Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 27
Choose a text More by Bruno Carthusianorum
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10482 Exinepp
25.2.3
Dicerent illi: Thesauros istos non vidimus, ut in utroque sapientiam et scientiam habeamus. Ad hoc Paulus: Et si in Christo 279 totius boni thesaurum invenitis, frustra legem fidei adjungere vultis. In Christo sunt thesauri sapientiae et scientiae. Hoc autem ideo dico in Christo, scilicet omnes esse thesauros, ut nemo decipiat vos in sublimitate, quia illi pseudo plurimum student in sublimibus verbis. Sublimitate dico sermonis, quia haec sublimitas in sermone tantum est, non in sententia, sed fideles simplicitatem habent in verbis, sublimitatem in sententiis. Ideo dico: Nemo vos de futuro decipiat; nam nondum decepti estis. Et si, id est licet enim absens sum a vobis corpore, sed, id est tamen, vobiscum sum praesens spiritu. Hanc gratiam multi sanctorum habuerunt, ut Martinus et Nicolaus, quam creditur praecipue habuisse Paulus, ut absens sciret per spiritum, quid Ecclesiae suae facerent, vel ad quid se disponerent. Spiritu vobiscum sum gaudens. In hoc verbo innuit eos nondum lapsos. Gaudens dico de vestra perfectione, et videns ordinem vestrum, id est quam congruo ordine ad singula vos contemperetis; parum est enim bona agere, si fiant sine ordine, ut ille qui jejunat incomposita veste, seu intemperato sermone, in jejunio suo se judicat. Videns etiam firmamentum fidei vestrae, id est confirmatam fidem vestram quae est in Christo, non in lege, et quia confirmati estis in fide, et ego congaudeo ordini vestro. Ergo, sicut accepistis non legem, sed Dominum Jesum Christum, sic ambulate non in lege, sed in ipso. Possent enim Christum accepisse, et in lege ambulare. Ambulate, radicati secundum fructum piae operationis, et aedificati, ut sitis domus Deo ad inhabitandum. Haec bene ad praelatos, in quibus Deus sedens distribuebat gratias suas subditis, per manus praelatorum, aedificati hodie et cras superaedificati, et sic semper in incremento boni operis. Radicati dico et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, ut in bono perseveretis. In fide dico non alia, sed sicut vos didicistis( non enim aliam trado). Et confirmati in actione gratiarum, quae plurimum valet ad impetrandum de futuro. Et justum est ut confirmati gratias agatis, quia jam estis abundantes multis bonis in illo Christo acceptis.
25.2.4
Dico ambulate. Ut autem libere ambuletis, videte ne quis decipiat vos. Haec dicens, ad illud supra respicit nemo vos decipiat. Decipiat dico per philosophiam. sicut illi reputant, et quam ego dico inanem fallaciam. Fallacia, quia nulla veritas ibi, inanis, id est sine utilitate. Sunt enim multa mendacia, ut poetarum quae sunt inutilia. Philosophiam et inanem fallaciam dico, existentem secundum traditionem hominum, id est humaniter sapientium, scilicet secundum legem; quae lex ante Christum quidem fuit traditio Dei. Sed ubi Veritas venit, et Deus eam cessare voluit jam non Dei, sed traditio hominum lex fuit. Secundum traditionem hominum et fallaciam dico, exercitatam secundum elementa. Eamdem legem elementa vocat, quia, sicut pueri per elementa prius addiscunt, ut sic transeant ad perfectionem litterarum, sic illa legalia elementa dicta sunt, quia populus carnalis impotens capere spiritalia instruebatur per carnalia, ut in his assuetus in cultu Dei transiret, postmodum ad serviendum in spiritualibus. Elementa dico mundi, quia et praecepta carnalia erant, et carnales qui accipiebant. Haec philosophia est secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quem accepistis et didicistis. Vere qui legem tradunt, non sunt secundum Christum, quia in ipso Christo est omnis plenitudo; quod illi non credunt qui extra Christum, scilicet in lege aliquam justitiam quaerunt. In ipso Christo habitat omnis plenitudo divinitatis. Habitat bene ait. Quia sic est divinitas in Christo ut in aeternum permaneat in illo. Plenitudo divinitatis, id est plenaria et perfecta divinitas, quae nullatenus est imperfecta. Omnis in Christo, quia omnes gratiae quaecunque in omnibus fuerunt, in Christo sunt, et abundantior adhuc gratia, quia in eo dicitur humanata divinitas, quia, sicut anima unitur corpori, sic ipsa divinitas personaliter unita est homini illi. Divinitas diversis modis est ubique. Est enim 280 in omni creatura, secundum quod nec esse habet sine divinitate, nec permanere. Hoc et alio modo est in sanctis, quia, per gratiam; et hoc utroque modo fuit in Christo, et adhuc abundantius, quia( sicut dictum est) ad quem modum anima in carne hominis humanatur, sic divinitas humanata est in Christo. Plenitudo divinitatis habitat in Christo corporaliter, id est impletive, non quod divinitas facta sit corpus, sed quia umbrae praecesserant, et in Christo veritas umbrarum fuit, quia impletio omnium quae praedicta vel praefigurata erant.
25.2.5
Probat iterum idem. Vere tradentes legem non sunt secundum Christum. Nam vos estis repleti omnibus bonis in illo, id est per Christum, quod dicunt non posse fieri sine lege. Qui Christus est caput, id est principium et regimen omnis principatus et potestatis. Per hos duos reliquos ordines accipiamus. In his verbis ostendit posse Christum omnia replere, quia, si angelos, haud de hominibus dubium est. Vult veritatem omnium quae lex praecipit in Christo ostendere, dicens: In quo Christo non solum repleti, sed etiam circumcisi estis, circumcisione non manu facta, sicut in lege, in exspoliatione cutis carnis. Nihil enim aliud fit ibi, nisi quod abscinditur cuticula carnis, sed estis circumcisi in circumcisione Christi, qua vos Christus purificavit. Vel ita construamus: Circumcisi estis circumcisione non manufacta. Circumcisione dico facta in exspoliatione corporis; quod corpus erat carnis, id est superabatur a sensualitate. Exuistis enim corpus secundum carnalitatem, ut jam obediat spiritui, circumcisione non manufacta, sed in circumcisione Christi, qua Christus omnia superflua, et dependentia vitia a vobis amputavit; in hac circumcisi et purificati estis. Exspoliamur corpore carnis in baptismo, in quo peccata deponuntur, et liberum arbitrium hominis accepta justitia confortatur, ut jam, si velit, bene agere possit. Non solum sumus circumcisi depositione peccatorum, sed etiam consepulti Christo in baptismo, ubi confortandum est arbitrium nostrum. Consepulti itaque, quia Christus sepultus ad actus veteris hominis ultra non rediit; sic nos, si velimus uti ratione, confortati in baptismo non revertemur ultra ad actum vetustatis peccati. In quo etiam Christo resurrexistis, quantum ad justificationem animae. Resurrexistis dico per fidem operationis Dei, id est quam fidem Deus operatur in vobis. Resurrectio Christi duplicem resurrectionem operatur in nobis: primam quam jam adepti sumus, secundum animam; alteram quam exspectamus in immortalitate corporis reparata. Et quod futuram corporum resurrectionem habituri simus, probat per resurrectionem Christi, quae et causa est et figura nostrae resurrectionis, dicens: Sicut resurrexistis prima resurrectione animae, sic etiam vos convivificabit in immortalitate corporum. Sed hujus rei probationem praemittit, dicens: Qui Deus sicut suscitavit Christum a mortuis, ita et vos, cum, id est quamvis, essetis mortui, ita ut viribus vestris ad justitiam nullo modo respirare possetis. Mortui dico in delictis, id est in praevaricatione naturalis legis. Delictum enim dicitur, quando quod debetur, negligitur. Mortui etiam in praeputio carnis vestrae, id est in originali peccato, quod congrue per praeputium significat, in quo sedes est generationis. Hoc autem originale contrahimus, quia in concupiscentia parentum geniti sumus.
25.2.6
Licet ita essetis mortui, tamen convivificavit. Quod futurum est, per praeteritum dicit, ostendens se adeo certum de hoc futuro sicut de praeterito. Convivificavit ponendos cum illo in eadem dignitate loci; posset enim reddita immortalitate convivificare, et alibi quam cum Christo ponere. Convivificavit, inquam, donans vobis gentibus omnia delicta, et originalia et actualia. Et sic vos ab originali per fidem liberavit; sicut etiam nos Judaeos, qui falso putabamur per circumcisionem inde liberari. Quod ita ait: Delens similiter chirographum decreti, id est legis, in qua Deus quid vellet fieri 281 decreverat. Quod chirographum erat adversum nos Judaeos. Chirographum dicitur manuscriptio, quod in duo partitur ut utrinque memoria factae rei teneatur. Hujus autem chirographi partem habebat diabolus, qua Judaeos accusabat apud Deum de transgressione legis; alteram partem habebat Judaeus, quem similiter propria accusabat conscientia. Unde sic ait: Chirographum, id est memoriam peccati, quod de decreto, id est de lege veniebat, et adversabatur nobis, illud delevit; nec solum chirographum, sed etiam ipsum decretum, id est ipsam legem, quae erat contraria nobis, quia et magis nos instimulabat diabolus, et majori ardore in vetitum tendebamus, et peccatum praevaricationis lex adjungebat. Ipsum, inquam, decretum tulit de medio, id est de communitate, ut nec Judaeo relinqueret nec gentili tenendam. Posset enim auferre peccatum legis, et dimittere legem. Ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, id est ipsam legem confixit, ut ultra non teneretur, quando expirans ait:« Consummatum est;» ostendens finem esse et completionem omnium eorum quae in lege praecesserant, et ulterius umbram non esse tenendam, postquam veritas orta est. Affigens dico illud cruci. In cruce enim( sicut diximus) finem legi posuit, omnibus consummatis, sicut praedicta fuerant.
25.2.7
Opponerent illi: Quomodo dicis nos non posse, nisi per Christum justificari, cum Abraham et caeteri sancti qui praecesserunt, sine eo justificati sint? Probat Paulus eosdem similiter liberatos per Christum, dicens: Sicut nos contemporaneos sibi liberavit a lege et a peccato legis, sic ipse exspolians principatus et potestates apud inferos. Non ait de quibus exspoliavit, sed per exspolians significat Christum spolia sua ab inferis revexisse. Exspolians, inquam, traduxit, ceu victor praedam per medios raptores, ipse dico triumphans illos principatus inferorum confidenter, id est non dubius de triumpho. Triumphans dico, in semetipso, non per angelum, vel quemlibet ministrum, sed per seipsum. Quod( eum scilicet triumphasse) palam est angelis et hominibus. Quia Christus donavit omnia delicta. Peccatum legis et legem tulit de medio. Videte ergo nemo vos ulterius inducat in legem. Et ut magis deterreat, ait: Nemo vos judicet, id est faciat judicabiles, id est damnabiles. Judicet dico, si non reductos in tota lege, saltem in aliquo, quia pro minima traditione damnaremini. Quod ita ait: Nemo vos judicet in cibo, vel vitato propter immunditiam, vel sumpto propter munditiam, aut in potu, sumpto si militer vel vitato, aut in parte diei festi observata. Dies festus quiddam totum apud illos erat, partes habens, neomeniam, sabbatum, exitum de Aegypto, introitum terrae repromissionis, etc. Unde subdit aut in parte neomeniae, id est innovationis lunae, aut in participatione sabbatorum, quae Judaei celebrare consueverunt. Ideo, per aut, unamquamque partem disjungit, ut ostendat vel minimam partem sufficere ad damnationem observantis. Si autem copulasset per et, videretur pro omnibus simul, et non pro uno tantum observantem judicari. Neos nova, mene luna; inde neomenia, innovatio lunae; quam celebrare signum erat innovationis corporis nostri, quam futuram exspectamus in incorruptione. Quae neomenia et sabbatum jam non debent celebrari, quia sunt umbra futurorum, id est praefigurantia futuram veritatem, sicut umbra visa prope corpus esse designat. Futurorum ait, secundum tempus legis, quando praesens erat umbra, futura veritas. Haec sunt umbra futurorum. Sed Christus est corpus, id est veritas et impletio omnium horum; vel corpus est Christus, id est impletio pertinet ad Christum; ipsius enim est implere quae figurata fuerant.
25.2.8
Quia dixerat: Nemo vos judicet, subdit modos illos in quibus timendum erat ne seductos illos condemnarent dicens: Ut autem non judicemini, videte: Nemo vos seducat 282 in humilitate sermonis, id est occultorum foris ostensa, et in religione habitus barbarum vel jejuniorum simulata humilitate et religione dico angelorum; non enim magis humiles aut religiosos se exhiberent angeli Dei, apparentes hominibus, quam isti pseudo ad oculum. Vel, angelorum, id est verorum praedicatorum, qui nuntii Dei sunt ad populum, quorum auctoritatem isti pseudo simulatorie sibi usurpant. Nemo, inquam, vel hoc vel illo modo seducat vos, volens, id est amans, et facere in se et vobis persuadere ea, quae non vidit, id est quae nunquam intellexit, quia figuras videt et veritatem nescit. Ille dico ambulans et in sacramentis Ecclesiae quae recepit et hoc frustra. Nihil enim illi proderit baptismus qui detrahit fidei. Qui licet humilitatem foris ostendat, inflatus tamen est intus sensu, quia gloriatur subtiliter se sentire, quod simplicitas aliorum capere non sufficiat; et hic morbus elationis maxime regnat in haereticis. Sensu dico carnis suae; hic enim secundum sensus carnis judicat de singulis, non aliter intelligens quam subministrant ei oculi et aures carnis; in quo non differunt a mutis animalibus, quae etiam sensum habent de rebus secundum quod vident et audiunt. Inflatus utique et non tenens caput, id est non concordans capiti suo Christo. Ille non tenet caput Christum qui aliunde quam a capite, unde vigeat, requirit, et sicut membrum non est capitis, si aliunde vigorem capit, quod fieri nequit; sic qui fidei unitatem relinquit, Christo non valet conjungi.
25.2.9
Ex quo capite totum corpus Ecclesiae constructum per conjunctiones fidei et caeterarum virtutum, et subministratum quod alteri subministretur ab altero per nexus, id est per charitatem, quae clavus est et nervus connectens membrum membro. Sicut enim in humano corpore membra prius constructa, id est simul congregata, si non conjungerentur, id est unumquodque loco suo aptaretur, sine nervis adhuc alterum membrum non sequeretur alterum; et ideo oportet ut conjuncta membra nervis connectantur, et tunc tandem alterum alteri subministrat; sic in corpore Ecclesiae nos diversa membra in unum construimur, et congregata secundum discretionem virtutum, conjungimur per fidem, etc. Sed quia nondum alterum colligatum est alteri, necessaria est dilectio, quo clavo connexa membrorum diversitas sibi invicem cohaerendo subserviat. Corpus, inquam, sic constructum et subministratum crescit et numero membrorum, et incremento virtutum, donec veniat in augmentum Dei, id est usquequo augeatur in mensuram quam Deus proposuit, id est donec impleatur numerus fratrum, ultimo justo apposito. Nunc aliquantulum aspere invehitur in quosdam eorum qui jam incipiebant, et si non operari, saltem animo consentire et discernere dicentes: Quare melius sequeremur illos quam istos? et hujusmodi. Unde sic ait: Quia per Christum tota Ecclesia crescit in augmentum Dei, quare igitur discernitis quasi dubii cui adhaerere debeatis, Christo an legi? Sed praemittit quare non debeant discernere, dicens: Si vos estis mortui cum Christo, quia mors Christi operata est in vobis mortem peccati; mortui dico ab elementis, quia prius elementa, solem, lunam, et caetera colebatis, quod idem facitis, si legem accepta gratia tenetis; elementa dico hujus mundi, quia et mundani qui colunt, et mundana sunt quae coluntur: si, inquam, mortui estis ab elementis, quod nec respirare ad horum culturam debetis, quid, id est quare, adhuc tanquam viventes in mundo, id est carnaliter sicut prius in cultura mundi discernitis, dicentes ne tetigeritis cadaver? vel hujusmodi, quidquid lex prohibet ne tangatur. Neque gustaveritis porcum? vel aliquid hujusmodi. Neque contrectaveritis quae scilicet tangere non licet? ut sunt pudenda contrectare, quae omnia sunt in interitum, id est operantur damnationem. Non tamen semel facta, sed ipso usu, id est, si quis negligens traditiones legis, haec in usu 283 habuerit.
25.2.10
Quod dico ea esse in interitum, hoc non secundum me, sed secundum praecepta et doctrinas hominum, id est humaniter sapientium dico. Praecepta vocat, quod solo imperio auctoritatis suae compellebant hoc facere. Doctrinas, quando aliquas rationes ad probandum quod suadebant videbantur adducere. Haec sunt praecepta hominum, quae etiam sunt habentia, id est videntur habere, rationem quidem sapientiae, a qua longe discreta sunt. Rationem dico habentia in superstitione. Superstitio dicitur, verae religioni superaddita falsa religio. Hi autem qui acceptae fidei legem superaddebant, merito superstitiosi dicuntur. In superstitione dico et humilitate foris simulata, videntur rationem habere. Quae etiam sunt secundum verba eorum ad non parcendum corpori. Dicunt enim nos non tenere legem, ut liberius indulgeamus nobis in his quae jucunda sunt corpori, se autem more legis Dei nolle parcere corpori. Quae etiam non sunt illis in honore aliquo. Dicunt enim se ideo secundum legem humiliari quia non quaerunt honorari a populo sicut nos; quae etiam non sunt illis ad saturitatem carnis. Dicunt enim se, ut legem observent, velle macerare carnem, et nos destruere legem ut de omnibus liceat ingurgitare ventrem. Vel aliter, ut non ad parcendum corpori, etc. serio dicantur a Paulo, sic: Quae dicunt rationem videntur habere, sed utique non habent. Quae etiam sunt ad non parcendum corpori, et stultum est ut in quo damnant animam, corpori saltem non parcant. Quae etiam non sunt in honore aliquo. Dum enim fidei Christi legem quasi necessariam apponunt, in hoc dehonorant Deum. David etiam et alios sanctos qui in lege nullam dixerunt esse justitiam, inhonorant, dum legem apponentes fidei, contradicunt eorum testimoniis. Quae etiam non sunt ad saturitatem carnis. Extremae autem est amentiae, ut damnemus animam, carnem affligere.
25.3.1
EPISTOLA AD COLOSSENSES CAPUT III.
25.3.1
« Igitur si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram. Fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam quae est simulacrorum[ idolorum] servitus; propter quae venit ira Dei super filios diffidentiae[ incredulitatis] in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus, qui creavit eum ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium[ masculus et femina], barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem et donantes vobismetipsis; si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec, charitatem[ al. add. continuam] habete, quod est vinculum perfectionis. Et pax Christi exsultet in cordibus vestris; in qua et vocati estis in uno corpore, et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos, in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 284 Filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem( iracundiam] provocare filios vestros, ut non pusillo[ pusillanimes] animo fiant. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Dominum. Quodcunque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus, scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit. Et non est personarum acceptio apud Deum.» EXPOSITIO.
25.3.2
Et quia mortui cum Christo, jam ultra non vivitis mundo. Igitur quaerite quae sursum sunt, id est coelorum jucunditatem, et omnem justitiam, ad id quod sursum est ducentem. De sursum dicitur quidquid de mundo non est. Quaerite dico, si consurrexistis cum Christo, id est quia resurrectionem animae per Christum adepti estis, quae sursum sunt, et potestis et quaerere debetis. Sursum dico, scilicet ubi Christus in dextera Dei sedens, id est in aequalitate Patris quiescens et judicans. Christus autem, in dextera Patris sedens, causa, signum et certitudo est nos cum Christo surrecturos. Nec solum quaerite, sed sapite, id est dulcedinem praelibate eorum quae sursum sunt. Sapite, inquam, quae sursum sunt, et non ea quae sunt super terram. Non debetis sapere quae sunt super terram; vos enim mortui estis terrenis. Debetis sapere quae sursum sunt. Nam vita vestra est in Deo, et in tanta dignitate quod cum Christo. Vita dico abscondita, id est non omnibus, sed paucis revelata. In hoc verbo multi erraverunt, dicentes stultum esse hominem pro eo laborare quod homini revelatum non sit. Nunc illa vita vestra est abscondita; sed cum apparuerit Christus, veniens ad judicium, Christus, dico, vita vestra, in cujus aeternitate vobis paratur aeternitas, tunc, apparente Christo, vos etiam apparebitis cum ipso ponendi in gloria. Lege satis improbata et fide sufficienter commendata, sicut in Epistola ad Ephesios, subjungit moralem instructionem, prius docens in publico Ecclesiam, deinde sexus, aetates, et conditiones, dicens: Quia vita vestra in Deo est, apparituri estis cum Christo in gloria, ergo mortificate membra quae vestra sunt super terram, id est in terrenis haerentia. Haec membra vocat peccata, quae membra sunt corporis peccati, sicut in sequentibus innuit. Membra mortificate vestra, scilicet fornicationem, ut est habere rem cum uxore proximi. Aliud membrum immunditiam et libidinem, id est libidinosam voluntatem, et concupiscentiam. Et quia de bonis concupiscentia dicitur, addidit malam, ut est concupiscere rem alienam. Mortificate etiam in vobis avaritiam, quae est illicita congregando et retentando, quae avaritia est servitus idolorum. Qui enim Deum postponit ut pecuniam augere possit, spreto Deo, pecuniam colit. Propter quae supradicta venit ira, id est vindicta Dei etiam super filios incredulitatis. Quod si hi qui fidem non acceperant, damnati sunt pro hujusmodi, quid putatis de vobis qui fidem accipiendo, haec omnia abdicastis? In quibus membris corporis peccati, vos etiam sicut alii increduli ambulastis aliquando, cum viveretis in illis, scilicet tempore infidelitatis.
25.3.3
Olim ambulastis in illis. Sed nunc, jam fideles facti, deponite vos, et praedicta, et omnia quae sequuntur, scilicet iram, id est subitam commotionem animi, indignationem, id est ne de aliqua prosperitate inferioribus vobis indignemini. Deponite etiam malitiam et animi et corporis, et blasphemiam in Deum et proximum. Deponite etiam omnem turpem sermonem de ore vestro. Et nolite mentiri invicem, ut alter alterum decipiat. Utique breviter omnia hujusmodi interdicam, sitis exspoliantes vos veterem hominem, id est habitum peccatorum 285 cum actibus suis. Quidam enim habitum deponunt peccati, qui quandoque cogente fragilitate in actum peccati labuntur. Non tamen resumentes habitum peccati, licet actum, quia post casum festinant ad poenitentiam. Exspoliantes vos veterem hominem, et induentes novum, id est habitum virtutum, eum scilicet qui renovatur quotidie crescens in novitate justitiae. Renovatur dico, tendens in agnitionem Dei, quia semper crescit in cognitione deitatis quantum in virtutibus ascendit. Renovatur, inquam, secundum imaginem, id est puritatem ejus qui creavit eum pro modo suo ei se conformando, ubi, id est in quo novo homine non est masculus et femina, id est nemo recipitur vel abjicitur propter sexum. Ubi etiam non est gentilis vel Judaeus, id est nil nocet esse gentilem, nil prodest fuisse Judaeum; gentilis et Judaeus dico generatione. Et quia quidam de Judaeis in gentilitatem, et quidam de gentibus transierunt in circumcisionem, ideo addit ubi non est circumcisio et praeputium, quia non plus prodest fuisse circumcisum quam esse praeputiatum. Ubi item non est Barbarus et Scytha, qui barbarior est barbaris. Ubi non est servus et liber; sic enim in corpore virtutum, servus suscipitur ut dominus. Substantiae enim nec nocent, nec prosunt in novo homine, quia omnis substantia creatura bona Dei est, sed qualitates, ut justitia, vel injustitia, quae a nobis superadduntur, hae vel prosunt vel impediunt. Gentilis et Judaeus ibi non sunt, sed Christus, id est virtus veniens ex Christo, est omnia, id est omnis perfectio. Et ita quod in omnibus, id est in singulis, sit omnia.
