Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 9.7.3
Choose a text
More by Bruno Carthusianorum
—
10482 Exinepp
9.7.1
EPISTOLA AD CORINTHIOS PRIMA. CAPUT VII.
9.7.1
« De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, et non secundum imperium. Volo autem omnes vos homines esse, sicut meipsum. Sed unusquisque proprium donum habet ex[ al., a] Deo: alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis; bonum est illis si sic permanserint, sicut et ego. Quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. His autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris dico ego, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti[ mundi] sunt. Quod si infidelis discedit, discedat. Non enim servituti subjectus est frater vel soror in ejusmodi. In pace autem vocavit vos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies? Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut ubique in omnibus Ecclesiis doceo. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. Unusquisque ergo in quo vocatus est frater, in hoc permaneat apud Deum. De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, tanquam misericordiam 108 consecutus a Domino, ut sim fidelis.« Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo non peccavit; tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi[ Domino observandi]. Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta, et ita oportet fieri; quod vult, faciat: non peccat, si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit.« Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est:» cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem, quod et ego Spiritum Dei habeam.» EXPOSITIO.
9.7.2
Hic de fornicatore illo finis est; sed hac occasione, quia de fornicatione loqui coeperat, convenienter respondet Corinthiis, qui per litteras eum interrogaverant, scilicet et conjugia celebrare. An necessitas Christianae religionis coget eos, debere in continentia perdurare? Erant enim apud eos quidam supra modum religiosi, qui dicerent neminem in opere conjugii manentem posse salvari. Sed Apostolus sciens infirmitatem fidei eorum, patiebatur hoc in illis. Non quod crederet eos salvandos, sed ut sic enutriret Ecclesiam paulatim ducendo in perfectionem. Littera sic jungitur. Fornicatio est fugienda: nec tamen sic ut conjugium destruamus, sed ut propter fornicationem vitandam unusquisque habeat suam. Et hoc dico respondens ad ea de quibus scripsistis mihi, interrogantes an liceret nubere, an necesse esset continere. Et de hoc respondeo vobis: Quod bonum est utique homini mulierem non tangere illo modo coeundi, sed tamen propter vitandam fornicationem unusquisque habeat suam uxorem, et unaquaeque mulier habeat suum virum, hoc concedo. Ubi ait suam uxorem, excludit eos quibus non licitum est legitime ducere uxorem, ut eos qui altari ministrant. Ubi ait mulier habeat virum, excludit eas, quae non legitime copulantur, nec habent viros, juxta illud in Evangelio: Hic quem« nunc habes, non est tuus vir.» Licet unum bonum conjugii hic solummodo reponat, scilicet vitationem fornicationis, ista tamen sunt, scilicet intentio sobolis, fides tori, id est ne fornicentur, et figura veri conjugii Christi et Ecclesiae. Quando enim Deus primum feminam junxit viro, de costa viri formatam, figuravit Ecclesiam jungendam Christo de latere ejus in cruce formatam. Nec ita vir et uxor conveniant( sicut quidam pseudo praedicant) sine commistione, velut frater et soror cohabitent; sed vir reddat debitum uxori: similiter autem et uxor reddat debitum viro. Sciens hoc quia mulier non habet potestatem sui corporis, ut si velit contineat, sed vir. Similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, id est neuter potestatem habet continendi 109 sine consensu alterius. Et propterea nolite fraudare invicem, id est non subtrahat se alter alteri in opere conjugii: nisi forte hoc fiat ex consensu utriusque: et hoc non continue, sed ad tempus, et pro hac causa ut purius vacetis orationi. Quod si legitime nuptos oportet continere, ut digne mereantur orare, multo magis illos qui fornicantur. Et eos qui non solum orant, sed quorum manus etiam Dominica sacra tractant, et populo dispensant. Et, tempore orationis praeterito, revertimini in ipsum opus conjugii, ne vos a legitimo cessantes tentet Satanas, stimulans vos ad illicita. Et hoc dico propter incontinentiam vestram. Scio enim fragilitatem vestram, quae magis per indulgentiam nutrienda est, quam per asperitatem deterrenda. Licet propter vitandam fornicationem concesserim vobis ducere uxorem, hoc tamen dico secundum indulgentiam, ne videar vos intemperate cogere. Non hoc dico secundum imperium, ut hujus rei praeceptum faciam. Si hoc enim praeceptum esset, jam omnes ex necessitate uxores ducerent. Et licet ita vobis indulgeam, tamen ego volo omnes homines esse sicut meipsum: ut quemadmodum ego, sic omnes continerent. Ex hoc verbo intelligitur, Paulus( et hoc testatur Ambrosius) virgo fuisse: sed quidam attestantur uxorem eum prius habuisse. Hic etiam objiciunt, quia, ait, volo continere omnes, quod conjugium destruere vellet, sed nihil est: quia si omnes exemplo Pauli continerent, ipsi idem aliquos ex seipsis conjugia inire cogerent, ne bonum Dei institutum periret. Dicit etiam bene Augustinus, quia si omnes essent sicut Paulus, cito civitas Dei et numerus fratrum impleretur.
