Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 40
Choose a text
More by Bruno Carthusianorumc.1030-1101
—
10482 Exinepp
40.1.1
EPISTOLA AD TITUM. CAPUT PRIMUM.
40.1.1
« Paulus servus Dei, apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae: quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia: manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei. Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro. Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros sicut et ego disposui tibi: si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, prudentem, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui et seductores: maxime autem qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis, proprius illorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide: non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium[ al., avertentium] se a veritate. Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati[ al., abominabiles] et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.» EXPOSITIO.
40.1.2
Paulus, etc. Sicut mos ejus est, salutationem praemittit dicens: Paulus servus Dei, id est simplex et humilis ad modum servi. Hic innuit bonam quidem esse simplicitatem. Servus utique Dei, sed tamen apostolus Jesu Christi, id est agens et coercens singulos quomodo apostolicae sublimitatis imperium exigit. Tu itaque exemplo meo sic esto simplex, ut pontificale imperium non impediat nimia humilitas. Non ideo dixit servus Dei et apostolus Christi, quin et apostolus sit Dei et servus Christi: sed ideo ut innuat, quod per Christum Deus Pater in ministerium apostolatus Paulum direxerit. Apostolus dico secundum fidem electorum Dei. Sequitur enim et praedicat fidem quam tenuerunt prophetae, et quicunque electi Dei. Apostolus etiam secundum agnitionem veritatis, id est secundum quod agnovit de vera cognitione Dei. Non cujuslibet veritatis dico, sed ejus quae est secundum pietatem, id est quae veritas sequitur cultum Dei. Fides dico et agnitio veritatis, euntia in spem vitae aeternae: 347 quia per fidem acceptam, et per agnitam veritatem, speramus nos consequi vitam aeternam. Nec frustra: quia quam vitam promisit, id est se daturum praeordinavit: nec de hac promissione dubitare licet: promisit enim hanc ille qui non mentitur et mentiri non potest: quia Deus est. Nec in tempore promisit: sed ut diligentia promissae rei in Deo consideretur, promisit haec ante tempora saecularia, id est ab aeterno sic praeordinavit ante tempora, quae volvuntur per saecula. Promisit, inquam: manifestavit autem, id est complevit quod promiserat suis, id est in congruis temporibus vitam aeternam: quia Abel vidit inde aliquid, perfectius autem Abraham: et ita paulatim prophetae, quanto amplius propinquabat redemptio, tanto magis de ea cognoverunt: et Joannes magis omnibus, qui digito demonstravit vitam aeternam, id est Christum: sed maxime in tempore gratiae manifestavit Deus vitam aeternam, scilicet Verbum suum, id est Filium incarnatum, natumque et aliis modis. Manifestavit etiam hoc Verbum in praedicatione, quae credita est, id est per praedicationem quae commissa est mihi. Credita utique mihi est secundum praeceptum Dei, id est quia Deus ita praecepit. Dei dico nostri Salvatoris. Paulus, inquam, talis et talis scribit, Tito dilecto quodam speciali modo.
