitavit; tunc hic bene versus erit. Si autem inferius ad illud, convivificavit, porrigatur constructio, nondum finitur versus ita dicendo. Cum essetis mortui, convivificavit vos Christo; Deus autem fuit qui convivificavit; vel, si ibi finis est, versus sic continuabimus: Nos quidem eramus in peccatis, sed Deus qui dives est et copiosus in misericordia, misericordia enim ejus super omnia opera ejus, Deus utique propter charitatem suam nimiam, id est, incomprehensibilem qua charitate dilexit nos. Putarent illi: Dilexit nos justificatos, sed non quod diligit aliquos in peccato. Ad hoc Paulus: Dilexit dico etiam cum essemus mortui peccatis. Ne videatur absurdum, quod Deus diligere dicitur hominem in peccatis; creaturam enim suam ubique semper diligit, sed malum quod in ea est, odit.
19.2.4
Deus, inquam, quia dilexit nos convivificavit, id est vivere nos fecit per justitiam animae, Christo, id est ad similitudinem Christi, quod sicut ille justus, sic et nos justi. Gratia cujus, scilicet, Dei ut nos, sic etiam vos estis salvati, id est convivificati per justitiam animae; vel si pendeat infra constructio, ut dicamus convivificavit nos et vos Christo; tunc dicemus cujus gratia estis salvati de futura salvatione. Convivificavit nos prima resurrectione animae, conresuscitavit etiam secunda corporum resurrectione. Propter certitudinem quam inde habet, quod futurum est significat per praeteritum. Et nos conresuscitatos Christo fecit consedere, ut jam in quiete regnaturos. Consedere dico Christo in coelestibus, ut haec beatitudo commendabilior sit etiam ex loco: Consedere dico Christo in Christo Jesu, et 237 cum eo et per eum, ideo convivificavit, et resuscitatos consedere fecit, ut per hoc ostenderet in saeculis supervenientibus his, id est futuris, divitias gratiae suae, id est divitem gratiam suam abundantem in nobis. Gratiae dico factae in bonitate, id est ex solo beneplacito suo, quia ad promerendum gratiam nullum praecessit meritum. Bonitate dico facta super nos, id est quae nos superavit, quia tanta est quod nec eam intellectus noster capere sufficit. Et haec omnia dico in Christo Jesu; in ipso enim, et per ipsum, haec omnia in nobis operatur Deus. Ideo voluit Deus haec nota fieri his qui erant futuri, ut intelligeret homo quanta( si vellet) sperare posset de bonitate Dei. Modo ponit illud quod meritum videtur hominis, id est fidem, et meritum non esse ostendit. Vere in bonitate, nam vos per gratiam salvati, id est justificati estis. Concedo etiam ut apponas per fidem; etenim, id est fides non est ex vobis promerentibus ut fidem habeatis. Vere fides non est ex vobis, nam est donum Dei, et non ex operibus vestris. Et ideo Deus omnia ex gratia, et nihil ex operibus esse voluit, ut non gloriaretur aliquis. Videns enim angeli casum et hominis fuisse ex superbia, multum praecavere voluit homini a superbia. Et sicut fides ex dono Dei, sic opera quae fidem sequuntur per gratiam Dei. Bene dico, ut ne quis glorietur in fide; nam etiam in operibus quae sequuntur fidem, non reliquit Deus homini unde posset gloriari. Quod sic ait: Nos sumus factura ipsius Dei, cum nihil in bono essemus creati in Christo, id est per Christum Jesum in bonis operibus, quae opera praeparavit nobis Deus, ut in illis ambulemus, per eum proficiamus et crescamus. Vel, factura sit ablativus, ita factura, id est per facturam Dei sumus creati in Christo. Nihil ibi mutatur.
19.2.5
Quod supra ait: Nos fuimus in peccatis sicut vos, modo determinat dicens Judaeos non tam graviter peccasse, sicut gentiles, sed licet ante fidem etiam viles Judaei abominarentur gentiles, Deus tamen sine discretione personarum parificavit eos, non illis qui prius improperant eis, sed sanctis ac perfectis. Et per hoc probat eos et gratiae Dei multum obnoxios, et quod de incremento justitiae, secure si volunt, possunt laborare, dicens: Propter quod, ut ne quis vestrum glorietur, estote memores quod aliquando tempore infidelitatis vos gentes, id est tales quales in peccato geniti eratis in carne, id est in operibus carnis. Vos dico qui praeputium, id est ipsa immunditia dicebamini ab ea circumcisione, id est Judaeis, quae dicitur circumcisio, id est ipsa munditia. Et nihil est, quia haec circumcisio in carne erat non in corde, facta etiam manu cujuscunque, non per Spiritum sanctum. Memores etiam estote quia illo tempore infidelitatis eratis sine Christo, quia Christus non promittebatur vobis. Eratis et alienati a conversatione Israel, id est Judaici populi; non enim tunc conversabantur vobis; vel, si forte cum eis conversabamini, ut proselyti; eratis hospites testamentorum, id est instabiles, id est modo euntes, modo redeuntes ad legem ducebamini. Testamentorum ideo pluraliter dicit, quia Moyses suum, Isaias suum, et quilibet propheta suum habebat Testamentum. Eratis etiam tunc non habentes spem promissionis factae ad Abraham, nec enim licebat tunc gentibus sperare salutem; et eratis sine Deo, idola adorantes. Vos dico in hoc mundo, id est his mundanis adhaerentes. Olim sic eratis, sed nunc vos, qui aliquando eratis longe a Deo et a Judaeis, facti estis prope, utrique in Christo Jesu, id est per Christum Jesum. Et quomodo per Christum determinat: In sanguine, id est per effusionem sanguinis Christi. Probat de utroque, sed de Judaeis primum, dicens: Vere facti estis prope Judaeos, quia ipse Deus est pax nostra, id est pacificavit nos simul, gentiles et Judaeos, qui Deus facit utraque, id est Judaeum et gentilem, unum per unitatem fidei et morum et sacrificii. Unum autem hoc modo: solvens parietem medium, id est qui in medio positus, alterum separabat ab altero. 238 Hic paries fuit ex parte Judaeorum, observationes eorum; ex parte gentilium, cultus idolorum. Et hunc parietem eorum solvit, dum idololatriam et ritus Judaicos evacuavit. Parietem dico maceriae. Maceria dicitur, secundum quosdam, paries firmiter compactus et connexus. Hic paries erat maceria, id est fortis et ad destruendum difficilis, quia Judaei, auctoritate legis et prophetarum, ritus suos tuebantur. Gentes autem, per philosophiam, suum( in quo male consueverant) defendebant; vel dicitur maceria congeries lapidum sine coemento congregata. Sic ille paries fuit maceriae, id est debilis et Christo levis ad diruendum, ut sicca congregatio lapidum, et, soluto medio pariete, solvit in carne sua quam assumpsit inimicitias utriusque populi. Destructis enim ritibus Judaei et gentilis, jam non erat unde inimicarentur sibi. Quomodo solverit inimicitias ostendit in parte Judaeorum, quorum ratio magis oppugnabat; sed quia gentibus nulla ratio erat, de his nihil subdidit. Solvens inimicitias, quia evacuans legem carnalium mandatorum, decretis, id est datis mandatis ex discretione inventis, ideo evacuans, hinc legem, inde idolum, ut duos, id est Judaeum et gentilem, condat utrumque in semetipso; et quia in se condere posset adhuc divisos addit. Condat, inquam, faciens pacem, id est pacificans eos sibi vicissim. Et in quo pacem fecerit, subdit: Faciens pacem dico in se uno novo homine. Novo, quia homo gratiae, ideo novo; quia, si esset legalis, oppositus esset gentili; si iterum gentilis, oppositus esset Judaeo, et neuter consentiret inimico suo. Probavit quod gentilis sit prope Judaeum; probat eumdem esse prope Deum, dicens: Et ideo solvens inimicitias ut reconciliet Deo ambos, id est Judaeum et gentilem copulatos in uno corpore, id est in Ecclesia. Reconciliationis modum subdit. Reconciliet dico, interficiens ipse Christus in semetipso inimicitias quae erant inter Deum et hominem. Ita in semetipso quod per crucem, id est per mortem crucis.
19.2.6
Haec autem omnia parum prodessent, nisi praedicata forent; ideo addit: Et ipse Christus veniens in carnem evangelizavit per apostolos pacem ad Deum restitutam vobis gentibus, qui longe fuistis a Deo, quia sine Christo et sine Deo in hoc mundo eratis. Evangelizavit etiam pacem his, id est Judaeis, qui prope erant, quia Deum colebant. Hoc praedicare fecit, quoniam per ipsum Christum ambo et Judaeus et gentilis, habemus accessum ad Patrem Deum, non ambo positi in uno Spiritu fidei, cum hic prius esset in Spiritu legis, hic in spiritu idoli. Et quia ambo in eodem Spiritu positi accessum habemus ad Deum, ergo vos gentiles Ephesii jam non estis hospites Testamentorum, sicut illi improperabant. Et jam non estis advenae, id est non ultra vocamini proselyti, quia licet tunc stabiles essent in lege, semper tamen dicebantur adventitii. Non estis hospites, sed estis concives; nec eorum qui vobis improperabant, sed sanctorum, id est quorumlibet perfectorum. Et non estis advenae, sed domestici, id est naturales de domo; nec eorum, sed domestici Dei. Vos dico superaedificati hodie pietas; cras super hanc aedificabitur humilitas. Et sic superaedificati super fundamentum, id est doctrinam apostolorum et prophetarum, quorum doctrina fundata est Ecclesia. Vel super fundamentum, id est Christum, super quem apostoli et prophetae fundati sunt. Aedificati ipso dico Christo Jesu existente lapide, propter firmitudinem, summo, id est consummante justitiam vestram, angulari, id est utrumque populum Judaeum et gentilem in se connectente. Lapis iste ubi ad litteram fuerit, certum non habemus; fuisse tamen credimus quod, donec in consummatione utriusque parietis, non idonee poni potuit; sed in summo mirabili convenientia utrumque parietem coagulavit. Hic lapis significavit Christum, Judaeum et gentilem in perfectione fidei copulantem. Qui Christus sicut est summus consummator 239 justitiae, sic est et principium justitiae. Quod sic ait: In quo lapide omnis aedificatio constructa per fidem, crescit per operationem in templum sanctum, ut sit homo templum in quo habitet Deus. Sanctum dico in Domino, id est per Dominum. In quo etiam lapide Christo, vos gentes coaedificamini cum Judaeis in habitaculum, id est ad hoc ut sitis habitaculum Dei. Coaedificamini dico in Spiritu sancto, id est per Spiritum sanctum, purificantem vos Deo.
19.3.1
EPISTOLA AD EPHESIOS. CAPUT III.
19.3.1
« Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus, si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis. Quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio[ al., mysterio] Christi, quod in aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus, et prophetis in spiritu, esse cohaeredes gentes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium, cujus factus sum minister, secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi, secundum operationem virtutis ejus. Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit, ut innotescat principatibus[ principibus] et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro. In quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem ejus. Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur, ut det vobis, secundum divitias gloriae suae, virtutem corroborari per spiritum ejus in interiorem hominem, Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum; scire etiam supereminentem scientiae claritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.» EXPOSITIO.
19.3.2
Ut magis obnoxios reddat gratiae Dei, dicit quod Deus fecerit eum Apostolum propter illos; vinctus est etiam pro eisdem; revelavit etiam e. Deus mysteria sua propter eorum utilitatem. Vos coaedificamini in Christo, et gratia hujus rei ut et vos coaedificemini. Ego Paulus vinctus Jesu Christi, quem afflictum non oportet contristari. Vinctus utique pro vobis gentibus; si enim saluti vestrae non praedicarem, nequaquam in vinculis essem. Pro vobis dico, ita tamen si audistis dispensationem gratiae Dei, id est gratiam, scilicet, apostolatum ex gratia Dei mihi traditum. Gratiam dico dispensatam a Deo, quia Deus bene dispensavit apud se, quare me Apostolum constituit. Vel quam gratiam ego dispenso vobis et caeteris Ecclesiis. Si, inquam, audistis gratiam, quae data est mihi in vobis, id est sicut vere credidistis me esse Apostolum vobis, ita vere credite me esse vinctum pro vobis. Gratia utique haec data est mihi, quoniam sacramentum, id est secretum Dei, factum est mihi notum secundum revelationem, id est ita ut revelate sciam inde loqui. Notum factum est dico, sicut supra scripsi vobis in brevi sermone, ubi ait: Ipse est pax nostra, et est vera, usque ad ergo non estis hospites. Ita scripsi prout bene potestis intelligere. Potestis utique legentes, id est si attente perlegitis illud. Intelligere dico, non tantum sacramentum, sed etiam potestis intelligere prudentiam meam, habitam in mysterio. Idem est 240 quod in sacramento Christi, quia et mysterium novi, et prudenter aperire scio, quod mysterium non est cognitum filiis hominum in aliis generationibus, id est in aliis aetatibus. Vel si aliquibus non ita cognitum sicut nunc revelatum est sanctis apostolis ejus, nec in hoc videar gloriari quia revelatum est in Spiritu sancto etiam prophetis, id est quibuslibet illuminatis sensu hoc mysterium, scilicet, gentes esse cohaeredes Judaeis in futura aetate; et hic esse concorporales, id est in eodem corpore Christi; id est in Ecclesia esse etiam conparticipes promissionis factae ad Abraham. Cohaeredes dico concorporales conparticipes esse in Christo Jesu, qui fecit utraque unum esse sic in Christo, et hoc per Evangelium, praedicatione cujus, ad fidem veniunt.
19.3.3
Quod Evangelium non est meum, sed cujus Evangelii factus sum minister. Nec hoc ex merito meo, sed secundum donum gratiae Dei: quam gratiam iterum non promerui ut haberem, sed quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus, quia virtus ejus operata est multa per meam infirmitatem. Data est mihi. Et cui mihi? Mihi utique minimo omnium sanctorum, data est gratia haec, scilicet evangelizare in gentibus divitias Christi investigabiles, id est incomprehensibiles. Datum est etiam mihi illuminare omnes de hoc; quae, id est quam digna sit dispensatio, id est impletio sacramenti absconditi a prioribus saeculis. In Deo tamen, id est in notitia Dei existentis; qui Deus ignorare non potuit, quia omnia creavit. Ideo evangelizare, illuminare, ut sapientia Dei per ecclesiam quae in praedicatione nostra constituitur, sapientia, inquam, Dei per hoc innotescat principibus et potestatibus, id est ordinibus angelorum, existentibus in coelestibus. Angeli enim nescientes salvationem hominum, mirantur et laudant Deum, cum, per praedicationem Apostolorum, visa conversione, intelligant salvationem eorum. Sapientia Dei multiformis, quia hunc lenitate sermonis, hunc asperitate infirmitatis convertit indiverso modo in diversis. Multiformis dico, ostensa secundum praefinitionem saeculorum, id est in saeculis a Deo ordinante praefinitis. Quam praefinitionem, id est hoc quod in saeculis se facturum praefinierat, fecit. id est complevit in Christo Jesu Domino nostro, in quo, id est per quem Christum habemus fiduciam accedendi ad Deum. Nec solum fiduciam, sed etiam habemus accessum ad Deum, non timentes repulsionem, sed in confidentia, id est de introductione confidentes. Confidentia dico habito per fidem ejus, scilicet Christi, cui et in quem credimus.
19.3.4
Commemoravit se propter utilitatem eorum consecratum a Deo Apostolum. Vinctum etiam se propter eos, revelata sibi esse mysteria Dei ad instruendum eos. Propter quod, quia haec omnia facta sunt propter vos, quia etiam accessum habetis ad Deum per fidem Christi nobiscum, propter hoc non modo precor, sed quasi rem debitam peto, et a vobis exigo, ne deficiatis in tribulationibus meis. Ideo per hanc exhortationem vult eos praemunire Paulus, quia dubitabat ne forte tribulatione et afflictione magistri contemptui haberent, quod ab eo qui contemptibiliter tractabatur didicissent. Tribulationibus dico meis, habitis pro vobis. Ideo enim Deus me permittit affligi ut qualis vestra sit fides in tentatione mea apparere faciat. Deus enim Abraham et quoslibet alios non ideo tentavit, quod quid futurum esset ignoraret, sed ut fidem eorum probabilem indicaret mundo, quae tribulatio est gloria vestra. Si enim a tribulatione mea vires boni operis sumitis, tunc digni estis gloria. Si autem propter me tribulatum deficitis, ignominia digni estis. Et gratia hujus rei, id est ne deficiatis, quia haec res grata est mihi, vos scilicet non deficere, ideo flecto genua. Sicut per genu erigitur corpus, et humiliatur, ita per genu erectum et flexum, elatio mentis et humiliatio accipitur. Paulus utique genua carnis flectebat, ut humilitatem spiritus innueret. Flecto genua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi; qui et Pater nobis est, cum simus filii Christi, cujus Pater 241 est. Ex quo Patre, id est ex institutione et exemplo cujus est nobis omnis paternitas, id est sunt nobis omnes patres, quos vel in coelis habemus angelos provisores nobis, vel quos habemus in terra ut episcopos, et quoslibet Ecclesiae Patres. Paternitas non ita simpliciter est, sed nominatur, id est quicunque nominabiles dignitate virtutum sunt nobis Patres. Vel ita: Paternitas nominatur, id est ii provisores nostri patres dicuntur solo nomine, id est nuncupative tantum, non substantialiter quod Deus solus est. Flecto genua ad Deum: ut det vobis secundum divitias gloriae suae, id est abundanter et gloriose, scilicet, cum potentia. Det dico virtute corroborari, id est ut vos corroborati sitis in bono. Et hanc virtutem in vobis non vestram esse credatis, sed per spiritum ejus, ut gratiae Dei omnia ascribatis. Det dico virtutem non exterius, sed in interiore homine.
19.3.5
Ideo Deus virtutem justitiae in anima ordinavit, quia si esset in corpore quod omni adversitati expositum est, sicut corpus, tam cito deficeret virtus quae longe melius sedet in anima, de quo ait Christus:« Postquam occiderint corpus, animae non habent quid faciant,» ut det vobis Spiritum, et ut det vobis habitare Christum in cordibus vestris: non quod ibi corporaliter sedeat: sed per fidem. Licet ubi Spiritus, ibi Christus, tamen neutrum est superfluum, quia Spiritus per dilectionem, Christus per fidem. Flecto genua ideo ut vos radicati et fundati in charitate. A similitudine arboris in altum radicatae, et ex abundantia humorum, quibus in alto radices abundant copiose fructificantis, ait radicati, id est fructificantes in charitate, et fundati, id est super fundamentum in quo firma sit et crescat aedificatio domus Dei. Ut vos, inquam, radicati et fundati possitis comprehendere, intellectu et utilitate cum omnibus sanctis, id est sicut comprehendunt omnes sancti, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Latitudo, a dextera in sinistram crucis Christi, amplitudinem dilectionis significavit qua etiam pro inimicis oravit. Longitudo crucis a capite in pedes, perseverantiam dilectionis significavit, quia cum dilexisset suos, in finem dilexit eos. Sublimitas crucis, id est pars illa quae supereminebat capiti, in qua Pilatus titulum scripsit, respectum divinum significavit, ut innueret Christus se non amore mundi pati, sed ut faceret voluntatem Patris sui, qui est in coelis. Profundum, dicta est pars illa crucis quae in terra fixa fuit, quod profundum designat occultam gratiam Dei, qua sine merito bona multiplicat suis eisdem nescientibus quare sic faciat. Haec tamen in ipsis intelligimus, sic exponendo: Possitis comprehendere quae sit latitudo, id est quam latos oporteat vos esse in charitate, ut etiam bene faciatis his qui vos oderint. Et longitudo, id est quam longos et perdurantes in dilectione oporteat vos esse, ut etiam si expedit non formidetis mori pro Deo vel proximo. Et quae sit sublimitas, quomodo superno respectu, non respectu mundi quaelibet bona faciatis. Et quod sit profundum, id est occulta gratia Dei in vobis, qua vos sine merito justificavit, et provehit ut etiam possitis scire charitatem Christi, id est quomodo Christus vos dilexerit.