9.7.3
Ne iterum, quia dixerat: Volo vos esse sicut me, putarent se non salvari, nisi per continentiam assimilarentur ei, contra hoc ait Paulus: Licet dicam quod vellem vos imitari me per continentiam, tamen unusquisque vestrum habet proprium donum, sufficiens sibi ad salutem: quod ego fortassis non habeo. Et hoc donum habet ex Deo. Alius quidem sic, quia largus in eleemosyna. Alius vero sic, quasi fortis in patientia, magnus in oratione. Sic dico de conjugatis. Hoc autem dico non nuptis, id est virginibus in utroque sexu, et viduis in utroque sexu, quia bonum est illis si sic continendo permaneant: sicut plures, et ego contineo. Quod si non se continent, id est continere nolunt, vel non possunt: secundum indulgentiam dico nubant: ideo nubere hujusmodi concedo: quia melius est nubere( non dico quam fornicari), sed( quod minus est) quam uri, id est desideriis libidinis agitari et vinci. Non nuptis et viduis alterum secundum indulgentiam alterum secundum consilium dico: sed his qui matrimonio juncti sunt: non solum dico sed praecipio, non ego, sed Dominus, id est non mea auctoritate, sed Domini praecipientis in Evangelio, uxorem non discedere a viro. Hoc praeceptum quia satis notum erat, imperfectum posuit, praetermittens hoc nisi causa fornicationis. Quod si uxor a viro discesserit, propter fornicationem aut per consensum continentiae, praecipio illam manere innuptam, aut reconciliari viro suo. Et vir similiter non dimittat uxorem, nisi propter causam praemissam fornicationis. Hic iterum praeceptum imperfectum posuit, quia praemiserat. Et est ita intelligendum: Vir non dimittat uxorem nisi propter fornicationem; quam si propter hoc dimiserit, maneat innuptus, vel uxori reconcilietur. In libro B. Ambrosii hoc tamen invenitur: ideo non totum de viro praeceptum esse quod de muliere: quia uxor membrum viri est, et penitus viro subjecta: quare si a viro discedit, non licet adhaerere alteri. Sed vir, quia sub se uxorem habet, et ubique dominatur ei: ideo licere viro si justa causa ab uxore discesserit, ducere alteram quod non licet uxori. His non ego praecipio: nam caeteris tantum ego dico non Dominus, id est ex auctoritate mea. Non quod Dominus non consentiat, sed quia auctoritatem ejus de hac re in Scriptura non invenio. Caeteris dico, id est fideli et infideli, et econverso lege conjugii junctis. Hoc utique dico quod si quis fratrer fidelis habet infidelem uxorem, 110 et haec infidelis consentit habitare cum illo fideli, non dimittat illam, nec quia fidelis est aspernetur eam infidelem, et econverso. Si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic infidelis consentit habitare cum illa fideli, non dimittat virum. Vere fidelis mulier non debet dimittere virum infidelem. Nam plerumque vir infidelis sanctificatus, id est fidelis factus est, per mulierem fidelem, cohabitantem ei, et saepius commonentem eum ad fidem. Vel aliter: Fidelis mulier non dimittat virum infidelem, nam vir infidelis in ipso opere conjugii sanctificatus, id est mundus, est, et hoc per mulierem fidelem, id est per virtutem, fidei quam habet mulier. Et iterum: Vir fidelis non dimittat uxorem infidelem. Nam plerumque mulier infidelis sanctificata est accepta fide per virum fidelem, inde docentem eam. Vel aliter: Mulier infidelis in ipso coitu sanctificata et munda est, praevalente fide viri sui. Non debent utique vicissim se dimittere propter praemissa, sed simul manere: quia alioquin, id est, si alter alterum dimiserit, filii vestri essent immundi, id est non legitimi, sed spurii. Si enim connubium solvitur, legitimum fuisse non creditur; et ideo filii non legitimi si se dimittunt, filii sunt immundi: sed nunc, id est, si cohabitant: filii sunt sancti, id est, judicantur legitimi. Vel aliter: Ideo non separemini, alioquin, id est, si aliter fiat, filii vestri essent immundi, id est in infidelitate permanerent. Si enim alter parentum, cum infidelis esset, ad fidem transiret, filii utique illi parenti adhaererent, qui in priori secta remaneret: in qua filii nati essent, et in qua consuevissent. Et ideo amore filiorum bonum est parentes simul manere. Filii utique vestri essent immundi per infidelitatem. Sed nunc si simul manserint parentes, sunt sancti, id est per fidem purificati. Praecipio ne fidelis, sive