40.1.3
Tito dico filio secundum communem, id est catholicam, fidem, in qua eum genui, et non secundum carnem. Catholicon enim commune vel universale dicitur. Vel Tito filio optat sapere secundum communem, id est vulgarem, fidem: et non secundum privatas doctrinas haereticorum. Sit tibi, Tite, gratia: et secundum remissionem peccatorum, et secundum episcopale officium. Sit etiam tibi pax, id est tranquillitas animi, quanta hic haberi potest. Haec utique tibi sint a Deo Patre qui potest, et qui voluntatem habet. Et a Jesu Christo, qui similiter et potest, Salvatore nostro, et voluntatem habet. Finita salutatione, sic alloquitur Titum: O Tite, ego reliqui te consecratum archiepiscopum Cretae gratia hujus rei, id est pro hac re, quae, si fiat, grata erit mihi. Res autem illa haec est: ut tu corrigas, id est ut corrigendo quae corrigenda sunt perficias ea quae desunt. Hoc autem dictum est de moribus. Et corrigendo mores constituas etiam presbyteros, id est episcopos per singulas civitates subjectas tuo archiepiscopatui. Constituas, inquam, eo modo sicut et ego tibi disposui. Ubi ait: Sicut ego tibi disposui, notat quod cum apud eum esset, instruxerit eum de consecratione episcoporum. Eum scilicet constitue episcopum, si quis fuerit sine crimine, id est, sine actu et infamia cujuslibet criminalis. Qui etiam fuerit vir unius uxoris, ut idem alibi exposuimus. Habens etiam filios fideles, id est, qui in fide sana filios suos instruxerit: et non habens eos in accusatione luxuriae: quod nec etiam malus rumor inde exierit. Si enim filios suos permisit luxuriari, exemplum dedit non se bene correcturum filios Ecclesiae. Aut non habens filios non subditos, id est inobedientes sibi. Si enim remissus apparuit in privatis filiis, ostendit quod non sufficienter coerceret creditam sibi Ecclesiam. Ideo volo ut qui sine crimine fuerit, constituatur episcopus: oportet enim episcopum esse sine crimine, et actu, sicut dispensatorem Dei, id est, sicut eum qui Doum ipsum dispensat his quibus praedicat. Oportet etiam episcopum non esse superbum, id est, non cupientem se superponere aliis. Non iracundum, sed bene regat animum. Non vinolentum, id est non multo vino deditum. Non percussorem, id est qui corporalibus armis non percutiat; habet enim arma sancti Spiritus: vel non percutientem conscientias auditorum; ne tale quid praedicet unde prava opinio oriatur. Non cupidum turpis lucri, id est non negotiis saecularibus implicitum: sed hospitalem, qui pauperes hospitio receperit: receptisque pauperibus, et quibuscunque benignum, id est, large sua ministrantem. Sobrium etiam cibo, potu et vestitu. Justum etiam 348 et ad proximos sibi. Sanctum etiam ad Deum. Continentem etiam, ut exemplum continendi sit aliis. Et praeter haec oportet eum esse amplectentem, id est diligenter et assidue tractantem, sermonem fidelem, id est veracem: nec omnem verum, sed eum qui est secundum doctrinam, id est qui idoneus est ad praedicationem. Sunt enim multa vera quibus intendere episcopum culpa esset.
40.1.4
Et ideo amplectatur hunc sermonem, ut et per usum et per scientiam potens sit exhortari fideles in doctrina sana. Possit etiam per usum et per scientiam arguere eos qui contradicunt sanae doctrinae, id est convincere infideles qui fidem impugnant. Et necesse est ut sic potens sit arguere: quia sunt multi inobedientes episcopis. Sunt etiam vaniloqui, loquentes inutilia: et in hac vana locutione sunt seductores, id est habent artem et calliditatem seducendi auditores per vaniloquia. Possent enim vana loqui sine calliditate seductionis: et maxime prae omnibus seducunt illi qui sunt de circumcisione Judaei: quos ideo oportet redargui: quia praecipui seductores sunt. Hi enim qui de circumcisione venerunt, subvertunt non solum patremfamilias domus: sed etiam universas domos, id est omnem familiam, docentes gratia, id est amore, turpis lucri ea quae non credere, nec docere oportet. Vere in Cretensibus sunt mali seductores: quod approbat quidam ex illis Cretensibus proprius, id est naturalis ipsorum; quare magis credendum est ei: hic autem propheta, id est videns, secundum quod subtiliter consideravit vitia Cretensium: hic autem dictus est Epimenides, qui dixit hoc de illis: Cretenses semper sunt mendaces et sunt bestiae, bestialiter meditantes; et malae, id est quomodo meditantur, sic crudeliter operantes. Sunt etiam pigri ventres, id est luxuriantes et onerantes se cibis. Ideoque ad omne bonum tardi. Ne autem de veritate horum dubitaretur, quia gentilis fuit ille qui hoc dixit, asserit hoc Paulus dicens: Testimonium hoc, quod Epimenides testatus est de Cretensibus, verum est: ob quam causam, quia mendaces sunt, etc., increpa eos, scilicet Cretenses dure, id est scilicet cum austeritate et pontificali imperio, ut sani perseverent in fide, non intendentes Judaicis fabulis: quia quod de circumcisione reducenda docent, fabulae sunt, nec rei veritatem habent. Non debent intendere his, quia fabulae; et quia sunt mandata hominum, et non Dei: olim enim sub veteri lege Deus quidem mandavit circumcisionem et caetera; sed postquam venit tempus gratiae, Deus praecepit hoc non fieri. Et ideo ait: Non intendant mandatis, non Dei, sed hominum aversantium se a veritate; quia veritatem legis, spiritalem scilicet intellectum, nolunt accipere. Ex quibus sequentibus innuit, quod hi tales a quibusdam cibis abstinendum esse praedicarent, dicens: Non est intendendum fabulis Judaeorum, qui judicant quosdam cibos immundos, cum omnia quibus uti consuetudo est, sint munda mundis, id est his qui in munditia et sanctitate percipiunt ea.