19.3.6
Charitatem dico supereminentem omni scientiae. Nulla enim scientia comprehendere sufficit quanta sit charitas Christi. Vel ita: Possitis scire charitatem scientiae Christi, secundum scientiam. Ignorantes enim plerumque diligimus, sed, si cognitionem rei quam diligimus habeamus, multo magis in bonitate rei cognitae diligenda accendimur. Ideo ait charitatem scientiae Christi, id est secundum scientiam de Christo habitam. Charitatem scientiae dico supereminentem charitati ignorantiae. Bonum quod ignoratur minus diligitur. Possitis comprehendere et scire, ideo ut impleamini eundo in omnem, id est in omnium bonorum plenitudinem Dei, id est ex Deo habitam. Ego flecto genua ut vos possitis comprehendere et scire. Ipse autem Deus potens est facere omnia quaecunque opportuna 242 sunt. Facere dico abundanter supra quam petimus, aut supra quam intelligimus. Nemo enim hominum auderet hoc petere a Deo ut Filium suum Deum, hominem faceret; quod tamen fecit. Nemo etiam intelligere posset quo ordine pietatis hominem perditum restauravit, et innumera bona quae facit, et ideo bene ait, supra quam petimus, aut intelligimus. Et quod tanta potens sit facere probare possumus, eundo secundum virtutem, quae virtus ejus operatur in nobis, quia, si considerantur ea quae nobis contulit potestas miraculorum, et multa alia, per haec plane colligimus quod ex voluntate potens sit de caetero consummare omnia in nobis. Ei autem qui sic potens est facere, ipsi soli non humanae virtuti, sit gloria in Ecclesia, id est in consideratione bonorum, quae confert Ecclesiae, et etiam in Christo Jesu, quia nec ipsi Christo secundum hominem de bonis quae gessit gloria debetur, sed Deo. Gloria dico permanens in omnes generationes; ab Abel enim primo justo nulla praeteriit generatio, quae non haberet aliquos in quibus gloriaretur Deus. Generationes dico saeculi, a principio usque ad finem. Saeculi dico saeculorum, in quo multa saecula continentur, ipsi gloria. Amen, pro certo ita est.
19.4.1
EPISTOLA AD EPHESIOS. CAPUT IV.
19.4.1
« Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae. Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas. Alios vero evangelistas, Alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis, in avaritiam. Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu. Deponite[ al., deponere] vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur, secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.« Irascimini, et nolite peccare.» Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur jam non furetur; magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem 243 patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.» EXPOSITIO.
19.4.2
Postquam admonuit eos diversis modis ne intumescerent de bonis gratiae Dei, neve torperent, sed semper de proficiendo in melius vigilarent, quae utraque admonitio videtur versari circa magis perfectos, transit ad moralem instructionem, quae magis pertinere videtur ad minus perfectos. Prius instruens omnes in communi, dehinc conditiones sexus et aetates divisim. Littera sic jungitur: Quia Deus potens est facere vobis supra quam petimus aut intelligimus. Itaque obsecro, id est per omnia sacra vos adjuro, ego vinctus in Domino, id est propter Dominum, quem in vinculis offendere non est minima culpa. Obsecro, inquam, ut ambuletis per gradus virtutum digne, vocatione qua vocati estis; non enim vocati estis ad complenda desideria carnis, sed ut secundum spiritum carnem mortificetis, scilicet, ambuletis cum omni humilitate, et in animo habita, et foris ostensa. Culpa enim est intus esse humilem, et foris simulare superbiam, cum sic de se occasionem tribuat maledicendi, et occultetur virtus cujus imitatione potuit instrui proximus. Foris autem humilem, intus esse superbum. nulli dubium quin sit culpabile in omni humilitate, et in omni mansuetudine, ut tractabilis sit ad omnes et affabilis, et cum omni patientia servata in quibuslibet adversis, supportantes invicem alter alterum, si molestiam intulit ei. Vel supportantes, id est compatiendo proximo si forte lapsus fuerit, eumque adjuvando oratione, et jejunio. Supportantes dico in charitate, non in exspectatione vindictae. Vos dico solliciti servare unitatem in vobis, ut sit apud vos idem velle, idem nolle. Unitatem dico Spiritus, id est quam dictat Spiritus sanctus servare eam in vinculo pacis; quae pax exterius servata vinculum est, et nutrimentum spiritualis unitatis. Et ut hanc unitatem servetis, estote unum corpus, id est unum in operatione. Et estote unus spiritus, id est unum in voluntate. Ita sitis unum corpore et spiritu, sicut res illa ad quam vocati estis una est. Quod sic ait: Vos estis vocati in una spe, id est ad unam rem speratam. Spe dico vocationis vestrae, id est qua digna est vestra vocatio. Iterum debetis esse unum corpus, et unus spiritus, quia Dominus unus vobis dominatur, et fides vestra una est, et indifferens; et baptisma vestrum unum est, omnes aeque justificans; non secundum quod quidam dicunt, secundum merita diversorum baptizantium dignius vel indignius. Et est unus Deus, id est creator omnium, et unus Pater omnium, qui vos secundum dilectionem filiorum gubernat. Qui, Dominus Deus Pater dominando, creando, diligendo, est super omnes potestate. Est etiam per omnia loca, nec ullatenus ab eo licet effugere. Qui si ita communiter est super omnes et per omnia, tamen in omnibus electis est familiarius, dando gratias suas.
19.4.3
Hic potest intelligi Trinitas. Super omnes, Pater; per omnia, Filius; in nobis, amor Patris et Filii, id est Spiritus sancti. Quia dixerat sumus unum corpus, unus spiritus, unus est nobis Dominus, una fides, ne per hoc male opinarentur omnes aequaliter esse in hac nova gratia, ut nemo praelatus, nemo subditus, nemo servus, nemo Dominus, determinat hoc dicens: Licet unum simus, unumque Deum, et unam fidem habeamus, tamen unicuique nostrum data est gratia Dei, non eadem omnibus, sed secundum mensuram donationis, id est donatoris Christi. Huic illa gratia, huic ista, et plerumque in eadem gratia diversitas, quia hic minus, hic plus habet de eadem gratia. Propter quod comprobandum 244( scilicet quod sit donator gratiarum Spiritus sanctus dicit in Psalmo: Homo Christus ascendens in altum, id est super altitudinem coelorum, captivitatem, id est humanam naturam prius a paradiso et coelo expulsam reduxit in se homine captivam, quia a loco( qui ipsi per peccatum naturalis erat) ablatam revexit ad coelos, scilicet ad patriam prius ipsi( nisi peccaret) destinatam. Homo enim, in puritate creatus, paradisum habuit ad habitandum, ut tibi peracta obedientia inde transferretur ad coelos; sed quia peccavit et repromissum coelum perdidit, et a loco habitationis, id est a paradiso depulsus in terra ista captivatus est. Quam terram peccatum ita homini fecit naturalem, sicut justitia, quandiu in ea fuit paradisum naturalem fecit. Iterum Christus destructo peccato hominis, humanam naturam a miseria ista( qui locus jam ipsi per peccatum naturalis erat) captivam; quia a naturali loco ablatam reduxit ad priorem patriam, scilicet ad coelos. Sed quanto prior captivitas miserior, tanto secunda gloriosior. Ascendens Christus utique in altum, dedit dona hominibus, quia misit Spiritum sanctum in corda discipulorum. Et quia dedit dona, probatum est Christum esse donatorem gratiarum. Quis autem intellectus colligi debeat ex eo quod ait ascendens in altum, vult explanare, non tamen digrediens ab intentione. Dico ascendens. Sed quid est, id est quid per hoc intelligendum est quod Dominus ascendit? Ascendens et ascendit pro eodem habet, nisi hoc intelligamus quod, si ascendit, sequitur quod prius quam ascenderet descendit, id est in humili loco fuit. Si enim ascendit, sequitur quod de inferiori ad superius ascendit. Descendit dico in inferiores partes terrae, id est in infernum qui utique in terra, sed in inferiori parte esse creditur. Ideo probavit eum qui ascendit, prius in humili loco, sicut verum hominem habitasse, ut scientes Christum datorem gratiarum, sicut nos sumus, ita esse hominem, fiducialibus ab eo petamus gratias suas, qui nisi comparticipasset humanitati nostrae, multo nobis inexorabilior esset. Et quia ille ascendit primum, igitur qui descendit et qui ascendit super omnes coelos, ipse unus et idem est indivisus Christus, homo Deus.
19.4.4
Vel aliter: Quid est quod ascendit humanitas Christi, nisi quia primum descendit divinitas in inferiores partes terrae, id est ad uniendam sibi humanitatem inter homines? Si enim usque ad globum solis et lunae descenderet, infra esset, sed ad terras descendere fuit inferius. Et licet alius videatur ascendens, id est, homo alius descendens, id est Deus; tamen qui descendit et qui ascendit super omnes coelos, ipse idem est unus divisa persona. Sic iterum bene ad intentionem: Quia cum tantam videamus ejus potentiam ut homo Deus super coelos ascenderit, fiducialiter postulare possumus ab eo qui omnia potest. Ascendit ideo ut adimpleret omnia donis suis, juxta quod idem ait:« Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Postquam probavit Christum donatorem gratiarum, ostendit diversitatem donorum. Bene dico adimpleret omnia, et enim ipse Christus dedit quosdam quidem, id est discrete ab aliis apostolos. Quosdam autem dedit prophetas, qui revelarent Scripturas; alios vero evangelistas, id est praedicatores; alios autem pastores et doctores, id est episcopos, qui de mensa corporis Christi subditos pascant, et de Novo et Veteri Testamento doceant. Ideo alios et alios dedit in opus ministerii, quia si uni omnia daret, dum unus ad omnia non sufficeret, ministeria Christi imperfecta remanerent. Ministerii dico valentis ad consummationem sanctorum, id est ut qui jam justi sunt ad perfectionem ascendant. Ministerii etiam valentis in aedificationem corporis Christi, id est ad hoc ut de iis qui adhuc sunt increduli aedificetur corpus Christi, id est Ecclesia. Dicerent illi quos( ne propter unitatem Ecclesiae se debere esse aequales putarent) admonuit. Parum prodest quod fidem accepimus, si semper in subjectione nos oporteat permanere. 245 De hoc consolatur eos dicens: Ne grave sit vobis si alii subjiciuntur, alii praeferuntur. Cito enim hujus diversitatis erit finis. Diversitatis dico non amplius duraturae, nisi donec occurramus secundum desiderium sanctorum ait. Occurramus omnes existentes in unitate fidei, id est quibus una de Christo fides, et existentes in unitate agnitionis filii Dei, id est in unitate bonorum operum fidem sequentium, per quae opera filius Dei agnoscitur. Vel, in unitate agnitionis Dei, ut de cognitione Deitatis non laboremus, donec occurramus in virum perfectum, id est ut simus perfectus vir, impassibilitate et immortalitate recepta. In virum perfectum dico, scilicet in mensuram, id est in metam aetatis Christi. Aetatis dico plenitudinis, id est in qua Christus plenitudinem habuit, scilicet post resurrectionem factus impassibilis et immortalis. Vel aliter: Occurramus in virum perfectum, sicut dictum est, et in metam aetatis Christi triginta trium annorum et dimidii; quae aetas fuit plenitudinis.
19.4.5
Postquam enim ad illam ventum est, non est quo crescat caro, nec in augmento virium, nec longitudinis. Omnes enim, sive juniores sive seniores, in eodem puncto aetatis resurrecturi sumus in quo Christus mundum exivit et resurrexit. Ideo alios prophetas, alios doctores vel pastores dedit, ut jam olim quidem sic fuimus, sed amodo non simus parvuli intellectu. Nec simus ex nobis fluctuantes, modo bene, modo male agentes, et ut non per alios circumferamur modo hac, modo illac, omni vento doctrinae. Alludit similitudini. Mare enim, mundum; ventus, seductores; navis, Ecclesiam, quae modo infra, modo supra persecutione malorum depellitur, significat. Doctrinae dico factae in nequitia hominum; nequissimi enim sunt seductores hujusmodi. Doctrinae etiam factae in astutia, latenter seducunt simplices. Astutia dico tendente ad circumventionem erroris, id est ut nos circumveniant de errore suo. Non simus fluctuantes, sed crescamus in charitate, id est in dilectione Dei et proximi. Veritatem, id est puram a mendacio doctrinam non solum audientes, sed etiam facientes opere. Crescamus eundo per omnia bona cooperatione et consensu. Crescamus dico in illo adjuvante in quo satis crescere possumus, quia qui est caput, id est altitudo in qua semper ascendendum est et qui est Christus rex noster, ex quo capite Christo totum corpus Ecclesiae compactum est per fidem. Et quia nondum sufficit, possint enim compingi in eamdem fidem, et se invicem non sequi, sicut ligna solummodo compacta, si trahatur unum, non sequitur alterum. Et hoc malum esset si membra caput non sequerentur, ideo addit corpus Ecclesiae compactum per fidem, et connexum per charitatem. Dilectio enim clavus est, quo sine divisione ligantur. Compactum dico et connexum per omnem juncturam fidei, charitatis, et omnium virtutum. Juncturam dico quae est causa subministrationis, id est alterum membrum subministret alteri. Subministrationis dico factae secundum operationem quae fit in mensuram uniuscujusque membri Ecclesiae. Aliud enim membrum magis, aliud minus, secundum quod facultas sibi est, subministrat. Totum, inquam, corpus sic compactum et connexum facit augmentum corporis Ecclesiae. Secundum incrementum justitiae in fidelibus facit, et valens in aedificationem sui corporis, id est Ecclesiae cujus membrum est, aedificationem, sicut supra, secundum incredulos qui aedificantur ad fidem. Augmentum et aedificationem dico factam in charitate, id est secundum dilectionem Dei et proximi.
19.4.6
Vel ita construamus, non mutata sententia: Ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis facit augmentum corporis in aedificationem sui, facit dico secundum operationem distributam in mensuram uniuscujusque membri, et hoc totum in charitate, quia Deus quosdam dedit apostolos, alios evangelistas, alios doctores, hoc autem ad consummationem 246 vestri. Iterum, quia totum corpus Ecclesiae compinxit et connexuit per juncturam fidei et charitatis, igitur hoc dico et praecipio vobis, nec simpliciter dico, sed etiam testificor in Domino, id est in hac admonitione vestri Deum testem adduco, ne amplius quidquam de vobis a me, sed( si peccatis) de manibus vestris requirat. Haec verba Paulus habuit ad illos, quando convocata Ecclesia Ephesiorum ait:« Non amplius faciem meam visuri estis: state in eo quod vos docui: Mundus enim ego sum amodo a sanguine vestro.» Videte quid feceritis, quia requiretur de manibus vestris. Testificor, inquam, in Domino, ut jam non ambuletis sicut olim ambulastis, et gentes adhuc ambulant. Ubi ait jam, significat eos prius ambulasse. Non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate, id est in saecularitate sui sensus. Sensus enim mundi vanitas est. Gentes dico habentes intellectum, id est naturalem rationem obscurata tenebris, id est adeo ut per totum tenebrae et nihil sit luminis. Gentes dico alienati a vita Dei, id est ab aeternitate in qua Deus vivit. Alienati cognitione et participatione sicut idem ait: Alienati per ignorantiam, quia ignorant vitam Dei, quae ignorantia est in illis propter caecitatem cordis, id est propter excaecatum cor eorum. Cum enim prius praedicatum est illis verbum Dei, facultatem habuerunt intelligendi; et non intelligendi, sed quia elegerunt ignorare, ideo excaecati sunt adeo quod jam impotentes sint quod bonum est animadvertere. Haec non ideo loquitur illis, quod Ephesii in aliquo male erraverint, sed quia verebatur ne faciles essent ad ritus gentilium retrahi in quibus ante fidem fuerant conversati. Quod non erraverint colligitur ex eo quod paulo inferius vocabit eos sanctos; qui excaecati desperantes. Cum enim audiunt: Homo resurget in gloria, conregnabit Christo etc., frivolum hoc putantes desperant, et ideo tradiderunt semetipsos, et non tantum consensu et voluntate euntes in operationem omnis immunditiae, quia quod male voluerunt, deterius operati sunt. In operationem immunditiae dico, in avaritia. Quanto enim immundius operabantur, tanto avidiores facti sunt immunditiarum.
19.4.7
Vel aliter: Tradiderunt se in immunditiam et in avaritiam. Gentes sic impudice et immunde ambulant; vos autem non ita didicistis Christum ambulasse, quem sequi debetis. Hac tamen conditione dico, si audistis, id est intellexistis illum Christum et si edocti estis in ipso, id est in informatione ipsius. Quod utique verum est, quod audistis eum, et in ipso edocti estis, non de falsitate, sed sicut est veritas in Jesu. His enim quae docui vos de Christo, nihil falsitatis admiscui, ut Nicolaitae, qui praedicant Christum non improbasse communem usum mulierum, et caeteris falsitatibus veritatem Christi confundunt. Et quia secundum veritatem edocti estis in Christo, igitur deponite vos veterem hominem. Vel ita: Edocti utique estis in Jesu deponere vos veterem hominem, non quod carnem ab eo derivatam deponatis, quae semel deponitur per mortem, sed deponite eum secundum pristinam conversationem, id est secundum vetustatem operationis peccati. Deponite etiam eum secundum desideria erroris, id est vel de errore venientia, vel in errorem praecipitantia, qui vetus homo in ipso suo opere corrumpitur. Quanto enim frequentius peccat, tanto ipsa caro magis debilitatur et deformatur. Vel in eadem sententia recte sequamur litteram. Deponite veterem hominem qui corrumpitur, non solum secundum opus, sed etiam deponite secundum desideria erroris. Veterem deponite, novum autem hominem induite. Et ideo renovamini, jam enim per baptismum semel novi facti sunt, ait: Iterum renovamini in Spiritu sancto illuminatore mentis vestrae. Vel intransitive renovamini spiritu mentis vestrae, id est sequendo spiritalem mentem vestram, et sic renovati induite novum hominem. Novum ideo quia nova facit omnia, qui novus homo creatus est, 247 non secundum legem carnis, sed secundum Deum, de Spiritu sancto conceptus et natus. Induite dico Christum in justitia servata ad proximum, et in sanctitate, id est possidentes vos ipsos in sanctificationem Deo. Sanctitate dico et justitia non simulationis, sed veritatis, ne simulemus nos esse justos, cum mali simus. Propter quod, id est quia vetus homo deponendus est, novus induendus, ideo assumamus membra novi, deponentes membra veteris scilicet deponentes mendacium quod membrum veteris est. Loquimini unusquisque veritatem cum proximo suo. Veritas enim membrum est Christi. Veritatem loqui debemus cum proximo, quoniam sumus membra invicem, id est alter alterius. Sic qui defraudat proximum, in corpore suo fraudem facit, iterum induendo novum.
