Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 42
Choose a text
More by Bruno Carthusianorum
—
10482 Exinepp
36
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
36
Praemissa Epistola a Roma missa dicitur esse Timotheo a Paulo. Quia si primam constat, quia et a Roma hanc secundam misit. Postquam enim Paulus Romam venit, inde non discessit donec pro Christo martyrium sustinuit. Hanc iterum Paulus cum esset Romae in vinculis Timotheo rescripsit. Audierat quidem de eo multa bona, sed tamen aliquantulum remissum: et timore passionum et mortis, non( sicut deberet) praedicationi instantem: quare in hac Epistola agit ad eum de passionibus et morte: praetendens passiones suas illi cum passionibus Christi et morte: ostendens quantus fructus de passionibus his proveniat: easque multis modis commendat ei: eo fine ut sic exhortatus, paratus sit pati et mori pro Christo; et quasi morti ultro se ingerens, omni instantia praedicet verbum Dei.
37.1.1
EPISTOLA II AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM.
37.1.1
« Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu: Timotheo charissimo filio gratia et misericordia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro. Gratias ago Deo meo cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura[ bona], quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die: desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear. Recordationem accipiens ejus fidei quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eutice[ al., Eunice]; certus sum autem quod 335 et in te. Propter quam causam admoneo te, ut resuscites gratiam Dei quae est in te, per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus, sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: qui nos liberavit et vocavit vocatione sua sancta: non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium: in quo positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister gentium. Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Formam habe[ habens] sanorum verborum quae a me audisti in fide et in dilectione in Christo Jesu. Bonum depositum custodi, per Spiritum sanctum qui habitat in nobis. Scis enim hoc, quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt, ex quibus est Philetus et Hermogenes. Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die: et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.» EXPOSITIO.
37.1.2
Paulus, etc. Paulus apostolus Christi esu per voluntatem Dei, sicut in praecedenti expositum est. Apostolus dico secundum promissionem vitae. Promissa est utique vita legitime certantibus: quam promissionem bene sequor, legitime certans. Tu vero animatus sequere mecum promissionem vitae: non praesentis, sed ejus vitae quae est in Christo Jesu, id est aeternae. Si enim legitime certamus, vitam aeternam utique habebimus. Paulus scribit haec: Timotheo charissimo filio: sint tibi gratia, misericordia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro, sicut supra exposuimus. Hic in primis blanditur ei Paulus, ut sic melius inducat eum in id quod suadere nititur dicens: Gratias ago Deo cui ego servio edoctus a progenitoribus meis, id est ab Abraham, Isaac et Jacob. Hic enim Paulus de tribu Benjamin. Servio dico in pura conscientia: in nullo enim conscientia mea carpit me; sic et tu puram habe conscientiam, et sic servare poteris commissam tibi gratiam De hoc utique gratias ago, quod habeam memoriam tui sine intermissione in orationibus meis, id est, quia Deus te talem fecit, cujus me velit et dignum sit semper esse memorem: ita quod nec semel orare possum sine tui memoria, nocte ac die, id est continue, desiderans videre te. Si enim te viderem, non utique me praesente formidares mortem. Ego dico memor tuarum lacrymarum, quas effudisti: quia in pace te dimitterem Ephesi, volentem mecum transire et sustinere vincula et mortes. Vide ut sicut me praesente, sic modo, visa epistola mea, ultro te ingeras passionibus et morti. Ideo utique te videre desidero, ut implear gaudio. Si enim praesens essem, mortem utique non formidares: de quo plurimum gauderem. Accipiens etiam recordationem ejus fidei quae est in te non ficta, id est non inventitia, vel non fragilis: quae fides habitavit et jam primum in avia tua Loide, et in matre tua Eunice. Quia si in progenitricibus tuis et in muliebri sexu exemplum habes fidei, quasi jam naturalis sit tibi, debes utique per hoc plurimum fervere in fide. In matre et in avia tua fides fuit. Certus autem sum quod etiam in te habitat fides: sed utinam ferveret!
37.1.3
Propter quam causam, quia et fidem et exemplum fidei, quasi naturale in te video, admoneo te, ut gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum( cum enim te consecrarem episcopum per impositionem manuum mearum, gratiam Spiritus sancti accepisti); volo utique ut illam gratiam aliquantulum in te sopitam resuscites, id est evigiles: et aestuante illa gratia in te, gaudeas pati et mori pro 336 nomine Christi. Memor illius: quia Deus dedit nobis Spiritum sanctum: non spiritum timoris sed virtutis, id est constantiae: ut virtuose tolereremus omnia; et spiritum dilectionis Dei. Dedit etiam spiritum sobrietatis, id est temperantiae. Temperantia enim nutrit dilectionem, dilectio virtutem: ubi enim dilectio, ibi profecto non est timor. Perfecta enim charitas foras mittit timorem. Vide ergo ut, sicut socius mihi fuisti suscipiendi gratiam Spiritus sancti, sic imitator sis passionum mearum. Et quandoquidem spiritum virtutis et dilectionis mecum accepisti: itaque noli erubescere testimonium Domini nostri Jesu Christi. Quia si improperatur tibi quod crucifixum adores, confitere plane quia sic adoras. Neque etiam erubescas me vinctum ejus. Quia si quis iterum improperat: Ecce magister tuus in vinculis damnatus est; ne ideo verecunderis, sed collabora Evangelio et praedica mecum secundum virtutem Dei, id est, sequendo constantiam quam dilectio Dei nutrit: qui Deus liberavit nos a jugo diaboli, et vocavit nos vocatione sua sancta, id est ad hoc ut essemus sancti. Et ad hanc sanctitatem non vocavit nos merito operum nostrorum, sed secundum propositum suum, id est secundum provisionem suam qua nos misericorditer praevidit idoneos sibi futuros: et sicut vocatio, sic nec provisio fuit ex aliquo merito, sed secundum gratiam, quae data est, id est quae praeordinata est nobis dari in Christo Jesu ante tempora saecularia, id est ab aeterno ante haec tempora nostra, quae volvuntur per saecula Olim promissa fuit haec gratia dari nobis. Nunc autem in tempore Christi manifestata, id est impleta est, sicut promissa fuerat per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, id est per Christum in lumine cognitionis nostrae positum per assumptam sibi humanitatem.
37.1.4
Ad quod forte diceret Timotheus: Nolo mori, sed manere in hac illuminatione. Contra hoc Paulus: Ne timeas mori; quia Christus moriendo quidem destruxit mortem, et etiam destructa morte illuminavit, id est revelavit et cognitam fecit, vitam non transitoriam, sed incorruptionem, id est vitam incorruptibilem, in qua impassibiles et immortales erimus. Illuminavit dico per Evangelium suum: in quo Evangelio praedicando ego positus a Deo praedicator, et apostolus, et magister gentium: quem pro tot auctoritatibus justum est, ut non erubescas imitari. Ob quam causam, id est quia hoc Evangelium docui gentes, passus sum multa. Haec etiam vincula nunc patior: sed tamen non confundor, id est non erubesco, sed gaudeo pati pro Christo: sic et tu ne erubescas. Ideo patiens non confundor: quia scio cui credidi, id est in quo fidem habui: scilicet in Deo. Vel ita: Scio cui credidi, id est cui commisi passiones meas et opera: et certus sum de mercede horum; quia ille cui commisi potens est depositum, id est commissum, meum servare usque in illum diem remunerationis omnium. Et quia vides quod Deus custodit quod penes eum deponitur, tu igitur exemplo illius custodi depositum, id est episcopalem gratiam tibi commissam. Hoc enim depositum bonum, id est utile, est, si custodiatur. Neque hoc viribus tuis custodire te posse opineris, sed per coadjuvantem Spiritum sanctum qui habitat in nobis. Utque depositum bene custodias, esto habens formam sanorum verborum, quae a me audisti, id est adeo expresse conformare mihi, ut videaris esse Paulus. Formam meam utique habe in fide conservanda et in dilectione habenda: quae fides et dilectio sunt in Christo Jesu. Plurimum autem necesse est ut tu depositum custodias: eo quod aversi sunt a me omnes discipuli, qui, me relicto, sunt in Asia: et hoc idem tu bene scis: ex quibus est Philetus et Hermogenes.
37.1.5
Hos ideo determinat sibi ex nomine, ne si venirent ad eum, putans adhuc eos fideles, facilius possent suadere ipsi, et quasi ex parte Pauli fallere. Ephesus enim in Asia erat. Hi aversi sunt a me, sed Onesiphorus permansit: et ideo det Dominus non soli, sed etiam domui Onesiphori misericordiam, id est retributionem misericordiae quam mihi 337 fecit: quia saepe refrigeravit me, et in fide consolando, et necessaria ministrando: et non erubuit catenam meam. Vide ne et tu erubescas: sed amplectaris. Non utique erubuit: sed cum venisset Romam, sollicite quaesivit me, et quaesitum invenit. Et quia me invenit, det illi Dominus Pater invenire misericordiam, id est fructum hujus misericordiae, a Deo, id est a Christo judice, in illa die, judicii. Romae in vinculis sic ministravit. Quanta etiam Ephesi ministravit, tu nosti melius, quam haec quae modo ministravit: vel, melius quam alii discipuli.
37.2.1
EPISTOLA II AD TIMOTHEUM. CAPUT II.
37.2.1
« Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu: et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere[ percipere]. Intellige quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos: ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu cum gloria coelesti. Fidelis sermo. Nam si commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Haec commone[ commoneo] testificans coram Deo. Noli contendere verbis, ad subversionem audientium. Sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et vaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedit ab iniquitate omnis qui invocat[ nominat] nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Juvenilia autem desideria fuge: sectare vero justitiam, fidem, spem, charitatem et pacem, cum his qui invocant Dominum[ nomen Domini] de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quod generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati: ne quando det illis Deus poenitentiam, ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.» EXPOSITIO.
37.2.2
Quia propter aversionem quorumdam magis necessarius es: quia etiam exemplo perseverantium de fortitudine admoneris: ergo tu, fili mi Timothee, confortare, id est fortis esto, non paveas. Confortare, inquam, in gratia quae est in Christo Jesu, id est in pontificali doctrina, cujus gratiam contulit tibi Deus. Vel, confortare in gratia, id est in remissione peccatorum, et vita aeterna praedicanda. Haec enim est gratia quae est per Jesum Christum. Utque confortatus magis proficias, haec quae tibi docenda commendo, commenda et tu fidelibus, id est constitue sub te praedicatores, qui tecum praedicent populo Dei: hi autem sint sanae fidei: cumque sint fideles, oportet esse tales qui erunt idonei et scientia et gratia eloquentiae docere alios sibi commissos. Talibus, inquam, commenda haec quae tu audisti a me, id est quae ego docui te, approbando ea per multos testes, id est per multa testimonia legis 338 et prophetarum. Quod enim te de fide Christi docui, totum in lege et prophetis praesignatum ostendi. Ne forte Timotheus putaret se modo posse quiescere, constitutis sub se praedicatoribus, contra hoc ait Paulus: Licet quosdam ut doceant alios praefeceris, ne tamen ideo tu torpeas: sed labora sicut miles Christi Jesu, id est memor esto te militare in castris Christi. Labor autem congruit militanti, non otium. Labora sicut miles bonus, id est utilis. Quomodo bonus determinat in sequentibus, dicens: Si miles bonus fueris, saecularibus negotiis non implicabis te. Nemo enim militans Deo, implicat se saecularibus negotiis, id est non intendit discussionibus saecularium causarum, sed spiritualium. Habet enim mundus saeculares judices, qui judicant de temporalibus. Episcopi autem vacare debent doctrinis spiritualibus. Vel ita: Militans Deo non se implicat negotiis saecularibus, ut in praedicatione sua negotietur et vendat eam, requirens ideo pretium ab auditoribus. Ideo militans Deo, se non implicat his ut placeat ei, scilicet Deo, cui bene vivendo bonam existimationem de se praebendo, per anteactam vitam probavit se placiturum. Probat ad eo quod minus est, militans Deo non implicat se mundanis, ut sic placeat Deo. Nam etiam( quod minus est) ille qui certat in agone, id est in certamine aliquo, ut in palaestra vel in stadio, hic nisi certaverit legitime, id est secundum legem ejus certaminis, non coronatur, id est non accipit laudem vel bravium.
37.2.3
Ne modo opinaretur Timotheus quia interdixerat ei negotia saecularia, nihil in temporalibus accipiendum esse a subditis, ait Paulus: Licet interdicam tibi saecularia negotia, tamen volo te accipere de fructu praedicationis temporalia. Te enim laborantem in cultura Dominici agri oportet accipere de fructibus illius agri, id est temporalia quae ager, id est populus, dare potest. Accipiat, inquam, primum de fructu quod sibi sufficiat: et si superabundat, secundario accipiant pauperes. Vel primum, id est multum inde accipiat: quia res quam ministrat, plurimum digna est. Accipere autem de praedicatione quod sufficiat, non est negotium saeculare. Vel ita jungamus: Dico non implices te saecularibus, nec necesse tibi est; quia de fructibus praedicationis in qua laboras, accipies quae opportuna fuerint tibi. Quod aequipollenter ait, ne forte Timotheus absurdum judicaret vivere de praedicatione: quia Paulus non ita, sed de manuum labore viveret. Ait Paulus: Ea quae dico, id est te de fructu praedicationis opportuna accipere, intellige causam quare non accipiam quod jubeam te accipere. Hujus rei causam dicunt esse sancti, quod quia Timotheus infirmus erat, et si, laboraret manibus, praedicationi non posset insistere: Paulus autem, fortis et laboriosus, erat ad utrumque sufficiens, ideo ipse nihil accipiebat, et ideo accipere Timotheum volebat. Poteris utique causam hanc intelligere: quia Dominus dabit tibi intellectum, et in hac re et in omnibus. More boni militis labora sicut praemonui. Et ut ita labores, memor esto resurrectionis Christi: et te cum eo( si bene laboraveris) resurrecturum. Spem, inquam, habens resurgendi, memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis. Solus Christus a mortuis resurrexit: quia postea nec actum mortalitatis habuit, nec mori potuit: sed Lazarus et quicunque resuscitati, mortem iterum passi sunt.
37.2.4
Diceret fortassis Timotheus: Quia Deus fuit, et potuit resurgere. Contra hoc Paulus: Resurrexisse dico Jesum ex semine David, id est secundum quod homo fuit; quia secundum carnem solum filius David fuit. Resurrexit utique secundum Evangelium meum, id est secundum quod ego praedico; cui credendum est, quia apostolus a Deo missus sum. Vel ita: Ex semine David fuit Christus secundum Evangelium meum: in quo quia resurrexit, praedicando ego laboro usque ad vincula. Propterea enim quia sic praedico, in vinculis positus constringor, quasi male operans, 339 id est quasi deprehensus in aliquo crimine. Quasi diceret: Et poenam patior, et( quod amplius gravat) opprobria. Si enim putarent me pati pro justitia, solatio mihi fieret. Et ego quidem in vinculis teneor: sed verbum Dei non est alligatum: quia etiam in vinculis praedico. Vide igitur, ne et in te timor alliget verbum Dei. Memor esse debes Christum surrexisse: quia ideo quod memor sum, scilicet resurrectionis illius, credo me resurrecturum: per eum, sustineo omnia vincula et opprobria. Diceret aliquis: Etiam si haec non sustineres, munditia vitae et fides sana sufficeret. Contra hoc ait: Sustineo utique propter electos Dei salvandos: ut et ipsi praeelecti a Deo consequantur salutem, id est justificationem a peccatis in praesenti, quae salus est in Christo Jesu, Consequantur, inquam, hanc salutem cum coelesti gloria: quia per remissionem peccatorum, quae hic fit, pervenitur ad aeternam gloriam. Hic autem sermo quem dixi, laborandum scilicet esse spe resurrectionis, fidelis est et bene credibilis. Fidele est utique et bene credibile: quod si legitime laboras, resurges quemadmodum Christus. Nam si sumus commortui, derelinquentes actus veteris hominis Adae, convivemus etiam cum ipso, facti impassibiles et immortales ut ille; Christus utique quandiu in mundo conversatus est, actus omnes veteris hominis( praeter peccatum) habuit. Esurivit enim, sitivit, fatigatus est, ut patet in Evangelio Joannis, ad puteum cum Chananaea loquens qui vere mortalis et passibilis erat. Sed postquam mortem pro omnibus pertulit, neque manum, neque pedem, ad actus veteris hominis extendit: factus impassibilis et immortalis. Si vero nos commorimur ei in baptismate, quod in cruce ad justificationem hominum consecravit, effundens aquam de latere suo, ut justificati per baptismum ulterius ad actus veteris hominis, id est ad miserias peccati, sensus nostros non extenderemus: convivemus illi: facti cum eo impassibiles et immortales. Si vero hujus mortis participes non fuerimus, nec vitae ejus participabimur. Si solummodo commorimur ei: vivemus cum eo. Si vero( quod majus est) sustinebimus, ut martyres, quibus mori peccatis non satis fuit, sed pro justitia voluerunt pati: nos utique quia sustinebimus, conregnabimus, id est non solum vivemus, sed etiam palma et quidam triumphus fiet nobis pro dignitate martyrii. Licet omnibus esse cum Christo sufficiat, tamen in illa beatitudine discretiones sunt dignitatum. Vere si commorimur, convivemus: quia si negaverimus Deum, male agendo: ille etiam negabit nos, vitam aeternam non tribuendo. Negare enim Dei est bona aeterna non tribuere.
37.2.5
Diceret fortassis Timotheus: Incredibile videtur, quod Deus propter peccatum abneget eum qui fidem ei confessus sit. Contra hoc Paulus: Si non credimus quod negantem se sit negaturus Deus, ille tamen permanet fidelis, id est verax et credibilis, qui ait:« Qui erubuerit me coram hominibus, ego erubescam cum coram Patre meo.» Sic autem permanet fidelis, quod impossibile est eum non veracem esse. Non enim potest negare seipsum, id est se esse Deum: si enim mentiretur, utique Deus non esset. Hoc, scilicet, ut commoriaris Christo, et sic doceas alios spe convivendi ipsi, commoneo, te testificans, hoc tibi coram Deo, ne amplius requirat Deus sanguinem Timothei de manu Pauli. Et licet te tanta districtione commoneam, tamen noli contendere verbis, immoderate docendo quod doceo. Vel ita: Hoc, id est commoriendum esse Christo spe convivendi, commone alios, testificans haec eis coram Deo: ne sanguis eorum de manu tua requiratur. Et in commonendo noli contendere verbis, ad nihil enim utile est litigare, nisi ad subversionem audientium. Si enim insipientes audiunt quoslibet litigare, eos qui magis clamosi sunt, putant justiorem causam habere. Stultorum est enim stultis adhaerere. Si vero neuter litigantium clamore superaverit, 340 dubitant simplices, utri magis adhaerendum sit. Noli contendere: sed sollicite cura exhibere teipsum totum, et corpore et animo probabilem, id est laudabilem Deo. Ut autem sis probabilis, oportet te esse operarium inconfusibilem: quod non erubescas praedicare crucem Christi, etc. Et recte, id est sine contentione, cum omni modestia, tractantem verbum veritatis. Ut autem recte queas tractare verbum Dei, devita profana, id est illa penitus abominanda. Devita etiam inaniloquia, id est quae si non ita profana sunt, inutilia tamen sunt. Devita ideo, quia haec inania verba multum proficient ad impietatem persuadendam: et sermo eorum, inania loquentium, serpit paulatim ut cancer, qui morbus paululum carnis primum occupat, sed paulatim magis ac magis augmentatur, donec occidat. Et sic haeretici prius callide inducunt, quod nec prodesse nec nocere videatur, et dehinc alternando rationes, sensim in maximam haeresim excrescit doctrina eorum. Ex quibus vaniloquis est Hymenaeus, et Philetus, qui exciderunt a veritate fidei.
37.2.6
Determinat quae sit haeresis eorum, ut si forte venerint ad Timotheum, praecaveat sibi: dicentes resurrectionem jam esse factam, vel in his qui cum Christo surrexerunt, vel in baptismo, in quo a morte peccati ad vitam virtutum resurgimus. Illa enim trina immersio, sepulturam Christi trium dierum: elevatio vero, resurrectionem Christi significat. Et sic dicentes subvertunt fidem quorumdam. Sed licet illi subvertant, tamen fundamentum Dei, id est in quibus fides bene fundata est, et qui e converso in fide per Deum fundati sunt: hoc, inquam, fundamentum est firmum habens signaculum. Hoc dictum est a similitudine strenui ducis, qui signum dat militibus suis, quo discreti fiant ab aliis. Sic Deus signat suos ut, viso signo, diabolus praetereat eos, sciens nihil sibi esse cum illis. Signum autem hoc est: Cognovit Dominus qui sunt ejus; hoc Paulus ex parte sua ponit, significans electionem Dei in justis, dicens: Dominus cognovit ab aeterno qui futuri sunt ejus. Hoc autem sequens Isaiam ait. Agens de potestate liberi arbitrii dicens: Discedat omnis homo qui potens est per libertatem arbitrii et qui invocat nomen Domini fide et opere, ab iniquitate. Divina electione et libero arbitrio, quod per bona opera occurrit divinae electioni. His duobus signati sunt, qui in justitia sunt permansuri. Deus enim sic unumquemque electum praevidit futurum bonum, ut et opera bona simul in eo praevideret. Quicunque autem electione Dei et bonis operibus liberi arbitrii signantur, Dei fiunt. Ne tamen ideo mireris, si in domo Dei hoc fit, ut quidam a fide recedant: alii in fide perseverent: quia etiam in qualibet magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea: sicut in domo Dei quidam sunt perfectiores, alii perfecti sub illis; sed etiam sunt in eadem domo lignea vasa et fictilia: sicut in domo Dei quidam mali, alii deteriores. Et quaedam quidem eorum vasorum sunt in honorem, in quibus potiones bonae reconduntur. Quaedam autem sunt in contumeliam: ut ad recipiendum urinam, et hujusmodi: tamen sicut honorabiliora vasa in domo sunt necessaria, eodem modo vasa contumeliosa. Sic in Ecclesia Dei mali et boni utrique modo suo necessarii sunt. Si enim mali non essent, non esset meritum bonorum. Si enim non sit persecutio, ubi patientia bonorum?
37.2.7
Quoniam quidem vasa aut in honorem sunt, aut in contumeliam: et nihil ibi medium est: ergo si quis mundaverit se ab istis, id est si quis non fuerit vas in contumeliam, erit vas in honorem Deo. Vas dico sanctificatum, id est justificatum a peccatis et etiam utile Domino: quia paratum est ad omne opus bonum faciendum. Profana devita: nec hoc solum: sed etiam fuge desideria juvenilia, id est quae lubricam juventutem instimulant. Haec fuge, sectare vero justitiam, id est aequitatem ad omnes. Fidem in Deum: castitatem carnis et animi. Pacem, id est concordiam, 341 habeto cum his qui de puro corde invocant Dominum. Nec solum juvenilia fugias, sed etiam devita quaestiones stultas in quibus nec scientia est, nec esse videtur. Devita etiam eas quae licet non ita stultae sint, sunt tamen sine fructu Christianae disciplinae, ut dialecticae quaestiones: sciens hoc quod quae sunt hujusmodi, generant lites. Servum autem Domini( quod tu es, et esse debes) non oportet litigare: sed oportet esse mansuetum, id est in omnibus moderatum et ad omnes, scilicet, docibilem, id est cum habilitate docentem alios; patientem etiam quaecunque inferantur ei: et corripientem cum modestia eos qui resistunt veritati, non cum litigio: ideo sic corripientem, ne quando, id est ut aliquando, det Deus illis poenitentiam. Fortassis enim aliquando se male egisse poenitebunt, veniendo sic ad cognoscendam veritatem fidei: et agnita fidei veritate resipiscant a laqueis diaboli, id est a peccatis quibus diabolus illaqueaverat eos: a quo diabolo tenentur captivi, quandiu in peccatis sunt. Tenentur, inquam, ad exsequendam ipsius diaboli voluntatem.
37.3.1
EPISTOLA II AD TIMOTHEUM. CAPUT III.
37.3.1
« Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi[ procaces], caeci, tumidi: voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem[ veritatem] autem ejus abnegantes. Et hos devita. Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas, oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis: semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum autem Jamnes et Mambres restiterunt Moysi; ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Listris, quales persecutiones sustinui: et ex omnibus eripuit me Dominus. Et omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Mali autem homines et seductores proficiunt in pejus; errantes, et in errorem mittentes. Tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Jesu Omnis enim scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.» EXPOSITIO.