40.1.5
Hos enim cibos Deus condidit ad sustentationem servientium sibi: quare munda et digna sunt his qui mundo corde et opere Deo serviunt. Omnis etiam creatura in eo quod a Deo creata est, munda est. Hic tamen non est necesse de omnibus agere. Mundis conscientia et fide omnia sunt munda, sed coinquinatis conscientia et infidelibus, etiam quod mundum reputant, non est illis mundum. Cum enim in Creatorem non credant, et inquinatam habeant conscientiam, injustum est eos uti aliqua creatura Dei. Nihil illis est mundum: sed mens, id est intellectus, fides scilicet, eorum et conscientia sunt inquinatae: quare nihil eis est mundum. Fortassis diceret aliquis: Quare isti sunt inquinati, cum confiteantur Deum? Scio quidem( ait Paulus) quod confitentur ore se nosse Deum, sed quid hoc prodest? Negant enim Deum in factis suis. Negant pro certo, cum sint abominati, id est male ominati: vel a numero hominum redempti per Deum. Cum etiam sint incredibiles, id est non habiles credere pro nimietate impietatis 349 suae. Cum etiam sint reprobati ad omne bonum opus: quia nihil quod boni similitudinem habeat operantur. Plerumque enim quidam infideles faciunt talia, quae licet vere bona non sint, bona tamen esse videntur.
40.2.1
EPISTOLA AD TITUM. CAPUT II.
40.2.1
« Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam, senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia, anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est vereatur[ al., vincatur]: nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse: in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo: exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate: et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.» EXPOSITIO.
40.2.2
Reprobi sic perverse agunt: tu vero non sic, sed loquere ea quae decet loqui, sanam doctrinam. Hoc scilicet loquere senibus, ut senes sobrii sint, non dediti potationi. Sint etiam pudici, id est casti. Sint prudentes, ut noverint docere juniores: sint sani in fide sint sani in dilectione: ut sicut domesticos, sic omnes alios diligant. Sint etiam sani in patientia: quod non sic patiantur convicia, quod ad opprobria impatientes sint. Anus similiter admone, ut sint in habitu sancto, id est qui sanctitatem earum indicet: et ut non sint criminatrices, id est non imponant crimina quibuslibet, qui morbus maxime vetularum est. Non sint etiam servientes multo vino, sed bene docentes: nec in ecclesia vel viros doceant; sed ita dico, ut adolescentulas doceant prudentiam: hanc scilicet, ut ament viros suos, et non adulteros: et etiam diligant filios suos omni sollicitudine, foventes eos: et doceant eas esse prudentes, et castas, et sobrias, et in cibis, et in ornamentis: et habentes curam domus, id est, laborent cum viris bene procurare familiam. Doceant etiam eas esse benignas in erogatione eleemosynarum, et subditas viris suis: non super viros habentes imperium. Haec omnia admone fieri: ut verbum, id est praedicatio, Dei non blasphemetur: si enim mulieres contra viros superbirent, si essent incestae, etc., opinarentur insipientes sic contineri in Christiana doctrina, et ideo blasphemarent verbum Dei. Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint, et temperati. Ut autem omnes convenienter corrigas, praebe teipsum exemplum aliis bonorum operum: nec in quibusdam, sed in omnibus operibus. Praebe, inquam, te exemplum eis in doctrina: ut quod utile auditoribus sit doceas: et in integritate omnium virtutum, quod perfectus et in teger sis in bonis; et doce in gravitate, id est cum severitate et imperio pontificali. Et verbum doctrinae tuae sit sanum: nihil infidelitatis habeat admistum; sit etiam irreprehensibile: quod nec aliqua occasio reprehensionis inde queat concipi: et hoc ideo expedit, ut is qui est ex adverso, id est infidelis insidiator, vereatur malum dicere de nobis: nihil habens unde male dicere possit. Hortare etiam servos esse subditos dominis suis, ne superbiant contra eos: sed bene sint placentes 350 eis in omnibus sibi imperatis: non contradicentes eis in aliquo, et non fraudantes, vel de rebus sibi creditis, vel de labore sibi imperato: ut cum laborare debent vacent otio: sed ostendentes in omnibus actionibus suis fidem Christianam esse bonam, id est utilem: ut sic faciendo ornent in omnibus doctrinam Dei Salvatoris nostri.