19.4.8
Irascimini contra peccatum fratrum, et in irascendo nolite sic peccare, ut de contemptu peccati improvide ruatis in contemptum proximi. Sic enim peccatum odiendum est ut nihil minus diligatur creatura Dei. In irascendo autem non peccabitis, si sol, id est divinitas illuminans vos, vel sol, id est illuminata ratio vestra non occidat, id est non destruatur super, id est propter iracundiam vestram, quod ira in vobis non superet rationem. Sol occidat super iracundiam, a similitudine eorum dictum est quibus, in valle positis, mons magnus superesset super quem eis occideret sol, dum altitudo montis a valle solem averteret. Vel aliter quasi diceret: Video vos non posse penitus contineri ab ira. Patior vos. Irascimini et ita quod nolite peccare, id est iram actu consummare. Et hoc cavendum utile erit, si sol non occidat super iracundiam vestram, id est si priusquam veniat vespera, deponatur ira. Dicerent illi: Praecipis nolite peccare, sed quomodo potest hoc ne peccemus fieri? Ad hoc ait: Ut peccatum evadere possitis, nolite locum, id est opportunitatem peccandi dare diabolo in vobis, sed fugite eum. Nolite locum dare diabolo; sed ille qui prius furabatur, jam amodo non furetur. Ad litteram Sed magis laboret, id est laborare eligat operando manibus suis, non homicidia vel hujusmodi, sed quod bonum et utile est. Et adeo laboret ut habeat sibi, et unde tribuat proximo necessitatem patienti. Iterum aliud: Omnis sermo malus non procedat, id est nullus sermo malus procedat ex ore vestro. Sed si quis sermo est bonus et utilis ad aedificationem fidei, id est ut proximum aedificet in fide, ille procedat. Ita tamen ut det gratiam audientibus, ut gratus sit iis qui audiunt, et loco, et tempore. Vos praelati( sicut dictum est) docete. Et, vos auditores, nolite contristare, non dico solum eos qui vos instruunt, sed qui in eis loquitur Spiritum sanctum. Spiritum, dico, Dei. Videte quam gravis culpa, quia si praedicatorem, et spiritum in eo loquentem; et si spiritum, offenditis et Deum; ita qui praedicatorem offendit, Deum offendit: Nolite contristare Spiritum, in quo Spiritu signati estis; vos enim cera, Spiritus sigillum impressum vobis. Signati dico in die redemptionis, id est baptismi, in quo ab omni peccato redempti estis. Nolite contristare Spiritum, sed tollatur a vobis omnis amaritudo animi, et ira, id est subita commotio animi et indignatio. Si enim ignobilis superabundat vobis nobilibus, ne indignemini. Et clamor, ne inordinate conclametis litigando, et blasphemia facta in Deum vel proximum. Qui enim sic ait: Quare hoc Deus fecit? Videtur dixisse quod Deus non bene fecerit. Ut breviter omnia removeam; haec cum omni malitia, id est omnis malitia tollatur a vobis. Ne sitis amari vel blasphemi, sed estote benigni, id est largi invicem alter dando alteri. Et si non habetis quid detis, estote saltem misericordes animo, donantes invicem, id est indulgendo alter alteri, sicut Deus donavit vobis peccata in Christo, id est per Christum.
19.5.1
EPISTOLA AD EPHESIOS. 248 CAPUT V
19.5.1
« Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis ambulate: Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia et veritate: Probantes quid sit beneplacitum Deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum; magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti invicem, in timore Christi. Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae; ipse salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis ejus de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico, in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat, uxor autem timeat virum suum.» EXPOSITIO.
19.5.2
Et quia Deus donavit peccata, ergo estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, dimittendo alter alteri. Nec solum donando imitamini, sed etiam ambulate in dilectione, ut alter alterum diligat, sicut et Christus dilexit nos. Dilexit utique; etenim tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. In veteri lege oblationes dicebantur panes propositionis, luminaria, et hujusmodi. Hostia vero, quod mactabatur in altari. In Christo vero, oblatio fuit omnia illa bona quae gessit usque ad diem mortis. Hostia autem dictus est, quando seipsum obtulit in ara crucis, et illa vetus hostia dicebatur esse suavissimus odor Deo, secundum sacrificium Christi, quod praefigurabat; secundum se enim fetidum erat. Estote imitatores Dei, non autem fornicatores. Quod sic ait: Fornicatio omnis immunditia( sicut saepe exposuimus) aut avaritia, non solum dico non sit, sed nec etiam nominetur in vobis, id est ne vos tales improvide exhibueritis unde quis male saltem possit opinari. Dico non nominetur in vobis, sicut decet sanctos, quod estis vos, non tantum coram Deo, sed etiam providere bona coram hominibus. 249 Vocans eos sanctos, innuit se non scribere haec, quia peccaverint, sed propter hoc solum et sibi de caetero provideant. Fornicatio non nominetur in vobis, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas. Turpitudinem vocat attrectationes et illas mulierum deosculationes; stultiloquium, in illis qui laborant apposite loqui mulieribus ad persuadendum. Scurrilitas est pectere et ornare se, ut placeant illis qui judicant curialitatem, quae scurrilitas non pertinet ad rem, id est non spectat ad aliquam utilitatem, et ideo non nominetur in vobis, sed magis actio gratiarum, id est sic honeste vos habete, ut in vobis agant gratias Deo qui bona vestra viderint. Ideo haec non nominentur in vobis, quia qui hujusmodi est, non habet haereditatem in regno Dei. Vel ita: Non solum ideo non nominentur in vobis, quia non pertinent ad rem; sed etiam ideo quia auferunt regnum Dei. Quod sic ait: scitote hoc, intelligentes, id est subtili intelligentia hoc discutientes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod, scilicet avarum esse est servitus idolorum. Dum enim avarus magis diligit pecuniam quam Deum, eam sibi facit Deum. Fornicator, inquam, cum illis non habet haereditatem in regno Christi et Dei, et ne ab haereditate regni alieni sitis videte. Nemo seducat vos verbis inanibus, id est falsis et mendacibus. Hoc ait propter illos Nicolaitas, qui suadebant Deo non displicere quaecunque carnalia.
19.5.3
Videte, nemo seducat vos; Nam propter haec quae superius prohibita sunt, venit ira, id est vindicta Dei in filios diffidentiae, id est de quorum salute diffidimus, vel qui de salute Dei diffidunt. Et quia propter haec venit ira Dei, ergo nolite effici participes eorum, id est fornicationis, immunditiae, aut avaritiae. Ideo non debetis participare his, quia modo difficilius esset vobis peccare, quam olim; tunc enim per ignorantiam, sed nunc prudentes manum mitteretis in ignem. Quod sic ait: Eratis aliquando, id est ante fidem tenebrae, id est ignorantes; nunc autem lux in Domino, id est illuminati per Dominum. Et ideo ambulate ut filii lucis debent ambulare. Ambulate dico in omni bonitate habita in vobis, et justitia servata ad proximum, et in veritate ut vera verba dicatis. Ideo in his quia sic ambulare est non simpliciter opus, sed fructus lucis, id est fructiferum opus illuminatorum. Ambulate ut filii lucis, probantes, id est probabiliter considerantes, quod est beneplacitum Deo. Et ut quod beneplacitum est ei faciatis, nolite communicare operibus tenebrarum, id est tenebrosorum. Operibus dico infructuosis et inutilibus, nolite communicare, sed magis redarguite opera tenebrarum. Non debetis communicare, quia turpe est etiam dicere, nedum facere ea quae fiunt ab ipsis in occulto.« Qui enim male agit lucem odit.» Opera tenebrarum redarguite. Modo assumit: Omnia autem quae arguuntur a lumine, id est reprehenduntur ab illuminatis, manifestantur per confessionem, et dum arguuntur poenitet se male egisse. Et utile est si manifestantur. Omne enim quod sic per confessionem manifestatur lumen est id est jam incipit esse in lumine justitiae, cum poenitet se male egisse. Vel aliter: Omnia quae arguuntur a lumine( sicut dictum est) manifestantur ipsis qui reprehenduntur; prius enim ignorabant pondus peccati sui, quod per reprehensionem agnoscunt. Omne autem quod sic manifestatur lumen est, quia in eo quod jam cognoscit peccatum suum, quodammodo illuminatur, et appropinquat justitiae. Propter quod comprobandum, scilicet quod tenebrae fiunt lumen per manifestationem, dicit Spiritus sanctus in me. Haec enim auctoritas alibi non invenitur in Scripturis. Dicit, inquam, ita: Tu qui dormis per ignorantiam in peccato: surge per cognitionem peccati, seu per confessionem, et cognito peccato exsurge a mortuis, id est a peccatis quae generant mortem. Vel a mortuis, id est a numero mortuorum, id est peccatorum, faciendo fructus dignos poenitentiae, et sic tibi exsurgenti illuminabit Christus, in fundendo gratiam
19.5.4
Dixit superius redarguite opera tenebrarum; quae enim arguuntur per manifestationem, de tenebris 250 fiunt lumen, et quia de redargutione tanta sequitur utilitas ut quod tenebrosum est fiat lumen. Itaque fratres redarguite opera tenebrarum: et ut libere redarguatis, videte quomodo ambuletis caute, id est ne forte inveniatur in vobis, quod in aliis redarguitis. Caute ambuletis, non quasi insipientes; qui enim quod in se est, in alio reprehendit, insipienter agit, dum quod sibi in alio displicet in se sibi placet: Non quasi insipientes, sed ut sapientes, id est prius purgantes conscientiam, et tunc libere mala proximi redarguentes. Caute, inquam, ambulate. Nos dico, redimentes tempus. Secundum beatum Gregorium tempus redimere, est anteacta mala fletibus diluere. Cum enim male agimus, tempus perdimus; eum vero mala quae gessimus per poenitentiam emendamus, et deinceps bene agimus, tempus perditum redimimus. Vel redimentes, id est praeparantes vobis tempus. Tunc enim tempus redimimus, cum nos ad agendum quod bonum est idoneos praeparamus. Sicut enim qui male agit, tempus perdit, sic qui bene agit tempus quidem habet, sed non redimit; sed praeparando se, ut sit idoneus ad bene agendum, his praeparationibus tempus redimere dicitur. Videte ut caute ambuletis, et tempus redimatis, quoniam dies mali, id est homines in diebus istis mali sunt. Et propterea quoniam dies mali sunt, nolite fieri imprudentes, id est improvide arguentes, sed intelligentes, id est ex intelligentia et calliditate mala proximi corripientes. Intelligentes, dico, quae sit voluntas Domini. Voluntas enim Dei est magis humiliter condescendere proximo, quam nimia asperitate eum deterrere. Nolite fieri imprudentes, et nolite inebriari vino, in quo vino est cum ebrietate luxuria; sed inebriamini Spiritu sancto. Quod sic ait: Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis, id est cum intellectu eorum quae profertis. Loquentes, dico, in psalmis. Psalmus dicitur cantus ille qui motu manuum fit in instrumento illo, quod dicitur psalterium. Unde sic ait: Loquentes in psalmis, id est in his quae pertinent ad instructionem mortalitatis. Loquentes in hymnis. Hymnus dicitur laus Dei cum cantico; hymnos etiam hic vocat, vel laudes Dei vel gesta sanctorum similiter ad gloriam Dei. Loquentes etiam in canticis spiritalibus. Canticum dicitur exsultatio de coelesti bono, et ideo ait spiritalibus: quibus canticis maxime utuntur monachi, agentes ibi in desiderio futurae beatitudinis. Non solum cum intellectu loquentes psalmos, hymnos, cantica, sed etiam operantes quod loquuntur. Quod sic ait: Cantantes in hymnis et canticis, et psallentes, id est bene operantes in psalmis. Cantare in hymnis et canticis pro modo suo operari est. Cantantes dico, et psallentes Domino in cordibus vestris, id est ex dilectione non quasi coacti; agentes etiam gratias semper Deo et Patri, qui et creavit et diligit. Gratias dico pro omnibus seu adversis, seu prosperis. Agentes dico in nomine, id est ad glorificandum nomen Domini nostri Jesu Christi. Vos dico, subjecti invicem alter alteri in timore, id est in dilectione Christi.
19.5.5
Postquam haec praecepta in publico dedit, admonet separatim sexus et conditiones, quomodo cohaerere debent alter alteri. Littera sic jungitur: Dico subjecti estote invicem, sed mulieres alio genere subjectionis subditae sint viris suis, ita subditae sicut Domino. Ideo viris subjiciantur ut Domino, quoniam vir caput, id est rector est et principium mulieris, sicut et Christus caput est Ecclesiae, gubernando eam quam formavit de latere suo. Sicut enim de costa viri mulier, sic de latere Christi Ecclesia. Ipse etiam Christus salvator est corporis ejus, id est Ecclesiae, eam enim salvat; sed vir regere quidem potest mulierem, sed salvare nequit. Et licet in hoc differant, quod Christus salvat Ecclesiam, vir non salvat mulierem; tamen non propterea minor sit subjectio. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres subjectae sint viris suis in omnibus quae oportet. Mulieres subdantur viris. Vos autem viri non dico estote subditi mulieribus, sed diligite uxores vestras; nec parum, sed sicut Christus dilexit 251 Ecclesiam. Dilexit utique; et enim tradidit seipsum in mortem pro ea, ut sanctificaret illam a peccatis, mundans eam lavacro aquae. Hic aquam ostendit necessariam absolutioni. Mundans dico in verbo. Verbum dicit prolationem Trinitatis. Verbo dico vitae, id est in quo Verbo accipitur vita justitiae. Vel Verbo vitae, id est Christo qui in baptismo vitam nobis justititiae restituit. Sanctificaret ideo ut in die nuptiarum ipse sibi exhiberet Ecclesiam, decore virtutum gloriosam, non habentem maculam, id est aliquid criminale, aut rugam, id est dolositatem: aut aliquid ejusmodi, quod vel macula videatur esse vel dolus, sed ut sit sancta, positione virtutum, et ut sit immaculata, remotione vitiorum.
19.5.6
Sicut Christus Ecclesiam, ita diligant viri uxores; ita etiam debent diligere ut corpora sua. Vere ita ut corpora. Qui enim attigit suam uxorem, diligit scipsum. Uxor enim caro viri est, et ideo debet eam diligere. Nemo enim unquam habuit odio carnem suam, sed nutrit cibis, et fovet eam vestimentis. Martyres etiam qui carnes suas tradiderunt ad ignem, dicentur dilexisse carnem, dum eam voluerunt pati ad horam, ut sic requiesceret in aeternum, Sicut infirmus qui carnem suam medico tradit ad urendum, et secandum, ut per asperitatem unius diei habeat longo tempore quietam sanitatem corporis. Nutrit dico et fovet, sicut Christus nutrit et fovet Ecclesiam scilicet nos qui Ecclesia ejus sumus; ideo nutrit nos, Ecclesiam suam, qua sumus membra corporis ejus Christi, id est Ecclesiae. Nos dico existentes quidam de carne ejus. Hi sunt infirmi minus fortes in Ecclesia. Quidam vero existentes de ossibus ejus, id est de robustioribus in Ecclesia. Christus carnem habuit, secundum infirmitatem cujus taedebat et pavebat. Habuit ossa, id est rationem secundum quam dicebat:« Spiritus promptus est.» Sic hodie in Ecclesia quidam caro, quidam ossa dicuntur. In hoc etiam verbo mittit nos ad primam creationem, quando Adam videns Evam creatam ait:« Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea.» Propter hoc, quia uxor caro viri est, relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo, vir et uxor, in carne una. Cum homo caro sit patris et matris in carne, quorum originem habuit; magis dicitur vir caro mulieris, et secundum naturam creationis, quae de viro mulier formata est. Et secundum vim illius conjunctionis in qua mirabiliter transeunt in unitatem carnis, adeo ut dicant physici quod, si sanguis viri et mulieris, qui carnaliter commisti sint, in eodem vase ponatur, indivisibiliter commiscetur. Si vero sanguis eorum qui rem simul non habuerint, similiter ponatur, non sic admiscetur, sed sanguis viri per se et mulieris, sicut ante vel post positum est, remanet. Propterea quia una caro sunt, vir debet uxorem diligere. Praeterea ideo quia hoc, id est relinquet homo patrem, etc., est magnum, id est magnae rei sacramentum. Quod enim ait: Relinquet homo patrem, significat Filium Dei reliquisse Patrem, dum ipsi per naturam deitatis invisibilis sicut Pater, sub forma servi praebuit se visibilem. Reliquit iterum matrem, id est Synagogam in qua nutritus erat, et adhaesit uxori suae, id est Ecclesiae quam sibi annulo fidei desponsavit. Hoc, inquam, est sacramentum. Ego autem dico rem hujus sacramenti existere in Christo, et in Ecclesia, sicut dictum est. Si omnis alia causa in conjugio cessaret, celebrandum tamen esset pro sola dignitate rei cujus figura est. Sed licet res hujus sacramenti in Christo tantum sit et in Ecclesia, non in viro et muliere, verumtamem et vos singuli, non ille uxorem proximi, sed unusquisque diligat suam sicut seipsum; uxor autem non solum diligat, sed etiam timeat virum suum. Sic viri ad uxores, et uxores se habeant ad viros.
19.6.1
EPISTOLA AD EPHESIOS. CAPUT VI.
19.6.1
« Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. 252 Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo. Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo. Cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus; scientes quoniam unusquisque, quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis; et personarum acceptio non est apud eum. De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Et galeam salutis assumite, ac gladium spiritus( quod est verbum Dei), per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis; et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, cum fiducia notum facere mysterium Evangelii; pro quo legatione fungor in catena ita, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater et fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo patre et Domino Jesu Christo. Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.» EXPOSITIO.
