Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 43.1
Choose a text More by Bruno Carthusianorum
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10482 Exinepp
43.1
EPISTOLA AD PHILEMONEM.
43.1
« Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni, dilecto adjutori nostro, et Appiae sorori charissimae et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae quae in domo tua est. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam, et fidem quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos, ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni in Christo Jesu. Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi, obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, quem remisi tibi. Tu autem illum ut mea viscera suscipe[ filium meum charissimum]. Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in aeternum illum reciperes, jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi. Quanto autem magis tibi et in carne et in Domino? Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu. Ego reddam, ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. Ita, frater, ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo[ Domino]. Confidens in obedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id quod dico facies. Simul autem et para mihi hospitium. 354 Nam spero per orationes vestras donari me vobis. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas et Lucas, adjutores mei. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.»
43.1.1
EPISTOLA AD PHILEMONEM. EXPOSITIO.
43.1.1
Paulus vinctus, etc. Ut citius ad misericordiam moveat Philemonem reticendo hic dignitatum nomina, ut, apostolus Christi, etc., inducit nomina miseriarum quas patiebatur, dicens: Paulus vinctus Christi Jesu, quem ideo gravius est offendere, quia in vinculis premitur. Videretur enim Paulus contemptui esse Philemoni vel in nullo compati, si audiens eum vinctum esse, clauderet servo, pro quo precabatur, viscera misericordiae: cum nec Paulus vinctus esset pro culpa sua, sed pro Christo Jesu. Utque quanto plures viderit deprecantes, tanto citius indulgeat Philemoni, ait: Paulus et Timotheus fratres scribunt Philemoni, quadam spiritualitate; nec hoc solum dilecto, sed etiam adjutori nostro, qui non cessat adjuvare et sustentare de rebus suis fideles nostros. Scribunt etiam Paulus et Timotheus Appiae uxori Philemonis, sorori nostrae secundum fidem, et quadam singularitate dilectionis charissimae. Ideo Apostolus scribit mulieri, ut illa videns sibi ab Apostolo fieri quod in sexu muliebri non consueverat, conveniendo dominum suum, flectet eum ad parcendum servo. Scribunt etiam Paulus et Timotheus Archippo filio Appiae et Philemonis, nostro commilitoni, militat enim Deo nobiscum in praedicatione. Hic est Archippus qui Colossenses fundavit in fide, quem ideo in hac Epistola salutat, ut benevole hortetur parentes indulgere Onesimo. Scribunt etiam Ecclesiae, id est familiae ad fidem Christi convocatae, quae Ecclesia est in domo tua: ideo totam familiam salutat, quam tam digno nomine, id est ecclesiam appellat, ut omnis familia secum pro Onesimo apud Philemonem intercederet, dicens: Vobis omnibus patrifamilias, matri, filio, et familiae sit gratia, id est remissio peccatorum, et pax, id est tranquillitas animi. Sint, inquam, vobis haec a Deo patre nostro: qui potest et vult, et a Domino Jesu Christo, qui similiter vult et potest.
43.1.2
Ut Apostolus exorabilem faciat, ait: Ego audiens charitatem tuam, id est dilectionem Dei et proximi, audiens etiam fidem, id est te in fide Christi perseverare; ideo charitatem praeposuit, quia intendebat eum movere ad indulgendum proximo: quam charitatem habes in Domino Jesu, ut in eo qui fundamentum est dilectionis, quam etiam habes in omnes sanctos, id est in omnes sanctificatos per baptismum; quare et in Onesimum sanctificatum in fide, habenda est charitas, et bonitas: hoc, inquam, audiens, ago gratias Deo meo, faciens memoriam semper in orationibus meis. Ego enim de concessis bonis gratias ago, et ut semper incrementum habeant, oro ut communicatio fidei tuae, id est ut fides tua, quae bona tua sanctis communicat, fiat evidens, id est omnibus appareat esse, in agnitione omnis boni, id est per fidem promovearis ad omne bonum, et illud sit omnibus agnitum, ideo pro incremento charitatis tuae sic oro. Ego enim habui gaudium magnum, et cum gaudio consolationem in tua charitate, id est in administratione tuae charitatis, et gavisus et consolatus sum, quia viscera sanctorum, id est conversi per praedicationem sanctorum, requieverunt per te administrantem eis. O frater Philemon, multam enim quietem habuerunt per te depellentem frigus, et esuriem eorum. Propter quod, id est quia tantam charitatem circa sanctos habere consuevisti, ex eo habens multam fiduciam non tantum quia sic meruerim, sed in Christo Jesu imperandi tibi. Possum enim, si volo, auctoritate apostolatus, accepta a Christo Jesu, imperare tibi quod ad rem pertinet, id est ad utilitatem tuam. De eo enim quod utile est cogere te possum, si placet, sed imperium praetermittendo, 355 obsecro te propter charitatem magis quam imperem propter auctoritatem. Et obsecrandus es a me: cum tu sis talis ut Paulus, scilicet, senex. Aetas enim consimilis hortatur ut senex seni consentiat, nec hoc solum, sed etiam magis ad exaudiendum invitat hoc quod Paulus nunc, id est, in tempore quo obsecro, est vinctus Jesu Christi. Qui enim eum in vinculis non exaudit, profecto Jesum Christum, pro quo vinctus est, offendit. Obsecro, inquam, te per haec praemissa, pro meo filio quem genui in vinculis. Sicut enim si parentes filium generarent in carcere, acceptior esset illis, quia in adversitatibus suis natus esset, sic Paulus commendat Onesimum, quem incarceratus baptizavit, qui fidem Christi non erubuit propter vincula Pauli. Praemissa multa recommendatione, ejus nomen ad ultimum subdit.