40.2.3
Cum enim servi facti fideles non subducant: sed devotius dominis utique serviant, ornatur per hoc doctrina Dei et laudatur, quae servos sic instruxit fideles et subditos esse dominis. Ideo moneo te laborare in omnibus: seu servi sint, seu domini, seu senes, seu juniores: quoniam Deus pro omnibus salvandis apparuit. Apparuit utique cum Verbum Patris factum caro in utero Virginis praebuit se visibile hominibus. Apparuit, inquam, gratia Dei, id est, Deus per gratiam: non ex meritis hominum: sed per solam misericordiam. Dei dico nostri Salvatoris: et sicut pro nobis salvandis apparuit quod jam per fidem justificati sumus, sic pro omnibus hominibus salvandis apparuit: et ideo in omnibus laborare debes. Et quia apparere Dei non ad salutem sufficeret, nisi ab eodem instrueremur, ait, apparuit Deus per gratiam erudiens nos omnes; hoc scilicet: ut nos abnegantes impietatem, id est culturam idolorum, et abnegantes desideria saecularia, id est quae et saeculum ministrat, et quorum causa est, vivamus sobrie, id est temperate in nobis ipsis: et juste ad proximum: et pie vivamus ad Deum: etiam in hoc tam fragili corpore, in quo vix juste vivere licet: sic sobrie, juste et pie vivendo exspectantes beatam spem, id est speratam beatitudinem, et exspectantes adventum gloriae Jesu Christi, id est, quando Christus qui prius in humilitate ut erudiret nos apparuit, adveniet cum gloria judicare saeculum. Christi dico, magni Dei et nostri Salvatoris: quia tunc in judicio, velint nolint, confitebuntur eum magnum Deum et Salvatorem sanctorum: venientem tunc cum potestate magna et majestate: qui usque ad illum diem nunquam confessi sunt Christum esse Deum. Qui Christus Jesus inter hos duos adventus dedit semetipsum pro nobis: ideo ut redimeret nos ab omni iniquitate, id est et a fragilitate carnis, et a potentia et suggestione diaboli. Priusquam enim Christus in cruce nos redimeret, non poteramus obniti diabolo, et suggestioni ejus, nec fragilitati nostrae carnis: a quo periculo nisi nos Deus liberaret, etiamsi mundaret nos ab omnibus peccatis, nihil tamen prodesset: nisi et virtutem daret resistendi suggestionibus diaboli et fragilitati carnis. Qui enim primum hominem in tanta virtute creatum subvertere potuit, quanto magis eum qui tot miseriis passibilitatis et mortalitatis premitur? Dedit etiam semetipsum ut nos mundaret ab omni delicto: seu originali, seu actuali, in baptismo. Nos dico, factum populum acceptabilem sibi post emundationem baptismatis: per hoc quia sectatorem bonorum operum: prius enim ab imperio diaboli et fragilitate carnis eruit, dehinc ab omni delicto mundat, et hoc utrumque in baptismo: postea per positionem bonorum facit nos acceptabiles Deo. Haec predicta, Deum scilicet apparuisse per gratiam, venturum autem in judicium cum gloria etc., loquere et doce eos qui nesciunt: et exhortare eos qui sciunt: ut praeparent se dignos secundo adventui. Quod si admoniti obedire renuunt, argue eos cum omni imperio, id est episcopali severitate: ita ut nemo te contemnat, id est ut nimia humilitas tua non generet contemptum pontificalis auctoritatis.