vir, sive mulier, separetur ab infideli. Quod si infidelis, vel vir, vel uxor, discedit, et non consentit habitare cum fideli, discedat: non sequatur eum qui fidelis est. Ideo dico permittatur infidelis discedere, remanente fideli: Nam frater, aut soror fidelis, non est subjectus servituti in rebus ejusmodi, quae fidem ejus destruant. Debent utique alter alteri subservire lege conjugii, sed non contra fidem. Dico si discedit discedat: sed tamen mallem vos in pace cohabitare. Nam deus vocavit nos ad fidem in pace, id est, ut conjugii copulam non rumperemus. Si enim nollet nos remanere in conjugio, prius utique amovendi eramus a conjugio, et deinde vocandi ad fidem.
9.7.4
Notandum, quaedam esse in quibus Deus vocat hominem: in illis, scilicet opus quorum non contradicit fidei: ut Petrum in piscatione, cui post vocationem ad piscandum reverti licuit. Alia sunt a quibus vocat, ad quae post fidem reverti non licet, ut Matthaeum a teloneo vocatum, nec ad opus telonei postea reversum. Inde apparet, quia fides Christi nemini statum priorem aufert, solummodo fidem non destruat. In pace propterea vobis cohabitandum est, quia unde scis, tu, mulier fidelis, si salvum facies virum infidelem? Aut unde scis, tu, vir fidelis, si salvam facies mulierem infidelem? nisi sic ambulet quisque vestrum, sicut Deus divisim proposuit unicuique vestrum. Viro scilicet, ut regat uxorem, uxori ut subserviat viro: et unde adhuc hoc scitis nisi ambulet quisque vestrum ita sicut Deus vocavit unumquemque, ut si in conjugio vocatus fuit, maneat in conjugio? Si simul habitaveritis tunc sciri poterit, an fidelis infidelem lucrabitur: sed si separamini, quomodo hoc scietur? Et hoc dico vobis in conjugio simul manere, sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Hoc ideo dicit, quia imponebant ei quidam quod Corinthiis( quia nimis carnales erant) conjugia indulgebat, quae ab aliis Ecclesiis penitus interdicebat. Sicut modo dixit non esse mutandum statum conjugii propter fidem, sic per simile alios status, in quibus vocati sunt, concedit; salva tamen integritate fidei. Et illud: Sicut in omnibus Ecclesiis doceo, sequenti litterae 111 conjungit, ita: Qui vocatus est in conjugio, permaneat in eo. Et sicut ego in omnibus Ecclesiis doceo: Si aliquis circumcisus vocatus est, id est, in ritibus Judaeorum qui fidem non violant, ille non cogatur adducere praeputium, id est morem gentilitatis, ut cogatur uti cibis, quos non consueverunt, qui nec nocent, nec adjuvant comesi, vel non comesi. Iterum si aliquis vocatus est in praeputio, id est in gentilitate, non circumcidatur, id est non cogatur sequi ritus Judaei. Neuter utique cogendus est, quia nec circumcisio aliquid est, nec praeputium aliquid est, id est nec abstinere nec comedere hos cibos prodest, vel nocet ad beatitudinem, sed solummodo observatio mandatorum Dei ad habendam beatitudinem sufficit. Et sicut de circumciso et preputiato hoc universaliter dico, quod unusquisque veniens ad fidem, permaneat in eo statu in quo vocatus est; et sciat hunc statum vocationem Dei, quia( sicut supra dixi) si Deus hunc statum negligeret, nunquam vocasset eum ad fidem, quandiu in eo fuisset, et ideo si tu vocatus es servus, non sit tibi curae manere in servitute; sed et si potes liber fieri aliquo modo, magis utere ipsa servitute, quia quanto plus nunc deprimeris, tanto plus in futuro exaltaberis. Ideo dico magis utere servitute; quia ille qui vocatus est servus manens in Domino, hic est libertus, id est servus Domini; et similiter servus est Christi ille, qui liber vocatus est. Servus et libertus hic idem significant, sed honestius vocabulum servo dedit, ut magis alliceret eum sibi. Quod quia uterque servi estis Christi, propterea nolite fieri servi hominum; ita quod in vobis pereat servitus Christi; et est praemissa causa: empti enim estis pretio sanguinis Christi. Et licet dicam, nolite fieri servi hominum; tamen unusquisque frater, id est fidelis vocatus est in servitute vel in libertate, in hoc maneat, et ita quod apud Deum. Propter vitandam fornicationem, concessit superius unumquemque voluntatem habere suam. Dedit etiam praeceptum Domini de conjugatis, ne a se invicem discederent. Dedit praeceptum suum de his quorum alter esset fidelis, ne ab infideli discederet.
