Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 4
Choose a text
More by Bruno Carthusianorumc.1030-1101
—
10482 Exinepp
1
S. HIERONYMI 1 PRAEFATIO IN EPISTOLAS PAULI.
1
Primum quaeritur quare post Evangelia, quae supplementum legis sunt, et in quibus nobis exempla et praecepta vivendi plenissime digesta sunt, voluerit Apostolus has Epistolas ad singulas Ecclesias destinare. Hac autem causa factum videtur, ut scilicet initia nascentis Ecclesiae, novis causis existentibus, praeveniret, et ut praesentia atque orientia resecaret vitia; et post futuras excluderet quaestiones, exemplo prophetarum, qui post editam legem Moysi, in qua omnia Dei mandata legebantur, nihilominus tamen doctrina sua rediviva semper populi compressere peccata; et propter exemplum vivendi, libros ad nostram etiam memoriam transmiserunt. Deinde quaeritur cur non amplius quam decem Epistolas ad Ecclesias scripserit. Decem sunt enim, cum ea quae dicitur ad Hebraeos; nam reliquae quatuor ad discipulos specialiter sunt porrectae. Ut ostenderet Novum non discrepare a Veteri Testamento, et se contra legem non facere Moysi, ad numerum primorum Decalogi mandatorum suas Epistolas destinavit; et quot ille praeceptis a Pharaone instituit liberatos, totidem hic Epistolis a diaboli et idololatriae servitute edocet acquisitos. Nam et duas tabulas lapideas, duorum testamentorum figuram habuisse viri eruditissimi tradiderunt. Epistolam sane quae ad Hebraeos scribitur, quidam Pauli non esse affirmant, eo quod non sit ejus nomine titulata, et propter sermonis stylique distantiam: sed aut Barnabae, juxta Tertullianum; aut Lucae, juxta quosdam; vel certe Clementis, discipuli apostolorum, et episcopi Romanae Ecclesiae post apostolos ordinati. Quibus respondendum est: Si propterea Pauli non erit quia ejus non habet nomen, ergo nec alicujus erit, quia nullius nomine titulatur; quod si inconveniens absurdumque est, ipsius magis esse concedenda est, quae tanto doctrinae suae fulget eloquio. Sed quoniam apud Hebraeorum Ecclesias quasi destructor legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris legis et veritate Christi reddere rationem, ne odium nominis in fronte praetitulati, utilitatem excluderet lectionis. Non est sane mirum si eloquentior videatur in proprio, id est Hebraeo, quam in peregrino, id est in Graeco, quo caeterae Epistolae sunt scriptae, sermone. Movet etiam quosdam quare Romanorum Epistola in primo sit posita, cum eam non primo scriptam ratio manifestet. Nam hanc se proficiscentem Hierosolymam scripsisse testatur, cum Corinthios et alios jam ante, ut ministerium quod secum portaturus erat, colligerent, litteris adhortatus sit. Sed inde intelligi quidam volunt ita omnes Epistolas ordinatas, ut prima poneretur, quamvis posterior fuerit destinata, ut per singulas Epistolas gradibus ad perfectiora veniretur. Romanorum namque plerique 2 tam rudes erant, ut non intelligerent Dei se gratia et non suis meritis esse salvatos, et ob hoc duo inter se populi conflictarent. Idcirco illos indigere asserit corrigi, vitia gentilitatis priora commemorans. Corinthiis autem jam dicit scientiae gratiam esse concessam, et non tam omnes increpat, quam cur peccantes non increpaverunt reprehendit; sicut ait: Auditur inter vos fornicatio. Et iterum: Congregatis vobis cum meo spiritu, tradere hujusmodi Satanae. In secunda vero Corinthii laudantur, et ut magis ac magis proficiant commonentur. Galatae vero jam nullius criminis arguuntur, nisi hoc tantum, quod callidissimis pseudoapostolis crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione, sed multa laude sunt digni, quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses etiam multo magis collaudantur, qui nec audire quidem falsos apostolos voluerunt. Thessalonicenses nihilominus in duabus Epistolis omni laude prosequitur, eo quod non solum fidem inconcussam servaverint veritatis, sed etiam in persecutione civium fuerint constantes inventi. Colossenses autem tales erant, ut, cum ab Apostolo visi corporaliter non fuissent, hac laude digni haberentur. Etsi corpore, inquit, absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens, et videns ordinem vestrum. De Hebraeis vero quid dicendum est, quorum Thessalonicenses, qui plurimum laudati sunt, imitatores facti esse dicuntur. Sicut ipse ait: Et vos fratres imitatores facti estis Ecclesiarum Dei quae sunt in Judaea: eadem enim passi estis et vos a contribulibus vestris, quae et illi a Judaeis? Apud ipsos quoque Hebraeos eadem commemorat, dicens: Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
2.1
IN EPISTOLAM AD ROMANOS. PROLOGUS SPECIALIS IN EPISTOLAM AD ROMANOS.
2.1
Romani sunt qui ex Judaeis et gentibus crediderunt. Hi superba contentione volebant se alterutrum supponere. Nam Judaei dicebant: Nos sumus populus Dei, quos ab initio dilexit et fovit, nos circumcisi ex genere Abraham, sancta descendimus ex stirpe, et notus retro apud Judaeam tantum Deus. Nos de Aegypto signis Dei et virtutibus liberati, mare sicco pertransivimus pede, cum inimicos nostros gravissimi fluctus involverent. Nobis pluit manna Dominus in deserto, et quasi filiis suis coeleste pabulum ministravit. Nos die noctuque in columna nubis ignisque praecessit, ut nobis in invio iter ostenderet. Atque, ut caetera ejus circa nos immensa beneficia taceamus, nos soli digni fuimus Dei legem accipere, et vocem Dei loquentis audire, ejusque cognoscere voluntatem. In qua lege nobis promissus est Christus, ad quos etiam ipse se venisse testatus est, dicens: Non veni nisi ad oves quae perierant domus Israel; cum vos canes potius quam homines appellaverit. Aequumne ergo est ut idola hodie deserentes, quibus ab initio deservistis, nobis comparemini; et non potius in proselytorum locum ex legis auctoritate et consuetudine deputemini? Et hoc ipsum non merebamini, nisi quia larga semper Dei clementia voluit vos ad nostram imitationem admittere. Gentes etiam econtrario respondebant: Quanto enim majora erga vos Dei beneficia narraveritis, tanto majoris vos criminis reos esse monstrabitis. Semper enim his omnibus exstitistis ingrati. Nam ipsis pedibus quibus aridum mare transistis, ludebatis ante idola quae fecistis; et ipso ore quo paulo ante ob necem adversariorum Domino cantaveratis, simulacra vobis fieri 3 poposcistis. Illis oculis quibus venerando Deum in nube vel igne conspicere solebatis, simulacra intuebamini. Manna quoque vobis fastidio fuit, et semper in deserto contra Dominum murmurastis: ad Aegyptum, unde vos manu valida ejecerat, redire cupientes. Quid plura? Ita patres vestri crebra provocatione Dominum irritaverunt, ut omnes in eremo morerentur, nec plus ex senioribus eorum quam duo homines terram repromissionis intrarent. Sed quid antiqua replicamus, cum, etiamsi illa minime fecissetis, de hoc solo nemo vos dignos venia judicaret quod Dominum Christum, prophetarum semper vobis vocibus repromissum, non solum suscipere noluistis, sed etiam morte pessima peremistis? Quem ut nos cognovimus, statim credidimus, cum nobis de eo antea non fuerit praedicatum. Unde probatur quod, si idolis servivimus, non obstinationi mentis, sed ignorantiae deputandum. Qui enim cognitum illico sequimur, olim utique sequeremur, si antea cognovissemus. Sic autem vos de generis nobilitate jactatis, quasi non morum imitatio magis quam carnalis nativitas filios vos faciat esse sanctorum. Denique Esau et Ismael cum de stirpe sint Abrahae, minime tamen in filiis reputantur. His taliter altercantibus, Apostolus se medium interponens, ita partium dirimit quaestiones, ut neutrum eorum sua justitia salutem meruisse confirmet, ambos vero populos et scienter et graviter deliquisse: Judaeos quidem quod per praevaricationem legis Deum inhonoraverint; gentes vero quod, cum cognitum de creatura Creatorem ut Deum debuerint venerati, gloriam ejus in manu facta mutaverint simulacra: utrosque etiam, similiter veniam consecutos, aequales esse veracissima ratione demonstrat, praesertim cum in eadem lege praedictum et Judaeos et gentes ad Christi fidem vocandos esse ostendat; quamobrem vicissim eos humilians, ad pacem et concordiam cohortatur.
3
ARGUMENTUM.
3
Romani sunt partis Italiae. Hi praeventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram et evangelicam fidem, scribens eis a Corintho, per Phoeben, ministram Ecclesiae Cenchrensis.
4
PROLOGUS B. BRUNONIS.
4
Paulus nondum Romam venerat, sed per quosdam discipulos ibi praedicantes, fidem susceperant aliquot Romani, partim gentiles, partim Judaei, inter quos erat inconveniens altercatio. Certabant enim Judaei se debere praeferri gentilibus, et gentiles econtrario digniores Judaeis debere se fieri asserebant. Causa Judaeorum haec erat, quia repromissio hujus salvationis facta erat patribus eorum, ut Abraham, David et caeteris; quia etiam et Deus illis dederat legem et prophetas, quae omnia praesignabant salvationem per Christum futuram, gentium autem in nullo horum meminerat; ideoque eos digne praeferendos esse gentibus in hac salvatione. Econtrario gentiles opponebant, ideo Judaeos debere judicari indigniores, quia si Deus tantam eorum diligentiam habuerat, ut quae praemissa sunt illis tribueret, ipsi in omnibus abusi fuerant bonis Dei: praevaricando legem quam dederat: contemnendo prophetas quos miserat: ad ultimum Salvatorem sibi missum damnantes crucis patibulo; quare potius in his deprimi quam exaltari deberent; sed ipsi gentiles merito praeferri deberent, qui, ut primum audierunt verbum Dei, fidem 4 susceperunt, et si ante non crediderant, quia nec legem nec prophetas habuerant, excusabiles sese asserebant. Quam seditionem quia discipuli, quorum praedicatione conversi fuerant, sedare non sufficiebant, miserunt ad Paulum, ut per magistrum[ id] efficerent, ad quod auctoritas eorum insufficiens erat. Hac autem Paulus accepta occasione, scribit ad illos hanc epistolam, in qua materiam habes Romanos, seu gentiles, ad fidem conversos; de quibus in hunc modum agit: comprimendo primum gentiles, ne efferendo se, seu de sapientia, seu de libertate arbitrii, sicque detrahendo gratiae Christi, arbitrentur se digniores in fide quibuslibet qui fidem susceperint, cum per gratiam Dei solam fides et salvatio tribuatur. Si enim de libero arbitrio se efferunt, in eo utique plurimum rei sunt, cum habuerint naturalem scientiam, qua cognoscere possent creatorem suum sine omni docente, negligentes Creatorem, creaturas adoraverunt, et caetera multa, ad deprimendam elationem gentilium ponit. In depressione autem Judaeorum, quia eos magis obstinatos sensit, quasi qui plures causas obtenderent, diutius immoratur, probans non esse superbiendum eis si legem et prophetas habuerunt, cum, in quibus placare Dominum debuissent, praevaricando semper offenderint Deum. Haec et alia multa ad compescendos Judaeos adducit, et eo fine sic agit ut utrosque, Judaeos et gentiles, subjiciat gratiae Dei, credentes nihil provenire Judaeis ex genere, lege vel prophetis; neque gentilibus ex ignorantia quam obtendunt, seu ex libero arbitrio.
5.1.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT PRIMUM.
5.1.1
« Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri, per quem accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus: in quibus estis et vos vocati Jesu Christi; omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis. Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo. Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis, ad confirmandos vos: id est simul consolari in vobis, per eam quae invicem est fidem vestram atque meam. Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in caeteris gentibus. Graecis ac Barbaris, sapientibus ac insipientibus debitor sum, ita quod in me promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare. Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent: quia quod notum est 5 Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis revelavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem: masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt: repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia: plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt: quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.» EXPOSITIO.
5.1.2
Sicut mos est in Epistolis, salutem praemittit, dicens: Paulus qui prius Saulus a Saule et genus, et nomen, et saevitiam traxerat. Hoc autem nomen Paulus, Hebraea lingua sonat quietus. Unde sicut ex auctoritate, quia hoc nomen apud omnes notum et honorabile erat, sic etiam ex auctoritate sua valet ad intentionem. Hic enim Paulus ut quietos et tranquillos inter se redderet Romanos intendit; vel si Paulus Latine dicatur, quasi modicus, iterum bene ad rem. Hic enim laborat ut Romanos, modicos et humiles per epistolam redditos, subjiciat gratiae Dei. Paulus, inquam, servus Christi Jesu. Quia omnibus modis ad humilitatem suadendam hic intendit, ideo nomini dignitatis, nomen praeposuit humilitatis. Dicens: Paulus servus Christi Jesu regis et sacerdotis, qui solus regere valet, atque vespertino suo sacrificio salvare. Servus etiam Jesu, id est Salvatoris, praeter quem nemo salvare sufficit: sic et vos exemplo meo nihil de vobis confidatis, sed penitus subjiciamini servituti Jesu Christi. Paulus, inquam, servus Christi Jesu, vocatus per gratiam Dei, non merito legis vel generis, sed per solam gratiam, ad hoc ut sit apostolus, cujus auctoritati vos obedire bonum est. Vel Paulus apostolus, non in occulto, sed vocatus ab omnibus, quia jam omnes cognoverunt me a Deo consecratum apostolum, unde magis mihi obediendum est. Quae utraque sententia valet ad utrumque populum, Judaeum seu gentilem comprimendum. Diversis modis vocationes Dei fiunt. Hic autem Paulus vocatus est, et per afflictionem corporis exterius; et per vocem Christi dicentis: Saule, quid me persequeris? et interiori inspiratione. Paulus hic segregatus, non determinat a quo, sed in quid, scilicet in Evangelium. Segregatus, inquam, vel ab aliis apostolis; quia illi constituti sunt praedicatores Judaeorum, ego autem gentium. Cum enim Paulus ad fidem conversus, instructus esset per aliquot dies a discipulis qui erant Damasci, continuo de Christo in Synagoga docere coepit, quare praepositus Damasci voluit eum comprehendere, sed a fratribus 6 per murum demissus est in sporta, et sic evasit manus ejus, et inde abiit in Arabiam, praedicans ibi gentibus tribus annis, post quos rediit in Hierusalem, ibique invenit Petrum et Jacobum, qui satis prius mirati fuerant, audientes Paulum praedicantem gentibus, quem nunquam viderant, dederuntque Paulo et Barnabae dextras societatis, approbantes doctrinam eorum, seque idem praedicare dicentes: Non quod Paulum consecrarent apostolum, quem ipse Deus consecraverat, sed concordantes doctrinam ejus, ut hi qui per eos converterentur, unius et ejusdem fidei se esse crederent. Vel segregatus a lege; quia cum ego pharisaeus, id est custos, et de praecipuis in lege essem, et genere et scientia, videns eam non valere ad salvationem, separavi me ab ea. Quia si ego qui tantus eram in lege, legem deserui, quanto magis vos ab ea recedere debetis, qui longe me inferiores estis? Haec ultima sententia spectat ad Judaeos tantum, prior vero ad utrosque. Hucusque commendavit propriam personam, tum per humilitatem, tum per auctoritatem. Hic incipit commendare praedicationem suam, dicens: Segregatus, inquam, seu a lege, seu ab apostolis aliis, veniens in Evangelium praedicandum. Evangelium bonum nuntium dicitur, Evangelium dico Dei. Nova lex Dei specialiter esse dicitur, qui non per ministrum, sed eam per propriam personam docuit. Vetus autem lex per angelum data est Moysi, et per Moysen data est Judaeis; quare non ita proprie dicitur esse Dei, quod Evangelium, ante quam daretur, promiserat Deus, ut ille qui daturus erat. Promittere enim convenit ei, qui rem promissam daturus est. Unde Deus quidem promisit; prophetae vero velut ministri, nec dare potentes, praedixerunt. In hoc autem quod ait Deum hoc promisisse ab aeterno, notat magnam diligentiam Dei fuisse in hoc Evangelio, quod ante promiserat per prophetas, id est per eos qui futura praeviderunt. Et quia fuerunt quidam pythonico spiritu futura praedicentes, quidam etiam divinitus inspirati prophetantes, ut Balaam, nec tamen officium hoc a Deo habentes, determinat prophetas suos, qui et scientiam futurorum, et ministerium prophetandi a Deo acceperunt. Et ut haec prophetia perpetuo maneret, promissa est in Scripturis sanctis, id est vel per Spiritum sanctum editis, vel sanctificantibus eos qui, sicut Scripturae docent, operantur. Hic ingreditur commendationem Christi, a quo praemissa commendatione, ejus se accepisse apostolatum dicit: Scripturis, dico, habitis de Filio. Omnis enim Scriptura, etsi de Patre seu de Spiritu sancto agat, praecipue de Filio videtur agere, quia quaecunque in Scripturis praedicta fuere, per Filium consummata sunt. De Filio, dico, non adoptivo, sed suo, id est consubstantiali ipsi et coaeterno. Qui Filius factus est, id est facturam quamdam accepit.
5.1.3
Diceret aliquis: Quid hoc est miraculi, ut Filius cum Patre sempiternus factus sit in tempore? Contra hoc ait: Factus est dico, non secundum Deitatem, sed secundum carnem, quam in se Deitati personaliter univit in tempore. Carnem dico, assumptam ex semine, id est ex carne David; secundum genus matris Christi, in qua facturam carnis accepit. Ei, scilicet, Deo, id est ad manifestationem Dei Nisi enim Christus carnem assumeret, rara vel nulla de Deo notitia hominibus esset. Christus similiter de Salomone seu Roboan natus esse dici posset; sed quia ad Abraham et David factae sunt repromissiones de Christo, ideo de altero eorum, vel utroque natus esse dicitur ubique. Hic autem causa est quare sileat Abraham, et praeponat David. Per Abraham enim justi, quia justus fuit; per David peccatores plerumque, quia graviter deliquit, accipiuntur. Sed hic ad peccatores sermo erat, utique se peccatores confiterentur, Paulus intendebat; et idcirco David in memoriam peccatorum hic posuit. Qui Christus in tempore quidem factus est; sed 7 ab aeterno praedestinatus, id est praeordinatus et dispositus est Filius Dei esse, assumendo carnem. Christus dico secundum quod Filius Dei est permanens in virtute, id est in eadem divinitatis potentia semper cum Patre. Nec secundum Deitatem praedestinatus, sed secundum solam humanitatem. Praedestinare enim de re quae non est dicitur; Filius autem Dei in principio semper fuit. Sed quia in Christo duae naturae considerantur, altera divina, altera humana, propter utriusque substantiae indivisam copulam dicitur plerumque de divina quod proprium est humanae: ut hic, ubi dicitur praedestinatus Filius, quod in natura Deitatis esse nequit; ea similitudine qua, considerantes in homine corpus et animam, plerumque propter affinitatem dicunt de anima quod proprium est corpori, et econverso: quod genus dicendi in Christo expressius convenit, cum ibi homo Deus, et Deus homo dicatur. In homine vero corpus animam, et animam corpus dicere non licet.
5.1.4
Cum autem referimus, sic qui Christus, neutram naturam excludimus. Sed cum per partes exsequimur, quod divinae convenit divinae, quod humanae attribuamus humanae. Christus, inquam, praedestinatus est fieri homo: non ex concupiscentia carnis, sed secundum spiritum, id est de Spiritu sancto conceptus est. Spiritum dico sanctificationis: qui eum sanctificavit in utero matris, immunem factum a peccatis. Quia Christus Filius Dei sit in virtute, apparet ex resurrectione mortuorum, per hoc quod resurgens a mortuis, mortuos fecit resurgere secum, quod utique inauditum facere non posset, nisi Deus esset. Mortuorum dico non omnium, sed eorum tantum qui fuerunt Domini nostri Jesu Christi. Non enim infideles secum resurgere fecit. Unde dicuntur illi potissimum consurrexisse Christo, qui cum Abraham in Ebron sepulti sunt. Per quem Jesum Christum accepimus gratiam, id est remissionem. Paulus, ut melius humilitatem suadeat, nomen humilitatis praeponit nomini dignitatis. Accepimus etiam apostolatum in omnibus gentibus. Spiritus enim sanctus Apostolum gentium me constituit, ubi ait: Segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus, ad quod assumpsit[ assumpsi] eos. Accepimus, inquam, in gentibus apostolatum, ad obediendum fidei, id est ad hoc ut praedicaremus fidem, et post acceptam fidem, obediendum esse his quae admonet fides, non superbiendo derogare gratiae Dei; hoc autem debere fieri, pro nomine ejus, id est ad gloriam nominis Dei. In quibus, id est inter quas gentes, estis vos Romani, et gentiles, et Judaei vocati, id est per vocationem gratiae Dei. Non ex merito vestro ad fidem electi estis, inquam, Jesu Christi, id est ad hoc ut sitis Jesu Christi; quia si modo Judaei vellent objicere se non debere subjici Paulo, cum gentium tantum apostolus sit, errarent. Postquam enim inter gentes habitant, de apostolatu ejus sunt, cujus et gentes, ut si modo quilibet alienigenae veniant in episcopium aliquod, etiamsi natione alieni sunt, propter habitationem tamen computabuntur de ipso episcopio. Sic illi Judaei, quia ad gentes contulerant se, in gentibus deputabantur. Paulus, inquam, talis et talis, apostolus Dei, scribit omnibus qui sunt Romae. Ut autem infideles excludat, subdit: omnibus dico dilectis Dei, id est quos Deus diligit, et ut sui fierent praeelegit. His dico ex dilectione et gratia Dei vocatis sanctis, id est ad hoc ut sint sancti, sit vobis gratia, id est remissio peccatorum vestrorum; et pax, id est tranquillitas animi, et perseverantia in bonis, a Deo qui potest, Patre nostro, et ideo voluntatem habet; et a Domino Jesu Christo, qui similiter et vult et potest. Paulus multiplici et aspera increpatione correcturus Romanos, ut benigne sustineant aspera quae dicturus est eis, eosque sibi reddat benivolos, praedicit se, gratias agentem Deo pro bonis quae jam acceperunt, et de his quae adhuc necessaria sunt illis omni sollicitudine orare Deum. Quasi diceret: Ego de instructione vestri multa dicturus sum vobis, sed primum 8 ante omnia dicam quod amplius mihi gratum est, et de quo magis sum sollicitus: hoc scilicet, gratias ago Deo. Gratias agere Deo, est totum Deo attribuere, et nihil homini. Unde ait: Gratias ago Deo, id est bona quae jam in vobis video, gratiae Dei ascribo, et non vobis: Deo meo, qui quodam spiritali[ speciali] modo meus est. Per Jesum Christum, quem solum medium habeo inter me et Deum. Vos autem per me transitis ad Christum, et per Christum ad Deum. Et ideo gratias dico per Christum. Vobis autem gratiae agendae sunt per me Christo, et sic Deo. Fortassis putarent alteri, vel Judaei solum, vel gentiles, quod pro alteris tantum gratias ageret, id est bona eorum soli gratiae Dei ascriberet; ne per hoc alter in alterum se efferat, ait: pro vobis Romanis, seu sitis Judaei, seu gentiles, omnibus ago gratias, et bonae fidei vestrae ipsi soli ascribo. Determinat unde gratias agat, dicens: Inde gratias Deo refero, quia fides Dei in vobis est. Et vestra fides vobis solis non proficit, sed annuntiatur in universo mundo. Audito enim quod Romae sit recepta fides Christi, quae est caput orbis, suscipiunt eam caeteri, imitando caput suum. Vere bonae vestrae fidei jam habitum, gratiae Dei bonae ascribo, quia in orationibus meis memoriam vestri facio, id est pro bonis quae habituri estis Deum orans ipsi totum ascribo. Si enim bona post fidem venientia, Dei gratiae ascribuntur, maxime pro fide agendae sunt gratiae Deo, quae hominem de solis peccatis trahit ad justitiam. Et quod memoriam vestri facio, mihi testis est Deus; quem si ad testificandum quod falsum est advocarem, falsitatis reum judicarem.
5.1.5
Fortassis diceret aliquis: Quia Deum non curas, ideo leviter eum falsae rei testem advocas. Contra hoc ait: Cui Deo ego servio; servus autem ad testimonium falsitatis, Dominum non vocaret. Servio utique Deo in spiritu meo, id est ex voluntate, non ex coactione; vel in spiritu, id est non in carnalibus, sed in spiritualibus servio Deo. Determinat in qua re serviat, scilicet in Evangelio, id est in annuntiatione Filii ejus. Hoc autem servitium magis tunc temporis gratum erat Deo, praedicare gloriam Christi, Filii Dei. Inde mihi testis est Deus quod in orationibus meis facio memoriam vestri, id est facio Deum memorem vestri, sine intermissione, quia nunquam orans intermitto vos. Posset quidem orare semel in mense, et sic parum esset eos tunc non intermissos fuisse. Ideo ait: In orationibus semper, id est omni die continuatis, memoriam vestri habeo, non solum orans, sed etiam obsecrans, in quibusdam sacramentis et conjurationibus Deum obnixe postulans, si exauditus habeam iter veniendi ad vos. Habeam dico. Quomodo, id est sub quacunque difficultate hoc fieret, seu latronem, seu tempestatem non curarem. Habeam hoc tandem. In hoc ostendit se diu desiderasse, nec potuisse se efficere. Habeam iter aliquando, id est in quocunque tempore, seu hieme, seu aestate hoc fieret, non curarem. Item dico pro spiritu in hoc, ut quod volo efficerem, et quia multae res effectum habent, quae Deo displicent, addit: In voluntatem Dei. Nisi enim Deus hoc vellet, effectum hujus rei potius nollem quam cuperem. Ideo volui venire ad vos, quia desidero videre vos: ad hoc ut impertiar vobis aliquid gratiae. Vos quidem gratiam fidei jam habetis, sed cum, ad custodiam hujus, aliae gratiae opportunae essent, ut gratia unitatis, non tamen determinat quam gratiam; quia ministraret eis omnem illam quam videret necessariam. Impertiar dico aliquid gratiae, non saecularis, ut esset si conciliaret illos cum quibuslibet principibus mundi, sed gratiae spiritualis, id est quae gratia nutriat spiritum in vitam aeternam. Ne forte gratiam fidei, quam a discipulis Pauli acceperant, inutilem opinarentur, quia dixit se daturum illis gratiam, ait: Non dico ut impertiar vobis gratiam ad initiandum vos in fide( fidem enim sanam accepistis), sed ad confirmandos vos, id est ad confirmandam fidem vestram in his quae fidem comitari debent, scilicet ut unitatem habeatis. Nec alter alterum digniorem, seu indigniorem gratia Dei judicetis. Hoc quod dico desidero 9 confirmare vos, id est desidero consolari in vobis simul. Ubi ait simul consolari, ostendit se de errore eorum doluisse; ubi ait simul, innuit quod per doctrinam suam consolandi sunt; et propter utrumque aequanimiter debere eos tolerare quamlibet asperam increpationem Pauli, cum et per hoc consolandi sint, et Paulus de errore eorum doluerit, utque errorem ab eis auferat sollicitus sit. Consolari, inquam, desidero in vobis per fidem vestram atque meam: factam eam, id est talem quae est invicem, id est quae eamdem vicissitudinem habeat, ut sicut fides mea totum ascribit gratiae Dei, sic vestra faciat. Vel aliter: Consolari cupit per fidem meam factam vestram, ut omne bonum credatis esse per gratiam Dei; fidem vestram dico, factam eam, id est talem quae est invicem, id est modo suo subservientem, ut sicut ego( quod magistri est) praecipiendo doceo, sic vos( quod discipulorum est) obediendo discatis. Ego utique desideravi venire ad vos, sed non potui, quia prohibitus sum. Prohibitiones hae quandoque fiebant Paulo per Spiritum sanctum, plerumque per pericula latronum, seu tempestatum in mari. Quare autem venire prohibitus sum, nolo vos ignorare, fratres mei in fide.
5.1.6
Si enim causam hujus prohibitionis diligenter inquiratis, vobis proderit ad correctionem, dum pro peccato contentionis vestrae me esse prohibitum intelligetis. Hoc inquam nolo vos ignorare quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum venire usque adhuc. Ubi ait adhuc, ostendit se multoties prohibitum esse, quasi diceret: Sicut saepe proposui, sic saepe pro hibitus fui. Venire, inquam, proposui ad vos, ideo ut habeam in vobis, quod et habeo in aliis, aliquem fructum, id est, vel ut vos me docente correcti, fructificetis in melius; vel ut ego fructum mercedis recipiam, quia laboravi in vobis. Habeam, dico, in vobis, sicut habeo in caeteris gentibus, id est, ut sicut alias gentes docui omnia referre gratiae Dei, sic et vos edocti a me idem faciatis, nec a doctrina vestri et aliarum gentium cessare queo; ego enim debitor sum, id est ex debito praedico, sic enim mihi est injunctum a Spiritu sancto, Graecis ac barbaris. Praeter Graecos omnes gentes vocat barbaros: sed Graeci semper sapientiam prae caeteris sectati sunt, et etiam in Graecia Paulus primum Ecclesias de gentibus constituit; et in illis seu Graecis, seu barbaris, debitor sum sapientibus et insipientibus; quia apud Graecos sunt sapientes et insipientes; et sic apud barbaros. Et sicut aliis gentibus debeo, sic debitor sum evangelizare vobis, Judaeis et gentilibus conversis, qui Romae estis. Quod scilicet evangelizare promptum est, id est paratum est, secundum hoc quod in me est, id est in quantum ad me pertinet. Videte ne vos imparatos auditores inveniam. Vere promptum est in me, ego enim non erubesco Evangelium. Tribus modis erubescit quis Evangelium: vel cum miserias Christi, crucem, mortem, etc., stulte verecundatur praedicare; vel cum corrupte vivens, justitiam timet praedicare, ne reprehendatur aliter docere, et aliter vivere; vel[ cum] ad confirmationem praedicationis suae virtus miraculorum deficit.
5.1.7
Sed Paulus nullo horum modo erubescebat. Propterea non erubesco Evangelium: nam in Evangelio praesto est mihi virtus Dei, qua et peccata dimitto, et miracula operor. Quod Evangelium dico, valens omni credenti in habendam salutem per fidem qua credidit: omni credenti dico, scilicet Judaeo primum, tempore credenti; in Judaea enim coepit Ecclesia Christi. Credenti etiam Graeco, id est gentibus, quia Graeci secundum scientiam caput erant gentium, ideo per Graecos quoscunque gentiles significat. Vel ita Evangelium salus est credenti Judaeo, et Graeco primum, id est maxime, quia sufficientem salutem dabit utrique. Vere per Evangelium habetur fides, et per fidem salus aeterna. Nam in eo Evangelio revelatur et cognitione et habitudine; ex fide, id est per fidem ex Evangelio acceptam, justitia, id est exsecutio bonorum operum, per 10 quam justitiam habetur salus aeterna. Quia si per Evangelium fides, per fidem autem justitia, per justitiam vero salus aeterna, igitur per Evangelium salus; addit quiddam amplius, quod ad rem valet, sic: Revelatur ex fide eundo in fidem. Non sic ait ut diversas fides intelligat, sed ut doceat multos gradus esse in fide. Romani sanam quidem fidem habebant de Christo, sed in hoc errabant, quia non omnia gratiae Dei attribuebant: in quo gradu fidei Paulus eos locare intendit. Ex fide habetur justitia, et inde salus. Sicut scriptum est in Habacuc propheta: Justus autem ex fide vivit. Per prophetam confirmat Evangelium; ait enim propheta: Ex fide quae per Evangelium habetur, fit homo justus, bene operando, et per justitiam vivit in aeterna salute. Hucusque blanditus est Romanis, dicendo se sollicitum de salute eorum, ut aequo animo suscipiant correctiones Apostoli. Hic autem primo aggreditur gentiles, quos facilius posse corrigi intelligit, ut postea diutius in confutatione Judaeorum immoretur; attamen autem sic dicens ingreditur: Vere ex fide justitia; et ex justitia salus. Nam per contrarium ex impietate, id est ex non fide, seu ex idololatria sequitur injustitia, id est mala opera; et ex injustitia sequitur ira Dei, id est damnatio aeterna, saluti contraria, quod aequipollenter sic ait: Vere ex fide revelatur justitia; et sic salus. Nam super omnem impietatem: super dicit, ad oppositionem impietatis; et cum dicit impietatem, magis est quam si diceret omnes impios. Si enim impios diceret, omnes quidem impios, sed non pro singulis impietatibus opprimendos diceret. Sed cum dicit omnem impietatem, et omnes impios pro singulis impietatibus puniendos esse insinuat. Super omnem utique impietatem; ex qua infidelitate procedit injustitia, id est perversa cogitatio vel operatio; et super omnem injustitiam revelatur, id est cognoscitur esse ira Dei venturi de coelo in die judicii. Tunc enim revelabitur his qui usque ad diem illum non crediderint Christum esse judicem omnium. Vel ira Dei revelatur de coelo, quia ipsum elementum in ornatu et factura sua ostendit metuendam esse iram ejus, qui talem creaturam formavit. Revelatur, inquam, ira super injustitiam hominum, eorum hominum dico, qui veritatem, id est veram cognitionem de Deo, quam naturaliter habent, vel habere possunt, eam detinent, id est retrahunt, ne quod natura exigeret, ascendat ad aliquid magis de Deo agnoscendum. Detinent utique eam in injustitia, id est per mala quae operantur. Vere impii veritatem Dei sic detinent; quia quod notum est Dei, id est quod cognosci potest de Deo, illud manifestum est, si non in actu rei, tamen in illis, id est in rationibus eorum, et in potentia intellectus sui. Vere quod notum est Dei, manifestum est in illis omnibus potentialiter. Nam Deus manifestavit in actu illis, id est quibusdam illorum, hoc quod notum est Dei.