37.3.2
Devita stultas quaestiones: devita etiam homines habentes speciem pietatis, etc. Sed priusquam hoc ponat, praemittit causas, quare tales devitandi sint, dicens: Non solum quod praemissum est faciendum esse scias, sed etiam hoc scito, quod in novissimis diebus, id est circa finem mundi, instabunt tempora periculosa, id est in tempore illo instabunt docendo, et eos qui non consentient affligendo periculosi doctores: qui credentes sibi in multa demergent pericula: et tunc in temporibus illis erunt homines amantes seipsos, id est carnalitati suae morem gerentes his modis. Erunt enim cupidi, id est amatores pecuniae. Erunt etiam elati, id est aliis se superponere cupientes. Erunt superbi, id est in adeptis honoribus illicite gloriantes. Erunt etiam blasphemi contra Deum et doctrinam ejus. Erunt etiam non obedientes parentibus, seu carnalibus( quod nefas est), seu spiritalibus, ut episcopis et presbyteris. Erunt ingrati: quia si quis bona docuerit eos, unde grati esse debuerant, molesti erunt doctoribus suis. Erunt etiam scelesti: homicidia et hujusmodi scelera patrantes. Erunt sine affectione, piam voluntatem non habentes ad proximum; 342 etiam si nihil dare queunt. Erunt sine pace, id est sine concordia: sed semper in litigio. Erunt criminatores, id est justis crimina imponentes: cum ipsi sint incontinentes: sed passim ruunt ad quaecunque scelera. Erunt immites, id est sine omni mansuetudine crudeles. Et sine benignitate, id est sine largitate, non erogantes sua indigentibus. Erunt etiam proditores, tradentes justos ad mortem. Erunt etiam protervi, id est de maledictis inverecundi: et etiam si reprehenduntur, inde impatientes. Erunt etiam tumidi, id est inflati animo: etiam si nec honorem nec spem honoris habeant: et hi tales erunt, amatores voluptatum, id est totius luxuriae, magis quam Dei: quem in nullo videntur diligere. De his autem subtiliter cavendum est tibi. Hi enim sunt habentes speciem pietatis, id est simulantes se religiosos, et virtutem ejus pietatis, id est dilectionem, quae virtus est totius religionis. Valida enim est sicut mors dilectio. Vel virtutem, id est veritatem religionis, opere abnegantes: et hos tales devita.
37.3.3
Diceret Timotheus: Quare de his praemunis me, qui futuri sunt circa finem mundi? Ideo ait Paulus: Hos devita; quia ex his futuris in novissimis diebus sunt illi qui penetrant domos, etc. Notandum est quia ex quo coepit mundus, habuit in eo Deus regnum suum, et diabolus suum. In Abel enim Deus, et in Cain diabolus regnare coepit. Deus autem regnum suum assumendo carnem, et quae secuta sunt operando consummavit regnum suum, remittendo peccata, etc., quomodo consummari potuit in praesenti: quod regnum ad plenum consummabit in futuro, dando vitam aeternam. Sicut autem Deus in bono: sic diabolus in perfectione iniquitatis consummaturus est regnum suum circa finem mundi per Antichristum. Et sicut patriarchas et prophetas adventum Christi Deus praecedere voluit; sic multa membra Antichristi praecedent caput suum, id est Antichristum. Contra cujus membra Paulus instruit Timotheum, dicens: Ex his quos descripsi, sunt pseudodoctores, qui penetrant domos, non audentes docere in plateis, ne doctrina eorum pateat in audientia bonorum: sed ut liberius seducant, privatim in domibus docent, et sic mulierculas( quae quolibet vento doctrinae leviter falluntur) ducunt seductas quolibet inductu illo factas captivas: quia captivatae sunt a Deo, et datae sunt sub jura diaboli. Vel ad cumulum improperii sicut feminas: sic et viros vocat mulierculas, id est molles omni vento doctrinae cedentes: ut audito nomine improperii sui citius erubescant et convertantur ad Dominum. Mulierculas dico oneratas peccatis, dum seductae sunt diabolo: quae mulieres ducuntur variis desideriis: quia semper discentes, et nunquam pervenientes ad scientiam veritatis, id est semper laborantes, et nunquam ad perfectionem venientes. Et isti tales non tantum in domibus privatis docent, sed etiam hi homines resistunt veritati in aperto: quemadmodum Jamnes et Mambres, duo fratres magi in Aegypto, restiterunt Moysi coram Pharaone, faciendo quaedam per incantationes suas quae Moyses faciebat, nec tamen omnia. Hi homines dico corrupti mente, id est depravati intellectu et opere: et circa fidem errantes. Ad quam quia non ingrediuntur, reprobati sunt a Deo.
37.3.4
Ne modo his praedictis deterreretur Timotheus, consolatur eum Paulus, dicens: Tales quidem futuri sunt; sed ne timeas quia ultra non proficient. Ideo quia insipientia illorum sicut Jamnae et Mambrae ad ultimum manifesta erit, illi non ultra proficient: tu autem, quasi diceret, proficere debes et potes: tu enim assecutus es meam doctrinam in scientia: et meam institutionem in dispositione vitae et in moribus: et meum propositum, quia sicuti vitam aeternam finem laboris mei proposui: ita et tu assecutus es etiam fidem: quia sane credis ut ego; et longanimitatem in spe: quia paratus es, quandiu Deo placebit, mecum sustinere. Habes etiam dilectionem Dei et proximi: et patientiam, id est ipsam virtutem: etiamsi nihil operari necesse sit, et actus illius patientiae, scilicet persecutiones de loco ad locum, et passiones tormentorum. 343 Nosti etiam qualia facta sunt mihi Antiochiae, Iconii, Lystris, et, praeter haec, quales persecutiones ego sustinui in multis locis. Sed quid inde timendum? Ex omnibus enim eruit me Dominus; et sic eruet te de his quae te pati contigerit. Incitari debes ad continentiam exemplo meo, et omnium religiosorum. Omnes enim qui volunt pie, id est religiose, vivere in Christo Jesu, patientur persecutionem: et ideo ne turberis si aliqua pateris. Pie viventes patientur: homines autem mali in se et seductores aliorum proficient quidem in mundanis[ immunditiis], sed hoc totum erit illis in poenis, et in damnationem. Ipsi dico, errantes in se, et ideo mali mittentes etiam alios in errorem, et ideo seductores. Ipsi errabunt: tu vero permane in his praeceptis quae didicisti a me, et in his quae credita sunt tibi, id est in pontificali gratia, sciens et rememorans haec a quo et quanto doctore didiceris ista. Si enim recordaris meae auctoritatis, contemptui fiet tibi falsa doctrina. Et te inde memorem esse volo: quia tu nosti sacras litteras ab infantia, traditus scholis a matre tua, quae fidelis fuit: quae omnia possunt te instruere ad habendam salutem aeternae vitae, ad quam itur per fidem, quae fides est in Christo Jesu. Vere sacrae litterae possunt te instruere ad salutem: quia omnis scriptura inspirata divinitus, id est spiritualiter secundum Deum intellecta, utilis est ad docendum eos qui nesciunt, et ad arguendum, id est ad convincendum eos qui fidei contradicunt, et ad corripiendum peccantes et se peccasse non abnegantes, et ad erudiendum eos qui adhuc rudes sunt et simplices. Erudiendum dico in justitia, id est ad hoc ut justificentur, exuendo rudimenta infidelitatis. Sic, inquam, erudiatur ut quantum in doctore est, sit ille qui, eruditur perfectus homo Dei. Perfectus ita ut sit instructus ad omne opus bonum faciendum.
37.4.1
EPISTOLA II AD TIMOTHEUM. CAPUT IV.
37.4.1
« Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum et ipsius regnum ejus: praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt: sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora; opus fac evangelistae, ministerium tuum imple, sobrius esto. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum ejus. Festina venire ad me cito. Demas enim me dereliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerio. Tychicum autem misi Ephesum. Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus; quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris. In prima mea defensione nemo mihi affuit; sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes, quia liberatus sum de ore leonis. Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum coeleste: cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Saluta Priscam et Aquilam, et Onesiphori domum. Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Festina ante hiemem venire. 344 Salutant te Eubulus, et Pudens[ al., Prudens], et Linus, et Claudia: et fratres omnes[ al. non habet omnes] ejus. Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.» EXPOSITIO.
37.4.2
Et quia Scriptura Dei nota tibi utilis est ad docendum, et ad arguendum, et ad corripiendum: ideo testificor tibi coram Deo, ne hoc ultra a me exigat. Et coram Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos: quos invenerit vivos in hora judicii, qui sub momento dissolventur et resurgent. Judicaturus est etiam ante diem judicii mortuos. Vel judicaturus est vivos ac mortuos, id est justos et peccatores. Testificor etiam tibi per adventum ipsius Christi, ut ita paratus sis quasi qui quotidie judicem advenientem exspectet, ut timore ejus facias quae hortor. Testificor etiam tibi per regnum ejus, in quo ipsi conregnabunt sancti, ut amore conregnandi Christo studiose facias quod moneo. Hoc, inquam, testificor tibi: Praedica verbum, id est doctrinam Dei, et praedicando insta opportune eis qui libenter audiunt. Insta etiam importune eis qui primitus ad audiendum difficiles sunt, sed postmodum cognita ratione libenter audiunt. Argue etiam, id est convince, contradicentes fidei. Obsecra etiam justos, ut semper in melius promoveantur. Increpa etiam debita austeritate deprehensos in peccatis. Haec autem fac in omni patientia: ut quaecunque inferantur libenter sustineas; nec ita ut docere desistas, sed semper esto in doctrina. Ideo tanta instantia te docere commoneo: quia erit tempus circa finem mundi, cum homines non sustinebunt sanam doctrinam. Si autem in tempore illo non roboretur Ecclesia doctrina apostolica, peribit fides. Sanam doctrinam non patientur, sed coacervabunt sibi magistros juxta sua desideria. Si luxuriosi fuerint, luxuriosum: et sic in caeteris. Homines dico tunc prurientes auribus, id est nova et inaudita audire cupientes; in quibus veritas non erit: et a veritate quidem avertent auditum suum, sed ad fabulas( in quibus rei veritas non est) convertentur.
37.4.3
Illi sic intendunt fabulis: tu vero vigila, id est omni sollicitudine praecave tibi: et labora in omnibus( si potes) convertendis. Utque labor tuus idoneus sit, fac opus evangelistae, id est praedicatoris: scilicet quod operandum praedicas, operare. Et ita fac ut impleas tuum ministerium, id est officium praedicatoris, quod non infra subsistas, sed quidquid praedicatoris est facias, et laborando in aliis et in te opere complendo quod alios docueris. Et licet sic moneam, fac opus evangelistae: tamen esto sobrius, non ultra modum abstinentiae deditus, ne nimietate jejunii debilitatus( quomodo decet) incumbere nequeas praedicationi. Propterea tanta instantia te commoneo: quia ego jam delibor, id est sacrificor, et paulatim in vinculis quotidie deficio: et tempus meae resolutionis, id est dies mortis meae, instat et in proximo est: quem diem instare ex eo certus sum, quia certavi certamen( frequentiam notat) bonum, id est utile Ecclesiae Dei. Certavi utique patiendo quaecunque pati oportuit, et cursum, id est velocitatem bene agendi, ubi non ita pati necesse fuit, hunc utique consummavi: quia adeo ascendit mea justitia, quod ultra non habet quo ascendat; et in certando et in currendo servavi fidem. Et quia jam consummavi cursum, ideo in reliquo, id est in vita quae nobis futura relinquitur, reposita est, id est custoditur, mihi corona justitiae, id est promerita per justitiam: quam coronam quasi debitam reddet mihi Dominus in illa die futurae retributionis, nec mihi negare potest: quia est justus judex: et justitia exigit ut hoc mihi reddatur. Mihi quidem, sed non solum mihi, sed etiam omnibus his qui diligunt adventum ejus judicii, id est qui puram habent conscientiam: qui enim sibi male conscii sunt, hi utique adventum judicis non diligunt, sed formidant. Per hoc plurimum animat Timotheum, quod ait praeparari coronam justitiae diligentibus adventum Dei.
37.4.4
Instructo Timotheo in his quae publice agenda erant, de quibusdam propriis mandat ei, dicens: 345 Quia in proximo dies meae resolutionis instat: ideo festina cito venire ad me: et necessarius mihi es: quia Demas apostatando reliquit me, diligens hoc praesens saeculum, et ille abiit Thessalonicam. Crescens vero, alius discipulus in fide permanens, abiit in Galatiam. Titus vero abiit in Dalmatiam. Et sic, aliis dispersis, solus Lucas mecum est. Veni, inquam, et in veniendo assume Marcum, et adduc tecum ad me. Hic enim est mihi utilis in ministerio. Fortassis missurus erat eum Apostolus in aliquam legationem. Tychicum autem misi Ephesum, ubi tu episcoparis. Tu vero veniens ad me affer tecum penulam quam apud Carpum reliqui Troade: affer etiam libros: et maxime prae caeteris affer membranas, quibus opus habeo ad mittendas Epistolas. Penula vestis erat tradita Tharsensibus a Romanis: propterea quia sponte, et non bello in imperium Romanorum devenerant: quam ideo jubebat afferri, ut comprobaret se esse civem Romanum, sicut appellaverat apud Festum. Seu penula alia vestis erat: quam contra frigus afferri sibi postulabat, acturus hiemem in carcere. Dum autem venies ad me, cave tibi ab Alexandro: hic enim Alexander aerarius( nomen dignitatis) ostendit mihi multa mala: nec inde curo: quia Dominus reddet ei secundum opera ejus. Quem Alexandrum tu etiam devita: hic enim valde restitit verbis nostris. Veni utique: quia necessarius es. In prima enim defensione mea, quando defendi me in conspectu Neronis, nemo discipulorum affuit mihi: sed omnes dereliquerunt me. Ut autem hoc non imputetur illis, precor: illi dereliquerunt me; sed Dominus astitit mihi: et astando fortem fecit me: ideo et adeo ut praedicatio impleretur per me, non cedentem minis ejus. Si enim consentirem ipsi, inexpleta fieret praedicatio: ideo etiam confortavit: ut haec audiant gentes: et hoc etiam audiant quod liberatus sum, ut non consentirem, de ore leonis, id est Neronis, vel diaboli, per Neronem invadentis me: nec solum a leone, sed liberavit me Dominus ab omni opere malo, ne quid male operarer: et me liberatum salvum faciet, translatum in regnum suum caeleste: cui Domino est gloria in saecula saeculorum, Amen. Accepta autem hac Epistola, saluta Priscam et Aquilam, et familiam Onesiphori. Erastus autem remansit Corinthi: et Trophimum reliqui Mileti infirmum: et quia tot absentes sunt, festina venire ad me ante hiemem. De his autem qui nobiscum sunt, salutant te Eubolus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et omnes fratres. Et ego saluto te. Dominus Jesus Christus sit cum spiritu tuo: et concedat ut gratia sit nobiscum, id est dilectio inter me et te coepta perseveret. Amen.
38.1
IN EPISTOLAM AD TITUM. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM AD TITUM.
38.1
Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii: et de spirituali conversatione, et haereticis vitandis: qui traditionibus Judaicis credunt; scribens ei a Nicopoli.
39
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
39
Paulus, conversis Cretensibus, consecravit ibi Titum archiepiscopum, qui eos instrueret de quibuscunque opportunum videret. Cum autem Paulus isset Nicopolim( quod haec Epistola videtur inuuere in sequentibus), scripsit hanc Epistolam ad Titum. Audierat enim de eo, quod nimis simpliciter episcopale exerceret officium: quia haereticos, seu quoslibet perversos, non expellebat ab Ecclesia pontificali imperio, sicut deceret. Denuntiabat quidem eis quod male agerent, et desistere deberent: sed eis ab incoepto malo non cessantibus( quod pontificalis dignitas exigeret), non coercebat eos, sed humiliter patiebatur. 346 Quare Paulus hanc Epistolam scribit ad Titum: agens in ea de pontificali officio: eo modo ut instruat eum quales consecrare debeat episcopos per civitates sui archiepiscopatus: maxime circa hanc instructionem immorans, ut potestate et imperio pontificali utatur: quia licet simplicem esse bonum sit, tamen nimia humilitas episcopi incommodum facit regimini Ecclesiae: et ideo monet Titum, ut cum imperio episcopali doceat, exhortetur, et arguat: et si qui haeretici corrigi nolunt, ab Ecclesia depellat. Et sic de episcopali officio agens, intendit Titum perfectum reddere episcopum. Ut per exemplum istius, quoscunque episcopos nimis simplices animatos redderet, et episcopali imperio utentes.
40.1.1
EPISTOLA AD TITUM. CAPUT PRIMUM.
40.1.1
« Paulus servus Dei, apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae: quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia: manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei. Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro. Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros sicut et ego disposui tibi: si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, prudentem, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui et seductores: maxime autem qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis, proprius illorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide: non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium[ al., avertentium] se a veritate. Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati[ al., abominabiles] et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.» EXPOSITIO.
40.1.2
Paulus, etc. Sicut mos ejus est, salutationem praemittit dicens: Paulus servus Dei, id est simplex et humilis ad modum servi. Hic innuit bonam quidem esse simplicitatem. Servus utique Dei, sed tamen apostolus Jesu Christi, id est agens et coercens singulos quomodo apostolicae sublimitatis imperium exigit. Tu itaque exemplo meo sic esto simplex, ut pontificale imperium non impediat nimia humilitas. Non ideo dixit servus Dei et apostolus Christi, quin et apostolus sit Dei et servus Christi: sed ideo ut innuat, quod per Christum Deus Pater in ministerium apostolatus Paulum direxerit. Apostolus dico secundum fidem electorum Dei. Sequitur enim et praedicat fidem quam tenuerunt prophetae, et quicunque electi Dei. Apostolus etiam secundum agnitionem veritatis, id est secundum quod agnovit de vera cognitione Dei. Non cujuslibet veritatis dico, sed ejus quae est secundum pietatem, id est quae veritas sequitur cultum Dei. Fides dico et agnitio veritatis, euntia in spem vitae aeternae: 347 quia per fidem acceptam, et per agnitam veritatem, speramus nos consequi vitam aeternam. Nec frustra: quia quam vitam promisit, id est se daturum praeordinavit: nec de hac promissione dubitare licet: promisit enim hanc ille qui non mentitur et mentiri non potest: quia Deus est. Nec in tempore promisit: sed ut diligentia promissae rei in Deo consideretur, promisit haec ante tempora saecularia, id est ab aeterno sic praeordinavit ante tempora, quae volvuntur per saecula. Promisit, inquam: manifestavit autem, id est complevit quod promiserat suis, id est in congruis temporibus vitam aeternam: quia Abel vidit inde aliquid, perfectius autem Abraham: et ita paulatim prophetae, quanto amplius propinquabat redemptio, tanto magis de ea cognoverunt: et Joannes magis omnibus, qui digito demonstravit vitam aeternam, id est Christum: sed maxime in tempore gratiae manifestavit Deus vitam aeternam, scilicet Verbum suum, id est Filium incarnatum, natumque et aliis modis. Manifestavit etiam hoc Verbum in praedicatione, quae credita est, id est per praedicationem quae commissa est mihi. Credita utique mihi est secundum praeceptum Dei, id est quia Deus ita praecepit. Dei dico nostri Salvatoris. Paulus, inquam, talis et talis scribit, Tito dilecto quodam speciali modo.
40.1.3
Tito dico filio secundum communem, id est catholicam, fidem, in qua eum genui, et non secundum carnem. Catholicon enim commune vel universale dicitur. Vel Tito filio optat sapere secundum communem, id est vulgarem, fidem: et non secundum privatas doctrinas haereticorum. Sit tibi, Tite, gratia: et secundum remissionem peccatorum, et secundum episcopale officium. Sit etiam tibi pax, id est tranquillitas animi, quanta hic haberi potest. Haec utique tibi sint a Deo Patre qui potest, et qui voluntatem habet. Et a Jesu Christo, qui similiter et potest, Salvatore nostro, et voluntatem habet. Finita salutatione, sic alloquitur Titum: O Tite, ego reliqui te consecratum archiepiscopum Cretae gratia hujus rei, id est pro hac re, quae, si fiat, grata erit mihi. Res autem illa haec est: ut tu corrigas, id est ut corrigendo quae corrigenda sunt perficias ea quae desunt. Hoc autem dictum est de moribus. Et corrigendo mores constituas etiam presbyteros, id est episcopos per singulas civitates subjectas tuo archiepiscopatui. Constituas, inquam, eo modo sicut et ego tibi disposui. Ubi ait: Sicut ego tibi disposui, notat quod cum apud eum esset, instruxerit eum de consecratione episcoporum. Eum scilicet constitue episcopum, si quis fuerit sine crimine, id est, sine actu et infamia cujuslibet criminalis. Qui etiam fuerit vir unius uxoris, ut idem alibi exposuimus. Habens etiam filios fideles, id est, qui in fide sana filios suos instruxerit: et non habens eos in accusatione luxuriae: quod nec etiam malus rumor inde exierit. Si enim filios suos permisit luxuriari, exemplum dedit non se bene correcturum filios Ecclesiae. Aut non habens filios non subditos, id est inobedientes sibi. Si enim remissus apparuit in privatis filiis, ostendit quod non sufficienter coerceret creditam sibi Ecclesiam. Ideo volo ut qui sine crimine fuerit, constituatur episcopus: oportet enim episcopum esse sine crimine, et actu, sicut dispensatorem Dei, id est, sicut eum qui Doum ipsum dispensat his quibus praedicat. Oportet etiam episcopum non esse superbum, id est, non cupientem se superponere aliis. Non iracundum, sed bene regat animum. Non vinolentum, id est non multo vino deditum. Non percussorem, id est qui corporalibus armis non percutiat; habet enim arma sancti Spiritus: vel non percutientem conscientias auditorum; ne tale quid praedicet unde prava opinio oriatur. Non cupidum turpis lucri, id est non negotiis saecularibus implicitum: sed hospitalem, qui pauperes hospitio receperit: receptisque pauperibus, et quibuscunque benignum, id est, large sua ministrantem. Sobrium etiam cibo, potu et vestitu. Justum etiam 348 et ad proximos sibi. Sanctum etiam ad Deum. Continentem etiam, ut exemplum continendi sit aliis. Et praeter haec oportet eum esse amplectentem, id est diligenter et assidue tractantem, sermonem fidelem, id est veracem: nec omnem verum, sed eum qui est secundum doctrinam, id est qui idoneus est ad praedicationem. Sunt enim multa vera quibus intendere episcopum culpa esset.
40.1.4
Et ideo amplectatur hunc sermonem, ut et per usum et per scientiam potens sit exhortari fideles in doctrina sana. Possit etiam per usum et per scientiam arguere eos qui contradicunt sanae doctrinae, id est convincere infideles qui fidem impugnant. Et necesse est ut sic potens sit arguere: quia sunt multi inobedientes episcopis. Sunt etiam vaniloqui, loquentes inutilia: et in hac vana locutione sunt seductores, id est habent artem et calliditatem seducendi auditores per vaniloquia. Possent enim vana loqui sine calliditate seductionis: et maxime prae omnibus seducunt illi qui sunt de circumcisione Judaei: quos ideo oportet redargui: quia praecipui seductores sunt. Hi enim qui de circumcisione venerunt, subvertunt non solum patremfamilias domus: sed etiam universas domos, id est omnem familiam, docentes gratia, id est amore, turpis lucri ea quae non credere, nec docere oportet. Vere in Cretensibus sunt mali seductores: quod approbat quidam ex illis Cretensibus proprius, id est naturalis ipsorum; quare magis credendum est ei: hic autem propheta, id est videns, secundum quod subtiliter consideravit vitia Cretensium: hic autem dictus est Epimenides, qui dixit hoc de illis: Cretenses semper sunt mendaces et sunt bestiae, bestialiter meditantes; et malae, id est quomodo meditantur, sic crudeliter operantes. Sunt etiam pigri ventres, id est luxuriantes et onerantes se cibis. Ideoque ad omne bonum tardi. Ne autem de veritate horum dubitaretur, quia gentilis fuit ille qui hoc dixit, asserit hoc Paulus dicens: Testimonium hoc, quod Epimenides testatus est de Cretensibus, verum est: ob quam causam, quia mendaces sunt, etc., increpa eos, scilicet Cretenses dure, id est scilicet cum austeritate et pontificali imperio, ut sani perseverent in fide, non intendentes Judaicis fabulis: quia quod de circumcisione reducenda docent, fabulae sunt, nec rei veritatem habent. Non debent intendere his, quia fabulae; et quia sunt mandata hominum, et non Dei: olim enim sub veteri lege Deus quidem mandavit circumcisionem et caetera; sed postquam venit tempus gratiae, Deus praecepit hoc non fieri. Et ideo ait: Non intendant mandatis, non Dei, sed hominum aversantium se a veritate; quia veritatem legis, spiritalem scilicet intellectum, nolunt accipere. Ex quibus sequentibus innuit, quod hi tales a quibusdam cibis abstinendum esse praedicarent, dicens: Non est intendendum fabulis Judaeorum, qui judicant quosdam cibos immundos, cum omnia quibus uti consuetudo est, sint munda mundis, id est his qui in munditia et sanctitate percipiunt ea.
40.1.5
Hos enim cibos Deus condidit ad sustentationem servientium sibi: quare munda et digna sunt his qui mundo corde et opere Deo serviunt. Omnis etiam creatura in eo quod a Deo creata est, munda est. Hic tamen non est necesse de omnibus agere. Mundis conscientia et fide omnia sunt munda, sed coinquinatis conscientia et infidelibus, etiam quod mundum reputant, non est illis mundum. Cum enim in Creatorem non credant, et inquinatam habeant conscientiam, injustum est eos uti aliqua creatura Dei. Nihil illis est mundum: sed mens, id est intellectus, fides scilicet, eorum et conscientia sunt inquinatae: quare nihil eis est mundum. Fortassis diceret aliquis: Quare isti sunt inquinati, cum confiteantur Deum? Scio quidem( ait Paulus) quod confitentur ore se nosse Deum, sed quid hoc prodest? Negant enim Deum in factis suis. Negant pro certo, cum sint abominati, id est male ominati: vel a numero hominum redempti per Deum. Cum etiam sint incredibiles, id est non habiles credere pro nimietate impietatis 349 suae. Cum etiam sint reprobati ad omne bonum opus: quia nihil quod boni similitudinem habeat operantur. Plerumque enim quidam infideles faciunt talia, quae licet vere bona non sint, bona tamen esse videntur.
40.2.1
EPISTOLA AD TITUM. CAPUT II.
40.2.1
« Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam, senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia, anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est vereatur[ al., vincatur]: nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse: in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo: exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate: et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.» EXPOSITIO.