25.3.4
Et quando quidem novus homo induendus est, ergo induite vos membra novi hominis. Induite dicit et secundum decorem, quia nuditate peccati deturpati eramus et secundum depulsionem frigoris iniquitatis, Induite, inquam, vos, sicut electi Dei, id est, quos Deus ab aeterno et in tempore per ministros ad fidem vocando elegit. Electi dico et sancti, id est positione virtutum in bono sanciti, et in utroque, id est in electione et sanctificatione dilecti induite vos misericordiam. Et ad majorem incitationem expressius ait: Viscera misericordiae, ut in ipsis visceribus redundet pia affectio. Induite vos etiam cum misericordia animi hoc membrum novi hominis, scilicet benignitatem largiendi, et humilitatem in verbo et incessu, et modestiam, id est temperantiam in omnibus, et patientiam, si adversa incumbunt. Supportantes vos invicem, id est alternis orationibus et jejuniis alter alterius onera portando. Et si quis vestrum habet querelam, id est justam repetitionem cujuslibet rei, adversus aliquem fratrem, donantes vobismetipsis invicem, nec ut pretium relaxetis, et minus solito diligatis, sed sicut Dominus donavit vobis, debitum dimittendo, et dilectionem superaddendo, ita et vos condonate vobis invicem. Patientiam, etc., induite; super haec autem omnia, id est superiorem et digniorem his omnibus, habete charitatem. Vel ita: Super haec, id est magis laborate ad habendam charitatem quam ad praemissa. Quod, scilicet, habere charitatem est vinculum, id est colligamentum perfectionis, id est caeterarum virtutum quae perfectum faciunt. Omnes enim virtutes congregatae sine charitate, sunt quasi pulvis dissolutus, qui facile ad impulsionem venti( quia sine caemento fuit) dispergitur. Sic enim virtutes sine caemento charitatis congregatae facile cedunt cuilibet tentationi. Et ut in charitate perfecti sitis, pax, id est exterior concordia, pax dico Christi, id est quam Christus in mundo habuit, et habendam docuit, sit in vobis, ita quod in cordibus vestris, non coactione, sed ex voluntate pacem habeatis ad omnes, et ita sit in cordibus quod ibi exsultet, id est de quotidiano gaudeat incremento. In qua, id est ad quam, pacem habendam vocati estis a Deo in uno corpore, id est non tantum ut ad unitatem corporis veniatis, sed ut in illa unitate permaneatis. Pax sit in cordibus vestris. Et vos estote grati, id est gratias 286 semper agentes Deo de collatis vobis beneficiis. Grati dico, docentes et commonentes vosmetipsos.
25.3.5
Sed in quo docere et commonere se debeant praemittit, dicens: Ut possitis vos docere et commonere, verbum, id est doctrina, Christi, id est vel de Christo, vel quam Christus docuit, habitet continue in vobis. Et ita quod abundanter, id est abundantiam habeatis in omni sapientia, id est in omni genere intellectus historici, moralis et allegorici, docentes vosmetipsos, studendo in Scripturis, et bene docti commonentes alter alterum. Plurimum enim valet exhortatio, etiam in rebus quas bene scimus. Docentes et commonentes dico in psalmis, in quibus bona moralitas continetur; et in hymnis, in quibus laus Dei, vel sanctorum ad gloriam Dei refertur; et in canticis spiritualibus, id est de spiritualium bonorum gaudio agentibus. Nec solum docentes et commonentes, sed etiam cantantes Deo, id est ad gloriam Dei, non solum in labiis, sed etiam in cordibus vestris. Cantantes dico in gratia, id est in consideratione gratiae Dei, qua peccata condonans vos justificavit. Ut paucis absolvam quid vobis faciendum sit: Omne quodcunque facitis in verbo, aut in opere, haec et omnia seu in habitu, seu in cogitatione, facite in nomine, id est ad honorem, Domini nostri Jesu Christi. Vel aliter: Omne quodcunque facitis in verbo, aut in opere, ita quod sit omne, id est perfectum, non pro laude hominum factum, facite in nomine Domini nostri Jesu Christi. Vos dico, semper agentes gratias Deo et Patri, per ipsum Christum, per quem omnia bona vobis contulit. Actio enim gratiarum plurimum valet ad impetrandum.
25.3.6
Postquam in communi Ecclesiam admonuit, separatim instruit sexus, aetates, conditiones, dicens: Invicem vos supportate, sed vos, mulieres, amplius quam caeteri estote subditae viris vestris, sicut oportet. Opportunum enim est mulierem subditam esse viro. Subditae tamen in Domino, id est secundum Dominum. Si enim volunt vos supponere adulteris, in hoc nolite subdi. Vos autem, viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Nimia enim austeritas quandoque peccatum generat. Et vos, filii, obedite parentibus per omnia, ita tamen quod in Domino, non in cultura idoli vel homicidio. Obedire dico, quia hoc, scilicet obedire parenti, placitum est Deo. Et vos, patres, nolite provocare ad iracundiam filios vestros, ut non fiant pusillo, id est modico, animo, in patiendo, et percussi a vobis, repercutiant vos. Et vos, servi, obedite per omnia dominis, etiam carnalibus, non servientes illis ad oculum, id est quandiu estis in oculis eorum, quasi per hanc servitutem placeatis hominibus tantum, sed in simplicitate cordis servite illis, timentes in hoc Dominum Deum qui pro peccato vestro vel parentum, vos servos constituit, ut de filiis Cham legimus. Nec objiciatis quod domini male retribuunt vobis, scientes quod vos accipietis a Domino Deo retributionem haereditatis, id est haereditatem retributam vobis, quia jugum impositum vobis a Deo patienter sustinuistis. Et cum dicam mulieres subditas esse, viros diligere, filios obedire, servos servire, in omnibus his servite Domino Christo, ne, propter obsequium hominis, contemnatis Deum. Vos, servi, sic operamini, quia quicunque facit injuriam, sive sit servus, sive sit dominus, recipiet id quod inique gessit, id est mercedem iniquitatis in futuro. Ideo dico quicunque injuriam facit, quia apud Deum non est acceptio personarum, ut hic acceptus sit, quia liber; ille projectus, quia servus.
25.4.1
EPISTOLA AD COLOSSENSES CAPUT IV.
25.4.1
« Domini, quod justum est et aequum servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo. Orationi instate[ instantes], vigilantes in ea in gratiarum actione, orantes simul et pro 287 nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, ad loquendum mysterium Christi( propter quod etiam vinctus sum), ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater et fidelis minister, et conservus in Domino, quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui est ex vobis. Omnia quae hic aguntur nota faciet vobis. Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata. Si venerit ad vos, excipite illum. Et Jesus, qui dicitur Justus, qui sunt ex circumcisione. Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Jesu Christi, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei. Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli. Salutat vos Lucas, medicus charissimus, et Demas. Salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham, et quae in domo ejus est ecclesiam. Et cum lecta fuerit apud vos Epistola haec, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur. Et dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.» EXPOSITIO.
25.4.2
Servi, obedite dominis, et vos, domini, praestate servis quod justum est, et secundum quod merentur, et quod est aequum, id est ut pensetis eos aeque homines esse sicut vos, scientes quoniam servi et vos domini habetis eumdem Dominum in coelo. Admonitis his personis, iterum ad publicam instructionem Ecclesiae revertitur, dicens: Vos, servi et domini, sic vicissim agite: Universa autem ecclesia, instate orationi vigilantes, vel nocturnis vigiliis, vel studiosi in ea vigilantes semper in actione gratiarum, orantes, simul etiam pro nobis, quando oratis pro vobis. Vel simul, id est tota ecclesia pro me communem orationem faciat, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, id est labia per quae egreditur sermo. Aperiat dico ad loquendum mysterium Christi, id est salutem gentium, quae usque ad Christum sub mysterio latuit. Aperiret Deus sibi os, si sermo ejus auditoribus fuerit gratiosus. Quia propter compositiones verborum, propter subtilitates sententiarum, nunquam os erit apertum, nisi Spiritus operetur in cordibus auditorum, propter quod, id est quia, loquor mysterium Christi, post multas afflictiones, etiam nunc vinctus sum ad loquendum, ita ut ego manifestem illud mysterium, ita sicut oportet me loqui pro loco, tempore ac capacitate auditorum. Et sicut ego loquor verbum Christi, ita et vos praedicate. Ambulate ad eos qui foris sunt, id est ad infideles. Ambulate dico in sapientia, id est in omni discretione praedicando. Vos dico redimentes tempus, id est comparantes vobis opportunitatem ambulandi in sapientia. Hoc esset redimere tempus, si vocarent ad coenam, et captarent ibi benevolentiam, ut sic ad id quod vellent, facilius inducerent. Ut in sapientia ambuletis, sermo vester semper sit in gratia, id est gratiosus auditoribus, et ex eo, quod sit conditus sale, id est contemperatus sapienti discretione. Vel ita: Sermo vester sit conditus sale, ita quod semper sit in gratia, id est in commendatione gratiae Dei, et nunquam in lege. Ita conditus sale, ut sciatis quomodo oporteat vos respondere unicuique interroganti, pro simplicitate ejus vel prudentia. Sic vos de praemissis instruo; omnia autem quae circa me sunt, et vincula et caetera, nota faciet vobis Tychicus, charissimus frater et fidelis minister. Credite illi quia nihil praeter fidem ministrabit, et conservus in Domino, quia, sicut ego, sic 288 servit Domino in Evangelio, et patitur pro eo. Quem Tychicum misi ad vos, ad hoc manifestandum, et ad ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et ego per eum, et consoletur corda vestra, desolata pro vinculis meis. Nota faciet Tychicus, cum Onesimo charissimo et fideli fratre; audite eum, quia natus est ex vobis. Hi duo facient vobis nota omnia quae hic aguntur. Ideo commendavit eos, ut crederent illis, sicut et sibi. Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, qui, sicut ego, pro Evangelio in vinculis captivatur. Salutat vos etiam Marcus, consobrinus Barnabae. De quo utroque non recipiendo accepistis mandata a me. Sed si uterque modo venerit ad vos, excipite illum, utrumque reconciliatos mihi. Hic Marcus nolens obedire Paulo in quadam legatione divisus est ab illo; Barnabas autem, amore carnali nimium ductus, abiit cum Marco. Paulus vero ne quid extra fidem praedicarent segregati ab illo, scripsit Ecclesiis ne audirent eos qui modo correcti, erant cum Paulo; et ideo de eis excipiendis iterum scripsit. Salutat vos etiam Jesus, qui dicitur Justus, testimonium justitiae habens ab omnibus. Qui Marcus, Barnabas, Jesus, sunt ex circumcisione, et hi soli ex circumcisione sunt adjutores mei, in praedicando regno Dei. Qui etiam fuerunt mihi solatio in vinculis. Salutat vos Epaphras, qui est natus ex vobis. Ille dico servus Christi Jesu, et sollicitus pro vobis in orationibus, semper habitis. Pro vobis, inquam, ut stetis perfecti in eo quod accepistis, non ut aliud accipiatis. Et ut stetis pleni in omni voluntate, id est plenarie cognoscentes omnem voluntatem Dei. Vere sollicitus pro vobis; nam ego perhibeo illi testimonium, quod habet multum laborem, vigilando, orando pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciae, et qui sunt Hierapoli. Vicinae Ecclesiae erant Colossensibus. Salutat vos Lucas, medicus charissimus. Hic fuit evangelista. Et Demas vos salutat. Salutate fratres qui sunt Laodiciae. Salutate etiam Nympham illam matronam, et ecclesiam quae est in domo ejus. Haec solita erat ministrare praedicatoribus, et timebat Paulus ne seducta ministraret illis pseudo. Et cum fuerit lecta apud vos haec Epistola, facite ut etiam legatur in Ecclesia Laodicensium, et ut vos legatis eam quae est Laodicensium. Et dicite Archippo, episcopo vestro, qui, quia contemptus est a vobis, ab officio cessavit, dicite illi: Vide, id est provide, age ministerium quod accepisti in Domino, ut impleas illud, quia modo correcti parati sumus obedire tibi. Dignum est enim ut quem contemptus vester deposuit, obedientia vestra restituat. Hic Archippus, iratus quia audierant contra se illos pseudo, dixerat se non amplius episcopaturum eis. Salutatio scripta mea manu; mea dico non notarii, sed mea Pauli. Praemittit quiddam salutationi. Estote memores vinculorum meorum, ut vel mihi ministretis in vinculis. Vel, ut exemplo meo pro Christo patiamini. Salutatio haec est: Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
26.1
IN EPISTOLAM PRIMAM AD THESSALONICENSES. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM PRIMAM AD THESSALONICENSES.
26.1
Thessalonicenses sunt Macedones. Hi in Christo Jesu accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, etiam in persecutione civium suorum. Praeterea nec receperunt falsos apostolos, nec ea quae a falsis apostolis dicebantur. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab Athenis per Tychicum diaconem, et Onesimum acolythum.
27
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
27
Thessalonicenses sunt in Macedonia. Hi, audito verbo fidei a Paulo, crediderunt, accepta multa gratia in ipso exordio fidei. Sed Paulo reverso ab eis, quidam( sicut ab eo acceperant) imitatores Pauli perstiterunt in bono; quidam autem eorum paulatim corrupti sunt, labentes in 289 foveam fornicationis. Coeperunt etiam esse otiosi, laborare nolentes, et curiosi, rumores urbis multo studio perquirentes. Errantes etiam dubitando de resurrectione mortuorum. Quare etiam se supra modum affligebant in morte amicorum, putantes eos non amplius resurrecturos. Cum autem duae partes eorum essent, altera directo itinere Pauli incedens; altera, sicut dictum est, a via veritatis aberrans, Paulus ab Athenis Timotheum ad eos direxit. Quo reverso, ubi Paulus quorumdam fidem, aliorum errorem per Timotheum certus cognovit, scribit illis hanc Epistolam, in qua utramque partem eorum, perfectos scilicet et errantes, habet materiam: bonos de perfectione fidei collaudando, et ad incrementum bonorum, quae coeperunt adhortando; errantes a curiositate, otio, fornicatione, et a dubitatione habita de futura resurrectione congruis rationibus retrahendo. In qua re aperta satis est ejus intentio, scilicet ut boni de incremento laborent; alii, dimisso errore, bonorum perfectioni fide et opere se conforment.
28.1.1
EPISTOLA I AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM.
28.1.1
« Paulus, et Silvanus et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium, in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratia vobis et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae, et laboris, et charitatis et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum, scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram, quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus sancti, ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de coelis( quem suscitavit ex mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.» EXPOSITIO.
28.1.2
Paulus, etc. Sicut moris ejus est, salutationem praemittit, dicens: Paulus, et Silvanus, et Timotheus; Sylvanum secum in salutatione ponit, quia in conversione eorum secum collaboravit, auctoritatem habens apud ipsos. Timotheum ideo, quia ex consilio Timothei qui ab eis reversus fuerat, hanc eis Paulus scribit Epistolam. Ideo etiam Timotheum ponit, ut noverint nihil eorum quae fiunt apud eos latere Paulum. Paulus et Silvanus et Timotheus scribunt Ecclesiae Thessalonicensium. Ecclesiae dico existenti in Deo Patre, et Domino Jesu Christo, id est hoc quod est Ecclesia, habet a Deo Patre et Jesu Christo. Perseveret itaque in fide ipsius, a quo jam nomen accepit electionis. Hoc, inquam, scribunt, gratia vobis et pax. In primis partem eorum quae fidei integritatem servaverat, alloquitur; fidem eorum magnificans, et gratias illis in principio fidei concessas, ut per laudem Apostoli, animentur in melius, dicens: Audientes fructum fidei vestrae, agimus gratias Deo, nec raro sed semper, et pro omnibus vestris, qui in eo quod vobis tradidi, perseverastis. Agimus gratias, facientes memoriam, id est Deum memorem vestri in orationibus nostris, habitis sine intermissione quia et jugis est oratio, et in nullo vos praetermitto. Unde 290 gratias agat, subdit: Gratias agimus memores operis fidei vestrae. Cum multa sint opera fidei, hoc praecipuum[ principium] fides habet confiteri quod credit. Hi autem in conspectu persecutorum non formidabant Christum confiteri. Memores etiam laboris vestri. Hi enim pauperati ab infidelibus, laborabant unde viverent. Memores etiam charitatis vestrae. Adeo enim proximos diligebant ut illis otiosis fructum laborum suorum communicarent. Memores etiam sustinentiae vestrae. Multa enim patiebantur ab infidelibus. Sustinentiae dico spei, id est speratae rei. Res enim quam speratis, tantam patientiam operatur in vobis. Spei dico Domini nostri Jesu Christi. Ad Christum enim pertinet impletio hujus spei, habitae ante Deum et Patrem nostrum. Sic enim confidenter sperabant, ac si jam Deum prae oculis haberent.
28.1.3
Commendata fide et charitate eorum, dicit magis miras gratias Deum contulisse illis in initio fidei quam aliis Ecclesiis. Et haec dicit ad incitationem eorum, facientes memoriam vestri in orationibus nostris, scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram, id est quos quia dilexit, elegit. Et iterum post electionem amplius dilexit, ideo dilecti praeposuit electioni, ut ostenderet bona eorum esse ex dilectione Dei. Scientes dico electionem vestram, hanc, scilicet, quod Evangelium nostrum non fuit ad vos tantummodo in sermone, ut scilicet sola verba fierent in vestra conversione; sed fuit in virtute miraculorum, et in Spiritu sancto. In ipsa enim acceptione fidei multas gratias habuistis; et ita in virtute et in Spiritu, ut in multa plenitudine et miraculorum et gratiarum spiritualium. Sic ista, scilicet et virtutes miraculorum et gratias Spiritus sancti fuisse in vobis scimus, sicut vos scitis hoc visibile de nobis quales, id est quam vehementer tribulati fuerimus in vobis; et hoc propter vosipsos lucrandos, non propter aliud commodum. Sic fuit ad vos Evangelium nostrum, et vos statim facti estis nostri imitatores, et quia nostri, ideo imitatores Dei, quem gloriosum est imitari. Imitatores dico in multa tribulatione tolerata, excipientes, id est in excipiendo, verbum; ut primum enim accepistis verbum fidei, statim cum fide incoepistis pati. Tribulatione dico accepta non invita, sed cum gaudio Spiritus sancti, quia affluentia gratiarum, quae erat in vobis, faciebat vos gaudere in tribulationibus. Fuistis nostri imitatores, ita ut facti sitis forma patientiae omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia, qui prius vobis crediderunt. Videntes enim vos praecedere illos ad coronam, laudabant fidei vestrae velocitatem, accusando suam tarditatem. Illis utique facti estis forma; sermo enim Domini diffamatus est a vobis, id est notificatus exemplo vestro, non solum in Macedonia et Achaia, sed etiam in omni loco adjacente illis. Nec solum sermo Domini, sed etiam fides vestra plurimum profecta est, quae fides est ad Deum, id est gloria mundi spreta, Deum solum desiderat. Ita est profecta ut non sit nobis necesse loqui quidquam de introitu nostro ad vos, vel de conversione vestra. Ideo non est necesse quidquam loqui, quia ipsi eidem annuntiant de vobis, id est ad gloriam vestrae fidei, qualem, id est quam difficilem, introitum habuerimus ad vos. Multa enim passi sumus in veniendo et apud vos, propter quae tamen non sprevistis verbum ex me. Annuntiant etiam de vobis, id est quam perfecte conversi estis ad Deum a simulacris. In quibus, simulatio tantum, nulla veritas. Conversi dico non tantum credere, sed etiam servire Deo vivo, id est aeterno qui vitam aeternitatis daturus est vobis. Deo vivo et vero, id est in quo veritas, sicut in idolo simulatio. Nec quoquomodo servire, sed etiam conversi estis exspectare Filium ejus, venturum de coelis ad judicium. Adeo enim bene agendo securi sunt, ut gaudeant occurrere judici, non formidantes poenam, sed de praemio securi. Quem Filium Deus suscitavit ex mortuis factum nobis Jesum, id est Salvatorem, 291 cujus suscitatio nostram operatur resurrectionem; qui Filius eripuit nos ab ira, id est ab ultione, ventura impiis. Eripuit utique in baptismo dimittens peccata.
28.2.1
EPISTOLA I AD THESSALONICENSES. CAPUT II.
28.2.1
« Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi multa, et contumeliis affecti( sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium; ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis; neque in occasione avaritiae, Deus testis est; nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possemus vobis oneri esse, ut Christi apostoli. Sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus quam sancte et juste et sine querela vobis qui credidistis, affuimus, sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum( tanquam pater filios suos) deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam, cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis qui credidistis[ al. add. in ipsum]. Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis, qui et Dominum occiderunt Jesum et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui ut salvi fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio, quoniam voluimus venire ad vos. Ego quidem Paulus et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas. Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? Vos enim estis gloria nostra et gaudium.» EXPOSITIO.
28.2.2
Dicendo superius qualem introitum et quales fratres, bis significaverat vobis difficultatem introitus sui; quam, quia exsecutus non fuerat, modo satis callide inserit, dicens: Non oportet me dicere qualem introitum habuimus ad vos: nam, vos ipsi fratres, satis scitis introitum nostrum ad vos, quia, id est quod, non fuit inanis, id est inutilis. Inanis esset si pro rebus mundi pateretur, vel si pati resurgeret, vel, si in eis fructum fidei non faceret. Non fuit inanis, sed ante, id est in veniendo, passi sumus in Philippis acerbitatem tribulationis, et etiam affecti contumeliis, id est afflicti opprobriosis verbis. Passi et affecti dico sicut vos ipsi scitis. Nos, inquam, ita passi et affecti fuimus apud vos in multa sollicitudine, id est curiosi de domesticis rebus. In multa enim penuria eramus, et curiosi ne vos, videntes contemptum nostrum, contemneretis in nobis verbum Dei. Et licet in tanta sollicitudine essemus, tamen habuimus fiduciam loqui ad vos Evangelium Dei. Habuimus dico in Domino nostro; prae nimia enim difficultate vis humana in nobis deficiens compellebat nos Deum consulere. Ideo fiduciam habuimus quia exhortatio nostra facta ad vos non erat 292 de errore, id est de suasione erroris, ut docerem vos errare in fide, neque de immunditia, sicut illi Nicolaitae qui suadent mulieres omnibus esse communes. Neque exhortatio nostra est in dolo, id est in deceptione. Posset enim esse neque de errore, neque de immunditia, et tamen in dolo, si intenderet accipere ab eis. Non fuit in dolo, sed sicut probati, id est probabiliter sumus inspecti a Deo, ut ab illo crederetur nobis Evangelium. Sicut probati sumus, ita loquimur, id est non minus in nobis Deus invenit quam se inventurum praevidit. Loquimur dico, non solum non placentes, sed nec etiam facti quasi placentes hominibus, sed quaerentes placere Deo, qui probat corda nostra, id est cui etiam aperta est nostra voluntas.
28.2.3
Vere non quasi placentes hominibus, neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut vos scitis, et vos in testes appello. Neque fuimus in sermone avaritiae; nec etiam in occasione ut saltem suspicari posset de nobis; et Deus inde testis est. Et non fuimus quaerentes gloriam ab hominibus, quia neque a vobis, neque ab aliis. Non fuimus in occasione avaritiae, cum, id est quamvis, possimus vobis esse oneri, accipiendo temporalia a vobis ut apostoli Christi. Non quaerentes gloriam, sed facti sumus parvuli in medio, id est humiles in communitate vestrum. Nullus enim fuit cui non condescenderim. Parvuli dico, tanquam nutrix condescendens parvulo, et multa sustinens ab illo. Nec nutrix conducta pretio, sed si foveat proprios filios, quibus ex dilectione sola parvula sit; nihil ibi quaerens praeter filios Tanquam nutrix filios ita desiderantes vos, non res vestras cupide, volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam, si oporteret, animas vestras. Ideo quoniam facti estis nobis charissimi, facti sumus utique parvuli tanquam nutrix. Vos enim, fratres, memores estis laboris nostri et fatigationis: posset enim laborare non usque ad fatigationem, sed plerumque a Deo laborabat ut magis defessus desisteret quam voluntarius. Bene dico laboris et fatigationis; nos enim praedicavimus in vobis Evangelium Dei, operantes nocte ac die, quantum diei residuum erat a praedicatione et oratione. Ideo sic operantes, ne quem vestrum gravaremus; et quod ita fecerim, vos estis testes et Deus quam sancte in me, et quam juste ad proximum, et sine querela, id est innocenter, sine omni malo, fuimus vobis qui credidistis. Quia sancte et juste fuimus vobis, sic notum habetis sicut scitis hoc, qualiter testificati sumus unumquemque vestrum, deprecantes vos et consolantes tribulatos tanquam pater consolaretur filios suos.