5.1.8
Quod si quibusdam revelatum est in actu, constat quia manifestum est in potentia. Plato enim et quidam philosophi naturaliter cognoverunt esse unum Creatorem omnium, non tamen sine adjutrice gratia Dei. Probat quod Deus quibusdam actu revelavit hoc, et modum revelationis subdit, dicens: Vere Deus quibusdam revelavit. Nam invisibilia ipsius divinae essentiae conspiciuntur a creatura mundi, nec obscure sed lucide intellecta, per illa quae ea sunt; per invisibilia Patrem significat, quia a nullo ducit principium, sicut Filius et Spiritus sanctus a Patre. Ideo autem pluralem numerum posuit, quia infirmitas humani intellectus non sufficit considerare in Deo, nisi per interpositiones temporum, quae in eo naturalia et simul sunt et uno ictu( si fieri potest) consideranda. Sempiterna quoque virtus ejus, id est ejus divinae essentiae, id est Filius, qui virtus et sapientia Patris dicitur, semper cum Patre aeternus, et divinitas, id est bonitas. Unde et bonos homines, divinos vocamus. Bonitas, id est dilectio ejus divinae essentiae, scilicet Spiritus sanctus, qui nihil aliud est quam bonitas et dilectio Patris et Filii. Haec, inquam, virtus et 11 divinitas conspiciuntur intellecta, per ea quae facta sunt. Homo enim invisibilia intelligere nequit, nisi per ea quae videt. Sed cum aspicit aliquem regem magni imperii, per eum quodammodo intelligit, eum regem longe majorem qui istum creavit. Cum vero videt virtutem seu sapientiam in aliquo, cogitat multo magis virtutem esse et sapientiam in eo qui dedit illi. Sic de bonitate seu dilectione Dei, per bonitatem creaturae potest cognosci. Hanc autem virtutem et divinitatem in Deo naturaliter pensare suffecisset, etsi illa nomina, id est Filius et Spiritus sanctus ignorarent. Idem enim est virtus et divinitas seu dilectio Dei, quod Filius et Spiritus sanctus virtus et divinitas Dei per ea quae sancta sunt intelliguntur. Ita ut homines sint inexcusabiles ex hoc, quia, cum cognovissent Deum, si non actu, tamen per potentiam ejus intellectus naturalis, non glorificaverunt Deum, colendo et honorando eum sicut Deum, aut gratias egerunt, id est bona cogitationis suae, non gratiae Dei, sed sibi attribuerunt. Deo quidem non egerunt gratias, sed in cogitationibus suis se efferentes evanuerunt, a similitudine fumi, qui quanto plus ascendit, tanto amplius nihil fit, et quia superbiendo evanuerunt, ideo cor, id est intelligentia eorum prius subtilis obscurata est propter superbiam, adeo ut fieret insipiens. Evanuerunt utique. Nam dixerunt sapientes esse se, id est a seipsis, sine dono Dei, sapientiam suam esse. Et vere cor eorum obscuratum est: nam hoc dicentes, et ita esse credentes facti sunt stulti, et sic de superbia in ignorantiam, de ignorantia in stultitiam lapsi praecipitati sunt: adeo quod mutaverunt gloriam incorruptibilis, id est invariabilis Dei, praeter quem omnis creatura variabilis, et ideo corruptibilis est; gloriam utique ejus Dei mutaverunt non in verum hominem, sed in imaginem corruptibilis hominis. Et ut expressum facerent sibi simulacrum, mutaverunt hoc in similitudinem imaginis, id est in similem imaginem, colentes creaturam loco Creatoris. Prius in similitudinem hominis; dehinc in similitudinem volucrum; postea in similitudinem quadrupedum; et post hoc in similitudinem serpentium mutaverunt cultum et religionem Creatoris gentiles. Sicut dictum est: Quia in intellectu superbierunt, ideo intellectu privati sunt. Quia iterum Creatorem respuerunt, in cultura creaturae puniti sunt. Iterum quia, ut natura docebat, Deum glorificare noluerunt, sed, ad quod natura repugnabat, creaturas coluerunt, ideo ad peccata quae contra naturam sunt, devoluti sunt, sicut sequitur: Propter quod, id est quia quod contra naturam fuit, creaturas coluerunt. Ideo subtrahendo gratiam, tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, ut animo cuperent. Dehinc in immunditiam, id est in opus desideratae immunditiae: ad hoc, inquam, sic tradidit illos, ut corpora sua afficiant, id est contaminent contumeliis, id est his pollutionibus, quae si violenter inferrentur eis, pro magna contumelia haberent; afficiant dico in semetipsis, id est vel alter in alterum, vel in semetipsis. Hoc intellexerunt debere fieri non a Deo, qui prius de intellectu se efferebant.
5.1.9
Quod dixit superius mutaverunt gloriam, id repetit, ut enumeret modos mutationis, dicens: Qui gentiles commutaverunt veritatem, id est cultum quem naturalis veritas asserebat exhibendum esse Deo, in mendacium, id est in creaturas quas mendaciter fingebant esse deos, et postquam finxerunt, coluerunt, id est adoraverunt eos. Dehinc etiam servierunt offerendo, et immolando creaturae. His tribus modis mutaverunt gloriam Dei: Prius mendaciter putaverunt idolum esse Deum; dehinc adorando; tertio hostias immolando. Servierunt utique creaturae, judicantes hoc potius esse quam servire Creatori, qui Creator in aversione eorum nihil perdit: est enim benedictus in omnia saecula, quidquid adorent illi: amen, id est profecto ita est. Quod iterum superius ait: Tradidit illos Deus in desideria, hic repetit idem, ut poenam peccati comparet ipsi peccato. Quia sicut, quod natura exigebat, Creatori cultum 12 denegantes, ad non naturalem cultum creaturarum se contulerunt, sic ipsi in non naturalia peccata devoluti sunt.
5.1.10
Enumerat etiam ipsum peccatum quomodo in utrumque sexum sit diffusum, dicens: Propterea, quia servierunt creaturae et non Creatori, tradidit illos Deus privatos gratia sua in passiones ignominiae, id est in ignominiosa peccata[ facta], quae licet caro male concupisceret, tamen ipsa natura violentiam patiebatur, dum in se non naturaliter operaretur. Enumerat passiones ignominiae, dicens: Traditi sunt utique in ignominias. Nam feminae horum gentilium immutaverunt naturalem usum viri in eum usum qui est contra naturam, ut una abuteretur altera, quia naturalem cultum Creatori negaverant. Similiter autem, ut feminae, masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem; ut alter alterum igne libidinis incensi concupierint, et sicut animus eorum desideraverat, opere complentes turpitudinem, masculi in masculos. Et sic recipientes mercedem erroris sui, id est poenam illius peccati. Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, recipientes hanc non in damno possessionis, vel filiorum, sed in semetipsis, quia ipsi iidem hac poena puniti sunt. Quam utique mercedem oportuit, id est conveniens fuit eos recipere; ut quia, quod natura monebat ne facerent, spreverunt Creatorem et adoraverunt creaturam, recte comparatum est ut, pro hoc non naturali peccato, in non naturale peccatum et poenam peccati praecipitarentur. Et sicut, quia in non naturali cultu creaturae peccaverunt, per non naturalia peccata puniti sunt; sic quia non probaverunt Deum habere in notitia, id est quia non habuerunt Deum in cognitione sua, quem merito cognoscendum ipsa natura probabat, id est quia in cognitione Dei sibi naturaliter concessa, abutendo ea per superbiam peccaverunt: ideo opportune cognitione priori amissa, tradidit illos Deus in reprobum sensum, quia recto sensu uti noluerunt. Tradidit, inquam, ad hoc, ut faciant ea quae non conveniunt, id est quae ipsa natura satis aperte intelligeret non convenientia esse. Primum quia concessa cognitione abusi sunt, putantes hoc bonum naturalis intellectus a se et non a Deo esse, privati sunt concesso intellectu, et Creatorem derelinquendo contra naturam creaturas coluerunt, quare iterum per naturalia puniti sunt. Sed quia adhuc non poenituerunt post non naturalia, in alia mala praecipitati sunt, sicut sequitur:
5.1.11
Illos tradidit Dominus in reprobum sensum; illos dico repletos omni iniquitate, quia et omnes iniquitates habuerunt, et singulas ad plenum. Cum dixit omni iniquitate, comprehendit omnia quae sequuntur; sed ut magis illos deterreat, singula genera iniquitatis enumerat, dicens: Vere omni iniquitate, quia repletos malitia. Malitiose enim agebant in proximos, auferendo bona eorum, vel verberibus eos afficiendo. Repletos etiam fornicatione. Fornicationem vocat quidquid fit praeter legitimam uxorem, quae sicut causa generandae prolis, sic causa vitandae fornicationis dicitur. Repletos etiam avaritia, illicite retinendo sua, vel concupiscendo aliena; et repletos nequitia. Vel a nequeo, nequis, vel a nomine, quod est nequam, dicitur nequitia; quia nequeunt se continere ab illicitis. Qui autem se continere nequit, non est dicendus aliquis. Plenos etiam invidia; quia, licet non sibi cupiant bona aliorum, tamen eos non habere vellent haec bona. Plenos etiam homicidiis, quae non solum manibus, sed tractatione et consensu fiunt. Plenos contentione; quia inter se clamoribus et opprobriis litigant. Plenos dolo; quia aliud agunt et aliud cogitant. Plenos malignitate; quia contraria benignitati semper in amaritudine animi sunt. Qui etiam sunt susurrones, mala de proximo ad proximum transferentes occulte; detractores etiam, bona quae sunt auferentes, mala quae non sunt imponentes. Ne haec duo facilia viderentur; quia pro verbis tantum non se crederent damnari, 13 aggravat haec duo, dicens: Susurrones et detractores, odibiles Deo. Eos etiam dico contumeliosos, id est contumelias turpitudinis inferentes sibi vicissim; superbos, id est se superponentes aliis, vel superponere cupientes; elatos, qui nec pares sibi, nec se majores pati possunt; ut Caesar, qui noluit pati majorem Pompeium, nec Pompeius parem sibi Caesarem, inventores etiam malorum seu malarum consuetudinum seu tormentorum; non etiam obedientes carnalibus parentibus, quod natura admonet etiam in pullis avium; insipientes, id est indiscreti ad bonum et ad malum; incompositos et vestimentis, et per immodificationem membrorum: per haec enim quae extra videmus, sic de interioribus pensamus; sine affectione, id est sine applicatione animi ad aliquod dignum; absque foedere, id est sine colligatione animi: quia enim foedera valent ad nutrimentum fidei, ut semper multiplicarentur, prohibita sunt conjugia in eadem cognatione, quae jam satis vinculo propinquitatis foederata est; qui etiam sunt sine misericordia: quia si quos viderint miseros, non habent ad eos viscera misericordiae. In his omnibus gentiles pro praemissis peccatis puniti sunt. Sed quia necdum per haec poenituerunt, praecipitati sunt in aliud malum, ut excaecati promitterent sibi impunitatem peccatorum. Unde sic ait: Qui gentiles excaecati sunt non intellexerunt: quoniam illi qui talia agunt, ut praedicta sunt, digni sunt morte aeterna. Hoc modo non intellexerunt, cum prius naturaliter cognovissent justitiam Dei: qua cognitione privati dicti sunt, quia inde superbierunt. Digni utique sunt morte: non solum qui faciunt ea praedicta, sed etiam qui consentiunt facientibus. Consentire, secundum Ambrosium, est si quae possit reprehendere taceat, aut haec audiens aduletur. Si ergo facientes praedicta mala, et consentientes eis, damnatione digni sunt, nemo gentilium mortem hanc evadet.
5.2.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT II.
5.2.1
« Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim alterum judicas, teipsum condemnas. Eadem enim agis quae judicas. Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei; qui reddet unicuique secundum opera ejus. His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam. His autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Non enim est acceptio personarum apud Deum. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum. Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem; confidis teipsum esse ducem 14 caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium; habentem formam scientiae et veritatis in lege. Qui ergo alium doces, teipsum non doces; qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est. Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illis in circumcisionem reputabitur? et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator es legis. Non enim qui in manifesto, Judaeus est; neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito, Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.» EXPOSITIO.
5.2.2
Hucusque gentiles secundum priorem statum satis dehonestavit, ostenso quod de ignorantia excusari non possunt: cum naturaliter cognitionem de Deo habuerint, qua propter peccatum privati sunt. Hoc autem de solis gentilibus dictum transfundit hic in utrosque, id est in Judaeos et gentiles, dicens utrumque populum inexcusabilem. Quia si Judaeus dicat se fuisse peculiarem populum Dei de genere Abrahae natum, legem et prophetas habuisse, cumque sic Deo dilectus sit, non esse credendum quod Deus hunc permittat perire adeo dilectum, licet erraverit, improperetque gentili quod salvatione indignus sit, cujus nec aliquando Deus memor fuerit; si vero econverso dicat gentilis Judaeum salute indignum, quia cum Deum per legem cognoverit, sicut Deum glorificare noluit, seque ideo praeferendum putet Judaeo, quia, ut primum de Deo audivit, statim credidit, neque reum esse eorum quae per ignorantiam peccavit: contra utrumque agit Apostolus dicens gentilem de ignorantia inexcusabilem, quia naturalem habuit cognitionem: Judaeum vero frustra in lege vel genere gloriari, cum semper deterior fuerit, unde meliorari debuerit, praevaricando legem, fide degenerando ab Abraham, et similia. Quasi diceret: Propter quod, id est quia qui faciunt et qui consentiunt, digni sunt morte: ideo tu, homo unanimiter vivens et intelligens, omnis Judaeus et gentilis, inexcusabilis es, tu, dico, qui judicas, id est damnas alium. Si enim tu, Judaee, dicis te praeferendum gentili, quia dilectus Deo fueris, quem dicis nec aliquando memorem fuisse gentilis; vel si tu, gentilis, praeferas te excusatum per ignorantiam Judaeo, qui Deum per legem sibi cognitum inhonoravit, uterque inexcusabilis es: et gentilis, quia naturalem cognitionem habuit; et Judaeus, quem lex et naturalis intellectus de Deo docuit. Vere uterque inexcusabilis es, quia in eo condemnas teipsum, in quo tu judicas alterum, sive Judaeus gentilem, sive gentilis Judaeum. Si enim lex data damnat Judaeum, quia non custodivit eam: lex naturalis similiter non custodita damnat gentilem. Vere teipsum condemnas. Nam tu agis eadem quae judicas, id est damnas in alio. Si enim tu, Judaeus, pro praedictis gentilem putas damnandum, tibi vero eadem scelera agenti, pro lege et genere putas esse parcendum, frustra opinaris. Econtrario, si tu, gentilis, damnas Judaeum, quia legem habuit et non custodivit eam, in eo damnas teipsum praevaricatorem naturalis legis. Vere in quo judicas alterum, damnas teipsum. Nam nos, qui auctoritatis magnae sumus, hoc, quoniam contra eos qui agunt talia sicut praedicta sunt, est judicium Dei, non secundum ignorantiam quam tu, gentilis, frustra praetendis: nec secundum genus Abrahae, in quo tu, Judaee, gloriaris, sed secundum puram veritatem, id est secundum actus singulorum, Judaei et gentilis, 15 nos scimus; tu autem existimas, id est falso opinaris hoc, o homo, seu Judaeus, seu gentilis, qui judicas eos qui talia agunt quae praedicta sunt, et ea tu ipse facis. Hoc, inquam, existimas, quia tu effugies judicium Dei, id est unde alium damnandum judicas, ex eodem te impunitum evadere credis. Primum quia putant fieri judicium Dei secundum dignitatem vel indignitatem personarum, et non secundum opera, cadunt in hoc malum, quod impunitatem sibi pollicentur; et iterum per malum impunitatis sibi promissae, ruunt in aliud, in hoc, scilicet quod abutuntur bonitate et patientia Dei, quod ibi supra ait, quia tu effugies judicium Dei, idem supra significaverat, ubi ait. Non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte; in utroque agens de impunitate, quam sibi promittunt. Sed ibi tantum de gentilibus, hic vero de utrisque intelligit, et ante putando te effugere judicium Dei, contemnis divitias ejus bonitatis; dictum a similitudine potentis: qui si porrigeret cibum alicui, ille vero cui porrigeretur indignans eo uti projiceret eum, videretur sic spernere non cibum, sed datorem cibi, Sic ille qui abutitur bonitate Dei, non utens ea ad correctionem, ad quam Deus dat, hic reus est non tantum praeteritorum, sed etiam contemptae majestatis. Divitias bonitatis ideo dicit, quia Deus et temporalia abunde dat malis, quibus nec digni essent, ut, considerantes benignitatem Dei, revertantur ad eum. Dat etiam magistros qui doceant, et intelligentiam qua ad Deum reverti bonum esse sciant, et multa alia. An divitias bonitatis ejus contemnis, et divitias patientiae ejus, quia non in uno sed in mille peccatis te patitur; et divitias longanimitatis, quia per multa tempora correctionem tui sustinet, contemnis, inquam, ignorans quoniam benignitas Dei per bonitatem, patientiam et longanimitatem, quantum in se est, adducit te ad poenitentiam? Benignitas Dei, quantum in se est, vocat te ad poenitentiam; sed secundum duritiam tuam, id est secundum actus tuos obstinatos in malo, et secundum cor tuum impoenitens; quia nec a malo opere recedis, nec te male operari intelligis. Sunt enim quidam in malis operibus obstinati, qui tamen se male agere credunt. Tu, inquam, secundum cor impoenitens, thesaurizas tibi iram, id est congregas tibi propriam damnationem futuram in die irae, id est communis damnationis impiorum. Die enim revelationis justi judicii Dei; quia in die illo Christus esse judex omnium credetur ab impiis, qui semper hoc negaverunt. Tunc enim videbit eum omnis caro: qui Deus reddet tunc unicuique, et Judaeo et gentili, secundum opera ejus, non parcens gentili pro ignorantia, nec salvans Judaeum pro lege, vel genere Abrahae. Quod dixit in toto, per partes exsequitur, dicens: Unicuique reddet secundum opera. His quidem qui sunt boni operis, id est qui bene operati sunt secundum patientiam, id est non abutentes patientia Dei, sed corrigentes se cum sustinerentur a Deo. Vel secundum patientiam, quia aequanimiter toleraverunt quaecunque adversa pro Deo. His utique reddet gloriam, id est claritatem corporis et illuminationem animae. Et reddet honorem, quia in praesentia Christi inter honorabiles; quia cum angelis Dei reddet etiam incorruptionem, id est permanentem statum in gloria et honore, quae per horam habere possent et perdere. His cum hac determinatione dico quaerentibus vitam aeternam, id est si bene operentur amore vitae aeternae; non quaerentes inde temporalia lucra vel gloriam mundi; his qui sunt boni operis, sic reddet; his autem qui sunt ex contentione, id est qui se contentiose alternatim praeferunt, hoc vitium maxime reposcit; quia in hoc laborabant, et ab hoc eos deterrere nititur. His, inquam, qui contendunt et qui non acquiescunt veritati, quando bonum suadetur eis; ut Romani qui nolebant acquiescere discipulis Pauli, sed credebant iniquitati, praeferentes se alter alteri; his utique erit ira, id est aeterna damnatio, et talis ira quae sit indignatio. Impii enim in ignem positi graviter indignabuntur sibi ipsis, quod male egerint, et interim dum illud judicium morabitur, in omnem animam hominis operantis 16 malum. Judaei dico primum, id est maxime operantis malum; quia et naturalis, et datae legis reus est, et Graeci, id est gentilis, qui de naturali lege solum arguitur, in animam operantis malum. Judaei indifferenter et Graeci erit tribulatio, id est damnatio et angustia. Hoc est illud quod dixit indignatio, quia determinat de malo quod fieret, et post judicium et ante. De bono vero non ante, sed post judicium dicit, quid illi futurum sit interim dum veniatur ad judicium. Operanti malum erit tribulatio. Omni vero operanti bonum: Judaeo secundum tempus primum bene operanti; in Judaea enim principium habuit Ecclesia Christi; et Graeco, id est gentili, posterius tempore operanti bonum, erit gloria, id est illa claritas et honor, quia inter honorabiles erit; et pax, id est in gloria et honore diuturna tranquillitas. Vere Judaeo et gentili indifferenter dabitur gloria, si solummodo bene operati sint.
5.2.3
Nam apud Deum non est acceptio personarum, ut Judaeum male agentem salvet, quia habuit legem; gentilem bene meritum reprobet, quia non fuit de carne Abrahae, cujus fidem melius est imitari, quam ab eo lineam generis trahere; cum multi de Abrahami carne, in gentes transierint, multi vero de gentibus, fidem Abrahae imitando, se dignos promissionibus Abrahae fecerint, et in Judaeos reputati sint ut proselyti. Probat Deum non accipere personam Judaei seu gentilis; quia utrumque judicabit, et modum judicii futuri in utrumque exponit, dicens: Vere apud Deum non est acceptio personarum; quia judicat omnes, et eos qui sine lege, et eos qui in lege sunt. Quicunque enim peccaverunt sine lege, id est non habentes legem scriptam, ipsi peribunt sine lege, id est damnabuntur non de praevaricatione scriptae legis, sed tantum naturalis. Hoc de gentilibus dictum est, et quicunque peccaverunt in lege, id est habentes legem scriptam, ut Judaei, ipsi judicabuntur per legem, id est de praevaricatione datae legis adjuncta peccatis eorum damnabuntur. Opponeret Judaeus, licet transgressus in lege fuerit, se tamen non damnari, sed parcendum sibi a Deo. Contra hoc Paulus: Vere habentes legem de peccato judicabuntur, quoniam apud Deum non sunt justi; et si apud homines revereantur auditores legis, id est qui solummodo legem audierunt, nec eam operati sunt ut Judaei, sed factores legis; sive eam audierint, sive eam solummodo operati sint; illi justificabuntur, seu fuerint gentiles, seu Judaei: solummodo opus legis compleverunt. Hic versus qui sequitur, solummodo de gentilibus agit: probans eos salvari per legem naturalem, facientes eadem quae sunt scriptae legis, et damnari si non fecerint. De utroque agit hic versus, et de salute gentilium propter opus legis, et de damnatione eorumdem, si non operati sint legem, ac si opponeretur Paulo: Dicis quod quicunque factores legis fuerint, salvabuntur, sed gentiles salvari non debent, quia etiamsi opus legis faciunt, indifferenter hoc faciunt, non ducti ratione[ nomine], sed casu[ causa], ut illi qui de nullis per Scripturas instructi sint.
5.2.4
Contra hoc Paulus: Vere gentiles si fuerint factores legis, justificabuntur, et econtrario si malum operati sint, ira et indignatione damnabuntur; ex merito debent salvari pro bono, et puniri pro malo. Quia ipsi sibi sunt lex, id est naturalem legem in seipsis habent: ipsi, dico, non habentes legem ejusmodi, id est scriptam sicut Judaei, et vere ipsi sibi sunt lex: cum hoc sit quod gentes quae legem scriptam non habent, id est gentiles, faciunt ea quae sunt legis scriptae, id est, quae scripta lex praecipit, naturaliter, id est naturalem legem sequentes. Nec indifferenter ea quae legis sunt faciunt, quia qui ostendunt per operationem scriptum esse in cordibus suis opus legis, deserendo mala, adhaerendo bonis; hoc enim est opus legis, declinare a malo et facere bonum. Quod si per legem naturalem non creditis gentiles salvari, nihil hoc salutem eorum impedit; quia in die cum judicabit Deus, apparebit opus legis scriptum fuisse in cordibus eorum. Tunc in illo die conscientia ipsorum, quae tunc omnibus palam fiet( ibi enim singulorum 17 opera omnibus palam erunt), reddente illis testimonium de bonis seu malis quae fecerunt. Multos enim testes tunc habebunt, cum conscientia eorum nemini occultabitur, et sicut de operibus, sic conscientia eorum reddente illis testimonium cogitationum, quia sicut opera, sic justificabuntur etiam cogitata. Cogitationum dico accusantium eos, si malae sint; aut etiam defendentium eos, si bonae sint: et hoc inter se, quia quae mala fuerint, accusabunt bona et invicem; quia econtrario bona impugnabunt mala. Haec pugna fiet in illis, quorum bona vel mala incerta sunt; sed in quibus bona sine admistione malorum certa sunt, ut in sanctis, et in quibus mala sine refrigerio bonorum certa sunt, ut in valde malis, in his non erit accusationis hujus vel defensionis colluctatio: sed certa salus, valde bonis; indubitata damnatio, valde malis: hoc autem testimonium operum et cogitationum reddet illis sua conscientia in die illo cum judicabit Deus occulta omnium hominum, id est incerta eorum vel bona vel mala. Judicabit utique per Jesum Christum, qui constitutus est judex omnium secundum Evangelium meum, id est secundum quod ego annuntio, quia Deus per Christum judicabit omnia. Probavit gentilem posse salvari naturaliter, facientem opus scriptae legis. Nunc autem probare incipit nihil prodesse Judaeo, quod Judaeus dictus est qui legem et circumcisionem habuit, nisi opus legis et circumcisionis impleverit, dicens: Gentilis legem naturalem habuit, tu autem, Judaee, et naturalem et scriptam legem habuisti.
5.2.5
Considerandum est quod de Judaeo et gentibus secundum priorem statum agat Apostolus: Tu, inquam, cognominaris Judaeus, id est hoc dignitatis cognomen habes, quod Judaeus diceris. Ante Judam Machabaeum illi solum de tribu Juda Judaei vocabantur, Israel autem omnes dicebantur, sed a Juda Machabaeo, propter probitatem ejus dicti sunt omnes Judaei. Concedo, ait Paulus, te cognominari Judaeum, quia tu requiescis in lege. Aliae enim gentes erroneae sunt, non habentes documenta vitae; sed tu quietem habes in scientia legis, et gloriaris in Deo, quia in Israel tantum dicitur notus Deus. Aliae gentes quasi sine Deo sunt, unde te jactando gloriaris. Nosti et voluntatem ejus, scilicet Dei, quid fieri scilicet velit, quid non. Et tu, instructus per legem, probas utiliora, id est de utilibus legis utiliora discernere nosti. Confidis etiam teipsum esse ducem caecorum gentilium; quia si qui de gentilibus in Judaismum transire voluerint, doces eos observare Sabbatum et caetera legis, cum adhuc nescientes quid haec significant caeci sint. Confidis etiam te esse lumen eorum qui in tenebris sunt; cum enim illi observaverint Sabbatum, adhuc ignorantes mysterium Sabbati, illuminas eos docendo quid haec significent, et ad quid valeant, et sic de tenebris ignorantiae educis. Confidis etiam te esse eruditorem insipientium Judaeorum; quia si qui in lege insipientes sint, doces eos esse sapientes. Confidis etiam te esse magistrum infantium; quia si quid simplices nec fari de lege noverint, doces eos disputare de lege; te etiam habentem formam scientiae, quia si quis velit considerare de lege quanta sit, sciat eam tantam esse, quanta scientia tua in ea est; habentem etiam formam veritatis in lege, quia et scientia legis, et quaecumque docet vera esse nosti. Possumus enim habere scientiam Ovidii, nec tamen vera esse scimus, quae ibi narrata intelligimus. Ergo, quoniam quidem dux es caecorum, et de doctrina legis illuminans eos: Tu qui alium doces, quare non doces teipsum? Sic cum debes per legem proficere, rejiciendo opus legis, amplius reus esse convinceris. Tu etiam qui praedicas non furandum, quare furaris? Furabantur inter se Judaei res suas plerumque; quod autem deterius est, furabantur sanum intellectum de lege. Tu etiam, qui dicis non esse moechandum, quare moecharis? Moechabantur ad litteram, moechabantur etiam adulterinum intellectum ponentes in lege, postquam sanum sensum legis furati fuerat. Tu etiam, qui abominaris idola, id est qui gentiles, colentes idola, 18 nec homines vocandos esse judicas, quare sacrilegium facis, id est: tu ipse quare colis idola? Plerumque enim Judaei ad culturam idolorum lapsi sunt; faciebant sacrilegium, denegantes Christo cultum suum. Sacrilegium enim est creaturam quod naturaliter Creatori debet negare, cultum scilicet Deo. Tu etiam qui gloriaris in lege, id est qui jactas te solum legem habuisse, quare inhonoras Deum per praevaricationem legis? Praevaricari in lege est non facere quae facienda praecipit, et facere quae fieri interdicit. Judaei autem deserendo legem, faciendo contraria legi, Deum inhonorabant, quantum ad opinionem hominum, nihil tamen gloriae ejus detrahentes. Vere Deum, in quantum vobis est, inhonoratis, quia nomen Dei blasphematur per vos inter gentes. Cum enim gentes videant vos contraria legi facere, justitiam Dei profanare, cibis gentilium communicare, et similia, dicunt et putant Deum sic vos instituisse, nec satis provide tales cultui suo delegisse. Hoc Ezechiel dixit, licet aliis verbis, de Judaeis inter gentes dispersis, transeuntibus ad idololatriam. Unde Paulus sic ait: Hoc quod dico Deum blasphemari per vos, inter gentes dico, sicut scriptum est; Scriptura enim in hac re testimonium perhibet. Et quia praevaricatus es in lege, ideo circumcisio tua praeputium facta est, id est non plus valet te esse circumcisum, quam gentilem praeputiatum. Sicut superius asseruit nihil prodesse quod Judaeus vocaretur, quodque legem haberet; ita probat hic nihil valere circumcisionem illi, qui circumcisionis mysterium non impleverit. Illa enim abscissio carnis significat carnalem generationem, quae in peccatis est, debere abscindi, et spiritualem generationem exinde esse tenendam.
5.2.6
Diceret Judaeus: Si circumcisio sit praeputium, pro nihilo data est, cum non prosit. Contra hoc Paulus: Circumcisio quidem prodest; si observes legem circumcisionis, id est si, quomodo circumcisio signat, omnia vitia a te circumcidas, prodest quidem, observata lege; sed, si sis praevaricator legis circumcisionis, non abscindendo vitia cordis, circumcisio tua sic facta est praeputium, id est non est utilior tibi quam praeputium gentili. Circumcisio dicitur ipsa munditia carnis. Praeputium, id est caro quae amputabatur, dicitur ipsa immunditia; quia caro ipsa reclinatorium sit libidinis. Et quia circumcisio lege circumcisionis non observata fit praeputium, igitur praeputium, si justitias legis circumcisionis custodiat, fiet circumcisio. Sed ne aliquis audeat contradicere, ponit sub interrogatione, dicens: Si praeputium, id est gentilis( quem tu ipsam immunditiam judicas, te autem circumcisionem, id est ipsam munditiam), si, inquam, praeputium custodiat justitias legis circumcisionis, quod vitia cordis abscindat, etiam carne non amputata, nonne praeputium illius custodientis legem circumcisionis reputabitur in circumcisionem, id est: nonne sic proderit illi quemadmodum circumciso lex custodita circumcisionis; et nonne praeputium quod est consummans, id est implens, legem circumcisionis, et hoc ex natura, id est per naturalem legem, judicabit, id est damnabit, te comparatione sui? te, dico, qui es praevaricator legis servatae per litteram; quia litteralem custodiam eligis, et spiritualem rejicis, praevaricator etiam es per circumcisionem in carne habitam, et in corde non observatam. Vere circumcisio fit praeputium. Nam qui in manifesto, id est solo nomine Judaeus est, hic non est credendus esse Judaeus; neque circumcisio quae est in manifesto, et ita quod in carne tantum, et non in corde, haec non est dicenda circumcisio. Probat iterum quod praeputium( sicut dictum est) fiet circumcisio, dicens: Judaeus in manifesto, non est Judaeus, sed ille qui in abscondito, id est in operum exhibitione Judaeus est, etsi non vocetur hoc nomine; et circumcisio cordis facta in spiritu, id est spiritualiter impleta, non in littera, id est non litteraliter, ut carnalis; haec utique spiritualis est et vera circumcisio: Laus cujus, id est 19 quae laudabilis circumcisio non est ex hominibus, sed est ex Deo. Deus enim solus justitiam cordis dare potest; homines vero amputare carnem, et nihil aliud possunt.
5.3.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT III.
5.3.1
« Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit! Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est:« Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.»« Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Nunquid iniquus est Deus qui infert iram? Secundum hominem dico. Absit! Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judicor? Et non sicut blasphemamur et sicut aiunt quidam nos dicere, faciamus mala ut veniant bona, quorum damnatio justa est. Quid ergo? Praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est: quia non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum.» Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:« non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.» Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis« suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum.» Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.» Contritio et infelicitas« in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.» Scimus« autem quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem justitia Dei sine lege manifestata est, testificata a lege et prophetis. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt in eum. Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu; quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum in sustentatione Dei, ad ostentionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi. Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. An Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Imo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Legem ergo destruimus per fidem? Absit! Sed legem statuimus.» EXPOSITIO.
5.3.2
Quia probavit superius praeputium fieri circumcisionem, et econverso circumcisionem fieri praeputium, opponeret per hoc Judaeus, nihilo plus sub Veteris Testamenti statu collatum esse sibi, quam gentili. Ad hoc refellendum ait Paulus inserendo objectionem Judaei: Quia dixi praeputium reputari in circumcisionem, et econverso, ergo propter hoc dicturus est mihi: Quid amplius collatum esse Judaeo in veteri statu, quam gentili? aut quae utilitas fuit circumcisionis Judaeo, cum gentili idem valeret praeputium? Pro nihilo videretur facta circumcisio, lex superflue data, si absque his potuit bonum legis et circumcisionis haberi, sicut ostenditur in gentili. Habuit utique Judaeus in veteri statu multo amplius collatum sibi( etiam si non observavit), quam gentilis; quod enim circumcisus est et edoctus de caeteris in lege, praeparationes bonae fuerunt et quaedam instructiones, ad intelligendum fidem Christi. Sed gentilis nullam penitus 20 instructionem, praeter naturalem intellectum habuit. Non tamen amplius dico Judaeo quod in fide Christi dignior habendus sit gentili, sed utique magis praeparatus est ad fidem. Quare si non consensit fidei, magis damnatus quam gentilis; si vero consensit, non tamen gentilem dignitate fidei excessit. Quaeris quid amplius collatum sit Judaeo! Multum utique, et per omnem modum, et secundum animam, et secundum corpus, et in unoquoque, et in corpore et in anima, multa bona facta sunt Judaeo, quorum nihil gentilis habuit. In corpore, quia liberavit eos ab inimicis, et dedit eis terram repromissionis, etc. In anima, quia instruxit eos per legem, et habuerunt cognitionem Dei, etc. Et multa similia contulit eis, et in corpore et in anima. De quibus ait Paulus: Multa quidem reponere possem ad comprobandum amplius esse collatum Judaeo quam gentili; sed primum, id est quia hoc praecipuum, est ad probandum quod intendo ponam istud, ideo amplius collatum esse Judaeo, quia credita, id est proposita sunt illis ad instructionem eorum eloquia Dei, praecepta quae Deus dedit in lege et prophetis. Contra hoc Judaeus iterum: Per data eloquia amplus non fuit Judaeo quam gentili, quia non credidit eloquiis Dei.
5.3.3
Vere ait Paulus: amplius per credita eloquia fuit Judaeo; quia si quidam illorum Judaeorum non crediderunt eloquiis Dei, et ideo reprobati sunt, quid impedit ad hoc ut non sit amplius collatum Judaeo quam gentili? Nihil utique impedit; quia, quantum in Deo fuit, praeparavit eos ad fidem, licet increduli permansissent. Vere si quidam illorum non crediderunt, nihil impedit; quia Deus, quod promiserat, propter incredulitatem eorum, implere non dimisit. Nunquid enim incredulitas eorum quorumdam evacuavit fidem, id est impletionem promissorum Dei? Nihil utique eorum quae promisit Deus inexpletum dimisit, et ideo nihil amplius impedit habuisse Judaeum, licet quidam in incredulitate damnati sint. Quaero an propter incredulos evacuata sit fides Dei? Sed absit hoc, ut fides Dei aliquo modo possit vel credatur evacuari! quia, licet quidam illorum non crediderint, tamen Deus est verax, id est impletor omnium quae promisit. Deus utique verax est, sed omnis homo quicunque sit, seu Judaeus seu gentilis, mendax est, id est peccator. Deus enim ad salvandum veniens, omnem hominem sub peccato reperit, et secundum merita salute indignum. Unde palam est fidem et salvationem Dei Judaeis et gentilibus aeque provenire ex gratia. Mendacium dicitur omne peccatum; quia omnis creatura, quae naturaliter obsequi debet Creatori suo, cum transgreditur mandatum Dei, mendosam facit naturam suam, deserens puritatem in qua creata est. Quia Deus sit verax, assero etiam per Scripturae testimonium. Hoc enim dico sicut scriptum est de veritate Dei in psalmo: Deus procul dubio verax est. Ait enim David: Justificeris in sermonibus tuis, id est: justificando me, verus appareas in promissionibus tuis. Illud ut ad continuationem psalmi legitur, in quo agebat David multorum criminum reus, ut de proditione militis, de morte proximi, de illicita concupiscentia et adulterio agebat, ut horum omnium consequeretur veniam, de qua certus erat per repromissionem sibi de Christo factam, quae ad eos solum facta est qui per Christum salvandi erant; unde confidit se emaculandum ab hoc crimine, alioquin enim indignus esset futura salvatione.
