Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 6.1
Choose a text
More by Bruno Carthusianorum
—
10482 Exinepp
6.1
IN PRIMAM EPISTOLAM AD CORINTHIOS. PROLOGUS IN PRIMAM EPISTOLAM AD CORINTHIOS.
6.1
Epistola prima ad Corinthios multas causas diversasque complectitur. Quarum partem relatione fratrum cognovit Apostolus. Partim ipsorum Corinthiorum sunt litteris indicatae. Nonnullas vero pro officii sui cura aut ordinat aut emendat, et variis curationibus medetur diversa infirmitate languentibus. Nam apud eos primum curatur dissensionis vitium, quod multi pseudoapostolorum intulerunt, unitatem scindentes Ecclesiae, ut proprii nominis facerent sectatores, quod his exprobrat 84 verbis Apostolus. Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephe: ego autem Christi. Et ob hoc quidem horum se dicit facere nominum mentionem, ut multo magis erubescant id se facere sub falsorum apostolorum nominibus: quod etiam si sub Pauli et Petri fieret nomine, displiceret. Secunda causa ejus inducitur, qui paternae oblitus reverentiae, uxorem sibi non erubuit facere de noverca. Quod facinus licet fornicationem appellaverit Apostolus, tamen ita condemnavit, ut in ultionem facti auctorem talis operis diabolo judicaverit deputandum: imposita judiciorum et litium tertia quaestione. Quarto loco matrimoniorum jura tractantur his. Quinto loco virginitatis consilium velut e vicino conjungitur. Sexto loco de escarum licentia disputatur. Septimo atque octavo loco de attundendo viris, et mulieribus velando capite, ac sacramentorum communione praecipitur. Nono loco aemulatio quae diversitate donorum spiritualium noscebatur, sub exemplo membrorum et corporis castigatur. Decimo resurrectionis spes multis et argumentis et rationibus approbatur. Ultimo de colligendis ad necessitatem sanctorum nomine charitatis cura vel aedificatio cultui imponitur. Interseruntur his pauca quae aut( ut quibusdam videtur) pendent ex superioribus, aut habent, licet proprias, tamen parvulas actiones.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).