19.6.2
Vos etiam, filii, obedite parentibus vestris, ita tamen quod in Domino; in his enim quae contra fidem sunt, parentes audiendi non sunt. Obedite dico; hoc enim justum est, hoc scilicet honora patrem tuum et matrem, quod mandatum primum est in secunda tabula. Duae tabulae datae sunt Moysi. In prima posita sunt tria mandata, pertinentia ad Deum scilicet diliges Deum tuum, et Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et non assumes nomen Dei tui in vanum, etc. In secunda tabula septem mandata posita sunt, ad homines pertinentia. Hoc autem: Honora patrem, praepositum est aliis sex. Hoc etiam mandatum fuit datum in promissione, quia statim post mandatum subjuncta est mandati promissio; haec scilicet ut bene sit tibi honoranti patrem, et ut sis longaevus super terram hanc, et in vera terra repromissionis longaevus, quia permanens. Filii obediant parentibus. Et, vos patres nolite filios vestros provocare ad iracundiam, sed educate illos in disciplina, docentes eos quae eis addiscenda sunt, et in correptione, ut si peccaverint, quomodo decet corripiatis. Disciplina et correptione dico Domini, id est secundum Dominum facta. Filii obedite parentibus; vos etiam, servi, obedite dominis, etiam carnalibus. Obedite dico cum timore animi et tremore corporis. Et in simplicitate cordis vestri, id est sine omni dolositate, obedite illis sicut Christo obediretis. Vos dico non servientes illis ad oculum, id est ut in facie Domini devoti sitis; retro autem superbi. Dico non servientes ad oculum, quasi per hoc placeatis hominibus, sed sicut servi Christi, ex animo, non coacti, facientes voluntatem Dei, id est sicut bonum esset vobis facere voluntatem Dei, ita sitis servientes illis cum bona voluntate sicut Domino, et non sicut hominibus. Ideo ait sicut Domino, cum enim pro peccato suo vel parentum servi facti sint, si hanc poenam peccati patienter tulerint Deo magis obedire videntur quam homini, qui eos sub hac conditione pro peccato redegit. Servite illis sicut 253 Domino, scientes quoniam unusquisque, sive servus sive liber, percipiet a Domino remunerante sibi quodcumque bonum fecerit. Servi, obedite dominis, et vos domini facite illis eadem, non quod illis serviatis, sed ut labores eorum pie remuneretis Eadem facite illis, remittentes minas, id est nolite eos vexare minis, scientes quia idem Dominus illorum et vester est in coelis, et scientes quoniam acceptio personarum non est apud Deum; non enim minus diligit servum quam liberum; solummodo bonus sit.
19.6.3
Postquam singulares admonitiones ad sexus et conditiones fecit, revertitur ad communem Ecclesiae admonitionem, timens defectum eorum, et sciens eos non amplius visuros faciem suam. Sic filii ad parentes, servi ad dominos se habeant, et e converso. Vos autem fratres, in communi de caetero, id est in futuro, confortamini, id est fortes estote in Domino, et ut confortemini state in potentia virtutis ejus, id est potentes estote per virtutem ejus. Virtutem hic vocat arma quae sequuntur, quibus potentes sunt contra hostes. Ut autem fortes et potentes sitis, induite vos armaturam Dei, ut armis Dei induti possitis more pugnantium stare adversus insidias diaboli, id est diabolum insidiantem vobis, et ne in hac pugna negligentes sitis, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est contra visibilem hostem. Ubi ait colluctatio, innuit pugnam esse de proximo. Sed est nobis colluctatio adversus principes, id est malignos spiritus; qui etiam aliis spiritibus principantur, et etiam adversus potestates, id est eos spiritus qui super principes potentiam habent. Et adversus rectores mundi, non quod saeculum hoc regant, sed rectores tenebrarum harum, id est horum in peccatis tenebrosorum; eos enim tantum, non alios regunt. Et est nobis pugna contra spiritualia, id est contra invisibiles hostes. Spiritualia dico nequitiae; nequissimi enim sunt hi spiritus. Haec autem pugna est in caelestibus, id est non pro terrenis, sed ut coelestia gaudia auferant a vobis. Vel, secundum Augustinum, contra spiritualia habitantia in coelestibus, id est in aere. Et propterea quia contra principes et spiritualia pugna est, accipite ideo spiritualem armaturam Dei, id est virtutes, ut per haec arma possitis resistere in die malo, id est in tempore hoc qui dies malus dicitur, quia sancti in hoc tentationibus affliguntur. Nec solum resistere, sed etiam possitis stare perfecti consummata justitia. Stare dico in omnibus, tam adversis quam prosperis. Et quia in hac pugna armatura Dei necessaria est, ergo accipite cingulum, loricam, scutum etc. Quod sic ait: State in pugna succincti lumbos vestros, id est habentes cingulum in lumbis, quo reprimatur luxuria. Succincti dico in veritate, ne forte extra simuletis castitatem, intus lasciviam habeatis. Vel succincti lumbos in charitate, quod dilectio Dei cingulum sit lumborum, mortificans in nobis luxuriam. State etiam induti loricam justitiae, id est, justitia sit vobis lorica, sine laesione quoslibet ictus excipiens. Non ideo dicit veritatem cingulum lumborum, et justitiam esse loricam, quin e converso idem dicere bonum esset.
19.6.4
State etiam calceati pedes, id est affectiones vestras bene habentes munitas. Non dico tantum in Evangelio, sed etiam in praeparatione Evangelii, ut primum in vobis ostendam quod aliis Evangelizabitis. Haec enim praeparatio bona est. Evangelii dico pacis, id est per quod inter Deum et hominem pax reformatur. Calceati pedes vos dico, sumentes in omnibus impugnationibus scutum fidei, id est fidem, scutum et protectionem vobis. In quo scuto fidei possitis exstinguere omnia ignea tela illius nequissimi adversarii. Assumite etiam galeam salutis, id est spes et desiderium aeternae salutis sit vobis galea, qua caput hoc involvatis. Sicut enim caput dignius membrum est, sic futura salus dignior respectus est. Assumite etiam gladium Spiritus sancti, quod, id est qui gladius verbum Dei est. Et hoc gladio, scilicet verbo Dei feriuntur hostes et cadunt. Vos dico orantes per omnem, id est per omnismodi orationem 254 et per omnem obsecrationem. Oratio dicitur ut simpliciter: Deus adjuva me; obsecratio, cum adjuramento, ut: Per passionem tuam, libera nos, Domine. Orantes, dico, omni tempore non lingua tantum, sed spiritu, id est ex corde. Et in ipso, id est in orando sitis vigilantes in omni instantia et in omni obsecratione, facta pro omnibus sanctis, facta etiam pro me ad hoc ut detur mihi sermo in apertione oris mei, id est ut aperto ori accommodetur gratia sermonis. Et ut detur mihi cum fiducia notum facere mysterium, id est secretum Evangelii mei. Pro quo mysterio revelando fungor legatione positus in catena. Ita detur cum fiducia ut audeam in ipso Evangelio loqui, prout me oportet, non amplius venturus ad vos. De his quae vobis agenda sunt, sic vos docui. Ut autem et vos sciatis tribulationes, quae circa me sunt; et quid ego agam in illis. Tychicus, charissimus frater et fidelis minister in Domino, nota faciet vobis omnia. Quem Tychicum misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis per eum quae circa nos sunt, et ut consoletur corda vestra cum audieritis me pati pro nomine Christi, pro quo omne onus leve est, omne jugum ferre suave est. Hic Tychicus fuit per quem hanc Epistolam misit, intendens per utrumque eos consolari. Vobis fratribus sit pax et charitas cum fide, id est et fides a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Gratia sit cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum. Diligunt dico in incorruptione, id est in integritate dilectionis. Dictum est a similitudine sponsae, quae se maritum diligere probat, dum ei integritatem suam reservat. Vel ita: Gratia sit illis in incorruptione, id est in spe incorruptionis, id est vitae aeternae. Amen.
20.1
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES.
20.1
Philippenses sunt Macedones. Hi accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hos collaudat Apostolus, scribens eis a Roma de carcere per Epaphroditum
21
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
21
Philippi civitas est in Macedonia: inde Philippenses. Ii autem de numero eorum fuerunt, quos in secunda Epistola ad Corinthios adeo magnificavit Paulus, dicens: Seipsos primum dederunt; deinde sua. Apud hos Philippenses aliquandiu conversatus fuerat Paulus, praedicans eis verbum Dei, et per eum susceperunt fidem Christi; quibus confortatis in mandatis Dei, discessit ab eis. Sed cum Romae esset in vinculis, propter absentiam et tribulationem pastoris, existimaverunt persecutores justitiae et pseudo apostoli, depravatores veritatis, sibi datam esse opportunitatem aggrediendi quos Paulus instruxerat Philippenses, ut et facilius cederent persecutioni, propter afflictionem et contemptum magistri, et ut pseudo opportunius perverterent fidem eorum, absente Paulo qui confirmaret eos. Quam utramque pugnam( scilicet persecutorum et pseudodoctorum) Paulus intelligens, scripsit eis hanc Epistolam, in qua agit de illa duplici pugna persecutorum et pseudodoctorum, eo modo ut approbet eos persecutionem libenter debere pati pro fide Christi, cum Apostolum suum gaudentem audiant in vinculis, qui dignus habitus sit pro nomine Jesu contumeliam pati; cum etiam sciant Jesum pro salute eorum passum. Iis et aliis causis patientiam cum humilitate commendat eis. Iterum doctrinam eorum pseudo illis adeo deprimit ut vocet eam stercora, et multas dat rationes, quare non sint audiendi. Et in hunc modum agens de hac utraque pugna, intendit eos armare in hoc bello per hanc Epistolam, ne vel cedant persecutioni, vel consentiant errori.
22.1.1
EPISTOLA AD PHILIPPENSES. 255 CAPUT PRIMUM.
22.1.1
« Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis cum episcopis et diaconibus. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc, confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam vos omnes in visceribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in laudem et gloriam Dei. Scire autem vos volo, fratres quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in caeteris omnibus, et plures e fratribus in Domino confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. Quidam quidem, et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant; quidam, ex charitate, scientes quoniam in defensione Evangelii positus sum. Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere; existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi, secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius; permanere autem in carne, necessarium est propter vos. Et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei, ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. Tantum digne Evangelio Christi conversamini, ut, sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii, et in nullo terreamini ab adversariis; quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.» EXPOSITIO
22.1.2
Paulus, etc. Nomina dignitatis hic non apposuit, sciens Philippenses non dubitare de apostolatu Pauli, quem magistrum et Apostolum suum confitebantur, dum, sicut illis tradiderat Paulus, in fide operabantur; sed intendens commendare eis humilitatem, cum patientia humilitatis nomen( se servum dicens) inseruit. Unde sic ait: Paulus et Timotheus. Non ideo Timotheum apposuit quod cum Paulo Epistolam scripserit, sed quia in eadem voluntate Paulo concessit; ideo etiam, quia, sicut in sequentibus innuit, missurus erat eis in proximo Timotheum. Cui ut in omnibus obedirent, dignum fuit praescribere commendatione Pauli. Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, sic et vos servitutem Christi in omni humilitate patientes custodite. Paulus, inquam, et Timotheus scribunt omnibus sanctis qui sunt Philippis. Sanctis dico in Christo Jesu, id est in fide Christi Jesu sancitis et confirmatis. Ubi ait omnibus sanctis, communitatem Ecclesiae intelligit, id est, subditos, quibus in eadem salutatione praelatos adjungit, dicens: 256 Scribunt omnibus sanctis, id est subditis cum episcopis, id est et episcopis et diaconibus in eadem Ecclesia. Hic per episcopos accipimus presbyteros; cum in eadem civitate non sint, putandum plures esse episcopos. Vel si etiam Philippi regio esset diversas habens civitates, absurde transiret ab episcopis ad diacones, intermissis presbyteris. Nec absurdum est, si sacerdotes dicantur episcopi, cum, secundum Augustinum, quilibet paterfamilias, quia super intendit domui, episcopus possit dici. Paulus, inquam, et Timotheus sic scribunt: Gratia vobis et pax a Deo nostro Patre, et Domino Jesu Christo. Sicut saepe expositum est. Hic modo in primis mistim de utraque pugna commendans eis humilitatem cum patientia agit, usque illud inferius, ubi ait: Scire autem, etc. Quasi diceret: Audiens fidem et patientiam vestram, gratias ago Deo meo, id est mihi bene in vobis faventi. Nostrum dicimus Deum, quando pie concedit quod precamur. Gratias, inquam, ago Deo meo in omni memoria vestri, quia, quoties audio aliquid de vobis( quia digna fide Christi sunt), gratias ago Deo, non in quadam, sed in omni memoria vestri. In omnibus bonum audiens de vobis, gratias, inquam, ago Deo in omni memoria vestri faciens deprecationem pro vobis omnibus, quia nemo se indignum mea intercessione facit: Et hoc cum gaudio. Si peccarent illi, precaretur quidem pro eis, sed in tristitia.
22.1.3
Quia vero perfecti sunt, restat ut oret pro eis cum gaudio. Faciens, inquit, deprecationem in cunctis orationibus meis. Nunquam enim oro quod praetermittam vos. Orationibus dico non raro, sed semper, id est continue celebratis. Ago, inquam, gratias semper, id est de communitate vestra ostensa in Evangelio Christi. Communicastis enim Evangelio Christi, credendo quam cito audistis. Faciendo etiam opera fidei, et praedicando aliis mecum fidem Christi. Vel ita: Gratias ago super communicatione vestra, id est de hoc quod res vestras communes exhibuistis omnibus sanctis. Communicatione dico facta in Evangelio, id est secundum Evangelium Christi, quia vos primum Deo, dehinc vestra sanctis tradidistis, et in Evangelio per haec et omnia praecepta adimplendo. Communicatione dico incoepta a prima die conversionis vestrae usque nunc, id est ad praesentem diem. Ago gratias, faciens pro vobis deprecationem, et hoc ipsum, id est sicut postulo integrum confidens me impetraturum; non tamen ex virtute vestra, sed ideo confidens, quia Deus qui coepit in vobis bonum opus, ipse idem perficiet. Ideo ait coepit et perficiet, et, ut superius, gratias ago, ut ostendat principium et finem justitiae suae totum ex gratia Dei esse. Ideo etiam ait confidens, quia si pietas Dei bona coepit in illis qui mali erant, multo magis credendum est ut in iis qui jam justi sunt, perficiat consummationem. Perficiet dico usque in diem Christi Jesu, in morte cujusque, quantum ad eum qui moritur, incipit dies Christi. Ex hoc enim jam nihil facit praeter voluntatem Christi, qui, dum viveret diem suum habuit, faciens bonum vel malum, quod voluit. Vel si dicimus diem Christi, diem judicii, tunc erit ad probationem. Ita perficiet in vobis opus bonum usque, id est, assidue faciens hoc in justis usque in diem Christi Jesu, id est, quandiu mundus durabit. Confidens et faciens deprecationem tantam sicut est justum; id est, non minus precor pro vobis quam justitia vestra et benignitas, qua me honorifice suscepistis exigit. Justum, inquam, est mihi qui nullius beneficio ingratus sum, sed benigne recompenso. Sicut, inquam, justum est mihi non solum deprecari, sed etiam sentire hoc pro vobis; sentio enim tribulationem vestram ex vi compassionis, ac si eam in carne mea sustinerem. Pro vobis dico omnibus, quia omnes perfecti estis. Sentire me dico et sentio, eo quod habeam vos non in labiis tantum, sed in ipso corde. Tribulor enim interius pro vestris tribulationibus. Habeo vos in corde, et dum sum in vinculis, et dum sum in defensione, et positus in confirmatione Evangelii. In vinculis meis habeo vos in corde, memorans vos 257 pati persecutionem sicut et me. Et in defensione Evangelii, id est in quo defendo fidem contra pseudo, qui nituntur pervertere eam. Habeo vos in corde, memor quod vos cum pseudo pro tuenda fide vestra decertatis. Per vincula et defensionem utriusque pugnae eorum faciens mentionem, confortat eos in utraque. Habeo etiam vos in corde, in confirmatione Evangelii, id est quando simplicibus Christianis confirmo fidem suam per Scripturas etc. Memor sum vos similiter fidem simplicium confirmare.
22.1.4
Et sicut memor sum tribulationum vestrarum, sic et vos estote participes humilitatis meae. Inutilis enim est patientia, quam non comitatur humilitas. Quales habeo vos in corde: tales, scilicet omnes vos esse socios gaudii mei, remunerationis meae in aeterno gaudio, sicut enim tribulationis meae, participes eritis gaudii. Vere habeo vos in corde. Testis enim mihi est Deus, quomodo, id est quam infinito desiderio ego cupiam omnes vos esse, non in pedibus Christi, sed in visceribus Christi Jesu, id est non in inferioribus; sed inter magis dilectos Dei qui dicuntur viscera ejus. Et quia sic cupio de vobis, ideo oro hoc ut charitas vestra magis, proficiendo abundet, temperata in omni scientia, id est in omnimoda discretione. Ideo scientia necessaria est charitati, quia, si sine discretione fuerit, plerumque sic obhorrebit aliquid veniale in proximo ut intemperate reprehendendo suscitet litem, vel aliquid majus crimen, cum, si discrete ageret, melius per lenitatem proximum corrigeret, ideo ait charitas abundet in omni scientia. Et quia quidam habentes scientiam, plerumque actum ejus obliviscuntur, addit, et in omni sensu, id est in omni animadversione, ut semper memoriter animadvertamus et in promptu habeamus scientiam. Abundet ita ut non tantum bona a malis, sed etiam probetis, id est probabiliter eligatis potiora, id est de bonis meliora. Probetis ita ut sitis sinceri, id est puri in vobis, et sine offensione ad proximum, sic eundo in diem Christi, quod nihil in die judicii mundandum inveniatur in vobis. Vos dico repleti tunc in die Christi fructu, id est remuneratione justitiae vestrae quam hic habuistis. Repleti dico per Jesum Christum, distributorem illius fructus. Justitiae dico habitae in gloriam et laudem Dei, id est ita ut dicatur in vobis gloriosus et laudabilis Deus in sanctis suis. Vel ita. Tales sitis in diem Christi. Vos dico interim dum vivitis repleti non justitia( quae facultatem non habeat operandi) sed fructu, id est operibus justitiae, ut et justitia et opera justitiae in usu vobis sint. Repleti dico per Jesum Christum, ex quo omnis justitia. Et hoc in gloriam et laudem Dei, id est ut Deo totum et vobis nihil ascribatis. Gloria Dei, dicitur claritas deitatis. Laudem Dei accipimus in iis quae videmus corporalibus oculis. Sinceri, si componimus ex sin et caera, perducitur media syllaba, nominativus, singularis sincerus, habens duo pluralia sinceri et sinceres, ut diaconus diaconi et diacones. Si secundum Isidorum, ex sine et carie componimus, media syllaba corripitur, et singulari caret.