5.3.4
Praeterea notandum est quod cum David, nullum praetendens meritum, ex sola gratia confidat se salvandum, seque in peccatis confiteatur, quo nemo sanctior vixit in lege, neminem ex merito posse salvari, sed per solam gratiam. Justificeris utique in sermonibus tuis, et vincas impios, cum judicaris ab illis non esse Filius Dei, cum vincas eos de hoc justificando homines sicut promisisti. 21 Vel vincas cum judicaris, id est participaris alicui, ut mihi. Aiunt enim me non salvandum propter peccatum, licet mihi repromissus sis. Hic quiddam ingreditur Paulus, quod ab incepto alienum videtur; imponebatur enim ipsi et aliis apostolis, quod docerent bonum esse peccare, quia quanto plura essent peccata hominum, tanto gloriosior appareret Deus, dimittens omnia, quotquot essent, accipientes inde occasionem; quia ubi abundavit delictum, superabundavit ibi gratia, et similia. Quod hic destruere ingreditur Paulus, et satis bene ad rem. Hic enim probabit omnem salutem esse ex gratia Dei, et nihil ex merito hominis, dicens: Quia omnis homo mendax reus inventus est; Deus autem omnem reum justificans ex gratia in promissis verax est. Per hoc apparet quod iniquitas nostra commendat justitiam Dei, id est commendabilem facit Deum, per solam gratiam justificantem homines a peccatis; et hoc utique verum est, quia quanto gratia ejus copiosior est in remissionem peccatorum, tanto procul dubio commendabilior est Deus. Sed licet quaecunque peccata sint dimittat, non tamen inde causam peccandi dat. Iniquitas nostra commendat Deum, sed si hoc est, quod ex iniquitate nostra commendabilior sit Deus, quid ad haec dicemus? Mirabile quid videtur inde consequi. Ideo quid dicemus, quia nunquid Deus iniquus est, quia infert iram, id est ultionem, propter peccatum, quod commendabiliorem, facit Deum? Aequitati videtur hoc esse contrarium. Hoc quod dico non satis esse aequum, quia punit peccatum quod commendat eum, quod totum dico secundum hominem, id est secundum carnaliter intelligentem. Sed ex me hoc dico: absit hoc ut Deus iniquus sit, quia peccatum punit! Et hoc probat ab impossibili, dicens: Vere Deus non est iniquus, inferens iram; quia alioquin, id est, si Deus iniquus esset, quomodo judicabit hunc mundum? Non est credendum ut ille qui constitutus est judex totius mundi, iniquus sit, et hoc impossibile. Vere si iniquus est Deus, mundum non judicabit, quia nec me solum. Me autem ideo non judicabit de peccato, quia sic gloriam ejus augeo. Si enim in meo mendacio, id est propter meum peccatum: abundavit veritas Dei, id est abundantius ostenditur Deus ex veritate promissionis suae dimisisse peccata. Abundavit dico in gloria ipsius Dei: quia quanto plura dimisit, tanto gloriosior de misericordia cognoscitur. Si utique peccatum meum causa est gloriae ejus, quid adhuc, id est quare etiam in hoc mundo et ego( ut alios omittam) judicor, id est contemnor tanquam peccator? Deberem de peccato hoc argui, in quo augeo gloriam Dei? Cur etiam non facimus mala, ut bona misericordiae Dei per hoc veniant in augmentum, sicut nos blasphemamur a quibusdam credere? Sicut etiam nos aiunt illi quidem non solum credere, sed etiam dicere, et praedicare hoc aliis, faciamus mala, id est certatim peccemus, ut veniant bona, id est ut Deus habeat quod multipliciter remittat. Damnatio quorum ita nos blasphemantium justa est, id est juste damnandi sunt pro hac blasphemia. Quia si pro peccato blasphemiae judico hos debere damnari, constat quod non praedico quod peccare bonum sit. Hi autem qui sic sentiebant de misericordia, in misericordia esse gratiam Dei praedicabant. Quia superius probatum est omnem hominem esse mendacem, et Judaeum et gentilem, igitur, o Judaee, dic mihi, quid, id est quae causa est quare praecellere debeamus eos, scilicet gentiles in salvationem? Nequaquam utique praecellimus eos. Vere non praecellimus. Causati enim sumus, id est convenientibus causis et rationibus comprobavimus Judaeos et gentiles omnes( neminem excipio) esse non solum in peccato, sed ita sub peccato depressos, quod nemo per se posset resurgere, sine gratia adjutrice. Probat de Judaeis quod omnes sub peccato sint, dicens: In eo quod dico omnes 22 Judaeos sub peccato esse, Scriptura mihi testimonium perhibet. Hoc enim assero sicut scriptum est in psalmo: quia non est justus quisquam, Illud quia in ordine psalmi legitur, non est utique quisquam justus, id est deserens malum et faciens bonum. Et hoc ideo, quia non est quisquam intelligens. Ideo autem non intelligunt, quia non est quisquam requirens Deum. Quia si Deum requirerent, utique intelligerent, et intelligentes sectarentur justitiam. Nemo in Judaeis justus est, sed omnes declinaverunt male operando in seipsis. Quod nec sufficiens fuit illis, sed etiam facti sunt inutiles, id est depravationi aliorum intendentes; qui adeo declinaverunt, quod non est inter eos qui faciat bonum.
5.3.5
Nec dico ut, pluribus a bono exclusis, aliqui in bono remaneant; sed non est inter eos faciens bonum, eundo usque ad unum: quia nec unus faciens bonum inter eos relinquitur. Vel non est faciens bonum, donec veniatur ad unum, id est ad Christum per fidem. Qui enim fide ad Christum venerit, hic utique bonum facit. Non est in eis qui bonum faciat, sed guttur eorum est patens sepulcrum; quod receptis cadaveribus fetet, et adhuc ad recipienda cadavera patet. Sic illi et de prioribus peccatis fetent, et adhuc ad patranda scelera inhiant; et( quod aperte facere non possunt) agebant linguis suis dolose, aliud cogitando, et aliud simulando, et sub labiis eorum, id est in corde quod est sub labiis, est venenum aspidum insanabile: quia nemo, quandiu consenserit illis, poterit sanari. Os quorum Judaeorum plenum est maledictione. Maledicebant enim Christo, dicentes eum filium fabri, et similia. Plenum est etiam os eorum amaritudine. Amara verba dicebant, inclamantes: Crucifige, crucifige eum( Marc. X, et Luc. XXIII). Et pedes, id est affectiones eorum Judaeorum, sunt veloces ad effundendum sanguinem. Prius enim voluntate effuderunt sanguinem Christi, quam actu. Et quia adeo iniqui sunt, ideo in viis, id est operibus, eorum est contritio, id est misera per orbem eorum dispersio, facta per Romanos. Est etiam in operibus eorum infelicitas, id est animarum damnatio, quae sola infelicitas dicenda est. Et hoc totum fuit eis ideo, quia cognoscere noluerunt viam pacis, id est Christum, per quem itur ad veram pacem. Et sicut non cognoverunt eum dilectione, sic nec etiam timore. Non est enim timor Dei ante oculos eorum: quia etiamsi in natura timorem Dei haberent, et Deum timendum esse bene reminiscerentur, tamen timorem Dei tunc non habuerunt ante, sed post oculos, quia contempserunt. Diceret fortassis Judaeus haec dicta esse de gentili. Contra quod Paulus: Tu, Judaeus, fortassis arbitraris haec non esse dicta de te; sed ego et quicunque sancti scimus, auctoritati quorum non est obnitendum, scimus utique quoniam quaecunque loquitur lex, id est psalmus iste, procul dubio loquitur his qui sunt in lege, id est Judaeis; hoc nos scire dicimus, ut per hoc dictum obstruatur omne os. Judaeo enim convicto non est qui repugnet, cum gentilem sub peccato non dubium sit ulli. Et sic convictis omnibus subditus fiat omnis mundus, tam in Judaeis quam in gentilibus, Deo; id est confiteantur omnes per solam gratiam Dei se salvari. Et justum est ut omnis mundus subditus sit Deo, et nemo legi; quoniam non justificabitur aliquis ex operibus legis coram Deo, etsi in oculis hominum justus videatur. Sed omnis qui est in lege permanet ibi caro, id est carnalis. Vere nemo justificabitur ex operibus legis. Nam per legem habetur cognitio peccati, et non justificatio a peccatis. Quia si aliqui, ut Moyses et David, sub lege justificati sunt, non hoc habuerunt ex lege, sed per fidem Christi, quem Redemptorem credebant et exspectabant. Sic omnes justi sub veteri lege non per legem, sed per Christum justificati sunt, quem credentes exspectabant venturum.
5.3.6
Nota: in prima conditione hominis, homo superbiendo 23 cecidit; quem Deus diu exspectavit, ut, si posset, per naturalem intellectum resurgeret. Ad quod postquam homo se inefficacem comperit, dixit quia, si legem haberet, per quam mala a bonis, et e converso bona a malis discerneret, sic tandem resurgere posset. Deus autem, ut hominem ubique per se impotentem ostenderet, dedit legem qua bona a malis discernere posset; nec tamen sic liberari potuit. Deus utique sic futurum de homine bene cognoverat, sed pro voto hominis et naturalem intellectum dimisit, et postea legem indulsit, ut, per haec concessa non liberatus, crederet se nihil esse per se, et sic ad gratiam Dei confugeret, quam Deus post naturalem intellectum, post legem, quae ad justificationem non sufficiebant, convenienter indulsit, postquam jam nec putari poterat aliud genus salvationis. Et quia per legem sola cognitio peccati, igitur nunc tandem hoc ostenso, manifesta justitia est Dei sine lege, id est apertum est Deum justificare credentes, per solam gratiam sine omni lege. Illud autem illativum est: quae justitia Dei testificata est per gratiam fieri, a lege Moysi et a caeteris prophetis. Probato quod justitia Dei fiat sine lege, subjungit per quae fiat: per fidem scilicet, et per effusionem sanguinis Christi, dicens: Justitia Dei non fit per legem, sed fit per fidem Jesu Christi in omnes illos qui credunt. Quicunque enim in Christum credit, justificabitur a peccatis, et etiam super omnes; quia justificatus nunquam tantum mereri potest, quin gratia Dei meritum ejus retribuendo superet. Vere omnes justificantur per fidem. Nam non est distinctio, ut hic justificetur per meritum, hic per gratiam, propterea non est distinctio, quia omnes, tam Judaei quam gentiles, peccaverunt, ut supra ostensum est; et ideo omnes egent gloria Dei. id est justificari per Deum: in qua re gloriosus apparet Deus.
5.3.7
Egebant utique gloria Dei, quia justificati sunt gratis sine merito eorum; per gratiam ipsius, id est per effusionem sancti Spiritus, cujus gratia data est per praecedentem redemptionem, quae est in Christo Jesu, id est per datum pretium sanguinis Christi: quem Jesum Deus Pater proposuit, id est in propatulo hominem factum mundo exposuit propitiatorem. In Christo enim Deus propitiatus est mundo per fidem, id est his qui sanam fidem de Christo habent. Propitiatorem etiam in sanguine ipsius Christi; quia nec fides sine effusione sanguinis, nec sanguis sine fide ad salutem proficeret. Deus utique sic proposuit Christum ad ostensionem justitiae, id est, ut ostenderet se justum et veracem, propter remissionem delictorum praecedentium, id est ut remitterat delicta Abrahae et justorum, praecedentia in sustentatione Dei. Deus enim delicta eorum cum fierent patienter sustinuit, donec in tempore gratiae purgaret illos ab eis. Proposuit etiam Deus Christum propitiatorem ad ostensionem justitiae, id est, justificationis ejus, scilicet, ut in hoc tempore gratiae omnibus satis ostensum esset; cum neque naturalis intellectus, neque lex data a vinculo peccati liberaret, quod solus Deus justificare posset. Hoc, inquam, ostenderetur ut sit Deus ipse justus, id est, verax in completione promissorum; et ut sit justificans omnem eum a peccatis qui est ex fide Jesu Christi. Quandoquidem( ut supra probatum est) omnis justitia per fidem est, et in omnes. Non enim distinguitur Judaeus a gentili, cum omnes aeque peccaverint; ergo, o Judaee, ubi est tua gloriatio? Non tibi relinquitur unde jam glorieris in lege, cum per legem nulla sit justificatio, sed omnis per fidem. Propterea exclusa, id est ablata est tua gloriatio, qua per legem te praeferebas gentili. Sed per quam legem exclusa est glorificatio tuae legis? An per similem legem factorum ablata est? Lex vetus erat lex factorum; quia similiter necesse erat in ea operari immolando, caeteros ritus carnales observando, velut in agro aut 24 vinea. Quia si Deus huic legi factorum aliam similem legem superinduceret, videretur incongruum et indifferens, ut per facta facta repelleret. Ideo ait non per legem factorum exclusa est gloria tua; sed per legem fidei, id est per fidem justificantem, cujus fidei lex est Evangelium. Vere per fidem excluditur gloriatio tua: nam fides sola justificat, sine omni opere legis. Et huic loco inserit auctoritatem, dicens: Ego et justi mecum arbitramur justificari hominem per solam fidem sine operibus legis, id est licet nulla praecesserint opera legis, sola tamen fides sufficit ad hominis justificationem.
5.3.8
Diceret Judaeus: Concedo per fidem justificari, sed solos Judaeos. Contra hoc Paulus: Non est credendum quod Deus Judaeos solos per fidem justificet. An enim Deus creator est tantum Judaeorum? Nonne sicut Judaeorum ita et gentium creator est? Non solum Judaeorum, imo etiam gentium Deus est. Quia si aeque gentiles creavit ut Judaeos, constat Deum utrosque velle aequaliter salvare. Vere qui Deus est Judaeorum, est Deus gentium; quoniam quidem unus est Deus omnium. Quia si unus tantum est Deus, constat eumdem esse Deum gentium quem et Judaeorum. Quandoquidem unus gentium et Judaeorum est Creator, constat quod hic unus idem est, qui justificavit circumcisionem, id est Judaeos ex fide, et non per legem, et qui justificavit praeputium, id est gentiles similiter per fidem. Hi qui insidiantur litterae, dicunt quiddam expressius notari, per hoc quod ait ex fide, quam ubi ait per fidem. Vult enim designare dicens ex fide, quod nec etiam aliquod initium justificationis habuerint Judaei nisi ex fide. De gentibus vero quia nulla erat dubietas, non sic expressit. Sed Augustinus dicit aequipollere ex fide et per fidem, cum alibi dicat Apostolus Judaeos per fidem, gentiles ex fide justificari. Et quia dicimus per fidem solam justificari sine operibus legis, ergo, id est an propter hoc destruimus legem per fidem inductam? Absit hoc ut fides legem destruat! Nos utique non destruimus, sed potius statuimus, id est stabilem et valentem comprobamus fuisse legem. Nisi enim fides sequeretur quae justificaret, pro certo lex vetus irrita esset; quia neque res, neque figura fieret. Sed modo valens esse probatur, per hoc quod figuravit gratiam, quae sic justificaret per fidem. Vult etiam comprobare per exemplum Abrahae quod lex justificare non possit, et ad hoc fides sola sufficiat, qui priusquam legem circumcisionis haberet, per fidem solam justificatus est, dicens.
5.4.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT IV.
5.4.1
« Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.» Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei; sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:« Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum.» Beatitudo ergo haec in circumcisione« tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. Quomodo ergo reputata est, in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam. Et sit[ alias, ut] pater circumcisionis, non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui ex lege 25 haeredes sunt, exinanita est fides, abolita est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini: non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum: sicut scriptum est:« Quia patrem multarum gentium posui te,»« ante Deum cui credidisti: qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt: Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum, sicut stellae coeli, et tanquam arena maris.» Et non infirmatus« est in fide, nec consideravit corpus suum emortuum: cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus ex fide dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quaecunque promisit Deus, potens est et facere, ideo et reputatum est illi ad justitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad justitiam, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum. Qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis. Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.» EXPOSITIO.
5.4.2
Quoniam quidem ex operibus legis nulla justificatio, sed per fidem tantum, ergo quid dicemus? Abraham patrem nostrum sic gentium ut Judaeorum secundum fidem invenisse secundum carnem, id est secundum carnalis legis observantiam? Vel ita: Quid dicemus invenisse ex carnis circumcisione Abraham patrem nostrum, id est Judaeorum, secundum carnem, id est secundum propaginem carnis; qui omnium credentium pater est secundum institutionem fidei? Nullam utique justificationem ex operibus legis invenit Abraham: quod ita probat, per quoddam inconveniens. Vere Abraham non est justificatus per legem. Nam si justificatus esse credatur ex operibus legis, habet quidem gloriam apud homines, sed non apud Deum gloriosus est, quia nec in conspectu ejus justificatus est, quod impossibile est ut quilibet justificatus apud Deum sit ingloriosus. Vel ita: si Abraham justificatus est ex lege, habet inde referendam gloriam meritis suis, sed non apud Deum, id est non esse hoc referendum gratiae Dei: sed derogare gratiae Dei, et derogantem justificari qui injustus est, simul esse non possunt. Probavit per legem non posse justificari, per praemissum inconveniens probat per fidem justificari, per sequentem auctoritatem, dicens: Impossibile est ex operibus legis justificari, sed fides justificat, teste Scriptura. Quid enim Scriptura dicit? Hoc scilicet, Abraham credidit Deo, et illud credere reputatum est ei ad justitiam, id est per fidem qua Deo credidit, meruit justificari. Reputatum est, ideo dicit, quia multoties et diversis temporibus repromisit hoc illi Deus, et nulla vice Abraham haesitavit, sed semper credidit. Quia dixit de Abraham, eum scilicet justificatum per fidem, et non per opera legis, adaptat omnibus dicens: Non soli Abrahae hoc fit, nihil scilicet justificationis invenire ex operibus legis, sed etiam omni ei qui operatur, id est qui legem operum, id est veterem, et non gratiam sequitur: illi non computatur merces secundum gratiam, id est iste quaerit remunerari non per gratiam Dei, sed secundum debitum, id est secundum quod meritis operum suorum debetur. Ei vero qui non operatur, id est qui legem operum non sequitur, sed credenti in eum qui justificat impium, id est qui ex impio, si credidit, facit justum, fides, inquam, ejus credentis reputatur illi ad justitiam: quia justificatur sine omni merito: per solam fidem, sicut supra ostensum est in Abraham. Vel aliter: Licet dixerim per fidem solam sine lege justificari, tamen ei qui operatur, id est qui tempus habet operandi, non est vacandum otio, sed bene operando credendum est veniente gratiae. Non enim talibus qui aetatem operandi habent imputatur merces; sed fit retributio, non gratia tantum, sed secundum debitum, id est sic debent mereri, 26 ut per meritum adjuvent gratiam. Ei vero qui non operatur, id est qui non habet tempus operandi ut pueri statim morientes, sed credenti in eum qui per fidem justificat impium, illi reputatur fides ejus ad justitiam, id est sola fides sufficit ad justificationem ejus, cui tenera aetas opera negavit.
5.4.3
Sicut superius probavit per exemplum Abrahae, omnem credentem justificari per fidem, ita hic probare incipit per auctoritatem David, omnem justificationem esse ex gratia. Sicut enim fides per gratiam, ita justitia ex sola gratia Dei habetur. Unde sic ait:« Fides reputatur omni credenti ad justitiam:» quae justitia est secundum propositum gratiae Dei, id est omnis justificatio fit per gratiam Dei: quae gratia proposita et praeparata est omni credenti. Justitia utique fit per gratiam Dei, sicut non ego solus, sed et David dicit: hoc, scilicet ejus hominis esse beatitudinem, id est vitae hujus munditiam, et in futuro vitam aeternam; cui Deus accepto, id est acceptabili Deo: vel cui Deus accepto, id est gratis sine merito fert justitiam, id est quem Deus ex gratia justificat, sine operibus justificationem promerentibus. Hoc utique ait David ita dicens: Beati sunt illi quorum iniquitates remissae sunt. Non determinat per quem, sed sequens versus innuit a Domino has remitti. Illi utique sunt beati: iniquitates quorum, id est in quibus naturalis fomes peccati remissus et debilitatus est, quod jam in actum transire non potest, si velint uti libero arbitrio confortato. Sed quia remissum esse fomitem peccati non sufficeret ad salutem, nisi praeterita peccata dimitterentur, addit. Et beati sunt illi, peccata quorum actualia tecta sunt in baptismo Tecta ideo: quia Deus jam non videt ad puniendum. Beatus etiam vir ille cui Dominus non imputavit peccatum originale. Hic non multum videtur agere de gratia. Sciendum tamen est quod totus psalmus versatur circa commendationem gratiae Dei, et probat neminem posse justificari nisi per gratiam. Quoniam quidem ita legitur in David: Ergo per auctoritatem hanc constat quod beatitudo, id est justificatio( sicut dictum est) fit per gratiam. Sed cum sic fiat, videamus an haec beatitudo maneat in circumcisione, id est in Judaeis tantum: an sicut in Judaeis, sic etiam in praeputio, id est in gentilibus. Vult iterum probare per Abraham qui, priusquam circumcideretur, per fidem justificatus fuit, sic gentiles per gratiam justificari, ut Judaeos, dicens: Ideo quaero an in circumcisione solum, an in praeputio maneat haec justificatio: quia nos dicimus quod fides Abrahae reputata est ei ad justitiam, id est quod Abraham per fidem justificatus sit: et cum per fidem justificatus sit, ergo dicendum restat quomodo, id est in quo statu reputata est ei fides ad justitiam, an in circumcisione, an priusquam circumcideretur, dum adhuc esset in praeputio, id est in gentilitate? Quaero in quo statu, sed palam est quia in circumcisionis tempore non est justificatus per fidem, sed dum adhuc maneret in praeputio. Quia si Abraham incircumcisus adhuc per fidem justificatus est, quare similiter gentiles incircumcisi non justificentur si fidem habeant? Opponeret iterum Judaeus: Si circumcisio nihil ad justificationem Abrahae profuit, quare postquam justificatus est se circumcidit? Opportune, inquam, ut veritatem rei quam habebat occultam in anima, figuraret in carne: intendens magis docere circumcisionem cordis quam carnis, quod aequipollenter ait. Et licet Abraham in praeputio justificatus sit, tamen postea accepit in carne signum circumcisionis et justificationis habitae, non ut per circumcisionem justificaretur, sed ut sic ostenderetur justus. Signum dico non apertum omnibus, sed signaculum, quod quiddam occultum contineret: a similitudine cerae cui imprimitur sigillum, quae in se continet quod extra non apparet. Sic circumcisio carnis signum quidem erat interioris justitiae, quod vix aliqui Judaei sane attendebant. Signaculum dico justitiae fidei, id est justificationis habitae 27 per fidem, quae fides et quae justitia est in praeputio, id est consideratur in Abraham tempore praeputii, et convenienter in eo statu Abraham justificatus est, ut ita sit pater, id est institutor secundum formam fidei, non solum Judaeorum, sed et omnium credentium; sit, inquam, pater fidei omnium per praeputium, id est per fidem in tempore praeputii habitam. Et quemadmodum illi, sic illis omnibus credentibus reputetur credere suum ad justitiam. Et sicut Abraham pater est fidei, ita sit pater, id est institutor, circumcisionis, id est justificationis, quae ex fide consequitur. Sit pater dico non his tantum qui sunt ex circumcisione carnis, id est Judaeis, sed etiam omnibus his qui sectantur vestigia fidei Abrahae, exemplo illius bene operando per fidem, quae fides est habita in tempore praeputii, patris nostri Abrahae. Vere Abraham pater erit omnium credentium, non per legem sed per fidem. Nam hujus rei promissio, scilicet, ut esset haeres mundi, quod idem est quod esse patrem omnium gentium: haec, inquam, promissio non est facta per legem, id est merito legis, sed merito fidei: quod si non est promissum per legem, nec impleri debet per legem; quod sic ait: Promisit quidem Deus Abrahae aut semini ejus, id est Christo, ut esset haeres mundi; ubi dictum est: Dabo gentes haereditatem tuam, etc. Hoc, inquam, non promisit per legem, sed per justitiam fidei, id est quae justitia ex fide sequitur, quam fidem et justitiam fidei oportet habere omnes, qui se volunt annumerari in haereditatem Christi: Abraham autem fidem in se habuit, et justitiam quam oportet imitari filios ejus. Vere per legem non fit promissio: quia si ii tantum qui sunt ex lege, id est Judaei, sunt haeredes promissionis Abrahae, ergo fides Christi est exinanita, id est inanis est, et frustra recepistis eam, o Judaei, si lex sufficiebat vobis, ut haeredes essetis: quod maximum inconveniens judicatis vosipsi, ut fides Christi frustra sit. Nec hoc solum est, sed etiam si Judaei solum haeredes sunt, sic abolita, id est deleta, est promissio et falsa: quod dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes, cum in solis Judaeis haec benedictio fiat. Vere qui ex lege sunt tantum, non merentur haereditatem. Nam lex operatur et meretur solummodo iram: quia si qui sub lege bene operati sunt, per fidem hoc fuit, et non per legem. Vere lex operatur iram; nam praevaricationem, et vere praevaricationem: nam si ubi non est lex, non est praevaricatio, et ubicunque est praevaricatio, ibi lex est. Propter supradicta qui ex lege sunt, haeredes non erunt: sed ideo qui ex fide sunt, haeredes erunt, ut promissio facta et implenda secundum gratiam firma sit omni semini, id est, omni imitanti Abraham per fidem: non ei solum qui ex lege est, id est Judaeo, sed etiam omni ei qui est ex fide Abrahae, id est, qui per fidem sequitur Abraham: qui Abraham est pater omnium nostrum, tam gentilium quam Judaeorum, secundum formam fidei et justitiae. Pater utique omnium est, sicut scriptum est in Genesi. Illud quia ad ordinem litterae de qua sumptum est, respicit: hoc, inquam, scriptum est: Ego disposui te, Abraham, futurum patrem secundum institutionem fidei multarum gentium: te dico per justitiam factum ante Deum, id est, in beneplacito Dei cui credidisti.
5.4.4
Hinc sequuntur verba Pauli: Qui Deus mortuos peccato vivere facit, justificatos per fidem: nec tantum vivificat, sed etiam per gratiam vocat ea quae non sunt, id est gentiles, qui propter non habitam legem nihil esse videntur: tanquam ea quae sunt, id est, quemadmodum vocat Judaeos qui se solos esse per legem gloriantur. Probavit superius per Abraham omnem justificationem esse ex fide: ut autem in plenitudine fidei perfecte imitemur Abraham, determinat qualitatem fidei Abrahae: ut sicut quaecunque secundum visum hominum impossibilia credidit sibi per Deum impleri, sic et nos de potentia Dei non haesitemus, opponentes ei legem naturae. Unde sic ait: Abrahae 28 dictum est: Posuit te patrem multarum gentium: qui Abraham credidit, contra spem in spem, posset dicere contra opinionem. Spes Domini certa exspectatio rei futurae dicitur; sed congrue dixit contra spem, quia secundum legem naturae visa annositate sua et sterilitate uxoris, certissime sperabat non jam se habiturum semen: sed contra spem, quam sibi lex naturae porrigebat, credidit in spem, quam, fracto jure naturae, omnipotentia Dei suggerebat. Credidit utique hoc ut fieret pater multarum gentium: de quo secundum hominem satis ambigere posset, cum videret se unius tantum filii procreatorem. Credidit, inquam, illud totum quod dictum est ei, id est credidit se patrem futurum multorum, non solum secundum propaginem carnis, sed secundum imitatam formam fidei. Hoc, inquam, dictum est ei: Sic erit semen tuum, Abraham,« sicut stellae coeli, et sicut arena maris.» Per stellas coeli, spirituales filios Abrahae, luce virtutum conspicuos, significat. Per arenam maris, infructuosos carnales filios. Sic promissum est Abrahae, et accepta hac promissione quandiu differebatur, propterea non est infirmatus in fide: ut minus crederet firmae promissioni sibi factae; utque firmus in fide promissae rei perduraret, non consideravit corpus suum emortuum, id est non pensavit naturalem defectum generandi posse immutare voluntatem Dei, cum esset fere centum annorum, et tempus generandi jam in eo praeteriisset. Et non consideravit vulvam Sarae emortuam, id est genitalia uxoris defecisse, et vitio sterilitatis et annorum antiquitate. Non est infirmatus in fide primae promissionis: in repromissione etiam Dei, quia Deus multoties idem ipsi repromisit. In repromissione utique illa, qua Deus, priusquam finiretur annus, se daturum filium promittebat, in hac utique non haesitavit diffidentia. Haesitavit quidem admirando et revolvendo secum mysterium rei, sed non haesitavit per diffidentiam, ut diffideret non implendum sibi totum quod Deus promiserat, sed confortatus est fide. Cum enim posset objicere rem toties promissam, diu sustinendo: Dubium me mora facit, fortior in credulitate rei promissae surrexit: dans inde gloriam Deo: nihil meritis suis de bono hujus promissionis ascribens: sed in omnibus glorificans Deum, sciens hoc plenissime, sine omni haesitatione: quia quaecunque promisit Deus, potens est etiam facere, juxta omnem modum quem promisit. Et ideo quia sciens promissis Dei plenissime fidem adhibuit, non solum completum est ei promissum, quia sic credidit, sed etiam reputatum est illi ad justitiam, id est merito tantae fidei meruit justificari. Quia modo satis modum fidei Abrahae expresserat, quae de eo dixit adaptat suae intentioni, dicens: Quia sic credidit Abraham, ideo justificatus est. Hoc tamen de Abraham non hic scriptum tantummodo propter ipsum Abraham, de tanta fide laudandum. Hoc, scilicet, quia reputatum est illi ad justitiam: sed etiam scriptum propter nos, in fide Abrahae conformandos, quibus credentibus credere nostrum( sicut in illo videmus) nobis ad justitiam reputabitur. Credentibus dico in eum qui suscitavit Christum Jesum Dominum nostrum a mortuis, id est sicut Abraham, quod contra naturam erat, a Deo se accepturum credidit; sic neque nos haesitemus credere et confiteri, licet contra jus naturae sit Christum surrexisse a mortuis. Qui enim auctor est naturae, sicut placuit potuit eam invertere. Haec duo quae sequuntur: traditus est ad mortem, et resurrexit propter justificationem, ad probationem praemissorum necessaria non erant, sed ad instructionem Romanorum vidit ea opportuna, et ideo subjunxit: Qui traditus est: non determinat ad quid, sed satis patet quia ad mortem. Et hoc propter aelicta nostra, id est, ut nos mundaret a delictis nostris, qui etiam resurrexit propter justificationem nostram, id est, ut nos mundatos a delictis nostris, per positionem virtutum justos efficeret. 29 Non ideo, ait, mortuus est propter delicta nostra, resurrexit propter justificationem, quin mors ejus causa sit nostrae justitiae, et resurrectio causa remissionis peccatorum. Sed ideo ait resurrexit, propter justificationem, ut ostenderet resurrectionem ejus sic esse causam nostrae justificationis, ut esset signum rei futurae in nobis: duplicis scilicet resurrectionis. Prima est, qua in baptismo a morte peccati resurgimus, ad vivendum in justitia. Haec autem resurrectio animae, quae prius mortua in peccatis, nunc autem confortato libero arbitrio potest obniti omni malae suggestioni, Deumque cognoscit. Secunda resurrectio est futura secundum corpus: quando, impassibilitate et immortalitate resumpta, conregnabimus Christo, si prima resurrectio integre fuerit custodita, quae resurrectio Christi et Pentecostes, quae de eadem resurrectione pendet, ideo variis temporibus celebrantur, quia adhuc ventura praesignant, nec solum de praeteritis agunt, ut festum Nativitatis.
5.5.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT V.
5.5.1
« Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: per quem habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem, sed etiam gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur. Nam pro bono forsitan quis audeat mori? Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam, si cum adhuc peccatores essemus secundum tempus, Christus pro nobis mortuus est, multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum erat in mundo. Peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset: sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim illius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures[ homines] abundavit: et non sicut per unum peccatum[ delictum]: ita et donum. Nam judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Si enim in unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae et donationis et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi, ita et per unius[ hominis] obedientiam justi constituentur multi. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.» EXPOSITIO.
5.5.2
Quandoquidem sufficienter ex superioribus probatum est omnem justificationem esse ex fide; igitur justificati ex fide, habeamus pacem, id est concordiam inter nos: ut neque Judaeus gentili, nec gentilis Judaeo in hac nova gratia se praeferat. Ut autem magis eos et a discordia deterreat, et ad concordiam inducat, ait. Habeamus pacem ad Deum. Si enim inter nos discordes fuerimus, ad Deum utique pacem non habemus. Habeamus dico pacem per Dominum 30 nostrum Jesum Christum, cui in omnibus obedire debemus: qui tradi voluit ad mortem propter delicta nostra, etc. Per quem Christum non solum delicta dimissa sunt, vita et justitia data, sed etiam habemus gratiam istam, id est tam excellentem, ut depellere morbos facereque miracula. Sed ne Judaei opinarentur per meritum legis aliquem gradum habere in hanc gratiam, ait Paulus: Per quem, Christum, etiam accessum, id est primum gradum veniendi ad hanc gratiam, habemus: quam gratiam consequimur per fidem, sicut justificationem, quia et fides justificat; et fides gratiam hanc dat in qua gratia nos stamus, id est perseveramus. Adae quidem multa gratia collata est, sed in ea non stetit. Et stando in hac gratia gloriamur in spe gloriae filiorum, id est ex eo quia certissime speramus nos habituros gloriam quam habent filii Dei; non solum autem, spe hujus gloriae, sed etiam gloriamur in tribulationibus. Haec est maxima virtus, in hoc gaudere quod naturale est formidare: ideo in tribulationibus gloriamur, quia scientes sumus quod tribulatio patientiam operatur, id est quia usus et consuetudo tribulationum nutrit patientiam. Patientia autem operatur probationem, id est purgationem; quia sicut aurum purgatur per ignem, sic quod in istis purgandum est igne tribulationis excoquitur: unde eos qui in tribulatione vitam finiunt, sanctos sine aliqua haesitatione confidimus, quia quidquid prius peccaverunt, ignis tribulationis totum excoxit. Eos vero qui in pace vitam finiunt, quantumcunque laudabiliter vixerint( nemo enim sine sorde est) sine certa miraculorum ostensione, in catalogo sanctorum non annumeramus. Probatio vero operatur spem; certissime enim sperare potest, qui sufficienter purgatus est. Spes autem sic post purgationem habita non confundit, id est, non facit erubescere eos qui sperant, quos faceret confusibiles si inexpleta esset. Vere spes non confundit, sed implebitur, quod certum habemus per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Spiritus enim sanctus, jam nos ex parte deificans, certitudinem dat: quia nos plenarie deificabimur in futuro, illuminati secundum animam majori cognitione Dei, et secundum corpus incorruptibiles futuri. Quia Spiritus sanctus datus sit nobis apparet ex eo, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, id est quia dilectio Dei amplificata est in cordibus nostris, quia parati sumus pro eo et pati et mori. Vel aliter: vere non confundit, sed implebitur: quod patet ex eo, quia charitas Dei diffusa est, id est, quia Deus abunde diligit nos, et quia charitas Dei adeo ferveat erga nos. Hoc sentimus in cordibus nostris illuminatis per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Probat quod spes( sicut dictum est) impleatur, diversis de causis: tum quia si non impleretur, frustra Deus homo esset factus, mortem gustasset, nisi spem consummando quod coeperat pie perficeret. Tum etiam ideo, si cum impii essemus et damnationis meritum esset in nobis tantum, quid facere voluit ut pro nobis, impiis, difficultatem mortis subiret, non est ambigendum quin nos, jam justificatos et jam meritum salvationis praetendentes, salvos faciat: quod facile est ei, quia non oportet eum amplius mori. Unde sic ait: Vere spes non confundit, sed implebitur, quia nisi sicut speramus consummaretur: Ut quid Christus mortuus est justus pro impiis? Vel vice impiorum, quia impii mori deberent pro peccato suo, vel causa impiorum redimendorum. Diceret aliquis quia mortuus est, ideo non potest. Mortuus dico secundum tempus: die enim tertia surrexit. Iterum adversarius: impii quidem fueratis, sed jam tempore mortis ejus justificati: impiis dico ita cum adhuc tempore mortis suae infirmi essemus, id est, in impietate perduraremus. Frustra justus mortuus est pro impiis, si justificatos salvare deserit. Non est credendum quod inexpletum dimittat, pro quo tantam difficultatem subiit. Diceret aliquis: Fuitne adeo magnum 31 mori pro impiis? Ita inquam. Vix enim quis, id est aliquis, vel morte dignus, vel cito moriturus, moritur pro justo, id est, vel vice vel causa justi. Unde magnum quid esse constat Christum, qui respectu justitiae suae non moriturus erat, mori pro impiis? Ideo dico vix aliquem mori pro justo: nam forsitan aliquis audeat mori pro bono. Quia si dubietas est utrum quis moriatur pro bono, magnum fuit mori Christum pium pro impio. Vix aliquis audeat mori pro justo; sed Christus pro nobis mortuus est, et per hoc commendabilem facit Deus suam charitatem in nobis: quoniam si cum adhuc essemus peccatores, mortuus est Christus, quod tam difficile et indebitum fuit, justus pro nobis peccatoribus; igitur, id est propterea, multo magis credendum est quod nos justificati nunc, qui prius peccatores eramus, in sanguine ipsius, id est per effusionem sanguinis ejus, salvi erimus, liberati ab ira per ipsum, quem amplius non oportet a statu suo mutari, uti quando pro peccatoribus mortem subiit. Et quia possemus justificari, nec tamen pacem perditam recuperare cum Deo, ait: Vere justificati salvi erimus, dum jam justificationis meritum praetendimus, quia cum inimici essemus, et meritum damnationis haberemus, sumus reconciliati Deo per rem tam gravem, ut mortem Filii ejus. Etsi prius inimici, modo morte Filii ejus sumus reconciliati, multo magis credendum est quod nos reconciliati, et jam quodammodo salutem promeriti, salvi erimus. Et satis leviter salvabit nos: quia in vita ipsius. Non enim jam oportet eum mori, sicut prius. Considerandum est quomodo singula singulis opponat. Peccatores justificati, inimici reconciliati, per mortem in vita, non solum salutem futuram exspectamus, sed etiam spe et gaudio illius gloriamur in Deum, etiam dum hic sumus: gloriamur, inquit, per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc paulo ante accepimus inimici reconciliationem ad Deum.