40.3.1
EPISTOLA AD TITUM. CAPUT III.
40.3.1
« Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, 351 sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim aliquando et nos insipientes et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Fidelis sermo est. Et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. Sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam[ al., primam] et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim. Ibi enim statui hiemare. Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Discant autem et vestri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Salutant te qui mecum sunt omnes. Saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.» EXPOSITIO.
40.3.2
Ne modo Titus, quia dixerat Paulus omni imperio, opinaretur commissum sibi populum, sibi tantum subjici debere, et non potestatibus mundi, haec removendo ait: Admone illos, Cretenses, subditos esse principibus mundi, ut regibus et caeteris potestatibus, solvendo tributa, et census debitos illis. Admone etiam illos obedire dicto, id est praeceptis, principum, nec tamen ad opus nefarium; sed paratos esse ad omne opus bonum, quod praecipitur eis a principibus suis. Si enim ad culturam idoli ire juberent eos principes, seu ad quodlibet nefarium, non esset eis eundum:« Oportet enim magis obedire Deo quam hominibus.» Admone eos etiam, neminem dominorum suorum blasphemare: nec etiam litigiosos, id est nec decertare contra dominos, sed modestes et bene temperatos, ostendentes omnem mansuetudinem et humilitatem: non tantum ad dominos, sed etiam ad omnes homines. Propterea sic volo omnes obedire etiam infidelibus dominis, quia fortassis qui modo infideles sunt fient cito fideles sicut et nos. Eramus enim aliquando, id est paulo ante, insipientes, etiamsi sapientes mundi essemus. Et quia de cognitione Dei nihil sapiebamus, ideo eramus increduli, non habentes fidem Dei. Eramus etiam errantes, id est peccantes, et servientes desideriis, quia si desiderabamus pecuniam seu honores, multo labore serviebamus ad haec consequenda; servientes etiam voluptatibus carnis variis, id est secundum omnes sensus. Quod enim oculus videbat, vel auris audiebat, manus hoc comprehendere laborabat. Nos dico, agentes in malitia, quia quae mala licet erant, inferebamus proximis, agentes etiam in invidia, quia cum amplius non poteramus, proximis invidebamus. Nos dico odibiles aliis, et e converso odientes alios, eundo invicem, id est in recompensationem odii. Tales prius eramus, sed cum benignitas Dei, id est Deus per benignitatem, et humanitas Dei apparuit: designat quare, et per quid hoc factum fuerit, propter benignitatem scilicet et per humanitatem: cum utique Deus causa benignitatis per humanitatem counitam Verbo Patris apparuit mundo; Dei dico, nostri Salvatoris, quia sicut pro nobis, sic pro eis qui adhuc infideles sunt salvandis apparuit: nec hoc fuit ex operibus justitiae quae nos aliquando fecimus, id est, hoc, ut Deus appareret, nunquam promerueramus; sed secundum suam misericordiam fecit nos salvos Deus per lavacrum regenerationis, id est per baptismum in quo prima generatio, quae in peccatis est, destruitur: et secunda spiritualis, scilicet generatio habetur: et per lavacrum renovationis. Baptismus enim quia praecedit, tales nos efficit, qui quotidie crescendo in melius, magis ac 352 magis renovamur; juxta illud:« Renovamini spiritu mentis vestrae.» Unde ait: regenerationis, per evacuationem malorum; et renovationis per positionem bonorum: quod utrumque et regeneratio et renovatio est Spiritus sancti; per spiritum enim sanctum et remittuntur peccata, et accipiuntur virtutes. Quem Spiritum sanctum effudit Deus in nos abunde, id est sufficienter ad remissionem omnium delictorum; effudit, inquam, per Jesum Christum Salvatorem nostrum secundum hominem hoc intellectum. Deus enim qui in homine illo erat, per hominem illum dedit Spiritum sanctum: ad hoc ut nos justificati per gratiam ipsius Dei, simus haeredes vitae aeternae: et hoc secundum spem, id est secundum quod speramus dum in hoc mundo tenemur.
