Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 47.1
Choose a text More by Bruno Carthusianorum
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10482 Exinepp
47.1
EPISTOLA B. PAULI AD LAODICENSES, Nuper in antiqua bibliotheca inventa: Sed quia inter catholicas vulgo non legitur, non est a B. Brunone elucidata.
47.1
Paulus, apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratias ago Christo per omnem orationem meam, eo quod permanentes estis in eo, et perseverantes in operibus bonis, promissum exspectantes in die judicii. Neque destituant vos quorumdam vaniloquia insinuantium, ut vos avertant a veritate Evangelii, quod a me praedicatur. Et nunc faciet Deus ut qui sunt ex me ad profectum veritatis Evangelii, deservientes sint, et facientes benignitates operum quae sunt salutis vitae aeternae. Et nunc palam sunt vincula mea, quae patior in Christo, quibus laetor et gaudeo, et hoc mihi factum est ad salutem perpetuam, quod ipsum factum orationibus vestris, et administrante Spiritu sancto, sive per vitam, sive per mortem. Est enim mihi vivere, vita in Christo, et mori gaudium( vel lucrum). Et ipse in vobis faciet misericordiam suam, ut eamdem dilectionem habeatis et sitis unanimes. Ergo, dilectissimi, ut audistis praesentiam Domini, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum. Est enim Deus qui operatur in vobis, et facite sine retractu vel peccato quaecunque facitis. Et quod est optimum, dilectissimi, gaudete in Christo, et praecavete sordidos omnes in lucro. Omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum, et estote firmi in sensu Christi, et quae integra, et vera, et pudica, et casta, et justa, et amabilia sunt, facite. Et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. Salutate omnes fratres in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Et hanc facite legi Colossensibus, et Colossensium vobis.
47.2
FINIS EPISTOLARUM B. PAULI APOSTOLI.

Intertext edge

Open linked passage

Note