5.5.3
Opponeret aliquis: Christus quidem satis justus fuit, sed non videtur justitia ejus sufficiens ad salvationem omnium. Quod Apostolus probat, dicens: Cum per unius inobedientiam omnis homo lapsus sit, dignum et aeque comparatum videtur, ut per unius obedientiam lapsus humani generis reparetur, per Jesum solum. Propterea reconciliari potuimus ad salvationem, sicut per unum hominem intravit, non immissum a Deo, sed quadam violentia peccatum in mundum hunc, id est, adeo miserum per peccatum factum, et consequenter per peccatum unius hominis intravit mors, et corporalis et spiritualis in eundem hominem: et ita ab eo pertransiit mors in omnes homines. Et merito ab eo in omnes, quia hic fuit in quo peccaverunt omnes. In lumbis enim Adae tota illa massa humani generis peccato praevaricationis corrupta est. Quidam protendunt hunc versum, usque ad illud longe inferius: igitur sicut per unius, etc. Sed sicut exposuimus, satis abbreviari potest. Vere omnes peccaverunt in Adam, etsi ante legem fere ab omnibus hoc ignoraretur. Peccatum enim erat in mundo ab Adam usque ad legem. Sed licet ita esset, tamen hoc peccatum non imputabatur, id est, nemo reus pro originali judicabatur ante Moysen, cum lex non esset, quae, postquam venit, peccatum hoc patefecit, vel dicamus in toto. Peccatum hoc quidem erat in mundo ante legem, sed ideo nesciebatur, quia nullum peccatum imputabatur, cum lex non esset. Et licet peccatum originale ante legem non imputaretur, tamen per hoc satis dignosci potest quia mors corporalis, quae poena fuit pro originali, illa regnavit praemittendo ante se omnes miserias suas, sitim, famem, febres, et caetera. Regnavit, inquam, ab Adam usque ad Moysen, non solum in eos qui originali peccato sua peccata adjunxerunt, sed etiam in eos qui non peccaverunt. In similitudinem praevaricationis Adae, id est, qui ex parte sua non similiter praevaricati sunt, 32 ut Adam. Hi sunt parvuli qui non habuere tempus peccandi, sed solummodo de originali sunt puniti. Qui Adam est forma futuri Adae, id est Christi. Adam forma Christi fuit, quia, sicut ille pater est omnium secundum carnem, sic Christus pater fidelium secundum fidem. Et sicut ex latere Adae dormientis formata est Eva, sic ex latere Christi soporati somno mortis in cruce fabricata est Ecclesia. Et ideo Adam forma Christi, quia Deus decrevit per unum Christum emendare, quod per unum Adam peccatum est. Vel sic legamus secundum Ambrosium: Vere omnes peccaverunt in Adam; nam originale peccatum erat in mundo usque ad legem. Sed licet in mundo esset, tamen non imputabatur illud peccatum; quia lex non esset quae peccatum hoc insinuaret: sed licet nesciretur hoc peccatum, tamen pro poena hujus peccati regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, non solum in eos qui de actualibus rebus peccaverunt, sed etiam in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est qui pro sola similitudine: quia fuerunt filii praevaricatoris Adae damnati sunt. Ostendit superius Christum unum sufficientem esse ad salvationem omnium, quia solus Adam sufficiens fuit ad perditionem omnium. Et sicut personam Christi personae Adae contulit, sic causam Christi, id est obedientiam, opponit causae Adae, quae est inobedientia: et effectum causae Christi, id est justificationem in praesenti, et vitam aeternam in futuro, opponit effectui illius, id est morti temporali, et aeternae damnationi. Probat etiam gratiam Christi longe amplius abundare peccato Adae. Cum enim ab Adam originale tantum contraximus, gratia Christi non solum originale, sed cum eo quaecunque actualia dimisit in baptismo. Littera sic jungitur: Adam vetus forma fuit futuri Adae; sed licet una persona uni esset opposita, tamen causae sunt dissimiles. Non enim sicut fuit delictum Adae, ita est etiam donum Dei quae est gratia. Vere non sic fuit donum Christi, ut delictum Adae: nam donum Christi multo magis abundavit super delictum Adae, quia delictum unum fuit quod vocamus originale; Christus autem et originale et quaecunque actualia dimisit. Et probat: Vere solus Christus sufficiens fuit ad justificationem omnium. Nam si delicto, id est per delictum, unius Adae, et per unum( quod in sequentibus plenius determinabit), id est per inobedientiam: si per hoc, inquit, unum delictum( quod originale vocamus) multi peccato mortui sunt, contrahentes illud originale a primo patre( multi non ideo dicit, quin omnes hoc peccato pressi sint, sed non omnes in eo perdurantes detenti sunt, deponentes illud originale per acceptam fidem Christi): si, inquit, per unum delictum unius, multi mortui sunt, multo magis secundum dignitatem personae Christi et causae, abundavit gratia Dei, id est remissio peccatorum. Abundavit etiam donum, id est corroboratio per Spiritum sanctum. Postquam enim remissa sunt peccata, necessaria sunt arma Spiritus sancti, quibus resistamus diabolo male suadenti. Gratia, inquit, et donum abundavit in gratia, id est per gratiam unius hominis. Congrue ait per gratiam: quia quemadmodum contractio originalis fuit per necessitatem, sic salvatio facta est per gratiam, id est per voluntatem. Nemo enim nisi ex voluntate salvatur. Sicut, inquit, delictum unius diffusum est in multos, sic aeque comparatum est, quod gratia unius hominis abundavit in plures. Non dicit in plures gratiam abundasse, quam delictum, sed in plures, id est in multos. Non enim omnes salvati sunt, quia noluerunt. Unius hominis dico, qui nihil minus potuit quam voluit: nam Jesu Christi, id est salvatoris et regis. Sicut causas Christi et Adae diversificavit, sic effectus causarum opponendo distinguit dicens: Sicut donum Christi tale non fuit, quale delictum Adae; sic etiam non sicut fit per unum peccatum Adae, ita fit per donum Christi, id est effectus peccati Adae et gratiae Christi diversi sunt: quia peccatum 33 simplex, donum vero multiplex. Et hoc probat dicens: Vere effectus peccati Adae, et effectus gratiae Dei non sunt similes. Nam judicium, id est justa sententia Dei fit in condemnationem, id est condemnat filios Adae ex uno delicto, id est solummodo propter originale; sed gratia Christi fit in justificationem, id est justificat filios suos ex multis delictis, id est sic de actualibus ut de originali.
5.5.4
Notandum est quod illud primum peccatum debilitavit quidem naturam nostram, et proniorem fecit in casum, sed tamen non fuit causa actualium peccatorum, quibus naturali ratione( licet multa parte debilitata) possemus resistere. Videndum etiam quod, licet in peccato Adae multa considerentur, ut superbia, gula, tamen unum solum dicitur: quia inobedientia probat, quod gratia justificaverit ex multis delictis, dicens: Vere per gratiam Christi justificantur homines ex multis delictis. Nam accepta justitia( quod majus est) regnabunt cum Christo in vita aeterna, quod aequipollenter ait. Homines accipientes abundantiam gratiae ejus, id est; abundantem remissionem, quia non solum originalis, sed etiam omnium actualium; et accipientes abundantiam donationis, id est, dona Spiritus sancti ad confortationem in bono abundantem; et accipientes abundantiam justitiae, id est, justae operationis: quia postquam dimissa sunt peccata et Spiritus sanctus corroborat, sic demum licet bene operari: haec, inquam, accipientes conregnabunt Deo positi in vita aeterna, quae omnia, et gratiam, et donationem, et regnum, accipient per unum Jesum Christum. Et vere per hunc unum: quia si in delicto unius Adae quod causa fuit perditionis, regnavit mors, et temporalis et aeterna per unum delictum, id est, per inobedientiam, multo magis secundum dignitatem personae, causae et effectus, hi qui sunt accipientes abundantiam gratiae, donationis et justitiae, regnabunt in vita per unum Jesum Christum. Quoniam quidem et similitudo est ibi, quia Adam unus, Christus unus: et majoritas secundum dignitatem, quae dicta est: igitur a simili, et a majori inferre possum, quod sicut per delictum unius Adae( delictum dicto transiens in omnes homines) ventum est in condemnationem, sic et per justitiam unius Christi transeuntem in omnes homines secundum potentiam( Christus enim sufficiens pretium pro omnibus dedit), per unius, inquit, justitiam ventum est in justificationem vitae. Ostendit satis superius quod Christus potens esset, et restaurare sufficeret quidquid lapsum fuerat per Adam, sed non determinaverat quid in hac reparatione ageret, seu per potentiam, seu per meritum, quod hic determinat, dicens: Quia quemadmodum Adam male merendo per inobedientiam omnes praecipitavit, sic Christus bene merendo per obedientiam omnes redemit. Littera sic jungitur: Vere per delictum unius omnes condemnantur. Nam per inobedientiam et sicut per inobedientiam unius hominis constituti sunt multi peccatores, quia non omnes remanserunt in peccato, ita et per obedientiam unius Christi hoc promerentem, constituentur multi justi. Multi ideo, quia non omnes justificari voluerunt. Cum modo dicat Christum justificare homines a peccatis, dicit quod etiam transgressores legis a praevaricatione acceptae legis justificat. Et hoc ideo adducit ut comprobet Judaeos magis obnoxios esse gratiae Dei, quam etiam gentiles, quibus se praeferebant in hac nova gratia: quia gentiles de naturali solum rei erant, Judaei vero et de naturalis et scriptae legis praevaricatione rei erant. Littera sic jungitur: Obedientia Christi multos justificavit: lex autem delictum abundare fecit: lex, inquit, subintravit, quia peccatum prius intraverat. Intravit lex ad hoc ut abundaret delictum, non quia lex mala esset, sed quia sub illa erant quos reos faceret, 34 jubendo, non adjuvando. Lex tribus modis habebatur in tempore suo. Quibusdam enim erat solummodo in signum, ut Abrahae: qui circumcisus est, non ut per hoc justificaretur, sed in signum justificationis jam acceptae per fidem. Aliis lex erat paedagogus: ut quemadmodum puerum ne insolescat vagando paedagogi coercet custodia; sic lex minando poenam coercebat quosdam ab actu peccati. Aliis autem erat lex causa praevaricationis. In his autem duobus quibus lex in signum justitiae vel paedagogus erat nihil operabatur: quia qui justi erant ut Abraham, per fidem hoc erant non per legem; qui vero se timore coercebant a malo, non hoc per legem, sed per donum Spiritus sancti, id est per spiritum timoris faciebant. Aliis vero lex causa erat delicti, quia praevaricationis. Per legem delictum abundavit, sed per gratiam evacuatum est. Ubicunque enim abundavit delictum, vel sub lege vel extra legem, ibi gratia abundavit super delictum: quia non solum remisit peccata, sed et juste operari concessit. Quia iterum aliqui errabant ex eo quod dictum est gratiam superabundasse ubi fuit delictum, dicentes se impune opportune etiam peccare, quia gratia Dei omnia dimitteret, et quanto plura, tanto gloriosior esset, determinat quidem Paulus gratiam Dei, quotquot peccata sint, in baptismo omnia dimittere, sed postquam justificati sunt, si iterum peccant, non sicut prius ex gratia, sed merito poenitentiae dimittentur peccata. Unde sic ait: Gratia utique Dei abundavit hac lege: Ut sicut peccatum ante justificationem regnabat ducendo in mortem, ita et gratia, postquam remisit peccata, regnet per acceptam justitiam bene conservatam, eundo in vitam aeternam: non jam amplius respiciendo ad iniquitatem. Regnet dico, per Dominum nostrum Jesum Christum. qui, postquam justificavit per gratiam, dat vitam aeternam.
5.6.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT VI.
5.6.1
« Quid ergo dicemus? Manebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? An ignoratis, fratres, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo: scientes quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim vobis non dominabitur. Non enim sub lege estis, sed sub gratia. Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit! An nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis. Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim 35 exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro.» EXPOSITIO.
5.6.2
Quandoquidem gratia regnare debet per justitiam conservatam semper, donec veniat in vitam aeternam, ergo quid dicemus? Permanebimus iterum in peccato justificati jam per gratiam, ut abundet gratia, iterum remittendo gratis quae iterum deliquimus? Absit hoc, ut tam perversa intentione revertamur in peccatum! Hic incipit loqui de duplici resurrectione. Prima qua secundum animam justificamur in baptismate, quod baptisma consecravit nobis Christus in morte sua, fundendo aquam remissionis de latere suo; insinuans nos debere commori sibi in baptismo: ut quemadmodum ille semel mortuus ad actus veteris hominis non est reversus, sic et nos semel justificati in baptismo, omnem vetustatem peccati ibidem interficientes, resurrectionem animae( ibi enim justificata resurgit) custodiamus: ambulando in novitate vitae, quia, si resurrectionem animae in justitia conservaverimus, futuram resurrectionem corporum cum Christo, in incorruptione profecto habebimus. Revertamur ad litteram, ubi probat non debere reverti ad peccatum, dicens: Vere semel justificatis non est ulterius permanendum in peccato. Nam nos qui in baptismo mortui sumus peccato, id est ad hoc ne ultra operemur peccatum: mortui dico secundum depositam vetustatem peccati, quomodo, id est qua ratione nos qui sic commortui sumus Christo, adhuc vivemus, id est perseverabimus in illo peccato? Et vere non amplius vivere debetis in peccato illo, quia an ignoratis vos quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, id est per institutionem Christi, vel per Christum consecrantem nobis baptisma. Nos utique baptizati, id est abluti a peccatis sumus in mortem ipsius, id est in similitudinem mortis ejus, ut sicut ille semel mortuus est et semper vivit, ita et nos semel in baptismo peccatis moriamur, et in justificatione semper vivamus. Sicut probavit quod semel justificati iterum peccare non debemus, sic etiam probat quod a peccato nos bene continere possumus, dicens: Vere justificati potestatem habemus, si volumus, non peccandi. Nam nos consepulti sumus, non solum mortui cum Christo, in mortem per baptismum, quod quemadmodum Christus in sepulcro positus potestatem non habuit secundum carnem manum vel pedem extendere ad actus veteris hominis, sic et nobis, si volumus, in baptismo potestatem dedit jam amplius non revertendi ad vetustatem peccati. Ad hoc utique consepulti sumus, ut quomodo Christus surrexit a mortuis, non amplius resumpturus actum mortalitatis( surrexit dico, per gloriam Patris, id est per Verbum sibi unitum, vel propter magnificandam gloriam Patris), ita nos positi in novitate vitae, id est in resurrectione animae per baptismum justificatae, ambulemus proficiendo in accepta novitate. Vere in novitate vitae possumus ambulare. Nam nos sumus similes resurrectionis ejus, quia, quemadmodum Christus resurgens novus homo fuit, ita et nos per baptismum vetustate peccati deposita, in novitate bonorum operum novi homines simus. Et vere similes resurrectionis erimus, si complantati sumus; nec per nos hoc potest fieri, sed per gratiam Dei facti complantati similitudini mortis ejus, id est si commortui fuerimus Christo, ea 36 similitudine, ut sicut ille semel depositis miseriis veteris hominis, ad illas ultra non rediit, sic et nos, in baptismo semel deposita vetustate peccati, ad illud ultra non regrediamur. Si enim sic complantati sumus similitudini mortis ejus, simul etiam merito unitate mortis erimus complantati similitudini resurrectionis ejus, in novitate operum proficientes. Complantati ab illa similitudine dictum est, qua ramus bonae arboris, trunco malae arboris inseritur, fructusque novos ibidem facit; sic et novitas justificationis inserta trunco nostrae vetustatis, exstincto sapore veteri, fructus faciat insertae novitatis. Similes utique mortis Christi debemus fieri: Scientes hoc quia vetus homo noster simul cum Christo affixus est cruci: ad hoc, ut destruatur in nobis corpus peccati; ita destruatur corpus nostrum in eo quod peccabat, ut ultra non serviamus peccato, sed imperium habeamus super peccatum. Dominus Jesus aliud genus mortis si vellet eligere posset, sed non sine mysterio cruci affigi magis voluit, significans nobis, ut quemadmodum manus et pedes, sensus scilicet humanos affixos habuit, sic et nos non solum opera, sed etiam sensus affixos habeamus, ne cogitemus vel operemur mala. Et bene debemus et possumus non servire peccato. Nam ille qui mortuus est in baptismo, a peccato liberatus est. Nec hoc solum, sed etiam justificatus a peccato.
5.6.3
Postquam de prima resurrectione, quae est animae, sufficienter edocuit, quomodo esset observanda, subjungit de secunda, dicens: Nos eam habituros merito primae bene custoditae. Utque magis capiamur amore ejus, ponit commendationem ipsius, aperiens quam digna sit et quam utilis, dicens: Non solum mortui peccato justificamur, quae justificatio est prima resurrectio, sed etiam si mortui sumus peccato, hoc est cum Christo, ut, quemadmodum Christus semel mortuus, nunquam ad depositam vetustatem rediit, sic et nos semel per baptismum in peccato mortui, non revertamur ad peccatum, credimus utique et nos etiam vivemus in secunda resurrectione simul, id est facti impassibiles et immortales; neque hoc alibi nisi cum Christo, id est in oculis ejus vivemus positi incorruptibiles. Si mortui sumus cum Christo, profecto credimus quod vivemus cum Christo, scientes hoc quod Christus surgens a mortuis jam non moritur, id est jam non ulterius mortem gustabit; quia semel mortuus ad justificationem omnium sufficiens fuit. Nec solum non moritur, sed etiam mors non illi ultra dominabitur. Dominia mortis sunt: Fames, esuries, febres et quaecunque miseriae. Caput etiam et completio omnium miseriarum, mors. Sed nec mors, nec miseriae quae sunt praenuntiae mortis, dominabuntur amplius Christo semel mortuo. Vere Christus jam non moritur. Nam hoc quod mortuus est peccato, id est ad destructionem peccati, mortuus est semel, id est semel mori suffecit.
5.6.4
Et ideo semel commori illi in baptismo sufficiat nobis, perseverando in accepta justificatione. Probat etiam quod mors ultra non dominabitur Christo. Nam hoc quod vivit vivit Deo, id est vita Dei; quia si quemadmodum Deus vivit aeternaliter et sine corruptione, profecto nullum dominium in eo mortis erit. Quod dixit in toto debere commori Christo, ut ei convivamus, adaptat modo Romanis, quorum hic intendebat instructioni, dicens: Quandoquidem necesse est commori Christo, si volumus vivere cum eo; ita, id est hac ratione edocti vos, Romani, existimate vos quidem esse mortuos peccato, id est credite vos mortuos esse in baptismo, ne ultra manum porrigatis ad actum peccati; quod si ita mortui estis, existimate etiam vos viventes Deo, id est in accepta justificatione animae viventes et hoc merito in corruptione corporum victuros: et hoc totum in Christo Jesu, id est per Christum Jesum, qui et in praesenti justificat, et in justificatione permanentibus vitam aeternam praeparat. Quod dixerat superius, nos mortuos esse peccato, et vivendum esse 37 Deo, videns hominem nullo modo posse in hac vita se cohibere a venialibus, determinat in quibus peccatis mori debeamus et possimus: sciens fomitem peccati naturaliter inesse cuique. Sed jam confortato libero arbitrio, possumus coercere fomitem peccati, ne prorumpat in actum. Et hoc determinans, ait: Quando quidem viventes estis Deo, ergo peccatum, id est, naturalis fomes peccati, non regnet in vobis. Regnare peccati est, consentiendo, agendo, et in opere peccati consuescendo. Peccatum utique non regnet in corpore vestro, id est, quod jam vestrum est, et per confortationem liberi arbitrii subjectum dominio rationis. Corpore dico licet justificato, tamen adhuc mortali, et( nisi ratione regatur) prono in opus peccati. Quare videndum est ne consentientes mortalitati vestrae non vivatis Deo. Non itaque regnet peccatum ut obediatis concupiscentiis ejus, scilicet peccati, id est ut quod male suadet infirmitas carnis vestrae, opere perficiatis nec solum non obediatis opere, sed neque exhibeatis ita ut parata et opportuna per consensum faciatis membra vestra peccato. Quia sicut nec operari, sic nec malo consentire debetis. Membra vestra dico tunc facta arma iniquitatis, si fuerint exhibita peccato. Si enim peccato consenseritis, tunc iniquitas armatur membris vestris, ut per haec arma perficiat quod male cupit. Nolite vos exhibere delicto, sed exhibete vos Deo, id est, praeparate vos bene operando idoneos Deo. Et justum est, vos dico factos viventes in justitia tanquam ex mortuis; mortui enim eratis in peccato. Nec solum actu exhibete vos Deo, sed etiam membra vestra in consensu et exhortatione bonorum praeparate Deo. Membra vestra dico facta tunc arma justitiae. His enim armis perficiet justitia, quod bene suadet et cupit. Debetis utique et potestis exibere vos Deo. Nam peccatum, etsi naturaliter sit in vobis, non tamen dominabitur in vobis, si confortato libero arbitrio, velitis uti, sed potius vos dominabimini ipsi peccato, ne habeat actum. Vere peccatum non dominabitur in vobis: non jam enim estis sub lege, quae reos faciebat jubendo, non adjuvando; sed estis sub gratia, quae dimittit peccata et adjuvat operari bona.
5.6.5
Quia iterum errare ex eo quosdam sentit, quod dixerat per gratiam omnia dimitti, et hac fiducia se peccare, quia gratia parata erat, et sufficiens relaxare omnia, contra sic male operantes dicit hac intentione non esse peccandum, quia gratia omnia quidem dimittit, sed si aliquis peccando se subduxerit gratiae, factus servus peccati, quomodo scit si ad gratiam reverti poterit, cum jam sub jugo peccati ligatus sit? Quandoquidem sub gratia sumus quae sufficienter purgat omnia: ergo quid dicemus? An ideo licite peccabimus, quoniam non sumus sub lege, quae jubendo gravat et non adjuvat, sed sumus sub gratia, quae et peccata remittit, et bene operari adjuvat? Absit! Hoc, inquit, abesse debet, ut peccemus fiducia gratiae; quia an nescitis quod servi ejus estis cui exhibuistis vos ad obediendum? Servi dico facti cui obedistis, id est, in ea hora qua cito obedistis. Ejus servi dico; sive peccati cui obedistis, ducentis ad mortem, id est ad damnationem; sive servi estis obeditionis, id est justitiae ducentis vos ad majorem justitiam; quia obediendo peccato, servi peccati efficiemini, nec hujus servitutis vincula rumpere potestis libertate perdita. Ideo bonum est ut servi facti justitiae, a gratia non declinetis, quia servi facti peccati non potestis vestro jure reverti ad gratiam. Ideo in justitia perdurate, nec propter hoc solum, sed etiam ideo quia cum olim jugo peccati deposito, facti estis servi justitiae, si iterum ad vomitum veteris servitutis relabimini, rei estis instabilitatis et justae perditionis; quod sic ait: Non solum pro eo quod praemissum est perdurare debetis in justitia, sed etiam pro eo quod sequitur: Unde gratias ago Deo meo, qui vos gratis sine merito vestro a jugo peccati liberavit.
5.6.6
38 Inde utique gratias ago; quia vos aliquando fuistis servi peccati, sed jam obedistis, nec coacti, sed ex corde, id est propria voluntate eundo in formam doctrinae, id est, doctrinam quae vos fecit Deo conformes. Imago enim Dei deformata et excaecata fuerat in vobis; sed per instructionem meam imaginem Dei in vobis reformavi. Formam dico illam, id est, tam excellentem sicut reformationem imaginis Dei; in quam formam traditi estis per misericordiam Dei et doctrinam nostram. Per vos enim insufficientes eratis reformari. Olim fuistis servi peccati, sed nunc liberati a peccato, facti estis servi justitiae; et ideo nolite ulterius redigi in servitutem peccati. Et vobis factis jam servis justitiae dico humanum, id est, praecipio vobis quiddam satis leve, ad quod humanitas vestra satis potest sufficere. Et hoc, quia spirituale est arduum, non praecipio vobis: facio propter infirmitatem carnis vestrae, id est, quia scio vos adhuc carnalitate premi, nec satis firmos in spiritualibus, humanum utique dico. Nam hoc humanum est, sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, id est luxuriae, gulae, libidini, servire etiam iniquitati, id est, omni contrario aequitati ad consummandam iniquitatem, saltem ita nunc fideles facti exhibete membra vestra servire justitiae eundo in sanctificationem, id est in plenitudinem justitiae. Hoc utique satis humanum est, ut quantum servistis diabolo, tantum serviatis Deo, cui multo magis estis obnoxii. Vere quia servi facti estis Dei, servire debetis justitiae. Nam cum prius essetis servi peccati, liberi tunc fuistis justitiae, id est, expertes ab omni justitia, fideliter servientes peccato. Sed nunc facti servi justitiae, longe fidelius servire debetis Deo. Quandoquidem amore peccati fecistis vos expertes totius justitiae: ergo quem fructum, id est, quid utilitatis habuistis tunc ante conversionem de illis in quibus nunc post conversionem erubescitis? Ideo sic interrogando invehitur in eos, ut a servitute peccati magis deterreat. De temporali fructu peccati ideo solum requiro: nam de fine eorum satis constat finis illorum est mors, id est, in fine vitae absorbet istos aeterna damnatio. Servi facti peccati nullum fructum habuistis, sed nunc per gratiam liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum, id est, fide suscepta dignum: fructum dico tendentem in sanctificationem, id est, in plenitudinem justitiae. Impii mortem habent, sed vos habetis finem vitam aeternam. Vere mors est finis illorum: nam mors est stipendium peccati, id est, peccatum ministrat hanc stipem, id est mortem. Stipendium dicitur, hoc quod tribunus, vel praetor, pensata mercede militis, ministrat ei in exercitu. Mors habetur ex peccato, sed vita aeterna habetur per gratiam Dei. Licet enim aliquod meritum sit ibi, prima tamen justificatio fuit ex sola gratia. Et directio vitae quae sequitur, et eadem gratia longe amplius quam meruerit remunerat; gratia dat vitam aeternam; et hoc in Christo Jesu, id est per Jesum Christum Dominum nostrum.
5.7.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT VII.
5.7.1
« An ignoratis, fratres( scientibus enim legem loquor) quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? Nam quae sub viro est mulier, vivente viro alligata est legi, si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. Igitur vivente viro[ marito] vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si cum alio fuerit viro. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis vos alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti. 39 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret:« Non concupisces.» Occasione autem« accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Scimus enim quia lex spiritalis est. Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor non intelligo. Non enim quod volo[ bonum] hoc ago, sed quod odi[ malum] illud facto. Si autem quod nolo illud facio, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum hoc ago. Si autem quod nolo illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me[ captivum me ducentem] in lege peccati quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.» EXPOSITIO.
5.7.2
Quia superius satis probaverat debere eos subjici gratiae, et serviendum esse Deo, ne modo in legalibus putarent se debere servire Deo( peccatum enim esse credebant, si etiam in tempore gratiae legalia praetermitterent) probat Paulus non ulterius serviendum esse in legalibus, quae si deserunt, non est peccatum; si faciunt, rei sunt. Non enim tenenda est umbra, postquam venit veritas, et cum carnalem legem expellat, spirituali legi alligat eos. Littera sic jungitur: Per Christum Jesum est vita aeterna tantum. Nam per legem non; quia an ignoratis fratres, ut magis excitet ad intellectum hujus rei, et fratres vocat, et interrogat. Nec ignorare debetis( scientibus enim legem loquor) quia, si bene consultis, idem invenietis. An ignoratis dico quia lex quaecunque posita sit, dominatur in homine, non semper, sed quanto tempore vivit lex in eo homine, vel homo sub ea lege? Velut si in qualibet urbe praeceptio aliqua poneretur, usque ad determinatos annos, qui intra hos annos praeceptum positum non attenderet, reus esset transgressionis positae legis. Qui vero finitis determinatis annis faceret contra positam legem, reus inde non esset, quia tempus ejusdem legis jam praeterisset. Sic de lege Judaeorum, qui tempore Moysi usque ad tempus Christi eam non observaret reus esset. Sed postquam venit gratia, jam tempus ejus legis praeteriit, et sic reus non est qui eam deserit. Vere lex posita dominatur, quandiu homo vivit sub lege, vel lex in homine. Nam lex conjugalis ista est: Mulier quae est sub viro, maritali modo foederata, illa alligata est legi viri, vivente viro; sed si mortuus fuerit vir ejus, soluta est mulier a lege viri. Quandoquidem mulier vivente viro alligata est ei, Igitur si vivente viro suo, habuerit rem cum alio viro, vocabitur adultera. Sed si vir ejus mortuus fuerit, liberata est a lege viri, ita ut si fuerit juncta cum alio viro, jam non judicetur adultera. Et ita, id est simili ratione fratres 40 mei vos estis mortificati veteri legi, quae data fuit solummodo usque ad adventum Christi. Mortificati dico per corpus Christi, id est per Christum advenientem, qui corpus, id est veritas ipsius legis fuit, et cujus corporis lex umbra fuit. Nec mortificati ut vidui remaneatis, sed ut amodo sitis alterius, ejus scilicet qui resurrexit ex mortuis, per quod satis commendabilis est vobis. Resurrexit ad hoc ut per eum fructificaremus Deo, id est per gratiam ad honorem Dei. Et modo tandem fructum facere licet sub gratia, quia cum essemus in carne, id est detenti in carnalitate, tunc passiones peccatorum, id est mala desideria, quae licet sensualis homo affectaret, rationalis tamen passiones esse judicabat, quae passiones erant notae per legem et augmentatae per delictum praevaricationis, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti, id est ut facerent fructum damnationis. Sed nunc postquam venit gratia, sumus soluti a lege veteri, quae erat nobis lex mortis, in qua morte peccati detinebamur, nec adjutorio legis surgere poteramus. Soluti, inquit, sumus a lege carnali: ita, id est propter hoc, ut amodo serviamus in novitate spiritus, id est spiritualiter renovantes nos quotidie bene agendo: juxta illud:« Renovamini spiritu mentis vestrae,» et non amplius serviamus in vetustate litterae, adhaerentes litterali intellectui, ut vetustas consuevit.
5.7.3
Quia dixerat superius Judaeos mortificatos esse veteri legi, nec esse revertendum ad eam, quia passiones peccatorum erant per legem, et per eam fructificabant morti, appellaverat etiam eam legem mortis, ne male opinarentur Judaei Paulum hoc intelligere, ut lex esset causa peccati efficiens, et ad peccandum compellens, probat legem, quantum in ea est, esse bonam. Quia vero Judaei amplius sub lege peccarent, hoc corrupta natura faciebat, non lex. Littera sic jungitur: Quandoquidem per legem fructificabamus morti, ergo quid dicemus? Dicemus quod lex est peccatum, id est causa peccati efficiens, et compellens ad peccandum? Absit hoc ut legem dicamus esse peccatum, quod si diceremus, et legem esse injustam probaremus, et Deum datorem legis de injustitia argueremus, qui legem dedisset compellentem ad peccatum. Per legem utique non est peccatum, sed bonum: cognitio enim peccati. Non enim cognovi peccatum nisi per legem. Ante legem utique fuit cognitio peccati, cum pincerna et pistor Pharaonis causa peccati in carcerem missi sunt. Sed per legem dicit cognitum esse peccatum, quia originale fere ab omnibus ante legem ignorabatur, et actualia multa nesciebantur esse peccatum ut concupiscentia de qua subdit; poena etiam infernalis, quae sequitur de peccatis, non ita sciebatur, nec meritum futurum non peccantibus. Putabant enim omnes in inferno permansuros, licet sub dissimilitudine poenarum. Sed per legem cognitum est originale, cognita sunt etiam multa actualia, prius incognita. Nec etiam ea quae cognita erant, tanta esse credebantur. Cognita est etiam futura damnatio pro peccatis, et ideo ait: Per legem cognovi peccatum, et originale, et actualia quanta erant, poenamque pro iis futuram. Vere per legem cognovi peccatum. Nam hoc, scilicet concupiscentiam, quam esse peccatum nesciebam, nisi lex ita diceret: Non concupisces. Lex quidem bona est, quia dat cognitionem peccati; sed tamen per legem nihil bonum, sed omne malum habui, licet non culpa legis, quod aequipollenter ait: Licet lex bona sit, tamen peccatum, id est corrupta natura, vel diabolus instimulans, operatum est in me concupiscentiam omnem, id est voluntate, actu, consuetudine peccandi. Hoc, inquit, operatum est peccatum accepta occasione per mandatum, id est per legem mandatam hominibus. Accepta, ait, occasione, id est opportunitate ex lege; tum quia fragilitas humana magis tendebat in vetitum, tum quia diabolus ferventius, accepta lege, insultabat homini, videns legem datam fore quemdam gradum homini redeundi 41 ad salvationem, quem prius quieto jure possidens inquietare negligebat.