22.1.5
Hucusque mistim de utraque pugna tractavit; hic separatim de pugna persecutorum incipit, dicens. Audiens bona de vobis, gratias ago. Deprecor cum gaudio confidens de vobis. Ego sic ago: Vos autem volo scire, fratres, ea quae circa me sunt. Haec ideo eis notificat ut exemplo suo ad patientiam et humilitatem eos inducat. Scire, inquam, vos volo, quia ea quae circa me sunt. Circa, ideo quia undeque circumvallant me mala. Vel circa, quia extra in corpore affligor, sed intus, in anima vires congrego. Ea, inquam, quae circa me sunt, venerunt ad profectum Evangelii magis quam ad detrimentum, sicut ipsi putaverunt quod ligato Paulo, alligatum esset verbum Dei. Venerunt ad profectum, ita ut vincula mea, id est utilitas vinculorum meorum manifesta fierent in Christo, id est in magnificatione nominis Christi. Manifesta dico in omni praetorio, et in caeteris omnibus, id est apud principes, et apud inferiores. Et si enim ubique non sciatur Paulus esse in vinculis, tamen utilitas vinculorum suorum ubique diffunditur, dum fides Christi 258 per eum dilatata ubique praedicatur. Vel ita: Venerunt ad profectum, ita ut ipsa eadem vincula mea fierent manifesta in Christo, id est quae pro Christo patiebar. Manifesta dico in omni praetorio, et in caeteris omnibus locis. Ubique, enim dicebant: Videte constantiam. Pauli, qui etiam in vinculis non cessat praedicare fidem Christi. Ita fierent manifesta, ut plures ex fratribus confidentes in Domino, vinculis meis, id est propter vincula mea in quibus positus audacter praedicabam, exemplo meo confisi auderent abundantius loqui gentibus sine timore verbum Dei; qui prius propter timorem non audebant. Ii sunt boni fratres, sed quidam quidem, id est discreti a bonis, quia perverse praedicant Christum et propter invidiam, quia volunt diminuere nomen Pauli, in quo non est alligatum verbum Dei. Et si non putent se posse usurpare sibi laudem Pauli, praedicant etiam propter contentionem, certantes se parificare Paulo in laude praedicationis. Quidam autem qui boni sunt praedicant Christum; et si non patiantur tribulationem propter bonam voluntatem habitam ad omnes, quia vellent venire omnes homines ad agnitionem veritatis. Quidam etiam similiter boni ex charitate, id est privata dilectione, quam habent erga me, praedicant Christum, scientes quoniam ego positus sum in vinculis in defensione, id est propter defensionem Evangelii. Vel ita: Scientes quoniam ego sum positus, id est ordinatus a Deo in defensione, id est ad hoc ut defendam Evangelium, ii praedicabant ex privata charitate dicentes: Dilectus noster Paulus; quia ligatus est, non potest modo instruere Ecclesias suas, suppleamus vicem ejus, ne forte quod aedificavit, evertant illi pseudo. Et sic carnalis dilectio erat ad profectum Evangelii.
22.1.6
Quidam autem perversi, sicut illi, ex privata charitate, sic isti ex contentione, id est ex privato odio annuntiant Christum, non sincere, id est non in puritate, existimantes se hoc modo suscitare pressuram, id est aggravationem vinculis meis, id est mihi posito in vinculis. Ii enim perversi disputaverant cum Paulo, et Paulus superaverat eos; nunc autem quod audierant ab eo praedicabant, ideo ut cum diceretur eis: Quare verba ejus scilicet damnati Pauli praedicatis? dicerent hoc, non a nobis, sed sic ab illo accepimus, portet ille poenam istorum, et iis verbis infideles concitati vehementius desaeviebant in Paulum. Objiceret aliquis ad hoc quod superius ait: Vincula mea venerunt ad profectum Evangelii, in bonis quidem qui exemplo tuo animati praedicaverunt, profuerunt quidem; sed in iis qui ex invidia et contentione praedicabant, vincula tua nil profuerunt. Ad hoc Paulus. Profuerunt utique etiam in iis; quid enim nocet dum, id est solum modo annuntietur Christus modo, scilicet sive per occasionem suscitandi mihi pressuram, ut faciunt pseudo, sive per veritatem, ut annunciant boni? Ego non curo quicunque sit annuntians; solummodo auditores in fide proficiant. Gaudeo in hoc quod Christus annuntiatur per occasionem, et in hoc gaudeo, quod suscitant mihi pressuram, nec modo solum, sed semper gaudebo in eodem. In Deo gaudeo et gaudebo, scio enim quia hoc, id est quod pressura mihi suscitatur, proveniet mihi in salutem per vestram orationem intercedentem pro me, et per subministrationem, id est per fulcimentum et sustentaculum Spiritus. Sicut enim columna in medio posita sustentat domum, ne cadat; sic Spiritus fulcit me. Spiritus dico Jesu Christi, id est quem Christus dat, pro quo patior proveniet dico in salutem secundum exspectationem et spem meam, id est non minus salutis conferens quam exspecto et spero. Exspectatio dicitur longanimitas in sustinendo, sine certitudine tamen. Spes vero certa praestolatio; ideo secundum spem, quia non confundar, id est non erubescam in aliquo, ut ego deficiam in Evangelio Christi propter instantem tribulationem. Non confundar, sed sicut semper, id est de praeterito magnificatus est, ita et nunc, id est in futuro magnificabitur Christus, non solum in anima, sed etiam in fragiliori parte, id est in corpore meo. Magnificabitur utique sive per vitam sive per mortem, id est in vita corporis et in morte. Debeo magnificare Christum per vitam, 259 nam Christus est vivere mihi, id est ego ad aliud non vivo, nisi ut magnificem Christum. Debeo magnificare per mortem; nam Christus est mihi lucrum mori, id est ad moriendum, ipsum enim Christum accipiens lucror, si pro Christo morior. Vel ita: Per mortem debeo magnificare Christum; nam mori est mihi lucrum, id est nam in morte lucror ego, accipiens in coelis retributionem laborum meorum. Et cum mori sit mihi lucrum, restat ut eligam mortem.
22.1.7
Adversa sententia, sed tamen licet mori sit lucrum, vivere in carne est mihi fructus operis, hic scilicet quod per vitam magnificabitur Christus. Et quia mori mihi est lucrum tantae beatitudinis, et vivere in carne est mihi fructus magnificandi Christum, en, id est ecce, quid horum eligam ignoro, vitam an mortem, ideo ignoro quia coarctor. Vel non solum ignoro, sed etiam coarctor, habens desiderium e duobus, id est de dissolvi, et de permanere in carne; sed dissolvi et cum Christo esse multo melius, quantum ad me. Permanere autem in carne necessarium est propter vos, ut Christus per me magnificetur in vobis. Et hoc, id est quod necessarius et utilis ero confidens. Scio quoniam manebo et etiam diu permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et ad gaudium fidei vestrae, id est ut de merito fidei gaudeatis. Tunc habet justus gaudium de fide, cum jam non timet adversa, et securus est de praemio. Permanebo vobis ad profectum, ita ut gratulatio, id est exsultatio vestra, vel actio gratiarum, utrumque enim significat gratulor, et gaudeo et gratias ago, gratulatio, inquam, vestra abundet in Christo, id est in laudem Christi Jesu, in me, id est in consideratione mei. Abundet dico per meum adventum iterum factum ad vos. Abundabit utique tantummodo videte ut vos conversemini digne Evangelio Christo, id est sicut decet et docet Evangelium, quod accepistis. Ita digne, ut sive cum venero et videro vos, sive absens quocunque modo fuero, vel absens vel praesens audiam de vobis hoc, quia statis in uno Spiritu sancto justificante vos. Et quia in eodem spiritu stare possent; hic in humilitate, hic in castitate; tamen non habentes inter se dilectionem, ideo addit unanimes in dilectione, et collaborantes per patientiam tribulationum fidei Evangelii, id est quam fidem in Evangelio didicistis. Audiam etiam quod vos in nullo terreamini ab adversariis, quae causa, scilicet quod volunt terrere vos, est illis causa perditionis, vobis autem, qui interriti statis, est causa salutis. Et hoc vobis a Deo quod non terremini, ideo, quia vobis donatum est pro Christo, id est pro merito Christi, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro illo. Vos dico, habentes idem certamen quale et vidistis in me, cum apud vos essem, et quale nunc audistis de me quod patior Romae. Vos autem imitamini quod me in humilitate pati videtis, sectantes patientiam et humilitatem.
22.2.1
EPISTOLA AD PHILIPPENSES. CAPUT II.
22.2.1
« Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Itaque, charissimi mei,( sicut semper obedistis) non in praesentia mea tantum, sed multo magis nunc in absentia 260 mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere, pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae; inter quos lucetis sicut luminaria in mundo; verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi. Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Experimentum autem ejus cognoscite, quia, sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commillitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus, non solum autem ejus, verumetiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso illo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.» EXPOSITIO.
22.2.2
Dixit superius: Vincula quae circa me sunt, venerunt ad profectum Evangelii; quod etiam vos patimini, vobis est causa salutis, et ita vobis pati donatum est pro merito Christi. Ex istis nunc infert dicens: Quia et me pati profectus est Evangelii, et quae pro Christo similiter patimini vobis est causa salutis; ergo, fratres, implete gaudium meum, quod gaudium jam incepistis, ex quo pro Christo contumeliam passi estis. Implere gaudium intelligit, si ita pro Christo patiantur ut habeant humilitatem patientiae semper associatam. Hic enim apertius hortabitur eos, ut cum patientia habeant humilitatem, ne, si patiuntur pro Christo, ideo se quasi digniores caeteris praeferant. Patientia enim sine humilitate inutilis est. Implete gaudium meum si qua consolatio vobis est in Christo, id est si ex Christo consolationem quaeritis in aliquo. Vel( ut de Christo sileam) si quod solatium charitatis, id est fraternae dilectionis habere vultis, tunc implete gaudium meum. Vel ita: Si qua consolatio mihi datur apud vos in Christo, id est propter amorem Christi, et si quod solatium charitatis, id est fraternae dilectionis mihi est apud vos quod me pro fraterna charitate consolari velitis, tunc implete gaudium meum; et, si est vobis qua, id est aliqua societas spiritus, id est si in Spiritu sancto societatem habetis cum aliis Ecclesiis; et si sunt in vobis aliqua viscera, id est aliqui pii affectus miserationis, id est exhibitionis misericordiae, implete gaudium meum. Viscera hic ponuntur quasi misericordia; pius autem affectus( etiam si nihil operetur) misericordia dicitur. Effectus autem misericordiae miseratio vocatur; ideo tam obnixe obtestatur eos quia vult eos tenere humilitatem, sine qua patientiam eorum intelligit irritam. Implete dico gaudium, ita ut sapiatis idem, id est ut prosperitates proximi tam bene sapiant in vobis ac si vestrae sint. Sapiatis dico, habentes eamdem charitatem, id est ad omnem proximum aequam dilectionem. Licet enim quandoque oporteat habere majorem familiaritatem ad quosdam, sicut Christus habuit ad Joannem, haec tamen non est dicenda charitas, sed major familiaritas, quae habetur secundum quod quidam sunt opportuniores ad 261 quaedam, alii minus.
22.2.3
Sitis etiam sentientes idipsum in adversis proximi, ut angustiam ejus non solum in animo sentiatis, sed sic pungat vos ut propria. Vos dico unanimes, id est aequum animum compassionis ad omnem proximum habentes. Vos iterum nihil facientes per contentionem, ut alter qui magis patitur contendat se praeferre alteri minus patienti. Vel, nihil disponentes de rebus ecclesiasticis per contentionem, neque facientes aliquid per inanem, id est propter mundanam gloriam, sed estote arbitrantes alios superiores vobis invicem; quod alter reputet alterum se superiorem; nec hoc ficta superbia, sed in humilitate, ut, sicut alter praeponit sibi alterum, sic eamdem humilitatem habeat in corde putans eum, quem praeponit, superiorem se. Et quomodo alter alterum sibi superiorem arbitretur, consilium ponit, dicens: Ut arbitremini alter alterum superiorem sibi, non sitis considerantes singuli bona, quae sua sunt; sed ea tantum bona considerate quae sunt aliorum. Si enim( postpositis vestris) virtutes aliorum attenditis, sic eos vobis superiores arbitrabimini. Ut utrumque commendet eis, humilitatem et patientiam, exponit quanta fuerit humilitas et patientia Christi, dicens: Bene dico in humilitate; nam hoc debetis habere in vobis quod non solum in me, sed etiam in Christo Jesu praecipue videtis. Nec solum habete hoc, sed etiam sentite, id est per experientiam rei probate. Ideo ait sentite. Multi enim sunt qui existimant se omnia posse pati pro Christo, qui, si forte venirent ad experimentum, deficerent. Sentite, inquam, in vobis humilitatem, patientiam; quod in me et in Christo Jesu precipue videtis; qui Christus Jesus cum esset in forma, id est in aequalitate Dei patris, ita invisibilis, coaeternus, et consubstantialis illi scivit se esse aequalem Deo. Et in hoc quod scivit, major humilitas. Si enim ignorata altitudine sua, ita se humiliaret, humilitas ejus propter ignorantiam non adeo commendabilis esset. Sciens utique se esse aequalem Deo, non arbitratus est rapinam, ut sibi usurparet rem alienam. Vel sic in eadem sententia: Arbitratus se esse aequalem Deo, non faciendo rapinam, sicut malignus angelus, quod dicens:« Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo;« et homo cui serpens dixit.« Eritis sicut dii.» Hic uterque rapinam fecit, dum quod Dei proprium erat, male sibi usurpare voluit. Christus autem non rapinam, quia arbitratus est rem propriam.
22.2.4
Et licet Christus esset in forma Dei, tamen exinanivit, id est evacuavit claritatem deitatis, dum eam sub forma servi posuit. Exinanivit dico semet, id est ipsam deitatem, ipsum, id est in eodem, tamen cum Patre permanentem; sic enim assumpsit quod non erat, ut maneret quod erat, et in hoc multa humilitas. Si enim quilibet rex amisso jure regni humilis sit, non multum est; sed si habens jus regni, ab eo se in humilitate manens alienat, commendabilis est ejus humilitas. Exinanivit, dico, accipiens formam servi. Incomparabilis est humilitas, ubi Dominus elegit esse servus. Iterum formam servi posset accipere sine corruptione, ut non sentiret miserias carnis. Ideo addit, factus, id est facturam novam accipiens in similitudinem hominum. Sic enim passibilis fuit et mortalis ut alii homines. Iterum in similitudine hominum esse posset, manus habens et pedes, et non haberet se ut homo. Ideo subdit et habitu, id est, in habendo se inventus est ut homo, a tentatore diabolo. Diabolus enim investigabat eum an esset Deus, an homo; sed, cum invenit eum esurientem, putavit eum solummodo hominem. Nec solum factus est in similitudinem hominum, sed etiam humiliavit semet( qui tantus erat) ipsum, scilicet in gloria tamen deitatis perdurantem. Humiliavit dico, factus obediens Patri in omnibus, usque ad mortem, nec mortem personae quae digna esset, sed mortem crucis. Quod genus mortis prae omni alio ignominiosius erat. Ubi ait mortem, commendat in eo patientiam. Ubi ait crucis, humilitatem. Propter quod, id est quia, in tanta humilitate et patientia Deo obedivit, ipse se merito suo et Deus secum exaltavit, id est in magna altitudine posuit, 262 illum, scilicet ad dexteram suam. Et illi exaltato donavit nomen, id est honorificentiam, quod nomen est super omne nomen, id est superius omni nominabili, ita super, ut in nomine, id est ad honorem, Jesu omne genu flectatur, id est omnia ipsi plene subjiciantur, sicut ille qui genuflectit, subjicitur. Omne genu dico, quia coelestium, id est angelorum, et terrestrium, id est hominum, et infernorum, id est daemonum et animarum, quae ibi sunt, flectatur genu, et omnis lingua confiteatur. Hoc erit in die judicii, quando, velint nolint, Christum confitebuntur impii.
22.2.5
Confiteatur dico, quia, id est quod, Dominus Jesus Christus est in gloria, id est in aequalitate Dei Patris, secundum deitatem, et post Patrem primus, quantum ad humanitatem super omnem creaturam; quod Christus adeo patiens et humilis fuit, et per utrumque sic exaltatus: itaque, charissimi mei, operamini vestram salutem, id est vestri exaltationem, conjungentes in vobis patientiae humilitatem. Vos, inquam, sicut semper obedistis mihi, quandiu apud vos eram, ita modo cum metu animi et tremore corporis, timendum enim semper est stanti ne cadat. Operamini vestram salutem, ut non in praesentia mei tantum dicamini obedisse, sed multo magis nunc in absentia mea probetur vestra obedientia. Ideoque nunquam securi, sed semper cum metu et tremore, quia Deus est qui operatur in vobis( ut nihil vobis relinquam) etiam velle; et postquam per gratiam dederit velle, similiter in vobis operatur perficere. Nec hoc pro vestro praecedenti merito, sed solummodo pro bona voluntate sua, Deus omnia operatur in vobis; vos autem, cooperantes Deo, facite omnia sine murmurationibus, ne si diu vos pati necesse sit, contra Deum impatienter murmuretis, quasi vos injuste permittat affligi. Omnia etiam facite sine haesitationibus, id est ne dicatis: Cras vigilabo, jejunabo cras, pro Christo pati incipiam sic. Ideo facite ut sitis sine querela, id est ut non sit in vobis de quo erga vos homo juste possit conqueri. Et ut sitis simplices filii Dei, id est ut simplex filiatio Dei per innocentiam sit in vobis, ut etiam sitis sine reprehensione; quod nec aliqua occasio appareat in vobis, unde reprehensibiles videamini, licet culpa non sit in vobis. Dicerent illi: Grave est sine reprehensione vivere inter tot invidentes justitiae. Ad quod ille: Verum quidem est, quia vos habitatis in medio nationis pravae et perversae in se, id est pervertentis alios, inter quos tamen per fidem et bona opera lucetis sicut luminaria in mundo. Sicut enim sol et luna mundum illuminant, sic justitia vestra tenebras eorum illuminat. Vos, dico, continentes verbum vitae, id est Evangelium Christi, in fide cujus vita aeterna habetur. Continentes dico ad modum vasis quod liquorem infusum sibi bene continet et propinat aliis; sic et vos, in vobis verbum Dei custoditis, et aliis ministratis. Continentes dico ad gloriam meam; quod si ego gloriam habiturus sum de hoc quia verbum vitae continetis, multo magis vos qui promeremini. Gloriam dico, mihi habendam in die Christi, quando Christus suos remunerabit. Habebo utique gloriam meam, quia ego non cucurri in vacuum, neque laboravi in vacuum.
22.2.6
Cucurrit secundum illos quos facile convertit. Laboravit secundum difficiliores in accessu fidei. Cucurri quidem et laboravi in vobis, nec me poenitet; sed etiam, si oporteat me immolari pro vobis, in hoc congratulor vobis. Quod sic ait: Etiam si ego immolor supra sacrificium fidei vestrae, et supra obsequium fidei vestrae, id est, ego fidem vestram obtuli Deo, quasi sacrificium in odorem suavitatis. Et obsequium, id est bona opera vestra in quibus post fidem Deo obsecuti estis. Sed si adhuc post hos labores oporteat me immolari pro vobis, gaudeo inde et congratulor, id est gratias refero. Vel congaudeo cum omnibus vobis, qui gaudere debetis, si voluntas Dei fuerit ut ego immoler pro vobis. Vos autem idipsum recompensando mihi, ut pro me similiter immolemini, gaudete et congratulamini mihi, qui vos ad rem tam dignam armavi, sicut est pro 263 Christo immolari. Iterum: Scio, vos ad patientiam et humilitatem per Epistolam aedifico. Spero autem in Domino Jesu cito me mittere Timotheum ad vos. Ideo ut ego, cognitis quae circa vos sunt, sim bono animo et securo de vobis; quos propter instantem utrinque pugnam vereor perturbari. Ideo Timotheum magis mittam ad vos, neminem enim habeo tam unanimem vobis, et qui tam sincera affectione sollicitus sit pro vobis. Vere neminem; omnes enim qui modo mecum sunt, quaerunt quae sua sunt, non ea quae sunt Jesu Christi. Illum pro vobis sollicitum mittam ad vos. Vos autem honorifice eum suscipiendo cognoscite.