40.2.2
Reprobi sic perverse agunt: tu vero non sic, sed loquere ea quae decet loqui, sanam doctrinam. Hoc scilicet loquere senibus, ut senes sobrii sint, non dediti potationi. Sint etiam pudici, id est casti. Sint prudentes, ut noverint docere juniores: sint sani in fide sint sani in dilectione: ut sicut domesticos, sic omnes alios diligant. Sint etiam sani in patientia: quod non sic patiantur convicia, quod ad opprobria impatientes sint. Anus similiter admone, ut sint in habitu sancto, id est qui sanctitatem earum indicet: et ut non sint criminatrices, id est non imponant crimina quibuslibet, qui morbus maxime vetularum est. Non sint etiam servientes multo vino, sed bene docentes: nec in ecclesia vel viros doceant; sed ita dico, ut adolescentulas doceant prudentiam: hanc scilicet, ut ament viros suos, et non adulteros: et etiam diligant filios suos omni sollicitudine, foventes eos: et doceant eas esse prudentes, et castas, et sobrias, et in cibis, et in ornamentis: et habentes curam domus, id est, laborent cum viris bene procurare familiam. Doceant etiam eas esse benignas in erogatione eleemosynarum, et subditas viris suis: non super viros habentes imperium. Haec omnia admone fieri: ut verbum, id est praedicatio, Dei non blasphemetur: si enim mulieres contra viros superbirent, si essent incestae, etc., opinarentur insipientes sic contineri in Christiana doctrina, et ideo blasphemarent verbum Dei. Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint, et temperati. Ut autem omnes convenienter corrigas, praebe teipsum exemplum aliis bonorum operum: nec in quibusdam, sed in omnibus operibus. Praebe, inquam, te exemplum eis in doctrina: ut quod utile auditoribus sit doceas: et in integritate omnium virtutum, quod perfectus et in teger sis in bonis; et doce in gravitate, id est cum severitate et imperio pontificali. Et verbum doctrinae tuae sit sanum: nihil infidelitatis habeat admistum; sit etiam irreprehensibile: quod nec aliqua occasio reprehensionis inde queat concipi: et hoc ideo expedit, ut is qui est ex adverso, id est infidelis insidiator, vereatur malum dicere de nobis: nihil habens unde male dicere possit. Hortare etiam servos esse subditos dominis suis, ne superbiant contra eos: sed bene sint placentes 350 eis in omnibus sibi imperatis: non contradicentes eis in aliquo, et non fraudantes, vel de rebus sibi creditis, vel de labore sibi imperato: ut cum laborare debent vacent otio: sed ostendentes in omnibus actionibus suis fidem Christianam esse bonam, id est utilem: ut sic faciendo ornent in omnibus doctrinam Dei Salvatoris nostri.
40.2.3
Cum enim servi facti fideles non subducant: sed devotius dominis utique serviant, ornatur per hoc doctrina Dei et laudatur, quae servos sic instruxit fideles et subditos esse dominis. Ideo moneo te laborare in omnibus: seu servi sint, seu domini, seu senes, seu juniores: quoniam Deus pro omnibus salvandis apparuit. Apparuit utique cum Verbum Patris factum caro in utero Virginis praebuit se visibile hominibus. Apparuit, inquam, gratia Dei, id est, Deus per gratiam: non ex meritis hominum: sed per solam misericordiam. Dei dico nostri Salvatoris: et sicut pro nobis salvandis apparuit quod jam per fidem justificati sumus, sic pro omnibus hominibus salvandis apparuit: et ideo in omnibus laborare debes. Et quia apparere Dei non ad salutem sufficeret, nisi ab eodem instrueremur, ait, apparuit Deus per gratiam erudiens nos omnes; hoc scilicet: ut nos abnegantes impietatem, id est culturam idolorum, et abnegantes desideria saecularia, id est quae et saeculum ministrat, et quorum causa est, vivamus sobrie, id est temperate in nobis ipsis: et juste ad proximum: et pie vivamus ad Deum: etiam in hoc tam fragili corpore, in quo vix juste vivere licet: sic sobrie, juste et pie vivendo exspectantes beatam spem, id est speratam beatitudinem, et exspectantes adventum gloriae Jesu Christi, id est, quando Christus qui prius in humilitate ut erudiret nos apparuit, adveniet cum gloria judicare saeculum. Christi dico, magni Dei et nostri Salvatoris: quia tunc in judicio, velint nolint, confitebuntur eum magnum Deum et Salvatorem sanctorum: venientem tunc cum potestate magna et majestate: qui usque ad illum diem nunquam confessi sunt Christum esse Deum. Qui Christus Jesus inter hos duos adventus dedit semetipsum pro nobis: ideo ut redimeret nos ab omni iniquitate, id est et a fragilitate carnis, et a potentia et suggestione diaboli. Priusquam enim Christus in cruce nos redimeret, non poteramus obniti diabolo, et suggestioni ejus, nec fragilitati nostrae carnis: a quo periculo nisi nos Deus liberaret, etiamsi mundaret nos ab omnibus peccatis, nihil tamen prodesset: nisi et virtutem daret resistendi suggestionibus diaboli et fragilitati carnis. Qui enim primum hominem in tanta virtute creatum subvertere potuit, quanto magis eum qui tot miseriis passibilitatis et mortalitatis premitur? Dedit etiam semetipsum ut nos mundaret ab omni delicto: seu originali, seu actuali, in baptismo. Nos dico, factum populum acceptabilem sibi post emundationem baptismatis: per hoc quia sectatorem bonorum operum: prius enim ab imperio diaboli et fragilitate carnis eruit, dehinc ab omni delicto mundat, et hoc utrumque in baptismo: postea per positionem bonorum facit nos acceptabiles Deo. Haec predicta, Deum scilicet apparuisse per gratiam, venturum autem in judicium cum gloria etc., loquere et doce eos qui nesciunt: et exhortare eos qui sciunt: ut praeparent se dignos secundo adventui. Quod si admoniti obedire renuunt, argue eos cum omni imperio, id est episcopali severitate: ita ut nemo te contemnat, id est ut nimia humilitas tua non generet contemptum pontificalis auctoritatis.
40.3.1
EPISTOLA AD TITUM. CAPUT III.
40.3.1
« Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, 351 sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim aliquando et nos insipientes et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Fidelis sermo est. Et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. Sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam[ al., primam] et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim. Ibi enim statui hiemare. Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Discant autem et vestri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Salutant te qui mecum sunt omnes. Saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.» EXPOSITIO.
40.3.2
Ne modo Titus, quia dixerat Paulus omni imperio, opinaretur commissum sibi populum, sibi tantum subjici debere, et non potestatibus mundi, haec removendo ait: Admone illos, Cretenses, subditos esse principibus mundi, ut regibus et caeteris potestatibus, solvendo tributa, et census debitos illis. Admone etiam illos obedire dicto, id est praeceptis, principum, nec tamen ad opus nefarium; sed paratos esse ad omne opus bonum, quod praecipitur eis a principibus suis. Si enim ad culturam idoli ire juberent eos principes, seu ad quodlibet nefarium, non esset eis eundum:« Oportet enim magis obedire Deo quam hominibus.» Admone eos etiam, neminem dominorum suorum blasphemare: nec etiam litigiosos, id est nec decertare contra dominos, sed modestes et bene temperatos, ostendentes omnem mansuetudinem et humilitatem: non tantum ad dominos, sed etiam ad omnes homines. Propterea sic volo omnes obedire etiam infidelibus dominis, quia fortassis qui modo infideles sunt fient cito fideles sicut et nos. Eramus enim aliquando, id est paulo ante, insipientes, etiamsi sapientes mundi essemus. Et quia de cognitione Dei nihil sapiebamus, ideo eramus increduli, non habentes fidem Dei. Eramus etiam errantes, id est peccantes, et servientes desideriis, quia si desiderabamus pecuniam seu honores, multo labore serviebamus ad haec consequenda; servientes etiam voluptatibus carnis variis, id est secundum omnes sensus. Quod enim oculus videbat, vel auris audiebat, manus hoc comprehendere laborabat. Nos dico, agentes in malitia, quia quae mala licet erant, inferebamus proximis, agentes etiam in invidia, quia cum amplius non poteramus, proximis invidebamus. Nos dico odibiles aliis, et e converso odientes alios, eundo invicem, id est in recompensationem odii. Tales prius eramus, sed cum benignitas Dei, id est Deus per benignitatem, et humanitas Dei apparuit: designat quare, et per quid hoc factum fuerit, propter benignitatem scilicet et per humanitatem: cum utique Deus causa benignitatis per humanitatem counitam Verbo Patris apparuit mundo; Dei dico, nostri Salvatoris, quia sicut pro nobis, sic pro eis qui adhuc infideles sunt salvandis apparuit: nec hoc fuit ex operibus justitiae quae nos aliquando fecimus, id est, hoc, ut Deus appareret, nunquam promerueramus; sed secundum suam misericordiam fecit nos salvos Deus per lavacrum regenerationis, id est per baptismum in quo prima generatio, quae in peccatis est, destruitur: et secunda spiritualis, scilicet generatio habetur: et per lavacrum renovationis. Baptismus enim quia praecedit, tales nos efficit, qui quotidie crescendo in melius, magis ac 352 magis renovamur; juxta illud:« Renovamini spiritu mentis vestrae.» Unde ait: regenerationis, per evacuationem malorum; et renovationis per positionem bonorum: quod utrumque et regeneratio et renovatio est Spiritus sancti; per spiritum enim sanctum et remittuntur peccata, et accipiuntur virtutes. Quem Spiritum sanctum effudit Deus in nos abunde, id est sufficienter ad remissionem omnium delictorum; effudit, inquam, per Jesum Christum Salvatorem nostrum secundum hominem hoc intellectum. Deus enim qui in homine illo erat, per hominem illum dedit Spiritum sanctum: ad hoc ut nos justificati per gratiam ipsius Dei, simus haeredes vitae aeternae: et hoc secundum spem, id est secundum quod speramus dum in hoc mundo tenemur.
40.3.3
Hic sermo quem dixi, scilicet per lavacrum regenerationis nos salvari, et haeredes futuros esse vitae aeternae, etc.: hic, inquam sermo fidelis est et bene credibilis. Et ideo de his quae praedixi, volo te, o Tite, confirmare Cretenses, ut haec firmiter credentes, curent praeesse bonis operibus, ut si hodie bene operantur, cras meliora operando praeesse faciant hodiernis bonis. Curent etiam praeesse aliis, dando exemplum bonorum hi qui credunt Deo. Et haec, scilicet praeesse bonis operibus, sunt bona illis ipsis, et sunt utilia hominibus eos imitantibus. De his confirma Cretenses; sed stultas quaestiones et genealogias et contentiones quae certant inter se de intellectu Scripturarum, et pugnas legis, id est quae sibi invicem videntur contraire, quaecunque sunt hujusmodi, devita. Sunt enim inutiles, sine aliquo fructu,( quodque pejus est) vanae, id est sine veritate; quaestiones has devita. Devita etiam haereticum hominem, id est ab unitate fidei divisum. Devita dico, si incorrigibilis fuerit post unam, id est primam, et secundam correptionem, quia si bis admonitus non poenituerit, hic qui est ejusmodi, id est haereticus, subversus est; non per ignorantiam, sed sciens et prudens manum mittit in ignem, et hic talis delinquit proprio judicio, id est ex propria deliberatione, nullo impellente eum, et ideo condemnatus est a Deo.
40.3.4
Nota quod ex hoc loco colligitur quod si quis imprudenter errat, et errorem suum non defendit, hic non est judicandus haereticus: sed ille tantum qui quod male de fide sentit( quod deterius est) incorrigibilis asseverat et defendit. Quod si hac ratione Simoniacos negamus esse haereticos: sciunt enim se male agere, nec approbant, sed ambitiose caecantur: contra hoc dicitur, quia quid ipsi intenderint pretio comparantes dona Spiritus sancti nescitur; soli enim Deo occulta cordium revelata sunt, sed secundum quod in exterioribus eorum factis dona videmus, judicamus de interioribus: quia enim in episcopatu eos manere videmus, quem per pretium adepti sunt, judicamus de eis ut de credentibus pecunia posse possideri Spiritum sanctum. Quod si dicunt beneficia temporalia solum se emisse, et non consecrationem, ideoque non esse Simoniacos, longe deterius sentiunt. Scriptum est enim: Qui separaverit se, dicatur illi anathema. Sicut enim corpus et anima nequeunt separari ut alterum vivat; sic beneficium temporale a spiritali in episcopo nequit separari. Hoc sentiendum de ordinibus et temporalibus honoribus.
40.3.5
Postquam docuit Titum de rebus ecclesiasticis, scribit ad eum de quibusdam privatis dicens: Cum misero ad te, o Tite, Arthemam aut Tychicum, festina venire ad me Nicopolim; ibi enim statui hiemare. Et antequam venias, praemitte Zenam peritum legis, vel Scripturae divinae, vel saecularis, et cum eo Apollo. Hos utique praemitte sollicite, id est bene procuratos, dando illis quae necessaria sunt; ita dico sollicite, ut nihil desit illis. Quod si quaeris unde haec accipias, volo et jam ut nostri Cretenses discant praeesse bonis operibus, de die in diem meliorando: sic utique praeesse, administrando necessarios usus praedicatoribus, ut hi Cretenses non sint infructuosi doctoribus suis; sed ministrent quaecunque usui eorum necessaria sunt.« Laborantem enim agricolam oportet primum de 353 fructibus accipere.» Salutant te omnes qui mecum sunt, et tu saluta eos qui nos amant in fide, id est fideles. Gratia Dei sit cum omnibus vobis. Amen.
41.1
IN EPISTOLAM AD PHILEMONEM. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM AD PHILEMONEM.
41.1
Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus, scribens ei ab urbe Roma de carcere per ipsum Onesimum.
42
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
42
Paulus familiares litteras scribit ad Philemonem, quem ad fidem converterat, Romae vinctus in carcere. Accepta inde occasione, quia quidam servus Philemonis Onesimus, cum adhuc infidelis esset, a domino furtim elapsus, de pecunia domini secrete asportaverat. Dumque se absentaret a domino, venit Romam ad Paulum in carcere. Ibique accepto verbo fidei, a Paulo baptizatus est ministravitque Paulo exinde et fortassis de furata pecunia. Quem Paulus reconciliare cupiens, remittit servum cum hac Epistola ad dominum, in qua agit de Philemone, obsecrans eum multis et diversis causis ut indulgeat servo quod peccavit. In qua re intendit nos instruere, et orandum esse pro delinquente, si poenituerit, et parcendum esse( ab eo qui habet potestatem) delinquenti, si ad misericordiam confugerit.
43.1
EPISTOLA AD PHILEMONEM.
43.1
« Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni, dilecto adjutori nostro, et Appiae sorori charissimae et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae quae in domo tua est. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam, et fidem quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos, ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni in Christo Jesu. Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi, obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, quem remisi tibi. Tu autem illum ut mea viscera suscipe[ filium meum charissimum]. Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in aeternum illum reciperes, jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi. Quanto autem magis tibi et in carne et in Domino? Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu. Ego reddam, ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. Ita, frater, ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo[ Domino]. Confidens in obedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id quod dico facies. Simul autem et para mihi hospitium. 354 Nam spero per orationes vestras donari me vobis. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas et Lucas, adjutores mei. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.»
43.1.1
EPISTOLA AD PHILEMONEM. EXPOSITIO.
43.1.1
Paulus vinctus, etc. Ut citius ad misericordiam moveat Philemonem reticendo hic dignitatum nomina, ut, apostolus Christi, etc., inducit nomina miseriarum quas patiebatur, dicens: Paulus vinctus Christi Jesu, quem ideo gravius est offendere, quia in vinculis premitur. Videretur enim Paulus contemptui esse Philemoni vel in nullo compati, si audiens eum vinctum esse, clauderet servo, pro quo precabatur, viscera misericordiae: cum nec Paulus vinctus esset pro culpa sua, sed pro Christo Jesu. Utque quanto plures viderit deprecantes, tanto citius indulgeat Philemoni, ait: Paulus et Timotheus fratres scribunt Philemoni, quadam spiritualitate; nec hoc solum dilecto, sed etiam adjutori nostro, qui non cessat adjuvare et sustentare de rebus suis fideles nostros. Scribunt etiam Paulus et Timotheus Appiae uxori Philemonis, sorori nostrae secundum fidem, et quadam singularitate dilectionis charissimae. Ideo Apostolus scribit mulieri, ut illa videns sibi ab Apostolo fieri quod in sexu muliebri non consueverat, conveniendo dominum suum, flectet eum ad parcendum servo. Scribunt etiam Paulus et Timotheus Archippo filio Appiae et Philemonis, nostro commilitoni, militat enim Deo nobiscum in praedicatione. Hic est Archippus qui Colossenses fundavit in fide, quem ideo in hac Epistola salutat, ut benevole hortetur parentes indulgere Onesimo. Scribunt etiam Ecclesiae, id est familiae ad fidem Christi convocatae, quae Ecclesia est in domo tua: ideo totam familiam salutat, quam tam digno nomine, id est ecclesiam appellat, ut omnis familia secum pro Onesimo apud Philemonem intercederet, dicens: Vobis omnibus patrifamilias, matri, filio, et familiae sit gratia, id est remissio peccatorum, et pax, id est tranquillitas animi. Sint, inquam, vobis haec a Deo patre nostro: qui potest et vult, et a Domino Jesu Christo, qui similiter vult et potest.
43.1.2
Ut Apostolus exorabilem faciat, ait: Ego audiens charitatem tuam, id est dilectionem Dei et proximi, audiens etiam fidem, id est te in fide Christi perseverare; ideo charitatem praeposuit, quia intendebat eum movere ad indulgendum proximo: quam charitatem habes in Domino Jesu, ut in eo qui fundamentum est dilectionis, quam etiam habes in omnes sanctos, id est in omnes sanctificatos per baptismum; quare et in Onesimum sanctificatum in fide, habenda est charitas, et bonitas: hoc, inquam, audiens, ago gratias Deo meo, faciens memoriam semper in orationibus meis. Ego enim de concessis bonis gratias ago, et ut semper incrementum habeant, oro ut communicatio fidei tuae, id est ut fides tua, quae bona tua sanctis communicat, fiat evidens, id est omnibus appareat esse, in agnitione omnis boni, id est per fidem promovearis ad omne bonum, et illud sit omnibus agnitum, ideo pro incremento charitatis tuae sic oro. Ego enim habui gaudium magnum, et cum gaudio consolationem in tua charitate, id est in administratione tuae charitatis, et gavisus et consolatus sum, quia viscera sanctorum, id est conversi per praedicationem sanctorum, requieverunt per te administrantem eis. O frater Philemon, multam enim quietem habuerunt per te depellentem frigus, et esuriem eorum. Propter quod, id est quia tantam charitatem circa sanctos habere consuevisti, ex eo habens multam fiduciam non tantum quia sic meruerim, sed in Christo Jesu imperandi tibi. Possum enim, si volo, auctoritate apostolatus, accepta a Christo Jesu, imperare tibi quod ad rem pertinet, id est ad utilitatem tuam. De eo enim quod utile est cogere te possum, si placet, sed imperium praetermittendo, 355 obsecro te propter charitatem magis quam imperem propter auctoritatem. Et obsecrandus es a me: cum tu sis talis ut Paulus, scilicet, senex. Aetas enim consimilis hortatur ut senex seni consentiat, nec hoc solum, sed etiam magis ad exaudiendum invitat hoc quod Paulus nunc, id est, in tempore quo obsecro, est vinctus Jesu Christi. Qui enim eum in vinculis non exaudit, profecto Jesum Christum, pro quo vinctus est, offendit. Obsecro, inquam, te per haec praemissa, pro meo filio quem genui in vinculis. Sicut enim si parentes filium generarent in carcere, acceptior esset illis, quia in adversitatibus suis natus esset, sic Paulus commendat Onesimum, quem incarceratus baptizavit, qui fidem Christi non erubuit propter vincula Pauli. Praemissa multa recommendatione, ejus nomen ad ultimum subdit.
43.1.3
Obsecro, inquam, pro filio quem ego spiritualiter genui, scilicet Onesimo, qui fuit tibi inutilis, furtim elabendo a te, aliquando, id est cum infidelis esset, nunc autem factus fidelis, utilis fuit mihi ministrando in vinculis, et per hoc utilis tibi. Quidquid enim ipse boni fecit, inde tibi debetur, cujus et servus est, et fortassis pecunia fuit. Quem Onesimum remisi tibi cum hac Epistola. Tu autem suscipe eum sicut mea viscera, id est scito hunc esse in visceribus meis. Quare si hunc non suscipis, mea viscera abjicis. Quem Onesimum volueram detinere mihi; etenim esset mihi necessarius ut hic mihi ministraret, mihi detento in vinculis Evangelii, id est quae vincula patior, propter Evangelium quod praedico; quae ministratio esset pro te, id est pro tua utilitate. Si enim hic servus tuus demptus mihi ministraret, tibi qui dominus eras mercedem acquireret. Sed licet mihi necessarius esset, tibi autem, si demptus mihi ministraret, utilis, tamen nihil horum facere volui sine tuo consilio, ideo ut ne, id est ut non esset bonum hoc tuum velut ex necessitate, id est velles nolles, sed ut esset voluntarium. Debes eum suscipere, ideo quia discessit ad horam a te, forsitan propter hoc ut modo reciperes eum aeternum, id est perpetuo manentem tecum. Si enim in infidelitate perdurans conspectui tuo semper astaret, in hoc saeculo( quod parum est) tecum esset, quia mortuus cum impiis deputaretur, tu vero cum justis: sed modo quia fidelis est, et nunc et in futuro tecum est permansurus, ideo ait forsitan, quia dispositio Dei incerta est hominibus. Et jam amplius non habeas eum ut servum solummodo, sed habeas eum charissimum fratrem in Domino pro servo, id est in loco servi. Vel quod habere scilicet ut fratrem, plus servo, id est quam haberet servum charissimum, mihi pro certo charissimum. Quia si mihi adeo charus est, cui tantum in Deo frater est, quanto magis autem tibi charus esse debet, et in carne secundum quam servus est, et in Domino, in quo tibi frater est. Quandoquidem adeo charus est mihi, ergo suscipe illum sicut me, si vis habere me socium. Si enim odisti eum, qui tibi proximus est profecto nec Deum diligis: et non diligenti Deum non est habenda ulla communio. Modo fortassis diceret ille: Reddat quae abstulit, et ego indulgeam ipsi. Bene enim justum est dimittere, sed pecuniam repetere religio Christiana non prohibet. Contra hoc Paulus: Suscipe illum. Si autem nocuit tibi aliquid, subducendo se tibi, aut si debet aliquid, quod, te nescio, asportavit, ideo non minus miserearis ei· sed hoc totum imputa mihi, quasi ego horum debitor sim. Et mihi sane imputare debes et potes. Ego enim Paulus scripsi mea manu: Ego reddam tibi quod debet Onesimus. Ideo ait mea manu; ponebat enim quaedam signa in Epistolis suis, ut suas esse nemo dubitaret qui signa videret. Quod ille debet ne renuas imputare mihi: ut non dicam tibi indurato et indulgere nolenti, quod tu debes mihi non hoc solum, sed etiam teipsum. Paulus jus habebat super eos, et in rebus eorum quos ad fidem converterat. Ut negationem obtendere 356 non audeat, subjungit adjurationem, dicens: Frater Philemon ita ego fruar te in Domino, si indulseris Onesimo, ut est illud Horatii( 3, 1): Sic te diva potens, etc. Et ideo refice viscera mea, id est Onesimum in Christo Jesu, id est propter Christum. Hoc ut, scilicet, reficias eum. Et praemissa scripsi tibi, confidens de obedientia tua: confido enim te obediturum mihi super his. Sciens etiam quod tu facies Onesimo quod dico, et etiam super his postulo, quia non solum indulgebis: sed reddita ipsi gratia tua( si quibus indigeat) ministrabis. Sic facias. Simul etiam cum istis mandatis, para mihi hospitium. Nam spero me donari vobis per orationes vestras. Per hoc etiam quod se adventurum dicit, Philemonem ad miserandum servo inducit. Si enim Apostolus veniens inveniret dominum immisericordem, severius corriperet eum. Salutat te Epaphras in Christo Jesu. Vel concaptivus meus in Christo Jesu: qui propter Christum Jesum captivitatem mecum patitur. Salutant te etiam Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adjutores mei. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum spiritu vestro, id est cum Philemone et ejus familia. Amen. Sicut in principio, sic in fine omnes salutavit, ut omnium affectiones circa Onesimum mitigaret.
44.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. ARGUMENTUM IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS.
44.1
In primis dicendum est cur apostolus Paulus in hac Epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Haec causa est quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebraeorum: sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Nam simili modo etiam Joannes apostolus propter humilitatem in Epistola sua nomen eadem ratione non praetulit. Hanc ergo Epistolam fertur Apostolus ad Hebraeos conscriptam Hebraica lingua misisse; cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum apostoli Pauli Graeco sermone composuisse dicitur.