5.7.4
Notandum etiam quod peccatum corruptam vocat naturam. Sunt enim in unoquoque et sensualis homo et spiritualis. Sensualis dicitur pars illa animae, cum corpore quae sensificat corpus, et ita premitur mole carnis, ut per singulos sensus congaudeat voluptati, diligens suavia gustu, canora auditu, delectabilia visu, jucunda tactu, bene fragrantia odoratu. Illa vero pars animae quae non ita premitur carne, et hic dicitur rationalitas, contradicit sensualitati, et naturaliter appetit quod bonum est. Vere peccatum operatum est in me malum, per mandatum. Nam dum eram sine lege, mortuum erat peccatum, id est corrupta natura secundum quod minus impugnabatur a diabolo, minus cupiebat peccatum, quia non erat prohibitum. Peccatum tunc mortuum erat, ego autem vivebam, id est vivere mihi videbar cum essem aliquando sine lege; quia et minus cognoscebam, nec ita concupiscebam peccatum, nec diabolus adeo inardescebat. Ante legem mortuum erat peccatum; sed cum venisset mandatum, quod mortuum erat revixit peccatum, id est corrupta natura vires resumpsit, magis stimulante diabolo, et ut est vitium humanae fragilitatis magis concupiscendo interdicta. Revixit ideo; quia in principio vixerat, et cognitum fuerat originale, cum adhuc recens erat. Veniente mandato revixit peccatum; ego autem sum mortuus, non solum de prioribus, sed etiam de praevaricatione datae legis reus factus. Et quandoquidem per legem revixit peccatum, et ego mortuus sum, igitur mandatum quod erat mihi datum ad vitam secundum intentionem datoris, hoc mandatum, non jam ad vitam, sed inversum inventum est mihi esse ad mortem. Non quia me compelleret ad peccatum, sed quia causa fuit sine qua nec reus essem praevaricationis, et causa pro qua diabolus magis insurgeret contra quod lex non adjuvabat, sed praecipiendo impediebat. Congrue dicit inventum est ad mortem; non enim positum erat mandatum ad mortem. Probat mandatum esse sibi ad mortem, non tamen culpa legis, sed vitio corruptae naturae compellentis, dicens: Vere mandatum inventum est mihi ad mortem, nam peccatum, id est corrupta sensualitas seu diabolus accepta occasione, seu quia suasio delectationis ad peccandum vehementior est, cum adest prohibitio, seu quia diabolus ardentius incumbebat. Sic utique accepta opportunitate per mandatum, seduxit me, ut consentirem peccato; et per illud seducere occidit me, praecipitando in actum peccati. Et quandoquidem mandatum erat ad vitam, ex culpa peccati inversum est ad mortem. Igitur lex sancta est, id est praecepta legis sancta sunt, et mandatum, id est opus praeceptorum, ut jejunare, dare eleemosynam, hoc, inquit, mandatum sanctum, id est sancitum et firmatum in bono est. Est etiam justum aequitatem servans ad proximum. Est etiam bonum, id est utile implenti illud. Modo sufficienter probavit legem esse bonam in se.
5.7.5
Sed diceret Judaeus: Non curo an lex bona sit, cum sit mihi causa damnationis. Quo contra Paulus probat per legem neminem damnari, sed potius enutriri in bono. Corrupta vero natura haec, causa est compellens ad peccatum. Unde sic ait: Quando quidem mandatum sanctum est, ergo illud quod in se bonum est credi debet quod mihi factum est mors, id est causa compellens me ad mortem? Absit hoc, ut illud quod bonum est sit causa quae malum efficiat! Mandatum utique quod bonum est, non est mihi factum mors; sed peccatum, id est corrupta natura: vel diabolus instimulans peccatum: ita dico ut appareat, id est, ut cognoscatur esse peccatum: illud operatum est mihi mortem per bonum, id est accepta occasione a lege quae bona est, coegit me magis peccare, praevaricari etiam quod prius non erat. Operatum est, dicit, ita per bonum ut peccatum fiat; peccans nunc in lege supra priorem modum, id est priusquam lex daretur per mandatum, id est per 42 praevaricationem mandati magis peccans. Vere lex non est operata mortem, sed peccatum. Nam nos scimus ab auctoritate vim habente. Scimus utique quia lex est spiritualis, id est, vel data per Spiritum sanctum, vel nutriens spiritum hominis, quorum alterum si sit, constat quia non est causa mortis. Lex utique est spiritualis, sed ego sum carnalis, id est adhaerens carnalitati; venundatus, quem primus parens pro gustu pomi venundedit: nec ita ut sim solum in peccato, sed etiam sub peccato; quia et si volo, et diu laboro, per me tamen surgere nequeo.
5.7.6
Hic incipit ostendere quod lex et rationalis homo in voluntate boni consentiant; sed tamen ab illo tertio, id est a corrupta natura superantur. Et hoc de rationalitate quod bona sit et bonum velit convenienter probat. Sicut enim si lex mala esset, dator legis inde vituperaretur, sic etiam si naturalis ratio adversaretur bono, juste qui rationem dederat de malo rationis calumniaretur. Vere sub peccato sum. Nam quod ego operor, sive dimittendo bonum quod utique est operari malum, sive faciendo malum, quod, inquam, operor ego sensualis, intelligo ego rationalis non esse operandum. Vere operor dimittendo bonum, quod intelligo non esse operandum. Non enim ago hoc bonum quod ego rationalis volo; et vere operor faciendo malum quod intelligo non esse operandum. Nam ego carnalis facio illud quod ego rationalis odi. Et nunc quia lex spiritualis et bona est, rationalitas vero mea bonum vult cum lege, inde apparet quod lex et ratio simul sentiant, licet carnalitas praevaleat. Ago, inquit, illud quod odi, id est illud quod nolo. Si autem rationalis nolo illud quod carnalis facio, ecce jam consentio legi, id est, idem volens testis sum legi de hoc quod bona est. Quandoquidem ego rationalis nolo illud quod carnalis facio( Illud nunc illativum est), Ergo ego rationalis jam non operor illud quod me nolente operatur caro, sed peccatum, id est, fomes peccati, quod peccatum habitat, id est, assidue remoratur in me carnali. Et vere peccatum habitat in me, quia bonum non habitat in me. Quod sic ait: Scio quidem quia bonum non habitat in me, hoc quod dico in me est, id est in carne mea, id est in me carnali. Et hoc probat: Vere bonum non habitat in carne mea, nam neque per voluntatem, neque per actum. Per voluntatem quidem non habitat. Nam velle bonum adjacet mihi carnali, id est quadammodo approximat carni: nemo enim tam impius quin aliquando saltem bonum velit. Quod si adjacet, ergo non habitat in me, velle bonum adjacet. Sed perficere bonum illud nullo modo invenio in carne mea. Vere perficere bonum non est in me carnali. Nam ego carnalis non facio hoc bonum quod volo rationalis. Sed ago carnalis hoc malum, quod nolo rationalis. Vel aliter: Vere perficere bonum ex toto non invenio in me. Nam etiam hoc bonum non facio quod bonum esse cognosco, et ideo facere volo. Non enim omnia bona mihi nota sunt. De eo quod dixit superius ad aliud probandum: non quod volo hoc ago, iterum hoc per aliud probato, infert dicens: Quandoquidem ego rationalis nolo malum quod ago carnalis, ergo ego rationalis non operor illud malum, sed peccatum, id est corruptio naturae: quod peccatum habita in me carnali, operatur illud malum. Repetit locum unde inferat, si quod nolo illud facio. Quandoquidem ego rationalis nolo malum, lex autem( sicut probatum est) malum similiter non vult, Igitur ego rationalis invenio legem esse bonam, id est utilem mihi rationali volenti facere bonum. Lex bonum docens, et ratio bonum volens, consentiendo in bono se invicem inveniunt. Volenti facere bonum et non facienti, bene dico, quoniam malum carnalitatis adjacet mihi rationali: et propterea bonum quod volo perficere nequeo.
5.7.7
Nota quoniam Paulus figurative sub persona sua de omnibus loquitur, assumens sibi personam, nunc ante 43 legem nunc in lege. Vere bonum invenio in me. Nam ego condelector legi Dei: quia et illa bonum vult et ego cum ea. Condelector dico secundum interiorem hominem, quia interior homo rationalis vult quidem bonum: etsi nequeat operari. Cum modo dixerit quod lex et rationalitas bonum velint, ostendit utrumque superari a tertio, id est a carnalitate, quod tertium ostendit superandum esse per gratiam, et hoc satis idonee facit. Cum enim legem ostendat deprimi per carnalitatem, nec eos qui sub lege fuerunt quidquam boni fecisse, nisi per gratiam, per hoc plane Judaeos insinuat debere subjici penitus gratiae Dei, et non amplius legi. Per hoc iterum quod rationalitatem, etsi bonum vellet, succubuisse tamen carnalitati dicit, gentiles, ne se de libero arbitrio efferant, deprimit, et sic omnes gratiae Dei subjicit. Licet secundum interiorem condelector legi Dei, tamen video aliam legem in membris meis, id est in carnalitate mea. Legem ideo dicit, quia quemadmodum ratio dictat agere quod bonum est, sic sensualitas quod malum est: legem membrorum dico repugnantem legi mentis meae, id est bonis quae ratio suadet. Nec solum repugnantem, sed etiam captivum ducentem me in legem peccati: ut operer ea quae corrupta sensualitas dictat; quae lex peccati est in membris meis, id est in singulis sensibus diffusa. Et quandoquidem lex membrorum captivum me ducit in peccatum, ergo rationalis sum infelix: quia sum homo, id est quia carnalitate deprimor; et me infelicem quis liberabit de corpore mortis hujus? id est de morte peccatorum, quae sunt in corpore meo: vel de corpore mortis, id est de tota hac massa peccatorum quae ducunt ad mortem. Lex non potest liberare me Judaeum; non ratio naturalis me gentilem; cum haec in utroque deficiant, scio liberationem meam, gratiam Dei datam per Jesum Christum Dominum nostrum. Illa profecto liberabit me, et ideo vos Judaei gratiae efficaci, non legi impotenti, vos iterum gentiles gratiae Dei non rationi debilitatae, subjicimini. Considerandum est quod duplex velle bonum sit in homine. Alterum secundum naturalem rationem, quae corruptione peccati depressa, bonum quod vult operari non sufficit. Alterum velle secundum inspirationem Spiritus sancti per quem fomes peccati deprimitur, ut bonum operari possimus. Velle autem naturalis rationis hoc erat, de quo superius dicebat: Non quod volo bonum hoc ago.
5.7.8
Dixerat superius interiorem hominem et legem condelectari in bono sola voluntate, non actu, quia contra haec duo invalescebat fomes peccati, legem et rationem expugnans: sed postquam Deus ostendit utrumque bonum legis et rationis in homine deficere, dedit ad ultimum gratiam suam, quae liberum arbitrium confortavit; ut jam si velit homo bonum possit operari, et bene coercere fomitem peccati. Quia autem hominem redemptum per gratiam, Deus non penitus a fomite peccati divisit, causa haec fuit, quia reliquit meritum homini. Si enim homo sola necessitate quia non posset, non peccaret, non esset meritum quo salvari deberet. Ut autem locus esset merendi, fomitem peccati reluctantem dimisit, debilitatum tamen et( si velit homo) subditum rationi. Quia iterum hominem a peccato redemptum, non in tanta dignitate restituit, in quanta fuerat Adam cum cecidit, factum est ne iterum homo de subita et tanta felicitate superbiendo, irreparabiliter caderet. Quare ad memoriam peccati, et ad custodiam humilitatis opportune relicta est poena peccati; ut etiam per hoc ostendatur vis sancti Spiritus, adjutorio cujus rationalis homo subigit sibi carnalem: cui subjectus fuit, quandiu sine gratia fuit. Littera sic jungitur: Quandoquidem gratia Dei data per Jesum Christum me liberavit, igitur ego ipse qui ante gratiam subjectus eram carnalitati, jam quod bonum volebam potens operari, non solum volo, sed etiam servio mente, id est potestatem habeo secundum quod ratio admonet bene 44 operando servire legi Dei. Nec ita tamen ut fomes peccati penitus in me destructus sit, sed potestatem habeo servire carni, id est secundum carnalitatem legi peccati. In hoc etiam maximum notat miraculum, quod fomes peccati, contra quem nihil prius poterat ratio, nunc subjaceat rationi, si velit homo.
5.8.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT VIII.
5.8.1
« Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo. Legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Si autem quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. Quia si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit, et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ergo fratres debitores sumus, non carni ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus: Abba( pater). Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et glorificemur. Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim omnis creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nosipsi primitias spiritus habentes; et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. Similiter autem et spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et magnificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, imo qui 45 et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An angustia? An persecutio? An fames? An nuditas? An periculum? An gladius? Sicut scriptum est:« Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis.» Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia[ aliqua] poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. EXPOSITIO.
5.8.2
Quandoquidem mente servire possum lege Dei, Ergo nunc in tempore gratiae nihil damnationis relictum est his qui sunt in Christo Jesu, id est qui in fide Christi renati sunt. Non quod modo boni sint, modo male agendo non sint, sed quia ita sunt in Christo Jesu, quod non ambulant secundum carnem, id est non delectantur in malis, sectando carnalitatem. Ambulare congrue removet. Impossibile enim est non invicem facere quae carnis sunt. Propterea non dixit, qui sunt secundum carnem, sed qui ambulant, id est qui de malo non poenitent, sed consuescendo delectantur in eo. Vere nihil damnationis est his qui sunt in Christo Jesu. Nam lex spiritus, id est vel quam Spiritus sanctus dictat, vel ipsa rationalitas, spiritus dico datoris vitae, id est qui dat hic vivere in virtutibus unde etiam provenit vita aeterna: Vitae dico habitae in Christo Jesu, id est per Christum Jesum, liberavit me a lege peccati, id est a fomite peccati, et a lege mortis. id est ab actu fomitis peccati, ne quod fomes male suadet, operarer. Vere liberatus sum a lege peccati; nam per Filium Dei. Deus enim misit Filium suum: non quod Filius abesset alicubi, sed quia ipse natura invisibilis per unitam sibi carnem factus est visibilis, missus dicitur secundum cognitionem nostram. Misit utique Deus Filium suum, non in carnem peccati, sed in similitudinem carnis peccati, id est in carnem similem carni peccatrici. Christus enim omnem carnis materiam praeter peccatum sustinuit; et per missum Filium damnavit peccatum, id est fomitem peccati, quod erat in carne nostra. De peccato, id est per Filium qui fuit hostia pro peccatis omnium oblata. Unde et Christus dictus est peccatum. Hostia enim pro peccato oblata, peccatum dicebatur, vel pro peccato. Vel ita: Damnavit peccatum, id est Satanam de peccato: quod diabolus fecit in carne Christi. Diabolus enim jus habebat in omnem hominem propter originale peccatum: de quo quia Christus reus non fuit( non enim in concupiscentia carnis natus est), in eum diabolus indebitum jus usurpavit; ideo jus quod concessum ipsi erat in omnes, perdidit, et sic quia inconcessa captavit, juste concessa perdidit. Damnavit utique peccatum: ad hoc, ut impleretur in nobis justificatio legis, id est quam lex praesignabat, et implere non poterat in nobis de termino: qui non ambulamus secundum carnem, id est sequendo desideria carnis; sed ambulamus secundum spiritum, id est secundum quod dictat Spiritus sanctus vel ratio. Damnavit, dico, peccatum, quod scilicet damnare peccatum impossibile erat legi. Lex enim impotens erat liberare ab originali, in quo, id est in implenda justificatione, lex infirmabatur per carnem, id est quia carnalitatem sectabatur. Vere justificatio non impletur, iis qui ambulant secundum carnem; nam ii qui sectantur carnalitatem, sapiunt, id est saporem bonum capiunt, in his quae carnis sunt. Amodo in sequentibus longe commendabit legem spiritualem per oppositum, deprimendo carnalem.
5.8.3
Quid inde diceret aliquis si sapiunt ea quae carnis sunt? Malum utique multum est hoc. Nam prudentia carnis est mors, id est vacare iis quae caro suadet, mors animae est. His qui sequuntur spiritum implebitur justificatio legis. Nam qui sunt secundum Spiritum, sentiunt, id est sapiunt et sectantur ea quae sunt Spiritus. 46 Et quid inde diceret aliquis? Multum equidem. Nam prudentia est spiritus vita, id est vivere hic in virtutibus, et est pax, id est tranquillitas animi, et quies a tentationibus. Non enim omnes qui vivunt in virtutibus, pacem hanc habent, sed admodum pauci; ideo prudentia carnis est mors, quoniam sapientia carnis est inimica Deo, quandiu inimicatur Deo, vivere nequit. Sed qui bonum carnalitatis suae Deo praeponit, regnum Dei( quantum in se est) diminuit, subjiciens se regno carnis. Vere sapientia carnis est inimica Deo. Nam non est subjecta legi Dei, sed imperio carnis. Non est subjecta, quia nec esse potest subjecta, quandiu carnalitati adhaeret. Quid enim enumerare quaero singula dicens, prudentia carnis est mors et inimica Deo? ut paucis comprehendam: quicunque sunt in carne, id est in carnalitate, quandiu ibi detinentur, Deo placere non possunt. Quia modo dixerat, qui in carne sunt Deo placere nequeunt, ne per hoc deterreret Romanos, qui prius justificatione accepta, ad aliqua peccata relapsi fuerant, demulcet eos blandiendo, tamen quae facienda sint eis aperte insinuans. Qui in carne sunt Deo placere non possunt. Sed vos, o Romani, non jam estis in carne, nec vos in carne esse intelligo, sed estis in spiritu. Hac conditione tamen vos esse in spiritu pronuntio, si Spiritus Dei quem in baptismo accepistis habitat, id est perseverat in vobis. Si quis autem( non dico de vobis, sed quicunque ille sit) qui non habet Spiritum Christi, hic non est ejus, scilicet Dei, id est non habet partem cum Deo. Hic plane ostendit Apostolus Spiritum sic a Filio, ut a Patre procedere, ubi ait Spiritum Dei, et Spiritum Christi, et quod idem sit Spiritus Dei, et Spiritus Christi. Si autem Christus, id est Spiritus Christi, est in vobis, corpus quidem vestrum mortuum est, id est mortalitati adhuc subjacet propter peccatum, id est vel propter poenam peccati, vel propter custodiam, ne iterum cadatis per elationem; corpus quidem adhuc est mortuum: sed spiritus vester jam vivit propter justificationem, id est per opera justitiae quae exercet justificatus a peccatis, ubi ait: Si Christus est in vobis, innuit Christum et Spiritum sanctum idem esse in substantia Deitatis. Nec solum per spiritum habitantem in vobis, vitam spiritus habebitis, sed etiam si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, pro hac causa quia Spiritus sanctus in eo habitavit. Si, inquit, idem Spiritus habitat in vobis, vivificabit etiam mortalia corpora vestra, facta immortalia propter eamdem causam, scilicet propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Et quia sic de vobis facere possit, et facturus sit praesignavit, in eo quod jam suscitavit Jesum Christum a mortuis.
5.8.4
Quia si quaeritur quare Christus ante omnes incorruptibilis suscitatus sit? respondetur ideo quia de Spiritu sancto conceptus sit; quia peccatum non fecit, et quia per eum incorruptionem omnes habituri sunt, dignum fuit ut omnes in hoc, et tempore praeveniret, et plus omnibus acciperet. Quandoquidem Deus et jam animam vivificavit, et corpus vivificabit, ergo fratres jam non sumus debitores carni, id est jam nihil debemus carnalitati, sed spiritui; quia per spiritum vivimus, et adhuc vivificabimur. Debemus quidem carni quae necessaria sunt ei, ut victum et tegumentum; sed non ita vivamus sequentes carnalitatem. Si enim secundum carnem vixeritis, non vivificabimini, sed moriemini. Si autem facta carnis mortua feceritis, per spiritum vivetis, et hic secundum animam, et in futuro secundum corporis incorruptionem. Et mortificare debetis; nam Spiritu Dei agimini, et vere vivetis, quia filii Dei eritis. Quod sic ait: Vere si mortificaveritis carnem, per spiritum vivetis. Nam quicunque aguntur Spiritu Dei( quod est mortificare facta carnis), hi sunt filii Dei, et haec est vita aeterna.
5.8.5
Postquam satis commendavit legem spiritus, ostendit quanta utilitas sit nobis per Spiritum sanctum, quod jam partim supra ostendit. Vere filii estis. Non enim jam estis servi, quod sic ait: Vos quidem accepistis spiritum, sed non spiritum servitutis: ut amplius servi sitis, et serviatis iterum in timore. Dum enim sub lege eratis, 47 timore poenarum quas lex minabatur serviebatis: qui autem timore poenae servit, poenam evadit, gloriam non meretur. Spiritum servitutis utique non accepistis, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, id est per quem adoptamini in filios Dei. In quo spiritu docente, nos clamamus: Abba( pater). Abba Hebraeum est, significans id quod pater, vel pater Graecum. Ideo hebraeam vocem posuit, et vocem gentium, seu graecam, seu latinam, ut ostendat utrumque populum, Judaeum et gentilem in novitate spiritus debere servire Deo, non jam in vetustate litterae. Vere in spiritu clamamus: Abba( pater). Nam Spiritus sanctus reddit testimonium spiritui nostro, id est docet rationem nostram hoc quod sumus filii Dei. Nisi enim Spiritus hoc insinuaret, nesciremus nos esse filios Dei. Si autem sumus filii, erimus etiam haeredes. Ecce quot utilitates sunt nobis per Spiritum. Prius adoptamur in filios. Dehinc clamamus. Haeredes etiam constituimur, nec vilis haereditatis, sed haeredes Dei, quia Deus distribuet nobis haereditatem suam, id est totius boni sufficientiam. Si quaerimus quomodo sumus haeredes Dei, cum usus habeat haeredem esse morte decessoris? respondetur quia Deus, quodammodo nobis morietur in futura beatitudine, secundum hoc quod nunc videmus eum per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem sumus visuri. Haeredes erimus Dei, cohaeredes autem Christi, quia eamdem haereditatem quam Christus, id est incorruptionem secundum carnem modo nostro accipiemus. Haeredes dicit Dei, velut ejus cujus est haereditas, eamque distribuit. Cohaeredes Christi, velut ejus qui nobiscum partem capiet haereditatis. Cohaeredes erimus Christi, hac tamen conditione dico: si compatimur Christo non intentione laudis vel lucri temporalis, sed ut glorificemur, desiderio tantum aeternae gloriae. Compati utique debemus, ut glorificemur. Nam ego existimo( et verum est) quod omnes passiones hujus temporis, id est quae temporales sunt, et hujus, id est tam brevis temporis, non sunt condignae ad promerendam futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, quia nec nos ipsi qui eam habituri sumus, quam digna et magna sit intelligimus. Vere gloria haec revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae, id est totius Ecclesiae exspectat revelationem filiorum Dei, ut et ipsi inter filios Dei revelentur. Quia si omnis Ecclesia hoc exspectat, credendum est futurum esse quod exspectat. Exspectatio exspectat, frequentiam notat. Creaturam vocat Ecclesiam, nam haec specialiter creatura Dei est, quam etiam justificando novam creaturam fecit: et quia causa ejus bona omnia creata sunt, ideo creatura, id est Ecclesia exspectat hanc revelationem, quia subjecta est vanitati, id est miseriis carnis, quae vanae sunt. Si enim modo comedit, post modicum iterum esuriet; si bibit, iterum sitiet, et sic in caeteris. Et quia haec omnia videt vana, ideo exspectat hoc ubi nulla sit varietas.
5.8.6
Subjecta quidem est vanitati, sed non volens, quia nollet pati haec vana, et licet non volens, tamen propter eum sustinet qui subjecit eam his miseriis, ne iterum superbiendo periret. Subjecit dico in spe positam, ut spem haberet evadendi hanc vanitatem; in spe dico hac, quia, id est quod ut Christus, sic etiam ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, id est variabilitatis, transferenda a servitute in libertatem, a corruptione in gloriam filiorum Dei. Bene dico non volens subjecta est: nam nos scimus quod omnis creatura, id est Ecclesia, ingemiscit animo et parturit, id est maximo conatu laborat operando quemadmodum parturiens fructum de labore exspectans. Parturit dico usque adhuc, quia a primo justo semper in labore fuit Ecclesia usque ad hoc tempus. Creatura utique ingemiscit, non solum autem illa creatura, sed etiam nosipsi, qui tantae dignitatis sumus quod etiam dii esse reputamur: nos dico habentes primitias spiritus, quia in primitiva Ecclesia prius omnibus et abundantius Spiritum sanctum accepimus, abundantius etiam prophetis qui praecesserunt: non enim semper per Spiritum sanctum loquebantur, quia aliquando recedebat Spiritus sanctus ab eis, et quae falsa erant praedicebant: 48 ut Nathan quandoque et quidam alii: sed apostoli nunquam privati sunt semel accepto Spiritu sancto. Nosipsi habentes primitias spiritus, qui adeo digni sumus, etiam ipsi iidem a Deo fragiles sumus, quod gemimus quemadmodum creatura. Et ne putarentur gemere compassione subditorum, et non pro se, determinat: Gemimus dico intra nos, id est pressi tentationibus quae nos conturbant interius. Prius ipsi, nota est dignitatis: alterum ipsi, fragilitatis. Per hoc Apostolus multum consolatur Ecclesiam, et invitat ad patientiam, quod dicit apostolos eadem fragilitate premi qua premuntur subditi. Subdit etiam magnam consolationem quam habent, dicens: Gemimus dico, exspectantes adoptionem filiorum Dei, id est ut adoptemur in filios Dei.
5.8.7
Duplex adoptatio est: prima qua Deus peccata dimittit et justificat; secunda qua in aeterna beatitudine sanctos cohaeredes faciens Christi, eos remunerat. De hac autem secunda innuit se Paulus intelligere, cum ait: Adoptionem dico, id est redemptionem corporis nostri, id est in qua adoptione corpus nostrum modo fragile, nulla corrumpetur mutabilitate. Per hoc quod dicit exspectantes, innuit se de futura adoptione loqui, non de jam habita. Rem enim jam habitam non exspectamus. Credendum est etiam Christum assumpsisse ideo corpus cum anima, ut utrumque liberaret a corruptione. Vere exspectamus, quia spem habemus. Spes autem ista magnum habet meritum, nam salvos nos facit. Quod sic ait, spe, id est merito spei, quia rem invisibilem et etiam incogitabilem constanter speramus, hoc merito salvi sumus, et in hac spe facti sumus ab alio, non a nobis. Non enim fragilitas nostra nisi Spiritu sancto confortata speraret, quia nesciret, et sic nec meritum salutis haberet; spe salvi facti sumus, tantum meritum habet vera spes; sed illa spes, id est res sperata quae videtur, jam non est spes, nec spei meritum habet. Spes enim est de re quae non videtur: ut si speramus aliquem nobis daturum pecuniam, illud quod speramus, nondum videmus, scilicet nos habere pecuniam, etsi pecuniam ipsam videamus. Rei autem quae jam habetur non est spes, sed jam usus habetur. Vere rei quae videtur non est spes, nam quod videt quis, illud quomodo vel quare sperat? Non est amplius sperandum, sed eo utendum. Rei quae videtur non est dicenda spes, sed si illud quod non videmus speramus, meritum hujus spei habemus. Nam exspectamus rem speratam per patientiam, id est in exspectando patienter omnia toleramus, desiderio rei quam speramus. Et haec spes, quae tanti est meriti, per Spiritum sanctum habetur. Nec hoc solum dat nobis Spiritus sanctus, sed etiam similiter, id est sicut spem, et per spem patientiam: sic idem spiritus adjuvat nostram infirmitatem. Sicut enim infirmi sine Spiritu sancto essemus in spe, sic etiam infirmaremur in oratione, nisi doceret nos Spiritus. Vere Spiritus adjuvat nos infirmos. Nam nos scimus quid oremus, sicut scire oportet et orare, scimus quidem quomodo non oportet. Nos utique nescimus, sed ipse Spiritus postulat, id est postulare nos facit et insinuat. Postulat dico pro nobis, id est vel vice nostri, vel causa nostrae utilitatis: gemitibus inenarrabilibus. Gemitus ideo inenarrabiles dicit, quia ipsi contemplatores nescirent explicare, nec possent, quot et quantis desideriis aestuant. Ex eo quod dictum est, Spiritus postulat, quidam in errores lapsi sunt, dicentes Spiritum minorem Patre et Filio, quia qui postulat minor intelligitur eo a quo postulat; curialitatem Pauli, vertentes in haeresim. Sicut enim qui modo docuisset aliquem quo genere loquendi, et quibus verbis loqueretur cum principe, ille per illum instructum diceretur loqui eidem principi: sic Spiritus sanctus, quid et quomodo postulemus nos instruit, et per nos instructos dicitur postulare, non aliter.
5.8.8
Quod supra dixit: nescimus orare sicut oportet, hoc in ipso apertum est, qui contra salutem spiritum 49 Satanae oravit auferri a se datum sibi ob custodiam humilitatis; ne quia raptus erat ad tertium coelum, et audierat quae non licebat homini loqui, superbiret: sed per impellentem fragilitatem, pusillanimitatem carnis reminisceretur. Spiritus sanctus sperare nos facit, orare nos docet, et exaudiri nos facit. Quod sic ait: Spiritus postulat: ille autem qui scrutatur corda, id est Deus, scit, id est complet et approbat quod desiderat, id est desiderare nos facit Spiritus sanctus. Scit ideo quia Spiritus postulat secundum Deum, id est docet nos Spiritus postulare quod Deo bonum est concedere. Postulat dico pro sanctis, id est vel vice vel causa sanctorum. Scrutatur ab ea similitudine dictum est, quia quemadmodum ille, qui multo scrutinio rem investigat, melius rem ipsam cognoscit; sic Deus non quod scrutando laboret, sed quasi scrutator et longe melius occulta cordium novit. Non solum Spiritus spem dat, orare insinuat, exaudiri facit, sed et quaecunque prospera vel adversa contingant sanctis, omnia facit ille esse ad bonum. Littera sic jungitur: Orare sicut oportet per nos nescimus, hoc autem per Spiritum sanctum scimus, quoniam idem Spiritus cooperatur omnia, seu prospera seu adversa; in bonum, id est ad utilitatem sanctorum. Vel omnia cooperantur a Spiritu sancto in bonum, ut passive dicamus; vel in activo sensu omnia cooperantur in bonum, et iterum per Spiritum sanctum. Sententia non mutatur, cooperantur dico diligentibus Deum, nec qui modo diligant, modo peccando odiant, sed his, id est hujusmodi diligentibus qui a Deo vocati sunt; ad hoc ut sint sancti: et quia non omnes vocati electi, adjungit:
5.8.9
Vocati dico secundum propositum praescientiae Dei, quae nullo modo potest immutari. Vere secundum propositum vocati sunt, et omnia cooperantur illis in bonum. Nam Deus praescivit eos ab aeterno sibi idoneos et electione dignos. Et quia praescivit ab aeterno, praedestinavit etiam eos, id est praeparavit in tempore congruo. Haec praeparatio fuit oblatio gratiae, et interna aspiratio. Praescivit, inquit, et praedestinavit fieri conformes, id est imitatores imaginis, id est puritatis filii ejus: quia in hoc mundo per puritatem solam imitari licet Filium Dei, quem in futuro per majorem puritatem et invariabilitatem imitabuntur sancti. Hoc autem de divina essentia Filii dicimus, quia si per hoc Filium a Patre videmur diversificare, quia dicimus imaginem Filii, respondemus quod in substantia quidem per omnia idem sunt, sed in personis est varietas. Et in eo quod Pater sine principio, non ab alio: Filius autem a Patre principium habet, licet semper fuerit cum Patre, et sic ab alio. Si autem secundum humanitatem de Christo hic agimus, congrue sequentia consentiunt, quae secundum carnem de Christo solummodo agunt, et dicemus: Simus conformes imaginis filii ejus, ut quomodo in novitate spiritus ambulavit, sic et nos ambulemus. Ita tamen conformes secundum utramque sententiam: ut ipse Filius sit primogenitus in multis fratribus, ut quemadmodum primogenitus Filius Dominus est paternae haereditatis, et quod inde habent alii filii ab eo habent; sic et Christus Dominus est in hac haereditate, et qui cunque aliquid inde habent, ab eo et per eum totum habent. Dicitur etiam primogenitus mortuorum, quia primus resurrexit a mortuis, etiam sicut cum eo incorruptibiles resurrexisse credantur quidam sancti. Si qui autem per Christum suscitati sunt, non surrexerunt a mortuis, quia iterum morituri.
5.8.10
Nec solum praescivit, sed quos praedestinavit, hos etiam vocavit: quia, postquam inspiravit eos, vocatores adhibuit interius praeparatis, quorum vocatio frustra esset, nisi spiritus operaretur interius. Et quos vocavit, hos etiam justificavit, remittendo peccata, infundendo gratiam. Quos autem justificavit, illos etiam magnificabit in futuro, quando conregnabunt secum. Vel magnificavit secundum certitudinem futurae rei dicit, et secundum quosdam, 50 qui jam cum Deo regnant, quantum ad animas. Quandoquidem Deus electos suos praescivit, praeparavit, justificavit, et ad ultimum magnificabit, ergo quid dicemus ad haec? Estne aliquid quod contraire possit huic divinae dispositioni? Contra hoc utique nihil potest dici, quia Deus est pro nobis, et si Deus pro nobis, quis potest esse contra nos? Quis potest evertere, ne perficiatur quod Deus de nobis praeordinavit. Vere Deus est pro nobis. Nam ipse est qui non pepercit etiam Filio suo, sed tradidit, id est disposuit illum tradendum ad mortem pro omnibus electis suis. Et cum rem tam difficilem fecerit, sicut est Filium prae omnibus filiis charum tradere morti pro nobis, quomodo, id est qua ratione non etiam donabit nobis omnia quae restant, cum illo Filio quem longe chariorem omni re habuit, quem nobis in articulo mortis dedit? Non est credendum, ut qui Filium dedit, quae minora sunt Filio nobis negaturus sit. Et quandoquidem Deus nos adeo dilexit, ut Filium traderet pro nobis, quis jam accusabit adversus nos electos Dei? Accusare est adversus electum, quomodo subvertatur disponere, quemadmodum Satan videns Job in terrenis abundare, quia in his putavit Job mente detineri, pertractabat quod res ejus demoliendo justitiam ejus per impatientiam de damno rerum venientem destrueret: sed quia electus erat Job, Satan non potuit. A principio enim ex quo dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, semper laboravit destruere regnum Christi, in quo adhuc male perseverat. Diabolus vult accusare, sed non potest, Deus autem potest, sed non vult: Deus enim est qui justificat. Quis est etiam qui condemnet electos Dei? Satan quidem condemnare vult, sed non potest; Christus quidem posset, sed non vult: quod ex eo palam est, quod Christus Jesus est, qui mortuus est pro nobis. Nec hoc solum, imo qui etiam resurrexit, ut et nos resurgere faciat; qui etiam est ad dexteram Dei, ubi et nos secum collocabit: qui etiam interpellat pro nobis, ubi est in dextera Patris, qui haec omnia pro nobis fecit et facit: credendum est quod nos condemnet? Interpellare dicitur Christus, non quod voce clamet, sed assumpta humanitas, quae in oculis Dei est, semper Deum pulsat, et memorem facit, ut perficiat illud pro quo Filium carnem assumere voluit: quemadmodum legatus, per solam repraesentationem personae legationis suae, memorem faceret ad quem missus esset in eo, quod se illi repraesentaret.