22.2.7
Non dicit eum simpliciter, sed experimentum ejus, id est eum mihi bene expertum. In multis enim experimentum habui. Experimentum bene dico, quoniam ita servivit mecum in Evangelio, sicut filius obediens patri. Et quia sincera affectione vos diligit, et sicut patri mihi servivit. Igitur spero hunc me mittere ad vos, mox ut videro finem eorum quae circa me sunt. Ideo sic ait. Nero enim disposuerat se in proximo daturum de eo sententiam, an eum occideret, an reservaret. Sperabat autem se evasurum, quia plures de domo Caesaris instruxerat ad fidem, qui de sua liberatione laborabant. Propterea subdidit: Confido autem in Domino, quoniam ipse ego cito veniam ad vos. Et licet me venturum dicam, et Timotheum missurus sim, tamen interim necessarium existimavi mittere ad vos Epaphroditum fratrem meum et cooperatorem in praedicatione, et commilitonem in tribulatione. Vestrum autem apostolum, id est vel legatum, quia hunc legaverant ad Paulum, vel apostolum, id est praedicatorem eorum, vel episcopum eorum, et ministrum necessitatis meae, id est qui quae misistis mihi, ministravit in tempore necessitatis. Ideo existimavi hunc mittendum ad vos, etsi necessarius esset mihi, quoniam quidem desiderabat omnes vos, et erat maestus, non pro se verberato, sed propterea quod audieratis illum infirmatum, et nolebat vos contristari pro eo. Hic Epaphroditus, dum Paulo ministraret, interceptus a custodibus, vehementer afflixerunt eum verberibus. Infirmatum dico ideo; nam utique infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus ejus, non solum autem ejus, verumetiam in eo misertus est mei. Et quia vos dolebatis de eo, ergo festinantius quam facerem( necessarius enim mihi erat) misi illum, ideo ut viso eo, gaudeatis iterum. Olim enim cum apud vos erat, gaudebatis. Et ideo misi ut ego sim sine tristitia, quia de vobis contristatis pro eo tristitiam habeo. Et quia adeo diligit vos, et vos eum, mittimus ad vos. Itaque excipite eum cum omni gaudio, non in citharis et tibiis, sed gaudio habito in Domino, et hominem ejusmodi qui tanta passus est pro vobis, et adeo vos diligit, habetote cum omni honore, et justum est, quoniam ipse accessit usque ad mortem propter opus Christi, quod operabatur in me, tradens animam suam, et ut impleret erga meum obsequium id quod deerat ex vobis; vos quidem pecuniam mittebatis. sed praeter eum nemo erat qui auderet ministrare mihi. Per hunc Epaphroditum Paulus hanc illis Epistolam misit.
22.3.1
EPISTOLA AD PHILIPPENSES. CAPUT III.
22.3.1
« De caetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, quanquam et ego habeam confidentiam in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis circumcisus octavo die ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam quae in lege est conversatus sine 264 querela. Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam quae ex fide est Christi Jesu, quae ex Deo est justitia in fide ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionis illius, configuratus morti ejus, si quomodo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis; non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. Sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quicunque ergo perfecti sumus hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelavit[ revelabit]. Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est. Unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, qua possit etiam subjicere sibi omnia.» EXPOSITIO.
22.3.2
Postquam eos sufficienter instruxit in pugna persecutorum, commendando semper cum patientia humilitatem, instruit eos in alia pugna, quam inferebant illis pseudodoctores, deprimendo eis legem et extollendo fidem. Quasi diceret: Sicut vos docui, patientes et humiles estote ad persecutores; de caetero, id est de alia pugna quam vobis inferunt pseudo, ita vos instruo, fratres mei, gaudete in Domino, id est ne quaeratis gaudium alibi, sicut illi male docent in carnalibus. Sed omne gaudium vestrum ponite in Domino. Ipse enim solus justificat, et nihil eorum ad hoc prodest quae praedicant pseudo. Propterea non in carnalibus, sed gaudete in Domino. Et ut gaudere sciatis in Domino, mihi quidem qui promptus sum et diligens ad instructionem filiorum, non est pigrum; quod fortassis repetere pigeret alios non loqui, Verba enim cito a memoria elaberentur; sed scribere vobis, ut manente scriptura perduret in vobis traditionum mearum memoria, mihi non pigrum. Vobis autem erat necessarium me non pigere, sed scribere. Ut autem gaudeatis in Domino, videte canes, id est providete vobis ab illis pseudo, qui congrue canes dicuntur. Quia sicut canis ei, quem videre consuevit, applaudit etiam si ille veniat ad destructionem domus, vel ad interfectionem sui; illis autem quos non consuevit oblatrat, etiam si illi veniant ut pascant eum, vel ad utilitatem domus: sic isti pseudo carnalibus quos consueverunt, applaudunt, licet sit in hoc et mors eorum et destructio domus, id est Ecclesiae; praedicatoribus autem veritatis oblatrant, solummodo, quia non consueverunt in istis qui tamen veniunt ad vivificandum eos, et ad aedificationem domus Dei. Et de hujusmodi pseudo ait: Videte canes applaudentes consuetae carnalitati, oblatrantes insolitae spiritualitati: quibus non sufficit contradicere veritati, sed etiam sunt mali operarii superseminantes zizania, et hos malos operarios videte, ne falsa doctrina seducant vos. Videte etiam vos eosdem concisionem, qui sicut concisa pellicula caesum habent corpus, sic omnem intellectum caesum et separatum habent a bono. Qui non solum concisi sunt, sed etiam sunt concisio aliorum quos seducunt. Vere illi carnales sunt concisio, nam nos spirituales soli sumus circumcisio, id est, purificatio 265, id est, non solum purificati, sed etiam doctrina et exemplo sumus aliorum purificatio. Abscisio enim illius superfluae pelliculae signum erat omnia superflua circumcidenda esse a corde. Illi vero concisa pellicula cor habent incircumcisum: nos vero rem tenentes, id est circumcisionem cordis, umbram eorum negligimus.
22.3.3
Nos, inquam, sumus circumcisio, qui servimus Deo, non in carne quae vile quid est, sed in digniori parte, scilicet in spiritu; quantum enim spiritalitas praeeminet carnalitati, tantum servitus nostra eorum servituti: servimus Deo in spiritu, et gloriamur in Christo Jesu, id est, Christus Jesus est gloria nostra et gaudium nostrum, et nulla gloria nobis in alio. Ita gloriamur in Christo Jesu, non dicam ut non gloriemur in carne, sed etiam non habentes vel minimam fiduciam in carne, id est in carnalibus quae suadent. Dicerent illi: Fortassis nec tibi esset unde confideres in carne: Nam se, etc. Ad haec ille: Non erubesco vel confido in carne, quanquam ego habeam, id est habere possem, confidentiam si qua esset in carne. Ego utique haberem confidentiam, si qua esset in carne; nam si quis videtur confidere in carne:( hic dico alius, id est longe diversus a me, qui in Christo tantum confido) ego utique magis illo in carne possem confidere. Magis ideo, quia ego circumcisus octava die secundum legem; ille fortassis jam adultus transiens ad Judaismum, fuit circumcisus. Circumcisio quae fiebat octava die, significabat quod per justitiam cujus forma erat circumcisio, reversuri eramus ad illam octavam, quam per culpam Adae perdidimus. In signum cujus octavae diem Dominicam celebramus. Hic enim mundus per septem dies volvitur; finito autem mundo, incipiet haec octava non habitura finem in aeternum. Quia circumcidebantur octava die etiam qui non erant de Israel, ut filli proselytorum; ideo addit: Ego etiam sum de genere Israel, quia iterum quidam secundum alterum parentem de Israel, secundum alterum de gentibus ut David, qui secundum alteram partem fuit de genere Ruth. Gentilis ideo addit natus de tribu Benjamini; quia iterum quidam de Benjamin ad idola lapsi sunt, apposuit Hebraeus natus sum ex Hebraeis. Fui etiam Pharisaeus, id est egregius secundum legem, et per intellectum, et per completionem legis. Phares divisio; inde Pharisaeus divisus, quia separati erant a populo, egregii in lege, intellectu et contemplatione. Fui etiam persequens Ecclesiam Dei secundum aemulationem, id est propter zelum et dilectionem defendendae legis. Ut omnibus illis in lege praelatus esse videar, conversatus sum in lege sine querela; sic enim me servavi quod nemo de me potuit conqueri. Sine querela dico secundum justitiam, non quae vera est, sed eam quae est in lege, quam homo satis potest operari per se. Abscindere enim pelliculam illam, mactare hircum, et hujusmodi, facile quilibet potest operari. Et quia tantus in lege fui, si qua in carne gloria esset, nulli major quam mihi, tam praeeminens in lege fui; sed tamen ea quae ante gratiam fuerunt mihi lucra; lucrum enim erat operari figuras, dum adhuc exspectaretur veritas.
22.3.4
Haec utique prius lucra, modo arbitratus sum detrimenta, id est verum bonum destruentia propter Christum amplexandum. Quandiu enim in umbra essem, corpus, id est Christum, non comprehenderem. Sed licet dicam propter Christum haec vetera me dimisisse, verumtamen ut hanc causam, id est Christum, sileam, existimo ego omnia esse decentia verum bonum solummodo propter eminentem scientiam quam modo in Scripturis assecutus sum. Prius enim dum eram in lege, videbar habere scientiam legis, quam in veritate non habebam; sed veniens ad Christum, tunc primum habui veram scientiam Scripturarum longe eminentem illi quam prius habere putabar. Scientiam dico Jesu Christi Domini mei, id est quam Jesus Christus venientibus ad se distribuit. Secundum Ambrosium, amore motus Dominum suum dixit. Propter quem Christum comprehendendum non solum arbitratus sum, sed etiam feci videri aliis, haec omnia carnalia detrimentum. 266 Nec solum ea arbitror detrimentum, sed etiam ut stercora. Omnem enim adhaerentem sibi coinquinant, haec ideo arbitror stercora, ut sic Christum faciam lucrum meum, quia deserens illa, lucror mihi Christum in futuro plenius habendum; ideo etiam sic arbitror ut interim dum nondum plene accipio Christum, inveniar membrum in illo, id est in corpore ejus. Ego dico jam non habens meam justitiam; meam utique, quia quae justitia est ex lege. Opera autem legis quilibet potest operari, scilicet habens illam justitiam quae est ex fide Jesu Christi, id est quam habemus per hoc quod in Christum Jesum credimus. Diceret ille: Justitiam legis dicis esse tuam; illam autem quae est ex fide Christi, opponis quasi tua non sit. Ita ait Paulus: Mea non est. sed quae justitia est ex Deo. Justitia dico sicut habetur per fidem ita perdurans in fide. Quia opinaretur aliquis: Verum quidem est quod ex Deo fides, et nisi per fidem non potest haberi justitia; sed jam habita justitia, non est ultra necessaria fides, ideo ait, quia sicut per fidem ortum habet justitia, sic perdurare habet in fide, et non sine illa.
22.3.5
Dixit superius quod per Christum habebatur eminens scientia, etiam in hoc mundo. Nunc autem subdit quod per eum habeatur longe major cognitio; sed haec in futuro, quando Dominum visuri sumus sicut est. Quae justitia est in fide. Justitia dico valens ad agnoscendum illum in gloria, sicut est, non sicut modo per speculum, et ad virtutem resurrectionis ejus, id est ad resurgendum in immortalitate; quae nostra resurrectio virtus est resurrectionis ejus. Resurrectio enim ejus hoc efficit, ut nos similiter resurgamus. Justitia iterum valens ad habendam societatem passionum illius ut, quemadmodum ille pro nobis, sic nos pro eo patiamur. Passiones Christi vocat, quae ante crucem toto tempore[ corpore] toleravit. Valens etiam ad habendam configurationem mortis ejus, ut nos omni modo configuremur morti ejus. Ut sicut ille ex sola dilectione mortuus est pro nobis, sic et nos in dilectione ejus mori gaudeamus. Id quod diximus significant verba ejus, quae tamen sic construuntur: Inveniar in illo ego, dico, configuratus morti ejus. Diceret aliquis: Quare ita vis configurari morti ejus, cum justitia tua sine morte ad habendam gloriam sufficiat? Ad haec Paulus: Ideo configurari volo morti ejus, si quomodo ego non curarem quocunque genere passionis vel mortis haec haberem. Si quo modo, inquam, occurram. Servus et dominus sibi invicem occurrunt; hic bene serviendo, ille bene remunerando. Sic Paulus occurrit Christo, dum moritur pro eo, sicut Christus mortuus est pro Paulo. Occurram dico tendens ad resurrectionem. Vel ita: Si quo modo occurram ad resurrectionem, ut in occurrere desiderium sanctorum notemus, quae resurrectio est ex mortuis. Nos enim extra societatem mortuorum resurgemus, sed impii non resurgent ex mortuis, quia de die in diem morientur. Ideo dico si quo modo; quia non intelligo quod jam acceperim aliquid de gloria illa ad quam tendo; aut quod jam perfectus sim in cognitione Christi, ad cujus cognitionem sic modo utimur fide, sicut aliquis utitur speculo ad cognitionem cujuslibet rei. Nondum accepi, sed sequor sicut rem non habitam, et quam desidero. Sequor, inquam, si quo modo( sicut supra dictum est) comprehendam eum. Ex abundantia affectionis ait, comprehendam. Ac si diceret: Si eum consequi possem, in amplexus meos includerem. Comprehendam dico in eo modo in quo comprehensus sum a Christo Jesu, quando ut sicut Christus me perfecte cognoscit sicut sum, ita ego cognoscam eum sicut est. Vel ita: Comprehendam Christum in eo modo claritatis. in quo ego comprehensus sum a Christo Jesu, quando me vocavit in via, ut in quanta claritate tunc erat, possem eum amplexari. Ideo dico comprehendam, quia ego, fratres, et si raptus sum ad tertium coelum, tamen non arbitror me comprehendisse Christum, nisi per speculum fidei. Non arbitror me comprehendisse, sed persequor unum, id est rem 267 unam, de quo uno ille clamabat:« Unam petii a Domino, hanc requiram.» Unum sequitur, qui in eadem operatione boni semper est. Duo sequitur, qui modo bonum, modo malum operatur. Persequor unum ego quidem obliviscens ea quae retro sunt, id est temporalia et quaecunque carnalia. Vel ita: Obliviscens quae retro sunt, id est praeterita merita; ad ea vero quae sunt priora, id est potiora, quia aeterna, vel ad ea merita quae sunt priora utilitate, et si posteriora praecedentibus tempore. Ideo ultima priora, quia praecedentia irrita essent, nisi sequerentur ista quae faciunt vim illa habere. Ad illa quae sunt priora omni desiderio extendens meipsum et carne et spiritu, eundo sic ad destinatum, id est ad rem mihi destinatam, scilicet ad bravium, id est ad praemium laboris. Bravium dico vocationis Dei ad quod accipiendum vocat me Deus.
22.3.6
Vocationis dico supernae, id est in supernis coelorum habendae, in Christo Jesu, distributore hujus bravii suis certatoribus. In his verbis et certitudinem et commendationem rei quam exspectat, inserit. Per destinatum et vocationis certitudinem, per supernae et Dei, et in Christo Jesu, dignitatem ejus rei significat. Quia ego Paulus nondum accepi aliquid, nec adhuc perfectus sum: sed sequor ut comprehendam, extendens me ad destinatum bravium supernae vocationis, ergo vos quicunque perfecti estis hoc idem sentite, scilicet, vos nondum Christum eo modo accepisse, aut in cognitione ejus adhuc perfectos esse. Nec hoc per secundam personam dicit, sed more suo, ut eos melius inducat sese interserit, dicens:
22.3.7
Quicunque perfecti sumus, hoc sentiamus. Quod supra ait: Non quod jam perfectus sim, videtur oppositum ad hoc quod hic ait, perfecti sumus, sed non impedit. Ibi enim ait de perfectione cognitionis Dei, in qua nemo in hoc mundo perfectus est. Hic ait de perfectione virtutum, quam habere possumus in hoc mundo, in qua perfectione multi gradus sunt. Paulus enim perfectior alio, et quilibet sine naevo criminali vitam ducens, perfectus dicitur. Et quia dixit sentiamus nos sic imperfectos, ne ideo de solemni, quia si quid aliter, id est minus perfecte, sapitis, Deus qui quod jam sapitis vobis revelavit, hoc etiam quod sapiendum restat vobis revelabit. Vel ita: Si quid aliter sapitis, id est quod jam ad aliquem gradum cognitionis pertingitis, Deus hoc revelabit vobis, et sic faciet illud quod restat. Vel ita: Sentiamus nos imperfectos, et si vos aliquid aliter sapitis, quam sapiendum sit, a carnalibus decepti, Deus revelabit vobis hoc quomodo sentire debeatis, qui jam aliquid fecit in vobis. Dicerent illi: Et quia, sicut dicis, sumus imperfecti, ideo stare non possumus, nec mirandum si labimur. Ad hoc Paulus: Licet nondum perfecti simus. verumtamen oportet ut sapiamus, id est intelligamus idem omnes. Nec in carnalibus idem, sed illud idem ad quod intelligendum fide pervenimus, et oportet ut permaneamus in eadem regula, id est in eadem rectitudine vivendi. Ut autem in eodem permaneatis, o vos, fratres, estote mei imitatores, quia, si opponitis me, quem non videtis non posse imitari, ad hoc respondeo: Observate, id est diligenter considerate, eos qui ita secundum fidem ambulant, sicut adhuc habetis, credo, in memoria formam nostri, quemadmodum docebamus et vivebamus dum apud vos essemus. Sicut enim faciem hominis olim visi quis recolligit, sic et vos formam nostrae doctrinae et morum. Ideo dico, qui ita secundum formam nostram ambulant; multi enim ambulant in genere mali, quos multos saepe cum apud vos eram, dicebam vobis esse inimicos cruci Christi, dum enim aliunde quam per crucifixum Christum dicunt hominem justificari, pro certo inimicantur cruci Christi. Tunc si dicebam vobis, nunc autem idem dico dolens et flens, et de damnatione eorum, et de seductione vestri.