28.2.4
Testificati sumus ut ambularetis digne Deo, id est ut essetis digni habere Deum. Vel, ut dignum sit Deum habitare in vobis: qui Deus vocavit vos in suum regnum, id est ad hoc ut modo regnaret in vobis, qui prius eratis regnum diaboli, et in habendam gloriam in futuro. Et quia in regnum Dei vocati estis, ideo nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam, cum a nobis accepissetis verbum auditus, id est ex solo auditu exciperetis verbum Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed sicut verbum Dei( quod verum est), qui Deus operatur in vobis quotidie qui credidistis. Et vere operatur in vobis. Nam vos, fratres, facti estis imitatores Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea; quae sunt dico in Christo Jesu. Imitatores in hoc, quia passi estis eadem et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi passi sunt a Judaeis. Qui Judaei non mirum si persequuntur eos, quia occiderunt Dominum Jesum et prophetas. Nos etiam persecuti sunt, in quo utique non placent Deo, licet persequendo nos, arbitrentur obsequium se praestare Deo. Qui etiam Judaei adversantur omnibus hominibus, id est utilitati omnium hominum, prohibentes nos loqui gentibus, ut salvae fiant. Prohibentes ideo ut semper impleant peccata sua, donec juste et sufficienter probati sint, et 293 impii ad cumulum damnationis veniunt. Ideo sic prohibent quia ira, id est excaecatio, Dei venit super illos usque in finem, quando Deus auferet velamen de cordibus eorum, et tunc reliquiae salvae fient. Vel, usque in finem, id est ad mortem, quando tradentur perpetuo igni. Et quia vos eadem passi estis, ideo, fratres, nos desolati a vobis, causa enim desolationis nostrae veniebat a nobis, non quia plangeremus casum, sed quia timebamus: desolati dico ad tempus, id est ex quo Timotheum ad vos misimus, donec per eumdem constantiam vestram audivimus; ubi ait ad tempus, innuit eos non peccasse: desolati dico remoto ore, id est sermone nostro a vobis, et aspectu remoto: non tamen remoto corde abundantius, quam prius festinavimus videre faciem vestram cum multo desiderio. Bene dico cum desiderio, quoniam voluimus venire ad vos, et in ipso itinere jam eramus. Ego quidem Paulus, quidquid alii formidarent, et semel et iterum venire volui; sed Satanas impedivit nos. Satanas ideo, ut, remota consolatione magistri, facilius vos pervertere posset. Deus ideo hoc consensit, ut vos de tentatione superata gloriosiores haberet; ideo Satanas impedivit, quia vos estis spes nostra, etc. Vel ita: Ideo venire voluimus, quia quae est nostra spes habenda in futuro, aut quod est gaudium tunc iterum mihi paratum, aut corona gloriae, id est gaudium illud non erit mediocre, sed corona gloriae, id est, corona gloriosa: dico quod est gaudium et corona mea? Sed nonne vos estis per puritatem vitae positi nunc ante Dominum nostrum Jesum? Estis dico corona praeparata mihi in adventu ejus. Vere tunc eritis gaudium mihi et corona, quia etiam jam, ubi carne pressus, minus intelligo, estis vos gloria nostra et gaudium.
28.3.1
EPISTOLA I AD THESSALONICENSES. CAPUT III.
28.3.1
« Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis[ al., solos]; et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelium Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, ut nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis. Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is quis tentat, et inanis fiat labor noster. Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos; ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per fidem vestram, quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. Quam enim gratiarum actionem possimus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Dominum Deum nostrum, nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae? Ipse autem Deus et Pater noster, et Dominus Jesus Christus[ al. deest Christus] dirigat viam nostram ad vos. Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis ad confirmanda corda vestra sine querela, in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.» EXPOSITIO.
28.3.2
Propter quod quia eadem passi estis, et quia nos desolati sumus a vobis, et quia vos estis gaudium, et corona nostra, propter hoc non sustinentes amplius, sustinentes ideo ait quia, donec per Timotheum 294 consolatus eos est, et per eumdem quomodo in fide starent accepit, quasi grave pondus timens casum eorum sustinuit. Non sustinentes amplius, placuit nobis, mihi et Silvano, remanere Athenis, solis, id est ita ut soli essemus a solatio Timothei, qui necessarius erat nobis. Hic significat ab Athenis hanc se direxisse Epistolam. Remansimus Athenis, et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelium Christi. Commendo eum vobis, ipsum audite. Misimus, inquam, ad confirmandos vos, ut in melius proficeretis. Confirmandos et exhortandos dico pro fide vestra custodienda, ne erret vel deficiat. Confirmandos dico, ut nemo vestrum moveatur in tribulationibus istis, quas et vos patimini et nos patimur. Ubi ait: Nemo moveatur, innuit eos nondum motos, et se nolle saltem unum a fide moveri. Nec debetis moveri; ipsi enim bene scitis, quod nos et vos positi sumus in hoc ut adversa patiamur. Scitis utique. Nam cum apud vos essemus, praedicabamus vobis nos esse passuros tribulationes, sicut utique pro dicto meo factum est, et vos bene scitis esse factum. Propterea, id est quia, passus sum tribulationes, ne tribulatio magistri causa esset defectus vestri, ego non amplius sustinens, misi ad cognoscendum fidem vestram, ut per legatum fidem vestram cognoscerem. Misi ideo, ne forte tentaverit vos is qui tentat, id est, cujus officium est tentare: et ne sic labor noster fiat inanis vobis, succumbentibus tentationi. Olim misi: nunc autem Timotheo a vobis veniente ad nos, et eo annuntiante nobis fidem quam firmiter tenetis, et charitatem vestram, qua omnes nos diligere probatis: annuntiante etiam quia, id est quod, habetis memoriam nostri bonam, sicut debetis: desiderantes semper videre nos, sicut nos quoque desideramus videre vos: illo hoc annuntiante, consolati sumus, fratres, in vobis. Ideo, id est pro eo quod sic annuntiante de vobis, et non propter aliud; posset enim hoc ipsi annuntiari, et pro alio consolari: consolati sumus in vobis per fidem, id est propter fidem vestram firmiter stantem. Vel, per fidem vestram juro me consolatum esse, quam diligens non pejerarem. Consolati dico in omni necessitate, id est penuria: et in omni tribulatione nostra, quam a persecutoribus patior: quia nec etiam afflictio mea potest gaudium perturbare quod habeo de vestra firmitate. Ideo dico nos consolatos: quoniam nunc etiam in tribulatione et penuria vivimus, id est in gaudio nos vivere credimus: si vos statis in Domino, quod utique verum est, quia statis. Illud si approbativum est.
28.3.3
Merito ideo vivimus: quia quam actionem gratiarum possumus retribuere Deo pro vobis: in fide et charitate manentibus. Possumus dico nos positi in omni gaudio, quo gaudemus propter vos, existentes ante Deum nostrum. Vel, gaudemus ante Deum nostrum propter vos: placet enim in conspectu Dei, quod oblitus meae tribulationis, congaudeo bonis vestris. Retribuere ideo dicit, quia bona quae Deus tribuit Ecclesiis Pauli, Paulus annumerat collata esse sibi. Gaudemus non solum gratias agentes: sed etiam orantes nocte et die abundantius, quam prius nondum audita perfectione vestra: orantes hoc, ut videamus faciem vestram: et praesentes ea compleamus in vobis quae adhuc desunt fidei vestrae. Paulus cum primum tradidit illis fidem, quia adhuc simplices erant, non sufficientes capere mysteria Dei, secundum ea quae fidei necessaria erant, eos initiavit: sed quia modo perfecti sunt, si modo esset apud eos, aperiret Scripturas et mysteria Dei: quae sicut prius superflua essent eorum simplicitati, sic modo deerant eorum perfectioni. Oramus videre faciem vestram: ipse autem Deus et pater noster, et Dominus Christus dirigat viam nostram, id est faciat directum iter nostrum ad vos. Sive autem veniam, sive non veniam, Dominus semper multiplicet vos secundum augmentum membrorum: et faciat abundare charitatem vestram in invicem: quod omnes vicissim diligatis vos in Ecclesia: et in omnes, id est etiam ad infideles, transeat charitas vestra. 295 Faciat abundare, quemadmodum et nos abundamus charitate in vobis. Abundare dico, ad confirmanda corda vestra, ut voluntas vestra in omni bono sit confirmata. Confirmanda dico, sine querela, ut nulla sit ibi injustitia, et confirmanda in sanctitate, ut in bonis sanciti sitis et confirmati. Sanctitate dico, habita ante Deum et Patrem nostrum, id est in beneplacito Dei Patris. Corda dico sic confirmanda in adventu, id est in consideratione adventus Domini nostri Jesu Christi. Qui enim bene semper memor erit adventus Christi ad judicium, timebit peccando provocare eum. Vel ita: Confirmanda in adventu, id est usque in adventum Domini nostri Jesu Christi. Christi dico venturi cum omnibus sanctis suis, qui cum eo judicaturi sunt mundum. Vel, confirmanda cum omnibus sanctis ejus, ut sic confirmet et vos quemadmodum confirmavit sanctos suos. Amen, id est ita fiat, ut vos sic confirmemini.
28.4.1
EPISTOLA I AD THESSALONICENSES. CAPUT IV.
28.4.1
« De caetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum. Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum. Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis. De charitate autem fraternitatis non necesse habuimus scribere vobis. Ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Etenim illud facitis in omnes fratres, in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis, et vestrum negotium agatis; et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo[ al., Domino] in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.» EXPOSITIO.
28.4.2
Hucusque partem perfectorum collaudavit, et ad incrementum perfectionis adhortatus est. Nunc incipit instruere partem illam, quae videbatur corrumpi fornicatione, curiositate, otio, et de resurrectione dubitando, dicens: Vos perfectos sic laudo, et ad incrementum invito. De caetero ergo, fratres, id est ad alteram partem agens, rogamus vos quasi rem debitam, et obsecramus mitius agentes, dum precamur quod imperare licet: obsecramus, inquam, in Domino Jesu, si de illo gaudere vultis, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo; ambulare dicitur, in his quae ex dilectione sine quibus homo nequit salvari; placere in his quae ex dilectione homo superaddit, ut servare 296 virginitatem, nihil possidere in mundo; quae si non faceret, posset tamen salvari: oporteat ambulare, sicut credo, quod ambulatis, licet sic vos admoneam: rogamus et obsecramus, ut abundetis magis, ambulando et placendo admoniti a me, quam prius. Et debetis abundare; scitis enim quae, id est quam digna, praecepta dederim vobis per Dominum Jesum, sic instituentem mihi. Digna utique praecepta dedi vobis. Nam haec est voluntas Dei vestra sanctificatio, id est ut vos sanctificati sitis, remoto omni vitio a vobis. Haec est, inquam, vestra sanctificatio, ut vos abstineatis a fornicatione, ne corrumpatis uxorem proximi. Et ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere, id est suum corpus. Sicut enim miles in tabernaculo, sic spiritus in corpore militare debet Deo: manibus, ministrando pauperibus; pedibus, visitando infirmos, et similia, in caeteris membris. Possidere ideo dicit, quia corpus ita debet domari a spiritu ut possideatur quasi servus rationis, portans quodcunque imponitur sibi. Possidere dico in sanctificatione, ut fiat sanctum in habitatione virtutum, et possidere in honore, ut non inclinetur ad actum turpitudinis, et non in desiderio, ut saltem desideret turpem actum, nedum operetur. Desiderio dico quod est esse in passione. Gravis enim passio est animi vivere in desiderio carnis. Vivere in passione desiderii, sicut falsi Christiani, et gentes quae ignorant Deum, faciunt. Abstinete a fornicatione, et ab adulterio. Quod sic ait: Ne quis supergrediatur fratrem suum in ullo privato negotio cum uxore ejus habito, neque circumveniat in eodem. Supergredi esset, si violenter raperet alterius uxorem. Circumvenire, si seductione pretii vel precis subverteret uxorem proximi consentire sibi. Hanc sententiam non satis aperte innuunt verba libri, sed priora et sequentia hanc velle videntur. Vel illa priora mutantur. Abstinete a fornicatione cum meretricibus, ut sciat unusquisque vestrum possidere suum vas, id est suam uxorem quae corpus est viri in sanctificatione, id est, in munditia et in honore. Non in turpitudine, et non in passione desiderii, id est ne nimis carnaliter afficiatur circa uxorem, sicut gentes faciunt quae Deum ignorant. Illud quod sequitur non mutatur, ideo nemo circumveniat fratrem, etc., quoniam Dominus vindex est de his omnibus, tam de fornicatione, quam de adulterio, sicut praediximus vobis cum essemus apud vos, et testificati sumus testimoniis Scripturarum.
28.4.3
Vere Dominus vindex est de his; nam Deus non vocavit nos in immunditiam operandam, sed in sanctificationem habendam, et quia non in immunditiam, sed vocavit nos Deus in sanctificationem. Itaque qui spernit hoc cavere, scilicet a fornicatione et adulterio, non spernit hominem, sed Deum, qui vocat in sanctificationem: spernit etiam hospitem suum Spiritum sanctum. Quod sic ait: Qui Deus dedit Spiritum suum sanctum in nobis, quem si Deum spernitis, cum Deo spretum perditis. De fornicatione et adulterio sic vos instruimus; sed de charitate fraternitatis non habemus necesse scribere vobis, quia vosipsi didicistis a Deo vel interius inspirante, vel in Evangelio hoc docente, ut diligatis invicem, ubi ait:« Hoc est praeceptum meum,» etc. Ideo iterum non est necesse scribere vobis, quia vos fucitis illud praeceptum dilectionis in omnes fratres existentes in universa Macedonia. Sed licet non sit necesse ideo scribere vobis, tamen rogamus vos omnes, fratres, ut magis solito abundetis in charitate, et detis operam ut sitis quieti, non ita per urbem curiosi rumoribus inquirendis; et ut sitis quieti, agatis vestrum negotium, ne, contemptis propriis, aliena negotia curetis. In his verbis vitium curiositatis interdicit. Et ut sitis quieti, operemini manibus vestris, unde vobis habeatis, ne otiosi alienos labores illicite consumatis. Hic otiositatem prohibuit. Operemini dico, 297 sicut parentes praecepimus vobis. Operemini, quia praecepimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, id est in conspectu infidelium, ne habeant in quo possint detrahere vobis. Ideo etiam operemini, ut nullius aliquid desideretis, id est ut habentes de proprio labore res alterius non concupiscatis, quod egestas veniens ex otio desiderare compellit.
28.4.4
Nunc dubietatem quam de resurrectione habebant, congruis rationibus absolvit, dicens: De charitate non est necesse scribere vobis; sed de dormientibus nolumus vos ignorare, fratres. Dormientes vocat mortuos, ut ostendat tam facile Deum resuscitare mortuos quam facile est dormientem suscitari e somno. Ideo nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini immoderate super mortes propinquorum, sicut gentiles et etiam falsi Christiani, qui non habent spem resurrectionis futurae. Et de resurrectione desperantes sic contristari non debetis, quia, si credimus quod Jesus resurrexit, et ut veram ejus resurrectionem probet, praemittit: Jesus vere mortuus est et resurrexit; si hoc, inquam, credimus, ita et credere debemus quod eos qui, vivendo per Jesum, dormierunt per Jesum, id est vita quorum et mors in Jesu fuit, eos, inquam, adducet Deus cum eo, id est cum Jesu impassibiles, immortales in gloria. Falsam quorumdam opinionem, qui dicebant corpora in die illo adhuc integra posse resurgere, ea vero quae essent dissoluta in cineres, nunquam resurgere, destruit, dicens: Vere qui dormierunt adducentur cum Jesu; nam hoc dicimus vobis in verbo Domini. Deus enim hoc nobis revelavit, quia, id est quod, nos qui vivimus in adventu Domini, et qui residui sumus tot malis. Ponit se quasi futurum in die ultimo, ideo quia persecutio apostolorum et fidelium sub Antichristo futurorum, simili difficultate comparabitur. Unde idem alibi. Nos sumus« in quos fines saeculi devenerunt.» Nos, inquam, qui residui sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt in resurrectione qui ante nos dormierunt, ut Abraham et caeteros. In hoc versu utrumque fecit, et veritatem resurrectionis omnium approbavit, et de quibus dubitabant, eorum resurrectionem prius futuram esse ostendit.
28.4.5
Hic tamen notandum quod justorum resurrectionem solummodo approbat. Vere nos residui non praeveniemus priores, quoniam ipse Dominus Christus descendet de coelo in jussu et cum imperio, qui olim descendit in obedientia et humilitate; descendet etiam in voce archangeli. Sive hic, archangelus significet Christum propria voce insonaturum, sive alium angelum determinatum, non habemus quis illam vocem daturus sit ad quam resurgent mortui. In voce archangeli et in tuba Dei; vox enim illa erit quasi tuba, quae suos excitat, adversarios terret, sic vox illa invitabit sanctos ad palmam, impios deterrebit ad poenam. Sic, inquam, Jesus descendet, et tunc mortui qui jam diu sunt in Christo, ut Abraham et caeteri, surgent primi. Et deinde post illos nos qui vivimus, in tempore illo, et qui relinquimur tot persecutionibus Antichristi, simul rapiemur cum illis prioribus in nubibus. Nubes enim portabunt nos obviam Domino in aera, ubi de omnibus judicabit, et exinde erimus cum Domino semper nos electi. Erimus, inquam, sic, id est cum corporibus resumptis in incorruptione. Et quia ex his verbis approbata est vobis veritas resurrectionis, itaque consolamini invicem in verbis istis, id est alter alterum, dicentes: Vere resurgemus impassibiles, cum Domino erimus, etc.
28.5.1
EPISTOLA I AD THESSALONICENSES. CAPUT V.
28.5.1
« De temporibus autem et momentis non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint 298: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut et caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus: propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate, et propter opus illorum pacem habete cum eis. Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini in invicem et in omnes. Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu, in omnibus vobis. Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere. Omnia autem probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos. Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Fidelis est qui vocavit vos, qui etiam faciet. Fratres, orate pro nobis. Salutate fratres omnes in osculo sancto. Adjuro vos per Dominum, ut legatur Epistola haec omnibus sanctis fratribus. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.» EXPOSITIO.
28.5.2
Postquam resurrectionem corporum satis dilucide approbavit, subdit de illa ultima die, quae justis ad gloriam, impiis futura est ad poenam, ut terrore illius diei hi qui in peccato fornicationis, curiositatis et otii erant, resipiscant; desiderio futurae gloriae conformitati bonorum se inserant. Littera sic jungitur: De resurrectione mortuorum quia ignorabatis, scripsimus vobis; sed de temporibus futuris usque ad diem judicii, id est quot tempora, seu centum, seu mille anni futuri sint usque ad diem judicii: vel, de temporibus, id est, an aestate an hieme, an die, an nocte futurum sit judicium, et de momentis, id est qua hora diei vel noctis, aestatis an hiemis. De his utique, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ideo non indigetis, quia vosipsi diligenter, id est diligenti investigatione Scripturarum, scitis hoc quod nos inde scimus, id scilicet, quia dies Domini ita veniet sicut fur venit in nocte. Diem non ideo dicit, quod determinate sciat in die futurum judicium, sed ideo, quia tunc in illo judicio omnia erunt quasi in die, id est in aperta manifestatione quae prius fuerant occulta, domini dicit hunc esse diem, quia tunc incipient omnia fieri ex voluntate et imperio Domini, sed nunc fiunt in hoc mundo non ex voluntate Dei multa, sed fiunt ex permissione. Dies, inquam, Domini veniet ita sicut fur, ut magis occultus sit veniens in nocte. Fur quidem si in die veniat, facilius providere nobis possumus ab eo; sed si in nocte, nox ipsa opportunitatem ministrans adjuvat furis iniquitatem. Ideo dies ille venire dicitur sicut fur in nocte, quia, sicut quilibet dives, sero multa circumdatus opulentia, nocte interceptus a fure, in crastina se nudum invenit, sic illi qui in peccatis negligunt a die illo providere sibi, sero divites in mundanis, in crastino sublati de mundo invenientur nudi, perditis temporalibus, et aeternis mancipati incendiis. Dies Domini hic maxime intelligitur dies judicii; quae tamen dies Domini in morte uniuscujusque incipit.
28.5.3
299 Notandum etiam quod dies illa impiis quidem, nolentibus providere sibi, sicut fur in nocte veniet; sed justis semper vigilantibus, quacunque hora veniat, non venit sicut fur, quia potius tunc augebuntur quam in aliquo diminuantur. Vere ita veniet sicut fur, quia cum illi amatores mundi dixerint: Pax est nobis in praesentibus et securitas de futuro, tunc superveniet eis repentinus interitus, id est improvisa damnatio. Repentinus dico, sicut dolor habenti in utero repentinus supervenit. Non determinat quid in utero habeat, sed hoc esse dictum de praegnante muliere satis intelligitur. Et propter utrumque, praegnantis dolori comparavit, et quia ille dolor subitus est, nec scit praegnans determinare sibi horam certam, sed ubicunque intercepta fuerit, parit; et propter majorem angustiam hujus doloris, sic in illo die et improvisus veniet interitus et omni plenus angustia. Ne videretur hic interitus esse transitorius, sicut dolor praegnantis, subjungit: Superveniet quidem interitus, et non effugient impii illum interitum semper in eo perdurantes. Quia modo tanta asperitate verborum eos deterruit, in sequentibus demulcet eos dicens eos non esse quibus debeat hic interitus supervenire. Impii quidem non effugient repentinum interitum, sed vos, fratres, non estis in tenebris, id est in ignorantia et obscuritate peccati, ut illa dies comprehendat vos, tanquam fur. Comprehenderet eos si in peccatis impoenitentes inveniret. Vere non estis in tenebris. Nam vos omnes estis filii lucis, id est geniti in luce fidei, et estis filii diei, id est in bonis operibus generati, quia sicut lux praecedit, dies sequitur; sic fides prior est, opera bona sequuntur. Filii lucis et non estis filii tenebrarum, id est ignorantiae, et non filii noctis, id est densitatis peccatorum. Sicut enim tenebrae noctem praecedunt, sic prius ignorantia veritatis, et per ignorantiam venitur in densitatem peccati. Et quia filii lucis et diei sumus, non noctis et tenebrarum, igitur non dormiamus, id est non torpentes simus sicut infideles, et etiam falsi fideles; sed vigilemus, id est in bono operando studiosi simus et sobrii, id est non amore temporalium inebriati simus.
28.5.4
Debemus vigilare et sobrii esse, quia qui dormiunt, id est torpescunt, illi dormiunt nocte, id est propter noctem, id est densitatem peccatorum in quibus sunt, et qui sunt ebrii, amore temporalium, obliti coelestium, hi sunt ebrii nocte, id est propter noctem, id est( sicut dictum est) densitatem peccatorum. Qui ebrii sunt, nocte sunt ebrii, sed nos qui sumus non noctis sed diei, simus sobrii, id est non amore temporalium excaecati. Simus, inquam, sobrii, induti loricam fidei. Et bene fidem loricae comparavit, quia sicut in lorica multi hami sunt concatenati in unum, sic in fide multa sunt ad credendum necessaria, concatenata tamen in eamdem unitatem. Induti etiam loricam charitatis qua Deum diligamus et proximum, securi simus: et bene protecti fide et charitate ad omnem impetum hostium. Et induti galeam hanc, scilicet spem futurae salutis, ut sicut galea protegit caput, ita mens nostra spe futurae beatitudinis obvolvatur. Debemus sperare salutem, quoniam Deus non posuit nos in iram, id est in perditionem, sed posuit nos in praemissis, fide, charitate et spe, in acquisitionem salutis, id est ut per hoc acquiramus perpetuam salutem. Salutis dico habendae, per Dominum nostrum Jesum Christum. Ponit meritum Christi, quo istam salutem nobis promeruit, dicens: Qui Christus mortuus est pro nobis, ut nos vivamus simul cum illo in aeterna gloria. Sive vigilemus, id est sive vivi in adventu Christi inventi fuerimus, sive dormiamus, id est sive mortui inveniamur. Propter quod, id est quia fidem, charitatem et spem dedit nobis in acquisitionem salutis, ideo consolamini invicem eos qui noverunt haec, et aedificate alterutrum eos qui ignorant sicut credo quod vos etiam facitis.