45.1
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
45.1
In Judaea erant Ecclesiae, in fide Christi constitutae, quibus et ipse Christus praedicaverat: et per apostolorum doctrinam ejus, et quibus ascendens instituendas Ecclesias commiserat, fidem susceperant, et de Christo incarnationem, mortem, et resurrectionem, et caetera bene credebant; sed in eo plurimum errabant, quod circumcisionem, et quaedam legalia observabant; credentes sine his neminem posse salvari, et in hoc detrahentes eminentiae et fidei Christi. Et super hoc multas verisimiles adducebant rationes, scilicet quod Christus sub lege natus, legem per omnia observasset, et si quando de solutione legis incusaretur, reddebat rationes quod legem in nullo solveret, ut ibi, quando opposuerunt ei quia in Sabbato curaret non observare Sabbatum, reddidit rationem et ait: Si vos in die Sabbati bovem vel asinum solventes adaquatum ducitis sine transgressione legis, quomodo ego solvendo hominem a daemonio legem transgredior? Non recordantes quod Christus finem illi legi posuisset, dum vetus Pascha celebravit, et illi veteri mox novum Pascha( novum scilicet sacrificium) consecravit, tradens corpus et sanguinem suum apostolis suis; ostendens quidquid praecesserat umbram fuisse, nunc autem primum veritatem se tradere. Propter hoc quia Christum legem viderant observasse, quia iterum Petrus et alii, qui praedicaverant Judaeis a circumcisione et hujusmodi legalibus, non eos coegerant recedere, timentes impatientiam eorum quia mallet omnem fidem deserere, quam 357 his in quibus consueverant renuntiare. Sciebant enim Petrus et alii quod sic enutrirent eos in pueritia, non posse eos aliter perduci ad virilitatem perfectionis. Propter hoc, inquam, circumcisionem cum fide Christi tenebant; sed Paulus videns Christum inutilem illis esse, quandiu legem cum fide tenerent, juxta illud quod ad Galatas ait:« Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit,» ex superabundanti hanc illis Epistolam scripsit, cum tamen gentium tantum Apostolus esset, agens secundum quod ad Romanos ait:« Honorificabo ministerium meum, si quomodo ad aemulationem provocem carnem meam,» etc. Quare, quia non erat eorum Apostolus, nomina dignitatis in hac Epistola praeponere noluit, sicut solet in singulis.
45.2
Ideo etiam haec reticuit quia exosus erat illis, propterea quia legem persequebatur, et ubique destruebat. Unde saepius incusaverunt eum, imponentes ei quod legem a Deo non esse datam diceret, et omni tempore fuisse inutilem. Quare ut se purgaret ab istis, oportuit eum in Hierusalem secundum ritus Judaeorum purificare et purificatum in templum ascendere, et Timotheum discipulum circumcidere. Si autem, cum ut persecutorem legis suae eum odio haberent, dignitatis suae nomina praeposuisset, in principio obstreperent, dicentes nec audiendum illis esse inimicum suum, etiam si secundum rationem suaderet. Propter haec devitanda dignitatis suae mentionem non fecit. Quasi diceret: Nulla mea auctoritas vos compellit, sed attendite auctoritates legis vestrae et prophetarum, et ex ipsa lege et prophetis intelligetis in Christo fuisse finem legis. Et quia in caeteris nomen suum non praeposuit, dixerunt quidam hanc non esse Pauli; sed alii Barnabae, alii Lucae, alii Clementis esse dicebant. Contra quos sic argumentatur Hieronymus: Si quia Pauli nomine non titulatur, Pauli non est, ergo, quia nullius nomine titulatur, sit nullius. Lucas utique hanc de Hebraeo transtulit in Graecum. In hac autem Epistola materiam habet eminentiam Christi et inutilitatem legis comprobans per eamdem legem et prophetas eorumdem in Christo finem habuisse; legalia quae nec eo tempore quo esse debebant alicui proderant, nisi per fidem venturi, sed Christus sic ad justificationem sufficit, ut adjutorio legis non indigeat, et si lex admisceatur, fidem irritam faciat. Eo fine sic de Christo et lege ait, ut Judaei legalia deserant, et in eminentia Christi justificationem quaerant et accipiant. Circa finem etiam Epistolae instruit eos de moralitate, quia sicut vitium naturale Judaeis semper fuit, luxuriosi nimis erant in cibis et in libidine.
46.1.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT PRIMUM.
46.1.1
« Multifariam multisque olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime[ in] diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te; et rursum: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus tuus oleo exsultationis[ laetitiae] prae participibus tuis, et tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, 358 tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent; et velut amictum mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, donec[ quoadusque] ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis?» EXPOSITIO.
46.1.2
Multifariam, etc. Nunc in principio probare intendit Christum Filium Dei audiendum esse, conferendo eum prophetis, qui, si ideo audiendi fuerunt quia Deus per eos ut per instrumentum locutus est, multo magis observanda sunt praecepta Christi, in quo Deus locutus est, ut in Filio. Confert iterum Christum angelis, quia si verba angelorum per eos prophetarum prolata observabantur, observanda sunt verba Christi longe amplius, qui longe melior angelis est effectus. Et haec omnia quae praemittit spectant ad conclusionem[ illationem] inferius positam, ubi ait: Propterea abundantius, etc. Quasi diceret: Observate quae dicta sunt a Filio, quia Deus olim loquens patribus nostris, id est prioribus Judaeis qui et in carne et in cultu Dei patres nobis sunt, loquens, inquam, patribus in prophetis. Non enim prophetarum erant, quae loquebantur, sed Dei loquentis per eos ut per instrumentum. In hoc nomine quod Deus est, multum opponebant Paulo, dicentes quia Deus immutabilis esset. Legem autem Deum dedisse negari non posset, immutabilem debere esse legem, quam, qui mutari non poterat, dedisset. Olim, inquam, Deus loquens patribus in prophetis multifariam, id est multoties, ut cum positione dictionis non insistamus. Multoties, inquam, quia et Abraham, et Isaac, et Jacob, et unicuique eorum multis vicibus. Loquens etiam multis modis, quia modo per somnia ut Danieli, modo aperta voce, ut Moysi, nunc interiori aspiratione, ut David. Vel mutifariam, id est diverso genere locutionis, ut huic in somnio, illi sermone aperto, illi interius aspirando, et ideo diversis modis, quia si in somnio tantum, putaretur inane quod ita fuisset auditum, sed ubi hic aperto sermone, hic in somnio, alius interna aspiratione, omnes idem et de eodem perhibebant, certiorem fidem tot modis intellectae rei faciebant. Multifariam, inquam, id est multo genere locutionis, et multis modis, id est diversis operationibus, ut in ardenti rubo Moysi, in vellere sicco et udo Gedeoni, et similiter multis aliis. Olim loquens patribus in prophetis, locutus est nobis in Filio. Quod ad illud antiquius praesens tempus, ponit loquens, et ad illud quod quasi praesens erat, posuit praeteritum locutus, significat idem se loqui per Filium quod locutus est per prophetas, nisi quod in prophetis occulta veritas, et adhuc complenda, in Filio autem aperta veritas et completa. Dicens etiam Deus loquens patribus locutus est nobis filiis eorumdem patrum, innuit eidem populo non diversa fuisse locutum, sed si per prophetas Judaeis per Filium solis loqueretur gentibus, posset opinari ad diversos populos de diversis fuisse locutum. Locutus est nobis novissime, scilicet in diebus istis, adhuc enim multi supersunt qui eum loquentem et audierunt et viderunt. Vel ita: Locutus est diebus istis, sicut dictum est.
46.1.3
Locutus dico novissime, quae haec locutio Dei per Filium novissima fuit, nullius novitate locutionis ulterius immutanda, sed olim locutus in prophetis est novissime, quia veritatem locuturus in Filio destructurus erat umbram, quam loquebatur in prophetis. Et si prophetas audistis, quia Deus locutus est in prophetis, abundantius observate quae de Deo in Filio audistis. Nunc incipit magnificare Filium, modo secundum humanam, modo secundum divinam, modo secundum utramque simul substantiam dicens: Quem Filium Deus Pater constituit, id est firmiter stabilivit haeredem universorum, id est firmum possessorem omnium non haeredem quasi Pater ejus decesserit, 359 quod in humanis legibus fit, sed haeredem secundum quod idem ait:« Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt.» Haec constitutio secundum quod homo est, facta est in eo, in quo secundum divinam ab aeterno fuit omnis plenitudo; per quem iterum fecit non solum coelestia, sed etiam saecula, id est quaecunque saecularia videtis, juxta illud:« Omnia in Sapientia fecisti.» Hoc secundum divinam dictum est de Filio; qui Filius cum sit splendor gloriae, id est divinae essentiae Patris, quae divinitas per excellentiam gloria dicitur, et consideratione illius nihil gloriosum videtur. Filius, inquam, splendor est gloriae, quia sicut radius solem significat lucere, ita Filius radius est notificans Patrem, non tamen aliud a Patre, sicut nec radius aliud est a sole. Hoc autem secundum utramque naturam, maxime secundum divinam dictum est de Filio. Qui Filius etiam cum sit figura substantiae ejus, id est plena ostensio essentiae Patris. Figura autem, non quod diversus a Patre, sed idem; eadem enim substantia Filius est cum Patre, haec secundum divinam tantum. Portans etiam omnia, quia, sicut nisi per Filium creari non poterant, sic nisi per Filium creata subsistere non possent. Portans omnia verbo, id est sola voluntate, sicut quemlibet regem judicaremus potentem, qui solo verbo gubernaret imperium suum. Portans, inquam, omnia verbo virtutis suae, id est virtuoso verbo suo.
46.1.4
Haec omnia nihil adhuc ad illos, quia dicerent: Quid prodest nobis si per eum facta sunt omnia, si splendor sit gloriae, etc. Ad hoc Paulus respondet: Filius dico faciens purgationem peccatorum, id est purgans homines a peccatis, et quod purgare possit comprobatur ex praemissis; per quem facta et portata dicuntur omnia, et qui cum Patre eadem est substantia, etc. Quod etiam tempore legis Judaei confitebantur, ubi dicebant eidem Christo:« Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?» Hic plane ostendebant neminem posse salvari a peccatis per legem. Purgationem peccatorum faciens. Hoc de Filio dictum est secundum divinam. Qui Filius cum sit talis et talis, sedet ad dexteram majestatis, id est ad aequalitatem paternae majoritatis. Majestas enim dicitur essentia Dei, nec in illo paradiso unde pulsus est Adam, sed sedet in excelsis coelorum, locatus in dextera Patris, hoc secundum humanam. Nunc Filium comparat angelis, ita tamen ut longe praeferat illis dicens: Filius, inquam, effectus tanto melior angelis, quanto differentius haereditavit nomen, id est honorificentiam postquam resurrexit et ascendit. Differentius ideo quia cum adhuc esset passibilis et mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei, sed ascendens multo differentius nomen possedit. Et quia differentius esse posset, non tamen prae angelis, ideo ait differentius, ita ut sit prae illis angelis. Vere nomen haereditavit prae angelis. Nam vox Patris ait ad illum: Filius meus es tu; quod nulli angelorum dixit. Sed ad majorem confirmationem sub interrogatione, hoc ita ait: Cui angelorum dixit aliquando, id est nec priusquam confirmarentur, nec postquam per casum aliorum confirmati sunt: Dixit, inquam: Tu es filius meus consubstantialis, non adoptivus, ego enim Pater genui te hodie, id est in aeternitate. Propter infirmitatem intellectus nostri, cum hodie( quod nota praesentis temporis est) posuit praeteritum genui, ne si diceret hodie gigno te, suspicaremur eum non ab aeterno genitum de Patre. Et ideo genui dixit, secundum infirmitatem nostram, hodie secundum divinitatem in qua nihil praeteritum, nihil futurum, sed omnia ibi hodie praesentia.
46.1.5
Et rursum cui angelorum dixit hoc aliquando? vel sine interrogatione. Rursum Pater hoc ait de Filio. Ubi ait rursum de eodem significat esse dictum. Ait Pater: Ego ero illi, id est ad honorem illius, ero illi in patrem et ipse filius erit mihi in filium ad me magnificandum. Ero et erit posuit, non quia hic Pater, ille Filius non sit 360 ab aeterno, sed quantum ad communem notitiam hominum. Nec ad hoc ille Pater, nec iste Filius, sed in die judicii erit Pater, erit Filius, cum omnes impii cognoscent Christum esse Christum Filium Dei; quod viventes negaverunt. Haec duo secundum divinitatem dicta sunt de Christo. Et iterum dicit Pater de eodem Filio, adorent eum omnes angeli Dei, sed praemittit quando hoc dictum sit. Cum Pater introducit, id est ostendit introducendum Primogenitum, suum Christum in orbem terrae. Introducit ideo quia in interiora cordium ductus est; cum, inquam, introducendum ostendit, dicit. Illud et jungitur in littera psalmi, adorent eum, scilicet Filium secundum humanam naturam omnes angeli Dei. Et hoc de eo post resurrectionem accipiendum est. Illud praecedens ero illi in Patrem, in Isaia invenitur, in psalmo etiam:« Misericordias Domini,» quod idem valet, ibi habetur:« Ipse invocabit me, Pater meus es tu.» Illud quod sequitur,« adorent eum,» habetur in psalmo:« Dominus regnavit, exsultet terra,» nisi quod ibi est adorate, hic adorent. Dicit etiam Pater de eodem Filio pertinens ad angelos. Hoc, scilicet, qui Filius facit coelestes spiritus suos angelos, id est suos legatos mittens eos quo placet. Nec tantum illos inferiores: sed etiam flammam ignis, id est seraphim, qui ordo dignitate alios praecellit. Facti ministros suos etiam secundum humanam naturam obsequentes illi. Hoc Pater ait, pertinens ad angelos. Hoc autem idem ait ad Filium. O Deus Fili, thronus tuus, id est judicialis sedes tua permanet in saeculum saeculi. Et merito, quia virga regni tui est virga aequitatis, id est directa aequitas et inflexibilis. Virga regis recta, et ideo de aere solet fieri, ut signum sit directae et inflexibilis aequitatis, quae aequitas in Christo directa est et inflexibilis. Merito iterum thronus tuus est in aeternum: quia tu dilexisti justitiam, id est omne bonum non coactus, sed ex dilectione amplexatus es. Et sicut dilexisti justitiam, ita odisti iniquitatem, id est omne malum. Quidam enim sic diligunt justitiam ut tamen quasdam injustitias odio non habeant.
46.1.6
Et propterea ut thronus tuus esset in aeternum, ut virga aequitatis esset tibi, ut diligeres justitiam, propter haec omnia ut existerent in te, o Deus Fili, Deus Pater unxit, ego scilicet qui loquor, unxi te. Alii per ministros ut David et Saul uncti sunt; Christus autem propria operatione Patris. Unxit te, inquam, Deus tuus consubstantialis tibi, oleo, id est Spiritu sancto, quia sicut oleum carnem, sic Spiritus sanctus fovet et demulcet animam. Oleo dico exsultationis. Et merito dicitur exsultationis, quia homo ille per spiritum de quo conceptus est, a peccato permansit immunis. Unctus est Christus Spiritu sancto in utero Matris. Accepit iterum Spiritum sanctum in baptismo, quando in specie columbae super eum visus est, non tamen in baptismo Spiritum accipiens, quasi nova justificatione indigeret, sed ut ostenderet quod Spiritum sanctum hominibus in baptismo ad justificandum tribueret. Unxit te Deus oleo prae participibus tuis, id est prae apostolis et caeteris, qui Spiritum sanctum acceperunt. Prae illis ideo quia Christus de Spiritu sancto, omnes alii de semine carnis concepti sunt. Haec omnia secundum humanitatem de Filio dicta sunt; haec Pater dixit de Filio, et iterum propheta ad Patrem de eodem Filio, secundum divinam. O Domine Pater, tu fundasti terram, id est firmiter stabilisti hanc Ecclesiam: quae terra dicitur comparatione superioris Ecclesiae angelorum. Fundasti dico in principio, id est per principium quod est Filius juxta quod idem de se ait:« Ego principium qui et loquor vobis.» Fundasti terram, et coelum, id est majores sanctos, ut apostolos, qui mysteria tua compluunt subditis. Hos, inquam, non solum fundasti, sed dicendi sunt propria opera manuum tuarum. In excellentia enim horum apparet manus tua fuisse operata, sicut quilibet artifex diceret: Haec imago egregia opus meum est, sed in illa deterius facta non cognosco me, cum tamen utraque opus ejus sit. Et ipsi 361 coeli peribunt, id est morte destruetur quidquid ex natura sua erunt, sed tu permanebis in illis, id est justitia et caetera quae tu operaberis, in illis permanebunt, et omnes sive coeli, sive terra veterascent, id est paulatim corrumpentur miseria carnis.
46.1.7
Veterascent dico, et peribunt ut vestimentum, id est secundum corpus quod in eis est, circumdans animam tanquam vestimentum. Ipsi peribunt, et tu mutabis eos velut amictum, id est corpus, quod quasi amictus animae est. Mutabis impassibile factum et immortale. Mutabuntur etiam secundum animas gloriosiores factas, et in cognitione Dei proficientes. Ipsi peribunt et veterascent, tu autem es idem ipse, id est immutabilis contra hoc quod ipsi veterascunt, et anni tui non deficient, id est aeternitas tua permanens est. Contra hoc quod illi morte peribunt, non solum per praemissa major angelis comprobatur, sed etiam per hoc dictum Filio:« Sede a dextris,» quod nulli dictum est angelo. Quia ad quem angelorum dixit Pater aliquando, sicut idem verbum supra notavimus, Sede, id est judica et quiesce a dextris, id est in potioribus meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est ita plenarie subjectos tibi, ut scabellum subjicitur pedibus? Per pedes tamen humanitas Christi intelligitur, quae ultima pars in illo. Haec autem plena subjectio, consummanda est in ultimo judicio secundum humanitatem Filii. Vere nulli angelorum dixit hoc quod dixit Filio, sede a dextris, quia angeli ministri sunt Filii, hoc autem repugnans est ut ministri sint Christi, et ejusdem dignitatis. Quod ita ait: Ideo constat hoc non esse dictum alicui angelorum, quia nonne omnes angelici spiritus quotquot sunt, sunt administratorii, id est dispositi ut administrent Christo? Et quia quidam ministri constituti sunt, quibus imperare non audent domini, ad hoc removendum addit. Ita dico administratorii, quod missi in ministerium quocunque sibi placet etiam propter eos, id est propter homines. Multum subjectos constat esse Christo, imperio cujus deserviunt etiam hominibus, qui minores sunt angelis. Propter eos dico, qui capient haereditatem salutis, id est qui possidebunt aeternam salutem in haereditatem, id est firmam sibi possessionem.
46.2.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT II.
46.2.1
« Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur. Testatus est autem in quodam loco quis dicens. Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. Eum autem qui modico quam angeli, minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et 362 ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret et fidelis Pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari.» EXPOSITIO.
46.2.2
Ex omnibus superioribus infert; ad hoc enim comprobandum omnia adduxit, dicens: Quia si in prophetis et in Filio locutus est Deus, quia per Filium omnia facta sunt, quia major est angelis, quia dictum est Filio:« Sede a dextris,» quod nulli dictum est angelo, propterea oportet nos observare ea quae audivimus a Filio abundantius quam ea quae audivimus a prophetis. Prophetas quidem abundanter, sed Filium abundantius oportet audire, ne forte non audiendo Filium, pereffluamus. Nos multis miseriis et peccatis quotidie effluimus, sed, si non observemus mandata Christi, pereffluimus, quia omne bonum elabetur a nobis, et poena totius justitiae nobis residua erit. Probavit Filium esse audiendum, tum quia in Filio locutus est Deus, sicut in prophetis, tum quia Filius major est angelis, et hoc per auctoritates eorumdem probavit; modo mandata Filii observanda dicit ideo quia non effugient poenam qui neglexerint propositam sibi a Filio salutem. Quod ita probat: Vere quae audivimus a Filio nisi observaverimus, pereffluemus, id est puniemur, quia si sermo angelorum non impletus poenam intulit non observantibus, tunc salus Filii neglecta, qui major est angelis, poenam inferet negligentibus. Quod ita: Si sermo, id est ostensio voluntatis Dei, seu in lege, seu in prophetis, qui sermo dictus est per angelos. Angeli enim et Moysi legem et caeteris prophetis ministrabant, quaecunque illi docebant, si, inquam, hic sermo factus est firmus, id est confirmatus est, sicut lex data Moysi, per quaedam miracula, id est per tonitrua ibi audita, etiam quibusdam minis et pollicitationibus confirmata. Si, inquam, sermo per angelos factus est firmus, et ideo omnis praevaricatio et inobedientia. Praevaricationem vocat, non solum dimittere quod praecipitur in lege, sed etiam contra legem facere, ut qui jubetur diligere proximum, non tantum non diligit, sed etiam occidit. Inobedientia dicitur non implere quod in lege praecipitur; etiam si nihil contra legem operetur: ut qui jubetur diligere non diligat. Ideo ait omnis praevaricatio et inobedientia, et non omnis praevaricator et inobediens, significans unam solam praevaricationem, vel inobedientiam non effugere poenam. Praevaricator autem vel inobediens multarum praevaricationum vel inobedientiarum reus esse potest. Si, inquam, omnis praevaricatio et inobedientia accepit retributionem mercedis, id est mercedem retributam. Merces dicitur quae, pro qualitate facti, sive malum sive bonum sit, redditur. Retributio significat quantum meruit tantum esse redditum ei. Retributionem, dico, justam, quia sic retribuendo Deus agit ex justitia, nec putetis eum sic misericordem esse ut obliviscatur justitiae.
46.2.3
Si, inquam, praevaricatio vel inobedientia sermonis dicti per angelos accepit retributam mercedem, quomodo nos effugiemus illud pereffluere si neglexerimus, non dico praevaricatores exstiterimus, sed( quod minus est) si saltem neglexerimus, id est intelligere contemnamus, non dico sermonem, sed salutem? Verbum enim Christi creditum credentibus, causa efficiens est salutis. Salutem dico tantam, id est indeficientem. Salus enim haec quando remittuntur peccata principium habet; positionem virtutum habet incrementum, in aeterna beatitudine consummationem. Nec eos reddit inexcusabiles, quod nequeant opponere se, quasi remotos hanc audisse salutem dicens: Quae salus cum accepisset initium non constitutionis, quia ab aeterno 363 sic fieri erat dispositum; sed initium enarrari per Dominum angelorum, id est per Christum quod Christus enarrare coepit hanc salutem. Tunc, inquam, cum accepisset hoc initium confirmata est in nos, id est in vos Judaeos ab eis qui audierunt ab ipso ore Christi, scilicet per apostolos, quorum justitia et auctoritas firmitatem hujus salutis vobis commendavit. Confirmata dico, Deo contestante. Ipsi enim apostoli auctoritate sua satis hanc attestabantur, sed Deus idem testabatur cum illis signis et portentis. Signa vocat, ut morbos depellere, quod ars medicinalis posset efficere. Portenta autem, quae contra naturam erant, ut caeco nato oculos aperire, Lazarum suscitare: quae et aliud significabant. Contestante autem etiam Deo variis virtutibus, hic veras virtutes significat, ut justitiam, prudentiam, et hujusmodi, quae ministrabat fidelibus suis. Contestante etiam distributionibus, id est per distributiones Spiritus sancti, huic enim genera linguarum, illi revelationes Scripturarum, et caeteris caeteras gratias distribuebat.
46.2.4
His omnibus factis secundum voluntatem suam( non enim considerabat meritum, sed beneplacitum misericordiae suae) dixit quod negligentes salutem Christi non effugient ejus vindictam. Nunc subjungit, quod vindicandi in omnes habeat potentiam. Dixi: Quomodo nos effugiemus, et vere non effugiemus vindictam negligentes salutem Filii, cum praevaricatores sermonis angelorum puniti sint, quia Filio subjiciet orbem terrae quem angelis non subjecit. Hic locus fidem facit a minori. Quod ita ait: Deus pater non subjecit orbem terrae angelis, ministerio quidem eorum multa in orbe fiunt. Sed omnia spectant ad Dei imperium. Orbem terrae dico futurum subjectum ei de quo loquimur, scilicet Christo. Vel ita: Orbem non subjecit angelis, quod, scilicet, ut subjiciatur, futurum est ei, de quo loquimur, Christo. Quod autem orbis subjiciendus sit Christo, probat auctoritate David; qui tamen de hac subjectione futura loquitur, quasi de praeterita, sicut admissus in divino consilio. Et ut certius exaltationem Christi super omnia probaret, praemittit humilitatem ejus, ne si( tacita humilitate) exaltationem assereret, ambigeretur alium esse qui humiliatus, alium qui exaltatus est. Unde sic ait: Non ego solus dico orbem subjiciendum Christo, sed etiam testatus est idem mecum quis dicens in quodam loco. Haec auctoritas adeo nota erat, quod nec auctoris, nec loci in quo erat nomine indigeret. Haec, inquam, testatur David loquens ad Patrem. O Domine, homo ille Christus quid est, admirative, id est magnum quid futurus est, sed quantum quid sit; hoc tamen totum per hoc quod tu memor es ejus hominis. Memor fuit Deus hominis Christi, quando eum immunem a peccato conservavit. Hominem eum appello, aut ut expressius dicam homo ille Filius hominis magnum quid est in eo quod tu visitas eum. Sicut medicus ut visitet, ingreditur ad infirmum, sic Deus visitavit Christum in sepulcro, ingrediendo ad eum ut incorruptibilis resurgeret. Ubi ait Filius hominis et verum hominem, et non de semine viri natum ostendit, hominis enim Filius, non hominum. Et sicut cognovi ejus incarnationem, sic minorationem ejusdem, minuisti enim eum Filium Dei in virtute per assumptam naturam passibilitatis et mortalitatis. Minuisti dico paulo minus, id est minus per paulum, quia licet mortalis, tamen in hac mortalitate imperabat angelis. Minuisti paulo minus separatum ab angelis, id est ab illa dignitate loci, Deus enim homo factus inter homines est conversatus.