43.1.3
Obsecro, inquam, pro filio quem ego spiritualiter genui, scilicet Onesimo, qui fuit tibi inutilis, furtim elabendo a te, aliquando, id est cum infidelis esset, nunc autem factus fidelis, utilis fuit mihi ministrando in vinculis, et per hoc utilis tibi. Quidquid enim ipse boni fecit, inde tibi debetur, cujus et servus est, et fortassis pecunia fuit. Quem Onesimum remisi tibi cum hac Epistola. Tu autem suscipe eum sicut mea viscera, id est scito hunc esse in visceribus meis. Quare si hunc non suscipis, mea viscera abjicis. Quem Onesimum volueram detinere mihi; etenim esset mihi necessarius ut hic mihi ministraret, mihi detento in vinculis Evangelii, id est quae vincula patior, propter Evangelium quod praedico; quae ministratio esset pro te, id est pro tua utilitate. Si enim hic servus tuus demptus mihi ministraret, tibi qui dominus eras mercedem acquireret. Sed licet mihi necessarius esset, tibi autem, si demptus mihi ministraret, utilis, tamen nihil horum facere volui sine tuo consilio, ideo ut ne, id est ut non esset bonum hoc tuum velut ex necessitate, id est velles nolles, sed ut esset voluntarium. Debes eum suscipere, ideo quia discessit ad horam a te, forsitan propter hoc ut modo reciperes eum aeternum, id est perpetuo manentem tecum. Si enim in infidelitate perdurans conspectui tuo semper astaret, in hoc saeculo( quod parum est) tecum esset, quia mortuus cum impiis deputaretur, tu vero cum justis: sed modo quia fidelis est, et nunc et in futuro tecum est permansurus, ideo ait forsitan, quia dispositio Dei incerta est hominibus. Et jam amplius non habeas eum ut servum solummodo, sed habeas eum charissimum fratrem in Domino pro servo, id est in loco servi. Vel quod habere scilicet ut fratrem, plus servo, id est quam haberet servum charissimum, mihi pro certo charissimum. Quia si mihi adeo charus est, cui tantum in Deo frater est, quanto magis autem tibi charus esse debet, et in carne secundum quam servus est, et in Domino, in quo tibi frater est. Quandoquidem adeo charus est mihi, ergo suscipe illum sicut me, si vis habere me socium. Si enim odisti eum, qui tibi proximus est profecto nec Deum diligis: et non diligenti Deum non est habenda ulla communio. Modo fortassis diceret ille: Reddat quae abstulit, et ego indulgeam ipsi. Bene enim justum est dimittere, sed pecuniam repetere religio Christiana non prohibet. Contra hoc Paulus: Suscipe illum. Si autem nocuit tibi aliquid, subducendo se tibi, aut si debet aliquid, quod, te nescio, asportavit, ideo non minus miserearis ei· sed hoc totum imputa mihi, quasi ego horum debitor sim. Et mihi sane imputare debes et potes. Ego enim Paulus scripsi mea manu: Ego reddam tibi quod debet Onesimus. Ideo ait mea manu; ponebat enim quaedam signa in Epistolis suis, ut suas esse nemo dubitaret qui signa videret. Quod ille debet ne renuas imputare mihi: ut non dicam tibi indurato et indulgere nolenti, quod tu debes mihi non hoc solum, sed etiam teipsum. Paulus jus habebat super eos, et in rebus eorum quos ad fidem converterat. Ut negationem obtendere 356 non audeat, subjungit adjurationem, dicens: Frater Philemon ita ego fruar te in Domino, si indulseris Onesimo, ut est illud Horatii( 3, 1): Sic te diva potens, etc. Et ideo refice viscera mea, id est Onesimum in Christo Jesu, id est propter Christum. Hoc ut, scilicet, reficias eum. Et praemissa scripsi tibi, confidens de obedientia tua: confido enim te obediturum mihi super his. Sciens etiam quod tu facies Onesimo quod dico, et etiam super his postulo, quia non solum indulgebis: sed reddita ipsi gratia tua( si quibus indigeat) ministrabis. Sic facias. Simul etiam cum istis mandatis, para mihi hospitium. Nam spero me donari vobis per orationes vestras. Per hoc etiam quod se adventurum dicit, Philemonem ad miserandum servo inducit. Si enim Apostolus veniens inveniret dominum immisericordem, severius corriperet eum. Salutat te Epaphras in Christo Jesu. Vel concaptivus meus in Christo Jesu: qui propter Christum Jesum captivitatem mecum patitur. Salutant te etiam Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adjutores mei. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum spiritu vestro, id est cum Philemone et ejus familia. Amen. Sicut in principio, sic in fine omnes salutavit, ut omnium affectiones circa Onesimum mitigaret.

Intertext edge

Open linked passage

Note