5.8.11
Quandoquidem Deus praescivit, justificavit, etc., ergo quis nos separare poterit a charitate Christi, ut sic pervertat consilium Dei? Separabit nos tribulatio, id est quaelibet afflictio carnis? An angustia? id est anxietas animi. An persecutio de loco ad locum? An fames? quia saepe esuriit, ut etiam taederet eum vivere, An nuditas? An periculum? id est comminatio mortis? An gladius? An ipsa occisio? Nihil utique horum nos separabit, sicut scriptum est in libro Psalmorum: illud quia jungitur in posterum: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis: non quae reservantur ad fetus, sed quae sunt occisionis, id est quae steriles sunt occiduntur; et si propter te occidimur, constat quod a te non separabimur. Sed quae cura si mortificamur? In his enim omnibus, tribulatione, angustia, et caeteris superamus, propter eum ferventes amore ejus, qui dilexit nos. Vere superabimus, quia neque mors, id est comminatio mortis; neque vita, id est promissio vitae, vel gloriae mundi; neque angeli, qui legatione Dei funguntur; neque principatus, id est neque ordo ille qui etiam super angelos principatum habet; neque virtutes, id est neque ordo ille cujus officium est operari miracula. Vel ista, si volumus, de malis angelis intelligimus, inter quos etiam sunt discretiones officiorum. De singulis enim ordinibus aliqui lapsi sunt, ut dicamus: Neque angeli mali, quorum officium est explere legationes; neque principatus, qui in genere malorum subditis angelis principantur; 51 neque virtutes, mali enim spiritus miracula faciunt. Neque instantia, id est praesentia seu prospera sint seu adversa; neque futura hujus mundi bona vel mala. Neque fortitudo, id est violentia cujuslibet fortissimi. Neque altitudo, id est promissio honoris. Vel altitudo ut illa quando diabolus purpuratum se et diademate renitentem ostendit. Neque profundum, id est etsi aperto inferno minaretur mihi in ipsum praecipitium. Neque creatura alia, id est si novam et non visam creaturam facerent. Nihil horum omnium poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
5.9.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT IX.
5.9.1
« Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior. Testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto: quoniam tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem: qui est super omnia« Deus benedictus in saecula.» Amen. Non autem quod exciderit[ excidit] verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel[ circumcisione] sunt, hi sunt Israelitae, neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii sunt Abrahae;« sed in Isaac vocabitur tibi semen,» id est, non qui filii carnis hi filii Dei,« sed qui filii sunt promissionis,» aestimantur in semine. Promissionis enim verbum hoc est:« Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius.» Non solum autem illa,« sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.» Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali( ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei:« Quia major serviet minori,» sicut scriptum est:« Jacob dilexi; Esau autem odio habui.» Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Absit! Moysi enim dicit:« Miserebor cui misereor[ cui misertus sum], et misericordiam praestabo cui miserebor.» Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Dicit enim Scriptura Pharaoni:« Quia in hoc ipsum excitavi[ servavi] te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntient nomen meum in universa terra.» Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit? O homo, tu quis es qui respondeas Deo?« Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?» An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Quia[ quid] si Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Quos et vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit:« Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam; et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.» Et erit, in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi. Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient.» Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum abbreviatum faciet Dominus super terram. Et sicut praedixit Isaias:« Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.» Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex fide est. Israel vero sectando legem justitiae[ justitiam], in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est:« Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et omnis qui credit in eum, non confundetur.» EXPOSITIO.
5.9.2
52 Jam amplius non separabor a charitate Christi, sed olim separatus fui; et inde multum doleo, et de hoc quod doleo, veritatem dico positus in Christo, in cujus corpore mentiri non licet. Nec in uno verus, ut in alio mentiar. Sed non in aliqua parte mentior; nec solum Christo, sed etiam conscientia mea mihi perhibente testimonium quod non mentior: conscientia dico, fundata in Spiritu sancto, cum quo non perhiberet falsum. De hoc, inquit, dico veritatem: quoniam tristitia magna est mihi secundum afflictionem corporis, et continuus dolor cordi meo interius: dolor, inquit, est mihi, et merito. Ego enim ipse, qui modo separari nequeo, optabam esse non solum separatus; sed etiam anathema, id est separatio aliorum a Christo pro fratribus meis; quia hos qui modo fratres sunt in Christo separare volebam a Deo: qui etiam sunt cognati mei secundum carnem; quia, licet omnibus in dilectione obnoxii simus, domesticis tamen generis nostri hanc debemus impensius: qui etiam sunt veri Israelitae videntes Deum, quorum etiam adoptio filiorum, id est qui adoptati sunt in filios Dei. Quorum etiam gloria miraculorum; quorum etiam est testa mentum; Evangelium repromissum; quibus etiam est latio legis, id est spiritualis intelligentia quam fert lex; quibus etiam est ad obsequium, id est cultus Dei; quibus etiam facta sunt promissa salvationis; quibus etiam patres fuere illi ex quibus Christus natus est secundum carnem: qui secundum Deitatem Deus est ab initio, manens super omnia, Deus dico benedictus aeternaliter in saecula. Amen. Ideo Paulus plures et majores aliis apostolis sustinuit persecutiones; quia persecutus fuerat Ecclesiam Christi: quod idem perhibet dicens:« Quia plus omnibus laboravi.» quae tamen augmentatio persecutionis fuit ipsi ad custodiam justitiae, et incrementum gloriae. Probavit sufficienter superius quod electos Dei nulla res posset a Deo separare. In sequentibus autem probare vult hanc electionem filiorum non secundum propaginem carnis, sed ex vocatione Dei fieri. Littera sic jungitur: Ego olim optabam esse separatio filiorum Dei a Christo; sed tamen non excidit verbum Dei, id est licet multum saevirem in servos Dei, aliqui subverterentur; tamen propterea non excidit verbum, id est non inexpleta periit promissio Dei, qua se promiserat redempturum Israel; quia licet multi secundum carnem de Israel a salvatione alienati sint; omnes tamen veri Israelitae electi sunt, et sic impleta est promissio. Vere etsi aliqui separati sunt a Deo, propterea non excidit verbum Dei; quoniam non omnes hi qui sunt ex Israel secundum carnem, vocandi sunt Israelitae. Tempore enim Jeroboam multi Judaei transierunt ad culturam idolorum, et reputati sunt inter gentes, multoties etiam fecerunt. Multi etiam de gentibus in ritus Judaeorum transierunt, et inter Judaeos reputati sunt. Non omnes qui ex Israel sunt secundum carnem, dicendi sunt Israelitae. Neque omnes vocandi sunt filii, id est haeredes Abrahae, ideo quia secundum carnem sunt semen Abrahae; Ismael enim de semine carnis Abrahae fuit, nec tamen haeres.
5.9.3
Unde scriptum est:« Ejice ancillam et filium ejus, non enim haeres erit,» etc.; sic etiam nec filios Abrahae dicimus degenerantes a fide ejus. Consuetudo enim patrum est, eum vocare filium suum, qui imitatur patrem. Eum vero qui contrarius est factis patris, dicit pater non esse filium suum, licet vere sciat de carne sua generatum. Non omnes qui secundum carnem sunt de semine Abrahae sunt; sed qui in similitudine Isaac per repromissionem Dei nati sunt, hi vocantur filii Abrahae. Sic enim testatur Scriptura, dicens: In Isaac, id est in similitudine Isaac erit tibi semen. Nec hoc secundum carnem, sed vocabitur, id est per vocationem et repromissionem Dei, erunt tibi filii, non tantum secundum lineam carnis, quantum per imitationem fidei. Isaac enim natus non lege carnis, quia de vetulo patre, et matre sterili, cujus genitalia jam marcida senio fuerant, significavit non vocandos filios Abrahae propter lineam carnis, sed exemplo Isaac, secundum promissionem 53 Dei. Exponit Apostolus quid sit hoc. In Isaac vocabitur tibi semen dicens: Id quod dico semen vocabitur tibi in Isaac, sic est intelligendum. Non qui filii carnis Abrahae sunt, hi propterea sunt filii Dei: sed hi qui sunt filii promissionis, id est per repromissionem electi, hi aestimantur in semine Abrahae, imitatores fidei ejus, quemadmodum Isaac per repromissionem natus est. Et vere per repromissionem. Nam hoc est verbum promissionis, factae de Isaac, quod verbum locutus est angelus ad Abraham determinans conceptionem filii diu ante promissi, dicens:« Ego veniam secundum hoc tempus, id est post revolutum annum hac eadem die, et postquam advenero, erit Sarae filius.» Secundum Ambrosium, praemissa littera longe supra aliter jungitur, ita: Ego optabam esse separatio bonorum a Christo, quod faciebam pro fratribus meis, id est amore fratrum meorum Judaeorum et zelo legis, quam quia Christianos putabam invertere, dolebam: nec mirum si pro fratribus meis, quia sunt cognati mei secundum carnem, et qui esse debuissent veri Israelitae, et quorum est adoptio filiorum Dei, id est qui debebant ad ptari in filios Dei, nisi hoc malitia eorum averteret; et quibus erat gloria eloquiorum Dei creditorum, et quibus debebatur testamentum, id est Evangelium, et quorum erat legislatio et obsequium, id est cultus Dei. Et promissa debebantur eis. Patres quorum fuerunt illi, ex quibus secundum carnem natus est Christus. Sed licet haec promissa illis, iniquitate sua impediente non adepti sint, non tamen ideo dico quod propterea exciderit verbum, id est impletio promissionis Dei: quoniam si non omnes qui secundum carnem Judaei, tamen quicunque veri Israelitae fuerunt, promissionem Dei acceperunt. Sequens littera non mutatur. Non solum autem hanc Sara promissionem habuit, sed etiam Rebecca. Convenienter de Rebecca inducit, in cujus filiis apertum est, ex electione tantum Dei, bonum aliquem fieri. Si enim ex genere non est causa quare Jacob magis eligatur quam Esau, in quorum electione vel reprobatione nulla parentum, nulla filiorum merita praecesserunt, et ideo per Rebeccam apertius probat, secundum promissionem filios Abrahae fieri, quam per Saram, quae solum electum habuit: accepit utique repromissionem Rebecca, habens filios ex uno eodemque concubitu Isaac patris nostri. Ut sciatur merita parentum non profuisse Jacob, nec nocuisse Esau, determinat eos esse generatos de eodem concubitu: ne si( ut quidam physici volunt) diversis temporibus generati essent, putarentur parentes esse grati Deo, cum genuerunt Jacob; ingrati, quando genuerunt Esau. Sicut parentum, sic etiam merita filiorum excludit, dicens: Rebecca utique habuit promissionem. Nam dictum est ei: Major serviet minori. Sed antequam dicat promissionem, convenienter merita filiorum cum meritis parentum excludit, ut constet omnem electionem esse primum et principaliter ex gratia Dei, dicens: Rebecca habuit filios, qui cum nondum nati essent, per hoc excludit merita filiorum. Sed tamen quia in ventre matris luctati esse dicuntur, ne ideo putarentur ibi potuisse mereri, hoc determinans ait: Aut cum nondum egissent aliquid boni vel mali, pro quo hic deberet eligi, hic reprobari. Ideo priusquam agerent bonum vel malum, dictum est ut propositum, id est praedestinatio Dei qua hunc eligebat, alterum reprobabat, maneret, id est permanere comprobaretur, secundum electionem Dei, quae electio non erat facta ex operibus, id est quia bene egisset Jacob, sed solummodo ex vocante, id est ex gratia et beneplacito vocantis Dei.
5.9.4
Hoc utique dictum est quia, id est quia major serviet minori. Non ideo dicitur servire, quod Esau aliquando servierit Jacob, sed plerumque dominatus sit ei, ut qui fortior erat in terra. Et ideo sic intelligendum est: Major serviet, id est utilis erit minori. Quanto enim Esau magis persequebatur Jacob, tanto magis meritum 54 patientiae accrescebat patienti: et ita dictum est in Genesi: Major serviet minori. Hoc autem dictum est Rebeccae, antequam pueri nascerentur, quod dictum est sicut scriptum est per Malachiam de eisdem longe post eorum decessum. Hoc utique scriptum est: Ego dilexi Jacob, et pro hoc praecipue elegi eum. Esau autem quia odio habui, reprobavi. Odium enim Dei nihil aliud est, quam ex aequitate gratiam subtrahere. Convenienter sicut de praecedenti testimonium posuit, ut praecessisse merita eorum excluderet; ita et de sequenti testimonium posuit, ut ostendat sequens meritum Jacob insufficiens fuisse, et penitus per se indignum fuisse gratia Dei; et ideo constare quod per misericordiam electus sit, ut etiam ostenderet quod Esau juste negata sit gratia, quia non esset cooperaturus gratiae. Quaeritur cur Jacob electus sit, et Esau reprobatus: cum in neutro meritum boni vel mali praecesserit, quae causa fuerit electionis unius, et reprobationis alterius? Ad hoc respondetur, Jacob electum esse per misericordiam; Esau reprobatum secundum justitiam. Deus enim, cum primum creavit hominem, multiplici eum insignivit gratia: quam quia peccando a se repulit, indignum se fecit gratia Dei, et exinde Deus nihil homini debuit, sicque non est relictum homini unde juste posset conqueri, si destituitur gratia Dei.
5.9.5
Quia si iterum quaeritur, cum uterque ex justitia propter originale posset reprobari, nihilque meriti in ambobus repertum sit, pro quo huic sic data sit gratia, huic negata; quare magis Jacob electus sit quam Esau? Ad hoc respondetur quia Deus Jacob idoneum et cooperaturum gratiae praescivit; Esau vero non idoneum, quia non cooperaturum: ideo uni misericorditer tribuit, quod ab altero juste propter originale alienavit, quod satis aperte in Juda consideratur, quem licet Deus pro certo periturum cognosceret, permisit tamen illi gratiam miraculorum, ut aliis apostolis, cum jam fur esset, et loculos haberet. Non tamen ideo quin sciret illum irrevocabilem a malo, sed ut comprobaret nobis per hunc, juste se quibusdam omnem negare gratiam, ut pueris statim sine baptismo morientibus: quibus ideo omnem gratiam denegat, quia si tempus haberent operandi, et gratia eis concessa esset, abuterentur ea, et sic pro gratia longe gravius punirentur; cui si cooperarentur, salvarentur. Ut autem hoc Deus notum faceret, dedit quibusdam gratiam, de quibus non haesitabat quin abuterentur ea, sed ut etiam palam oculis haberemus, juste quibusdam omnem se denegare gratiam. Iterum aliud: Cum Deus omnia creavit, quaedam necessaria, ut ortum solis et hujusmodi; quaedam voluntaria ut hominem et angelum constituit. Deus autem sic unum per misericordiam eligit, sicuti alterum per justitiam reprobat: ut tamen voluntariam facultatem in eis non destruat: quia etsi multos in hoc saeculo sanctos multiplici munivit gratia, non tamen coegit eos ut ex necessitate bonum agerent, nec ad malum si vellent declinare possent, sed adjuvit per gratiam, quia vidit eos gratiae cooperaturos. Econtrario non ita Judae subtraxit gratiam, ut, gratia subtracta, impelleret eum, vellet nollet, operari iniquitatem, sed ut appareret quid per se posset iniquitas. Si enim gratia data vel negata compellens esset ac necessaria, jam non esset relictum homini meritum salvationis vel damnationis. Quandoquidem Jacob nullo merito praecedente eligitur, Esau similiter sine merito reprobatur, ergo quid dicemus? Nunquid iniquitas est apud Deum? qui Jacob eligens sine merito, Esau reprobat similiter sine merito? Absit hoc ut propterea Deus dicatur esse iniquus! Vere in electione Jacob et reprobatione Esau non est iniquus Deus, quia hunc eligendo misericors est, hunc reprobando justus est. De justitia sequitur inferius, ubi de Pharaone subdit, probat de misericordia dicens: Vere quia elegit Jacob non est iniquus, est enim misericors.
5.9.6
55 Moysi enim dixit Deus: Ejus cujus misereor in praescientia, miserebor in justificatione. Et cujus miserebor in justificatione, illi praestabo misericordiam in salvatione. Hic satis ostendit omnia esse ex misericordia, quia praescientia, justificatio, salvatio, omnia fluunt a fonte misericordiae. Quandoquidem omnia( sicut ostensum est) fiunt per misericordiam Dei. Igitur velle bonum non est volentis, ut ascribatur ei. Neque currere est currentis, id est operari non est operantis, sed miserentis est Dei. Neque velle neque facere bonum potest homo, nisi misericordia Dei per Spiritum sanctum operetur in eo. Vere miserentis Dei est velle et perficere, quia non miserentis est neque velle neque perficere( hoc est reprobare) quod aperte in Pharaone ostenditur. Dicit enim Scriptura Pharaoni in Genesi. Convenienter de Pharaone inducit, cui Deus hanc gratiam proposuit: ut si vellet per doctrinam Moysi bene agere posset. Certum quidem Deus habebat Pharaonem nunquam poeniturum, sed ut in eo cui gratiam doctrinae concessit, eaque abusus est plane, nobis ostenderet gratiam juste negatam Esau priusquam mereretur, et omnibus quibus ita negatur: quia si Deus daret gratiam, abuterentur ea, et inde gravius punirentur: ideo etiam Deus Pharaoni doctores adhibuit, ut mala quae prius in illo latebant, modo aperta fierent; dum Deo in tot et tantis resisteret, et prophetis et miraculis non acquiesceret. Hoc, inquam, Scriptura dicit Pharaoni: quia in hoc ipsum; hoc quod in Genesi continuatur: in hoc ipsum in quo tu eras, id est, tu eras in malo, sed occultus, et in hoc malo excitavi te, subtrahendo gratiam ut appareres malus sicut eras. Ideo utique ut ostendam in te virtutem meam, id est signa miraculorum, quae non ostenderem si acquiesceres. Ideo etiam ostendam, ut nomen meum annuntietur in universa terra, propter miracula facta in Aegypto. Ubicunque enim audiebantur signa Aegypti, dicebatur: Magnus est Deus Hebraeorum. Quandoquidem Deus ex voluntate elegit Jacob, et ex voluntate reprobat Esau. Ergo palam est quod Deus miseretur cujus vult: quia videt eum cooperaturum gratiae, et indurat quem vult: quia videt eum non idoneum gratiae. Indurare Dei, est gratiam non accommodare. Quia dixi Deum misereri huic, et indurare hunc ex voluntate, itaque dicis, et objicis mihi: Quid adhuc quaeritur a nobis ut bene agamus: qui reprobati bene agere non possumus? Vel ita. Quid adhuc quaeritur, id est conquaeritur Deus de nobis, si offendimus cum indurati non offendere non possumus? Non est unde quaeratur. Vel quid a nobis requirat: quia quis potest resistere voluntati ejus? Ubi nos indurat, videtur non velle nos bene agere, cujus voluntatem impossibile est mutari. Paulus haec omnia ideo dicit, quia videbat Romanos in sapientia mundi nimium gloriari, et ad hujusmodi quaestiones supra modum insistere: ideo ut magis reprimat eos, sic totum attribuit gratiae Dei, ut nihil videatur relinquere libertati arbitrii. Quod tamen satis commode intelligitur, quia nec ipsum initium bonum volendi ex nobis solum esse potest, si non inspiret gratia Dei. Unde sic ait: Tu dicis mihi quid adhuc quaeritur a nobis, sed o tu, homo adhaerens humanitati: tu quis es qui respondeas Deo, id est qui si Deus mysterium hujus rei tibi enarraverit, intelligas illud? Vel tu quis es qui respondeas, id est qui litiges et disputes cum Deo de mysterio hujus rei? Non habes super hoc respondere Deo, sicut nec opus figuli habet de factura sui contradicere figulo, et est apta similitudo; quia quemadmodum figulus de luto, sic Deus hominem lutum, et omni pollutione infectum invenit. Non habes utique, quod respondeas Deo.
5.9.7
Nunquid enim figmentum dicit ei qui se finxit: Quid me sic fecisti breve vel longum, informe vel formatum? An non habet figulus potestatem luti, cujus est luti materia? Sic Deus vos omnes in luto sordidatos originali reperit. An non utique potest ex eadem massa, quae tota in se immunda est, facere aliud 56 quidem vas in honorem, quo bibatur: aliud vero in contumeliam, in quo sordida familiae reponantur? Et sicut figulus potestatem habet in luto hoc vas facere, sicut placet honorabile. Hoc aliud, sicut materia vasis erat immunda, immunditiae destinare: sic Deus omnem massam hominis corruptam propter originale inveniens, si partem hujus massae munditiae destinat, misericordiae est: quod vero aliam partem in immunditia sordescere deserit, aequitatis est: et contra aequitatem reclamare injustum est, sicut ostensum est. Si illud quod peccato suo sordidatum est, Deus sequendo justitiam in immunditia deserat, non habet homo super hoc quod contradicat Deo. Quid etiam dicetur de hoc, si Deus quibus non debet ex misericordia dat gratiam, et illi accepta gratia abutuntur, nonne qui hujusmodi sunt merito reprobantur? Quod aequipollenter ait. Si, inquam, Deus volens ostendere iram, id est damnationem impiorum apertam facere hominibus, sibi quidem notum erat nunquam eos gratiae datae cooperaturos: volens etiam notam facere potentiam suam, id est quanta potentia patientiae faceret suos persecutiones impiorum tolerare, per quod nec in impiis reprobatis Deus operatur sine misericordia, cum patientiae meritum accrescat suis per indurationem malorum. Volens utique Deus ostendere iram in impiis, potentiam in electis, sustinuit in patientia multa, et secundum tempus, et secundum numerum impietatum. Sustinuit dico vasa irae, id est eos in quibus juste infundenda est ira, id est damnatio. Vasa dico apta in interitum, id est in perditionem propter solum originale, si nunquam daretur gratia qua abuterentur. Sustinuit ideo, ut ostenderet divitias gloriae suae, id est divitem gloriam suam in vasa misericordiae, id est in eos in quos infundenda erat misericordia; quae vasa praeparavit, id est praedestinavit Deus ad habendam futuram gloriam. Nec solum praedestinavit: sed quos, id est vasa misericordiae etiam missis praedicatoribus vocavit. Illud quos ad sententiam respicit, non ad litteram. Vocavit dico nos, scilicet et quos nos? id est non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus: quia quemadmodum Judaeos vocavit, sic et gentes. Probat quod vocatio gentium ex Deo sit dicens: Vere Deus vocavit gentes, sicut dicit non Osee, sed Dominus in Osee. Hoc utique dicit: Vocabo plebem meam non plebem meam, id est gentilitatem, quae modo non plebs mea dicitur. Vocabo per gratiam, et faciam plebem meam, et non dilectam gentilitatem. Vocabo per gratiam, et faciam dilectam, justificando a peccatis: et eamdem gentilitatem non consecutam misericordiam: faciam consecutam misericordiam in salvatione. In signum autem salvandae gentilitatis hic Osee praedicaturus salutem gentium, jussus est a Deo ducere uxorem fornicationis, etc. Vocabo utique gentilitatem, et hoc erit, in loco ubi dictum est, Non plebs mea vos, id est in toto mundo ubi Judaei solum plebs Dei vocabantur, gentiles vero non ibidem vocabuntur amodo gentes, sed vocabuntur filii Dei vivi, qui vitam aeternam quam habet daturus est eis quos ex electione vocavit. Vel ita: in loco, id est in Judaea, ubi dictum est, Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei; quia et de Judaeis electi sunt apostoli, per quos gentes conversae sunt; et in Judaea originem primam habuit Ecclesia.
5.9.8
Postquam vocationem gentium auctoritate Osee confirmavit, probat per Isaiam salvationem Judaeorum, et convenienter hoc probat. Gentiles enim improperabant Judaeis, quod semel culpa sua repulsi et reprobati, ulterius indigni essent salvatione Dei. Osee sic dicit de gentibus: Isaias autem clamat et affirmat hoc pro Israel, id est pro honorando Judaico populo, cui multoties mala sua improperavit. Hoc utique clamat. Si, id est licet, fuerit numerus filiorum Israel innumerabilis, tanquam arena maris, tamen reliquiae Israel, id est, viles et abjecti, qui nihil in carnalitate legis confident, hujusmodi reliquiae salvae fient. Vel reliquiae, id est quos Deus sibi reliquit, et idoneos salvationi reservavit, hi salvabuntur. Determinat modum salvationis, ne per legem putarent 57 se salvari. Vere salvae fient reliquiae: nam per verbum, id est per doctrinam fidei, quod verbum erat consummans, id est perfecte justificans, quod lex facere non potuit. Erit etiam abbrevians et praecepta legis, quae omnia ad dilectionem Dei et proximi reducet, et sacrificia; quae omnia ad unum sacrificium corporis Christi rediget. Et ne quia legem abbreviaret, injustum judicaretur, hoc verbum, ideo addit, in aequitate: quia etsi abbreviat legem, aequum tamen erit et justum. Quod palam est ex eo quod Dominus faciet hoc verbum abbreviatum, sicut dictum est secundum sacrificia et praecepta. Nec super Judaeos solum, sed etiam super terram, id est super gentes. Vel ita: Salvae fient reliquiae. Nam per verbum illud de quo dictum est:« In principio erat verbum,» etc. Quod verbum, id est Christus, erit consummans et abbrevians legem in aequitate, sicut dictum est. Quia Dominus faciet hoc verbum breviatum, id est secundum assumptam carnem mortalitatis et passibilitatis ab angelis minoratum. Juxta illud:« Minorasti eum paulominus ab angelis.» Et hoc verbum faciet super terram, id est quod in natura deitatis erat invisibile, per assumptam carnem hominibus in terra exhibebit visibile. Vere per verbum breviatum salvae fient reliquiae. Nam nisi Dominus reliquisset nobis hoc semen, perderemur; et hoc dico non solum ex me, sed etiam sicut praedixit Isaias vaticinans de eodem: Nisi Dominus Sabaoth, id est exercituum tam coelestium quam terrenorum reliquisset nobis semen, id est Christum: quem ante tempora sic constituit, et in tempore dedit; vel semen, id est verbum praedicationis, per quod fructificant credentes; vel nisi Dominus ascendens reliquisset nobis semen, id est apostolos, qui in nobis verbum fidei seminarent, nos utique facti essemus sicut Sodoma et sicut Gomorrha, id est penitus periclitaremur, et merito, quia similes fuissemus spernendo praecepta Dei.
5.9.9
Quod superius dixit de vocatione gentium per Osee, ne Judaei negarent hoc dictum esse de gentibus, sed de se, qui multoties a Deo recedendo non plebs Dei facti sunt: exponit Paulus quomodo de gentibus haec verba tantum agant. Quandoquidem superius dictum est, non plebem meam vocabo plebem meam, ergo quid dicemus? Et quomodo hanc auctoritatem accipiemus? Hoc utique in verbis Osee exponemus, quod gentes quae non sectabantur justitiam, id est quae nec legem habebant, nec bono rationis suae utebantur, apprehenderunt non ex merito, sed ex gratia ingerente ejus justitiam: nec carnalem justificationem, sed justitiam quae est ex fide. Partem iterum auctoritatis quam Isaias pro Israel protulit: hanc scilicet quod non numerositas filiorum Israel salvaretur, exsequitur Apostolus ponendo causam quare reprobetur, dicens: Gentes apprehenderunt justitiam: sed Israel, id est Judaicus populus sectando legem carnalis justitiae, non pervenit in legem spiritualis justitiae. Sed quare non pervenit? Ideo quia non ex fide credidit se justificari, sed praesumpsit quasi ex operibus posset justificari. Et quia non ex fide crediderunt se posse justificari, ideo offenderunt, id est offensionem sibi fecerunt in lapidem, id est in Christum, qui lapis fuit, qui et inimicos contereret, et in quo fundamenta justorum consistent. Lapidem dico offensionis, id est qui lapis per humilitatem quam habuit aptus fuit in quo offenderent superbi, sicut scriptum est in Isaia: Ecce pono in Sion, id est in Judaico populo, lapidem offensionis, id est Christum, et petram scandali. Inter lapidem et petram nulla distantia est, sed offensionem vocat peccata facta in Christum. Scandalum vocat damnationem ex culpa peccatorum provenientem. Licet dicam quod Christus lapis offensionis fuerit Judaeis, tamen non omnes offenderunt in eo: sed omnis de Sion qui credit in eum lapidem, non erubescet se credidisse.
5.10.1
EPISTOLA AD ROMANOS. 58 CAPUT X.
5.10.1
« Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem. Testimonium enim perhibeo illis, quod aemulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. Moyses enim scripsit[ dixit]: quoniam justitiam quae ex lege est qui fecerit homo, vivet in ea. Quae autem ex fide est justitia, sic dicit. Ne dixeris in corde tuo quis ascendet in coelum: id est Christum deducere; aut quis descendet in abyssum, hoc est Christum a mortuis revocare? Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. Hoc est verbum fidei quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit[ suscitavit] a mortuis, salvus eris. Corde enim[ autem] creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Judaei et Graeci. Nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu: auditus autem per verbum Christi[ Dei]. Sed dico: Nunquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Sed dico: Nunquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant. Ad Israel autem dicit:« Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi.» EXPOSITIO.
5.10.2
Ne quia modo dixerat: Israel non pervenit in legem justitiae, sed offenderunt in Christum, putaretur Apostolus Judaeos ideo dicere reprobatos, nec ulterius posse salvari. Dicit se orare pro illis, pro quibus utique non oraret, si apud Deum reprobatos cognosceret. Unde sic ait: Licet Judaei offenderint in Christum, tamen fratres, voluntas cordis mei fit pro illis, id est bonam voluntatem habeo ad illos, quos si poeniteant confido salvandos. Nec solum voluntas, sed etiam obsecratio fit ad Deum pro illis, ad habendam illis salutem. Ideo utique obsecro Deum pro illis, quia testimonium illis perhibeo, quod pro certo habent aemulationem, id est dilectionem Dei; vel aemulationem, id est indignationem adversus sanctos, zelo Dei et suae legis. Existimantes enim sic tuendam esse legem suam, persequuntur sanctos. Habent utique emulationem Dei, sed non secundum scientiam. Non enim scienter sic diligunt legem, vel sic indignantur pro lege. Inde ait beatus Petrus:« Scio, fratres, quia per ignorantiam fecistis,» etc. Vere non secundum scientiam, nam ipsi ignorantes justitiam Dei, id est omnem justificationem ex solo Deo esse, et quaerentes statuere, id est confirmare suam justitiam quod per carnalia opera legis justificarentur: quae utique justitia non Dei, sed eorum esset. Hoc utique quaerentes non sunt subjecti justitiae Dei, id est Deo justificanti: sed potius derogando Deo, justitiam quae Dei est ascribebant sibi. Vere justitiae Dei non sunt subjecti. Nam Christo noluerunt subjici; qui Christus est ad justitiam omni credenti, id est qui omnem credentem justificat. Christus dico, qui est finis legis, et secundum impletionem ejus, et secundum hoc quod veniente 59 Christo finita est lex illa, et jam per Christum locum habet gratia. Vere Christus est ad justitiam, nam lex non est ad justitiam. Moyses enim sic scripsit, quoniam, id est quod homo qui fecerit justitiam, quae est ex lege, id est carnales observantias quas praecipit lex, ipse vivet in ea lege, id est hoc solum habebit ex impletione carnalis legis, quod non morietur judicio legis. Qui enim legem facit, poenam solummodo evadit, sed per eam non justificatur. De justitia legis sic ait. Sed de justitia quae est ex fide, sic dicit idem Moyses: Ne dixeris in corde tuo, id est, nec corde credas nec ore loquaris hoc: Quis ascendit in coelum? id est ne dubites etiam quosdam ascendisse in coelum, et adhuc quoscunque justos ascensuros esse. Id enim dicere, Quis ascendit in coelum, est deducere Christum de coelo, id est negare quod Christus in coelum ascenderit. Aut ne dixeris in corde tuo quis descendit in abyssum, id est in infernum? quia hoc dicere est revocare Christum ex mortuis, quod nec Christus mortuus ad infernum descenderit, nec inde Abraham sanctosque suos abstraxerit, quod utrumque contra fidem est. Hoc ne credideris, sed hoc quod sequitur crede. Quid enim dicit Scriptura per eumdem Moysen? Prope est verbum in ore tuo, id est, paratum est verbum doctrinae. Vel verbum Dei Christus in ore tuo, ut confitearis, et rationabiliter tuearis illud. Et hoc idem verbum, prope est etiam in corde tuo, ut credas illud. Et hoc verbum quod prope esse dico, est verbum fidei, id est, doctrina habilis ad credendum. Vel Christus in quem convenienter credi oportet, quod verbum nos praedicamus. Hoc, scilicet, inde praedicamus, quia, id est, quod si confitearis Dominum Jesum in ore tuo, et credideris in corde tuo, quod Deus excitavit illum a mortuis, et quaecunque impossibilia de eo credas, nec legem naturae potuisse ipsi obsistere: si hoc, inquit, confitearis, et credas, non solum vives vita praesenti, ut per legem, sed etiam salvus eris aeternaliter. Vere si corde credideris, salvaberis. Nam corde creditur ad habendam justitiam, id est justificationem a peccatis. Qui autem justificatus est, de salvatione securus est. Et vere si confitearis ore, salvaberis. Nam confessio fit ore ad consequendam aeternam salutem. Ideo salutem( quia majus videtur) posuit ad confessionem oris. Hoc enim confiteri, scilicet Deum, magnum et praecipuum erat in tempore Apostoli saeviente persecutione: quo tempore multi sane credentes non audebant palam loqui) nec confiteri. Probat quod credulitas cordis justificet, ab auctoritate Scripturae: nec tamen determinat cujus sit haec scriptura: sed in psalmis multoties aeque valens invenitur.