46.2.5
Posita humiliatione Christi, incipit de exaltatione dicens: Coronasti eum gloria, id est claritate immortalitatis et honore: quia ipsi flectitur omne genu. Coronasti ab ea similitudine dicit, qua sicut victor revertens de triumpho, coronam suscipit; sic Christus triumphata morte, gloria et honore coronari meruit. Et eum coronatum constituisti super opera manuum tuarum super homines et angelos, quae proprie dicuntur opera manuum Dei, et ita super opera, quod omnia subjecisti sub pedibus 364 ejus, id est ipsi plenaria subjectione. Posset enim superior esse dignitate; quod non tamen inferiora aliqua subjectione essent ei obnoxia. Modo Paulus quod David ait omnia subjecisti, quomodo intelligendum sit, exponit dicens, ait David: Omnia subjecisti. Iu eo autem quod Scriptura subjecit, id est ostendit subjecta ei omnia, nihil dimisit non subjectum ei, quia ubi ait omnia nihil excipit. Si enim habetur, superius jungitur. Benedico orbem futurum Christo subjectum, quia in eo quod subjecit ei omnia, nihil dimisit non subjectum ei. Et licet dixerit omnia subjecisti, nunc tamen nondum videmus omnia esse subjecta ei, quare dicebam futurum subjectum ei. Hodie enim aliquid subjicitur, sed necdum omnia, cras iterum aliquid, et necdum omnia, et istud necdum dici poterit, donec in judicio etiam subjicientur ipsi impii.
46.2.6
Opponeret aliquis: Sicut necdum subjecta sunt, sic nec in aeternum subjicientur. Ad hoc Paulus: Licet necdum subjecta sint ei omnia, tamen quia partem prophetiae in eo completam videmus, scilicet coronatum gloria et honore, certi sumus partem quae restat implendam, scilicet ut subjiciantur ei omnia. Quod ita ait: Eum qui minoratus est modico, id est per modicum quam angeli; posset enim ab eo quod erat minorari, ut tamen remaneret major angelis, ait minor factus quam angeli. Eum, inquam, videmus jam Jesum, id est salvantem suos, coronatum gloria et honore, id est claritate immortalitatis, et quod omne genu flectatur illi. Coronatum, inquam, non sine merito, sed propter passionem, quae passio non quoquomodo tolerabilis; sed passio mortis. Hic jam ostendere incipit, non solum propter potentiam et ultionem mandata Christi debere observari, sed( ut illa praetermittamus) propter dilectionem qua nos adeo dilexit ut pro salvatione nostra mortem eligeret. Minoratus ideo, ut gustaret mortem pro omnibus praedestinatis, vel pro omnibus universaliter. Pretium enim datum est omnibus, si velint, sufficiens. Gustaret dicit, propter amaritudinem mortis, quae interius illi sapuit. Vel gustaret, quia mors illa cito praeteriens, quasi in gustu fuit, non inebrians per moram. Gustaret, inquam, et hoc gratia, id est per gratiam, Dei, non enim hoc promeruerat homo. Ideo gustaret mortem pro omnibus quia decebat eum, id est Deum Patrem propter quem glorificandum facta sunt omnia, et per quem facta sunt omnia. Eum dico qui adduxerat, id est adducendos praedestinaverat multos filios, id est homines justificatos ad gloriam, id est ad salvationem. Eum, inquam, decebat auctorem salutis eorum filiorum( scilicet Christum) consummare per passionem mortis sicut promisit. Frustra enim facta essent omnia, si homo non redemptus periret. Omnis enim creatura terrena homini deservit; ut homo in illis materiam habeat laudandi Deum. Si autem nomo non salvaretur, dispositio Dei falleretur, qui propter se glorificandum fecerat omnia, cum in nullo glorificaretur, damnato homine. Et cum propter Deum glorificandum, et per Deum facta essent omnia, consilium ejus impleri oportuit, ut glorificaretur in creaturis, ne, non providere salutem his quae fecerat, absurdum esset. Consummatio Christi in resurrectione incipit, perfectionem habitura in die judicii, quando omnia subjicientur ei.
46.2.7
Probat quod decuit consummare Christum per passiones, quia dicerent illi satis indecens esse ut quod auctor erat salutis, cui omnia deberent subjici, eum in ignominias passionis deponere. Unde ait: Vere sic eum consummare non dedecuit quia qui sanctificat praedestinatos ad gloriam, id est Christus, et qui sanctificantur, id est praedestinati omnes pendent ex uno, id est ex Deo Patre. Sic enim Christus homo potestati Dei subjectus est, sicut hi qui per eum salvantur. Et cum Christus ex Deo pendeat, non dedecuit si disposuit de eo quomodo sibi placuit. Probat quod sanctificans et sanctificati ex uno pendeant per auctoritates, sic dicens: Propter quam causam, quia sanctificans et sanctificati ex uno sunt, propter hoc, inquam, non confunditur, id est non erubescit 365 Christus eos vocare fratres, dicens in psalmo: Nuntiabo nomen tuum( id est honorificentiam tuam) fratribus meis, et laudabo te positus in medio Ecclesiae, quasi columna sustinens et fulciens domum, ne quid in ea ruat. Et iterum probat idem auctoritate Isaiae loquentis in persona Christi sic: Ego Christus ero fidens in eum, id est in Deum Patrem. Cumque in Deum se dicat confidere, apparet eum sicut alios ex Deo pendere. Et iterum probat quod sanctificans et sanctificati ex uno sint, dicens in Isaia: Ecce ego Christus paratus sum obsequio Dei et pueri mei, quos Deus dedit mihi. Ubi ait: Ecce ego, et Deus dedit mihi, ostendit se ex Deo pendere. Probavit quod non dedecuit, concludit modo quod per passionem oportuit Christum auctorem esse salutis hominum, dicens: Quia Christus qui sanctificat, et homines qui sanctificantur ex uno sunt. Ergo Christus participavit eisdem hominibus, similiter ut passibilis et mortalis fieret. Et quare qui sanctificat participavit eisdem? Ideo quia pueri quos sanctificabat communicaverunt carni et sanguini, id est corpori et animae. Per sanguinem enim animam accipit, non quod sit anima, sed quia sedes est animae. Communicare carni et sanguini dicit, veros homines esse. Et quare Christus ideo participavit humanitati? quia pueri quos sanctificabat homines erant; propterea, scilicet ut per mortem pro puerorum salute passam destrueret eum, qui habebat imperium mortis, id est diabolum; qui imperabat lege mortis omni homini. Nisi enim per mortem non posset destruere mortem; mori autem non posset, nisi homo fieret, et ideo oportuit eum participare eisdem similiter. Deus enim hominem primum purum et in libertate creavit, quem diabolus seductum( quia imperium Dei transgressus est) imperio suo ut servum mancipavit. Homo autem corruptus per peccatum nulla virtute hanc servitutem evadere potuit. Cum autem homo per se servus factus esset, si per alium liberaretur quam per hominem, violentia esset, et diabolus injuriam sibi fieri juste reclamaret.
46.2.8
Propterea ut homo redimeretur, oportebat inveniri hominem in quo peccatum non esset, ut diabolus, in eo usurpans sibi potestatem in quo, quia peccatum non esset, nullam haberet, per hoc quod homini sine peccato mortem( quae poena est peccati) inferret, usurpando quod suum non erat, juste pro hac praesumptione perderet omnem hominem quem juste possederat. Homo autem sine peccato inveniri non potuit inter homines, quia omnes in concupiscentia nati. Si autem( ut quidam opponunt) angelica natura incarnaretur, cum uterque angelus et homo in natura habeat peccare, facillime caderet, cum utramque naturam per se constet cecidisse. Sic relinquitur humanam naturam nullo modo sine peccato posse consistere, nisi uniretur ei divinitas. Ideo etiam( sicut aiunt sancti) Deus voluit homo fieri ut per hoc homines redderet magis obnoxios suae dilectioni. Ostendit Christum non solum per mortem destruxisse mortis imperium, sed etiam merito mortis suae legem( quae Judaeos in servitute tenuerat) evacuasse. Unde sic ait: Ut per mortem destrueret diabolum, et ut per mortem liberaret eos, Judaeos ad quos hic sermo erat, qui per totam vitam timore mortis obnoxii fuerant servituti, id est legi, quae ut servos cogebat eos, dicens: Si hoc feceris, morte morieris. Sed Christus, nolens vos servire timore mortis, legem evacuavit, ut sicut servi prius timebatis, sic modo per gratiam liberi diligatis. Vere participavit similiter ut homines sanctificaret, nusquam enim apprehendit, id est in nulla Scriptura legitur apprehendisse angelos, id est angelicam natuturam, ut angelos redimeret, sed apprehendit, id est legitur apprehendisse semen Abrahae, carnem sumens de Abraham, ut qui per fidem semen sunt Abrahae, eos salvaret. Unde quia semen Abrahae apprehendit, debuit similari fratribus per omnia passibilis factus et mortalis, ut misericors( quod erat in natura) fieret operis exhibitione, et 366 pontifex, id est factus nobis pons, quo transeamus ad Deum. Pontifex dico fidelis, quia nec ab his quos ducebat, nec a Deo cui tradebat munera suae ductionis quaesivit. Similari etiam ideo, ut repropitiaret, id est propitiando remitteret, delicta populi. Et vere potens est repropitiare delicta populi, nam in eo, id est in inferiori ejus substantia in qua ipse passus est sub Pilato, tentatus a diabolo, potens est ipse auxiliari eis quicunque tentantur, et a tentationibus liberare.
46.3.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT III.
46.3.1
« Unde, fratres, sancti vocationis coelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum: qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Qui autem omnia creavit Deus est. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus vero tanquam filius in domo sua. Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea quadringenta annis. Propter quod offensus[ infensus] fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum, incredulitatis discedendi a Deo vivo. Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus; si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus, dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. Quidam enim audientes exacerbaverunt, sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen. Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? Quibus autem juravit non introire[ quibus autem juravit ut non introirent] in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et videmus quia non potuerunt introire in requiem ipsius propter incredulitatem.» EXPOSITIO.
46.3.2
A superioribus infert quod ex vindicta et potentia Christus timendus est, quia iterum ex dilectione pro vobis mortem gustavit rediligendus a vobis, quia potens et praesto est tentatis auxiliari. Unde, id est per haec omnia, o vos sancti fratres, facti participes coelestis vocationis. Ad participanda enim coelestia bona vocati estis. Vos, inquam, diligendo et operando quae praecipit, considerate Jesum, id est Salvatorem, Apostolum quem Pater legavit ad vos, et pontificem, id est factum nobis pontem, quo transeamus in gloriam, Jesum pontificem confessionis nostrae: quia quidquid alii faciant, nos eum fide confitemur Salvatorem nostrum. Comparavit Jesum prophetis, comparavit eum angelis, ita ut illis omnibus majorem ostenderet. Nunc eum comparat Moysi, ita iterum ut digniorem Moyse asserat, quanto filius dignior est dispensatore servo. Unde sic ait: Considerate Jesum, qui Jesus fidelis est ei, id est Deo Patri qui facit illum, id est qui facturam humanam univit Filio. Fidelis ideo quia non suam, sed Patris gloriam semper quaesivit, nec timore territus, vel amore seductus mandata Patris occultavit. Fidelis, inquam, est ei, sicut et Moyses fidelis fuit in omni domo illius Jesu, vel Dei Patris, in qua Moyses non dominus, sed minister erat. In omni ideo, quia in omnibus quae necessaria erant et in docendo, et in pascendo, et in ducendo domum illam, id est populum Judaeorum, fideliter enutriebat. Vel ita construamus. Jesus fidelis est Deo, sicut Moyses fidelis fuit. 367 Jesus dico fidelis in omni domo illius, tam in Judaeis quam in gentilibus: non in quadam domo sicut Moyses in Judaeis. Illud sicut similitudinem tantum notat, non quantitatem; probat per effectum quod ait: Vere Jesus fidelis est, sicut Moyses. Nam Jesus habitus est dignus; iste, inquam, Jesus, qui filius longe praecellit ministrum dignus est gloriae, sicut Moyses, qui etiam amplioris gloriae dignus est prae Moyse, id est quam Moyses vel prae Moyse existens in merendo. Tanto utique amplioris, quanto ampliorem honorem domus, id est in domo apud eos, scilicet qui in domo sunt. Vel domus, id est de domo fabricata habet ille qui fabricavit illam domum. Ampliorem dico quam ille qui dispensator est in ea. Nunc duo residua sunt ad probandum, et quod domus non a se, sed ab alio fabricata sit, et quod Christus eam fabricaverit
46.3.3
Haec autem omnia de spiritali domo accipienda sunt. Saepe enim contigit ut, in domibus nostris honorabilior esset qui in ea ministrabat quam ille cujus erat domus. Quasi diceret: Bene dico qui fabricavit illam; per se enim non potest fabricari, omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Ad hoc ille: Si ab aliquo, non tamen a Deo. Ad hoc Paulus: Vere domus fabricatur a Deo; nam Deus est qui creavit omnia, quod si omnia creavit, constat quod et domum; quam quia fabricavit, sequitur ut amplioris gloriae habeatur in illa quam qui in domo tantum ministrat. Propterea quia fabricavit domum, in qua Moyses dispensavit, prae Moyse ideo dignus habitus est. Propterea etiam amplioris gloriae est, quia Moyses quidem ut famulus in domo non sua; Christus vero Filius in domo sua. Quidem, et vero, distributivae conjunctiones sunt. Moyses quidem fidelis erat in tota domus ejus, scilicet Dei Patris vel Christi, tanquam famulus, quia solummodo famulabatur in ea. Famulus autem qui hodie est in domo, cras fortassis expelletur, nunquam adeo fidelis erit, sicut filius qui haereditate possessurus est domum. Moyses tanquam famulus erat in testimonium eorum, id est ut solummodo testificaretur ea, non ut gratiam adjutricem ad operanda mandata dare posset; eorum, dico, quae dicenda erant, id est quae conveniebant dici illi carnal populo, qui spiritalia capere non posset. Moyses tanquam famulus in domo non sua; Christus vero sic erat fidelis tanquam filius, quem illius domus manebat haereditas. Filius, dico, in domo non alterius, sed sua. Quae domus Christi nos renati per gratiam sumus, hac conditione dico, sumus domus, si retineamus fiduciam spei, id est spem futurae beatitudinis cum fiducia, ut fiducialiter speremus; et si retineamus gloriam spei, id est gloriosam spem, quia de jucunditate coelesti. Retineamus dico fiduciam spei firmam, id est perdurantem usque ad finem vitae, quando quod modo speramus accepturi sumus. Quapropter quia retinendo fiduciam et gloriam spei sumus domus Christi. Propter hoc videte, fratres, ne forte quod contingere potest, sit in aliquo vestrum. In aliquo ideo ait quia plures sciebat in Ecclesia posse esse perfectos, ne, inquam, sit in aliquo vestrum cor incredulitatis, ut increduli sitis, putantes Christum non sufficere ad justificationem, sed legem esse necessariam. Cor dico incredulitatis malum, id est in multa mala praecipitatum. Ex quo enim incredulus est aliquis, praeceps ruit in actum peccati. Nec parum nocet cor incredulitatis, quod est habere cor discedendi a Deo. Et male vobis si a Deo disceditis, quia Deo dico vivo, a quo qui discedit, vitam perdit, qui ad eum incedit, vitam invenit.
46.3.4
Videte ne sit in aliquo cor incredulitatis quod ego prohibeo, sicut idem prohibens dicit Spiritus sanctus in David his verbis: Hodie, id est in tempore gratiae, sic enim David loquebatur quasi spiritu praesens in diebus Christi. Per hodie autem totum tempus gratiae, a Christo usque in finem mundi intelligitur. Hodie, inquam, in diebus Christi, nolite obdurare corda vestra; si audieritis vocem ejus, sicut revera audietis. Illud si affirmativum est. Nolite obdurare cor, 368 agentes sicut in exacerbatione, id est multoties exacerbando me fecerunt patres vestri. De multis exacerbationibus unam reponit, dicens: Nolite obdurare secundum diem, id est sicut illi obdurati sunt in die tentationis, quando tentaverunt me, dicentes:« Nunquid poterit hic parare mensam populo suo?» Tentationis dico factae in deserto, ubi magis confugiendum illis esset ad auxilium Dei, quam ad provocandum eum per tentationem. Vos autem positi in deserto mundi hujus, videte ne per tentationes Deum irritetis, ubi, id est in quo deserto tentaverunt me patres vestri. Videte si secundum carnem patres sunt, ne sint patres secundum imitationem. Tentaverunt, inquam, et probaverunt, id est probabilem me invenerunt; etenim viderunt opera mea quadraginta annis, in quibus me omnia posse experti sunt. Propter quod, scilicet quia tentaverunt me, offensus fui, id est iratus huic tam pessimae generationi, et dixi de illis. Isti semper errant, et hoc corde, id est ex propria deliberatione, quia serio peccant, potentes et scientes recte agere. Et, licet sic dicerem illis, tamen ipsi non cognoverunt vias meas, id est cognoscere noluerunt opera mea, in quibus ambulare debuissent; sed quia non cognoverunt, si ipsi introibunt in requiem meam, quam illis pollicitus eram? Defectio orationis, ut intelligantur quaelibet inconvenientia, quasi diceret: Si introibunt, nemo mihi credat ulterius. Vel quaelibet hujusmodi. Illud si quidam dicunt esse quasi non, attendentes vim sententiae, non dictionis. Si introibunt dico ut ego juravi, id est firmiter stabilivi eos non intraturos; juravi utique in ira mea, id est quando iratus eram illis; quod utrumque et ira et juramentum aufert eis introire in requiem. Si, quibus, ibi, sit eadem manet in sententia sic: Si intrabunt in requiem meam illi, quibus in ira mea juravi quod non essent in requiem intraturi. Et quia, fratres, propter cor in incredulitate obduratum patribus vestris requies negata est, ideo, fratres, videte ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, sicut expositum est. Ne, inquam, sitis increduli, sed adhortamini vosmetipsos de incremento virtutum dicentes per singulos dies: Venite, exsultemus, etc., donec, id est quandiu cognominatur in vobis hodie, id est tempus gratiae. Cognominatur, ideo ait, ne remoti a diebus Christi putarent minus sibi conferre Christum quam temporaneis. Hodie, inquam, cognominatur, quia haec gratia quae etiam ultimis tribuitur, cognata est gratiae datae in diebus Christi, tantum valens posteris quantum primitivis.
46.3.5
Adhortamini, inquam, ut non obduretur aliquis ex vobis fallacia. Scitote enim quod diabolus vos fallit, si forte obduramini. Fallacia dico causa peccati, quia, postquam deceptus est aliquis, magis ac magis dehinc praecipitatur in peccatum. Debetis vos adhortari et non obdurare, quia, quod non eramus, effecti sumus per gratiam, participes Christi, id est partem capientes cum Christo in haereditate Patris. Hac tamen conditione dico participes, si retineamus firmum usque ad finem vitae, quod nunquam deseramus initium substantiae ejus, id est fidem quae est initium bonorum, et per quod jam deificamur, et divinae substantiae quodammodo participamus. Retineamus, dico, dum, id est quandiu, dicitur in nobis: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum patres vestri obduraverunt in illa exacerbatione praefata. Bene dico in exacerbatione. Quidam enim eorum, audientes mandata Domini, exacerbaverunt Deum. Non tamen universi qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen, id est per ducatum Moysi exacerbaverunt Deum, quia nec Caleb, nec Josue. Similiter et vos profecti ab Aegypto per Moysen, id est a tenebris infidelitatis per Christum consecrantem vobis aquam remissionis, nolite exacerbare Deum. Vere quidam exacerbaverunt, quia quibus infensus est Deus quadraginta annis, nonne illis qui peccaverunt( et non impune) ne impunitatem promittatis vobis, quia cadavera quorum peccantium prostrata sunt in deserto? Illis utique Deus infensus fuit. 369 Iterum ad idem: Quibus autem juravit Deus non introire in requiem ipsius, id est in coelestem Hierusalem, ubi est vera requies, nisi illis qui fuerunt increduli: et in verbis Domini fidem non habuerunt? Quibus pro peccato prostratis sicut abstulit terram repromissionis; sic veram requiem quae significabatur per illam terram: Videte itaque ne vos increduli( quod utique estis) si legem quasi necessariam fidei reducitis non credentes posse justificare Deum pro incredulitate non intretis in requiem. Deus quidem juravit eos non intraturos in requiem: et sicut juravit, impletum videmus: quia non potuerunt intrare in requiem propter incredulitatem suam.
46.4.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT IV.
46.4.1
« Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus existimetur aliquis ex nobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex his quae audierunt. Ingrediemur enim in requiem qui credimus: quemadmodum dixit.« Sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.»« Et quidem operibus ab institutione mundi perfectis: dixit enim quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.» Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem, iterum terminat diem quemdam, hodie in David, dicendo, post tantum temporis( sicut supra dictum est): Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem praestitisset, nunquam de alia loqueretur posthac die. Itaque relinquitur Sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut et a suis Deus. Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei, teneamus spei nostrae confessionem. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.» EXPOSITIO.
46.4.2
Et quia propter incredulitatem intrare non potuerunt in requiem, igitur timeamus ne forte aliquis ex nobis existimetur secundum veritatem deesse ab illa requie. Sed praemittit possibilitatem introeundi nobis concessam dicens. Timeamus, inquam, ne relicta pollicitatione, id est frequenti promissione introeundi in requiem ejus, scilicet Dei: unde nos habere constat facultatem introeundi, ne, inquam, hac relicta per incredulitatem existimetur aliquis nostrum deesse a requie. Bene dico pollicitatione; etenim nobis nuntiatum est( quemadmodum et illis) per fidem posse intrare in requiem. Illis quidem nuntiatum fuit, sed tamen non profuit illis sermo nuntiationis auditus tantum, et non admistus fidei, ut crederent his qui a Deo audiebant. Fidei dico acceptae ex his quae audierunt, ut sicut audiebant, sic Deum impleturum crederent. Vel ita: Sermo auditus et non admistus fidei, ex his, id est propter ea quae audierunt ab illis exploratoribus reversis, non profuit illis. Secundum hanc sententiam ad historiam nos mittit, quando duodecim exploratores missi a Moyse revertentes terruerunt filios Israel, dicentes: Terram quidem esse fructiferam: sed filios Enachim ibi esse giganteae staturae, quorum in conspectu stare non possent; quibus et hujusmodi auditis dixerunt:« Faciamus 370 nobis ducem et revertamur in Aegyptum,» in incredudulitate exacerbantes Deum. Vere sermo auditus tantum quia non est admistus fidei, non profuit illis: nam quia in nobis est admistus fidei proderit nobis. Locus a contrariis. Quod ita ait: Nos qui credidimus, id est qui fidem auditis admiscuimus, ingrediemur in veram requiem: cujus et figuram et veritatem illi( quia increduli) perdiderunt. Nos, inquam, ingrediemur; quemadmodum dixit nos per fidem ingressuros; ubi ait: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Et hoc dicere fuit per contrarium, quia ubi illos propter incredulitatem non intraturos dixit in requiem, ibidem per contrarium nos, quia credimus dixit ingressuros in requiem. Vel singula reddamus singulis. Nobis nuntiatum est de requie illa, quia nos qui credidimus ingrediemur requiem: illis non profuit sermo auditus tantum, quemadmodum dixit: sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam.
46.4.3
Dixit superius: Videte ne sit in aliquo vestrum cor incredulitatis, quia propter incredulitatem non intraverunt in requiem pollicitam, de qua requie nuntiatum est vobis, quod si fidem habeatis, hanc requiem habere potestis. Quibus autem modis, et quibus temporibus nuntiatum sit subjungit, ostendens duas nuntiationes de hac requie factas esse in figura, quia nemo adhuc requiem illam habere poterat: cujus requiei tertia nuntiatio facta est, non in figura, sed in ipsa veritate, quando jam et haberi poterat, et habebatur ipsa requies, scilicet in diebus gratiae. Littera sic jungitur: De requie illa utique nuntiatum est nobis: nam et in hoc loco et in illo, et in alio. Illud et diversitates locorum ubi de requie agitur significat: illud quidem discretionem temporis: quia tempus quo primum de requie hac nuntiatum est, scilicet constitutio mundi, longe distabat a tempore impletionis, scilicet a diebus Christi. Unde sic ait: Nuntiatum quidem nobis est de requie: et quidem operibus perfectis incipiendo ab institutione mundi: nuntiatum est nobis de requie illa. Facto homine, perfecta dicuntur esse opera Dei, cum omnis creatio mundi fuerit propter hominem: si homo caput creaturarum deesset, imperfecta essent omnia propter hominem creata. Et quia a Deo perfici et consummari secundum opinionem quorumdam possent, et non principium habere a Deo, ideo ait incipiendo ab institutione mundi. Vere perfectis operibus nuntiatum est nobis. Dixit enim Scriptura vel Moyses in quodam loco de septima die sic. Ideo non determinans locum dicit in quodam loco, quia et hic locus Scripturae satis notus erat illis, et quia hic locus discretus et egregius erat, ubi de salvatione sermo habebatur: dignitate, inquam, discretus ab illis, ubi de tauro immolando habetur sermo. Vel si ibi non sit, enim, nihil oportet repetere, sed dicamus operibus perfectis. Dixit in quodam loco de die septima, sic illud et quod sequitur vim habet in ordine litterae, unde sumptum est; quasi diceret: Hoc et hoc fecit Deus; et his factis requievit die septima. Non dicitur Deus requievisse, quasi qui labore aliquo vexaretur; sed ut per hoc significaret requiem futuram ait: Deus requievit, id est cessavit ab omnibus operibus suis, quod nihil postea operaturus sit; cujus materia vel similitudo in priori creatione non praecesserit, materia in rebus corporeis; similitudo in corporeis ut in animabus. Statim sexta feria facto homine, Sabbato requievit, quasi per hoc diceret homini: Si obediens mihi fueris, haec eadem requies peracta obedientia parata est tibi. Ubi ait: requievit die septima, sic de requie nuntiatum est, ut et figura requiei exspectaretur, scilicet terra repromissionis. Et veritas figurae in diebus Christi, ante quem nemo veram habuit requiem. Sicut in praefato loco, sic etiam in isto rursum nuntiatum est. Vel dicit Scriptura de requie illa ubi ait rursum de eodem significat esse dictum.