28.5.5
Postquam partem perfectorum de fide et bono fidei satis collaudavit, alteram vero partem de correctione admonuit, 300 subditos et praelatos abhinc alternatim aedificat quomodo se contemperare debeant subditi praelatis, et e converso, dicens: Bonos de incremento laborare, errantes a peccatis declinare admoneo. Vos autem, fratres, qui subditi estis, rogamus ut noveritis eos qui laborant inter vos, id est, praelatos, qui jejunando, orando et docendo, de salute vestra laborant: noveritis dicit, ut in his quibus indigent, ministrent illis: qui laborant dico, et praesunt vobis in Domino sic disponente, et qui monent vos ad meliora; non solum ut noveritis, sed etiam ut abundantius habeatis illos in charitate quam soliti sitis. Et habete pacem, id est concordiam, cum eis, si vos acrius reprehendunt, propter opus illorum, id est scientes quia sic exigit opus ministerii illorum, ut vos aberrantes ad viam justitiae compellant. Subditos sic rogamus; vos autem, fratres, qui praelati estis, rogamus hoc, corripite asperiori correctione inquietos, id est curiosos vagantes per urbem, consolamini pusillanimes, pusillum animum in passione tribulationum habentes. Vel pusillanimes, id est pusillam confidentiam de misericordia Dei habendo, pro immanitate scelerum desperantes; suscipite infirmos, id est eos qui infirmae sunt fidei, de resurrectione desperantes, suscipite ad sanandam infirmitatem fidei, sicut medicus suscipit aegrotum. Et estote patientes ad omnes, et ad inquietos, et ad pusillanimes, et ad infirmos, ne, si contradicunt, conferatis ideo manus ad litigium. Dicerent illi: Patimur quidem illos, sed non ultra docebimus eos. Ad haec Paulus: Estote patientes, et in patiendo videte ne quis reddat alicui malum pro malo, subticentes verbum instructionis, licet prius impatienter auditum, sed semper sectamini id quod bonum est, id est utile ad instructionem Ecclesiae. Sectamini dico et invicem, id est inter vos in Ecclesia, et etiam transeundo in omnes, docendo etiam infideles. Et semper, sive pati oporteat, sive non, gaudete, et orate sine intermissione determinatarum horarum, ut certa tempora orationis non negligatis. Vel, orate sine intermissione, ut, sive dormiatis, sive vigiletis, semper oretis. Et, juxta hanc sententiam, dicunt sancti illum semper esse in oratione qui in nullo offendit, sed, sive vigilet, sive dormiat, semper ad Christum anhelat. Et in omnibus quaecunque facitis, vel dicitis, agite gratias Deo, sive incumbant adversa, sive demulceant vos prospera. Orate et agite gratias, quia voluntas Dei haec est in omnibus vobis: ut omnes oretis et agatis gratias. Est dico in Christo Jesu, id est in institutione Christi Jesu, cumque sit institutio Dei et voluntas, oportet orare, gratias agere. Quod ibi ait: Semper gaudete, etc., ad praelatos spectat; et ad subditos, omnes gaudete et orate. Vos autem, praelati, nolite exstinguere Spiritum, ut ea quae Spiritus sanctus ministraverit subditis, occultetis. Et vos, subditi nolite spernere prophetias, id est revelationes Scripturarum, factas vobis a praelatis. Et licet dicam nolite spernere, tamen omnia probate, id est probabiliter prius considerate, ne admistione falsitatis decipiamini. Et postquam probaveritis, tenete illud quod bonum, id est utile est, et abstinete vos non solum ab eo quod malum est, sed etiam ab omni specie mala, id est ab eo quod aliquam imaginem mali retinet, etiamsi malum sit. Ideo maxime dixit a specie mala, quia illi haeretici mutuabant voces fidei, ut per aequipollentias vocum, simplices traherent in errorem. Vos, praelati et subditi, facite quod potestis; ipse autem Deus pacis perficiat in vobis illud in quo deficitis, scilicet sanctificet vos per omnia, et in sanctificatione ab eo data vos conservet perseveranter. Quod ita ait: Sanctificet vos, et servetur integer, id est non corruptus aliqua tabe mali, spiritus vester, id est ratio vestra, ne velit consentire sensualitati, et anima, id est sensualitas, ne male suadeat rationi, et corpus servetur sine querela, ne polluatur opere cujuslibet turpitudinis. Servetur dico in, id est usque, adventum, vel in adventu, id est in consideratione adventus Domini nostri Jesu Christi. 301 Orate et caetera quae sequuntur facite, quia fidelis est Deus qui vos per gratiam vocavit, qui etiam faciet, id est in vobis consummabit, id ad quod vocati estis. Nos ita laboramus pro vobis, et, vos, fratres, orate pro nobis, et salutate omnes fratres ex dilectione nostra in osculo sancto, ut alter osculetur alterum.
29.1
IN EPISTOLAM SECUNDAM AD THESSALONICENSES. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM SECUNDAM AD THESSALONICENSES.
29.1
Ad Thessalonicenses secundam scribit Epistolam Apostolus, et notum facit eis de temporibus novissimis, et de adversarii dejectione. Scribit hanc Epistolam ab Athenis per Titum diaconum et Onesimum acolythum.
30
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
30
Hanc iterum Epistolam scribit Thessalonicensibus, ideo quia in praecedenti epistola ex verbis Pauli, ubi dixerat: nos qui vivimus rapiemur obviam Domino in aera, etc., sumpserant hanc suspicionem ut ipsis viventibus futurum putarent Antichristum diemque judicii. Unde et plurimum erant perterriti. Sed quia malum erat eos de falsitate terreri, judicavit Paulus ideo iterum scribere eis, ne si non determinaretur haec ambiguitas, dum post dies Pauli invenirent non contigisse quod Paulum putabant sic praedixisse, et in hoc et in omnibus quae docuerat, arguerent Paulum de mendacio, et sic a via veritatis, quam illis tradiderat, recederent. Praeterea aliud malum ex hac dubietate posset contingere ut si Satanas, videns illos credentes in proximo futurum judicium, ostenderet se in aere insignitum diademate, seque Christum venientem ad judicium asserens, falleret Thessalonicenses, de quibus pervertendis tanto amplius laborabat quanto eos perfectiores esse sciebat, vel, in somniis apparendo, eos in eodem ludificaret. Ideo etiam hanc iterum scripsit, quia illi curiosi et otiosi non ad imperium Pauli fuerant correcti. Scripsit iterum ideo, quia persecutiones ad patientiam quarum eos in priori armaverat, nondum defecerant; sed fortassis augmentatae fuerant. Haec tria, persecutiones, diem judicii, et illos incorrectos, materiam habuit, armando eos ad patienda omnia, ostendens justis gloriam qui tribulantur, eosque tribulantibus futuram damnationem. Determinans etiam certis et evidentibus signis futuram diem judicii. Illosque incorrectos praecipiens a communione Ecclesiae sequestrari, non tamen jam eis, sed scribens Ecclesiae de illis. Ea utique intentione sic agit ut qui patiuntur pro Christo perseverantes sint in patiendo, et qui territi erant propinquitatem putantes judicii, non terreantur de falsitate: et qui adhuc incorrecti fuerant, saltem erubescendo, se a communione aliorum projectos resipiscant. Salutationem praemittens ait:
31.1.1
EPISTOLA II AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM.
31.1.1
« Paulus et Silvanus et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide, et in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini, si tamen justum est apud Deum retribuere 302 tribulationem[ retributionem] his, qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus, in flamma ignis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. Qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis suae[ non hab. suae], et opus fidei in virtute, ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi.» EXPOSITIO.
31.1.2
Paulus, et Silvanus, et Timotheus scribunt Ecclesiae Thessalonicensium existenti in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Sicut totum in priori Epistola exposuimus, in primis collaudat eos de passionibus suis, supponendo gloriam eorum qui patiuntur, et poenam eorum qui passiones inferunt, sic eos armando ad patientiam, dicens: Gratias agere debemus Deo, id est non solum gratias agimus, sed semper debitores gratiarum sumus Deo pro vobis, quia fratres estis. Agere dico, ita ut dignum est: quia magna sunt dona Dei, et multa, oportet et magnas et multiplices agere gratias, ideo quoniam fides vestra supercrescit. Vel super hoc quod prius erat majorata. Vel super tribulationes crescit, quas omnes superat, et ideo agere gratias, quoniam abundavit charitas, id est dilectio uniuscujusque vestrum in invicem. Hoc tantum ad perfectos spectare intelligendum est. Ita supercrescit fides, abundat charitas ut etiam nos ipsi qui non gloriaremur de parva re in Ecclesiis Dei, gloriemur in vobis, id est in ostensione perfectionis vestrae. Glorior apud alias Ecclesias pro patientia vestra, qua pro Christo patimini omnia, et pro fide vestra in integritate, servata fide et patientia. Dico habita in omnibus persecutionibus vestris, quando de loco ad locum fugamini, et in tribulationibus, quando verberibus et opprobriis tribulamini, quas persecutiones et tribulationes vos sustinetis in exemplum justi judicii Dei, id est ex justo judicio Dei. Justum enim est sanctos tribulari, ut purificentur; impios potestatem habere in justos, ut impietas eorum consummetur. Et ita sustinetis ex justo judicio, ut sitis in exemplum justi judicii. In vobis enim exemplificare possumus aliis quam justum sit judicium Dei. Sustinetis ideo ut digni habeamini in regno Dei, id est in quibus Deus regnet in praesenti. Vel digni sitis recipi in futuro regno Dei. Vos, sicut intelligo, sustinetis ut digni habeamini pro eo, quo eodem ut digni habeamini in vos, etiam secundum intellectum et voluntatem vestram patimini. Quod judicium Dei justum sit, quo justi ad purificationem affliguntur, impii ad consummationem iniquitatis hic prosperantur, probat per affectus, et finem utriusque justi et impii. Ideo per finem; quia per ista quae videntur non posset dare idoneas causas quare justus affligeretur, impius prosperaretur; juxta illud quod ait David in eo psalmo Quam bonus: Existimavi ut cognoscerem, quare hic poena justo, prosperitas tribuatur impio; sed hoc cognoscere labor est, id est, si attendo tantum ea quae sunt ante me, id est praesentia, judicium Dei justum est, quo justi ad purificandum in praesenti affliguntur, impii ad augmentum impietatis prosperantur.
31.1.3
Hac tamen conditione justum esse dico, si justum est apud Deum. Apud homines enim qui secundum visum judicant, sanctos affligi, malos prosperari injustum est. Si, inquam, justum est apud Deum retribuere in futuro tribulationem, qui vos modo tribulant, et vobis qui modo tribulamini in futuro retribuere requiem, tunc est justum vos justos hic per tribulationes purificari, et impios concessione prosperitatis ad futuram tribulationem prae parari: Vobis utique retribuere requiem nobiscum 303 habendam, in eadem enim gloria eritis in qua et nos apostoli. Nunc determinat modum gloriae justorum, et damnationes impiorum, ut justos laetificet, impios deterreat, dicens: Retribuet impiis tribulationem, nobis requiem, in revelatione Domini Jesu, id est quando Dominus Jesus, qui nunc infidelibus occultus est, omnibus in judicio revelabitur. Jesu dico, venturi ad judicium de coelo. Ubi ait de coelo, potentiam venientis indicat. Venturi dico de caelo cum angelis virtutis ejus. In illo adventu angeli virtutis esse dicuntur, quia tunc omnia potentialiter, et bonos in requiem, et malos porrigent in ignem; sed in praesenti quandoque eos etiam quibus praesunt ab impiis patiuntur affligi, tunc autem non sic. In his verbis aeque et laetificat justos, quibus veniet ad salutem, et deterret malos, quibus veniet ad poenam. Modo subdit quae tantum sunt ad deterrendum malos, dicens: Veniet Jesus de coelo in flamma ignis, id est in ignita flamma. Illa flamma praecipue ignis esse dicitur, quia flamma praesentis ignis contemperatur admistione aquae, et caeterorum elementorum, sed futura flamma adeo terrens et aspera erit quod nullius elementi admistione videbitur contemperari. In flamma ignis Christus dicitur venire, non quod flamma circa eum sit, sed quia eo adveniente consurget illa, sicut quilibet princeps dicitur venire in igne et occisione, quia eo adveniente et multi occiduntur, et multa comburuntur. Ignis dico dantis vindictam, id est poenam his qui non noverunt Deum, id est qui fidem non habuerunt, non tamen solum, sed etiam his qui si fidem habuerunt, non tamen obedierunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi; qui utrique, et non cognoscentes Deum, et non obedientes Evangelio dabunt aeternas poenas in interitum, id est in locum poenarum, projecti a facie Domini, ne ultra videant eum: et projecti a gloria virtutis ejus, juxta illud:« Tollatur impius ne videat gloriam Dei.» Dabunt ea similitudine dicit, quia non majoris donum gaudii possunt dare sanctis quos afflixerunt quam poenas quas patientur.
31.1.4
In his verbis impios perterruit. In sequentibus laetificat justos, dicens: Impii dabunt poenas cum Christus venerit glorificari, id est ut gloriosus appareat in sanctis suis remunerandis, quia et si in hoc mundo per miracula et quaedam alia gloriosus videtur in sanctis, tunc longe amplius glorificabitur in illis, quando illos ab omni inquietudine ereptos, gloria indeficienti circumvallabit. Nec solum glorificari, sed etiam( quod majus est) admirabilis venerit fieri in omnibus qui crediderunt, id est qui per solam fidem salvabuntur, si aetatem operandi non habuerint. Ideo retribuet vobis requiem, quia testimonium nostrum in die illo, id est hoc, quod testificati sumus vobis de die illo quo sanctis requiem, impiis retribuet tribulationem: hoc, inquam, creditum est a vobis, quia bene credidistis huic testimonio nostro, quod testimonium fuit super vos, quia bene supposuistis dorsum oneri quodcunque imponebamus, credentes et operantes quod docebamus, in quo die ut Dominus dignetur, id est faciat vos dignos sua vocatione, nos etiam semper oramus pro vobis, ut in futuro dignetur vos, et ut in praesenti impleat omnem voluntatem bonitatis, id est in omnibus ad plenum bonam voluntatem habeatis, et ut impleat in vobis opus fidei. Confiteri Christum in oculis persequentium, hoc est opus quod fides exigit. Opus fidei dico, in virtute: cum enim confitetur quis fidem coram persequente, tunc necessaria est virtus constantiae. Oramus etiam ut nomen Domini nostri Jesu Christi in hoc mundo clarificetur in vobis, secundum fidem agentibus, et ut vos in futuro clarificemini in illo remunerante vobis, non secundum meritum vestrum, sed secundum abundantem gratiam Domini nostri Jesu Christi.
31.2.1
EPISTOLA II AD THESSALONICENSES. 304 CAPUT II.
31.2.1
« Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu. Neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per Epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi venerit discessio[ dissensio] primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Nonne retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc, teneat donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum, cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis, in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum, in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. Itaque, fratres, state, et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per Epistolam nostram. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.» EXPOSITIO.
31.2.2
Postquam ad patientiam sufficienter eos armavit, determinat certa et evidentia signa dando futurum diem, pro quo illi territi erant, putantes prope instare illum diem. Quasi diceret: Spe futurae retributionis ad patientiam sic vos armamus; ne autem cito moveamini, rogamus vos quia fratres: rogamus, inquam, per adventum Domini nostri Jesu Christi, id est, si in ipso adventu Christum salutarem habere vultis, et per adventum nostrae congregationis in ipsum, id est, si cum congregatione fidelium obviam Christo advenire vultis, vel congregationis venturae in idipsum quod Christus est, scilicet in incorruptionem: hoc, inquam, rogamus vos, ut non cito moveamini. Cito esset, si toto tempore vitae moverentur. Moveamini dico a vestro sensu, id est ab eo quod sensistis, et per me docentem intellexistis. Neque terreamini quasi instet dies Domini, quia revera non instat. Terreamini dico neque per spiritum malignum, quocunque modo significantem haec vobis; neque per sermonem, id est per doctrinam illorum pseudo; neque per epistolam missam a deceptoribus, tanquam per nos. Signabant enim epistolas nomine Pauli, ut hoc genere fraudis seducerent Ecclesias Pauli. Rogamus, ne terreamini, et ne aliquis unquam seducat vos praemissis modis, vel ullo alio modo, ut credatis instare diem Domini, quoniam non instabit hic dies, nisi primum venerit discessio. Discessionem vocat Ambrosius, quoniam Romanum, id est Christianum imperium, quocunque mutetur, sive Constantinopoli, sive alibi, nihil impedit solummodo Christianum duret imperium. Quoniam, inquam, hoc Christianum imperium dissolvetur, quod nec reges erunt qui haereticos puniant, pervasores ecclesiarum destruant, nec Romano pontifici, qui spiritale imperium habet, mundus in unitate fidei subjectus erit, sed sic ab utroque Christiano imperio, et saeculari, sicut sunt reges, et spiritali, ut 305 papa, mundus discedet; tunc primum paratum erit jumentum quod ascendet Antichristus, id est infideles, qui membra Antichristi certatim in destructione fidei cooperentur tali capiti, et facta hac discessione veniet Antichristus in sua opportunitate. Sed si modo veniret mundo, obediente ex majori parte Romano pontifici in unitate fidei, et regibus Christianis adhuc fidem tuentibus, imparatum haberet jumentum, quod ascenderet, et non suo modo proficere posset. Quando tamen futura est illa discessio in sede beati Petri, etsi in paucis, fides tamen perdurabit. Quod dicunt sancti obtinuisse illam orationem Christi, de qua Petro ait:« Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua.
31.2.3
Alii vocant discessionem( ut de saeculari imperio taceant) quando homines ab unitate fidei discedent, et diversas erroris vias ingredientur, tunc veniet ascensor Antichristus strato jumento quod ascendat. Nisi, inquam, primum venerit discessio, et facta discessione revelatus fuerit, qui modo occultus est homo. Contra hoc quod dicturus est, Deum vocat eum hominem, ab omni deitate alienum. Homo, inquam, peccati, quia sicut Christus homo justitiae, sic iste totius peccati; et filius perditionis, id est genitus ad perditionem suorum, sicut Christus ad salvationem justorum; qui etiam et nomine et opere adversatur Christo. Unde et Antichristus vocabitur; et qui extollitur supra omne quod dicitur Deus, id est quod nuncupative Deus dicitur, et non est substantialiter, ut sunt sancti, secundum illud:« Ego dixi: Dii estis:» Qui etiam extollitur supra omne quod colitur Deus, et vere Deus est. Extollitur, ita ut sedeat in templo Dei( ad litteram in Hierusalem) in quo Christus docuit, asserens se esse verum Deum, Christum autem fuisse deceptorem et magum. Sedeat dico in templo Dei, ostendens se sicut sit Deus. Nisi, inquam, haec signa praecesserint, non prius instabit dies Domini. Et credere etiam debetis non aliter instare diem Domini, quia non retinetis memoriter, quod cum adhuc essem apud vos dicebam vobis haec praecessura esse diem Domini. In eo quod ait, cum adhuc essem, significat se circa horam discessus sui haec tradidisse illis. Mos enim erat Pauli in primis simplicitatem Ecclesiarum simplicibus fovere documentis; sed, illis jam perfetis, eoque volente recedere, tunc primum revelabat illis occulta mysteriorum Dei.
31.2.4
Facta discessione veniet Antichristus, et quid hoc sit quod nunc detineat eum, ne ad praesens veniat, vos bene scitis, hoc scilicet detinet eum, ut reveletur in suo, id est in sibi opportuno tempore; sed si, durante unitate fidei et Christiano imperio, veniret, in suo non tempore revelaretur. Vere in suo tempore revelabitur, nam etiam jam non suo tempore operatur mysterium iniquitatis, id est mysticam et velatam iniquitatem, per membra praecedentia hoc nefandum caput. Tantummodo hoc residuum est ad revelationem ejus, ut qui nunc tenet, id est detinet eum, ne veniat, scilicet Christianum imperium et unitas fidei, detineat eum tandiu, donec, unitas fidei et Christianum imperium fiat de medio, id est sublatum auferatur de communitate. Ab ea similitudine dictum est, qua dicimus: Hic homo mortuus factus est de medio, id est sublatus de communitate hominum. Vel ita: Tantummodo hoc moratur Antichristum ut qui nunc tenet Christianum imperium et unitatem fidei, teneat hoc tandiu, donec, iniquitas, quae modo est sub mysterio, fiat de medio, id est de communitate, ut sicut modo fides in communi est, iniquitas in occulto, sic in tempore Antichristi fides sit in occulto, iniquitas in communi, quia membra ejus non plus erubescent actum impietatis quam pietatis, et qui fidem habeant, paucissimi erunt. Et tunc postquam hic qui nunc detinet eum, auferetur de medio, vel postquam iniquitas fiet de medio, tunc, inquam, revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui. Dicit beatus Ambrosius Jesum se ostensurum Antichristo, et clamante 306 Jesu, interficietur hic impius; sed quid clamabit, nescimus. Dicunt alii quod Michael solo terrore suo interfecturus sit hunc Antichristum. Jesus quidem interficiet eum, et postea destruet eum damnatum et in corpore et in anima.
31.2.5
Destruet dico illustratione adventus sui, id est, eo adveniente ad judicium in magna claritatis illustratione. Eum dico adventus, cujus est secundum operationem Satanae; quia sicut Christus operatione Spiritus sancti, sic iste secundum operationem Satanae adveniet. Operationem dico quam facturus est in omni virtute, scilicet in signis et prodigiis. Signa minora, prodigia vocat; majora, miracula. Signis et prodigiis dico mendacibus, vel quia non erunt in rei veritate, sed ita, per magicam, videbuntur esse. Vel mendacibus, quia, etsi miracula vera sint, ideo tamen mendacia, quia quod probare intendunt, exitus rei falsum probabit, Antichristum scilicet non esse Deum; ad quod probandum miracula praecesserant. Erit etiam adventus ejus in omni seductione iniquitatis, quia omni genere impietatis seducet. Seductione dico facta his qui pereunt, quia justi non seducentur. Pereunt merito, eo quod non receperunt charitatem veritatis, id est Christum qui est pura veritas, et in quo tanta charitas ut in mortem traderet se pro nobis. Non receperunt, ut salvi fierent per eum, ex quo omnis salus. Et ideo quia noluerunt salvari mittet illis Deus operationem erroris, id est erroneum operatorem Antichristum, ut credant mendacio, et ut judicentur, id est damnentur, omnes qui non credunt veritati, id est Christo; sed consenserunt iniquitati, id est Antichristo
31.2.6
Quia dixerat superius venturum Antichristum in omni virtute signorum et prodigiorum, et in omni seductione, ut damnentur omnes non credentes veritati, sed consentientes iniquitati, ne in his verbis deterrerentur illi, timentes hunc esse venturum in diebus suis, super hoc consolatur eos Paulus, dicens non eos visuros diem Antichristi. Littera sic jungitur: Veniente quidem Antichristo judicabuntur consentientes iniquitati; nos autem debemus semper agere Deo gratias Deo( sicut supra exposuimus) pro vobis, quia fratres estis dilecti a Deo, id est quos Deus dilexit. Ideo praecipue gratias agere quod ex dilectione elegerit nos, me et vos Deus, non finem Ecclesiae, in quos veniat Antichristus, venturus in novissimis. Sed elegit nos primitias, id est primitivos in fide; elegit, inquam, in habendam aeternam salutem per hoc quod posuit nos in sanctificationem Spiritus. Per Spiritum enim sanctum justificavit nos in baptismo, quae sanctificatio via est in illam salutem. Et ut sanctificaret, posuit nos in fide veritatis, ut confiteremur Christum, qui est pura veritas, sicut Antichristus error et mendacium. In qua fide habenda, sicut elegit nos, ita et vocavit vos per Evangelium nostrum, ut totum vobis esset ex gratia.
31.2.7
Vocavit, inquam, non in otium, sed in acquisitionem gloriae, id est ut, operando quomodo fides exigit, gloriam vobis cum dignis operibus acquiratis. Gloriae dico, Domini nostri Jesu Christi, id est eamdem quam habet Dominus Jesus Christus, ad illam acquirendam vos vocavit. Considerandum est quomodo praepostero ordine omnia posuerit. Prius enim vocantur; deinde in fide confitentur; fidem confitentes per baptismum sanctificantur; sanctificatis( si perseverant) salus aeterna reservatur. Quandoquidem, fratres, vocati estis in sanctificatione Spiritus, et in acquisitione gloriae. Itaque state, id est fortes estote in bono opere, quod coepistis: et tenete perseveranter traditiones vitae fidei et habitus, quas a me didicistis, sive per sermonem, dum praedicaverim vobis, sive per Epistolam nostram, ad vos directam. Moneo, state et tenete. Ut autem tenere possitis, ipse Dominus noster Jesus Christus, et Deus, et Pater noster voluntatem jungit semper cum potentia. Pater, nomen piae voluntatis; Deus, est potentiae. Qui dilexit nos et dedit nobis aeternam consolationem, in 307 praesenti enim tribulatione incipit nos consolari, continuans consolationem usque in aeternam requiem. Qui etiam dedit nobis spem bonam singulariter dicendam. Spes enim de coelesti gloria super omnia quae sperantur dicenda est bona. Hanc utique spem dedit nobis in gratia, quando nobis remisit peccata; in baptismo solvere, scilicet nos a peccatis, tribuit nobis spem habendae gloriae. Ipse, inquam, Deus, qui per gratiam tot bona jam tribuit exhortetur corda, id est voluntates vestras stare in quo estis, et de incremento laborare, et confirmet, id est fortes et perseverantes faciat in omni opere bono, et in omni sermone bono, ut nulla vobis desit perfectio.
31.3.1
EPISTOLA II AD THESSALONICENSES. CAPUT III.
31.3.1
« De caetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Fidelis autem Deus est, qui firmabit vos, et custodiet a malo. Confidimus autem de vobis, fratres, in Domino, quoniam quae[ quaecunque] praecepimus, et facitis, et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei. et[ al. add. in] patientia Christi. Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc( haec) denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut, cum silentio operantes, suum panem manducent. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Quod si quis non obedierit verbo nostro per Epistolam, hunc notate, et non[ ne] commisceamini cum illo, ut confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. Ipse autem Deus[ Dominus] pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus[ Deus] sit cum omnibus vobis. Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni Epistola. Ita scribo: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.» EXPOSITIO.