5.10.3
Vere corde creditur ad justitiam. Nam Scriptura dicit: Omnis, sive Judaeus, sive gentilis, qui credit in illum quem Deus excitavit a mortuis, non confundetur, id est non erubescet quasi male crediderit. Bene dico omnis. Nam non est distinctio apud Deum: Judaei et Graeci, id est Deus in salvatione sua indifferenter accipit Judaeum ut gentilem, et gentilem ut Judaeum. Vere apud Deum nulla est distinctio Judaei et gentilis: nam idem est Dominus omnium. Qui enim creavit unum, creavit et alterum. Unde apparet quod aequam voluntatem habeat ad utrumque, et sicut voluntatem, sic etiam habet potentiam. Nam ipse est dives: et abundanter retribuens in omnes qui invocant illum. Probat quod confessio fit ad salutem. Respondet tamen littera ad proximum. Vere Deus est dives in omnes qui invocant illum. Nam omnis quicunque sit ille, sive Judaeus, sive gentilis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quandoquidem oportet eos invocare ut salventur. ergo oportet eos primum credere, ut postea invocent. Quomodo enim invocabunt illum in quem non crediderunt? quasi diceret: Quia credent invocabunt. Aut quomodo credent ei quem non audierunt? id est, quia audient credent. Quomodo autem audient sine praedicante? id est quia praedicabitur illis audient. Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? id est quia Deus mittet illos, 60 praedicabunt. Ex omnibus his interrogationibus intendit totum venire ex gratia Dei, a principio vocationis usque ad salvationem eorum. Cum enim dicit praedicatores a Deo missos quos audierunt: et post auditum credunt: et deinde invocant, et sic ad ultimum salvantur: totum innuit referendum esse gratiae Dei. Vere praedicatores mittuntur a Deo, sicut scriptum est in Isaia:« Quam speciosi sunt pedes, id est adventus evangelizantium, id est bene annuntiantium pacem inter Deum et hominem, et evangelizantium bona, id est humilitatem, castitatem, et his similia. Quia supra dixerat eo quod audierunt crediderunt: ne putaremus quod solum audire sufficeret ad habendam fidem non operante Spiritu sancto interius, ait: Licet dixerim quia audient credent: tamen non omnes qui audiunt obediunt Evangelio. Nec solus hoc dico: sed Isaias mecum sentiens dicit hoc: Domine, quis credidit auditui nostro? id est vel his quae audierunt a nobis, vel his quae nos audivimus a te et nuntiavimus illis? Per hoc quod ait Quis credidit, innuit multos audisse: et si non omnes, aliquos tamen credidisse. Et quandoquidem aliqui crediderunt: ergo fides habetur ex auditu, id est credunt aliqui, quia audiunt. Non tamen ex omni auditu habetur sana fides: sed ex auditu qui fit per verbum, id est secundum doctrinam Christi, fides est salubris. Licet pauci crederent auditui nostro: tamen dico, Nunquid non audierunt? quasi diceret: De hoc quod non crediderunt inexcusabiles sunt: quia verbum fidei audierunt. Equidem in omnem terram exivit sonus, id est fama, eorum praedicatorum. Nec solum fama: sed etiam verba eorum, id est eadem quae ipsi praedicabant, audita sunt in fines terrae: et ita dico terrae quod orbis, id est orbiculatae terrae. In omni enim parte terrae audita sunt verba apostolorum. Audierant utique, sicut probatum est. Nec solum eos audisse dico: sed dico quod etiam cognoverunt, quod interrogative ponit ut magis eos excitet, dicens: Nunquid Israel, id est Judaicus populus, non cognovit? Duo sunt genera cognitionis. Unum quo sicuti rem bonam esse cognoscimus, bonum hujus rei diligimus et approbamus: et haec est bona cognitio. Alterum quo rem, sicuti dicitur, ita esse videmus, nec contradicere possumus: et tamen rem illam non diligimus, sed( quod solum possumus) iniquum velle ad illam habemus. Haec est mala cognitio quam Judaei in Christum habuerunt. Probat auctoritate Moysi Judaeos cognovisse Christum, dicens: Vere Israel cognovit. Nam Moyses primus tempore secundum scripta: nemo enim ante eum scripsit prophetiam. Per hoc autem quod ait primus, innuit ejusdem rei multos testes esse, licet non reponat eos. Vel primus, id est praecipuus secundum dignitatem. Moyses, inquit, primus dicit hoc: Ego adducam vos, o Judaei, ad aemulationem, id est ad invidiam et indignationem animi, in non gentem, id est contra gentilitatem quae prius gens mea non dicebatur: quos vosipsi canes vocabatis. Vel in non gentem, id est contra gentilitatem quam faciam non gentem, id est non sicut genita est dimittam eam, sed faciam novam creaturam: regeneratam aqua et Spiritu sancto. Nec solum adducam vos ut videatis: sed etiam mittam vos in iram, ut persequamini eos. Mittam dico in iram, id est contra gentilitatem insipientem, id est quae prius erat insipiens, quia, licet multi philosophi gentium scientiam haberent de mundanis, tamen insipientes erant cum veritatem divini cultus ignorarent.
5.10.4
Per hoc autem quod Judaei vident prophetiam Moysi completam esse, in eo quia invident gentilibus factis Christianis, idololatriam deserentibus, et novam legem sequentibus, cognoscunt advenisse tempus illud de quo hoc praedicebat Moyses, sed amaritudo eorum non vult acquiescere verae cognitioni. Moyses hoc dicit de Judaeis. Isaias autem audet, et dicit hoc de salvatione gentium et reprobatione Judaeorum. Audet utique. Hic enim Isaias quia manifestius 61 caeteris salvationem gentium prophetavit, multa pertulit a Judaeis, et ad ultimum interfectus est ab eis. Ideo sic ait: Audet, id est non reformidans, sed cum audacia dicit hoc: Inventus sum a non quaerentibus me. Ubi ait se inventum et non quaesitum, quae repugnare videntur, ostendit ex sola misericordia Dei gentes invenisse salutem. Inventus sum, inquam, a gentibus non quaerentibus me, naturali ratione, quam eis ad intelligendum me dederam, et apparui his palam, id est in manifesto omnium positus. His dico qui non interrogabant me, id est cognitionem mei ab aliquo intelligente. Si enim me sua ratione quaererent, nec cognoscere sufficerent, opportunum esset ut interrogarent ab intelligente, quod ipsi minus intelligerent. Sic ait Isaias de gentibus. Ad Israel autem, id est ad Judaicum populum, dicit hoc. Tota die, id est toto tempore per praedicatores; vel tota illa die qua pependi in cruce, expandi manus meas, id est affectiones et opera mea, ad populum Judaicum, non credentem. Nec solum non credentem, sed etiam contradicentem mihi. Expansio manuum Christi in cruce significavit dilectionem, qua semper amplexari voluit Judaeos, qua etiam in cruce, si poeniterent, paratus erat omnia dimittere. Ecce iterum in Isaia ostendit Judaeos cognovisse, cum videant hoc quod dixit impletum esse. Ostendit etiam salvationem gentium et reprobationem Judaeorum.
5.11.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT XI.
5.11.1
« Dico ergo: Nunquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis quid dicit Scriptura in Elia: quemadmodum interpellat Deum adversum[ pro] Israel?« Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam.» Sed quid dicit illi divinum responsum?« Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.» Sic ergo in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae fient[ factae sunt]. Si autem gratia jam non ex operibus. Alioquin gratia jam non est gratia. Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est:« Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.» Et David dicit:« Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva.» Dico ergo: Nunquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum delicto salus est gentibus, ut illos aemulentur. Quia si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum? Vobis enim dico gentibus. Quandiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo: si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis? Quia si delibatio sancta est, et massa; et si radix sancta, et rami. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene. Propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei. In eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate. Alioquin et tu excideris. Sed et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos. 62 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi qui secundum naturam inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobisipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est:« Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob.» Et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem charissimi propter patres. Sine poenitentia enim sunt dona, et vocatio Dei. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis, propter incredulitatem illorum; ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.» EXPOSITIO.
5.11.2
Quia dico populum Judaeorum non credentem, sed contradicentem; ergo dico, id est nunquid propterea dicere existimor quod Deus repulit populum suum Judaicum quem prius elegerat? Absit hoc ut Deus aliquando repellat populum suum! Vere non repulit. Nam ego Israelita sum, et multi alii qui non sumus repulsi. Nec ita Israelita, ut aliunde natus in Judaismum transierim, sed sum ex semine Abrahae. Nec iterum de Ismaele, vel de filiis Ceturae, sed de tribu Benjamin. Haec tribus aliis praelata fuit; quia qui de hac tribu fuerunt, non tam saepe ut alii ad idololatriam delapsi sunt. Et quia ego de semine Abrahae non sum repulsus, apparet per hoc quod Deus non repulit plebem suam. Illam utique voco plebem Dei quam praescivit, id est praedestinavit ad salvationem. Non utique modo repulit, quemadmodum olim existimante Elia omnes praeter se recessisse a cultu Dei; multi tamen, quos ipse ignorabat, reservati sunt a Deo. Sic modo multos Deus electos habet, quos ignoramus. Pro certo Deus non repulit plebem suam; quia an nescitis quid Scriptura dicat in Elia, id est ubi loquitur de Elia: quemadmodum ille Elias interpellat Deum adversus[ pro] Israel, id est ad damnationem Judaeorum, dicens hoc in tertio libro Regum: Domine, Achab et Jezabel occiderunt prophetas tuos; suffoderunt etiam altaria tua. Fideles enim de Israel quia non audebant ad adorandum convenire in Hierusalem, latenter ideo in speluncis et silvis construxerant aras, ibique immolabant; quas aras etiam a fundamentis everterant idololatrae Israelitae, quosque immolantes inveniebant, occidebant. Alios( inquit) prophetas occiderunt; et ego solus relictus sum in cultu Dei, et adhuc quaerunt animam meam, ut me cum aliis interficiant. Sic ait Elias: Sed quid dicit illi divinum responsum? Hoc utique: Ego reliqui, id est reservavi mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, id est qui non adoraverunt idola. Non ideo dicit septem millia ut hic numerus determinatus esset in illis, quod neque plus neque minus ibi esset; sed quia per septem universitas designatur: ideo etiam certus numerus in incerta re ponitur, ut ostendatur hic numerus electorum Deo esse cognitus, etsi ab hominibus ignoretur. Quod de Elia praemisit, adaptat modo dictis suis ita: Quandoquidem in tempore Eliae multi fideles reservati fuerant, quos tamen ipse ignorabat; ergo, id est propterea per simile credendum est quod sic, id est per misericordiam Dei sicuti tunc. Vel sic: Quia quemadmodum tunc ignorabatur, sic et modo electos Dei discernere non sufficimus. 63 Sic, inquit, nunc ut olim etiam hoc in tempore gratiae, qua causa magis credendum est Deum misericorditer sibi reservasse electos magis quam olim, cum non erat tempus gratiae. Hoc, inquam, in tempore gratiae salvae factae sunt reliquiae, id est illi quos Deus sibi reliquit idoneosque salvationi praescivit. Reliquiae salvae factae sunt, et hoc secundum electionem Dei, ab aeterno praevisam: quae electio non fuit propter merita, sed fuit gratiae: quia et per gratiam elegit, et per gratiam salvavit. Si autem haec electio est per gratiam, jam constat quod non est ex operibus, pro merentibus illam: alioquin si propter opera eligerentur, jam illud quod vocatur gratia, non esset pura gratia, sed meritum. Hoc autem convenienter de gratia inducit, ut nec illi quos Deus sibi reliquit putent se electos ex merito: sicut malos quia male meruerunt reprobatos; et haec dicens bene servit intentioni.
5.11.3
Summam auctoritatum supra positarum hic breviter colligit, ut aperiat quod per illas auctoritates intendebat, dicens: Quia superius dixi, secundum Isaiam Judaeos non credentes, sed contradicentes. Dixi iterum secundum eumdem reliquias Judaeorum esse salvatas. Ergo quid ex his dictis quae sibi obviare videntur colligemus? Hoc utique dicemus quia quod quaerebat Israel, id est Judaicus populus statuere, scilicet justitiam suam, et in ea salvari, hoc non est consecutus. Israel in toto non est consecutus, sed electio consecuta est, id est hi quos Deus elegit de Israel consecuti sunt salvationem. Caeteri vero qui non sunt electi, non solum non consecuti sunt, sed etiam sunt excaecati. Et hoc dico sicut scriptum est in Isaia; licet aliis verbis, eodem tamen sensu. Dedit illis Judaeis Deus spiritum compunctionis, scilicet spiritum malignum qui pungeret eos, et cogeret male agere. Vel spiritum, id est voluntatem compunctionis: qua pungerentur invidendo, et irascendo fidelibus. Dedit etiam illis oculos, id est naturalem rationem: sed ita ut non videant, id est ut bono rationis priventur. Dedit etiam aures, id est eamdem rationem quasi quod per se non possent intelligere: debuerant audire et addiscere. Non audiant dico, usque in hodiernum diem. Hic dies hodiernus fuit prophetae: hodiernus etiam usque ad finem mundi: sicut illud in balneis:« Hodie cum pretio, cras sine pretio.» Dicit etiam David de excaecatione Judaeorum hoc: Fiat mensa eorum, id est Scriptura qua debuerant animadvertere bonum, fiat illis in laqueum, id est illaqueentur in illa quotidie deterius intelligendo: fiat etiam illis in captionem, quia capti sunt a Romanis: et fiat illis in scandalum. Miseriam eorum dispersorum per mundum vocat scandalum: fiat etiam illis in retributionem. Cum captionem et scandalum retributionem posset vocare, aeternum tamen interitum, quia permanens erit, retributionem intelligit. Vel ita mensa eorum, id est hoc quod se fellitos et acidos intulerunt Deo, qui de conversione eorum refici volebat, fiat illis in laqueum, id est illaqueentur ideo obsidione Romanorum. Caetera non mutantur. Et oculi, id est ratio eorum, obscurentur ne videant, et intelligant bonum. Et dorsum eorum, id est eamdem rationem qua se ad cognitionem Dei erigere debuerunt, illud incurva in terrenis, semper magis et magis praecipitando in poenis. Quia dixi Judaeos excaecatos. Ergo nunquid propterea dico quod sic offenderunt, ut caderent inutiliter et irrecuperabiliter, quod solummodo in eis casus sit? Hic intendit reprimere gentiles, ne se praeferant Judaeis, licet eos dixit excaecatos: quia casus eorum est recuperabilis, et salvationi gentium plurimum utilis, dicens: Absit hoc ut licet offenderint irrecuperabiliter, ideo cadant, et inutiliter! Vere non inutiliter, sed delicto, id est per delictum eorum, scilicet Judaeorum est facta salus gentium. Nisi enim Judaei respuerent verbum Dei, apostoli non transirent ad gentes. Salus utique facta est gentibus, ut gentes aemulentur, id est imitentur illos Judaeos, qui fideles fuerunt, et quorum lex firmamentum est Novi Testamenti. Vel ita. Per delictum Judaeorum est facta salus gentibus, ita ut Judaei aemulentur 64 illos, id imitentur gentes in fide Christi. Et secundum hoc probat, quod casus Judaeorum sit recuperabilis. Quia si delictum eorum, pro quo Judaei repulsi sunt, divitiae sunt mundi, id est causa fuit quare gentilitas ditaretur gratia Dei; quanto magis plenitudo eorum, id est Judaei plenarie salvati, erunt divitiae gentium? Per hoc casus Judaeorum recuperabilis probatur. Si enim Deus malum Judaeorum utile fecit gentibus, multo magis credendum est quod bonum eorum longe utilius faciet gentibus. Delictum eorum sunt divitiae mundi, et diminutio illorum, id est apostoli qui de Judaeis electi secundum se partem Judaeorum diminuerunt. Haec, inquam, diminutio sunt divitiae gentium: apostoli enim ditaverunt gentes verbo Dei. Non ideo dicit plenitudo, quod omnes salvandi sint: sicut nec universa gentilitas electa est, sed quia multi salvabuntur. Vere plenitudo Judaeorum salvabitur. Nam etiam in tempore excaecationis eorum salvabuntur aliqui ex illis.
5.11.4
Et hoc dico vobis gentibus: quia semper quandiu quidem ego sum apostolus gentium, ad quas solummodo missus sum, honorificabo tamen meum ministerium: quia cum officium meum hoc solum exigat praedicare gentibus, honorificum faciam illud supra hoc quod debeo: laborando in Judaeis. Honorificabo dico si quo modo( quidquid enim paterer non curarem) provocem carnem meam, id est Judaeos secundum carnem mihi propinquos ad aemulandum, id est ad imitandum me in fide, et ut sic provocando salvos faciam, id est Deus per me salvet aliquos ex illis. Causam reddit quare debeat laborare in eis: et idem videtur superius posuisse, sed ibi cum determinatione temporis, ubi ait: Plenitudo quam in finem mundi constat fore. Hic autem ad aliud ponit, et sine determinatione temporis, dicens: Ideo laborabo salvos facere aliquos ex illis. Nam si amissio eorum est reconciliatio mundi, id est si excaecatio eorum causa fuit ut gentilitas reconciliaretur Deo: quae, id est qualis dicenda est assumptio Judaeorum in quocunque tempore nisi vita ex mortuis? Quia si Deus per malum eorum reconciliavit sibi mundum multo magis credendum est quod per assumptionem eorum faciet Deus vivere multos in peccato mortuos: qui exemplo illorum provocati vivent in fide Christi. Proba quod genus eorum non impediat assumptionem eorum, sed sola incredulitas, dicens: Bene dico, assumptio. Nam bene possunt assumptionem mereri. Si enim delibatio sancta est, id est si apostoli, et alii qui de genere eorum electi sunt, sancti sunt, constat quod etiam massa, id est illa plenitudo Judaeorum salva esse potest. Si enim Apostolus nihil obfuit genus nec aliis obesse debet. Delibationem dicit ab ea similitudine: quemadmodum parum quid gustatur de cibo, per quod tota massa bene an male condita sit probatur: sic apostoli delibatio dicebantur totius massae Judaeorum, in quibus planum erat Judaeis genus nihil obesse. Probat iterum idem per aliud. Ideo etiam constat eos bene posse assumi. Nam radix eorum, id est Abraham, Isaac et Jacob, quod si radix eorum sancta est, rami etiam sancti esse possunt. Dices iterum mihi quod rami illi fracti sunt: quod si aliqui ex ramis per incrudelitatem a radice fracti sunt, tu autem insertus es in illis, id est loco illorum cum esses oleaster, id est sterilis, et a sancta radice alienus: factus es etiam socius radicis, id est prophetarum, in quibus radicata est fides. Et factus es socius pinguedinis, id est apostolorum: qui pinguedinem fidei, et abundantiam sancti Spiritus habuerunt. Radicis et pinguedinis dico olivae, id est Judaici populi, quia prophetae et apostoli Judaeis nati sunt. Et si tu alienus a radice insertus es, noli gloriari adversus stantes ramos, neque te praeferre illis, quasi tu propter meritum sis eligendus, illi propter genus abjiciendi. Quia si tu importune gloriaris, dicetur tibi: Frater, tu non portas radicem, sed radix portat te: quia in te nullum exemplum boni; in radice vero( ut in Abraham) exemplum totius fidei. Quia modo abstuli tibi gloriari adversus stantes ramos: ergo, id est propterea dices mihi: quia adversus fractos 65 gloriaberis ita. Naturales rami per incredulitatem fracti sunt, ut ego inserar loco eorum. Hoc bene est, et sic concedo, ait Paulus, sed illi non propter genus, sed propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem stas loco illorum pro sola fide. Et ideo noli altum sapere, id est superbire contra fractos, sed time ne similiter frangaris: timendum utique est, quia, si Deus non pepercit naturalibus ramis, id est Judaeis, ne forte nec parcat tibi, cui minus debere videtur non naturali, quia tu non naturalis per gratiam insertus es; ille naturalis propter culpam repulsus est. Ergo vide bonitatem et severitatem Dei. In eos quidem cui ceciderunt, id est in Judaeos, vide severitatem. In te autem qui per misericordiam insertus es, vide bonitatem Dei. Bonitatem ea lege dico, si tu permanseris in ea bonitate, cooperando acceptae gratiae. Alioquin si non permanseris, sicut Judaeus excisus est, ita tu etiam excideris: et illi Judaei si non permanserint, in incredulitate iterum inserentur. Et bene dico inserentur: Nam Deus potens est iterum inserere illos, sicuti olim eosdem inseruit. Et vere Deus potens est, nam actum hujus potentiae aliquos licet paucos inserendo hoc tempore paulatim exercet: quod aequipollenter ait. Deus utique potest eos inserere: nam si tu gentilis excisus es ex oleastro, id est ex infructifera radice, oleastro dico naturali tibi per longam consuetudinem; et si insertus es per gratiam in bonam olivam, et hoc contra naturam, id est contra consuetudinem, quae diuturnitate temporis in naturam transierat: quanto magis hi Judaei inserentur suae olivae, quae eorum est secundum naturam? Si tu non naturalis insertus es propter fidem, non est causa quare naturales rami non debeant inseri propter eamdem causam.
5.11.5
Probavit superius quod Deus potentiam haberet inserendi illos per actum suae potentiae, quia revera inserentur, dicens: Vere Judaei iterum inserentur. Nam et nunc tempore excaecationis eorum secundum partem inseruntur, et ad ultimum omnis Israel salvus fiet. Quia nunc aliqui inseruntur concipimus ubi ait:« Caecitas ex parte contigit in Israel.» Si enim in parte non in toto, quare non dicimus nunc etiam partem eorum reinseri? Et, o fratres, nolo vos ignorare hoc contigisse, scilicet caecitatem in Israel, ut intrarent gentes: quod utique mysterium est, quia si ordo rei consideratur, causa tamen excaecationis Judaeorum, et illuminationis gentium non intelligitur. Quam caecitatem et illuminationem, ideo nolo vos ignorare esse mysterium, ut non sitis vobismetipsis sapientes, id est ut non imputare possitis hoc sapientiae vestrae, quae sacramentum hujus rei intelligere non sufficit. Si enim haec causa non sub mysterio occultaretur, sed vobis aperta fieret, praesumendo imputaretis hoc sapientiae vestrae, quae quia in cognitione hujus mysterii deficit, imbecillitatem suam intelligit, et miratur altitudinem divini consilii. Hoc, inquam, nolo vos ignorare quia, id est quod caecitas contigit in Israel. Et hoc ex parte: non enim omnes excaecati sunt. Contigisse dicit, quantum ad ignorantiam hominum, quae causas hujus mysterii nescit: cum tamen nihil contingentiae, nihil fortuitum in providentia Dei sit: qui sicut omnia, sic et causas omnium novit. Caecitas utique contigit in Israel, donec intraret plenitudo gentium. Illud donec, et temporale est et causale. Quasi diceret: Ideo Judaei excaecati sunt, ut intraret, et tandiu, donec intraret plenitudo gentium. Nec sic plenitudo ut singuli de gentibus salvarentur, sed eo respectu quo vix aliqui de gentibus prius salvabantur. Dicitur in tempore gratiae fuisse plenaria salvatio gentium. Et sic, postquam introisset plenitudo gentium, salvus fieret omnis Israel: non tamen omnes Hebraei, sed quicunque essent Israel videntes Deum. Sententia tamen quorumdam est omnes Judaeos in fine mundi salvandos. Probat quod Judaei nunc partim salventur, et in fine plenarie per auctoritatem Isaiae, dicens: Quia dico Israel salvum fieri, hoc non ex me, sed sicut scriptum est, assero. Hoc utique scriptum est: Veniet ex Sion, id est ex 66 Judaico populo, qui eripiat quadam violentia, et multo labore, ut modo fit in tempore excaecationis, qui etiam quadam facilitate avertat quod erit in fine mundi, quando Judaei ultro properabunt ad salvationem. Eripiat dico et avertat impietatem a Jacob, id est a Judaico populo. Impietatem non dicit hic consuetam idololatriam, sed denegare cultum Filio Dei, quod Judaei faciebant, hoc vocat impietatem. Ritus enim eorum, postquam tempus gratiae venit, vere idololatria fuit.
5.11.6
Determinavit per quem salus fieret Judaeis. Determinat etiam tempus, quando hoc futurum sit, dicens: Et hoc testamentum, id est haec testata promissio, complebitur illis a me: tunc cum abstulero peccata eorum, eosque justificavero: quod nunc paulatim fit, et in ultimis diebus plenarie. Nunc quidem eripiuntur ab impietate, et fiunt dilecti. Alii vero qui nolunt eripi, sunt inimici: et hoc secundum Evangelium, id est propterea quia Evangelio invident et detrahunt, per quod gentes convertuntur. Inimici utique sunt. Et hoc propter vos, id est ad utilitatem vestram. Nisi enim Judaei verbum Dei respuerent, apostoli utique non transirent ad gentes. Alii sunt inimici. Alii autem, id est praedestinati sunt charissimi secundum electionem, id est non propter meritum, sed quia Deus elegit eos per gratiam. Charissimi etiam propter patres, non tamen propter meritum patrum, sed ut impleantur promissiones factae patribus eorum. Vere secundum electionem, et propter patres. Nam vocatio Dei, id est electio eorum, et dona, id est impletiones promissionum sunt sine poenitentia, id est sine immutatione, quia quemadmodum promisit et elegit, sic complebit; vel ita: Vere charissimi secundum electionem. Nam dona Dei; id est remissio peccatorum, et vocatio Dei, id est instructio fidelium, quos, postquam in baptismo justificavit, per doctores instruit: haec utique dona et vocatio Dei sunt sine aliquo merito. Nam sine poenitentia corporalis afflictionis, quae meritum poenitentiae praecelleret apud Deum, si dona et vocatio ejus fierent secundum meritum, Judaei utique eliguntur. Nam sicut vos Gentiles et quidam Judaei ante legem vos aliquando non credidistis Deo: nunc autem in tempore gratiae consecuti estis misericordiam, id est ex misericordia salvationem, et hoc propter incredulitatem Judaeorum. Quia enim verbum Dei non receperunt, hoc ad gentes transmisit apostolus. Sicut, inquit, vos olim non credentes, modo consecuti estis misericordiam; ita et isti Judaei, nunc non crediderunt, euntes in vestram misericordiam, id est nolentes salvari, sicut vos per misericordiam Dei, ideo non crediderunt: ut quemadmodum vos, sic etiam ipsi consequantur misericordiam. Vobis incredulis misertus est Deus, ut hoc solummodo imputaretur gratiae suae, sic et Judaeis disposuit in incredulitate dimersis misereri, ut uterque Judaeus et gentilis aeque totum referret gratiae Dei, suamque imbecillitatem cognoscens, non superbiret. Deus enim videns diabolum et hominem utrumque cecidisse per superbiam, multum exinde studuit praecavere homini a superbia, quare utrumque Judaeum et gentilem labefactari permisit in incredulitatem, ut quanto magis infirmitatem suam cognoscerent, tanto amplius misericordiae Dei sese subjicerent. Vere incredulitas Judaeorum causa est ut misericordiam consequantur.
5.11.7
Nam Deus conclusit omnia, nunc gentiles, nunc Judaeos in incredulitate, ut omnibus factis incredulis, opportune misereatur omnium. Si enim alii vel utrique in fide perstitissent, profecto quod misericordiae Dei erat, merito fidei suae ascriberent. Et causas horum quare nunc isti concludantur, nunc illi, noli investigare, sed admirare consilium Dei mecum, dicens: O altitudo judiciorum Dei, quibus nunc Judaei repelluntur, nunc gentiles inseruntur. Haec utique judicia sic alta sunt, quemadmodum sapientia et scientia Dei. Quod ita ait: O altitudo, id est profunditas divitiarum sapientiae, id est divitiis sapientiae et scientiae Dei. 67 Sapientia et scientia Dei dives dicitur secundum multam copiam. Alta dicitur, secundum inscrutabilem profunditatem. Sapientia Dei dicitur qua se quantus est cognoscit. Scientia qua quaecunque sunt creaturarum novit. O altitudo sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, id est nemo sufficit comprehendere profunditatem judiciorum, quae pertractat apud se.
5.11.8
Diceret aliquis: Quandiu apud Deum pertractantur judicia, verum est quod non intelliguntur; sed in actum deducta, satis comprehenduntur. Contra hoc Paulus: judicia Dei, dum apud Deum pertractantur, sicut comprehendi nequeunt; ita etiam viae ejus, id est operationes ipsorum judiciorum sunt investigabiles. Probat per Isaiam, quod praemisit dicens: Vere sapientia et scientia Dei sunt investigabiles. Nam quis cognovit sensum Domini? Nemo utique quod Deus sensit, cognoscere potuit. Et vere judicia et opera judiciorum sunt investigabilia. Nam quis fuit consiliarius ejus, cujus consilio ordinaret sua? Vel quem in consilio dispositionis suae admitteret? Nemo utique. Et sicut nemini aperuit sensum suum, ita quaeque bona ex misericordia tribuit. Quis enim dedit illi? potuit quidem aliquis post acceptam gratiam in aliquo mereri. Sed quis dedit illi prior antequam Deus daret gratiam; et ei sic danti non gratis dabitur a Deo, sed retribuetur quia promeruit? Haec sunt Isaiae; quae autem sequuntur verba sunt Pauli. Vere nemo prior dedit illi, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Per diversas praepositiones, ex ipso, per ipsum, in ipso, notat distinctionem personarum Trinitatis. Per idem pronomen ter repositum, notat identitatem substantiae, dicens: Ex ipso, id est ex Patre quod principium non est ab alio; et per ipsum, id est per Filium, qui a Patre principium habet, et per quem Pater fecit omnia; et in ipso, id est in Spiritu sancto, qui a Patre procedit et Filio, qui bonitas Dei dicitur, per quam bonitatem subsistunt creata. Ex ipso, inquam, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi itaque de omnibus debetur gloria et gratiarum actio, pro omnibus bonis quae dat misericorditer. Et haec gloria sit in saecula, id est aeternaliter; Amen, id est videte ut ita fiat. Poterat hic finisse Epistolam, sufficienter enim utrumque populum, ne inter se vicissim superbirent represserat, multasque rationes inde praemiserat. Sed quia eis jam non intra se contentiose superbientibus necessaria erat alternata dilectio. Admonet ideo eos jam a contentione sedatos subservire sibi invicem, unumque supportare alterum, ut per hujusmodi subservire, coalescat in eis et convalescat vinculum dilectionis.
5.12.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT XII.
5.12.1
« Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens et perfecta. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; sive ministerium in ministrando; sive qui docet in doctrina, qui exhortatur, in exhortando, qui tribuit, in simplicitate, qui praeest, in sollicitudine, qui miseretur, in hilaritate. Dilectio, sine simulatione.« Odientes malum, adhaerentes bono( Amos V, 15).»« Charitatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes.» Sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes; spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes; necessitatibus sanctorum 68 communicantes;« hospitalitatem sectantes.» Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere. Gauderte cum gaudentibus, flete cum flentibus; idipsum invicem sentientes; non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nulli malum pro malo reddentes;« Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.»« Si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.» Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim:« Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus.»« Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum, da illi.»« Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.» Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.» EXPOSITIO.
5.12.2
Littera sic jungitur: Quandoquidem ex Deo, et per Deum, et in Deo sunt omnia. Itaque, fratres, obsecro, id est per omnia sacra moneo vos. Obsecro utique per misericordiam Dei, id est per apostolatum mihi, non quia meruerim, sed per misericordiam traditum. Vel obsecro per misericordiam Dei, ex qua omnia bona esse superius probavi, ut exhibeatis, id est praeparata faciatis, non solum animas, sed etiam corpora vestra. Exhibeatis dico hostiam, id est mortificatam secundum depositionem sordium, et viventem secundum positionem virtutum. Nec ad tempus viventem, sed sanctam, id est in vita virtutum sanctam et perdurantem, et in hac vita et sanctitate non lucrum vel laudem mundi quaerentem, sed Deo per omnia placentem.
5.12.3
Et ne quia modo dixerat, exhibete corpora vestra hostiam, putaret aliquis affligendum esse corpus sine aliqua temperantia, ideo addit Apostolus: Ita dico hostiam, ut obsequium vestrum sit rationabile, id est ut cum discretione jejunetis, vigiletis, etc.
5.12.4
Modo diceret aliquis: Paratus sum exhibere me Deo, quandiu non conturbat me mundus, sed durum est resistere mundo cogenti me. Contra hoc Paulus: Vos utique tales exhibete, et nolite conformari, id est conformes fieri huic saeculo, ut in aliquo obtemperetis mundo, blandienti seu deterrenti vos. Nolite conformari saeculo, sed reformamini per baptismum, qui prius deformati estis per culpam Adae, vel reformamini, id est quotidie innovamini, qui novam formam justificati accepistis. Reformamini dico, proficiendo assidue in novitate sensus vestri, id est semper magis ac magis bene operando innovamini, ut sic probetis, id est probabiliter cognoscatis, quae sit voluntas Dei, voluntas dico bona, id est utilis facientibus eam, et beneplacens, his qui actu experiuntur eam, nec ita in uno bene placens, ut in alio displiceat, sed in omnibus perfecta. Corpora vestra hostiam exhibere Deo illud admoneo, sine aliqua districtione obedientiae. Hoc autem quod sequitur dico per gratiam, id est praecipio auctoritate nostri apostolatus. Considerandum est quare praedicta solum moneat; quae autem sequuntur omni auctoritate interdicat: ea enim quae offensionem generant, licet praelatum subditis vi obedientiae interdicere, sed postquam legem non violant, non ita cogendi sunt ad meliora, solummodo bene faciant, sed ex dilectione monendi. Si enim districtione obedientiae ad perfectiora cogerentur, magis in hoc damnaret eos praelatus, quam adjuvaret, cum si praeceptum non facerent, damnarentur propter inobedientiam; et ideo potius admonitione trahendi sunt ad meliora, quam coactione, quare sic ait: Per gratiam apostolatus quae data est mihi, dico et praecipio omnibus, et ita omnibus quod singulis, qui sunt inter vos: hoc scilicet dico, non plus laboretis sapere quam oportet sapere, id est quam fides sana exigit; nec vobis penitus interdico sapere, sed volo vos sapere ad sobrietatem. Nec iterum vos omnes ad eumdem terminum volo de sapientia laborare, ut non satis sit vobis, nisi omnes aequo modo sapiatis, et ideo unicuique sufficiat sapere, sicut Deus divisim dedit singulis mensuram 69 fidei, id est dona sua mensurata, secundum modum et opportunitatem fidei vestrae. Ideo Romanos a nimietate sapientiae reprimit, quia ipsi supra modum investigabant causas mysteriorum Dei. Hoc autem quod Deus nemini totum sapere dedit, sed per partes singulis divisit, multum valet ad hoc, ut sibi subserviant, et ut alter alteri vicissim sese contemperent. Cum enim unus ignorat, quod alter sapit, et econverso: in diversitate acceptarum gratiarum subservit alter alteri, de quo congruam similitudinem supposuit: quia quemadmodum diversa membra in uno corpore diversos sensus[ actus] habentia: pes manui subservit, dum portat manum ad tangendum quod cupit; manus pedi, dum pedem vestit. Sic et nos diversa membra sumus, unum corpus Ecclesiae efficientia. Sicut enim ab eadem anima diversa membra in eodem corpore sensificantur: ita nos in corpore Ecclesiae per eumdem spiritum omnes vivificamur. Littera sic jungitur: Deus utique dona sua divisim dedit. Nam sicut in uno corpore habemus quidem multa membra, sed non omnia membra habent eumdem actum: ita nos multi unum corpus sumus in capite Christo: sed singuli sumus membra: ita quod alter alterius, id est, ut hic oculus subserviat illi pedi, et sic in caeteris, quae contemperantia subservitionis plurimum est idonea ad custodiam humilitatis et unionis. Singuli sumus alter alterius membra: igitur, id est propterea quia voluit nos Deus ita vicissim subservire, sumus habentes donationes differentes: ut hic prophetiam, hic doctrinam, etc. Si enim singuli omnes donationes haberent, non esset unde alter alteri subserviret, vel necessarius esset, et sic alter in alterum superbiret, non relicto unde unus alteri se contemperaret. Habentes dico differentes donationes: et hoc secundum gratiam, id est per Spiritum sanctum, quae gratia data est nobis per gratiam non recompensata per meritum. Donationes dico, ut sive habeamus prophetiam, id est certam de futuris cognitionem, vel quorumlibet secretorum revelationem, habentes dico prophetiam et hoc secundum rationem fidei. Non determinat cujus fidei, vel nostrae vel auditorum, et ad utrumque referri potest ita. Secundum rationem fidei nostrae, quia Deus secundum quod videt conveniens esse, et modum fidei nostrae, vel revelat secreta, vel praenuntiat futura: vel secundum rationem fidei auditorum, quia quemadmodum Deus videt fidem et capacitatem audientium, tantum dat praedicatoribus, ut revelent eis vel annuntient. Nos utique habentes prophetiam secundum rationem fidei: vel nostrae, vel auditorum simus alter alterius membra. Sive habemus ministerium administrandi fratribus temporalia, debemus alter alterius esse membra in ministrando, sicut nobis creditum est. Sive ille qui docet, docere dicit, quod et scientiam docendi et gratiam sermonis habeat, qui, inquam, docet, sit membrum alterius in doctrina. Ille vero qui exhortatur, sit membrum alterius in exhortando. Docere est sapienti minus scientem, sed exhortari potest et animare ad bonum, minus sciens longe se prudentiorem, ut quilibet rusticus posset quidem exhortari ad bellum fortem militem, cujus tamen belli peritiam rusticus ignoraret. Qui autem tribuit, tribuat in simplicitate, id est non spe recipiendi, non amore terrenae laudis, sed pro sola dilectione proximi. Ille vero qui praeest, praesit in sollicitudine, id est omni vigilantia curam subditorum gerat. Qui habet quod eroget, simpliciter tribuat. Qui vero non habet quod tribuat, misereatur tamen animo: et ille qui miseretur, faciat hoc in hilaritate, id est non coactus praecepto legis, sed fervens spiritu dilectionis.