46.4.4
Sic, inquam, nuntiatum est: Si introibunt in requiem meam. Ubi enim hoc dicendo incredulis negabat requiem, significabat esse requiem fidelibus possidendam. Haec autem Scriptura invenitur in David, qui jam 371 de figura, scilicet de terra illa promissionis non poterat prophetare: quam filii Israel jam multo tempore possederant. Et ita secundum David non de figura quae jam habebatur, sed de veritate rei quae in Christo exspectabatur haec prophetia erat. Secundum Moysen autem qui hoc idem dicebat filiis Israel prophetia erat, et de figura nondum habita, et de veritate in Christo accipienda. Praemissis de eadem requie duabus nuntiationibus in figuris, subjungit tertiam secundum impletionis veritatem, dicens: Quia hoc et illo modo de requie illa nuntiatum est, ergo ut implerentur praedicta, terminat iterum agens de eadem requie, diem quemdam Spiritus sancti dicendo hodie in David. Diem hunc dicit quemdam, id est discretum et omnibus qui ante fuerunt praecellentem: quia in hoc die impletur salus, quae in anteactis diebus nuntiari tantum potuit nunquam impleri. Dicendo hodie in David post tantum temporis. Multum enim tempus praeterierat a Josue qui terram promissionis Judaeis distribuit, usque ad diem David: unde apparet David aliam requiem intellexisse futuram, quam illam terram quam jam diu possederant. Dicendo, inquam, hodie sicut supra dictum est ibi. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quia sicut priores patres propter incredulitatem etiam figuram perdiderunt: sic et vos( si increduli fueritis) veram requiem non possidebitis. Post tantum temporis ideo terminat: quoniam superest, id est restat adduc quosdam introire in illam requiem. Ideo etiam ait nolite obdurare corda: quia hi quibus prioribus annuntiatum est de requie propter incredulitatem suam: nec saltem introierunt in figuram, nedum in ipsam veritatem. Vel ita manente eadem sententia. Quia sic et sic pollicita est requies illa: ergo ut impleantur promissa: superest quosdam introire in illam requiem. Et quoniam superest quosdam introire, ideo iterum terminat quemdam diem, post tantum temporis, dicendo hodie in David. Et quoniam hi quibus prioribus annuntiatum est de requie illa, propter incredulitatem non introierunt in eam: ideo hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra: sicut supra dictum est patribus vestris. Vere superest quosdam intrare in illam terram: nam( sicut falso putatur a quibusdam) Jesus, id est Josue non praestitit eis illam requiem. Si enim hic Jesus, id est Josue praestitisset eis hanc requiem, nunquam David loqueretur de alia requie longe post Josue: dicendo hac die, id est est hodie. Vel ita: Nunquam David loqueretur de alia die post hac, id est si intellexisset a Josue veram requiem distributam esse. Assumatur ita: Sed Jesus Josue non praestitit illis veram requiem. Et quia promissa est, et nondum praestita, itaque hoc solum ex praemissis relinquitur, scilicet Sabbatismus populo Dei. Sabbatismus dicitur jucunditatis: et illa delectatio quae fit in Sabbato significans jucunditatem veri Sabbati. Et bene dico Sabbatismus. Nam quicunque ingressus est in requiem ejus, sive Abraham, sive quilibet sanctus, invenit hunc Sabbatismum. Quod ita ait: Non solum Christus sed etiam ipse qui ingressus est requievit ab operibus suis, id est ab omni labore: sicut et Deus quievit a suis operibus. Quies enim Domini, signum et causa fuit nostrae quietis. Deus enim sexta die hominem fecit, sexta aetate redimere venit, sexta die, et ejusdem diei sexta hora eum redemit, quiescens Sabbato in sepulcro, significans secum in aeterno Sabbato quieturos. Et quia requies relinquitur populo Dei, et quicunque ingrediens in illam, sicut Deus ita requiescit: ergo bene operando, et sane credendo, festinemus ingredi in illam requiem: ita festinemus ut ne quis nostrum incidat in idipsum exemplum incredulitatis, id est in eamdem incredulitatem, in quam patres nostri inciderunt. Nos dico, gravius nunc offendentes, quia nos habemus illos in exemplum cavendi nobis, illi sine praecedenti exemplo ceciderunt. Festinare nos oportet in requiem, et non incidere in incredulitatem: quia sermo Dei, id set verbum patris juxta illud:« Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit.» 372 Hic, inquam, sermo Dei est vivus, id est vitam habens, suisque vitam ministrans. Cumque sit vivus est etiam efficax, id est faciens quodcunque vult, remunerando pios, damnando impios: et cum tantam habeat potentiam, non minorem habet sapientiam. Est enim penetrabilior omni gladio, id est omni humano ingenio: quod quia occulta penetrat, dicitur gladius perforans interiora. Gladio dico, ancipiti: quia sicut gladius anceps qui in medio tenetur ante et retro percutit; sic humanum ingenium: et de sapientia spiritali, et de scientia humana intelligit. Sermo etiam Dei est pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, quia scit bene discernere quae sint animae, id est sensualitatis: et quae sint spiritus, id est rationis. Discernit etiam ipsos actus sensualitatis inter se et dispositiones: quia aliquando sensualitas rationem secum trahit in peccatum, modo bene operando consentit spiritui. Scit etiam discernere ea quae sunt spiritus inter se, quomodo nunc repugnet sensualitati, quandoque consentiat: quandoque bene operari secum cogat, pertingens usque ad divisionem compagum. Vel( quod idem valet): Discretor etiam compagum animae et spiritus: quia scit seriem illam quodam ordine compactam: nunc in sensualitate, nunc in spiritu: sicut quando sensualitas desinit male agere, et dehinc bene operando consentire spiritui, et sic gradatim ascendit etiam spiritus, primum bene operari incipit: dehinc contemplari illa coelestia, a coelestibus transiens, figit oculum in ipsum Deum. Discretor etiam medullarum, id est omnis subtilitatis animae et spiritus: quia nulla subtilitas eum latere potest. Discretor etiam omnium cogitationum: quia novit quidquid homo cogitat, nec solum cogitationum, sed etiam discretor intentionum cordis, quia novit quidquid per cogitationes intendat. Et( ut sapientiam ejus breviter comprehendam) non est ulla creatura invisibilis, id est quae non appareat in conspectu ejus, qui tantus est ut simul omnia comprehendat. Et cum sermo Dei ita sit efficax ut potentiam efficiendi quidquid velit habeat, et cum adeo sit sapiens, bene et poterit, et sciet quid unicuique debeat retribuere. In conspectu ejus nulla creatura invisibilis: sed omnia sunt nuda, id est revelata et( quod majus est) etiam interius aperta oculis, id est perspicacitati ejus, ad quem tam potentem, tam subtiliter omnia prospicientem, nobis est sermo: huic enim reddituri sumus rationem de singulis. Festinate ergo ad eum relicto malo incredulitatis. Comparavit quidem Jesum, et majorem ostendit prophetis, et angelis, dicens eum Filium Dei, sed quomodo in eo penderet tota salus hominum, necdum dixerat: ad quod possent illi objicere: Quid prodest nobis si major angelis sit Filius Dei, cum Deus in eo non disposuerit non salvari? Ad haec respondet Paulus dicens, quod in eo Deus omnem salutem proposuit per sacerdotium Christi, Leviticum destruens sacerdotium, et per gratiam Christi inutile pondus veteris legis. Littera sic jungitur: Quia ad istum tam potentem, tam sapientem nobis est sermo: ergo teneamus confessionem spei nostrae, id est fidem per quam nobis conceditur sperare futuram gloriam. Teneamus, inquam, habentes pontificem, qui factus est nobis pons in salutem. Pontificem dico magnum longe prae omnibus Leviticis: qui pontifex noster penetravit caelos in sublimitate potentiae, sacerdotes autem de Levi semel in anno licebat introire in sancta sanctorum, ubi tamen non erant nisi manufacta. Hic autem potentialiter penetratis coelis, sedet in dextera patris. Pontificem istum dico Jesum, id est salvatorem nostrum et potentem salvare, quia Filium Dei. Nos talem habentes pontificem, teneamus spei nostrae confessionem. Iterum ne prae magnitudine Jesu desperarent infirmi fratres, dicendo quia Filius est Dei, quia coelos penetravit, nunquam dignabitur condescendere infirmitatibus nostris ait Paulus. Sine diffidentia teneamus confessionem: quia non habemus pontificem, qui licet Filius 373 Dei sit, non tamen possit compati et condescendere infirmitatibus nostris, et secundum fragilitatem naturae, et etiam lapsis, sed habemus pontificem tentatum in carne per omnia genera tentationis. Tentatum dico pro similitudine, id est quia similis fuit nobis, mortalis et passibilis. Vel, tentatum pro similitudine, id est ut exemplum in se daret nobis resistendi tentationibus, et sic tentatum tamen absque peccato. Ex eo enim quod tentatus est, scit compati; ex eo autem quod sine peccato, potest liberare. Ergo, quia et compatientem et potentem liberare habemus pontificem, ergo cum fiducia adeamus ad thronum gratiae, id est ad Christum, in quo non quaedam gratia, sed thronus et sedes est omnis gratiae. De plenitudine enim ejus omnes accepimus, adeamus ideo, ut per eum consequamur misericordiam de commissis, et apud eum inveniamus gratiam in auxilio, id est auxiliatricem ad bene operandum de futuro. Auxilio, inquam, non pro velle nostro sed opportuno, quia quocunque modo Deus opportunum videat, nunquam suos inadjutos deseret.
46.5.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT V.
46.5.1
« Omnis namque pontifex, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. Et propterea debet quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Ita et Christus non semetipsum clarificavit ut Pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit[ posset] illum salvum facere a morte; cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex, juxta ordinem Melchisedech. De quo nobis grandis sermo, et interpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae, parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.» EXPOSITIO.
46.5.2
Dixit superius adeamus Christum cum fiducia, ut per hunc pontificem consequamur misericordiam et gratiam in auxilio. Nunc autem probat a minori, quod per hunc pontificem Christum possumus misericordiam consequi, dicens: Vere per Christum possumus consequi misericordiam in auxilio. Namque per ministerium omnis pontificis homines sub eo possunt misericordiam consequi, qui pontifex longe minor quia sumptus ex hominibus; Christus autem pontifex ex Deo. Et in quibusdam verbis pontificem istum Christo comparabit, et in aliis minorem ostendet. Nec hoc repugnare videatur quod ait: Omnem pontificem constitui, ut per ministerium ejus misericordiam consequantur subditi. Cum in multis hoc defuerit, quia licet hoc deesset, vel propter peccatum ministri vel populi, ad hoc tamen pontifex consecratus fuit ut per ministerium ejus misericordiam consequeretur populus, nisi in altero peccaverit. Quod ita ait: Consequemur misericordiam per pontificem Christum. Namque omnis pontifex ex hominibus. Quia antequam eligatur, sic est ex hominibus, quod non plus possit conferre alii quam ille sibi. Hic, inquam, pontifex assumptus, id est divina voluntate electus. Electio enim divina qua 374 assumitur, hoc efficit in eo ut possit intercedere pro populo, qui priusquam sic assumatur, impotens est in hoc: velut alius homo. Assumptus, inquam, constituitur pro hominibus, qui paulo ante erat ex hominibus. Constituitur, inquam, pro hominibus, non ut praesit eis in saecularibus, sed in his quae sunt, id est quae pertinent ad Deum, scilicet ut obsecret et sacrificet pro illis.
46.5.3
In his ad Deum ita constituitur ut offerat dona et sacrificia pro peccatis populi delendis. Dona vocabantur in lege veteri illae minores oblationes. Sacrificia autem, quando immolabatur taurus vel hujusmodi. In Christo autem preces et quaecunque fecit usque ad horam passionis dona dicuntur. Sacrificia autem quando seipsum in ara crucis obtulit. Ubi ait assumptus ex hominibus, ibi ostendit majoritatem Christi, qui ex electione Dei assumptus sit; in his quae praedicta sunt, similitudinem, quia, si per illum pontificem offerentem dona et sacrificia consequuntur homines misericordiam, quare non similiter per Christum haec eadem offerentem? Constituitur, inquam, pontifex qui possit, id est qui in usu habeat condolere his qui ignorant, id est ignoranter ex simplicitate peccant, et his qui errant, id est scienter incidunt in peccatum. Talis enim debet elegi qui omnibus infirmitatibus fratrum sciat compati, non qui impatienter praecipitet sententiam damnationis in subditos. In hoc bene Christus similis, qui tentatus per omnia compatitur infirmitatibus nostris. Dico possit condolere, et utique debet, quoniam, sicut subditi, ita etiam ipse circumdatus est infirmitate, id est et fragilitate carnis, et saepius actu peccati. In hoc autem Christus major quia absque peccato. Et quia ipse circumdatus est infirmitate: propterea quemadmodum offert pro populo absolvendo a peccatis, et conservando de futuro, ita etiam eodem modo debet( et necesse est) offerre pro semetipso, in quo est infirmitas conservando de futuro, et pro peccatis praeteritis delendis. In hoc iterum Christus major quia non indiget ut offerat pro se, nisi tantum pro populo. Quomodo hic pontifex assumendus sit, subjungit, dicens: Hic pontifex sic debet offerre, et quisquam horum pontificum non sumit, id est non se ad sumendum honorem ingerit. Sumit dico sibi, id est respectu eorum quae sua sunt. Sumeret sibi, si per pecuniam, si propter personam, si propter genus, propter saecularem potentiam, vel hujusmodi ingeratur in honorem.
46.5.4
Haec enim omnia ex eo sunt, sed qui propter virtutes, patientiam, humilitatem et hujusmodi, sumeretur ad honorem, hic non sibi, id est ex eo quod suum est, sed ex virtutibus quae Dei sunt, sumeret honorem. Nemo sumit sibi honorem, sed ille qui vocatur a Deo, id est qui divina vocatione eligitur. Non dicitur, vocatur a Deo, quod vox divina ibi audiatur, sed, si propter virtutes Dei ab his qui sani sunt eligitur, idem valet ac si Deus diceret: Veni quia dignus es accipere pontificatum. Vocatur a Deo velut Aaron a Deo vocatus est. Aaron tamen non communi electione electus est, quia filii Core contradixerunt. Quare illato igne alieno, thurificantes ab igne consumpti sunt, et Dathan et Abiron pro eodem murmurantes, a terra absorpti sunt. Sed Moyses ex praecepto Dei, et per miraculum assumpsit Aaron in sacerdotium. Praecepit enim ut de XII tribubus XII virorum XII virgae in tabernaculo ponerentur, ut cujus virga floruisset, pontifex secundum manifestam voluntatem Dei fieret. In electione autem Aaron ostendit quod, si pauci sint qui juste eligant et multitudo contradicat, tamen paucorum sententia canonice eligentium sequenda est, multitudinis error reprobandus. Pontifex ille si tanquam Aaron vocatus sit, non se ingerens in honorem, hominibus prodesse potest. Sic et Christus simili de causa suis auxiliari potest, quia Christus non clarificavit, id est non se magnificando ingessit ad hoc, ut fieret pontifex, sed Pater clarificavit Christum qui locutus est ad eum, dicens: Tu es Filius meus 375 ego hodie genui te, sicut in principio Epistolae exposuimus. Haec autem non sunt verba, quibus Pater eum clarificavit; sed in quibus Christum sacerdotio dignum ostendit: quando autem, dum Christus baptizaretur, ait:« Hic est Filius meus, in quo mihi bene complacui.» In his verbis Filium clarificavit. Adjungens autem:« Ipsum audite,» in hoc verbo pontificem consecravit. Ut Pater ostenderet dignitatem Filii: tu es Filius meus. Ita de Christo ait, quemadmodum de pontificatu ejusdem etiam in alio loco ejusdem Scripturae ait: Tu es sacerdos, duraturus in aeternum secundum ordinem, id est secundum dignitatem ordinis Melchisedech. Sacerdotium autem Leviticum non in aeternum, sed in tempore duraturum. Ideo sacerdotium Christi necesse est ut maneat in aeternum, quia sicut, nisi per cum, beatitudo non potest haberi, sic, nisi per eum habita, non potest retineri. In hoc iterum quod in aeternum praelatus est sacerdotio Levitico, quia, illud in tempore. Et si destruendum sacerdotium prodesse potuit, multo magis aeternum sacerdotium Christi; quod etiam alterius est dignitatis, quia secundum ordinem Melchisedech. Qui Christus ut certi sitis vos in eo consecuturos misericordiam, in diebus carnis suae, id est passibilitatis et mortalitatis suae. Naturale enim est carnis pati et mori. In his, inquam, diebus obtulit preces et supplicationes ad Deum. Preces vocat quascunque postulationes ante passionis articulum fecit. Supplicationes, dicit quando, instante hora passionis, tanta intentione oravit ut sanguineum sudorem emitteret. Obtulit, inquam, ad eum, qui possit salvum facere illum a morte. Non ut non moriatur, sed ne mors ipsi diu dominetur. Intendens per se liberatum a morte, humanum genus ab eadem liberandum. Obtulit, inquam, ad eum cum clamore valido, non quod ita alte clamaverit, sed cum valido clamore, id est cum maxima intentione, et cum lacrymis. Alibi non invenitur eadem hora lacrymasse Christum, nisi in hoc Evangelio Pauli; cui non minus est credendum, quia, si pro Lazaro et pro destructione Hierusalem, miserando ubique humano defectui, lacrymasse dicitur, multo magis lacrymasse dicendus est, ut, consummatione obedientiae suae, defectum humani generis sanaret. Offerens, inquam, preces cum lacrymis exauditus est, completo quod postulabat, pro sua reverentia, id est pro sua religione. Vel pro sua reverentia, id est pro obedientia qua se Patrem semper reveritum fuisse probavit. Non tantum preces cum lacrymis obtulit, sed etiam didicit, non cognitione, sed per experientiam rei obedientiam ex his quae passus est, id est per mortem; cum, id est quamvis esset Filius Dei potens omnia, sic tamen sacerdotium suum implere voluit. Et ipse consummatus, id est mortuus. Vel consummatus, id est in dextera Patris, ut nihil imperfectum haberet constitutus, factus est causa salutis aeternae omnibus obtemperantibus sibi, non illis qui sibi renuunt obedire. Causa utique salutis bene potest esse, quia appellatus est pontifex non ab hominibus, sed a Deo, nec secundum Leviticum, sed juxta dignitatem ordinis Melchisedech. Dicturus eis quomodo sacerdotium suum legale destruat sacerdotium, et quomodo omnia legalia in eo finem habeant, quomodo vero suum sacerdotium praecesserit legale, et in aeternum sit permansurum. Primum eos( secundum partem tamen) aspera invectione aggreditur, et convenienter primum eos corrigit, ut correcti devotiores sint ad audiendum, et proniores ad credendum, dicens: De quo, id est quomodo Christus sit pontifex secundum ordinem Melchisedech restat nobis sermo grandis, id est multa comprehendens, et ininterpretabilis, id est qui modo non possit interpretari, nec a me, quia non habeo congruos auditores, nec vobis interpretabilis, quia capere non potestis. Ininterpretabilis dico ad dicendum, id est ad exponendum vobis, quoniam vos facti estis imbecilles ad audiendum, id est ad intelligendum. Vel sermo iste grandis est et interpretabilis, 376 quia multa sacramenta hic continentur, quae oportet exponi. Grandis ideo dico quoniam vos facti estis imbecilles ad audiendum. Vere imbecilles, nam cum deberetis esse magistri propter tempus, prolixum quod habuistis ad discendum; vos enim in ipso initio praedicationis conversi estis. Cum, inquam, deberetis esse magistri, nunc rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei. In sermonibus Dei multi gradus continentur: primum simplex instructio, dehinc media ad ultimum perfecta. Exordium autem vocat, ut quando aliquis docetur credere incarnationem, passionem Christi, et hujusmodi simplicibus opportuna. Elementa autem exordii sunt, ut seriatim enarrare materiam passionis, vel aliquid hujusmodi. Vos etiam facti estis tales quibus opus sit lacte, id est puerili insinuatione, et ita lacte quod non solido cibo, id est perfecta doctrina. Vere ita lacte, quod non opus sit solido cibo. Nam omnis ille qui particeps est lactis, id est cui necessaria est insinuatio puerilis, hic talis expers sermonis est justitiae, id est doctrinae justorum, id est perfectorum; ideo expers, quia parvulus est sensu. Vos autem perfecti malitia, sensibus vero pueri. Parvulorum est lac, sed perfectorum est solidus cibus, id est solida doctrina; perfectorum, id est eorum qui habent sensus, id est intellectus suos pro consuetudine, id est pro assiduitate studii exercitatos ad discretionem boni et mali, ut bonum discernere sciant a malo, et etiam de bonis, quae magis sint bona quae minus, sciunt discernere; et de malis, similiter.
46.6.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT VI.
46.6.1
« Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur, non rursum jacentes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni. Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et germinans[ generans] herbam opportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo; proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledictio proxima, cujus consummatio in combustionem. Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui fide et patientia haereditabunt promissiones. Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis suae haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.» EXPOSITIO.
46.6.2
377 Eis duriter increpatis, iterum blanditur, inserendo se, dicens. Quapropter, id est, quia propter tempus magistri esse deberetis, et quia exercitatos sensus in lege Domini vos oportet habere, ideo nos, intermittentes sermonem inchoationis Christi, id est elementa exordii, quibus aliquis inchoat in cognitione Christi, hanc, inquam, pueritiam deserentes, feramur ad perfectionem, ut sciamus quomodo in principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, etc. Feramur, inquam, ad perfectionem, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, etc. Opera mortua vocat, vel peccata, quae mortificant, vel priora bona, propter peccatum superveniens mortificata. Poenitere autem ab operibus mortuis est fundamentum, quia nisi hic lapis primum ponatur, nihil aedificabitur; fundamentum etiam fidei, quae sit ad Deum; qui enim aliunde quaerit justificationem, vel non omnes partes fidei credit, hic fidem non habet ad Deum; fundamentum etiam doctrinae baptismatum. Pluraliter ideo dicit baptismatum, quia est baptismus in aqua; dicitur etiam baptismus in lacrymis poenitentiae; tertio modo, in effusione sanguinis pro Christo. Fundamentum etiam impositionis manuum; nisi enim quis credat quod per impositionem manus et peccata dimittantur, accipiendo Spiritum sanctum, et contra futura mala roboremur, hic fundamentum non habet, quia irritum est quidquid superaedificat; fundamentum etiam resurrectionis mortuorum, nisi enim quis credat resurrectionem Christi effecisse resurrectionem mortuorum, fidem perdidit, et non habet supra quod aedificet; fundamentum etiam judicii aeterni. Aeternum dicit judicium, quia quidquid isti constituetur de bonis sive malis, in aeternum durabit. Qui autem futurum judicium non credit, fundamentum non habet, quia infidelis est.
46.6.3
Haec omnia propterea dicuntur fundamentum, quia, nisi haec in fundamento praecesserint, nemo aliter potest bonum operari. Haec autem omnia necessaria erant illis, scilicet fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, quia peccaverant graviter, et bona opera quae in eis praecesserant, sicut supra ait, multa eos passos pro Christo a contribulibus suis, peccando irrita fecerant. Iterum fides ad Deum, quia si intelligerent quomodo ex fide Christi omnis justificatio habeatur, non recurrerent ad circumcisionem, quasi sibi necessariam. Si iterum de baptismo bene docti essent, quomodo in illo omnia peccata dimittantur, legalia confiterentur esse superflua. Si etiam scirent quomodo per impositionem manus Spiritus sanctus et priora dimittat, et confortet contra venientia mala non curarent legalia. Si iterum resurrectionem Christi crederent esse efficientem causam nostrae resurrectionis in gloria nihil praeter Christum quaererent. Iterum, si pensarent quomodo Christus judex futurus sit omnium, per fidem Judicis soli studerent placere Judici. Quia his omnibus indigebant, propterea ait: Feramur ad perfectionem jacientes( sicut lapis in fundamento jacitur) fundamentum poenitentiae, et sequentia, sicut exposita sunt. Jacientes dico non rursum, id est non iterato priori modo, ut sicut prius jecimus in vobis omnia haec, et vobis peccantibus destructa sunt rursum eadem iterata destruantur. Ut secundum hanc sententiam illud rursum negemus tantummodo. Vel si ad omnia ponatur negatio, sententia manet eadem sic: Feramur modo ad perfectionem, ita ut simus rursum, id est amplius jacientes fundamentum poenitentiae; modo quidem jaciemus, sed videte ne rursum oporteat jacere. Sic ad omnia ponatur negatio, manente sententia. Moneo feramur ad perfectionem, et utique hoc faciemus, id est ad perfectionem feremur, si quidem Deus permiserit, id est si in vita hac spatium concesserit quo peccata nostra possint redimi. Ideo dico si Deus promiserit, quia impossibile est in alia vita per poenitentiam renovari; ibi enim locus accipiendi quod meruit; hic locus 378 merendi. Quod ita ait. Si Deus permiserit, ideo dico, quia in futura vita non permittet.
