Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 45.1
Choose a text More by Bruno Carthusianorum
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10482 Exinepp
45.1
PROLOGUS B. BRUNONIS IN EAMDEM.
45.1
In Judaea erant Ecclesiae, in fide Christi constitutae, quibus et ipse Christus praedicaverat: et per apostolorum doctrinam ejus, et quibus ascendens instituendas Ecclesias commiserat, fidem susceperant, et de Christo incarnationem, mortem, et resurrectionem, et caetera bene credebant; sed in eo plurimum errabant, quod circumcisionem, et quaedam legalia observabant; credentes sine his neminem posse salvari, et in hoc detrahentes eminentiae et fidei Christi. Et super hoc multas verisimiles adducebant rationes, scilicet quod Christus sub lege natus, legem per omnia observasset, et si quando de solutione legis incusaretur, reddebat rationes quod legem in nullo solveret, ut ibi, quando opposuerunt ei quia in Sabbato curaret non observare Sabbatum, reddidit rationem et ait: Si vos in die Sabbati bovem vel asinum solventes adaquatum ducitis sine transgressione legis, quomodo ego solvendo hominem a daemonio legem transgredior? Non recordantes quod Christus finem illi legi posuisset, dum vetus Pascha celebravit, et illi veteri mox novum Pascha( novum scilicet sacrificium) consecravit, tradens corpus et sanguinem suum apostolis suis; ostendens quidquid praecesserat umbram fuisse, nunc autem primum veritatem se tradere. Propter hoc quia Christum legem viderant observasse, quia iterum Petrus et alii, qui praedicaverant Judaeis a circumcisione et hujusmodi legalibus, non eos coegerant recedere, timentes impatientiam eorum quia mallet omnem fidem deserere, quam 357 his in quibus consueverant renuntiare. Sciebant enim Petrus et alii quod sic enutrirent eos in pueritia, non posse eos aliter perduci ad virilitatem perfectionis. Propter hoc, inquam, circumcisionem cum fide Christi tenebant; sed Paulus videns Christum inutilem illis esse, quandiu legem cum fide tenerent, juxta illud quod ad Galatas ait:« Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit,» ex superabundanti hanc illis Epistolam scripsit, cum tamen gentium tantum Apostolus esset, agens secundum quod ad Romanos ait:« Honorificabo ministerium meum, si quomodo ad aemulationem provocem carnem meam,» etc. Quare, quia non erat eorum Apostolus, nomina dignitatis in hac Epistola praeponere noluit, sicut solet in singulis.
45.2
Ideo etiam haec reticuit quia exosus erat illis, propterea quia legem persequebatur, et ubique destruebat. Unde saepius incusaverunt eum, imponentes ei quod legem a Deo non esse datam diceret, et omni tempore fuisse inutilem. Quare ut se purgaret ab istis, oportuit eum in Hierusalem secundum ritus Judaeorum purificare et purificatum in templum ascendere, et Timotheum discipulum circumcidere. Si autem, cum ut persecutorem legis suae eum odio haberent, dignitatis suae nomina praeposuisset, in principio obstreperent, dicentes nec audiendum illis esse inimicum suum, etiam si secundum rationem suaderet. Propter haec devitanda dignitatis suae mentionem non fecit. Quasi diceret: Nulla mea auctoritas vos compellit, sed attendite auctoritates legis vestrae et prophetarum, et ex ipsa lege et prophetis intelligetis in Christo fuisse finem legis. Et quia in caeteris nomen suum non praeposuit, dixerunt quidam hanc non esse Pauli; sed alii Barnabae, alii Lucae, alii Clementis esse dicebant. Contra quos sic argumentatur Hieronymus: Si quia Pauli nomine non titulatur, Pauli non est, ergo, quia nullius nomine titulatur, sit nullius. Lucas utique hanc de Hebraeo transtulit in Graecum. In hac autem Epistola materiam habet eminentiam Christi et inutilitatem legis comprobans per eamdem legem et prophetas eorumdem in Christo finem habuisse; legalia quae nec eo tempore quo esse debebant alicui proderant, nisi per fidem venturi, sed Christus sic ad justificationem sufficit, ut adjutorio legis non indigeat, et si lex admisceatur, fidem irritam faciat. Eo fine sic de Christo et lege ait, ut Judaei legalia deserant, et in eminentia Christi justificationem quaerant et accipiant. Circa finem etiam Epistolae instruit eos de moralitate, quia sicut vitium naturale Judaeis semper fuit, luxuriosi nimis erant in cibis et in libidine.

Intertext edge

Open linked passage

Note