5.12.5
Et quia ut hoc modo sibi invicem subserviendo, alter alteri se contemperarent, vidit necessariam esse dilectionem: subjungit de illa dicens, ut his modis alter alterius membrum fiat, sit in vobis dilectio: et hoc sine simulatione, ut et foris se ostendat, et intus ardeat dilectio. Nec ita diligatis, ut malo proximi adhaereatis, sed odientes malum 70 ejus, bono vero proximi sitis adhaerentes, id est cooperantes. Nec sufficiat in vobisipsis habere dilectionem: sed etiam diligentes charitatem fraternitatis, id est bonae dilectionis esse in fratribus vestris: charitatem dico invicem habitam, quod alter in alterum operetur charitatem: vel ita. Sicut vos proximos diligere volo: ita volo vos esse diligentes charitatem fraternitatis, recompensatam invicem: quod si proximi aliqua opera charitatis recompensant vobis, libenter suscipite. Erant enim quidam qui bene faciebant proximis: sed ne remunerationem hujus meriti perderent, nolebant recipere aliquid invicem a proximis: et ut dilectio vestra incrementum semper habeat, sitis honore praevenientes invicem, id est alter alterum, ut qui citius potest assurgat alii: amplectatur proximum omni genere dilectionis: utque bonum fraternitatis accrescat in vobis, estote non pigri sollicitudine, ut omni vigilantia sollicitus sit alter alterius levare necessitatem. Hanc sollicitudinem superius praecepit praelatis, quam hic fratribus ex quadam paritate commendat. Quia si non habent quod sollicite tribuant, sint tamen ferventes spiritu, id est charitas ardeat in animo eorum, licet non habeant possibilitatem operandi. Et ne contemplatores malum putarent a culmine contemplationis condescendere necessitatibus proximi, ait Paulus: In his omnibus sciatis nos esse servientes Domino. Deus enim hoc genus servitutis multum diligit. Cumque sic diligentes in cura proximi studueritis, ne exspectetis praesentem mercedem, sed estote gaudentes spe futurae remunerationis.
5.12.6
Ostenso quomodo se debeant exhibere bonis, determinat quomodo se habeant contra malos, dicens: Ne autem spe futura frustremini: estote patientes in tribulatione, id est patienter sustinete quaecunque pro Christo vos pati oportuerit. Ut autem in patientia perseveretis, estote instantes orationi: quia si in omnibus oratio commoda est, multo magis ad praeferendum passiones, quae adeo carni repugnant, est necessaria. Si vero non adeo ingruant vobis tribulationes, estote saltem communicantes necessitatibus sanctorum, ut indigentiis horum qui patiuntur, vos et vestra communia faciatis. Nec solum communicantes, sed etiam sectantes hospitalitatem, ut sanctos quos impii persequuntur, vos intimidi hospitio recipientes, curam eorum habeatis. Patimini quidem tribulantes vos, nec hoc solum, sed etiam benedicite persequentibus vos: nec semel, sed assidue benedicite: nec ut respectu patientiae vestrae benedicatis, et consideratione crudelitatis eorum maledicatis, sed nunquam velitis maledicere. Ut autem dilectio integra sit, debetis congaudere gaudentibus, et hoc de spiritualibus bonis haud dubium est, et de temporalibus quantum ratio admittit. Debetis etiam flere cum flentibus, si poenitentia ductus affligitur: si etiam nimis vehementi dolore carnis angustiatur, in quo tamen dolore modus est habendus. Ut autem vere lugeatis cum lugentibus, estote sentientes idipsum, ut non tantum vultu, sed corde interius affligamini, et hoc invicem hic illi, ille isti, ut autem idipsum sentiatis; estote non alta sapientes, id est non superbientes, sed consentientes humilibus, id est idem sentite cum abjectis, et ut noveritis consentire humilibus; nolite esse prudentes, id est provisores eorum quae expediunt solummodo apud vosmetipsos: sed etiam providete aliis, vos dico non reddentes alicui malum pro malo. Prudentes, inquit, estote, non tantum providentes quae bona sunt coram Deo, sed etiam coram hominibus omnibus, tam fidelibus quam infidelibus. Non enim sufficit testimonium conscientiae nostrae solum, nisi et extraneorum testimonia conveniant. Quare quae laudis sunt, et apud Deum et apud homines, ea utique gerenda sunt. Ut autem bona vestra omnibus placeant, sitis habentes pacem cum omnibus hominibus, si fieri potest, ut et ipsi velint habere pacem vobiscum, quod si nolunt, fiat pax illa: quod, id est quantum ex 71 vobis est. Vel ita habete pacem cum omnibus si fieri potest, ut caro vestra diligat affligentes se, quod tamen ex vobis est, quia, si vultis ex ratione potestis omnes diligere. Quam pacem ut integram servetis: non sitis defendentes vosmetipsos, si mala inferunt vobis, vos dico si hoc feceritis, tunc charissimi. Ne, inquam, defendatis vos, sed aequanimiter sustinendo, date locum irae persequentium, ut liceat saevire quomodo volunt; vel ita: Patiendo malos date locum irae Dei, Deus enim sic proposuit ulcisci de impiis, ut ad libitum eorum exerceant iniquitatem suam, ut nulla miseria damnationi eorum deesse queat. Debetis dare locum irae: vel hoc, vel illo modo. Nam scriptum est in Salomone dicente Domino: Mihi reservate vindictam, et ego retribuam impiis. Sic autem faciendum est, quia haec dicit Dominus. Nec solum non defendatis vos ab impiis, sed etiam diligite illos et benefacite illis. Quod sic ait: Si inimicus tuus esurierit, ciba illum. Si sitit, da illi potum. Nam hoc faciens, congeres super caput, id est super mentem ejus carbones ignis, id est vel fervorem dilectionis: quia admirando patientiam tuam, diligat et imitetur bonum tuum. Vel carbones ignis, id est ignitam poenitentiam: quia videns constantiam tuam, ardenter poenitebit ut tibi assimilari mereatur; utque super mentem inimici hujusmodi carbones ingeras, noli per impatientiam tuam vinci a malo illius, sed vince malum inimici superando illud in bono indeficientis patientiae.
5.13.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT XIII.
5.13.1
« Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum[ male] feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita. Cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam non adulterabis. Non occides. Non furaberis. Non falsum testimonium dices. Non concupisces, et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur.. Plenitudo ergo legis et dilectio. Et hoc scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sic ut indie honeste ambulemus. Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini[ induite] Dominum Jesum Christum. Et carnis curam ne feceritis in desideriis.» EXPOSITIO.
5.13.2
Postquam docuit quomodo vicissim inter se agendum est subditis, docet illos quiddam majus debere praelatis: etiam infidelibus, salva tamen integritate fidei. Erant enim qui crederent se fidelibus dominis nihil jam debere, quia fratres eorum erant in fide. Infidelibus autem dominis penitus omnem servitutem negabant; absurdum judicantes ut qui fidelis esset infideli subjiceretur. Littera sic jungitur: Haec quae praedicta sunt, vicissim sibi debent subditi. Sed quiddam majus, scilicet, subjectionem debent principibus: et ideo omnis anima subdita sit potestatibus sublimioribus, id est secundum voluntatem Dei sublimatis. Ideo per animam, quae pars est hominis, totum hominem assignavit, ut ostendat non solum corpore, sed et etiam voluntate serviendum esse principibus. 72 Vere omnis homo debet subdi potestatibus. Nam non est aliqua potestas, bona seu mala, nisi a Deo, nec sic a Deo, ut hoc nolens permittat: quia quaecunque sunt, a Deo ordinata sunt, id est ordinabiliter disposita, non fortuito casu ruentia. Quandoquidem et potestas et omnia a Deo sunt ordinata, itaque qui resistit potestati, resistit ordinationi Dei, id est Deo potestatem hanc ordinanti. Nec sic resistere leve putetis, quia qui sic resistunt, per hujusmodi resistere acquirunt ipsi sibi damnationem, id est haec sola causa sufficit ad damnationem eorum. Non est utique resistendum principi. Nam principes non sunt timori boni operis, id est qui bene operatur non est quare timeat principem: quia etiamsi pro bono opere infestus est ei, eumque persequitur, auget virtutem ejus et meritum. Quare bene operanti non est timori, sed est timori mali operis, id est qui male operatur, ille utique timere potest principem. Nunc ex praemissis consilium colligens ait: Princeps non est timendus bonis: quod si tu similiter vis non timere potestatem, fac bonum, et bonum faciens habebis laudem ex illa quaecunque sit, bona vel mala: quia si bona est, de bono laudabit te, si vero mala, persequetur te bene operantem, et ex virtute patientiae laudaberis. Vere laudem habebis ex ea. Nam hic idem princeps minister Dei est tibi in bonum, id est ad utilitatem si bene feceris; sed si male feceris, time eum. Timendus utique est male facienti, nam hic judex non sine causa portat gladium. Vere non sine causa; nam hic minister Dei est: vindex ei, id est ad damnum ejus qui malum agit: vindex dic in iram, id est in vindictam Dei faciendam: vel vindex in iram, id est in signum futurae ultionis, quam animadvertunt per temporalem ultionem quam vident. Quandoquidem hic princeps minister Dei est, ideo estote subditi animo, huic necessitati, id est principi, cui velitis nolitis subjiciemini, ut illud cupias quodcunque necesse est. Subditi, inquam, estote, non solum propter iram principis vitandam, sed etiam propter conscientiam vestram in puritate conservandam, quia nisi animo subjiceremini principi, polluta esset conscientia vestra, obvians divinae ordinationi. Debetis utique subditi esse principi; nam ideo, id est in signum hujus subjectionis, praestatis vos tributa, et caetera debita. Vos dico in hoc ipsum quod tributa praestatis, potestatibus servientes Deo: nam ipsi principes ministri sunt Dei, id est ministrant Deo per accepta tributa, quae dant eis vires et potestatem operandi quod Deus disponit. Vel ita, vos praestatis tributa et bene facitis. Nam hi principes sunt ministri Dei servientes, id est quos Deus constituit servire sibi in hoc ipsum, in tributis quae a vobis accipiunt. Cum enim Deus primum regem constituit Saulem, dixit eum non ulterius de labore suo victurum, sed de laboribus subditorum. Et quia vel vos in hoc ipsum quod tributa solvitis, Deo servitis, vel principes in hoc ipsum Deo serviunt, ergo omnibus principibus reddite debita.
5.13.3
Cui principi debetis tributum, reddite tributum. Cui debetis vectigal, reddite vectigal. Tributum dicitur, ut obsonia illa quae domi solvebantur, vectigal, quod semper ad domos dominorum vehebatur, ut est hodie census. Cui debetis honorem solum, impendite honorem. Cui timorem, exhibete timorem et omnem reverentiam. Ut breviter omnia colligam, universaliter praecipio: nemini quidquam debeatis, neque tributum, neque vectigal, neque aliud, nisi ut diligatis invicem, quia volo vos semper debitores esse dilectionis: ita quod nunquam a dilectione cessetis, ideo vos volo semper diligere invicem: quia qui diligit proximum, legem implevit. Et vere legem implevit: nam non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: etsi quod est aliud mandatum in lege, instauratur, id est impletur hoc verbo: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Vere in dilectione proximi impletur omne mandatum legis. Nam dilectio proximi, malum non operatur. Qui enim diligit proximum, 73 non adulterabit cum uxore cujus. Non occidet eum. Non furabitur res ejus, etc. Et quandoquidem dilectio proximi malum non operatur; ergo dilectio est plenitudo legis: qui enim malum non operatur, legem implevit. Scimus utique quia dilectio malum non operatur: nec hoc solum scimus de ea, sed hoc etiam scientes sumus de dilectione, quod facit nos de somno surgere bonumque operari. Vis tamen continuationis et summa sententiae pendet ad illud quod sequitur: Abjiciamus ergo opera tenebrarum. Sed praemittit quasdam rationes, unde opportunius inferat dicens: Dilectionem non operari malum scimus: etiam hoc de dilectione scientes, quia, id est quod hora est, quasi diceret, tempus est; sed ideo per horam significavit illud tempus, ut ostendat breve esse et cito transiens, et nisi in eo poenitemus irrecuperabile. Scimus utique quia hora est jam, id est amodo ex quo per fidem justificati sumus surgere nos de somno, id est de calamitate corporis, quae ad bene operandum pigros nos facit. Surgere dicit quasi bonis operibus omni studio invigilare. Sunt enim quidam qui postquam justificati sunt, cum fervere deberent in labore bonae operationis, torpent et negligunt, quasi securi ex justificatione, et quia continent se a criminalibus. Vere de somno surgere debemus: nam credidimus, id est fidem accepimus, quae fides propinquos nos fecit salvationi; sed nunc per meritum eorum quae post acceptam fidem operati sumus, propior est nostra salus quam olim esset cum solum credidimus, id est cum gratia sola esset in nobis, et adhuc nullum meritum. Vel ita: Nunc est proprior secundum tempus nostra salus, id est dies nostrae salvationis, quam esset olim cum primum credidimus. Quotidie enim magis ac magis futuro judicio propinquamus, in quo remunerabimur. Vere nunc prope est nostra salus: nam nox, id est ignorantia in infidelitate habita praecessit, et ideo cavendum est ne in hanc noctem recidamus. Nox, inquit, praecessit, sed dies salvationis nostrae per premissos radios, ut per fidem, spem, dilectionem, et caetera, appropinquavit, id est prope esse intelligitur. Virtutes enim quae habentur in praesenti, radii sunt futurae jucunditatis. Et quando quidem nox esse desiit, et dies appropinquavit, ergo abjiciamus opera tenebrarum, id est quae operati sumus dum in ignorantia essemus. Vel opera tenebrarum, id est digna tenebris, et digna non videri, sed semper occultari. Abjiciamus, inquit, haec opera, et induamus nos opera lucis, id est verae cognitionis, vel opera digna luce et manifestatione, quae opera sunt arma quibus et fidem nostram tuemur et insurgentia vitia superamus, ut induti armis lucis, honeste ambulemus, id est de bono in melius proficiamus, sicut qui positi sunt in die, id est in cognitione veritatis. Positos enim in die decet opera noctis abjicere, et arma lucis assumere. Nos dico sic ambulemus in die non remanentes in comessationibus, id est in publicorum conviviorum conventiculis, et non manentes in ebrietatibus ut nimiae potationi incumbamus. Non etiam in cubilibus, ad quae cubilia de nimietate saturitatis et potationis itur, ibique superflua quies habetur. Et non manentes in impudicitiis, id est in delectatione libidinis; qui enim ebrius ad cubile descendit, consequenter urgetur facibus libidinis. Et non manentes in contentione; intemperantia enim potus et libidinis frequenter jurgia concitat. Et ne sitis in aemulatione, id est in invidia: quidam qui non audet contendere, quod potest, invidet proximo. In his itaque non remaneatis: sed induimini Dominum Jesum Christum, id est vestite nuditatem vestram fide Christi et virtutibus, quae super hanc fidem aedificantur. Homo enim propter peccatum de paradiso nudus ejectus est; sed nuditas ista velari debet ornamento fidei caeterarumque virtutum. Et vos induti Dominum Jesum Christum, ne feceritis, id est non facietis curam carnis. Nec curam quam 74 necessitas postulat prohibeo; sed ne feceritis curam carnis in desideriis, ut desideria carnis sectemini.
5.14.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT XIV.
5.14.1
« Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit se manducare omnia. Qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non judicet. Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem. Potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem, alius autem judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat. Gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit: ut et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi[ Dei]. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus: quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebetur Deo( Isai. XLV, 23; Phil. II, 10). Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune sit esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia et pax, et gaudium, in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur: et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem sunt munda, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem quam habes penes temet ipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est.» EXPOSITIO.
5.14.2
Quia Romani gravi inter se discordia disceptabant, dicentes: Hi qui de Judaisme conversi erant, quosdam cibos esse immundos, nec eis uti debere. calumniabantur etiam Judaei gentilibus, quia comederent idolothyta, dicentes eos adhuc inhaerere ritibus gentilitatis; e contrario gentiles scientes omnes cibos mundos, utebantur illis, accusantes Judaeos quod non haberent integram fidem; quia in hunc modum confligebant. Apostolus, volens eos revocare ad pacem, instruit eos non facere scandalum fratribus inter se nec de conscientiis alter alterum judicare. Scandalum faciebat ille, qui propter incitandam iram proximi comedebat quod proximum offendebat: vel eum sub incredulitate comedere faciebat quod immundum putabat. Judicare de conscientiis erat cum Judaeus, credens quaedam immunda, damnaret gentilem, dicens eum ideo uti idolothytis, quia adhuc idolis adhaereret. Littera sic jungitur: Curam carnis ne feceritis, sed hoc facite: Infirmum in fide, id est eum qui non habet firmam fidem, credendo quasdam creaturas Dei immundas( et hic erat Judaeus), illum nolite scandalizare vos qui firmi estis in fide, sed assumite eum. Assumere est condescendere infirmitati ejus: abstinere a quibus abstinet, et sic alliciendo eum paulatim de integritate fidei doceat, donec ad perfectionem veniat. Hic scandalum removit. 75 Assumite infirmum non remanentes in disceptationibus, cogitationum ejus, scilicet infirmi, id est ne disceptetis judicantes aliquem de conscientia cordis, quae soli Deo cognita est et non vobis. Vere infirmus debet assumi. Nam alius est perfectus qui assumere et docere eum potest. Alius autem est infirmus qui assumptione indiget. Quod sic ait. Alius se credit posse manducare omnia, sciens omnia esse munda, et hic est fide firmus. Alius autem est infirmus, putans se non posse omnia manducare. Hic autem qui infirmus est, nolens uti carnibus gentilium, manducet, id est permittatur manducare olus, id est si velit abstinere: utique bonum est, nec inquietetur.
5.14.3
Hic incipit compescere Romanos, ne judicent de conscientiis. Qui non vult manducare, permittatur abstinere. Is autem qui manducat, sciens omnes cibos esse mundos, non spernat non manducantem, id est gentilis comedens non contemnat Judaeum abstinentem, arguens eum de imperfectione fidei. Et ille qui non manducat, id est Judaeus, non judicet, id est non damnet manducantem gentilem. Non debet alter alterum spernere seu judicare: nam Deus assumpsit illum, id est utrumque et manducantem, et non manducantem. Assumpsit dico per fidem quam jam habent ut servos. Et quandoquidem a Deo assumpti sunt facti servi ejus, tu quis es qui judices servum alienum? Nec leges mundi hoc patiuntur, ut servus ab alio quam a domino suo judicetur. Non utique judicare debes alienum servum: quia servus ille stat bene operando reservatus domino, id est judicio domini sui, aut peccando cadit a domino suo judicandus. Si etiam plane noveris eum cecidisse, ne tamen judices eum: quia cras potest poenitendo esse melior te, et de omnibus bona semper suspicio tenenda est. Quia, si etiam cecidit, stabit autem fortassis cras, id est fortis apparebit in bono. Vere quod stabit suspicandum est de eo: nam Deus, cui servus est, potens est iterum statuere eum. Quia Domini solum est judicare servum, tu non debes judicare eum, praeterea ideo ne damnes eum. Nam quod facit, ex judicio et sana intentione animi facit. Quod sic ait: Alius seu Judaeus seu gentilis judicat diem inter diem, id est uno die abstinendum, alio non. Alius autem judicat omnem diem in abstinentia observandum, et quicunque judicat abstinendum sane sentit, et inde laudandus est non damnandus. Qui judicat abstinendum, sive hic, sive ille, sane sentit: et volo ut unusquisque abundet in suo sensu, id est in eo quod sapienter sentit et operatur, ut si modo bene abstinet, postmodum melius abstineat, et caetera bona sectetur. Notandum est quod si abstinere eos malum esset, nollet eos Apostolus abundare in hoc sensu: ideo utique opto, ut in hoc sensu abundent; quia qui sapit diem, id est qui in abstinentia observat diem, sapit hoc Domino, id est ad honorem Domini: et qui manducat, manducat similiter Domino. Nam manducans agit gratias Deo: et pro sano intellectu habito de creaturis Dei, et quia sustentatur his beneficiis. Et ille qui non manducat, non manducat Domino, id est jejunat ad honorem Dei, et gratias iterum agit Domino pro abstinentia sibi collata: et per hoc satis ostenditur utrumque sane intelligere, neutrumque pro hoc debere damnari. Vel illud superius aliter legitur: Ne judices alienum servum; nam alius, id est homo, judicat diem inter diem, id est de praesenti solum. Alius, id est Deus, judicat omnem diem, sic de futuro ut de praesenti. Et cum homo sane judicet de praesenti, volo ut unusquisque hominum abundet in suo sensu bono: caetera non mutantur. Uterque manducans et abstinens gratias agit Deo, et juste. Nam nemo nostrum vivit sibi, id est nemo debet quaerere gloriam suam, dum vivit, et nemo justorum moritur similiter sibi. Vere nec vivimus nec morimur nobis, nam Domino: sive enim vivimus, Domino, id est ad honorem Domini vivimus; sive morimur, Domino morimur. Et quia vivimus et morimur Domino, ergo sumus 76 Domini, sive vivimus, sive morimur. Quare tu, quicunque, ne judices alienum servum. Vere Domini sumus: nam in hoc mortuus est Christus et resurrexit, ut per meritum mortis et potentiam resurrectionis dominetur mortuorum et vivorum. Et cum Deus omnium dominetur, tu autem abstinens quid, id est quare judicas fratrem tuum manducantem, aut tu manducans quare spernis fratrem tuum jejunantem?
5.14.4
Nolite vos alterutrum judicare: nam omnes stabimus ante tribunal Dei, judicandi a Deo. Stabimus dicit a similitudine exspectantium sententiam judicii. Tribunal dicit quasi Deus sessurus sit, ad modum cujuslibet potentis pro tribunali. Vere omnes stabimus: nam ita scriptum est: haec dicit Dominus per Isaiam: Ego vivo. Ecce sacramentum, ut quod sequitur certissime credatur. Cum tamen Isaias dicebat Vivo, intelligebat de Christo, qui gustaret aliquando mortem, quem resurgentem Pater constitueret omnium judicem: quod infideles falsum putaverunt, cum viderent eum mortuum. Et in voce Christi sic ait: Ego vere vivo: quod palam erit ex eo, quoniam mihi flectetur omne genu, id est omnis creatura mihi in judicio subjicietur; et tunc omnis lingua, id est omnis conscientia confitebitur Domino. Et quandoquidem ita Scriptura ait omnes, scilicet, a Deo judicandos, itaque constat quod unusquisque nostrum reddat rationem Deo pro se, et non pro proximo. Et quandoquidem pro nobis reddituri sumus rationem, ergo non amplius judicemus nos invicem, id est subditus subditum. Per hoc, invicem, innuit se non prohibere judicium praelatorum in subditos, de quibus judicare debent, sed solos subditos compescit ne se alterutrum praesumant judicare. Postquam satis ostendit non debere se invicem judicare de conscientiis, prohibet eos a scandalis fratrum, dicens: Ne judicetis invicem, sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. Offendiculum vocat, ut si faceret fratrem peccare comedentem in incredulitate, vel si eo animo comederet, ut frater hoc abominans rixaretur et sperneret comedentem. Scandalum vocat contristationem fratris habitam ex eo quod videt eum comedere quod immundum putat. Objiceret Paulo ille qui omnibus utendum esse intelligit: Tu fortasse cum Judaeo infirmaris, qui dicis me offendere cum utor creaturis Dei. Absit hoc, ait Paulus, ut ego accusem te, quin sane credas. Scio enim et hoc confido in Domino Jesu, id est per Jesum tibi testor, quod nihil est commune, id est immundum: et hoc per ipsum, id est per Christum qui nos solvit a lege, sub qua multa judicabantur immunda; sed quia evacuata hac lege libertas reddita est, jam commune dicendum est. Scio utique nihil esse commune nisi ei qui existimat aliquid commune esse: illi pro certo commune est, non propter ipsam creaturam, sed propter fidei suae infirmitatem. Ne ponas scandalum fratri. Nam si frater tuus contristatur propter cibum quem sumis, jam non ambulas secundum charitatem, quia non geris curam proximi. Ut ab offendiculo fratris caveas, noli cibo tuo( qui vile quid est) perdere illum: ut vel facias eum comedere tecum in infidelitate, vel rixeris cum illo. Noli, inquam, pro tam vili re negligere eum, pro quo Christus mortuus est, id est quem Christus adeo dilexit, ut pro eo mori voluerit. Quandoquidem cibus vile quid est, perdere autem proximum grave est, ergo ne cibo nostro perdatur proximus.
5.14.5
Bonum nostrum, id est sanus intellectus quem de creaturis habemus, hoc utique bonum non blasphemetur, id est non fiat blasphemabile, ut per hoc bonum fratrem simplicem offendamus. Determinat in quibus non sit offendendus proximus: in his scilicet quae salvationem impediunt, et in quibus non sit sequendus; in his scilicet quae salutem animae auferunt dicens: Cibo non debes proximum perdere; nam esca 77 et potus non est regnum Dei, id est uti hac esca et hoc potu, non dat regnum Dei: nec tollit, si abstineas ab his. Haec non dant regnum Dei. Sed justitia, id est aequitas servata ad proximum ut in nullo eum offendamus; et pax, id est concordia ex servata aequitate veniens. Et gaudium, quod alter in dilectione congaudere alteri; quod gaudium in pace nutritum est in Spiritu sancto, id est, secundum quod dictat Spiritus sanctus. Haec, inquam, sunt regnum Dei: nam in his servitur Christo. Qui autem in his, id est pace, justitia, et gaudio, servit Christo, hic placet Deo, et probatus est hominibus, id est haec servitus probabilis judicatur ab omnibus; nec est sicut tua comestio, in qua offenditur proximus. Ideo prius ait, servit Christo, dehinc placet Deo; quia Christus legem pacis et justitiae dedit hominibus, qui nisi per Christum placere non possunt Deo. Quandoquidem servitus pacis placet Deo et ab hominibus approbatur, itaque sectemur ea quae pacis sunt, non litigemus cum proximo, sed etiam sectemur ea quae sunt aedificationis: et hoc invicem, ut tu aedifices illum in tuo bono, et ille te in suo. Quod hic ait aedificationis, idem est quod ait superius, infirmum assumite. Sectemur ea quae sunt aedificationis, non ea quae sunt destructionis, quod sic ait: Noli propter escam tuam qua proximus offenditur destruere in eo opus Dei, id est fidem quam jam operatus est in eo Deus. Si enim nimia districtione cogas eum, hoc tantillum boni quod habet deseret. Quare magis est nutrienda infirmitas ejus, quam nimia asperitate cogenda: quod Petrus idonee satis observabat, cum Judaeos quos ad fidem Christi converterat, adhuc circumcidi et in quibusdam legalibus permittebat: de quibus si intemperanter cogeret eos, citius quod ab eo acceperant dimitterent, quam ita repentine ad perfectionem ascenderent. Sciebat enim eos paulatim posse et debere ad perfectionem adduci, sicut factum est. Noli propter escam destruere fidem proximi, non quod esca immunda sit: omnia quidem munda sunt; sed tamen malum est homini, qui manducat per offendiculum, intendens offendere proximum. Nec solum ut caveas ab offensione proximi debes abstinere ab his, sed etiam ab omni carne et ab omni potu in quo frater offenditur. Quod ita ait: Bonum est tibi non manducare carnem, nec bibere vinum, neque aliquid in quo frater tuus offenditur se peccando, vel offenditur a te et scandalizatur contristando, aut infirmatur in fide aliquantulum haesitando. Ne offendas proximum, debes abstinere ab his. Tu quidem habes fidem sanam penes temetipsum; habe illam coram Deo, id est sufficit tibi ut Deus intelligat fidem tuam: non oportet ut coram abstinente qui offenditur facias opus ejus fidei; ideo penes temetipsum fidem hanc habeas, non coram abstinente. Nam beatus est ille qui non judicat, id est qui non damnat semetipsum, in eo quod probat, id est quod probabiliter verum esse credit. Sed si tu uteris cibis quibus licet uti, ad offensionem proximi, in eo quod probas judicas te reum offensionis factae in fratrem. Ille qui in eo quod probat se non damnat, beatus est; sed ille qui discernit cibos a cibis, dicens hos mundos, illos immundos, hic, si in hac dubietate manducaverit, damnatus est; non quia cibus immundus sit, sed quia non comedit ex fide ut crederet esse munda. Vere, quia non ex fide, damnatus est: nam omne quod non est ex fide, peccatum est.
5.15.1
EPISTOLA AD ROMANOS. CAPUT XV.
5.15.1
« Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est:« Improperia improperantium tibi ceciderunt super me( Psal. LXVIII, 10.)» Quaecunque enim scripta sunt, ad 78 nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est:« Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.» Et iterum dicit:« Laetamini, gentes, cum plebe ejus.» Et iterum:« Laudate, omnes gentes Dominum, et magnificate eum, omnes populi Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.» Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tanquam in memoriam vos reducens, propter gratiam quae data est mihi a Deo, ut sim minister Christi Jesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu sancto. Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Sic autem hoc praedicavi Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, sed sicut scriptum est:« Quoniam quibus non est annuntiatum de eo, videbunt;» et qui non audierunt, de eo[ al., non habet de eo] intelligent. Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos, ex multis jam praecedentibus annis. Sed cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos: et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem[ al., collectionem] aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. Scio[ al., sciens] autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus sancti, ut adjuvetis me in orationibus vestris ad Deum, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem[ al., Hierosolymis] sanctis, ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.» EXPOSITIO.
5.15.2
Ad hoc diceret ille qui sanae fidei esset: Si ego, quod utique tu fateris, sanae fidei sum, omnia munda credens, hic autem infirmatur in fide, justior causa videtur, ut infirmus firmum sequeretur, quam ego firmus sequerer infirmitatem illius. Non sic est, ait Paulus. Sed, licet tu sanae fidei sis, hic autem infirmae, tamen nos firmiores debemus sustinere, et quadam participatione imbecillitates infirmorum ad melius enutrire, et non debemus nobis placere in omnibus. Nobis non utique placeamus, sed unusquisque placeat proximo suo; et hoc in bono; quia ad aedificationem proximi, qui secundum charitatem aedificandus est. Nobis non utique placeamus: etenim Christus( quem per omnia sequi debemus) non placuit sibi, id est non consensit infirmae carni, sed sicut 79 scriptum est in psalmo( LXVIII, 10) ait Christus ad Patrem: Improperia improperantium tibi quadam mole ceciderunt super me, et in morte depresserunt me. Quasi diceret: Quia ejeci de templo vendentes et ementes, in quo tibi improperabant, ideo adjudicaverunt me morti. Quid inde, diceret aliquis, si ita scriptum est? Multum utique, quia quaecunque scripta sunt de Christo, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per doctrinam habeamus patientiam, et in patientia habeamus consolationem Scripturarum, quae plurimum utilis est patientibus, et ut per patientiam et hanc consolationem habeamus spem futurae retributionis. Et quia merita vestra et doctrinam meam insufficientia video ad haec obtinenda, opto ut Deus, dator patientiae et solatii, det vobis sapere idipsum, ut omnes veram cognitionem habeatis, et hoc in alterutrum, ut quod sane sentit iste, sentiat et ille e converso. Sapere dico secundum, id est per Jesum Christum: ut vos unanimes uno ore et una voluntate, et eadem confessione honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Non quod Deus et Pater diversos significent, sed in eodem diversas causas assignat: dicens eum honorificandum tum quia Deus est, tum quia Pater est Domini Jesu Christi, per quem omne bonum provenit nobis.
5.15.3
Propter quod, id est ut idipsum sapiatis, et eodem animo unaque confessione Deum honorificetis; suscipite vos invicem, ut alter alterum omni benignitate suscipiat: ad instruendum supportantes vos in alterutrum. Suscipite dico, sicut et Christus in magna altitudine suscepit vos. Suscepit utique in honorem. Honor maximus fuit remittere peccata. quem honorem augmentabis, reddendo incorruptionem. Honorem dico Dei, id est a solo Deo datum. Deus enim per gratiam dat, et dabit hunc honorem, ad quem honorandum deficiunt merita nostra. Probat quod ait: Suscepit vos Romanos: nam Judaeos et gentiles, et primum de Judaeis ait: Vere Christus suscepit vos, o Judaei. Nam ego dico( cui credi oportet) Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, id est Judaeorum. Christus enim minister fuit, et quasi apostolus Judaeorum, quibus in propria persona praedicavit. Hoc autem fuit non ex merito Judaeorum, sed propter veritatem Dei, id est propter promissa Dei. Ideo propter promissa ad confirmandas, id est ut per ipsum actum confirmarentur promissiones patrum, id est factae patribus eorum. Vel ita: Christus minister fuit propter veritatem Dei, id est propter completionem promissorum Dei: et ad confirmandas per veritatem facti promissiones patrum, id est quas fecerant patres, id est prophetae, patres Judaeorum. Deus enim et per seipsum promiserat, ut Abrahae et frequentius per prophetas. Probavit Deum suscepisse Judaeos, ad quod probandum nullam induxit auctoritatem, quia quasi omnibus patens erat. Probat idem de gentibus per auctoritates, quia dubietas quibusdam inde erat, dicens: De Judaeis hoc dico. Dico etiam quod gentes debent honorare Deum, super, id est de misericordia sibi facta. Et hoc dico sicut scriptum est in psalmo. Illud propterea in ordine psalmi vim habet; vox Filii ad Patrem: O Domine Pater, ego confitebor tibi in gentibus, id est gentes faciam confiteri nomini tuo. Nec solum confitebor, sed etiam cantabo et exsultabo nomini tuo. Et iterum dicit Scriptura per Isaiam: O vos gentes laetamini cum plebe ejus, id est cum Judaeis, qui dicebantur peculiaris populus Dei, quas gentes frustra Isaias invitaret ad laetitiam, nisi consideraret earum susceptionem. Et iterum, David de gentibus. Omnes gentes, id est singuli de gentibus laudate Dominum: nec solum laudate, sed etiam magnum ostendite eum operibus bonis, omnes populi, qui in singulis gentibus estis. Et rursus de eodem ait Isaias: Jesse, pater David, erit radix ejus originis, de qua nascetur Christus qui exsurget regere gentes: et in eo rege sperabunt gentes( Isa. XI, 10). Exsurrexit Christus, quia solus immunis a peccato inter omnes. Surrexit altius 80 tertia die resumpta incorruptione, cum Deus Pater dedit omne judicium huic filio regi. Moneo ut vos suscipiatis invicem, sed quia nec viribus vestris, nec doctrina mea, hoc perficere potestis, precor ut Deus spei in quem spero, et vos sperare debetis, repleat vos omni gaudio, id est perfectione dilectionis: quod gaudium ut digni sitis habere, repleat vos pace, id est omni concordia. Pace dico reformata in credendo, id est in una eademque integritate fidei, ut eadem fides faciat pacem in vobis. Pax vero nutriat gaudium: repleat dico fide, pace, et gaudio, ut abundetis in spe, id est ut quanto melius agetis, firmius et abundantius speretis: et ne spes vestra perturbetur, abundetis in virtute Spiritus sancti, id est Spiritus sanctus copiosas vires ministret vobis perseverandi in bono.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).