46.6.4
Impossibile enim est renovari per recuperatam justitiam aliquos in alia vita motos ad poenitentiam; quod renovare rursus esset. Hic enim licet quod ibi iterari non potest, scilicet ut quis ibi renovetur. Renovari dico, eos qui semel illuminati per fidem quia crediderunt, qui etiam, postquam fidem confessi sunt, gustaverunt, quasi suavem gustum et jucundum, coeleste donum scilicet remissionem de peccato per baptismum; quod donum desursum est. Haec duo circa fidem. Qui etiam facti sunt participes Spiritus sancti quod genera linguarum, vel caetera dona habuerunt. Qui etiam( quod majus est) gustaverunt nihilominus quam nos bonum, id est jucundum verbum Dei, id est divinitatem Filii intellexerunt. Qui etiam gustaverunt, id est quadam anticipatione praelibaverunt virtutes venturi saeculi, id est impassibilitatem et immortalitatem, eos qui etiam haec omnia habuerunt, et prolapsi sunt; impossibile est renovari rursus motos ad poenitentiam, et impossibile est eos rursum esse crucifigentes Filium Dei sibimet ipsis, id est in alia vita impotentes efficere ut ulterius valeat sibi crucifixio Christi, et rursum non habentes Filium Dei ostentui, id est ostensioni ut imitentur ejus ostensionem. Quasi diceret: Rursum impotentes imitari Filium Dei. Vel aliter ut iterationem baptismi negemus in hoc versu: Impossibile est eos qui tales et tales fuerunt, nedum inferiores rursus renovari, id est rebaptizari motos ad poenitentiam. Ipsi dico si rebaptizantur, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, non quod in re iterum crucifigant, sed in peccati paritate, quia una fides, unum baptisma, et Christus consecrans illud semel pro peccatis nostris mortuus est. Ideo dicuntur rursum sibi crucifigere Filium Dei paritate peccati, quia, si prius per baptismum justificati postea peccaverunt, primum baptisma putant propterea sic irritum esse ut si poenitentiam de futuro ad justificationem non valeat. Hi tales iterum volunt crucifigere Christum, ut ex iterata crucifixione iteratam habeant remissionem, nescientes quod unum baptisma et una mors Christi, ita post peccatum sicut ante( solummodo si poeniteat), ad omnem justificationem sufficiat. Ostentui in priori sententia pro ostensioni inusitate quidem ponitur, sed satis bene est secundum originem vocis: ab ostendo, ostendis. Ubi supra ait prolapsi: illud pro, gravitatem casus designat, scilicet in criminale. Dixit superius feramur ad perfectionem, et quibusdam interpositis adjunxit. Hoc, inquam, faciemus, id est ad perfectionem feremur, si Deus permiserit, et de eodem subdit: Vere id faciemus quod ad perfectionem feremur: et justum est quoniam terra bibens imbrem. Per terram homines accipit, qui ut fructum faciant, excoluntur verbo Dei.
46.6.5
Haec, inquam, terra bibens imbrem, id est cum magno desiderio suscipiens divini verbi doctrinam, sic ut enim imber siccatam et induratam terram inebriat, sic verbum Dei cor induratum mollescere facit, et contemperat, ut fructus facere possit. Terra, inquam, bibens imbrem saepe venientem. Saepe ideo quia nec assidua, ne vilescat, nec nimis parca, ne opportunitatem fructificandi amittat, debet esse divina doctrina; sed saepe ut sit opportunior utrinque contemperata. Venientem super se, quia et a Deo et a praelatis, qui superiores sunt in Ecclesia, descendit doctrina. Terra, inquam, sic bibens imbrem et generans herbam, id est fructum boni operis. Herbam dico opportunam illis a quibus colitur, id est praedicatoribus qui eam excolunt. Opportunam ideo quia facit non degenerem, sed fructum divinitatis, id est secundum quod docentur operari, et vident in doctoribus suis. Haec, inquam, terra sic generans accipit benedictionem, id est multiplicationem bonorum a Deo. Bona terra accipit benedictionem. Terra autem proferens spinas ac tribulos, reproba est. Vel si habetur enim, ita jungatur non mutata sententia. Vere terra, generans herbam opportunam accipit benedictionem. Nam terra proferens spinas ac tribulos reproba est. 379 Proferens, notat tam male peccare, ut pravo exemplo corrumpat alios. Per spinas, peccata accipit minus pungentia; per tribulos( qui asperius pungunt) graviora. Terra, inquam, spinas ac tribulos proferens reproba est, id est inimica Deo, et proxima maledicto, id est perditioni. Ubi ait proxima, significat poenam quidem prope esse, sed adhuc per poenitentiam posse evadere. Consummatio, id est finis cujus reprobae terrae erit in combustionem, id est in perpetuum ignem nisi poeniteat. Idem versus proximae litterae conjungitur, non tamen sic idonee. Vere in alia vita nemo potest renovari ad poenitentiam; nam terra, id est homo in hac vita tantum bibit venientem imbrem, id est potest niti ad emendationem. Hic enim locus merendi, ibi recipiendi. Vel secundum aliam sententiam, impossibile est renovari, id est rebaptizari. Nam terra semel bibit imbrem, id est homo semel suscipit aquam baptismatis.
46.6.6
Quia satis duriter eos increpavit, dicens superius, cum deberetis esse magistri; rursum indigetis ut doceamini, etc. Per hoc iterum quod prope dixit de benedictione bonae terrae, suasit eis fructum opportunum facere, et per contrarium deterruit, nunc blanditur eis, ut sicut minis concussit, ita modo foveat blandimentis, dicens: Tametsi ita loquimur, increpando vos superius, tamen, o dilectissimi nos confidimus de vobis meliora, quam combustionem, et viciniora saluti vestrae, quam sint spinae et tribuli. Ubi ait de vobis, significat talem naturam esse in eis, quae sit idonea correctioni. Meliora et viciniora haec comparatio non fit inter participantia. Propterea de vobis confidimus quia multa bona olim operati estis; quae si( postquam poenitueritis) Deus non retribueret, injustus esset, sed Deus non est injustus ut obliviscatur operis vestri; quo omnia vestra omnibus communia fecistis, et dilectionis quia hoc opus non timoris, sed ex dilectione processit, quam dilectionem ostendistis in nomine ipsius, id est ad honorem Dei. Operis vestri bene dico, quia vestra ministrastis sanctis, et adhuc eadem dilectione ministratis. Triplex bonum notat in eis, scilicet opus bonum, et dilectionem et honorificentiam Dei in opere suo. Ministrastis olim et adhuc in eodem estis; cupimus autem de futuro unumquemque vestrum, ut nec unus desit ab hoc opere ostentare, id est frequenter ostendere eamdem sollicitudinem, administrandi sanctis usque in finem vestrum. Ostentare dico ad expletionem spei, id est in futura beatitudine compleatur in vobis quod modo speratis. Ita cupimus ostentare, ut non efficiamini segnes in hac sollicitudine, sed sitis imitatores eorum, id est sanctorum qui haereditabunt promissiones, id est promissas beatitudines: non propter genus, sed fide et patientia, id est per fidem, et quia diu sustinendo non fuerunt fatigati.
46.6.7
Quia sciebat Paulus multum placere illis si patribus eorum diceret repromissam salutem, ait, ac si quilibet interrogaret: Suntne factae promissiones? Sunt utique; nam Abrahae. Et tria subjungit quod et promissiones factae sint, et per jusjurandum confirmatae, et in Abraham jam impletae dicens: Deus promittens Abrahae juravit per semetipsum, et ideo per semetipsum, quoniam neminem habuit majorem per quem juraret; et quare? Ideo quia majorem non habuit, per se juravit subdet, sed verba jurisjurandi praemittit: juravit, inquam, dicens: O Abraham nisi benedicam te, id est incremento virtutum ditavero te in hac vita. Benedicam dico, benedicens, id est ita ut in officio benedicendi semper maneam, et nisi multiplicabo te in futura beatitudine remunerando fidem tuam. Multiplicabo, inquam, multiplicans, id est non hujus multiplicationis finem faciens nisi hoc fecero,( defectio locutionis) sequatur quodcunque inconveniens. Et sic Abraham certificatus, Abraham ferens longanimiter, quia et diu et multa adversa sustinuit, adeptus est tandem repromissionem, id est saepe promissam beatitudinem. Ideo juravit quia homo jurat. Ideo per se, quia major eo non est; homines enim 380 jurant per majorem sui; ideo Deus post promissionem juravit condescendens consuetudini hominum, quorum usus est certos fieri per jusjurandum, sicut Jesus diebus suis secundum morem illius regionis, in parabolis et similitudinibus loquebatur illis, cum tamen jurare Dei nihil aliud sit, quam immutabiliter stabilire. Homines jurant per majorem sui, et juramentum finis est omnis controversiae, id est altercationis eorum, valens ad confirmationem alterius partis, in quo, scilicet per juramentum, Deus volens abundantius ostendere. Abundanter enim per promissionem, sed abundantius ostendit per juramentum. Volens ostendere immobilitatem, id est immutabilitatem sui consilii. Consilium Dei fuit( quod vix aliqui cognoverant) per fidem Christi salvare homines.
46.6.8
Hoc, inquam, consilium ostendens immobile haeredibus pollicitationis, id est frequentis promissionis, posuit jusjurandum inter promissionem et impletionem medium. Ad hoc posuit, ut per duas res immobiles, scilicet per promissionem et jusjurandum, in quibus impossibile est mentiri Deum, quia nec in altero; per has duas res habeamus solatium fortissimum, id est quod in omni adversitate fortes nos faciat, volentes ad horam pati ut in aeternum regnemus. Jusjurandum dicitur, quasi quod jus est ad jurandum. Perjurium autem non jusjurandum, sed jus non jurandum dicitur. In hoc juramento Dei auctoritatem habemus jurandi, ita tamen ut nec superflue juremus, etiamsi veritatem dicamus, nec, ubi necesse est, veritatem juramento confirmare deseramus. Habeamus solatium nos qui confugimus in omni tribulatione ad spem tenendam, non propter adversa deserendam. Spem dico propositam jam nobis in Abraham et impletam. Vel propositam, id est omnibus in fide sperantibus oblatam. Ille confugit ad spem, qui tribulationem spernit gaudio beatitudinis, quam sibi futuram sperat. Quam spem habemus sicut anchoram animae tutam ac firmam; ut sicut anchora navim tenet ne submergatur; sic spes animam nostram faciat tutam, ne submergatur consentiendo iniquitati, et firmam quod nunquam refugiat pati saltem in minimo titubans. Spem etiam dico incedentem usque in interiora velaminis, id est in interiorem et velatam beatitudinem, quam nemo viventium vidit. Interiora velaminis dicebatur locus Sancta sanctorum quae post velamen erant. Ante velamen autem locus dicebatur Sancta, in quo stabant sacerdotes, sed ad sancta sanctorum semel in anno ingrediebatur pontifex; quae interiora velaminis significabant coelestem beatitudinem, nobis in hac vita velatam. Et sicut speramus illuc utique incedemus, quia ubi, id est in quae interiora introiit Jesus praecursor, id est prae nobis currens ut eum sequamur, cursor ideo quia nulla culpa cursum ejus aliquando reflexit. Introiit, inquam, pro nobis introducendis. Pro nobis optime dico, quia factus est pontifex noster duraturus in aeternum, secundum dignitatem ordinis Melchisedech.
46.7.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT VII.
46.7.1
« Hic enim Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae, regresso a caede regum, et benedixit ei, cui et decimas omnium divisit Abraham, primum quidem qui interpretatur rex justitiae, deinde autem rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quanquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae. Cujus autem generatio non adnumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham et hunc qui habebat repromissiones 381 benedixit. Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. Et hic quidem morientes homines decimas accipiunt, ibi autem contestatur quia vivit. Et ut ita dictum sit per Abraham et Levi, qui decimas accepit decimatus est. Adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat( populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio, necesse est et ut legis translatio fiat. In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit. Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurget alius sacerdos, qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis[ dissolubilis]. Contestatur enim, quoniam. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum, et quantum est non sine jurejurando. Alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt; hic autem cum jurejurando per eum qui dixit ad illum: Juravit Dominus et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum. In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere; hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest, accedens[ accedentes] per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. Qui non habet necessitatem quotidie, quem admodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo. Lex enim homines constituit sacerdotes, infirmitatem habentes; sermo autem jurisjurandi qui potest legem est, Filium in aeternum perfectum.» EXPOSITIO.
46.7.2
Quomodo secundum ordinem Melchisedech, multis interpositis tandem exsequitur, dicens: Bene dico Jesum pontificem secundum dignitatem Melchisedech. Hic enim Melchisedech rex Salem, quae nunc Hierusalem, tunc dicebatur Salem; sed, propter Jebusaeos eam postea inhabitantes, additum est Hieru ad Salem, et exinde nomen habuit Hierusalem. Hic, inquam, rex Salem, fuit sacerdos Dei summi, id est non ab hominibus neque per hominem, sed de dignitate sua confidens assumpsit sibi sacerdotium Dei; qui Melchisedech obviam venit Abrahae regresso a caede regum, qui Lot nepotem suum ducebant captivum, et ei Abrahae benedixit Melchisedech, cui benedicenti sibi Abraham divisit decimas omnium spoliorum. Hic primum quidem dictus est Melchisedech, qui id est quod nomen interpretatur rex justitiae. Deinde autem dictus est rex Salem, quod est interpretatum rex pacis. Hic iterum Melchisedech, sine patre, sine matre, non quod parentes non habuerit, sed quia Scriptura eum habuisse nullatenus dicit. Fuit etiam sine genealogia, non habens filios vel filias, neque initium dierum habens, neque finem vitae, quod Scriptura loquatur, fortassis serio praetermittens. Hic autem Melchisedech assimulatus in praemissis Filio Dei, manet sacerdos, id est sacerdotium ejus durat in perpetuum. Quomodo assimulatus Filio Dei, revertentes exsequamur per singula. Melchisedech dicitur rex justitiae: quis autem rex justitiae nisi Christus, qui per procellas mundi, suos regit in justitia. Christus etiam rex Salem, id est pacis: quia, postquam suos in justitia rexit, in pace vera angelorum locatos regere non desinit. Sacerdos Dei summi: quis autem tantus sacerdos sicut Christus, qui propter inobedientiam 382 Patris seipsum obtulit in ara crucis qui obviam venit Abrahae regresso a caede quinque regum. Quinque reges, quinque sensus corporis sunt, per quos omnia vitia in homine dominantur, ut, per visum, cupiditas, dum desiderat quod vidit; et sic per caeteros sensus, juxta quod in Evangelio mulieri dictum est:« Quinque viros habuisti.»
46.7.3
Per Abraham quicunque fidelis intelligitur; unicuique autem fideli revertenti a caede hostium, id est vitiorum, per quinque sensus dominantium, obviam venit Christus, dando incrementum boni operis. Legitur etiam ibi obtulisse Abrahae panem et vinum, quod hic non habetur; quae panis scilicet et vinum, corpus et sanguinem Christi significant quorum participatione et peccata dimittuntur, et suscipiens de futuro contra vitia confortatur. Cui divisit, Abraham, id est fidelis decimas omnium, id est perfectiones omnes quae habuit. Quisque enim fidelis omnem perfectionem suam Christo attribuit per decem, qui numerus perfectus est( quia usque ad decem numerus crescit, nec ultra sed a principio recapitulat dicendo, undecim, id est unus et decem) perfectio designatur. Primum quidem dictus Melchisedech, qui interpretatur rex justitiae. Deinde rex Salem quod est rex pacis; ita Christus prius regit suos in justitia hujus vitae; in alia vita regit eos in pace. Sine patre Christus secundum carnem, sine matre secundum deitatem, sine genealogia, quia filios carnis non habuit, non habens initium dierum, nec finem secundum divinitatem, coaeternus Patri. Per praecedentia satis commendata est dignitas Melchisedech, sed nunc etiam ad augmentum dignitatis ejusdem intuemini, quantus sit hic Melchisedech, cui Abraham patriarcha, id est princeps patrum nostrorum, Isaac et Jacob, dedit decimas, quasi servus ejusque tributarius, et de praecipuis quae habebat. Et hoc etiam alio modo intuemini, quantus sit Melchisedech: per hoc quod aliqui de filiis Levi accipientes sacerdotium, habent mandatum sumere decimas a populo, nec alio modo auderent, et hoc secundum legem, in qua servi sunt. A populo dico, id est a fratribus suis, qui, propterea quia fratres, libenter tribuunt eis, in hoc quod sumunt decimas, differunt a populo; quanquam etiam ipsi filii Levi exierint de lumbis Abrahae, sicut reliqui de populo. Filii Levi sumunt decimas a fratribus, sed Melchisedech generatio, cujus non adnumeratur in eis, id est in Judaeis, hic, inquam, sumpsit decimas ab Abraham et benedixit hunc in tempore majoris dignitatis suae, scilicet, quando jam habebat repromissiones a Deo.
46.7.4
Nunc ex praemissis colligit, Abraham dedit, Melchisedech benedixit, sine ulla contradictione. Nullus enim hoc contradicere potest, quin illud quod minus est benedicetur a meliore. Etiam enim si, secundum aliud, major sit qui benedicitur, in eo tamen constat esse minorem quod ab eo qui benedicit, hoc quod non habebat qui benedicitur, accipit. Hoc etiam modo intuemini dignitatem Melchisedech, quia hic quidem, id est in sacerdotio Levitico morientes homines accipiunt decimas. Ibi autem in superiori loco Scripturae contestatur Moyses, quod Melchisedech vivit, dum de vita loquens de morte nil adjunxit. Hoc etiam modo intuemini dignitatem ejus, quia Levi qui decimas accipit, ipse etiam Leviticus ordo decimatus est, id est decimas dedit. Et hoc dico, ut ita dictum sit decimas dedisse Levi per Abraham, id est per materialem causam. Quando enim Abraham decimas dedit, adhuc omnes erant in lumbis Abrahae. Quod optime sequi videtur. Si enim omnes in Adam peccavimus, quia in lumbis ejus, quando peccavit, eramus, quare Levi dedisse decimas non dicatur, qui in lumbis Abrahae erat, Abraham dante decimas? Et vere Levi decimas dedit per Abraham dantem, quia adhuc Levi erat in lumbis patris sui Abrahae, quando Melchisedech obviam venit ei Abrahae danti sibi decimas. Si enim tunc temporis 383 esset Isaac, non diceretur Levi tunc in lumbis Abrahae fuisse, sed in lumbis Isaac: sed quia adhuc erat in lumbis Abrahae per Isaac, similiter et Levi. Levi dicitur decimatus in lumbis Abrahae, et non Christus, licet filius sit Abrahae: quia Christus non secundum concupiscentiam carnis de lumbis Abrahae natus: Levi autem per legem membrorum, quae est concupiscentia carnis, de lumbis Abrahae natus est.
46.7.5
Ostendit superius, sacerdotem esse Christum secundum ordinem Melchisedech, sufficienterque probavit hoc sacerdotium, et tempore et multa dignitate excellentius esse sacerdotio Levi: quod iterum multis modis depressit. Nunc autem commendato sacerdotio Christi, transit ut ostendat quomodo per sacerdotium Christi, Leviticum destruatur sacerdotium: quo destructo, ex necessitate probat sequi destructionem legis. Littera sic jungitur: Quandoquidem Christus factus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, et hoc sacerdotium omnimodo praeese Levitico satis probatum est: Ergo, tu legalis, responde mihi de hoc quod sequitur: Si per sacerdotium Leviticum erat consummatio, id est, habebatur perfecta justificatio. Et bene dico per sacerdotium debere fieri consummationem: quia populus accepit legem existentem sub ipso sacerdotio. In manu enim sacerdotis lex erat, et lex impleri non poterat, nec saltem minimum operari, nisi ministerio sacerdotis. Si, inquam, consummatio erat per Leviticum sacerdotium, quid adhuc postquam vetus sacerdotium consummaret, necessarium fuit dici a propheta David surgere sacerdotem alium a Leviticis, et secundum tribum. Surgere secundum dignitatem ordinis Melchisedech. Et ne ille diceret, utique surgat secundum hunc ordinem ita ut commistim teneat ordinem Aaron. Ad hoc ait ita dici secundum ordinem Melchisedech, ut non sit in aliquo secundum ordinem Aaron. Surgere ideo ait quia Levitici sacerdotes depressi erant impotentes excutere, vel a se, vel a populo jugum peccati per legem. Hic autem Christus surrexit, per cujus sacerdotium fideles excutientes jugum peccati ad beatitudinem exsurgunt. Quasi diceret: Si per Leviticum sacerdotium, esset consummatio, frustra surgeret aliud sacerdotium secundum Melchisedech ad consummandum: sed surrexit aliud sacerdotium, Leviticum igitur non consummabat: habemus assumptionem translato sacerdotio, etc.
46.7.6
Littera tamen sic jungitur. Quasi diceret aliquis: Quare dicis legem sub sacerdotio, et sacerdotium esse destructum, surgente alio sacerdote? Quid per hoc intendis? Ideo utique dico legem sub ipso, et ipsum Leviticum sacerdotium esse destructum, quia translato sacerdotio, necesse est ut fiat translatio legis ejus sacerdotii, cum lex sit in manu sacerdotis. Destructionem autem legis probare intendo, dum sacerdotium ejus destruo. Vere alius surrexit sacerdos, et vere sacerdotium est translatum, quod idem est: nam alius secundum tribum et secundum ritum. Vel quia translatum est, quia et secundum tribum et secundum ritum. Secundum tribum esse translatum prius ostendit, dicens: Vere translatum est, vel vere sacerdos alius est; nam Christus in quo, id est in cujus consideratione dicuntur haec; de alia tribu est, et non de tribu Levi, de qua alia tribu nullus fuit praesto, id est praestabiliter altari. Et vere de alia tribu: quia manifestum est quod Dominus noster Christus ortus sit ex Juda, in qua tribu Moyses nihil locutus est de sacerdotibus, ut quilibet de illa tribu deberet sacerdos fieri. Translatio autem sacerdotii secundum tribum jam praecesserat in Samuele, reprobatis filiis Heli, qui secundum lineam generis haeredes erant sacerdotii: quae transmutatio significabat veram( quae futura erat in Christo) transmutationem[ translationem]. Probat iterum secundum ritum translatumesse sacerdotium quod non amplius visum fuerat; quia 384 licet tribus reprobaretur, ritus tamen non sunt mutati. Unde ait: Probavi secundum tribum transferri sacerdotium. Adhuc etiam manifestum est amplius, id est ampliori et firmiori ratione, quia magis valet probatio de ritu quam de tribu. Manifestum est, inquam, translatum sacerdotium esse, si hoc est quod secundum similitudinem et ritum Melchisedech exsurgat sacerdos alius, sicut praedictum est: qui alius non est factus sacerdos secundum legem mandati carnalis, id est quae lex solummodo mandabat et promittebat carnalia: sed factus est sacerdos secundum virtutem, id est deitatem quae erat in eo.
46.7.7
Virtutem dico vitae insolubilis, id est per quam dabat credentibus in se vitam insolubilem, id est aeternam. Vel ita: Non est secundum legem mandati carnalis, id est secundum carnalem intellectum legis, sed secundum virtutem ipsius legis, spiritalem, scilicet, intellectum. Virtutem dico vitae insolubilis, quia spiritalis operatio legis vitam promittit aeternam, sicut infirmitas vitam carnalem. Dico translatum est sacerdotium, si surrexit alius sacerdos; sed sacerdos alius surrexit et hoc ab auctoritate probat, d i cens: Vere surrexit alius sacerdos, quia David contestatur, id est mecum vel cum multis aliis Scripturis testatur. Quoniam tu, Christe, es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Cum deberet dicere, Christus est sacerdos ut fideliter poneret verba prophetiae, ait: Tu es sacerdos. Causam quare vetus sacerdotium sit destructum, et novum inductum subjungit ne adversarius opponeret. Quare dicis Deum dedisse aliud sacerdotium ad reprobationem veteris, qui vetus utique sacerdotium instituit? Ad hoc respondens ait: Reprobatio quidem praecedentis mandati fit et veteris legis propter infirmitatem ejus, id est quia etiam tempore quo tenebatur infirma erat: quia et si aliquam non tamen perfectam dabat justificationem: reprobata propter inutilitatem ejus: quia jam non solum est infirma si tenetur, sed etiam damnosa. Vere infirmitatem habuit. Tempore enim quo tenebatur lex, nihil adduxit ad perfectum, id est nihil adducere valuit ad perfectionem, quia et si aliqui sub ea fuere perfecti, non per eam, sed per fidem venturi. In eo quod lex dicitur praecedens, significatur aliud debere consequi ad corrigendam legis imperfectionem. Reprobatio quidem praecedentis mandati, introductio vero fit melioris. Ut magis commendet, non ait mandati sed spei: quia hoc novum mandatum Christi tale est, in quo habeatur spes, non carnalis sed gloriae coelestis: per quam spem non solum propinquamus, sed etiam proximamus ad Deum. Legem fuisse infirmam, mandatum autem Christi causam esse qua proximemus ad Deum, multum est ad laudem novi sacerdotis. Et quantum hoc iterum est ad commendationem ejus, quod non sine jurejurando Jesus factus est sacerdos: Alii quidem, id est Leuitici facti sunt sacerdotes sine jurejurando, tanquam illud quod deberet mutari: hic autem Jesus cum jurejurando, factus est sacerdos per eum, id est per Deum Patrem, qui dixit ad illum Jesum: Tu es sacerdos in aeternum. Et quod sacerdotium tuum sit in aeternum: juravit Dominus et de hoc non poenitebit eum, id est non immutabit tuum sacerdotium. Ait quidem David, Deum hoc jurasse, sed ubi, vel quando, vel quibus verbis hoc juraverit non ait. Inquantum cum jurejurando Jesus, illi autem sine jurejurando, et inquantum per Jesum proximamus ad Deum, et per legem nemo adducebatur ad perfectum, intantum Jesus factus est sponsor, id est firmator et assertor testamenti melioris, id est meliora, quia aeterna, promittentis. Sicut promissis sic etiam hac dignitate quae sequitur: Jesus Leviticos sacerdotes praecellit, quia alii quidem, id est Levitici sacerdotes facti sunt plures. Idcirco plures quod permanere in vita prohiberentur morte superveniente. Hic autem Christus habet sempiternum sacerdotium, eo quod maneat in aeternum. Unde quia manens in aeternum sempiternum habet sacerdotium, salvare etiam potest in perpetuum, 385 cum constet mortales legis sacerdotes tempore sacerdotii sui potuisse aliquas salvationes conferre.