31.3.2
De patientia conservanda, de cognitione ultimae diei et adventu Antichristi vos instruxi. Nunc, fratres, de caetero, id est de alia re, vos adhortor, scilicet hoc: Orate pro nobis, ut sermo Domini currat, id est multos in fide per nos comprehendat, et ita ut in omnibus clarificetur sermo Domini integritate fidei et exsecutione pii operis. In quibusdam enim currit sermo Domini, qui satis cito credunt, sed quia in vitiis remanent, non clarificatur in illis. Clarificetur dico, sicut in aliis Ecclesiis clarificatus est, et apud vos. Orate etiam ut ego, et qui mecum praedicant, liberemur ab hominibus importunis, qui quem arripiunt multa importunitate afficiunt et malis. Duplex malum notat, importunitatem, scilicet de suasione mali esse importunum. Ideo dico orate ut liberemur, quia fides non est omnium, id est, quia nondum omnes fideles sunt, sed multi fidem persequuntur. Vel ita: Orate ut liberemur ab importunis et malis, quia fides non est omnium illorum, id est, in omnibus illis non est qui fidem habeat. Neque quia dixerat orate ut liberemur, dicerent illi Quid sperandum est de nobis, cum magister noster adeo sibi timeat? ad hoc ait: Licet dixerim, orate ut liberemur, tamen confido quia Dominus fidelis est, qui pro se patientibus ait:« Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi:» Deus, inquam, est fidelis, qui( ut de me sileam) confirmabit vos in bono quo estis, et custodiet a malo, ne cadatis. Volens quiddam novum suadere 308 illis, scilicet ut subtrahant se ab illis otiosis et curiosis, qui per priorem Epistolam noluerunt corrigi, captat eos collaudando de praemissis, dicens: De observatione patientiae, de die judicii, de oratione facienda pro nobis nos quidem sumus vos adhortati, sed bene confidimus de vobis in Domino, quoniam quaecunque praecepimus et modo facitis, et in futuro facietis. Ut autem benefaciatis, Dominus dirigat corda vestra, id est faciat directas voluntates vestras in charitate Dei, ut sicut Deus vos dilexit, et vos eum diligatis, et in patientia Christi, sicut Christus passus est pro vobis, ita et vos pro Christo patiamini. Nos autem dico, scientes vos facturos quaecunque ex Deo praecipimus, denuntiamus vobis. Scitote hoc praeceptum Dei esse, non nostrum, nisi tantum quod vobis, fratres, nuntiamus in nomine Domini nostri Jesu Christi, id est, si curatis nomen et honorificentiam Domini Christi. Hoc ex eo denuntiamus, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, id est naturalem ordinem deserente. Hoc enim etiam gentiles inordinatum asserunt negligere propria, curare aliena, ut quidam curiosi inter vos faciunt. Fratre etiam dico, non ambulante secundum traditionem quam acceperunt a nobis, id est quo modo tradidimus illis, et pollicentes se sic servaturos sicut acceperunt. Ideo simpliciter dico, sicut acceperunt a nobis tradentibus illis, et non expono hanc traditionem, quia vos ipsi bene scitis quemadmodum oporteat vos imitari nos.
31.3.3
Ne illi aberrando dicerent: In oratione, jejunio, vigiliis scimus te imitandum, determinat quid intendat dicens: Imitamini in hoc quod non fuimus inter vos inquieti, id est curiose discurrentes per urbem; neque manducavimus apud vos panem otiosum sumptum ab aliquo; nec nostrum panem gratis, id est sine labore otiosi, sed fuimus operantes nocte et die, et in labore et fatigatione, id est laborantes usque ad fatigationem. Nocte ideo praeponit, quia nocte maxime vacabat operibus, orationi et praedicationi praecipue vacans in die. Operantes ideo, ne gravaremus aliquem vestrum, accipientes a vobis necessaria. Paulus non ab istis, sicut nec a Corinthiis quidquam accipere voluit, diversa tamen intentione. A Corinthiis enim noluit, quia erant avari. Ab istis noluit, sed magis operari, ut in se daret eis exemplum depulso otio laborandi. Operabamur, ne quem vestrum gravaremus; tamen non ideo quasi non habuerimus potestatem accipiendi a vobis si vellemus, sed ut daremus vobis nosmetipsos formam ad imitandum nos, ut deserentes otium, exemplo meo de labore viveretis. Intendebamus utique dare vobis formam operandi. Nam etiam cum essemus praesentes apud vos, denuntiabamus hoc vobis quod si quis vacans otio, non vult operari, nec manducet de laboribus alienis. Ideo praecipio nolentem operari non manducare, quia audivimus quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed agentes curiose, rumores urbis sollicite perquirendo. His autem qui sunt ejusmodi, id est nihil operantes et curiosi, denuntiamus ex auctoritate Dei, et obsecramus in Domino Jesu Christo, id est praecipimus et precamur, si in Christo salvari volunt, ut ipsi operantes pulso otio et cum silentio, non de rumoribus curiosi, manducent panem suum, id est non alienum, sed proprio labore lucratum. Ne autem quia dixerat: Unusquisque manducet suum panem, putarent illi qui solebant ministrare pauperibus, non ultra esse ministrandum illis, ait: Licet dixerim manducent suum panem, vos tamen, fratres, bene facientes fratribus qui indigent, nolite deficere bene faciendo, quia non omnibus potest sufficere suus labor. Denuntiamus illis ut operentur, etc. Si vero aliquis eorum non obedierit huic nostro verbo mandato per epistolam, hunc notate, id est significate mihi quis ille sit, et interim non commisceamini cum illo, ut, vobis non communicantibus illi, confundatur, id est erubescat de peccato suo. Et licet non commisceamini cum illo, tamen nolite eum existimare quasi inimicum, ut eum odio habeatis, sed ex dilectione corripite eum ut fratrem. 309 Ut autem in omnibus quae praecepi vobis perfecti sitis, ipse Dominus pacis det vobis pacem sempiternam, id est hic et in futuro, et in omni loco, id est apud domesticos et apud extraneos. Et ut veram pacem habeatis, Dominus sit cum omnibus vobis. Salutatio scripta mea manu. Mea dico Pauli, quod signum ita scribo in omni Epistola, quam mitto. Hoc signo discernite ne fraudulenter sub nomine meo inferant vobis suam epistolam illi pseudo qui dicebant vobis me intelligere propinquum esse diem judicii. Haec, inquam, est salutatio: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
32.1
IN EPISTOLAM PRIMAM AD TIMOTHEUM. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM PRIMAM AD TIMOTHEUM.
32.1
Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus, et diaconii, et omnis ecclesiasticae disciplinae: scribens ei a Laodicia per Tychicum diaconum.
33
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
33
Consuetudo erat apostolorum ut cujuslibet civitatis populo, doctrina eorum converso ad fidem, non ibi subsisterent, sed( consecrato ibi episcopo, qui fideles factos instrueret de his quod post fidem tenenda sunt,) transirent ad alios populos congregandos ad fidem. Cujus rei formam Paulus tenens conversis Ephesiis, consecravit illis in episcopum Timotheum, collaboratorem Evangelii, ut, Paulo praetereunte ad Macedonas convertendos, haberent Ephesiani Timotheum, qui eos de singulis instrueret, ne forte, illis sine doctore dimissis, periret labor Pauli in eis. Quos Ephesios Paulus primus ad fidem convertit; quibus Joannes evangelista postmodum in episcopum praefuit, Timotheo in opus Evangelii a Paulo revocato. Hanc autem Epistolam cum tribus aliis quae sequuntur, scribit ad personas: duas ad Timotheum; tertiam ad Titum; quartam ad Philemonem; caeteras scribit ad Ecclesias. Consecrato( sicut dictum est) Timotheo Ephesiis in episcopum, consurgunt contra eum pseudodoctores, dicentes, licet nova lex inducta sit, cum ea tamen tenendam esse circumcisionem et veterum ritus sacrificiorum. Quo intellecto, Paulus Epistolam hanc dirigit ad Timotheum, non quod de eo ambigat quod in aliquo consensurus sit pseudodoctoribus, sed ut doctrina ejus, roborata auctoritate Pauli, idem cum Timotheo docentis, majoris auctoritatis sit et reverentiae, Ephesianis audientibus a Timotheo idem doceri quod a Paulo, cui tradita est haec doctrina a Christo. In hac autem Epistola Paulus agit de ecclesiastico ordine, docens ab Ecclesia repellendos pseudodoctores, illisque denuntiandum ne perverse doceant; quod si ideo non desistunt, populis denuntiandum est, ne eos audiant. Docet hic etiam Paulus Timotheum de ordine sacerdotali et levitico, quomodo eligendi sint et probandi. Docet etiam de ordine viduarum, quomodo ministrare deceat illas in Ecclesia. Docere autem, etiamsi sapientissimae sint, nunquam mulieribus permittendum. Sic docendo de ecclesiastico ordine intendi Paulus ut, pro modo doctrinae suae, teneat Ephesiana, omnisque cum ea Ecclesia.
34.1.1
EPISTOLA I AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM.
34.1.1
« Paulus apostolus Jesu Christi, secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae. Timotheo dilecto filio in fide gratia, misericordia, et pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro. Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, neque intenderent 310 fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide. Finis autem praecepti est charitas, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, scientes[ sciens] hoc quia justo lex non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis[ plagariis], mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. Gratias ago ei qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio. Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu. Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt; ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.» EXPOSITIO.
34.1.2
Paulus, etc. Scripturus discipulo, salutem praemittit dicens: Paulus; quod quidem nomen est humilitatis. Paulus enim quasi modicus dicitur. Hic autem ubi auctoritate opus est, auctoritatis nomen est; Paulus enim nomen multum notum erat. Unde ut magis refelleret pseudodoctores ait: Paulus apostolus, id est legatus vel missus. Cum autem omnes sancti, legati Dei sint, praecipue apostoli sic vocantur, sub quibus omne genus sanctorum, supra quos vero solus Christus, invenitur. Apostolus, inquam, Christi Jesu, quia a Christo solum apostoli missi sunt. Ab apostolis autem caeteri sancti, ut a Paulo Timotheus. Quia si Paulus apostolus Christi sit, constat quod qui Paulo contradicit, contradicit et Christo, qui Paulum misit; qui vero Timotheo a Paulo misso, et in Paulum et in Christum offendit. Paulus, inquam, apostolus Christi Jesu secundum imperium. Ponit in aliis Epistolis secundum voluntatem, sed ut majorem districtionem signaret, posuit hic imperium. Volumus enim quaedam, quae non imperamus; quae autem fieri imperamus, et volumus, et, ne non fiant, prohibere videmur. Unde ait secundum imperium Dei Patris. Deus enim Pater imperavit me apostolum fieri. Dei dico Salvatoris nostri, id est qui imperio suo obedientes salvat; non obedientes vero a salute alienat. Unde timendum est, non parentibus imperio Timothei, quia, nec mihi, nec Deo, qui imperavit me Apostolum esse, obediunt, et sic a salvatione Dei alieni sunt. Secundum imperium Dei Patris dico; et secundum imperium Christi regis et sacerdotis. Secundum hominem dico qui et immolavit seipsum in ara crucis, ut nos mundaret a delictis, seque immolandum nobis quotidie in altari dedit. Regis etiam, quia et bona dat, et in bonis regit. Christi dico Jesu, id est Salvatoris, qui et in praesenti salvat a malis, et in futuro salutem aeternam daturus est suis. Christi Jesu dico, auctoris spei nostrae, id est recuperandae impassibilitatis et immortalitatis, quas per eum nos recuperaturos speramus, qui carnem nostram in se verbo Dei unitam extulit supra omnem creaturam, nihil supra eam relinquens praeter divinitatem sibi cohaerentem. Spes enim dicitur, non de his quae habemus, ut justificationem 311 a peccatis in baptismo, sed de his quae nos habituros credimus, ut immortalitatem et impassibilitatem per Christum. Spes enim est exspectatio futurae bonae rei cum desiderio.
34.1.3
Paulus, inquam, apostolus sic et sic optat, mandat, vel aliquid tale Timotheo filio bene imitanti se, quem genuit in fide, quia, cum infidelis esset, fidelem eum fecit Filio dico dilecto peculiari et speciali modo, quia, cum omnis utique fidelis diligendus sit, quidam tamen in eis sunt qui privilegio amoris diligendi sunt. Paulus, inquam, mandat Timotheo hoc, sibi, vel tibi, Timothee, gratia, misericordia, et pax. In aliis ponere solet gratia tantum et pax, significans ibi per gratiam, quod hic per misericordiam, remissionem scilicet peccatorum; quae gratia dicitur, quia gratis sine pretio vel merito nostro dimittuntur. Misericordia, remissio dicitur, quia per misericordiam Dei peccata dimittuntur. Misericordia itaque, id est remissio peccatorum, et pax, id est tranquillitas animi quam hic habent sancti praelibantes per hoc dulcedinem aeternae pacis. Haec, inquam, misericordia et pax sint perseverantia tibi. Non ideo hoc optat, cum bene sciat remissionem peccatorum factam esse Timotheo, sibique partem sanctorum esse, sed ut in his permaneat. Haec duo, misericordia et pax, omni fideli optanda sunt, et provenire possunt; hoc autem tertium, id est gratia, praelatis tantum optandum est et provenire potest. Accipit enim per gratiam donationem Spiritus sancti, qui utique, non a praelatis, sed per ministerium eorum, sine differentia meritorum, sive justi, sive injusti sint praelati( solummodo pura sit consecratio eorum), datur his quos sanctificant, si idonei sint in quibus habitare debeat Spiritus;« non enim habitabit in corpore subdito peccatis.» Quia si quaeritur cur subditi, propter peccata, Spiritum sanctum accipere non mereantur, cum per ministerium praelatorum qui peccatores sunt( solummodo justa sit sacratio eorum) detur? Ad hoc respondendum est quia a Deo, et non a praelato, qui quod non habuit dare non potuit; datur tamen per ministerium praelati. Nec sine causa Deus per ministerium hoc dare voluit, cum, si sine ministris Spiritus sanctus daretur, unusquisque, praesumendo Spiritum sanctum se habere jactaret, et sic ministri Ecclesiae, etiam qui justi essent, in contemptum venirent. Cujus rei Christus formam relinquens, suscitato Lazaro, dixit discipulis:« Solvite eum et sinite abire,» ostendens neminem posse solvi nisi per ministros, quibus haec ministeria credita sunt. Gratia utique misericordia, et pax, sit tibi a Deo qui, cum Deus sit, haec et omnia potest. Deo dico Patre, qui, ex eo quod Pater est, voluntatem et piam affectionem circa te et omnem filium habet. Sit etiam tibi hoc idem a Christo Jesu, qui cum sit rex, et salvare venerit, voluntatem similiter habet. A Christo dico Domino nostro, quem, quia Dominus est, hoc et omnia posse apparet.
34.1.4
Finita salutatione incipit Epistolam dicens: O Timothee, ita fac subaudi, sicut rogavi te, ubi ait sicut, notat quantitatem. Quasi diceret: Ego multis modis frequenti repetitione monui te, ut docendo insisteres, et sicut monui te omnibus modis, omni assiduitate fac. Ubi ait: Rogavi, cum qui praelatus erat, dicere posset ut discipulo praecepi, satis commendat Timotheum, insinuans eum talem qui non ex imperio coercendus esset, sed ex quadam paritatis dignitate cohortandus. Sicut, inquam, rogavi te ut remaneres Ephesi ad ordinandum ibi ecclesiasticum ordinem, cum ego, conversis Ephesianis, irem in Macedoniam, ut Macedonas verbo praedicationis converterem, in quo et tu mihi necessarius esses, teque mecum iturum ex voluntate obtulisti; videns tamen quod major necessitas incumberet, dimisi te, ut Ephesianos instrueres. Hic primum incipit de pseudodoctoribus repellendis, dicens: Remaneres, inquam, ideo ut denuntiares. Nuntiare dicimus in ter pares; denuntiare autem, ut a praelato subditis. Denuntiares utique quibusdam, id est doctoribus illis qui singularem doctrinam inducunt a communione Ecclesiae declinantes. Hoc, inquam, denuntiares 312 ne docerent aliter, id est quidquam alienum a doctrina mea qua Ephesios docui, et tu adhuc doces. Quia si doctores te denuntiante illis nollent desistere, denuntiares subditis ne intenderent doctrinis eorum, vel audirent eos. Cujus rei forma adhuc servatur in Ecclesia. Prius enim perversus praelatus ab Ecclesia prohibetur. Quia si inobediens non cessat, subditis dehinc interdicitur obedire illi. Non intenderent, dico fabulis pseudopraedicatorum, qui dicunt circumcisionem et vetera sacrificia tenenda esse in nova lege. Fabula dicitur illud ubi verba tantum sunt, res autem non est; sic in doctrina eorum. Verba quidem erant nuda a rei veritate, quia circumcisio et illa quae docebant, salvare non poterant. Intenderent, inquam, fabulis et genealogiis, id est sermonibus de generatione sua factis. Dicunt enim quod sibi, natis de carne Abraham et David, salus solum repromissa sit, et non aliis. Genealogiis, dico, interminatis, id est prohibitis ne aliquis confidat in illis. Vel interminatis, id est nullum terminum, nullumque finem habentibus ubi subsistant probata sicut dicunt. Si quis enim considerat, videbit multos filios Abrahae secundum carnem reprobatos, ut Esau; ixveniet etiam multos, non de carne Abraham genitos, quos tamen Deus elegit, ut Job.
34.1.5
Quae genealogiae praestant quaestiones, id est litigia, et nullas solutiones. Hoc, inquam, praestant magis quam aedificationem, quam nullo modo praestant. Hic enim magis electivum est de non participantibus agens. Aedificationem utique virtutum non praestant; quae aedificatio est non per circumcisionem, sed quae est in fide, id est per fidem. Omnis enim justificatio est ex fide, quae ut fundamentum jacitur; et super hanc quasi fundamentum caeterae virtutes aedificantur. Probat quod in fide sit aedificatio Dei, dicens: Si ex fide procedit bona conscientia, id est spes: ex spe autem purum cor, et de puro corde charitas. Charitas vero sit finis, id est impletio totius praecepti, seu novae seu veteris legis. Quia si hoc modo ex fide sequitur omnis praecepti impletio, tunc in fide est omnis aedificatio Dei, et non alibi. Sed in fide est impletio totius mandati, igitur et aedificatio Dei. Quia transverso ordine sic ponit: Vere in fide est aedificatio Dei; finis enim, id est quia impletio totius praecepti veteris seu novae legis est charitas, id est dilectio Dei et proximi, in quo mandato universa lex pendet et prophetae. Qui enim hoc mandatum, id est charitatem impleverit, novam et veterem legem procul dubio implevit. Vel autem legatur ibi sic continuatim. Ubi ait superius, ne docerent et ne intenderent, innuit quosdam perverse et docentes et intendentes. Unde sic ait: Licet illi pseudo aliter doceant quam ego, tamen finis, id est omnis impletio legis charitas est, sicut ego doceo. Unde quod ipsi docent vetera non sunt reducenda. Charitas procedit de puro corde, id est de munda intelligentia; quod aliquis purum intellectum habeat conservans se in puritate qua Deus purificavit eum in baptismo. Intelligens diligendum sibi esse creatorem suum, nec in aliquo offendendum. Charitas etiam procedens de conscientia bona, id est de spe. Non quia conscientia sit idem quod spes, sed ea affinitate qua illi cui malae conscientiae scrupulus abest, et ubique in animo se circumspectans, nihilque quod eum mordeat inveniens; sic tandem sperare licet: qui enim se peccatorem conspicit, timendum illi est de peccato, non sperandum. Charitas etiam procedens de fide non ficta. Nos enim credimus Christum verum Deum et verum hominem, non fingentes illum vel hominem sine Deo, vel Deum sine homine. Et ut quidam pseudo dicunt habuisse Christum non verum, sed aereum corpus. Vel ita: Fide dico nostra robusta et inviolabili non ficta, id est non fragili ad modum fictilis vasis, sicut est doctrina pseudodoctorum.
34.1.6
Commendata parte sua, improbat partem adversariorum dicens: A quibus charitate, scilicet, conscientia bona, et fide: quidam aberrantes, id est illi singularem doctrinam inducentes separati 313 et per hoc errantes. Separatio enim a veritate error est. Aberrantes utique conversi sunt, non ad fidem, sed in vaniloquium, loquentes quae vana et inutilia sunt, circumcisionem scilicet tenendam esse dicentes. Quibus non sufficit haec vana apud se loqui, sed, quod deterius est, volentes esse doctores legis, id est docentes tenendas esse carnales observantias legis. Et hoc satis impudenter, non intelligentes neque ea quae loquuntur, id est circumcisionem, quam docent, ideo sub veteri lege in carne tenuisse, ut figuraret circumcisionem cordis tenendam esse in tempore gratiae, et non carnis. Neque etiam intelligentes Scripturas prophetarum de quibus, id est per quas affirmant circumcisionem et vetera sacrificia, quae loquuntur, tenenda esse in tempore gratiae, vel e converso. Non intelligentes ea quae loquuntur de prophetis ad probandum quod tenenda sint ea quae docent. Neque intelligentes circumcisionem et sacrificia, cujus rei mysteria essent, cum fierent, de quibus ipsi affirmant quod adhuc tenenda sint. Quia improbavit partem adversariorum, dicens non intelligentes, etc. Hoc utique non sufficeret, nisi et partem suam commendaret, et causam commendationis insereret. Posset enim aliter sic ipsi objici. Si doctrina pseudodoctorum perversa est, tua vero non melius approbanda, unde melius adhaerendum tibi judicas quam illis? Ad hoc refellendum, improbata parte adversariorum, subdit et approbat suam, dicens: Pseudo utique doctores non intelligunt legem, nos autem scimus, id est intelligimus legem. Et quidam amplius addit quod valet ad causam, dicens: Scimus utique non solum legem, sed etiam hoc de lege scimus quia lex est bona, id est utilis et justificans spiritualiter intellecta, secundum quod nos intelligimus. Sed, secundum carnalem intellectum eorum potius non bona, quia neminem justificat, et crudelis est. Unde quod ipsi de lege intelligunt, non est reducendum. Lex utique bona est, si quis utatur ea, id est intelligentia ejus legitime, id est secundum quod lex ipsa docet et praecipit, scilicet, ut spiritualiter intelligatur. Scimus utique de lege quod bona est, scientes hoc etiam, de eadem lege, quia lex vetus non est posita justo, id est sub nova lege justificato. Nec etiam sub ipsa veteri lege posita est alicui justo. Lex enim data est ut vel puniret reum, vel peccare volentem coerceret ne delinqueret. Sed qui justus est, non est coercendus; non enim voluntatem habet peccandi, nec est per legem puniendus. Macula enim in illo nulla est qui justificatus est. Unde et justis illis qui sub veteri lege fuerunt, quantum ad se, non esset necessarium tenere legem, qua tamen congrue usi sunt, ne, illis respuentibus legem, contemptui fieret lex, utque auctoritate eorum devotius tenerent eam hi quibus propter peccata necessaria erat. Ideo etiam justi tenuerunt veterem legem ut quod ipsa praefigurabat de Christo et de tempore gratiae, ipsi attestarentur implendo legem. Justo utique non est posita lex, sed injustis id est Judaeis quibus ante legem datam Moyses moralia praecepta dedit, quae non observando injusti facti sunt. Injustis utique, et non subditis, id est Judaeis, qui Deo, danti per Moysem legem, noluerunt subdi ut ab injustitiis recederent. Quos vocet injustos et non subditos exponit, dicens: Lex utique posita est impiis, id est irreligiosis animo contra Deum, et peccatoribus, id est quod irreligiose cogitant, irreligiose operantibus, et sceleratis, id est eis qui videntes sacrificare idolis vel hujusmodi, placuit illis ut similiter praevaricarent. Lex etiam posita est contaminatis, id est illis qui violentia tormentorum compulsi sunt sacrificare idolis. Haec quatuor contra Deum principaliter fiunt. Caetera quae sequuntur contra se et contra proximum fiunt, non quod omnia peccata contra Deum non sint, sed quia quatuor praedicta Deum specialiter sine aliquo medio videntur offendere. Posita est etiam lex parricidis, id est interfectoribus patrum, quibus, cum multum deberent, ex eo quod homines essent, longe ideo magis patres erant; matricidis etiam similiter 314 et homicidis, et fornicariis, id est maculantibus se adulterio, vel quolibet genere fornicationis, et concubitoribus masculorum, quod deterius est, quibus non sufficit se maculare, nisi etiam corrumpant alios; et plagiariis, id est plagas proximo inferentibus; vel, plagiariis quasi plagiosipis, id est plagam de re viva inferentibus, ut si quis furaretur patri filium suum, vel hujusmodi. Mendacibus etiam qui fallaciis incumbunt, quodque mendacio Pauli deterius est perjuris, his et hujusmodi posita est lex. Praeter haec etiam imposita est illi si quid aliud a praedictis quod adversatur sane doctrinae, id est naturali et morali legi. Moralia enim praecepta sicut in veteri, sic in nova lege perdurant. Unde ait: Quae sana doctrina est secundum Evangelium, id est sequitur novam legem. Evangelium dico gloriae, id est quod praedicat gloriosum Deum. Vel Evangelium gloriae, id est quod sequentibus se dat aeternam gloriam. Gloriae dico Dei beati. Qualem enim beatitudinem Deus habet, talem ab eo habituri sunt sancti. Beatus enim dicitur cui nihil deficit; sanctis autem, cum Christo nihil defuturum est. Hoc nomen Deus nullo adjectivo indiget, ut dicatur beatus, vel aliquid horum, sed ut innueret cujusmodi gloriam habiturus sit Deus et daturus suis apposuit beati, quasi diceret: Gloria quam Deus habet et dat, et sibi et quibuscunque dat, sufficit. Et quia sana doctrina et Evangelium se invicem sequuntur, ideo haec tantum tenenda sunt et non reinducenda circumcisio et vetera. Hic ingreditur ostendere quod quia recessit a veteri lege, omnia bona sibi collata sint; cui legi quandiu adhaesit, semper in praecipitium malorum ruit.