22.3.8
Ut ab hujusmodi consensu Philippenses retrahat, improbat illis pseudo; partem vero suam approbat, dicens: Finis quorum inimicorum Christi est interitus, id est aeterna damnatio, et Deus quorum est venter, id quod continet 268 pro eo quod continetur, id est esca. Deum enim per escam se purificari credunt; quod Dei est, escae attribuunt. Vel ita: Quorum Deus venter est; non enim amore Dei praedicant, sed ut ventrem impleant, et gloria ipsorum qui terrena sapiunt, id est qui carnalia sectantur et docent, est in confusione. Dicuntur enim truncati. Erubescere etiam possunt, dum illi rationales credunt, se justificari per immolationem irrationalis hirci. Finis eorum est interitus, sed nostra, non solum voluntas, sed etiam conversatio qui crucem Christi diligimus, est in coelis; terrenis enim postpositis, anhelamus ad coelestia. Unde, id est quia, conversatio nostra est in coelis, hac fiducia securi exspectamus ad judicium salvatorem Dominum nostrum Jesum Christum, qui corpus humilitatis, id est abjectionis nostrae( nos enim per peccatum nosmetipsos abjecimus a gloria in qua conditi eramus): corpus, inquam, hoc reformabit, quando enim primum hominem creavit, in multa eum claritate formavit. In resurrectione autem majori adhuc claritate reformabit corpus nostrum configuratum corpori, id est in eadem figura positum in qua suum corpus erit, nec corpori mortalitatis, quod prius habuit, sed corpori claritatis suae; quam claritatem immortalitatis accepit in resurrectione, et in hac eadem claritate immortalitatis corpus nostrum reformabit. Et hoc notandum quod nostra humilitas ejus fuit claritas. Quia autem potens sit reformare, subdit dicens: Reformabit agens secundum operationem; in qua operatione non solum hoc facere, sed etiam possit sibi omnia subjicere
22.4.1
EPISTOLA AD PHILIPPENSES. CAPUT IV.
22.4.1
« Itaque, fratres mei charissimi et desideratissi mi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino, charissimi. Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, Germane compar, adjuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et caeteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. Gaudete in Domino semper, iterum dico: Gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu. De caetero, fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec cogitate et agite, et Deus pacis erit vobiscum. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis. Occupati autem eratis. Non quasi propter penuriam dico. Ego enim didici in quibus sufficiens sum. Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat[ confortavit]. Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae. Scitis autem, et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli, quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia, et abundo. Repletus sum acceptis ab Epaphrodito quae misistis in odorem suavitatis hostiam acceptam, placentem Deo. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen. Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Salutant vos qui mecum sunt fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, Amen.» EXPOSITIO.
22.4.2
269 Et quia reformabit nos qui conversamur in coelis, itaque, fratres mei, sic nobiscum conversamini. Fratres dico charissimi, pro jam bene gestis, et desiderantissimi, id est qui me multum desideratis. Vel desideratissimi, id est plurimum a me desiderati. Vos dico gaudium meum in praesenti; bonum enim mihi est gaudere de vestra perfectione; vos et corona mea in futuro, pro vobis enim coronari confido. Vos, fratres, state in Domino sic, id est vel sicut vos docui, vel sicut usque modo stetistis, sicut charissimi de praeterito, ita charissimi pro futuro bono. Vos ita in communi admoneo; sed Evodiam, quasi quae cito consentiat, rogo, et Syntychen, quae minus videtur exorabilis, deprecor, sapere utrasque idipsum, id est unitatem fidei. Idipsum dico non in lege, sed in Domino. Hae duae matronae erant, quae ministraverant Apostolo et discipulis in praedicatione; sed per muliebrem levitatem quod fecerant Apostolo, idem faciebant illis pseudo, putantes se bene agere, et super hoc redarguuntur a Paulo. Rogo etiam te, o Germane, qui mihi compar es in praedicatione Evangelii, adjuva illas docendo, ne sic errent ulterius,( et dignum est,) quia quae laboraverunt mecum in Evangelio, de suis mihi ministrando; quae etiam laboraverunt cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, similiter ministrando. Nomina, id est merita, quorum, per quae coram Deo nominabiles sunt, nomina, inquam, sunt in libro vitae. Liber vitae mens divina dicitur, in qua boni ab aeterno memoriter scripti sunt. Hic Germanus erat coadjutor Pauli in praedicatione. Has personas ex nomine sic admoneo, in commune autem hoc praecipio: Gaudete non in lege, non in carnalibus, sed in Domino( sicut admonui in principio); nec ad horam, sed semper gaudete in Domino, et iterum idem dico: Gaudete in Domino. Si semel diceret gaudete, non videretur hoc velle quam aliud; sed quia hoc magis suadere intendit, nunquam nimis dicit quod nunquam nimis fit. Ita autem gaudete in Domino ut modestia vestra nota sit omnibus hominibus, ad exemplum boni. Modestiam dicit quasi mensuram, ut sic mensurati sint, ne ultra Dominum gaudium quaerant, nec infra gaudere praesumant. Ultra Dominum gaudium quaerit, qui fidei adjungit carnalia. Infra subsistit, qui in propriis viribus gaudium quaerit.
22.4.3
Dicerent illi: Bonum esset ad cultum Dei legem adjungere fidei. Ad hoc Paulus: Sic estote modesti, quia Dominus prope est, id est paratus semper est auxiliari modestis. Iterum illi: Si teneremus disciplinam legis, ad corrigendum inquietos esset utilis. Ad hoc iterum Paulus: Nihil sitis solliciti, id est ne sitis dubii de auxilio Dei, quod vobis accelerat dimissio legis. Vel latius accipiamus hoc ita ut ad utramque pugnam respondeant haec verba. Quasi diceret: Vos utrinque impugnamini, sed gaudete in Domino semper, quia digni estis a persecutoribus, et a pseudo pro nomine ejus pati. Iterum dico: Gaudete. Duplex est pugna, duplex exhortatio. Sic autem gaudete, ut modestia, id est temperantia, patientiae vestrae nota sit omnibus hominibus. Ut autem modesti sitis, scitote quia Dominus prope est, qui non deserit sperantes in se. Et quia prope est, nihil ergo solliciti sitis, id est ne persecutores dubitetis. Ne sitis dubii, sed petite in omni oratione, et obsecratione, et cum gratiarum actione. Oratio dicitur, quando res impetrabilis petitur et deprecative. Obsecratio dicitur, quando per adjuramenta et quod ad impetrandum difficile videtur postulamus. Redditio etiam gratiarum ad impetranda futura utilis est, sicut ingratum esse nocuum est. Sic autem petite ut petitiones vestrae innotescant apud Deum, id est cognitae et approbatae sint apud Deum. Tunc apud Deum innotescit petitio, si qui petit justus est, et si quod petit, idoneum est. Petitiones dicuntur de rebus quae modo opportunae sunt, modo transeunt, ut pluvia in siccitate, aestus in messe. Quod ex vobis potestis, facite, et in quo vos deficitis Deus ex pietate suppleat. Quod sic ait: Pax Dei, id est Deus pacis, et congrue 270( quia pugnam patiebantur) nominat hic Deum pacis: pax, inquam, Dei quae exsuperat omnem sensum: intellectus enim hominis eam capere non sufficit; pax, inquam, haec custodiat corda, id est voluntates vestras, et intelligentias vestras in Christo Jesu, qui totius boni custodia est. Quidam idem intelligunt, sed non idem volunt. Quidam idem volunt, qui tamen idem non intelligunt.
22.4.4
De praeteritis sic vos instruxi; de caetero, id est de futuro, fratres, cogitate quaecunque sunt vera, quaecunque pudica. Haec duo, vera et pudica, circa fidem accipiuntur, quorum alterum sine altero licet nequeat esse in fide. Si enim veritas est in fide et pudicitia, quia si falsa fides est, est etiam adultera, tamen non sunt superflua, quia verum et pudicum, diversas laudes signant in fide. Cogitate etiam, quaecunque justa ad proximum, quaecunque sancta in vobis, quaecunque etiam sunt amabilia, id est pro quibuscunque amatur religio vestra, et quaecunque sunt bonae famae, id est de quibuscunque bona loquuntur homines. Ita tamen dico bonae famae si qua virtus est in eis. Vel si non est tanta virtus, sit ibi saltem aliqua laus disciplinae; sufficit enim solummodo disciplina Christiana, ut appareat laudabilis. Cogitate, inquam, haec omnia, quae et didicistis a me, et etiam accepistis a me; et turpe est ut deseratis quae bene incoepistis, quae etiam audistis esse in me, et cum apud vos essem vidistis in me. Haec non solum cogitate, sed etiam agite, et tunc Deus pacis erit cooperando vobiscum. Sic vos de futuris admoneo, de praeteritis autem gavisus sum vehementer in Domino, scilicet, quod tandem multo tempore praeterito, et tunc aliquando, id est semel non amplius refloruistis. Cum enim apud vos eram, tunc circa me floruistis, nunc autem refloruistis non solum ministrare, sed etiam sentire pro me. Sic enim gravis fuit vobis mea egestas, ac si vos eisdem indigeretis. Sentire dico, sicut olim cum apud vos eram, pro me sentiebatis. Refloruistis convenienter ait. Sicut enim de flore, ita fructus exspectatur de hac administratione. Nunc tandem refloruistis, sed prius occupati eratis, et ideo excusabiles estis, si aliunde impediti non ministrastis. Gavisus sum utique, et non hoc dico quasi propter penuriam, quae mihi gravis esset; ego enim didici esse sufficiens in quibuscunque sum. Scio enim et humiliari, id est pauperari. Scio etiam abundare. Ille scit humiliari, qui non frangitur egestate; scit abundare, si cum auctoritate novit subditis imperare, non tamen sibi ad gloriam, sed ad utilitatem Ecclesiae. Scio humiliari et abundare; ego enim sum institutus, id est assuetus ubique, id est in omni loco, sive sint ibi pauci, seu plures, seu pauperes, seu divites. Et in omnibus rebus sum ego institutus, et saturari, et esurire; et( ut latius dicam) scio abundare et penuriam pati. Et licet dicam scio pati, etc., tamen haec omnia possum, non in viribus meis, sed in eo adjuvante qui me per gratiam suam confortavit. Et licet dixerim me non propter penuriam gavisum esse, verumtamen non sum ingratus beneficiis, sed bene fecistis communicantes tribulationi meae, id est mihi tribulato. Dico scio abundare et penuriam pati; vos autem, o Philippenses, haec scitis, quia quando profectus sum a Macedonia, in principio Evangelii, nulla Ecclesia communicavit mihi in ratione, id est in consideratione dati et accepti, ut consideraret me dare sibi spiritualia, et me debere ab eis accipere earnalia. Vel econverso quod acciperet a me spiritualia, et deberet dare temporalia.
22.4.5
Nulla, inquam, communicavit, nisi vos soli, qui misistis mihi Thessalonicam et semel et bis, non tamen in congregandum thesaurum, sed in usum, id est quod usui meo sufficeret. Dicerent illi: Ideo nos laudat, ut sic nos ad dandum inducat. Ad hoc Paulus: Non ideo vos laudo, quia quaero datum, id est ut detis mihi, sed requiro abundantem fructum in ratione, id est in administratione vestra ex ratione facta. Quasi diceret. Non amore aecipiendi quaero a vobis, sed ut exhibeam me capacem materiam vestrae 271 benignitati, ut sic fructificare possit. Ideo non quaero datum, quia ego habeo omnia, quae oportet, et abundo in illis. Abundo utique, quia repletus sum acceptis ab Epaphrodito quae misistis in odorem suavitatis Deo. Per incensum( qui dicitur odor suavis Deo) significatur oratio. Haec autem eleemosyna non minus grata fuit Deo quam devota oratio. Misistis et hanc eamdem hostiam acceptam Deo, nec quoquomodo acceptam, sed bene placentem Deo. Hostia vocabatur, quod pro devictis vel devincendis hostibus offerebatur. Hi autem, si se vel verberibus, vel jejuniis mactarunt, ut invisibilis hostis tentationes superarent, non magis placerent Deo quam haec administratio. Repletus sum a vobis, Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum. Non secundum hoc quod meruistis, sed secundum divitias suas. Impleat dico in gloria et hoc in Christo Jesu, distributore gloriae. Quia me replevistis sic oro pro vobis; Deo autem et Patri nostro pro his et pro omnibus quae bene gerimus, sit gloria in saecula horum saeculorum consecutiva. Amen. Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Hoc ait de discipulis suis, si forte pertranseuntes viderent illos. Salutant vos fratres qui mecum sunt. Hoc iterum de discipulis suis qui secum erant ait. Salutant vos omnes sancti; haec ait de conversis. Maxime autem salutant vos hi qui sunt de domo Caesaris. Voluit significare eis, de familia Neronis quosdam per eum conversos esse, quorum ope existimabat se evasurum ut visitaret eos. Signum Epistolae. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro sit, ut in spiritalibus Deo serviatis, in quo et semper gaudetis. Amen.
23.1
IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM PAULI AD COLOSSENSES.
23.1
Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani; et ipsi praeventi erant a pseudoapostolis. Nec ad hos accessit Apostolus, sed et hos per Epistolam corrigit. Audierat enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus, scribit eis ab Epheso, per Tychicum diaconum, et Onesimum acolythum.
24
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
24
Hi Colossenses Asian erant, affines Laodicensibus, quibus in Apocalypsi Joannes scribit cum caeteris Ecclesiis, quibus similiter Paulus Epistolam scripsit, quia tentabantur similiter a pseudoapostolis, et praecepit ut Epistola Colossensium legeretur in Ecclesia Laodicensium; et e converso. His autem Colossensibus non praedicaverat Paulus, nec ad eos venerat, sed Archippus discipulus Pauli, filius fortasse Philemonis, cui Paulus pro Onesimo reconciliando scribit, praedicaverat illis, et ad fidem eos converterat. Quibus jam sic in fide promotis, Epaphras quidam, ex eodem populo natus, instructus eti m a Paulo in fide, supervenit, affirmans quod Archippus praedicaverat illis. Quem libenter audierunt concives sui, et per eum incrementum acceperunt fidei. Dum autem florerent in fide ambulantes secundum doctrinam Archippi et Epaphrae, supervenerunt pseudo, praedicantes illis legem. Populus autem adhuc rudis, existimans eos esse audiendos non minus quam illos priores, fere incipiebat consentire eis. Sed Epaphras, audiens Apostolum prope esse Ephesi, pertransiit ad illum, nuntians illi ordinem rei, et postulans ab eo ut praedicationem suam, 272 et Archippi confirmaret per Epistolam illis missam, eorum vero partem qui contradicebant, improbaret. Hac occasione Paulus scribit eis hanc Epistolam, in qua materiam habet Christum et legem; hi enim Christum, illi legem praedicabant. De his sic agit approbando fidem Christi, multis et evidentibus causis, et improbando legem non ultra jam esse tenendam. Ea intentione de utroque sic agit ut confirmet eos in puritate fidei qui est Christus.
25.1.1
EPISTOLA AD COLOSSENSES CAPUT PRIMUM.
25.1.1
« Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, his qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro. Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram, in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes, propter spem quae reposita est vobis in coelis, quam audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat et crescit sicut in vobis, ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab Epaphra, charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu; qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate, cum gaudio gratias agentes Deo et Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae. In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant: et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt. Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu, in operibus malis, nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus, per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso, si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub coelo est, cujus factus sum ego Paulus minister; qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei. Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus; nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae, quem nos annuntiamus corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu, in quo et laboro, certando secundum operationem ejus quem operatur in me in virtute.» EXPOSITIO.
25.1.2
Paulus, etc. Quia hic auctoritas necessaria erat, dignitatis nomen non intermisit, dicens: Paulus apostolus, 273 non legis, sed Christi Jesu. Apostolus dico per voluntatem Dei. Scitote quia qui mihi contradicit, contradicit et voluntati Dei: qui autem Archippo et Epaphrae discipulis[ coadjutoribus] meis, similiter et mihi et Deo. Paulus, inquam, et Timotheus frater scribunt his qui sunt Colossis. His dico sanctis, id est qui sanciti sunt et confirmati in justitia fidei. Sanctis, inquam, et fidelibus fratribus, id est minus perfectis. Sanctis et fidelibus dico in Christo Jesu, quia si Christus Jesus vobis ad sanctificandum sufficit, frustra legem apprehendere vultis. Timotheum ideo secum in salutatione ponit, quia notus erat illis, et habebant eum magnae auctoritatis. Hic autem auctoritate sola opus erat. Non enim contradicebant Petro vel Paulo, vel cuiquam Christum praedicanti, sed simpliciter opinabantur illos pseudo sic esse ex Paulo, ut illos veros. Paulus, inquam, et Timotheus sic scribunt. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro, sicut saepe expositum est. Nunc in primis commendat fidem eorum, quam tradiderant illis Archippus et Epaphras, dicens: Audientes fidem vestram gratias agimus Deo: pro qua utique non agerem gratias, si esset imperfecta. Sed agimus gratias Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi, cujus fides tradita est vobis. Cui sicut ego consentio, sic Christus et Pater ejus Deus. Videte ne vos negligentes discipulos contemnatis me magistrum, quia si me, et Christum et Patrem ejus Deum contemnitis. Gratias agimus nos, orantes pro vobis, ut in fide quam accepistis proficiatis, quod utique non orarem nisi fidem hanc approbarem. Orantes dico non raro, sed semper. Videte ne laborem orationis meae irritum faciatis.
25.1.3
Unde gratias agat, proxime subdit, commendando fidem, sicut tradiderant illis Archippus et Epaphras, dicens: Gratias agimus, audientes fidem vestram esse in Christo Jesu, et audientes bonum effectum vestrae fidei, scilicet dilectionem, quam habetis in omnes sanctos quibus ex charitate vestra communicatis. Dilectionem dico habitam propter spem, id est propter rem speratam; quae spes est posita, id est abscondita vobis, et reservata in tam digno loco sicut in caelis. Per hoc quod dicit, speratam positam esse et absconsam, commendat meritum eorum, qui sperant a Deo quod nec viderunt nec audierunt. Ubi ait in coelis, dignitatem speratae rei ex loco in quo futura est, ostendit. Dicerent illi: Spes ista ex lege habetur. Ad hoc Paulus: Quam rem speratam et audistis et intellexistis in verbo veritatis. Neque haec veritas in lege fuit, sed veritatis Evangelii. Lex enim falsitatis est verbum, sed Evangelium verbum est veritatis. Iterum illi: Malumus non obedire tibi, quam rem inauditam suscipere. Ad hoc Paulus: Quod Evangelium( pertransiens jam multas Ecclesias) venit ad vos. Quod autem omnis Ecclesia tenet, vosne repellere vultis? Iterum illi: Pervenit utique ad nos, sed non sic integrum ut ad alios. Ad hoc ait: Pervenit utique ad vos, sicut pervenit in universum mundum. In hac enim eadem fide quam tradiderunt vobis, totus mundus post Christum abit. Pervenit dico et est, id est sic permanet in universo mundo, et fructificat bene operando, et crescit tam numero quam cognitione Dei. Non per aliud quam traditum est vobis, sed sicut isti posuerunt in vobis. Dicerent illi: Crescit quidem in nobis, ex quo coepimus audire hos qui noviter intraverunt. Minime, ait Paulus, sed crescit ex ea die quae audistis fidem ab Archippo, et cognovistis per testimonia Scripturarum, approbatam vobis gratiam Dei quae est in fide. Gratia enim legis in manu abscindentis pelliculam vetulae consistit.