46.7.8
Ostenso quomodo, per sacerdotium Christi, vetus sacerdotium, et lex destruatur, et ipso sacerdotio Christi satis commendato, commendat etiam nunc actum et exhibitionem sacerdotalis officii in Christo, deprimendo per contrarium operationem veteris sacerdotii, dicens: Potest Jesus salvare in perpetuum, ipse, dico, accedens ad Deum, non per alienas hostias animalium, sed per semetipsum, hostiam vivam in ara crucis oblatum. Jesus, dico, semper vivens ad interpellandum Patrem pro nobis, quia caro ejus ad hoc semper in coelis vivit, ut repraesentatione sua jugiter pulset Patrem pro nobis. Dico accedens per semetipsum; decebat enim et necessarium erat ut talis, et per semetipsum accedens, esset nobis pontifex, sanctus in se possessione virtutum, innocens ad proximum, et, cum sanctus habitu bonorum, impollutus etiam absentia vitiorum. Nec modo impollutus ut aliquando fuerit pollutus, sed omni die segregatus a peccatoribus, id est a grege peccatorum segregatus, factus etiam excelsior coelis, id est omni coelesti creatura. Qui pontifex talis et talis non habet necessitatem quotidie offerre pro se, quemadmodum sacerdotes Levitici necessitatem habent offerre hostias, prius intercedentes pro suis delictis, deinde pro delictis populi. Non ait quotidie, quasi aliquo die necesse sit Christo offerre pro se, sed ut removeat a Christo quod attribuit illis quotidie habentibus necessitatem offerendi pro se. Non habet Christus necessitatem hanc. Hoc enim, scilicet offerre, fecit semel, non tamen pro suis, sed pro delictis populi; fecit, inquam, offerendo se. Et ejus semel facta oblatio sufficiens fuit omnibus ad remissionem omnium. Quare non est necesse ut iteretur. Sacerdotes illi habent necessitatem quotidie offerendi pro se, quia lex sacerdotes constituit homines habentes infirmitatem et fragilitatis naturae et peccati. Lex tales constituit sacerdotes, sed sermo jurisjurandi qui post legem datam per David dictus est, constituit sacerdotem non hominem, sed Filium Dei non habentem infirmitatem, sed duraturum in aeternum et perfectum.
46.8.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT VIII.
46.8.1
« Capitulum autem super ea quae dicuntur. Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in coelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo. Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat. Si ergo esset super terram, non esset sacerdos, cum essent qui offerrent secundum legem munera; qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum. Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicit. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda testamentum novum: non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dando[ dabo] leges meas in mentem eorum; et in corda eorum superscribam eas, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quia omnes scient me, a minore[ minimo] usque ad majorem eorum; quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum[ peccatum] illorum jam non memorabor[ commemorabor]. 386 Dicendo autem novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.» EXPOSITIO.
46.8.2
Quasi pauca dixisset de hoc sacerdote, breviter complectitur modo dignitatem ejus, super hoc quam in praemissis complexus sit. Quasi diceret: Multa quidem dixi de laude hujus sacerdotis, sed nunc faciam capitulum, id est brevem multorum complexionem. Capitulum dico, super ea, id est superius et dignius ad laudem Christi continens quidem ea omnia quae dicuntur in praemissis; hoc, inquam, est capitulum. Nos habemus talem pontificem qui jamdiu est; quod consedit cum Patre quiescens et judicans. Consedit dico in dextera, id est in aequalitate sedis magnitudinis, id est sedentis divinitatis. Magnitudo enim Pater dicitur qui similiter sedens quiescit et judicat. Consedit dico in coelis, id est vel super illos materiales coelos, vel super thronos et dominationes. Hic pontifex dico ibi minister sanctorum. In coelis enim ministrat gloriam per Sancta sanctorum significatam, minister et jam ibidem veri tabernaculi, id est veritatis, quam tabernaculum vetus praefigurabat, scilicet justitiam in praesenti Ecclesia, gloriam in futura. Quod verum tabernaculum fixit Dominus in aeternum permansurum; illud vero umbratile legis tabernaculum, non fixum, sed erat portabile de loco ad locum. Diceret Judaeus: Et legale quidem tabernaculum fixit Dominus per ministrum Moysen. Utique ait Paulus, sed hoc fixit Dominus, ita quod non fuit hic cum eo cujus ministerio figeret; sed propriam personam fixit. Vere Christus minister est; nam omnis pontifex constituitur ad ministrandum, scilicet ad offerenda munera et hostias. Unde quia omnis pontifex constituitur ad offerendum, necesse est hunc etiam pontificem Christum habere aliquid quod offerat, et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum, aut illud erit super terram, aut coeleste, sed non super terram. Si enim super terram, jam non esset sacerdos, nedum pontifex. Ergo coeleste erit quod offerret. Super terram esse dicit quidquid in carnalibus et pro carnalibus offerret. Si esset super terram quod Jesus offerret, non solum nego cum pontificem, sed nec esset sacerdos; frustra enim in carnalibus sacerdos esset, cum essent multi sacerdotes qui offerrent munera secundum legem, id est super terram. Diceret ille: Multi quidem sunt offerentes, sed quia nemo sic digne possit offerre, bonum erat ut Jesus offerret secundum legem, et hoc removet, dicens: Cum essent qui secundum legem offerrent, et qui deserviunt exemplari. Exemplar dicitur illud ad cujus similitudinem fit aliquid. Exemplum autem similitudo, quae ab exemplari capitur. Quando Deus Moysen vocavit in montem, ibi revelavit ei omnem( quae implenda erat) de cultu Dei veritatem. Sed Deus cum Moyse intelligens populum illum carnalem non statim posse capere spiritalia, dixit Moysi, ut, sicut veritatem quam ibi videbat, faceret figuras illi populo carnali, in quibus puerilis populus tandiu enutriretur, donec de pueritia figurarum transire posset ad maturitatem virtutis, et hoc modo veritas prius ostensa exemplar fuit figurarum factarum, ad similitudinem prius ostensae veritatis.
46.8.3
Iterum alio respectu figurae dicuntur exemplar veritatis, secundum impletionem illius, ad similitudinem figurarum praecedentium, et secundum hunc modum figuras hic vocat exemplar. In sequentibus autem veritatem prius in monte Moysi revelatam, exemplar vocat respectu figurarum ad similitudinem ostensae virtutis[ veritati] inventarum. Deserviunt, inquam, exemplari, id est figuris, et quia exemplar quandoque est veritas, non figura, addit et umbrae, quia illae figurae, exemplar erant, non veritatem, sed umbram habentes veritatis, per Christum leviter depellendam. Cum essent, inquam, qui deserviunt umbrae coelestium, ita complendo omnia, sicut a Deo responsum est Moysi, et cum illi sacerdotes 387 bene legem implerent: frustra Jesus hoc sacerdotium assumeret. Responsum est Moysi non cum inciperet, sed cum consummaret tabernaculum. Quasdam enim figuras per se invenire potuit: sed cum omnes per se non posset invenire, reversus est ad Deum, ut sicut de veritate, sic de figuris edoceretur. Cui Dominus inquit: Vide, Moyses, facito omnia, id est figuras omnes secundum exemplar, id est secundum veritatem, quod exemplar ostensum est tibi in monte: illi habent ministerium deservire exemplari et umbrae; sed Jesus sortitus est ministerium melius: quia et in spiritalibus ministrat, et spiritalia dat. Sortitus dico nunc postquam ostensum est eum non offerre, quod sit super terram. Ministerium dico tanto melius quanto et ipse Jesus dator est testamenti melioris, id est meliora, quia aeterna promittentis. Et non ait dator, sed mediator, quoniam medius inter Deum et hominem a Deo accipit, quod homini tribuit. Quod testamentum sancitum, id est confirmatum, est duraturum in aeternum. Sancitum dico repromissionibus, id est multis ac diversis pollicitationibus. Repromissionibus dico melioribus sicut saepe dictum est. Dixit ibi: Christus est dator melioris testamenti, et hoc probat dicens: Vere testamentum Christi melius est testamento priori. Nam illud prius testamentum non vacavit a culpa, Christi autem testamentum vacat a culpa. Si enim illud prius testamentum vacasset a culpa, non daretur secundum testamentum; sed quia secundum datum est, apparet primum fuisse imperfectum, et secundum perfectum. Frustra enim prius testamentum destrueretur, nisi esset imperfectum. Et frustra secundum daretur ad correctionem prioris imperfecti, si non esset perfectum. Quod ita ait: Si illud prius testamentum vacasset a culpa, non ait si homines sub illo vacassent a culpa, sed illud ipsum testamentum vacasset, id est vacuum esset a culpa; in hoc enim ipsa lex non esse vacua videbatur a culpa, quam praecipiebat et gratiam adjutricem quam ministraret non habebat: sic omnes legales faciens culpabiles.
46.8.4
Si, inquam, illud prius vacasset a culpa( idem pro certo dico vobis) non inquireretur locus, id est opportunitas secundi testamenti dandi. Inquireretur ideo ait quia Deus primum per Noe, deinde per patriarchas, postea per legem et prophetas; in lege paulatim instruendo carnalem ruditatem hominum, inquirebat locum, quo, illis ad perfectionem instructis, opportune daret spiritale testamentum. Si, inquam, prius testamentum vacasset a culpa, non inquireretur locus secundi testamenti. Sed locus secundi inquiritur, et hoc probat per testimonium Jeremiae dicentis: Vere inquiritur. Nam Spiritus sanctus vituperans eos legales, dicit per Jeremiam. Ecce veniunt paulatim propinquando magis ac magis dies. Tempus Christi dies vocat, quia veniente Christo, tenebrae pulsae sunt. Et illuxit dies, id est veritatis cognitio. Et hoc quod veniant hi dies: non ego, sed Dominus dicit: credite illi, et in diebus illis consummabo, id est dabo testamentum novum, quod erit consummans vetus: quia ad perfectum adducens: quomodo novum satis in sequentibus determinabit. Consummabo, inquam, illud in domo Israel et in domo Juda. Ad litteram per Israel et Judam, Judaei tantum intelliguntur, sed secundum interpretationes vocum, omnis videns et confitens Deum intelligitur. Israel et Juda dividit, quia post mortem Salomonis, qui in utrisque regnum habuit, Roboam filius ejus tribum Juda et dimidiam tribum Benjamin tantum habuit, et aliae tribus Israel ab eo die, recedentes ab eo adhaeserunt Jeroboam. Hoc testamentum novum dabo super domum, id est ut quasi de supernis veniens dominetur Israel et Judae: et non sit quasi lex vetus ancilla in manu sacerdotis. Et quia posset esse testamentum novum, quia nova terrena promitteret et praeciperet, determinat hoc dicens: Novum ita ut non sit secundum illud testamentum 388 quod ego feci patribus eorum. Et quia quibusdam patribus, ut Abraham, spiritale testamentum fecerat, ideo determinans ait quod feci in die qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti. Apprehendi manum, ea similitudine dicit qua aliquis manum in luto jacentis, et per se surgere impotentis apprehendit, et erigit; sic Deus eos per se impotentes apprehendit, et de aerumna Aegyptiorum extraxit.
46.8.5
Quomodo eos vituperaverit nunc ait: Ego quidem apprehendi manum eorum, sed quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, ipsi neglexerunt me, et ego neglexi eos: et si dico vos neglectos a Deo, ne molesti sitis mihi: quia hoc dicit Dominus: Vere dabo testamentum novum, et non secundum illud quod dedi patribus eorum: quia hoc est testamentum quod ego disponam, id est ordinabiliter dabo domui Israel, id est omnium videntium Deum, nec modo, sed post dies illos determinatos, et hoc iterum credite: quia sic dicit Dominus. Disponam utique dando leges meas in mentes, id est in intelligentias eorum, nec solum disponam, sed etiam scribam eas, ut in aeterno maneant, in corda, id est in voluntates eorum: quia et intelligent et ex voluntate leges meas operabuntur. Scribam dico quasi illud quod superesse debet eisque dominari, et postquam in mente et in corde eorum leges meas scriptas habebunt; ero eis in Deum, quia dicetur: Vere Deus in istis habitat, qui tot refulgent miraculis, et ipsi erunt mihi in populum: quod dicetur de eis. Hi revera sunt populus Dei. Haec pars prophetiae impletur in hoc mundo; quod sequitur implendum restat in futuro. Erunt mihi in populum, et non docebit unusquisque proximum suum. Diceret aliquis fortassis, quia non curabit de eo, ideo addit nec unusquisque docebit etiam fratrem suum, quem multum diligit, dicens ita: Frater, cognosce Deum. Ideo alter non docebit alterum, quoniam scient me a minore usque ad majorem eorum. Hoc autem complebitur in die judicii, quando etiam impii confitebuntur Christum Filium Dei. Notant sancti, quod ait a minore usque ad majorem. et non e converso: ut ostendat omnes tunc perfecte Deum cognoscere; a minore enim hoc impossibile est doceri majorem. Et ero eis in Deum, omnes iterum scient me, et haec omnia faciam eis, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et jam non memorabor peccatorum illorum. Iniquitates ait, quando non servant aequitatem ad proximum suum; peccata, quando in seipsis male agunt. Vel ut peccatum et iniquitatem idem accipiamus, ita dicimus, dicit: Propitius ero iniquitatibus eorum. Et quia propitiatio dici posset, si absque ultione dimitteret in praesenti, ideo addit: Ita propitius ero quod jam ultra non memorabor peccatorum eorum in futuro. Habent quidam libri, peccatum illorum, et secundum hanc litteram intelligitur originale. Ab hoc loco incipit Paulus. Dixit propheta: Dabo testamentum novum. Dicendo autem novum, veteravit prius testamentum in activa significatione. Vel veteravit, id est vetus factum est prius testamentum, in passiva. Et bene dico veteravit prius, quia prope interitum est: quod ita ait: Quod autem antiquatur sicut in animatis, et senescit, sicut in animatis, omne hoc est prope interitum. Senectus enim et antiquatio praenuntiae sunt mortis.
46.9.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. CAPUT IX.
46.9.1
« Habuit quidem et prius justificationes culturae et sanctum saeculare. Tabernaculum enim factum est primum: in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum quae dicitur Sancta. Post velamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti, 389 superque eam erant Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes. In secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offerret pro sua et populi ignorantia; hoc significante Spiritu sancto nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Quae parabola est temporis instantis, juxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis et in potibus, et in variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Christus autem, assistens pontifex futurorum bonorum, peramplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non hujus creationis, neque per sanguinem hircorum[ taurorum] aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. Et ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis. Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est. Alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio. Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his mundari; ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis. Non enim in manufactis sanctis Jesus introiit exemplaria verorum, sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Neque, ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi. Nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem[ destructionem] peccati per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium; sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem per fidem[ deest per fidem].» EXPOSITIO.
46.9.2
Sed licet prius testamentum sit prope interitum; tamen habuit quidem etiam prius testamentum justificationes non veras, sed pro modo culturae suae, id est carnales, quia carnalis erat cultus, et habuit sanctum non spiritale, sed saeculare, quia ab hominibus quidem putabatur ibi sanctitas, quae tamen non erat, et hoc probat. Vere prius testamentum habuit sanctum, nam tabernaculum primum habuit et secundum. Quod ita ait: Factum est primum tabernaculum, in quo primo erant candelabra. Licet pluraliter dicat candelabra, unum tamen erat candelabrum, habens hastile in medio, in quo innitebantur sex brachia, tria a sinistra; et erat in illo tabernaculo mensa statim post introitum, et super hanc mensam erat propositio panum, id est duodecim panes Deo per sanctificationem propositi, de quibus si forte per necessitatem aliquis absumeretur( hic enim sanctificatus panis erat necessarius ad sacrificia) paratus erat panis similiter de simila, qui statim loco assumpti substituebatur. Hi autem duodecim panes in Sabbato ponebantur: quibus in sequenti Sabbato ablatis, alii duodecim restituebantur. Quod tabernaculum continens haec dicitur 390 Sancta. Erat autem extra hoc tabernaclum altare sub dio, super quod immolabantur animalia. Post velamentum autem erat secundum tabernaculum. Velum enim interpositum fuerat, quod prius tabernaculum a secundo separabat. Quod secundum tabernaculum dicitur Sancta sanctorum. Secundum tabernaculum dico habens thuribulum aureum, et habens arcam testamenti, id est continens testamentum, in circuitu tectam auro. Et quia exterius circumtecta posset esse auro et non interius, ideo addit tectam auro ex omni parte et intus et extra; in qua arca erat urna aurea, id est gomor de auro factum, habens manna, ut memoriter tenerent quo pane Deus paverat eos in deserto. Et erat in eadem arca virga Aaron, quae fronduerat, id est per quam electus est in sacerdotem, et erant ibidem tabulae testamenti, in quibus lex scripta fuit, et super eam arcam erant cherubim, id est duo angeli. Cherubim dico gloriae, id est gloriose decorata, et illa Cherubim erant obumbrantia propitiatorium. Tabula erat super arcam quae dicebatur propitiatorium, eo quod inter duo cherubim super eamdem tabulam confixa apparere solebat angelus, dans divina responsa. Et in hoc secundo tabernaculo erat altare incensi; in templo vero erant duo tabernacula quae velum interpositum dividebat. Erat in primo tabernaculo juxta introitum mensa, et super eam duodecim panes, et super singulos eorum thus. Erat et candelabrum ex una quaque, parte habens tria brachia medio stipiti cohaerentia, in quibus brachiis erant sphaerulae: post sphaerulas lilia, post eas scyphuli.
46.9.3
Primum itaque tabernaculum Ecclesiam fidelium quae in mundo est significat, in qua ministri Ecclesiae orationes quaque die offerunt et sacrificia. Mensa autem in templo juxta portam, Scriptura divina intelligitur, quae per fidem intrantibus Ecclesiam pro eorum capacitate ministratur. Panes vero duodecim sunt duodecim apostoli, quorum doctrina fideles in Ecclesia reficiuntur. Hoc autem quod superveniente aliqua necessitate aliquis de panibus sumebatur, et alius substituebatur loco illius, scilicet significat quod, aliquo apostolorum vel suorum successorum de mundo ablato, alius qui ejus vice fungatur, loco illius substitui debet. Qui panes omnes in Sabbato absumuntur: quia postquam ad verae gloriae requiem in die judicii pervenietur, jam nullum episcopi officium vel ecclesiasticae curae exercebitur. Hi panes de simila dicuntur fuisse, quia in apostolis nihil nisi innocentiae puritas et virtutum perfectio fuit, neque in eorum successoribus debet esse. Thus autem superpositum, cujus odor jucundus est, orationes sunt eorum, quae Deo acceptabiles sunt, et suis subjectis jucundae et utiles. Hastile vero candelabri, cui tria brachia ex dextera parte inhaerebant et totidem ex sinistra, Christus est, cui quasi firmo stipiti tam veteris Ecclesiae fideles quam novae inhaerent, et hoc totum quod sunt vel fuerunt ex eo habent. Tres enim rami qui ex dextera parte sunt, tres ordines fidelium hujus Ecclesiae( quae dignior est quam vetus) ostendunt, hos habes in Evangelio ubi dicitur:« Duo erunt in lecto: unus assumetur, alter relinquetur.» Duo in agro, unus assumetur, alter autem relinquetur. Duo in molendino, unus assumetur, et alter relinquetur. Duo in lecto, continentes, quorum illi relinquentur qui vel pro favore mundi abstinentes, vel pro Deo hoc facientes, tamen deficiunt. Illi autem qui pro Christo hoc faciunt et perseverant, in gloria assumentur; duo in agro, sunt laborantes in Ecclesia quae Dei ager est, quorum( sicut de aliis dictum est) quidam ad gloriam assumentur, quidam ad poenam relinquentur; duo in molendino, demonstrant hujus saeculi possessores in volubilitate mundanarum rerum manentes, qui laborant quomodo vir placeat mulieri, et mulier viro. Horum illi relinquentur, quod ipsius mundi delectatio in crimina et perniciem trahit. 391 Illi vero assumentur, qui in crimina non incidunt, et de mammona iniquitatis amicos sibi faciunt.
46.9.4
Illi autem tres rami, qui sinistrae parti inhaerent, tres ordines fidelium sub veteri ostendunt: quos habes per Danielem, per Noe, per Job. Daniel etenim qui vixit caste, continentes sub veteri lege ostendit. Noe vero fabricator et artifex arcae Domini, doctores legis praesignavit. Job vero qui in conjugio et rerum possessione fuit, demonstrat illos qui in conjugiis et rebus mundanis Deo placuerint. In omnibus autem his ramis erant sphaerulae, quia rotunditas perfectionis erat in omnibus, et aequalitas justitiae. Has autem sphaerulas lilia sequebantur, quia postquam aliquis perfectus est gratus odor Deo, et in Ecclesia exemplo bonorum operum redolens efficitur. Post lilia vero succedunt scyphuli, quia cum aliquis probatur perfectus, et exemplo bonae operationis tanquam lilium sua odore cognoscitur, restat ut efficiatur praedicator, et catholicae doctrinae indigentibus propinator. Qui operatione et doctrina talis effectus, et seipsum igne charitatis accendit, et aliis lumen in tenebris ostendit. Secundum autem tabernaculum a primo veli interpositione dividebatur, in quod pontifex solus et semel in anno cum sanguine ingrediebatur.
46.9.5
Tabernaculum illud coelestis Ecclesia est. Illud autem obtegitur velo, quia dum sumus in hac adhuc mortali carne vel Ecclesia, quae et quanta Deus suis praeparet ignorantiae caecitate cognoscere non possumus. Pontifex autem qui semel in anno, et cum sanguine introibat, Christus est, qui, in perfectione temporum semel sanguinem suum offerens, viam coelestis patriae nobis initiavit. Quod vero ipsa hostia uno quoque anno reiterabatur, imperfectionem ipsius hostiae ostendebat, et ex ipsa sua iteratione aliam hostiam quam iterari non oporteret, exspectari praecipiebat. Thuribulum aureum Christus est, qui in eo quod perfectam sapientiam habuit, et de mundanis et de coelestibus jure aureus fuisse dicitur. In eo autem quod igne charitatis in Deum et in proximum plenus fuit, et jucundum orationum odorem pro mundo Deo effudit, thuribulo jure assimilatur ignem continenti, et odorem thuris in superiora emittenti. Idem etiam est arca testamenti, id est in qua reservabatur testamentum et latebat, quia in sapientia Patris, cum qua idem personaliter erat, praecepta veteris legis et novae latebant, et jam ex ejus dispositione pendebant; qui etiam ea claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit. Haec arca omni parte tam interius quam exterius auro tecta erat, quia ipse et anima et corpore omnium consummatione virtutum enituit, et nulla ei defuit justitia. In hac arca erat urna aurea, quia in corpore Christi erat vera et humana anima, et eadem omni virtute et perfecta sapientia plena. In urna erat manna absconditum, quia in anima Christi est ipsa divinitas; quae est panis et refectio angelorum. Erant etiam in arca virga Aaron et tabulae Testamenti. Virga Aaron verum significavit sacerdotium. Tabulae Testamenti corda eorum sunt, in quibus legis praecepta insident et quiescunt.
46.9.6
Sunt itaque in arca virga Aaron et tabulae Testamenti, quia in Christo verum est sacerdotium, et unusquisque fidelis; unde in Evangelio ait:« Manete in me, et ego in vobis.» Super arcam erat tabula quae vocabatur propitiatorium, in qua Deus apparens per angelum propitiabatur peccatis eorum. Super propitiatorium, duo cherubim semper inclinato vultu illud aspicientia, et conjunctione alarum suarum desuper extensarum illud obumbrantia. Idem Christus propitiatorium est, secundum quod ab eo quae volumus, postulamus, et sua misericordia nostris peccatis, propitiatur. Super eum sunt duo cherubim, quia etiam altiores coelorum virtutes ei innituntur, et firmamentum suae stabilitatis habent illum. Eadem cherubim propitiatorium semper aspiciunt: 392 sed desuper obdurant, quia coelestes virtutes misericordiam Dei semper contemplantur, sed, quo intentius eum aspiciunt, tanto obscurior et magis ignotus efficitur,« quoniam misericordia Domini abyssus multa.» In arca autem quatuor erant annuli, in quibus vectes immittebantur, et sic arca quo res poscebat deferebatur. Quatuor annuli, quatuor sunt Evangelia; vectes, sancti predicatores, qui, in doctrinam Evangelii immissi, et Christum et ejus fidem quo Deus vult et praeordinat deferunt. Hoc autem, quod de lignis setim( quae imputribilia sunt) facta est, corpus Christi post passionem immortale et impassibile futurum praesignavit. Haec in primo et secundo sunt tabernaculo( de quibus non est modo dicendum) eundo per singula eorum interpretanda. De singulis quidem non est discendum, sed de his ita compositis est dicendum hoc, scilicet quod in prius quidem tabernaculum semper introibant sacerdotes consummantes officia sacrificiorum id est perficientes sacrificia secundum ritum officii sui in prius semper.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).