34.1.7
Unde sic ait: Quod Evangelium creditum est mihi, id est praevidit misericordia Dei me idoneum, cui crederet Evangelium. Evangelium autem bonum nuntium dicitur, eu enim bonum; angelium vero nuntium. Unde angelus nuntius dicitur. Et ideo quia Deus credidit mihi Evangelium, gratias ago ei, et non legi, pro hoc beneficio, et pro his quae sequuntur, qui Deus existimavit me fidelem. Hic aiunt quidam insidiosa esse verba Pauli, quasi diceret: Inde gratias ago Deo quia, cum infidelis essem, fecit me fidelem. Quodque dignus essem qui fidelis fierem existimavit, id est providentia Dei quae falli nescit ab initio praeordinavit, meque factum fidelem confortavit, id est fortem fecit, quod neque mors, neque gladius poterit me separare a charitate ejus. Et postquam mihi credidit Evangelium pacis, ponens me in ministerio, id est in ipso opere praedicandi; multis enim praelatis creditur Evangelium; qui tamen torpentes non ministrant subditis quod creditum est illis. Positus sum in ministerio Christi Jesu, id est ad honorem et gloriam Christi Jesu Domini nostri. Vel confortavit me in Christo Jesu Domino nostro, qui mihi caedes anhelanti, in via apparuit. Ego utique fidelis factus sum, etc., postquam deserens legem subdidi me gratiae Dei. Qui prius cum essem sub lege in omnia mala praecipitabat. Fui enim tunc blasphemans, Christum dicens eum hominem sine Deo, filium fabri et similia. Fui etiam persecutor quorumlibet justorum. Fui etiam contumeliosus, quia si quos comprehendere poteram contumeliis et verberibus afficiebam; sed qui adeo perversus sub lege eram, statim ut hanc dimisi consecutus sum misericordiam, id est remissionem peccatorum. De hoc autem consecutus sum misericordiam, quia, id est quod ignorans feci, id est ignoranter peccavi, et quia Christum ignorabam, ideo in incredulitate manebam. Sic quia pro quod legimus; non enim sufficeret ad causam, ut quia ignoranter peccaverit, ideo misericordiam consecutus sit. Alio modo tamen quia legitur ad causam. Quasi diceret aliquis: Tu olim sub lege, legem praedicabas tenendam. Tu vero, relicta eadem lege, legem praedicas relinquendam. Cui ergo credi debeat, vel tibi sub lege, vel tibi non sub lege ambigimus.
34.1.8
Contra hoc ait: Mihi sub lege non fuit credendum, quia ignorans feci, et quia ignoravi, ideo in incredulitate 315 mansi. Nec solum misericordiam, id est remissionem peccatorum consecutus sum, sed etiam gratia Domini nostri abundavit in me super misericordiam: quia et peccata remisit, et multas alias gratias dedit, ut cognitionem divinae essentiae, etc. Vel aliter. Dum persecutor eram Ecclesiae Christi, multum zelum legis habui, sed tamen nunc superabundavit gratia Dei in me, quia si tanta oportuisset me pati pro veteri lege quanta pro Christo patior, utique defecissem. Caetera sicut dicta sunt. Superabundavit, inquam, gratia cum fide et dilectione: quia fides et dilectio Dei semper creverunt in me; quae fides et dilectio est in Christo Jesu, id est habetur per Christum Jesum, et non per legem. Hanc autem misericordiam quam ego consecutus sum, facile est et vos consequi. Ut enim peccatores salvi fierent, Christus Jesus in hunc venit mundum. Sed antequam hoc dicat, praeponit commendationem rei quam dicturus est sic: Sermo iste quem vobis manifesto, est fidelis, id est talis cui fides adhibenda sit, et qui bene sit credibilis. Nec solum fidelis est, sed etiam dignus acceptione, id est qui acceptabilis esse debeat. Sunt enim multi sermones credibiles, non tamen acceptione digni, quia inutiles. Hic autem sermo, et credibilis, et acceptus, quia utilis. Dignus utique acceptione non una vel in uno solo tempore ut vetus lex, sed omni, id est et in praesenti et in futuro, et secundum corpus et secundum animam, quia in omni tempore, et secundum utrumque salvat. Hic, inquam, est ille sermo, quia, id est quod Christus Jesus venit in mundum hunc, id est adeo despicabilem, et in quo tot miserias eum pati oportuit. Venit, inquam, salvos facere peccatores, qui si per legem salvari possent, frustra Deus Christum suum in miserias hujus mundi deponeret. Quorum peccatorum ego et quicunque legalis primus, id est praecipuus et deterrimus sum. Deteriores enim invenit Deus Judaeos, legi adhaerentes, quam quoscunque exleges.
34.1.9
Quod supra posuit absolute, hic ponit cum causa, dicens: Licet deterrimus in peccatoribus essem, tamen consecutus sum misericordiam, ideo, ut Christus Jesus in me primo, id est maxime peccatore, vel primum, id est maxime ostender et patientiam; non in qualibet una re, sed omnimodam. Pertulit enim me blasphemantem, persequentem, et contumelias sanctis inferentem. Omnem utique patientiam ostendit in me, ad informationem eorum qui credituri sunt illi, id est ut per me doceret nemini desperandum, propter immanitatem scelerum, quin credat in eum. Credituri sunt enim illi in vitam aeternam, id est ut per fidem hanc habeant vitam aeternam. Et quandoquidem Christus salvare peccatores venit, ad quod lex insufficiens fuit, Christo igitur regi saeculorum inde sit honor et gloria: quia nec legi, nec alii praeter Christum debetur inde gratia.
34.1.10
Aut sic continuatur. Christus in me ostendit omnem patientiam; illi autem Christo Regi saeculorum immortali, id est immutabili, qui semper in eodem est, et invisibili, id est cujus deitatem nulla creatura sufficit intelligere; huic Deo Creatori soli( salvare enim solus potest), huic tanto et tali sit honor et gloria. Honor dicitur, ut de virtutibus, humilitate, prudentia, et hujusmodi, quae homo potest habere. Gloria dicitur de his quae Dei solum sunt et non hominis, ut resurgere tertia die, et hujusmodi. Honor, inquam, illi sit et gloria in saecula praesentium saeculorum consecutiva, et hoc quod precor amen, id est certe ita erit. Quandoquidem ex Christo Jesu omnis salvatio, et ex lege nulla, ideo, o Timothee fili, commendo tibi hoc praeceptum, ut in omnibus palam sit te nulli posse parcere vel tolerare in hac re. Hoc enim praeceptum est quod transgredi non licet, summaque tibi obedientia commendatum, ut milites excludendo ab Ecclesia pseudodoctores; milites, etiam disponendo alium ecclesiasticum ordinem, milites utique bonam militiam. Si semel vel in uno militaret, implesset quod dixerat, milites, sed ut semper et in omnibus se velle eum militare ostenderet: 316 addidit militiam bonam, id est utilem. Utile enim erit sic te militare. Commendo, inquam, ut milites in illis prophetiis, id est in omni visione et intellectu quem habes de Deo. Prophetia enim visio; propheta videns dicitur. Milites moneo secundum prophetias praecedentes in te, id est secundum quod tempore praecedenti edoctus es in sacris Scripturis. Timotheus enim patre gentilis, matre vero Christiana editus, ab ipsa pueritia traditus est sacris litteris imbuendus. Unde ait secundum prophetias in te praecedentes. Vel aliter: Commendo tibi ut milites secundum prophetias praecedentes in te, id est de te. Spiritu enim prophetiae edoctus, assumpsi te in opus Evangelii. Vide autem ne degenerando a fide mendacem facias Spiritum, qui ut te eligerem docuit me. Militare debes, tum quia bonum et utile est: tum quia bene potes, habens fidem per quam plene justificatus es, habens etiam conscientiam bonam; non enim tibi praedicanti objici potest quod bene doceas et male vivas. Modo paulisper revertitur ad pseudodoctores, dicens: quam bonam conscientiam quidam repulerunt a se. Qui enim perverse agit et docet, non habet unde sibi bene conscius sit: et quia repulerunt hanc, ideo naufragaverunt circa fidem, id est fregerunt navem suam, circumeuntes fidem, et non ingredientes ad eam. Ex quibus pseudodoctoribus naufragantibus est Hymenaeus et Alexander principes eorum qui circumcisionem reducere volebant, quos ego tradidi Satanae, id est separavi excommunicatos ab Ecclesia. Nec ideo ut in aeternum pereant: sed ut sic discant non blasphemare, id est ut hoc modo correcti et poenitentes, quiescant a perversitate sua, et jam non blasphemantes auferantur iterum Satanae, recepti in sinum Ecclesiae. Nota quod excommunicare est tradere Satanae, quia cum excommunicatur quis, Satanae traditur, cujus erat priusquam per baptismum justificaretur.
34.2.1
EPISTOLA I AD TIMOTHEUM. CAPUT II.
34.2.1
« Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Cujus testimonium temporibus suis confirmatum est, in quo positus sum ego praedicator et apostolus. Veritatem dico, non mentior; doctor gentium in fide et veritate. Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: sed, quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem si permanserit( permanserint) in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.» EXPOSITIO.
34.2.2
Postquam Paulus admonuit Timotheum ut militaret, consequenter insinuat in quibus eum militare praecipiat, dicens: Quandoquidem Christus salvare peccatores venit in hunc mundum, in cujus rei praedicandae ministerio me constituit, ut et per eum salvemini, et praedicatio mea in vobis fructificet. Igitur, id est propter haec praemissa, obsecro ut oretis. Nisi enim Deus per Spiritum sanctum operetur in cordibus vestris, sermo meus 317 inutilis erit. Obsecro igitur primum omnium, id est potissimum ante omnia fieri obsecrationes, etc. Quia vidit Apostolus in omni genere orationis praevalere celebrationem missae, in qua memoria fit passionis Christi, per quam omne hominum genus redemptum est, ideo cum et aliis modis orandum sit, hoc genus orationis, quia praevalere vidit, praeposuit, dicens: Primum omnium, id est ante omnia obsecro fieri obsecrationes. Orationes illas quae obsecrationes, id est juxta et antequam corpus Dominicum sacretur, praecedunt( ut in principio missae) vocat obsecrationes, quasi juxta sacrationem dictas. Orationes autem et postulationes, et gratiarum actiones fieri obsecro. Orationes vocat preces illas, in quibus, cum dicuntur, substantia illa panis et vini, in altari apposita, transit in corpus et sanguinem Christi. Postulationes vocat preces quae fiunt post communionem, ut illud:« Perfice in nobis, Domine, quod tua sancta continent,» id est postquam nos pavisti hoc corpore et sanguine tuo, restat hoc quasi ex debito, ut quod pie coepisti perficias, pascens nos indeficienti cibo gloriae tuae in coelis, quod hic in altari praelibamus Postulatio enim dicitur, quasi oratio facta de re quae jam misericordia vel merito debetur. Gratiarum actiones vocat, ut illud quod in fine missae dicitur Benedicamus Domino, Deo gratias. Ut hoc dicentes innuamus totum referendum esse gratiae Dei quod dedit, et quod in aeternum daturus est. Haec autem obsecro fieri pro omnibus hominibus, ut salvi fiant ex voluntate Dei. Quod si quaeritur cur pro omnibus jubeat orare Apostolus, cum quidam a Deo reprobati sint, pro quibus qui orat videtur offendere Deum, qui eos reprobat. Contra haec dicitur quod Deus quidem ex benignitate et clementia sua velit omnem hominem salvum fieri, quia, quantum in se est, in Deo non remanet, sed benignitatem Dei injustitia impiorum avertit.
34.2.3
Unde in Deo duplex voluntas consideratur. Altera benigitatis et clementiae, qua omnes vult salvos fieri; altera est voluntas justitiae Dei, qua malos reprobat, bonos eligit. Secundum autem voluntatem benignitatis Dei, praecipit Apostolus orare pro omnibus, ut quod Deus pie vult, et nos, sequendo pietatem ejus, velimus, utque voluntas Dei fiat oremus, quod si non fieret, a clementia Dei dissentire videremur. Vel aliter praecedentia legamus, ut demissa mentio in his non sit. Obsecro fieri obsecrationes, id est adjurationes illas, ut in laetania, ubi adjuratur per passionem, per resurrectionem et similiter, quasi si quis adjuraret Deum pro conversione cujuslibet sceleratissimi, quod vix a Deo impetrari posse videretur; impio autem illo per preces justi converso faceret, justus orationes pro eo, ut Deus cum fide daret illi virtutes quae sequuntur. Quibus acceptis jam restarent postulationes( sicut dictum est) pro coelesti gloria quae jam habenti virtutes debetur. Pro his autem omnibus, id est conversione, possessione virtutum, concessione coelestis gloriae, sequuntur gratiarum actiones; quod fecit Justinus presbyter, qui, suscepto spiritu Laurentii in coelis, in actionem gratiarum sacrificium laudis Deo obtulit. Obsecro autem hoc fieri pro omnibus hominibus( sicut dictum est).
34.2.4
Quia fortassis putarent quidam non esse orandum pro principibus et tyrannis, qui premunt Ecclesiam Dei, adjungit: Sic dico orandum pro omnibus, ut nec etiam persecutores Ecclesiae excludam, sed orate etiam pro regibus, et pro omnibus qui in sublimitate saeculari sunt, seu ducibus, seu consulibus. Et pro eis vos orare non solum proficiet illis, sed etiam vobis. Ad haec ut, illis a tyrannide sua cessantibus, agamus vitam quietam a persecutione, nec in una re, sed etiam tranquillam, id est in omni re quietam. Tranquillitas Ecclesiae plurimum prodest quibusdam tenerioribus, qui in pace Ecclesiae justificationem suam conservant; quos si tormenta comprehenderent, fortassis a fide recederet. 318 Et ideo orandum esse dicit pro regibus et principibus. Agamus dico vitam tranquillam in omni pietate, id est religione, et in omni castitate, id est in integritate fidei; quae si persecutio ingrueret, non sic in omnibus integra perduraret, ideo moneo orare pro omnibus. Hoc enim ut oretur pro omnibus bonum, id est utile est ad profectum Ecclesiae, et tale bonum quod sit acceptum et gratum Deo. Nec sicut in tempore placeat, et in tempore displiceat, sed sic acceptum ut sit coram Deo, id est ut semper maneat in oculis beneplaciti ejus. Deo dico Salvatore nostro, qui quomodo nos salvavit, vult omnes homines salvos fieri, secundum voluntatem benignitatis suae, sicut supra dictum est. Et ut salvi fiant, vult omnes venire ad agnitionem veritatis, id est verae fidei per quam iter est ad salutem. Probat quod dixit. Vere Deus vult omnes salvos fieri; quod patet ex eo, quia unus est Deus, id est creator omnium. Cumque Deus omnium creator sit, non est causa quare benignitatem suam neget uni, et det alteri creaturae, quam impius utique sibi negat, quia impie agit, salva et integra perdurante ad omnes benignitate Dei. Inde etiam palam est quod Deus velit omnes salvos fieri, quia unus est mediator Dei et hominum, et non plures mediatores. Unde constat quia omnibus aeque velit proficere, factus est omnium mediator. Christus mediator dicitur, quia duo extrema et a se prorsus divisa, Deum scilicet, in quo omnis justitia et nihil injustitiae, et hominem, in quo omnis injustitia et nihil justitiae, concordes fecit per assumptam sibi humanitatem, justificans hominem. Probat adhuc Deum velle omnes salvari dicens: Hic autem mediator, cum in deitate gloriosus esset, homo factus est, tam vilis res et tam contumeliosa quod nunquam fieret, nisi vellet salvare homines. Hic autem mediator est Christus, immolans sacrificium pro nobis semetipsum Deo, et rex dirigens nos ad salvationem. Hic autem est Jesus salvator quem hoc nomen designat Salvatorem omnium, qui Christus Jesus dedit redemptionem, nec aurum vel argentum, sed semetipsum pretium dedit pro omnibus redimendis.
34.2.5
Sed licet non omnibus pretium illud profuerit, quia in impietate perduraverunt, Christus tamen pretium dedit, quod sufficiens esset saluti omnium, si omnes boni esse vellent. Et quia pro omnibus redemptionem dedit, omnes aeque salvare voluit, cujus rei( scilicet, quod omnes vult salvos fieri) testimonium confirmatum est, quia quod prophetae testati sunt ante Christum de eo Salvatore, confirmavit Christus, implendo omnia quae de se prophetae praedixerant. Haec autem per impletionem confirmata sunt temporibus suis, id est congruis, ut nativitas Christi quodam tempore in alio, passio et caetera de Christo diversis temporibus. Nisi enim Christum testimonia prophetarum praecessissent, parum vel nihil crederetur ei, quod idem innuit, cum duobus discipulis post resurrectionem apparens ait:« O stulti et tardi corde ad credendum in his quae locuti sunt prophetae,» etc. Quod etiam ipse alibi in Evangelio ait: In hoc est verbum verum: quod alius est qui seminat, et alius qui metit.» Prophetae quidem seminaverunt, Christus autem cum apostolis suis seminis fructus collegit. Ad idem probandum, quod Deus vult omnes salvos fieri, auctoritatem suam adducit, dicens: In quo, id est in qua re praedicanda, scilicet quod Deus pro salute omnium pretium dederit semetipsum et caetera quae praemissa sunt, ego positus sum praedicator a Deo, ut hoc praedicem omnibus, et magnae dignitatis praedicator, quia etiam Apostolus ad hoc praedicandum constitutus, et ego procul dubio dico veritatem, nec in qualibet una parte sed ita quod non alicubi mentior, et ego jam constitutus sum doctor gentium in fide et veritate, id est jam multos discipulos docui, qui fideles sunt et veritatem praedicant. Quia si discipuli mei veri sunt, constat me doctorem eorum non esse mendacem. Quia praedicatorem et Apostolum se nominat, non elationis verba sunt, sed ut per hanc auctoritatem dictorum suorum fidem corroboret.
34.2.6
319 Quoniam quiden sufficienter probatum est orandum esse pro omnibus hominibus, ergo volo omnes viros, et mulieres orare, ut secundum voluntatem Dei salventur. Volo utique viros orare non tantum in ecclesia, sed etiam in omni loco, habentes puras manus, etc. Hic docet quales se praeparare debeant ad orandum. Puras manus vocat mundas affectiones, ut nihil velint dari sibi a Deo, quod Deum dare nefas sit, sed maxime omnium salvationem postulent. Puras dico levantes per incrementa boni operis et piae orationis, et hoc sine ira, id est sine odio proximi. Qui enim odit proximum, ab unitate Ecclesiae se discerpit. Et sine disceptatione, id est sine diffidentia, orate, facti tales quales timore peccati non oporteat disceptare an Deus daturus sit vobis quod petitis, necne. Quasi diceret: Orate cum dilectione Dei et proximi. Mulieres etiam cum viris volo orare, similiter sine ira et disceptatione existentes in habitu, non qui ornet illas, sed ornato, id est qui ornetur ab illis, quod tanta sit reverentia mulierum ut etiam earum vestimenta videantur ornata, quia sanctae mulieres illis utantur. Manentes cum verecundia, ut pudibundae omnia faciant, et cum sobrietate cibi, potus et verborum. Cum aliis virtutibus has duas maxime commendat mulieribus, quia vidit eas maxime laborare morbo impudicitiae et intemperantiae. Mulieres dico ornantes se non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, id est non studentes cultui corporum, sed per bona opera quae foris operantur, promittentes pietatem, id est in propatulo mittentes religionem mentis per bonam operationem exhibitam foris. In orando volo viros et mulieres similes esse; sed in docendo, vel interrogando volo dissimiles esse. Mulier enim discat, audiat sermonem in ecclesia, non interrogando, neque respondendo, sed sit in silentio, et si in aliquo haesitat, cum venerit domum, virum interroget. Discat autem in silentio cum omni subjectione, post viros stando capite velato, aspectu in terram fixo. Cum enim in ecclesia convenimus, ibi Judici repraesentamur, quem per seductionem mulieris in iram provocavimus; cujus rei memor mulier, quod totius perditionis auctor fuerit, in praesentia Judicis multum debet verecundari. Ut discat, concedo mulieri. Docere autem virum doctrina spiritali illud nullo modo permitto mulieri, neque dominari aliquo spiritali dominio in virum, sed semper esse non solum in silentio interrogandi vel respondendi, sed etiam in silentio confabulandi cum aliquo in ecclesia
34.2.7
Ideo mulier non debet dominari in virum, quia Adam primus formatus est, deinde Eva. Ordo autem creationis eorum signat virum debere dominari in mulierem, non mulierem in virum. Cum enim ante hominem, vel eodem momento cum homine, Deus, si vellet, creare posset mulierem, non sine re tempore posteriorem viro fecit, ideo adhuc mulier non debet in virum dominari; etenim Adam non est seductus illo modo quo mulier, ut crederet se gustu pomi fieri Deum, sed in hoc quidem seductus fuit quia, suadente sibi muliere quam Deus in adjutorium sibi dederat, utrumque existimavit posse fieri, et uxori se morem gerere, et patrati sceleris acta poenitentia a Deo se posse veniam obtinere. Adam non est seductus, mulier autem seducta fuit, credens se fieri Deos ut serpens suaserat, in praevaricatione, id est in actu peccati, scilicet in comestione pomi. Et propter tot causas mulier semper subjici debet viro, non praeferri; spiritali praelatione dico, si enim servos habet, licet bene dominari in illis soeculari dominio. Potest etiam mulier mulieribus spiritali modo praeesse, sed viro nunquam. Ne autem alicui videretur mulierem non posse salvari, quia causa fuerit totius perditionis, et quia idem Paulus adeo detestatus sit mulierem, subdit de salute ejus dicens: Licet mulier seducta sit non seducto viro, tamen mulier salvabitur. Non solum virgo vel continens, sed etiam vadens per generationem filiorum, id est etiam nupta. Hac conditione dico 320 si permanserit in fide, quod sanam fidem habeat, et in dilectione Dei et proximi, et in sanctificatione quam accepit in baptismo. Permanserit dico in his cum sobrietate, quam ideo repetit quod in hac plurimum soleant peccare mulieres, ideo conjugatas salvari posse dixit, quia, si de virginibus vel viduis solum dixisset, putaretur intellexisse salvari non posse conjugatas, quae cum salvandae sint, constat per hoc de salute virginum et viduarum. Vel continuemus aliter: Licet mulieri non permittam docere in Ecclesia, tamen salvabitur, id est poterit salvationem mereri per generationem filiorum, id est spiritualiter instruendo domi filios suos, salvabitur hac lege si( quantum in illa erit) filii ejus permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate, sicut dictum est.
34.3.1
EPISTOLA I AD TIMOTHEUM. CAPUT III.
34.3.1
« Fidelis sermo. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse unius uxoris virum, sobrium, ornatum, prudentem, pudicum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, sed suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Oportet autem et illum testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent, et multum fiduciam in fide quae est in Christo Jesu. Haec tibi scribo, fili Timothee, sperans me venire ad te cito. Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, et justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.» EXPOSITIO.