25.1.4
Gratiam Dei dico in veritate, credite mihi, quia haec est vera gratia Dei. Gratia legis umbra erat. Audistis dico, et sicut vos didicistis, et utique turpe est didicisse, quod derelinqueretis, et e converso: Didicistis dico ab Epaphra charissimo nostro, qui ita servit Christo in Evangelio ut Petrus vel ego. Ne ergo minus audiatis eum. Dicerent illi: Vocas eum conservum; sed alia ministravit nobis, quae a te non didicit. 274 Minime, ait Paulus, quia qui est fidelis minister, nil addens, nil diminuens. Minister dico Christi Jesu, id est vel quia Christum ministrat, vel quia Christus instituit eum ministrum, vel minister ad honorem Christi. Et quod minister est, hoc certe pro vobis, qui populus ejus estis, quia nisi pro dilectione vestra esset, credo non ministraret. Qui etiam manifestavit nobis non odium vestrum, non dissensionem, sed dilectionem vestram esse in spiritu, id est contemnere carnalia, diligere spiritualia.
25.1.5
Ostenso unde gratias agat cum approbatione acceptae fidei, subdit quod oret pro eis inserendo improbationem legis, dicens: Et quia manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu, ideo oramus pro vobis et non cessamus orantes, ex ea die qua audivimus fidem et dilectionem vestram. Orantes dico et postulantes, id est quasi rem justitiae vestrae debitam, cum fiducia petentes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, id est ut plenarie cognoscatis voluntatem Dei. Impleamini dico in omni sapientia. Sapientiam hic ponit quasi scientiam, et quod ait in omni sapientia idem valet quod in omni cognitione activae vitae. Impleamini etiam in omni spiritali intellectu, ut, sicut in corporalibus, sic voluntatem Dei intelligatis in spiritalibus. Ut intelligentes voluntatem ejus ambuletis per omnia, id est bene operemini. Ambuletis dico, digne Deo, id est ut sitis digni habere Deum. Vel digne Deo ut Deus dignum judicet habitare in vobis. Vos dico sic ambulando placentes. Vel ambuletis placentes per omnia, quod idem valet. Nec in ambulando subsistere velitis, sed in omni opere bono fructificantes, id est incrementum habentes. Vos dico sic fructificando crescentes in scientia Dei, id est in cognitione divinae essentiae, quam nemo habere potest nisi prius operetur quae sunt Dei; non enim per cognitionem ad opera, sed per opera praemissa ad cognitionem ascenditur. Haec scientia Dei et agnitio voluntatis ejus quam praemisit longe a se differunt: ibi enim ait, quid velit Deus, quid non velit; quod facile patet quibuslibet: hic autem de cognitione divinae essentiae, quam aperit puritas vitae, convenienter ascendit. Prius enim intelligenda est voluntas Dei; qua intellecta, ambulandum est in ea, nec ibi subsistendum, sed in melius fructificandum. Tum demum patet introitus ad cognitionem divinae essentiae. Quo postquam venitur, restat solummodo perseverare. Unde ait: Postquam fructificaveritis et creveritis in scientia Dei, estote confortati, id est roborati et perseverantes, in omni virtute, id est humilitate, temperantia et quaecunque sunt.
25.1.6
Confortati dico secundum potentiam ejus, id est ita confortati sicut ipse potens est vos confortare. Potentiam dico claritatis ejus, id est quae vos clarificavit. Qui enim cum essetis in tenebris peccatorum, vos clarificavit justificatos, facilius poterit et debet consummare jam justos. In omni virtute dico, scilicet in omni patientia et longanimitate confortati cum gaudio. Quia has duas virtutes vidit magis necessarias ad perseverandum, ideo subjungit in omni patientia, id est ut sicut acerbitatem malorum, sic et opprobria patiamur. Qui enim pati non vult contendit, repercutit, et sic dilectio perit. Addidit etiam in longanimitate. Qui enim longanimis in sustinendo non est, si differtur remuneratio, projicit onus Dei, et sic omnis virtus in illo perit. Iterum patientes et longanimes esse malum est, nisi ex voluntate, et ideo addit cum gaudio, ut non tristentur; sed gaudeant pati et diu expectare. Vult illis modo improbare legem, dicens se et alios apostolos qui in lege nati fuerunt, quia in tenebris tunc erant, legem deseruisse, et gratias agere Deo, ex eo quod ad fidem vocavit eos; et si naturales legis, illa neglecta, adhaerent fidei. Stultum est eos qui nunquam in lege fuerunt, et fidem acceperunt, confundere puritatem fidei admistione legis. Unde sic ait: Non cessamus orantes pro vobis, et gratias agentes Deo Patri, qui nos fecit dignos in partem sortis, id est participationem haereditatis sanctorum, id est, quam habituri sunt sancti. Nos dico positos in lumine, id est in vera cognitione. Vel in lumine, id 275 est in Christo illuminante nos. Patrem ait secundum diversos possessores, non quia ibi sint segregatae partes, quia omnibus una beatitudo. Haereditatem sanctorum vocat sortem, quia non per meritum hominis datur, sed sorte, id est divina electione. Quomodo dignos hac sorte fecerit subdit, dicens: Posuit, inquam, in lumine, qui primum eripuit nos de postestate tenebrarum, id est vel daemonum vel peccatorum, vel ignominiae. Potestatem ideo dicit, quia vis humana per se non poterat evadere. Et nos ereptos transtulit, id est transformavit, in regnum Filii, id est ut Filius suus regnaret in nobis. Filii dico dilectionis suae. Omnes enim praeter istum filii fuerunt irae. Omnes enim in peccato nati; sed hic solus Filius dilectionis, quia a peccato immunis. De quo Pater ait:« Hic est Filius meus dilectus,» etc. Modum ereptionis subdit: In quo Filio habemus redemptionem; pretium enim sanguinis in cruce datum est omnibus sufficiens. Per quem etiam habemus remissionem peccatorum in baptismo; qui Filius secundum divinam naturam est imago Dei invisibilis, id est plena repraesentatio Patris, quia quidquid in Patre, totum est in Filio, non tamen imago, quod aliud sit, nisi quantum ad distinctionem personarum, sed plena identitas in substantia. Possumus construere, invisibilis imago Dei, vel imago Dei invisibilis. Et ex his verbis habemus Filium consubstantialem Patri, quia, si omnia de substantia Filii quae de substantia Patris dicuntur, profecto consubstantialis est ei.
25.1.7
Filius dico primogenitus omnis creaturae, id est ante omnem creaturam genitus ex Patre; ipse solus genitus, caetera creata non modo illius genita; nec ipse creatus, et in his verbis habemus eum coaeternum Patri. Vere genitus est ante omnem creaturam, quia universa sunt condita in ipso, id est per ipsum, juxta illud:« Omnia in sapientia fecisti,» hoc est in Filio. Universa dico, quia visibilia et invisibilia in coelis, ut angeli, sol et luna, et visibilia et invisibilia in terra, ut spiritus animalium, et omnia terrae corpora. In coelis bene dico, quia sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia creata sunt per ipsum, et ita per ipsum quod creata contineantur in ipso, id est intra amplitudinem ejus; ipse enim in omnibus et jam extra. Et ipse est ante omnes dignitate secundum utramque naturam, et omnia creata constant in ipso, id est existere habent per ipsum. Sicut enim esse non poterant, nisi per ipsum, sic nec creata consistere, nisi per ipsum, et ipse Christus est caput, id est principium et regimen Ecclesiae. Quod ita ait: Caput corporis Ecclesiae, quia sicut corpus hominis omnes sensus habet in capite, sic Ecclesia omnes vires suas habet in Christo, capite, principio suo et rectore. Opponeret ille: Quare dicis Christum caput Ecclesiae, cum Abel et multi justi fuerint prius illo, tempore? Hoc ita removet: Vere caput Ecclesiae, quia, qui est principium Ecclesiae. Licet enim multi sancti carnem Christi praecessissent tempore, nunquam tamen salvarentur, nisi per fidem membra essent capitis Christi. Potuit itaque caput esse Ecclesiae, quia primogenitus est ex mortuis. Primus enim omnium surrexit ex mortuis. Et primogenitus, quia ipse habet omnem haereditatem Patris. Et quicunque inde aliquid habet, oportet ut ab illo habeat. Sicut primogenitus filius habet omnem haereditatem patris, et nemo quidquam nisi ab eo. Nec primogenitus repudiandus, ut Esau; sed ita primogenitus ut ipse sit tenens primatum in omnibus creaturis. Princeps enim constitutus est omnium, ideo primatum tenens, quia complacuit Deo Patri habitare in ipso Filio plenitudinem omnium bonorum, sicut Joannes ait:« De plenitudine ejus omnes accepimus. Et placuit Deo per eum Filium reconciliare sibi omnia, tam gentiles quam Judaeos.
25.1.8
Omnia tamen dico manentia in ipso. Qui enim in ipso non manserit, expers erit reconciliationis. Placuit reconciliare pacificans mundum sibi, vel Judaeos et gentiles inter se per sanguinem non fusum aliquo genere honestae mortis; sed per sanguinem crucis ejus; quod genus mortis contemptibilissimum 276 erat. Pacificans dico Deo, sive quae in coelis sunt, id est sanctos quorum animae jam regnant in coelis, sive quae in terris sunt, id est eos qui adhuc peregrinantur in terra. Vel ita: Sive quae in coelis sunt, id est angelos, sive quae in terris sunt, id est homines. Ante Christum inter angelos et homines dissidium erat: sed justificatus homo, mox pacem habuit cum angelo. Nunc tandem descendit ad illud quod intendebat ex praemissis, dicens: Nos Judaeos pacificavit, et vos gentiles similiter reconciliavit. Vos dico, cum, id est quamvis, essetis aliquando, id est tempore infidelitatis, alienati a Deo per ignorantiam: et essetis inimici, id est inimicaremini Deo, sensu, id est ex voluntate. Inimici etiam in operibus malis. Vel, quamvis essetis inimici sensu, tamen reconciliavit vos, nunc autem reconciliavit in corpore, nondum immortali, sed corpore carnis ejus, id est adhuc mortalis. Et si in corpore mortali hoc fecit, quid faciet in immortali? Longe amplius. Reconciliavit in corpore per mortem; ut enim vos reconciliaret, pati voluit mortem, id est ut exhibeat vos sanctos positione virtutum, et immaculatos, remotione malorum, et irreprehensibiles coram ipso Deo. Quod nec subtilitas ejus( cujus oculis omnia nuda sunt) inveniat in eis quid reprehendat. Ita tamen dico exhibeat, si vos permanetis fundati et firmi in fide. Et si permanetis stabiles quantum ex vobis est. Et immobiles si immineat persecutor a spe, id est a sperata re. Spe dico Evangelii, id est quam speratam beatitudinem promittit Evangelium; quod Evangelium audistis a discipulis nostris. Nec debetis illud refellere, quia sic accipiunt omnes justi. Et hoc ita ait: Quod Evangelium praedicatum est universae creaturae, et permanet sic in universa creatura. Creaturam vocat justos per excellentiam, quia licet omnes sint creaturae Dei, justi tamen privilegio quodam creaturae dicuntur in quibus prior generatio quae fuit in delicto carnis per baptismum deleta est, et novitas fidei generavit eos novos filios in Christo. Unde sic ait: In universa creatura, id est in omnibus justis in fide Christi nova creatura factis. Universa dico, non unius regionis, sed quaecunque sub coelo est. Vel ita: Creatura quae sub coelo est, id est quae adhuc peregrinatur in mundo, post modicum, merito fidei transferenda super coelos. Et in hoc verbo satis commendat fidem illis.
25.1.9
Modo ponit auctoritatem suam, quae necessaria erat illis ad confirmationem dicens: Cujus Evangelii ego Paulus( cujus auctoritati contraire non licet) factus sum a Deo, non utique dator, sed minister; qui etiam ut magnificem Evangelium, nunc patior positus in vinculis, et in passionibus illis gaudeo pro vobis instruendis. Si enim viderent Paulum refugientem pro fide pati, vituperarent fidem ex ipso Paulo qui ostenderet in se non esse patiendum pro ea. Gaudeo, inquam, et gaudens adimpleo ea passionum Christi quae adhuc desunt, et implenda mihi restant. Passiones suas dicit esse Christi, et quia Christus sic eum pati instituit, et quia patitur pro nomine Christi. Adimplere se dicit, quia ad mortem vadit, in qua est consummatio passionum. Vel ita: Adimpleo ea passionum Christi, quae adhuc desunt. Christus multas passiones habuit, patiendo opprobria, vexationes, et flagella, ad ultimum, mortem. Sic Paulus opprobria, verbera, multas afflictiones passus erat, et ad mortem festinabat, ut sicut Christus pro eo, sic ipse moreretur pro Christo. Adimpleo passiones Christi: non in damno rei, non in opprobriis solum, sed in carne mea. Ipsam enim carnem exhibeo ad poenam, et hoc pro corpore ejus, scilicet Christi multiplicando. Non corpore quod receptum est super coelos, sed pro corpore quod est Ecclesia. Potuisset dixisse simpliciter pro Ecclesia; sed ubi ait: Pro corpore ejus quod est Ecclesia, plurimum commendavit fidem, quae facit hominem membrum hujus corporis, cujus caput est Christus. Cujus iterum Ecclesiae ego factus sum minister secundum dispensationem, quia scio dispensare unicuique pro modo suo; huic majorem, illi 277 minorem gratiam. Dispensationem dico Dei, id est quia vel Deum ipsum dispenso, vel quia Deus me dispensatorem instituit, secundum dispensationem quae data est mihi in vos. Videtur hoc superfluere, quae data est mihi in vos, quia dixerat, secundum dispensationem; sed quibusdam tradita est dispensatio, qui tamen praeventi martyrio, non habuerunt tempus dispensandi; sed Paulus et officium dispensationis accepit, et data est ei facultas dispensandi.
25.1.10
Licet ad illos non fuerit, dicit tamen sibi datam esse dispensationem in eos, quia de apostolatu ejus sunt, et per discipulos ejus edocti. Data est mihi ideo, ut impleam verbum Dei, quod et locutus ab aeterno, et in tempore vaticinatus est per prophetas suos. Magnae auctoritatis apud Deum Paulus se asserit, cum dicat per se compleri quod tot ante tempora praedictum fuit, et donec ad ipsum inexpletum remansit, scilicet salvationem gentium. Verbum Dei dico, id est mysterium quod absconditum fuit a prioribus saeculis, et ita a saeculis quod etiam a generationibus, id est quod quicunque in priori genitura erat, hoc secretum ignoraret. Licet pauci tunc cognovissent, et hi justificati per fidem venturi ut Abraham. Olim fuit absconditum, sed nunc in diebus gratiae, manifestatum est sanctis ejus, scilicet Christi, nec omnibus, sed illis quibus Deus voluit. Ut ibi apparuit, quando discipuli reprehenderunt. Petrum, quia recepisset gentilem Cornelium, nondum plene cognoscentes mysterium Dei de salute gentium; quibus Deus voluit notas facere divitias gloriae. Divitias ideo, quia infinita sunt dona Dei; Gloriae, quia gloria est in omnibus illis. Divitias dico sacramenti hujus, cujus minister factus sum. Sacramenti dico in gentibus; salus enim gentium fere omnibus occulta erat, sed de salute Judaeorum non dicitur mysterium, quia illis aperte Christus promissus erat in lege, cum in gentibus non esset Deus, quod sacramentum est Christus, qui in lege sub mysterio fuit promissus. Christus dico spes gloriae in vobis, id est in quo vobis sperare licet omnem gloriam et remissionem peccatorum, et justitiam vitae, et futuram gloriam. Quem talem scilicet spem totius gloriae( futurae) nos annuntiamus, omni fiducia corripientes omnem hominem et docentes, corripientes errantem a veritate, vel fidei contradicentem. Docentes et eum qui nihil scit, vel adhuc simpliciter sapit, corripientes et docentes in omni sapientia, id est tam de corporeis rebus quam de spiritalibus, ideo, ut exhibeamus non Judaeum tantum, sed omnem hominem, nec gentilem minus, Judaeum perfectius; sed omnem hominem aeque perfectum in Christo Jesu, qui solus ad perfectionem sufficit. In quo, id est in qua re, ut omnem hominem perfectum exhibeam, non solum corripio et doceo, sed etiam laboro, certando. Laborat jejunando, vigilando, et per hujusmodi certat contra persecutores sustinendo, contra pseudo fidem confirmando. Laboro et certo agens secundum operationem ejus quam operatur in me in virtute miraculorum, id est, sic Deus cooperatur mihi in labore et certamine, sicut in operatione miraculorum, in quo etiam infideles virtutem Dei confitentur in me esse.
25.2.1
EPISTOLA AD COLOSSENSES CAPUT II.
25.2.1
« Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciae, et quicunque non viderunt faciem meam in carne, ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitione mysterii Dei Patris et Christi Jesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. Nam et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus quae in Christo est fidei vestrae. Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati et superaedificati in fide, sicut et didicistis, abundantes 278 in illo in gratiarum actione. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. In quo et circumcisi estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Jesu Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, et exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter palam, triumphans illos in seipso. Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut Sabbatorum, quae sunt umbra futurorum; corpus autem Christi. Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes mundo discernitis? Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contractaveritis; quae sunt omnia in interitu, ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in superstitione et humilitate. et non ad pascendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.» EXPOSITIO.
25.2.2
Ideo laboro et certo, quia sollicitudinem habeo pro vobis, et hanc volo vos scire qualem, id est quam infinitam, sollicitudinem habeam pro vobis confirmandis, et pro his qui sunt Laodiciae. Quos contra eamdem rem armavit per Epistolam illis missam. Sollicitus etiam sum pro his affinibus vestris, quicunque non viderunt faciem meam in carne. Fama enim viderunt me, ideo sollicitudinem habeo, ut ipsi consolentur corda ipsorum, id est sua. Ipsi dico instructi per me in charitate, id est in dilectione Dei, ut memores Christum pro sola dilectione passum esse pro eis, accensi dilectione ejus patiendo festinent occurrere illi. Instructi dico in charitate, et instructi in agnitione mysterii Dei, ut cognoscant aliqua mysteria( secreta) Dei. Vel quomodo Trinitas in Unitate sit, et e converso, vel aliquid hujusmodi. Si quis enim cognoverit quodlibet mysterium Dei, pro certo per hoc augmentabitur in dilectione ejus. Et quia ad invisibilia humanus sensus penetrare nequit nisi per visibilia, praemittit instructi in charitate et in omnes, id est transeundo per omnes divitias plenitudinis intellectus: omnes divitias, ut de omnibus rebus aliquid sciant, licet non perfecte: plenitudinis, ut de singulis plenariam habeant cognitionem. Vel plenitudinis, ut de tribus vel quatuor ad plenum omnes divitias, ut de omnibus plena sit illis cognitio. Et per omnes divitias plenitudinis intellectus instructi in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Jesu. Ut enim perveniamus ad altitudinem cognitionis divinae, primum oportet nos considerare corporea, quae subjacent oculis; dehinc incorporea in nobis, id est animas. Per animas, iterum incorporea in coelis, ut angelos, et ab angelis conscendimus ad Deum, intelligentes eum ex puritate creaturarum magis purum, magis spiritalem et incomprehensibilem. In quo Jesu Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, id est in quo omnis sapientia de spiritalibus, et scientia de corporeis recondita est, sicut in thesauro; ipse enim est thesaurus. De plenitudine omnes sine diminutione ditantur. Thesauri dico absconditi, id est paucis revelati.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).