40.3.3
Hic sermo quem dixi, scilicet per lavacrum regenerationis nos salvari, et haeredes futuros esse vitae aeternae, etc.: hic, inquam sermo fidelis est et bene credibilis. Et ideo de his quae praedixi, volo te, o Tite, confirmare Cretenses, ut haec firmiter credentes, curent praeesse bonis operibus, ut si hodie bene operantur, cras meliora operando praeesse faciant hodiernis bonis. Curent etiam praeesse aliis, dando exemplum bonorum hi qui credunt Deo. Et haec, scilicet praeesse bonis operibus, sunt bona illis ipsis, et sunt utilia hominibus eos imitantibus. De his confirma Cretenses; sed stultas quaestiones et genealogias et contentiones quae certant inter se de intellectu Scripturarum, et pugnas legis, id est quae sibi invicem videntur contraire, quaecunque sunt hujusmodi, devita. Sunt enim inutiles, sine aliquo fructu,( quodque pejus est) vanae, id est sine veritate; quaestiones has devita. Devita etiam haereticum hominem, id est ab unitate fidei divisum. Devita dico, si incorrigibilis fuerit post unam, id est primam, et secundam correptionem, quia si bis admonitus non poenituerit, hic qui est ejusmodi, id est haereticus, subversus est; non per ignorantiam, sed sciens et prudens manum mittit in ignem, et hic talis delinquit proprio judicio, id est ex propria deliberatione, nullo impellente eum, et ideo condemnatus est a Deo.
40.3.4
Nota quod ex hoc loco colligitur quod si quis imprudenter errat, et errorem suum non defendit, hic non est judicandus haereticus: sed ille tantum qui quod male de fide sentit( quod deterius est) incorrigibilis asseverat et defendit. Quod si hac ratione Simoniacos negamus esse haereticos: sciunt enim se male agere, nec approbant, sed ambitiose caecantur: contra hoc dicitur, quia quid ipsi intenderint pretio comparantes dona Spiritus sancti nescitur; soli enim Deo occulta cordium revelata sunt, sed secundum quod in exterioribus eorum factis dona videmus, judicamus de interioribus: quia enim in episcopatu eos manere videmus, quem per pretium adepti sunt, judicamus de eis ut de credentibus pecunia posse possideri Spiritum sanctum. Quod si dicunt beneficia temporalia solum se emisse, et non consecrationem, ideoque non esse Simoniacos, longe deterius sentiunt. Scriptum est enim: Qui separaverit se, dicatur illi anathema. Sicut enim corpus et anima nequeunt separari ut alterum vivat; sic beneficium temporale a spiritali in episcopo nequit separari. Hoc sentiendum de ordinibus et temporalibus honoribus.
40.3.5
Postquam docuit Titum de rebus ecclesiasticis, scribit ad eum de quibusdam privatis dicens: Cum misero ad te, o Tite, Arthemam aut Tychicum, festina venire ad me Nicopolim; ibi enim statui hiemare. Et antequam venias, praemitte Zenam peritum legis, vel Scripturae divinae, vel saecularis, et cum eo Apollo. Hos utique praemitte sollicite, id est bene procuratos, dando illis quae necessaria sunt; ita dico sollicite, ut nihil desit illis. Quod si quaeris unde haec accipias, volo et jam ut nostri Cretenses discant praeesse bonis operibus, de die in diem meliorando: sic utique praeesse, administrando necessarios usus praedicatoribus, ut hi Cretenses non sint infructuosi doctoribus suis; sed ministrent quaecunque usui eorum necessaria sunt.« Laborantem enim agricolam oportet primum de 353 fructibus accipere.» Salutant te omnes qui mecum sunt, et tu saluta eos qui nos amant in fide, id est fideles. Gratia Dei sit cum omnibus vobis. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).