34.3.2
Postquam communitatem Ecclesiae admonuit orare, et ex hoc publicum praeceptum in omnibus dedit, subdit quaedam divisa praecepta, quae non de omnibus agant, scilicet de sacerdotio et diaconatu, insinuans quales, et quomodo ad istos ordines sint promovendi. Quod praeceptum quia vidit onerosum et difficile quibusdam, antequam proponat commendat, dicens: Hic sermo quem dicturus sunt fidelis est, id est credi debet, et nemini est onerosus. Hic utique est sermo quem commendo: oportet episcopum esse irreprehensibilem. Hic autem per episcopum significat sacerdotem. Superflue enim Timotheum, qui Ephesiorum episcopus erat, de ordinando episcopo Ephesiis instrueret, cum eo ibi episcopante, alium ibidem episcopari absurdum esset, nec credendum est. Praeterea si de diaconibus praeceptum daret( praetermisso sacerdotali ordine qui praecedit) absonum videretur et inordinabiliter factum. Nec mirum si per episcopum signat presbyterum, cum in hac eadem Epistola, per presbyterum significet episcopum. Et quia volentem episcopari irreprehensibilem esse necesse est, ideo si quis desiderat episcopatum, id est super sibi commissos intendere, hic desiderat non aurum, non divitias, non jucunditatem saeculi, sed opus, id est laborem bonum, id est utilem sibi et his supra quos intendit. Episcopus enim superintendens dicitur, scopos enim intentio, epi super interpretatur. Et quoniam qui desiderat episcopatum, operari 321 bonum desiderat, ergo oportet episcopum, id est necesse est volentem episcopari esse irreprehensibilem, quia si sit reprehensibilis quandiu in eo est, bonum operari nequit. Irreprehensibilem vocat nullius criminalis reum, qui, etiam licet crimen non habeat, custodit se sic quod nec in eo aliqua criminis occasio videatur, unde criminosus suspicetur. Hunc autem episcopum, id est volentem sacerdotio fungi, oportet fuisse virum unius uxoris, quod unam tantum uxorem( dum sibi uxorari licuit) habuerit. Non quod in episcopatu eam habeat, vel quod si nullam habuit, repudiari debeat, sed magis accipi. Ideo viro multarum uxorum negat sacerdotium, quia, illo soluto a priore uxore, cum secundas nuptias contraxit, indicavit se continere non posse, incontinentem autem episcopari non licet. Et ut irreprehensibilis sit, oportet episcopum esse sobrium et verbo, et opere. Prudentem etiam qui sciat de thesauro pectoris sui novam et veterem legem proferre.
34.3.3
Oportet etiam eum esse non vinolentum, jugi potatione dissolutum. Non etiam percussorem corporali percussione, habet enim spiritalia arma, quibus uti debet contra adversarios, verbum scilicet Dei, quare non oportet eum uti corporalibus armis. Non percussorem, sed modestum, id est totius moderationis custodem. Oportet eum esse non litigiosum, id est non convicium pro convicio reddentem, sed ad omnia patientem. Non etiam cupidum, ne cupiditas prohibeat eum bona Ecclesiae erogare in pauperes, quorum patrimonia sunt, non propria episcoporum. Oportet etiam eum fuisse bene praepositum domui suae, quod privatam familiam suam bene coercuerit a quibusque vitiis; nec solum reliquam familiam, sed etiam filios habentem subditos, id est qui nec in filiis coercendis paterna affectione deceptus sit. Nec ita dico ut post patratum vitium correxerit eos; sed cum omni castitate, id est omni integritate servata, quia adeo districtus fuit in custodia filiorum quod ad actum sceleris eis pervenire non licuit. Sic scientem praeesse domui suae, bonum est in sacerdotium promoveri. Sed si quis nescit praeesse privatae domui suae, in qua pauca disponenda sunt, quomodo hic habebit diligentiam, id est diligentem custodiam Ecclesiae Dei, in qua tot et tanta procuranda sunt? Praeter praedicta oportet eum non esse neophytum, id est noviter conversum, ne, si adhuc rudis in fide promoveatur in sacerdotium, elatus in superbiam cogitando secum, Si modo non essem conversus, non esset praeter me qui sciret praeesse Ecclesiae, sic superbiendo incidat in judicium, id est damnationem diaboli, qui per superbiam damnatus fuit, ut et hic neophytus similiter per superbiam damnetur. Neque haec solum necessaria sunt illi, sed etiam oportet, id est necesse est illum habere bonum testimonium, non solum a fidelibus, sed etiam ab his qui sunt foris, id est extra fidem, scilicet ab infidelibus, ut non incidat in opprobrium, quia si modo infideles videant illum sacerdotem factum, praedicantem verbum Dei, convicientur ei dicentes: Tu qui paulo ante furabaris, adulterabas, etc., jactas te modo magistrum nostrum; in cujus ore etiam bona contemptibilia sunt. Hic autem hoc audiens, accensus ira alterna reddat opprobria, et hoc modo incidat in laqueum diaboli, qui iis dolis laborat illaqueare eum. Quare oportet eum qui promovetur in sacerdotium, etiam cum infidelis fuit, sine querela conversatum fuisse inter suos.
34.3.4
Quales presbyteros oportere esse diximus, oportet esse diaconos sobrios, et caetera quae non reponit. Per hoc quod ait similiter intelligenda esse in ordinatione diaconorum significavit, qui ordo parum dignitate discrepat a sacerdotio. Diaconos, inquam, oportet esse pudicos, id est custodes castitatis, et non bilingues, id est non inter fratres discordias seminantes, non deditos multo vino, quo quidem sobrie licet uti; non sectantes turpe lucrum, ut nec fenerent, nec negotientur; habentes etiam mysterium, id est secretum fidei, ut cognoscant illa secreta fidei nostrae, quae simplicitas vulgi capere non sufficit. Diaconorum enim officium est evangelizare verbum Dei populo: 322 in cujus rei signum traditur eis Evangelium ad legendum. Quare oportet eis nota esse arcana fidei qui de fide sunt docturi. Et licet haec omnia habeant, tamen antequam ordinentur, probentur primum interrogationibus illis, quibus ante ordines solent interrogari, ut illud. Vis servare castitatem et similia? Hi utique probentur, et similiter sacerdotes de quibus hoc non praemiserat. Et sic demum ordinati ministrent, id est res Ecclesiae in necessariis usibus distribuant, ut in cibis pauperum et similibus.
34.3.5
Statutum enim fuit etiam in primitiva Ecclesia, ut illi septem diaconi res ecclesiasticas et domesticas disponerent, pauperibus ministrarent, etc., ut apostoli hujusmodi curis soluti, liberius vacarent praedicationi. Unde adhuc si jure fit, per manus diaconorum ministeria distribuuntur Ecclesiarum. Ministrent dico non habentes ullum crimen actu, nec etiam suspicione, tanta enim vigilantia debent se circumspicere, quod occasionem non habeat hostis, vel suspicari criminale quid de illis. Non habentes crimen, idem est quod supra ait irreprehensibilem. Hic inserit praeceptum de mulieribus ante et post agens de diaconibus, quod intersertum nisi ad diaconos aliquomodo pertineat, inconveniens hic ordo videtur. Ut autem quod ait de mulieribus convenienter insertum judicetur, sic exponimus: Mulieres quae nuptae fuerint his qui in diaconatum promoventur, similiter oportet esse pudicas, id est necesse est profiteri castitatem, sicut viros earum. Melius enim esset ut cum viris in castitate conjugii manerent, quam separatae a viris impudice viverent.
34.3.6
Et ideo viri earum non recipiantur in Ecclesia, nisi et mulieres eorum profiteantur castitatem, quas non solum pudicas esse oportet, sed etiam non detrahentes, quia si detractioni vacant, melius fuisset esse cum viris, qui corrigerent eas. Oportet etiam eas esse sobrias in cibo, in potu et in vestitu. Sint etiam fideles in omnibus, id est justificationem a peccatis, quam per fidem acceperunt, salvam per omnia custodientes. Vel ita: Fideles sint in omnibus, quod si quid de ecclesiasticis committitur illis( ut ministrare pauperibus) fideliter exsequantur. Diacones etiam sint, id est fuerint viri unius uxoris, qui filiis suis bene praesunt, et suis domibus, sicut de episcopo fuit expositum. Vel si placet mulieres diaconissae, scilicet moniales, similiter oportet esse pudicas, etc., sicut dicta sunt. Ne autem cuilibet difficile esse videretur sic se praeparare pro habendo diaconatu, ait: Non sit vobis onerosum tales et tales fieri ut hunc ordinem conscendatis, quia qui bene et religiose ministraverint in diaconatu, acquirent per hoc sibi majorem gradum, bonum, id est utilem sibi, presbyteratum scilicet seu episcopatum. Et si forte non accepto majori gradu moriantur, quia bene ministraverunt in diaconatu, acquirent multam, id est multiplicis boni fiduciam, scilicet coelestis: in fide, id est justificari per fidem quae est in Christo Jesu. Vel ita, ut quamdam privatam fidem intelligamus. Sic acquirent fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu, id est in persona Filii. Licet non in una persona plena fides sit, sed in tribus. Fidem privatam in Christo dicit, quod per redemptionem et caetera, quae propria personae Filii sunt: confidit se salvari. Hoc de ordine sacerdotali et levitico et caetera scribo tibi, fili Timothee, sperans me tamen( licet modo tibi scribam) cito venire ad te.
34.3.7
Ubi ait se scribere cum cito sit venturus, multam necessitatem( ut observentur ea quae scribens imperat) per hoc innuit. Cito quidem spero me venturum ad te; sed si forte tardavero, scribo, ut per hoc scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, id est quanta vigilantia custodire debeas fideles, in quibus Deus ut in domo habitat. Et quia domus de paucis dici possit, addit: Quae domus est Ecclesia, id est in qua Deus multos ad fidem convocavit. Ecclesia dico Dei vivi, id est qui vitam aeternam, quam habet, dat suae Ecclesiae. Quae Ecclesia est columna secundum quosdam firmos et directos in fide, qui columna dicuntur quantum ad se. Firmamentum etiam veritatis dicuntur, quantum ad alios debiles in fide, qui, nisi firmarentur exemplo et exhortatione istorum, titubarent in fide; in qua Ecclesia 323 est sacramentum, id est Christus: et hoc sacramentum pietatis, id est totius religionis magnum est, quia magnitudinis ejus non est finis. Est utique hoc sacramentum in ea manifestum, id est apparens per multa miracula quae operatur Deus per membra Ecclesiae. Christus ab ea similitudine sacramentum dicitur, sicuti sub veteri lege quaedam sacramenta in templo recondebantur quae non licebat videre populo, sic in Christo licet multa videantur, tamen multa in eo absconsa sunt quae nulla creatura comprehendere sufficit. Sacramentum autem res mysteriis involuta dicitur. Quod sacramentum, id est Christus, manifestatum est in carne, quia per verbum Dei incarnatum, deitas quodammodo per carnem visibilis facta est; quae, nisi in carne, penitus invisibilis erat. Hoc ideo sacramentum, id est Christus justificatum est, non quod peccatum habuerit, sed homo ille quem Deus assumpsit justus factus est in spiritu, id est per spiritum, scilicet per deitatem counitam sibi, quia cum alii homines ex concupiscentia carnis concipiantur, Christus ex dilectione patris conceptus est. Hoc iterum sacramentum apparuit angelis, id est fecit se Christus cognosci ab angelis, per haec quae homo factus operatus est in terris. His enim visis, multum profecerunt angeli de cognitione Dei, non enim omnia mysteria revelata fuerant illis. Hoc etiam sacramentum praedicatum est gentibus ab apostolis, creditum est etiam in mundo, mundus enim jam credit in Christum. Assumptum est etiam in gloria, ubi sedet in dextera Patris, occurrentibus illi angelis in die ascensionis suae.
34.4.1
EPISTOLA I AD TIMOTHEUM. CAPUT IV.
34.4.1
« Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit, ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem. Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es. Ineptas autem et inanes[ aniles., i. e. infructuosas] fabulas devita. Exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio attende lectioni, exhortationi et doctrinae. Noli negligere gratiam, quae in te est; quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyteri[ presbyterii]. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende enim tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.» EXPOSITIO.
34.4.2
Ne modo Timotheus objiceret Paulo: quoniam tantum sacramentum( ut ais) in Ecclesia est, non multum me vigilare oportet pro custodia ejus, quia per hoc sacramentum sufficienter custodietur. Contra hoc Paulus ait: Scias omni vigilantia conservandam esse Ecclesiam Christi, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide. Hoc autem non leviter a quolibet accepi, sed Spiritus sanctus dixit mihi non sub aliquibus figuris, sed manifeste, quia in novissimis temporibus discedent quidam haeretici a fide Christi, attendentes spiritibus erroris, id est daemonibus loquentibus per ora seductorum, attendentes non tantum rationibus eorum, sed etiam doctrinis, id est assertionibus doctrinarum eorumdem daemoniorum, loquentium mendacium in hypocrisi, id est in simulatione boni, cum vere mali sint, et habentium suam conscientiam, id est 324 mentem suam totius mali consciam, cauteriatam, id est foris manifesta adustione signatam. Cauteriare a caveo, caves, dicitur, cauterium enim adustio illa dicitur, quae fit deprehensis furibus, ut qui viderint illos, per hoc signum caveant sibi ab illis, scientes quod fares sunt. Ab ea similitudine dicit habentium conscientiam cauteriatam, quia dolosae mentis suae quaedam signa foris emittunt, per hoc quia prohibent nubere. Haec est enim coctura illa quae nobis aperit malum conscientiae eorum, quod prohibent nubere, id est quod praecipiunt non nubere: et praecipientium adhuc abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum fidelibus, et hoc cum actione gratiarum, quia de hoc agendae sunt gratiae creatori Deo, ne forte si sine benedictione perciperemus( quod saepe auditum est) diabolus cum iis ingrederetur. Creavit utique ad percipiendum fidelibus, et his, id est etiam eisdem talibus qui cognoverunt veritatem, hanc scilicet quia omnis creatura Dei, in eo quod a Deo creata est, bona et utilis est omni hoc credenti; si autem nociva est alicui, ut coluber, propterea fit quia non credidit bonam esse sibi hanc creaturam Dei, ut, si modo crederet quis non esse bonum se comedere carnem etiam licitam, et tamen comederet, peccaret, quia uteretur eo quod bonum esse dubitaret. Cognoverunt etiam fideles nihil esse rejiciendum. Determinat quod dicit non rejiciendum. Illud scilicet quod percipitur, id est quod percipiendum est cum actione gratiarum, non enim omnis caro comedenda est. Percipere, inquam, et agere gratias bonum est, quia creatura illa quae in cibum sumitur, sanctificatur per verbum, id est per Filium Dei. Per Filium enim et omnia creavit, et omnia creata sanctificavit. Sanctificatur etiam per orationem, id est et per benedictionem quae praecedit, et per gratiarum actionem quae sequitur.
34.4.3
Nota, cum de tempore Antichristi Timotheum Paulus instruat, innuit membra Antichristi per longa tempora caput suum praecedere. Innuit etiam quod haec instructio omni Ecclesiae, et secundum omnia futura tempora facta sit. Haec quae superius dicta sunt, nuptiis non detrahere, cibos, quos Deus ad percipiendum fidelibus creavit, non derogare, et caetera praemissa tu proponens, id est in propatulo ponens fratribus, licet sic proponendo quibusdam videaris nimis remissus et indulgens carnalitati, sic tamen eris minister Christi Jesu bonus, id est utilior illis qui modum nimia districtione excedentes prohibent nubere, et uti carnalibus. Sic debes proponere, tum quia sic bonus, id est utilis eris, praeterea quia potes; tu enim enutritus, id est extra rudimenta et nutrituram puerilem positus doctus es verbis fidei. Nosti enim in quem, et quomodo te oporteat credere. Enutritus etiam es verbis bonae doctrinae, id est utilem morum instructionem didicisti, quam doctrinam plenarie assecutus es per me, qui et te baptizavi, et quae adhuc docenda erant sufficienter docui. Hic enim Timotheus a matre fideli litteris sacris addiscendis puer traditus est, non tamen donec a Paulo baptizatus est; et ideo dicit eum enutritum esse in fide, sciens quod in Christum credere oporteat. Enutritum etiam bona doctrina, id est instructione morum. Talia propone fratribus; sed fabulas ineptas quae nullam veritatem habent, ut de prohibitione ciborum et nuptiarum; fabulas ineptas etiam inanes, id est inutiles, quae, licet veritatis similitudinem teneant, ut reducere circumcisionem, sine omni utilitate tamen sunt; illas non solum sicut praemonui interdicas, sed devita, si quis inde tecum secreto velit discutere; nec etiam solus studeas in illis, sed potius exerce te, nec partim, sed teipsum totum et corpore, et animo ad pietatem, id est ad doctrinam et custodiam religionis, utque totus fortiter vacare possis pietati, ne supra modum carnem tuam affligere velis. Nam haec corporalis exercitatio per jejunia utilis quidem, sed respectu pietatis ad modicum valet. Quid enim prodest praelatum sic se affligere, ut prae debilitate carnis instructioni subditorum 325 nequeat vacare? Afflictio corporis parum est utilis: pietas autem, id est ex pietate miserationis intendere filiorum instructioni: haec, inquam, pietas utilis est; non ad quaedam, sed ad omnia. Ideo de afflictione corporis Timotheum sic quodam modo redarguit: quia noverat eum adeo jejunare, et a potu vini se cohibere, quod stomachus ejus ideo debilitaretur: quare praecipit illi in sequentibus uti vino. Quae pietas est habens promissionem vitae quae nunc est, id est vitationem mali et augmentum justitiae, quae in hac vita licet habere. Habet etiam promissionem futurae et perpetuae vitae. Hic autem sermo, quem dixi intendere pietati, nec ita corpus affligere, ut impediatur pietas, fidelis est, et est dignus omni acceptione: quia confortato corpore fovetur pietas utilis ad omnia. Quodque acceptum esse debeat exercere ad pietatem apparet inde: quia in hoc, id est in pietate laboramus nos, cibos de labore manuum quaerentes. Maledicimur etiam ab infidelibus: ideo quia speramus intendentes in Deum vivum, qui vitam aeternam quam habet dabit sperantibus in se. In eo merito sperandum est qui est Salvator omnium hominum, bonorum et malorum salvatione temporali: quia« solem suum facit oriri super justos et injustos.» Cumque sit omnium Salvator, maxime tamen et praecipue fidelium est, quibus vitam aeternam dabit, quam negabit impiis: quos tamen in hoc mundo salvat in temporalibus bonis. Quoniam quidem exercere te ad pietatem bonum est, et nos in eodem laboramus: quos tamen in hoc mundo imitari debes.
34.4.4
Tu igitur vacando pietati praecipe his qui sciunt, sed pigri sunt ad operandum: haec scilicet praecepta quae praemissa sunt. Si qui etiam sunt nescientes, doce eos et hoc utrumque cum tanta severitate et munditia, ut nemo contemnat tuam adolescentiam; ut honestas vitae et habitus aetatem tuam annis juvenilem moribus faciant maturam. Nemo, inquam, te contemnat: sed esto exemplum quorumque fidelium in verbo: in humilitate alloquens omnes in conversatione, omnibus omnia factus in charitate, id est in dilectione proximi in fide, id est in justificatione permanens. Et in castitate, quae virtus gemma virtutum est in juvene. Ideo de castitate juvenem instruit, adolescentia enim aetas est magis lascivire appetens quam alia. Et ut sis exemplum fidelium attende lectioni, id est assidue revolve sacram paginam, dum, id est donec ego venio. Postquam enim ad te venero sufficienter monebo te: viva enim vox magis animat quemcunque quam lectio: sed tamen multi satis sciunt, qui, nisi lectione incitarentur, torperent dum monitor eorum abesset; et ideo ait: Attende lectioni, et attende exhortationi, id est exhortare eos qui docti sunt, et tamen ad operandum pigri. Attende etiam doctrinae, id est doce eos qui nesciunt: et ut in his attentior sis, noli negligere gratiam Spiritus sancti quae est in te collata. Gratiam dico pontificalem, quae data est tibi per prophetiam, id est per praevisionem; spiritu enim prophetiae praedoctus, vidi te idoneum pontificali gratiae: et haec data est tibi cum impositione manuum presbyterii, id est episcopi qui consecrando te episcopum, manus tibi imposuit. Vel presbyterii, id est presbyteratus: quia licet unus specialiter manus imponat et consecret, tamen caeteri episcopi qui astant eumdem cum illo consecrant.
34.4.5
Nota quod per impositionem manus Spiritus sanctus datur: non ideo fit quin sine hoc posset dari; sed ideo manus imponitur, ut plenam subjectionem per hoc discat exhibere Deo et consecratori suo ille qui sacratur. Unde sacrator ille hanc praelationem habet super eum quem consecrat, quod nunquam ab eo ultra judicabitur. Prophetia etiam illa quam dixit, quia non ita modo potest fieri, non enim sic modo spiritales sunt episcopi, fit tamen secundum quod potest fieri: ubi qui consecrandus est praesentatur consecratori, et requiritur de fide et caeteris ut habet Ordo. Et( ut conserves gratiam quae in te est) meditare haec quae moneo: et esto in his per operationem 326 ut sic meditando et operando profectus tuus manifestus sit omnibus, et exemplo tuo proficiant. Utque sic proficere possis, attende tibi subtiliter, corrige vitam tuam, et te undique circumspecto attende doctrinae, id est doce alios. Vita enim tua si sit laudabilis praedicationem tuam commendabit, et ideo insta in illis, id est in directione vitae et doctrina subditorum. Hoc enim faciens, id est instando in illis teipsum salvum facies. Attendendo tibi, eos etiam salvos facies per doctrinam qui te audiunt.
34.5.1
EPISTOLA I AD TIMOTHEUM. CAPUT V.
34.5.1
« Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores in omni castitate. Viduas honora, quae vere viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, speret in Deum: et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis est vivens, mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum( et maxime domesticorum) curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt: habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis ut non gravetur ecclesia: ut his quae vere viduae sunt sufficiat. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura: Non alligabis[ in frena] os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis ejus, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur. Similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.» EXPOSITIO.
34.5.2
Et ne Timotheus( quem sic admonuit, praecipe, doce, etc., indiscrete doceret, non attendens diversitates aetatum et sexuum, subjungit Paulus quomodo singula aetas docenda sit, dicens: Licet dicam praecipe, doce, vide tamen ne cum austeritate increpaveris seniorem aetate, sed obsecra cum tanta diligentia, ut patrem; juvenes autem obsecra, ut fratres; anus vero, ut matres; juvenculas, ut sorores. Et quia Timotheus juvenis erat, ideo cum de juvenculis diceret, in omni castitate apposuit; rectissime enim in alloquio juvencularum juvenis de omni castitate admonetur, ne saltem minima carnis titillatione circa eas moveatur. Timotheo instructo qua discretione docere deberet subdit praeceptum de viduis, determinans quae de bonis Ecclesiae debeant sustentari, et quae non, dicens: Juvenculas sic obsecra; Viduas vero confugientes ad Ecclesias honora eo modo quo honorandae sunt: 327 dando scilicet victum et vestimentum illis solum quae sunt vere viduae, nolentes ulterius reverti ad ea quae mundi sunt, ut amplius nubere velint; illis etiam quae sunt desolatae, quod subdit inferius. Desolatas vocat quae filios vel parentes non habent qui eas sustentare queant, vel cum quibus ipsae rebus suis, si quas habent, possint uti et instruere eos. Honora, inquam, eas quae vere sunt viduae, sed si qua vidua habet filios aut nepotes, haec utique quia desolata non est, discat( primum quam sumptus Ecclesiae accipiat) specialiter regere domum suam, id est filios ac nepotes: et si parentes adhuc habet; discat reddere mutuam vicem parentibus, qui eam aluerunt cum infans esset. Benefaciat, inquam, parentibus quia hoc, id est et suos specialiter regere, acceptum est coram Deo magis quam si parentes in calamitate desereret. Vidua quae filios habet non transeat ad Ecclesiam, sed illa quae vere vidua est nolens amplius reverti ad conjugium; et quae est desolata non habens filios aut nepotes, illa speret in Deum, id est sustentetur bonis Ecclesiae, et ibi instet obsecrationibus et orationibus nocte et die.
34.5.3
Vel aliter ut in hoc versu determinetur quae sit vere vidua. Dico alendas ab Ecclesia vere viduas; ne autem decipiaris in illis, scito quod illa vere vidua est et desolata, quae sperat in Deum, et non in filios aut nepotes, et quae instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. Quae vere vidua est haec solum sperat in Deum, vel speret. Nam illa vidua quae est in deliciis carnis, vivens mundo, mortua est Deo, et talis non debet recipi in Ecclesiam. Hoc etiam praecipe de viduis quod cum sint vere viduae et desolatae, sint et irreprehensibiles, id est nec crimen habentes, nec occasionem criminandi se in aliquo tribuentes. Vidua quae habet filios aut nepotes regat eos, quia si qua vidua non habet curam suorum quos regere debet, et maxime prae caeteris curam domesticorum, id est filiorum aut nepotum, haec talis negavit fidem, quam promisit Deo. Planum est enim quod, curam proximi non habens, proximum non dilexerit, et sic nec Deum diligit. Qui enim non diligit fratrem, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Quia si nec Deum diligit, fidem plane negavit. Est etiam deterior infideli, qui nunquam fidem habuit, quia reus est pacti quod Deo pepigit, et sic irritum fecit. Vel ita: Vidua regat filios et nepo es; si quis autem eorum expellat matrem viduam volentem sustentari ab illis, quod aequipollenter ait: Si quis non habet curam suorum, fidem negavit, et est infideli deterior. Haec autem vidua est, si quae praemissa sunt habet. Non tamen eligatur ad recipiendum in Ecclesia minus sexaginta annorum, quae etiam fuerit uxor unius viri, ne ducendo secundum, rea incontinentiae visa sit, quae etiam vixerit studiosa in operibus bonis. Habens etiam bonum testimonium ab Ecclesia: si filios educavit spiritualibus documentis; si pauperes hospitio recepit; si lavit pedes sanctorum, id est si omne pietatis opus praedicatoribus exhibuit; non formidans minas persecutorum qui damnabant quoscunque ministrantes sanctis; si etiam subministravit patientibus tribulationem, id est sanctis incarceratis. Ut omnia comprehendam, si subsecuta est omne bonum opus, eligatur.
34.5.4
Viduae sexaginta annorum eligantur, adolescentiores autem viduas, quae non sunt tot annorum, illas volo nubere, et ideo devita, non accipias eas in ministerium Ecclesiae. Devita ideo quia si suscipias, cum, id est postquam fuerint luxuriatae, id est prae nimia abundantia lascivientes, volunt nubere. Et hoc in Christo, id est legaliter non meretricari, tales illae habentes damnationem, quia sic frangendo vota, fecerunt irritam etiam primam fidem, quam in baptismo pollicitae fuerant, ubi a diabolo se abrenuntiare dixerant, cui frangendo votum continentiae quam voverant, se iterum mancipaverunt, patenter innuentes, quia egentes confugerunt ad subsidia Ecclesiae, non amore continentiae. Quae non solum 328 nubere volunt: sed etiam simul congregatae discunt circuire domos. Et hoc ideo quia otiosae sunt, et non solum otiosae, sed etiam verbosae, inquirentes rumores urbis. Loquentes etiam curiose, et cum multo studio ea quae non oportet, scilicet quaelibet impudica. Et quia propter otium in tantam perniciem delabuntur, ergo propter hoc volo juniores viduas, quae praefixos annos non habent, volo, inquam, eas nubere, filios procreare, matresfamilias esse, ut habeant quibus intendant, et non solito modo otientur. Et sic volo eas non dare ullam occasionem adversario, id est infideli gratia maledicti, id est cui valde gratum est, habere occasionem maledicendi de fidelibus. Propterea malo eas nubere quam recipi in Ecclesia, jam enim quaedam voventes continentiam conversae sunt ab eo quod voverunt, euntes retro post Satanam. Quod si hae viduae non inveniunt cui possint nubere, volo quod si qua, vel si quis fidelis habet has viduas, vel matrem, vel sorores, vel filias, subministret illis, et non gravetur Ecclesia in sustentatione illarum, ut possit sufficere his quae sunt vere viduae et desolatae.
34.5.5
Dato praecepto de viduis, insinuat quibus modis presbyteri sint honorandi a populo, dicens: Sic praecipe de viduis. Praecipe etiam ut presbyteri habeantur digni duplici honore, et spiritali, ut inclinetur eis, et obediatur eorum praeceptis, et corporali ut temporalia ministrentur eis sufficienter a subditis. Hi utique presbyteri qui praesunt bene, id est quorum praelatio utilis est subditis, quia vel vacant instructioni eorum, vel orant pro eis. Cumque hic duplex honor omni presbytero debeatur, his tamen maxime impendatur qui laborant in verbo fidei, docentes quid credere oporteat, et in doctrina, id est in instructione morum. Duplicem honorem dixit exhibendum esse presbyteris, quorum alterum, id est spiritalem, quia vidit nulla ratione posse negari, ad eum probandum nihil subdidit. Sed alterum scilicet de rebus populi sustentare sacerdotem: quia vidit quosdam avaros hoc negaturos, probat hoc auctoritate Veteris et Novi testamenti, dicens: Sicut praecipio digni habendi sunt presbyteri, quia dicit Scriputura: Non alligabis os bovi trituranti. Mos fuit veteribus( et adhuc est in aliquibus partibus) ut segetes in area positas contererent boves, et caetera docta ad hoc opus animalia; sed tamen proprium bovum hoc erat ut hoc modo contrita messe, grana seligerentur a paleis. De quibus praecepit Moyses ne bovi conterenti in area alligaretur os, sed de eo in quo laborabat licenter comederet, hoc praecipiendo intendens aliud, scilicet ut praedicator triturans in area Domini de labore suo sufficientia sibi susciperet ab illis pro quorum instructione laboraret. Dicit etiam Dominus in Evangelio.« Dignus est operarius mercede sua,» id est praedicator ab his in quibus instruendis operatur, quae necessaria sibi sint accipiat. Quia iterum vidit Apostolus quod, presbytero reprehendente vitia subditorum, quidam male moverentur, volentes depravare vitam presbyteri, ne hoc temere crederetur, ait: Presbyter sic honoretur a subditis, adversus quem presbyterum noli recipere accusationem factam de crimine, nisi sub duobus vel tribus testibus.
34.5.6
Quod si de debito, vel de qualibet re saeculari convenitur, respondeat singulis. Nunc utique, quia magis ac magis in deterius lapsi sunt homines, nec multo pluribus testibus, conceditur hodie, ut respondeat presbyter, nisi interpelletur de haeresi. Sub duobus vel tribus testibus respondeant presbyteri. Si autem peccantes sint, id est si presbyteri in eo quo arguuntur, peccasse convincantur, argue eos coram omnibus, ut sicut crimen eorum, sic poenitentia criminis omnibus palam sit, ne forte si privatim poeniteant, non poenitere putentur qui ab omnibus peccasse deprehensi sunt. Ideo coram omnibus argue ut hoc viso timorem habeant peccandi caeteri sacerdotes, 329 scientes simili poena se plectendos, si peccaverint. Vel caeteri, id est subditi, qui viso quanta districtione coerceantur praelati, magis timeant sibi qui sunt subditi. Ne autem aliquos presbyteros contingat sic de peccato convinci( non enim parvum malum est eos in scelere deprehendi, qui forma boni esse debent aliis); ne hoc utique contingat, praecipio ne quem consecres sacerdotem sine praecedenti examinatione. Ut autem hoc mandatum nulla causa praetereas, obtestor te coram Deo Patre ut Deus hoc non a me, sed de manu tua requirat, si tamen feceris. Testor etiam coram Christo Jesu, qui futurus est judex omnium, ut in judicio non me, sed te inde arguat. Testor etiam coram electis angelis: ministerio quorum in die judicii boni separabuntur ab impiis, ut in die illo rei hujus mihi testes sint, nec me ideo repellant a parte piorum. Testor te, inquam, ut haec quae dicturus sum custodias, scilicet nihil facias, id est neminem ad sacerdotium promoveas sine praejudicio, id est sine praecedenti examinatione. Praejudicium accipitur hic, quasi praecedens judicium: sed in canonibus praejudicium praecipitata sententia dicitur. Cumque praemisso judicio quemlibet examinaveris, si eum indignum sacerdotio per examinationem inveneris, nihil facias declinando in partem aliam ab eo quod docuit examinatio: ut quem malum examinando invenisti, postea seductus aliquo modo consecres in sacerdotem. Si vero probatus inventus sit dignum secundum quod modo visum est, tamen nemini eorum cito manus imposueris, id est non statim consecres, sed differas adhuc per congruum tempus, ut si forte quid latet in eo quod examinatio facta non invenerit, per dilationem temporis inveniatur. Et nihil faciendo sine praejudicio, nec praeceps in consecratione alicujus non communicaveris alienis peccatis. Si enim non examinares, vel nimis cito consecrares, particeps esses omnium criminum quae injuste consecratus committeret in sacerdotio: Utque alios subtiliter examines, digne consecres: custodi teipsum castum, id est in omni virtute integrum.
34.5.7
Quia autem de castitate eum admonuit, ob cujus custodiam vino non utebatur: quare et stomachus ejus debilitabatur, ne penitus a vino abstinendum sibi esse crederet, ait Paulus: Noli bibere aquam adhuc. Per hoc quod dixit adhuc, designavit eum prius uti aqua. Noli bibere aquam, sed utere non semel, sed in usu habe. Utere, inquam, vino: sed modico, id est custodiendo modum, scilicet non propter ebrietatem, sed propter stomachum tuum, id est propter morbum crebro stomacho insidentem; et propter frequentes tuas infirmitates, id est propter multiplices accessus et aestuationes ejusdem morbi, ut quilibet febricitans morbum quidem semper in se habet, licet modo acrius, modo remissius patiatur, sed accedentes aestus febris vicissim patitur, et non semper. Sic iste Timotheus naturam quidem morbi in stomacho jugiter habebat, sed accessus morbi vicissim difficillime patiebatur. Ideo necessaria est examinatio priusquam presbyter consecretur, quia peccata quaedam quorumdam hominum manifesta sunt praecedentia ad judicium; quia priusquam veniatur ad judicium vel ad discussionem, praecesserunt discussionem illam quaedam peccata illorum qui probandi sunt satis cognita per solam famam. De his autem quae palam sunt non oportet discutere. Quosdam autem subsequuntur peccata discussione facta: quia priusquam de his discussio fieret, occulta erant crimina quae per discussionem aperta sunt, et propter haec occulta crimina necessaria fuit discussio. Similiter ut de malis quaedam bona facta eorum qui probandi sunt manifesta sunt, et examinatione non egent, et e converso bona eorumdem quae habent se aliter, id est quae non sunt manifesta, abscondi non possunt in discussione: ad quae bona invenienda opportunum fuit discutere. Et quia sic in quibusdam peccata, in aliis 330 bona facta occulta sunt: ideo necesse est eos qui consecrandi sunt examinare, ut qui mali inventi fuerint, reprobentur; qui vero boni, promoveantur. Haec sententia beati Augustini est. Ambrosius autem sic ad proximum verba jungit: Moneo te uti vino, in quo te obedientem esse bonum est: quia licet non omnibus appareat hoc te bene agere, ne ideo reformides: quia verum quidem est quod quaedam bona facta manifesta sunt, et quaedam facta quae aliter se habent, id est quae manifesta non sunt, non possunt abscondi in die judicii; ita si modo non videris bene agere utendo vino, quia prius noverunt te omnes abstinere ab hoc ob custodiam sobrietatis, ne cures: quia licet non modo, tamen in die judicii manifestum erit te bene egisse, dum, mihi obediendo, usus es vino. Quod quaedam bona manifesta sint, quaedam vero non, apparet per contraria, quia peccata quorumdam hominum manifesta sunt praecedentia ad judicium: quorumdam autem et subsequuntur, sicut expositum est. Similiter in ordine litterae legitur.
34.6.1
EPISTOLA I AD TIMOTHEUM. CAPUT VI.
34.6.1
« Quicunque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti: quia beneficii participes sunt. Hoc doce et exhortare. Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum: et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa et inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge. Sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei: apprehende vitam aeternam in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem[ fidem] coram multis testibus. Praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor et imperium sempiternum: Amen. Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae: quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.» EXPOSITIO.
34.6.2
Quia iterum vidit Paulus quosdam servos ad fidem conversos indignari, nec velle servire dominis suis infidelibus, putantes absurdum esse, ut si quis fidelis esset serviret infideli: nec etiam fidelibus dominis, dicentes, cum omnes fideles in Christo 331 fratres sint, debere fieri omnes ejusdem conditionis. Ut malum hujus opinionis refelleret, ait: Sicut praedixi de consecrandis presbyteris observa; praecipe etiam hoc, ut quicunque servi sunt sub jugo infidelium dominorum, arbitrentur dominos suos dignos omni honore; fide tamen in omnibus custodita. Ideo per jugum infideles signavit, qui difficilius premebant servos quam fideles domini. Ideo sic dominis subjiciantur, ne, si aliter fieret, blasphemetur nomen Domini, dicentes Deum injustum, qui conditiones mutaverit, et servos qui pro peccatis suis seu parentum servi facti sunt, ut Cham filius Noe, cum generatione sua, quia pudenda patris detexit, liberos non fecerit, ideo etiam serviant dominis, ne doctrina, id est praedicatio sanctorum blasphemetur et contemptibilis fiat, dum quae sua sunt, dominis auferat. Illi autem servi qui habent fideles dominos, non contemnant eos quia fratres sunt in Christo; sed magis, non quod plura debita solvant, sed majori dilectione serviant eis, ideo quia fideles sunt, et dilecti a Deo, et quia participes sunt beneficii Dei, id est justitiarum quae habentur in praesenti, et futurae beatitudinis. Hos scilicet servos subjectos esse dominis doce eos, qui nesciunt, et exhortare superbos, qui sciunt et servire dedignantur. Si quis vero pseudo aliter docet, servos scilicet non debere servire dominis, et a te prohibitus ne hoc doceat, non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et non acquiescit ei doctrinae quae est secundum pietatem. Doctrina enim Dei pia est, non mutans conditiones, nulli tollens quod suum est. Etiam ideo pia quia per hoc dominos multum invitat ad fidem et allicit, quam utique doctrinam, si servos eis auferret, intolerabilem judicarent et abjicerent. Servis etiam per haec pia est: quia cum pro peccatis suis, seu parentum servi facti sunt, si poenam hanc peccati patienter sustinent, merentur justificari per humilitatem; si vero renuunt, damnantur per superbiam. Si quis, inquam, aliter docet, nec prohibitus desistit; hic abjiciatur ut superbus et nihil sciens, cum se putet aliquid scire, et omnes homines unius conditionis esse asserat. Nihil, inquam, sciens, sed languens, id est dissolutus et languidus circa quaestiones quas objicit et absolvere nescit; et circa pugnas verborum, id est circa pugnantia verba, ut illud:« Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis:» et illud:« Reddite Caesari quae sunt Caesaris,» quae tamen sibi contraria non sunt.
34.6.3
Ex quibus pugnis verborum oriuntur invidiae, quod domini invident superbientibus servis. Oriuntur etiam contentiones, quia domini contendunt cum servis verbis. Oriuntur etiam blasphemiae, quia( sicut dictum est) blasphematur inde Deus, et doctrina ejus. Oriuntur etiam malae suspiciones, quia putant domini quod praedicatores accipiant munera a servis. Oriuntur etiam conflictationes hominum praedicantium hoc, quia etiam pugnant cum his qui hoc praedicant. Hominum dico, id est perditorum mente corruptorum, id est qui corruptum habent intellectum, qui etiam privati sunt omni veritate verborum. Hominum dico adhuc existimantium pietatem, id est Christianam doctrinam esse quaestum, id est qui ex doctrina sua putant licere sibi per hoc congregare divitias, sed falso putant, quia pietas non est quaestus temporalium, sed est quaestus magnus, id est magnae et incomparabilis rei pietas, cum sufficientia, id est cum victu et vestitu, quod cuique sufficere debet. Ideo quia nos nudi nati nihil intulimus in hunc mundum, et haud dubium est quin exeuntes de mundo non possumus auferre quid inde. Ne autem, quia se nudos dixerat intrare mundum, nudosque reverti, putaret in nuditate conversandum esse in mundo. Contra hoc ait: Licet nihil intulerimus in mundum: tamen dum in eo manemus simus habentes alimenta et indumenta quibus tegamur: non in quibus luxuriemus, et his alimentis et tegumentis simus contenti: ideo quia videmus 332 eos qui volunt divites fieri quod incidunt in tentationem animi, et per hanc in laqueum diaboli, id est in opus tentationis. Postquam etiam divites facti sunt, incidunt in multa desideria: cupiunt enim domos et praedia. Desideria dico inutilia: nec solum sine utilitate, sed etiam nociva: quia mergunt homines desiderantes in interitum, et post mortem in aeternam perditionem. Vere haec desideria sic mergunt homines. Nam cupiditas est radix omnium malorum: non quod singula mala fiant per cupiditatem pecuniae, sed nullum genus est mali, in quo genere non sit factum aliquod malum per cupiditatem divitiarum. Quam cupiditatem quidam appetentes, erraverunt a fide: negantes Deum desiderio divitiarum, quas ut cupide augerent, inseruerunt se multis doloribus, vexantes corpora sua et animas, per mare, per terras. Qui cupiditati vacant errant.
34.6.4
Sed tu, o homo Dei, Timothee, fuge haec desideria, haec fuge, sectare vero justitiam, erogando tua indigentibus proximis, quod cupiditas nunquam facit. Sectare etiam pietatem, quia si tam rara habes, ut non inde possis dare proximo sine tua indigentia( quod faceres justitia non te cogeret), impertire tamen ei ex pietate. Sectare etiam fidem, quam quidam negaverunt propter cupiditatem. Sectare etiam charitatem, id est dilectionem Dei et proximi. Sectare etiam patientiam, id est patienter sustine, si quis tua rapuerit. Sectare etiam mansuetudinem, id est noli litigare sicut cupiditas facit. Sectare haec, et certa certamen: frequentiam notat. Certamen dico fidei, quod bonum et utile est pro fide Christi certare: et apprehende vitam aeternam, in quam habendam vocatus es de infidelitate per gratiam. Confessus es etiam( dum in episcopum consecrareris) coram multis testibus, qui te mecum consecrabant, confessionem, a qua recedere non debes: quia bona, id est utilis est tibi et subditis, si in ea perseveraveris. Monui superius ut cupiditatem fugeres, et contraria cupiditati sectareris, quod ut facias non solum moneo, sed et praecipio tibi, faciens cum admonitione mandatum: ut si hoc transgrediaris, reus inobedientiae convincaris. Praecipio, inquam, tibi haec coram Deo Patre, ut nihil Deus amplius requirat de manu mea, qui Deus vivificat omnia. Vide ergo ut( implendo quae praecipio) vivas in eo per quem vivunt omnia. Praecipio etiam tibi hoc coram Christo Jesu, qui judex omnium nihil horum a me requirat in die judicii, qui Jesus reddidit testimonium sub Pontio Pilato. Cum enim interrogaretur a Pilato: Filius Dei es tu? respondit: Tu dixisti: quia revera Filius Dei ego sum: sic et tu, Timothee, confitere Christum, etiam si tormenta vel mors immineat.
34.6.5
Reddidit, inquam, testimonium, scilicet confessionem bonam, id est utilem, quid enim tam utile ad redemptionem quam et quod fuit, et confessus est se esse Filium Dei? Profecto si negasset, non crucifigeretur, nec genus humanum redimeret: et ideo utile fuit confiteri quod esset Filius Dei. Pilatus a Ponto insula Pontius vocabatur. Quia nec haeretici invertere possent dictum esse de alio Jesu, vel alio Pilato: multi enim tunc Jesus dici poterant, ideo Paulus addidit Pontio. Praecipio, inquam, ut serves hoc mandatum quod amplius sine culpa praeterire nequis. Mandatum dico sine macula, quia in nulla parte doctrinae meae maculatio aliqua potest inveniri: sed in doctrina haereticorum licet aliquod bonum praemittatur, ut sic melius fallant, macula tamen cito invenitur inserta. Mandatum dico non solum sine macula, sed etiam irreprehensibile: quia nec occasio reprehendendi inde potest concipi, si quis sane attendat. Serves dico usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, id est usque in diem mortis tuae: quando enim moritur quis fidelis, eo die dicitur Deus ad eum venire, quia tunc recipit eum Deus in gloria, quem, quasi alienum a se in miseriis mundi dum viveret, dereliquerat: quandiu 333 enim justus detinetur in mundo, videtur Deus non venire ad eum, quia ibi permittit eum affligi, sed cum justus carne solvitur, venire Deus ad eum dicitur, cujus animam suscipit in requie. Diceret fortassis Timotheus: Sustinerem Deum, si non tardaret ejus adventus. Contra hoc ait Paulus: Bone vir, sustine: quia quem adventum ostendet Deus suis, id est, congruis temporibus: quando enim tempus idoneum viderit, adveniet tibi. Causam ponit quare sustinere debeat dicens: Servare debes hoc, donec Deus adveniat, quia ille beatus beatitudinem dabit tibi si sustineas: et ille solus potens potentem te faciet super omnes persecutores. Rex etiam regum regem te faciet: quia nec persecutorem, nec tentationem cum eo positus timebis: qui etiam Dominus est dominantium: et faciet te dominari inimicorum tuorum.
34.6.6
Nota quod quidam potentes sunt, nec tamen dominantur aliorum. Qui Deus solus habet immortalitatem, id est immutabilitatem: quia semper in eodem statu permanet: qui etiam habitat lucem. Loquitur de Deo a similitudine illius qui habitaret in splendida regione. Habitat, inquam, lucem: quia omnis vera lux habitat in eo. Lucem dico inaccessibilem, id est ad quam lucem intelligendam nullus accedere potest: quod ipse determinat, dicens inaccessibilem, ideo, quia quam lucem in Deo, vel quem Deum in luce, nullus hominum secundum hominem vidit, sed nec de futuro secundum quod homo est videre potest: cui Deo est gloria secundum deitatem; honor, secundum hominem; imperium, secundum judicium quo judicat, et judicaturus est omnes. Imperium dico duraturum in sempiternum: et quod opto ut sit ei gloria et honor, Amen, id est certe ita erit et deesse nequit. Nota quod dicit Nullus hominum Deum vidit: in eo quod homo est accipi debet: quia et Paulus raptus est ad tertium coelum, ubi audivit quae non licebat audire homini: cum tamen Paulus et antequam raperetur, et post, homo fuerit. Et cum de Joanne evangelista idem factum sit, ideo homo secundum quod est homo, lucem Deitatis videre non sufficit: quia anima hominis incarcerata deprimitur in carne, ideoque nec aliquid videre potest, vel cogitare, nisi excitata aliquo corporeo sensu, visu, vel auditu, vel hujusmodi. Quia si quandiu anima in carcere carnis clauditur, nequit facere quidquam; si non excitetur per corporeos sensus: de quibus planum est, quod vix parum de Deo intelligunt: credendum est quod nec anima hominis, quandiu in homine est, in cognitione Dei corporeos sensus excedit. Si autem anima Pauli, seu Joannis, de Deo vidit quod videre homini non licuit, credi oportet quod vel anima ejus penitus illa hora corpus deseruit, vel si in corpore mansit, omnes sensus corporis excessit, et secundum haec extra hominem fuit: quia tunc temporis quasi mortui fuere corporei sensus. Unde visiones magis dormientibus ostenduntur quam vigilantibus. Dum enim homo dormit, corporei sensus nihil tunc sentiunt: anima vero tunc sola vigilat.
34.6.7
Quia superius dixerat Paulus: Habeamus alimenta et indumenta quibus tegamur; ne ideo Timotheus arbitraretur pauperes tantum recipiendos, divites vero ab Ecclesia repellendos, contra hoc ait: Licet alimentis et tegumentis contentos nos esse debere dixerim, ne tamen abjicias divites, sed divitibus hujus saeculi praecipe non sapere sublime, id est non propter divitias superbire; neque sperare in incerto divitiarum, id est in incertis divitiis, quasi qui hodie habet, cras fortasse non habiturus est, sed sperare in Deo; et causam subdit quare: qui Deus praestat nobis omnia abunde: non solum ad utendum, sed etiam ad fruendum, id est, cum jucunditate utamur illis. Frui dicimus de re quae suavis est et utilis: uti vero de re, quae, licet utilis sit, amarum tamen usum habet; ut plures potationes quae amarum gustum habent, et utiles sunt. Praecipe etiam divitibus bene agere: eosque fieri divites in bonis operibus: quae auro et argento potiora 334 sunt. Praecipe etiam facile tribuere sua pauperibus; nec hoc solum, sed etiam in bonis suis communicare pauperibus, ut divitias non magis faciant proprias sibi, quam egenis; et sic distribuendo sua, praecipe illos thesaurizare sibi fundamentum, id est virtutes in quibus firmiter fundati sint. Qui enim hodie castus est, cras incestus, hic quasi in lubrico et non in fundamento eam habuit. Fundamentum dico bonum, id est utile, in futurum; ad hoc ut per illud apprehendant vitam aeternam qui hic in virtutibus fundati sunt. Ut autem de divitibus et de omnibus quae praecepi sanam observantiam facias, ideo, o Timothee, custodi depositum, id est commissum et creditum tibi donum Spiritus sancti. Utque bene custodias, esto devitans novitates, id est alternas aequipollentias vocum fidei nostrae: quia profanae sunt. Haeretici enim voces quibus fidem Dei confitemur, mutant, ponendo aequipollentes: donec sensim per has aequipollentias incautum fidelem deceperint: quare praecipit novitates vocum devitare. Devita etiam oppositiones, id est disputationes sophistarum. Oppositiones dico scientiae quae est falsi nominis: falso enim vocatur scientia, quia vero nomine vocaretur insipientia. Quam falsam scientiam quidam promittentes, id est jactantes se habere, exciderunt circa fidem, id est perierunt: qui noluerunt ingredi ad fidem. Et ut hoc depositum custodias, gratia Dei sit tecum, Amen, id est ita certe erit; vide tamen ut perseveres.
35.1
IN EPISTOLAM SECUNDAM AD TIMOTHEUM. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM SECUNDAM AD TIMOTHEUM.
35.1
Item Timotheo scribit de exhortatione martyrii, et omnis regulae veritatis: et quid futurum sit temporibus novissimis: et de sua passione, scribens ei ab urbe Roma.

Intertext edge

Open linked passage

Note