9.7.5
Sed quia praeceptum permanendi in virginitate non dederat, quaerere possent Corinthii, quare hoc praeterisset. Ad hoc respondet Paulus. Littera sic jungitur: De conjugatis praeceptum Domini; de his autem quorum alter fidelis est, meum praeceptum dedi. Sed de virginibus praeceptum ideo non determino; quia inde praeceptum Domini non habeo. Non enim invenio in scriptis, Dominum praecepisse ut omnes perseverent in virginitate: et quia praeceptum Domini super hoc non habeo, propterea do consilium illud supradictum: Bonum est virginibus, si sic permaneant ut ego, etc.; nunc autem consilium istud approbat, dicens: Hoc utique consilium meum tenendum est. Hoc enim dico, tanquam misericordiam consecutus a Domino. Misericordiam vocat hic et remissionem peccatorum, et maxime apostolatum suum, quod utrumque per gratiam accepit a Domino. Ita misericordiam consecutus sum, ut sim fidelis in commisso apostolatu: fideliter enim dispenso mysteria fidei credita mihi a Deo, in quo quia fidelis sum, non est ambigendum, quin utile sit consilium meum. Et quia fidelis sum, ergo secundum fidem existimo hoc praedictum consilium esse bonum, scilicet permanere in virginitate, si possunt, ut ego. Bonum utique, est propter vitandam necessitatem instantem, id est, quae quotidie instat conjugatis in nutriendis filiis, et in se alterutrum sustentandis, etc. Majus bonum est virginitatis beatitudo permanens, quae merito virginitatis acquiritur, quam vitare penurias mundi, sed infirmis auditoribus temporale bonum virginitatis praetendit. Quia enim carnales, erant, sciebat eos magis utilitate carnis posse ad bonum induci, quam utilitate spiritus; quia spirituales non erant. Hoc ideo existimo bonum esse, quoniam ita est in rei veritate. Quod sic ait: Bonum est homini utriusque sexus sic esse permanere, scilicet in virginitate vel continentia.
9.7.6
112 Quia adeo bonum continentiae praetulerat, ne ideo putarent conjugati debere solvi matrimonia, et continere, contra hoc Paulus opponens ait: Licet dixerim bonum esse sectari castitatem, tamen si alligatus es uxori, noli quaerere solutionem, bona enim est castitas conjugalis. Opposita sententia. Sed quia melior est continentia vidualis, si solutus es ab uxore, noli iterum quaerere uxorem, sed contine. Iterum ne innupti dicerent: Verum quidem est quod conjugati non debent dissolvi, sed nos qui in lege conjugii non tenemur, peccatum facimus si nupserimus? contra hoc Paulus: Licet bonum sit homini esse in castitate, tamen si tu vir acceperis uxorem, non peccasti; et si virgo nupserit, non peccavit. Sed licet virginibus sine peccato nubere liceat, tamen si nupserint, habebunt tribulationem carnis hujusmodi, id est, quae sequitur modum conjugii, scilicet gemitus ventris, nutrimenta filiorum, et similia. Conjugatae habebunt quidem tribulationem carnis, sed ego vobis virginitatem custodire volentibus parco, dum ad ea vos provoco, quae tribulationes carnis et memoratas sollicitudines excludunt. Postquam concessit, ut quae nolunt continere nubant, determinat quomodo secundum salutem animae in conjugio se debeant habere, dicens: Quia sine peccato accipere uxorem concessi, itaque, id est, ut sine peccato maneatis in conjugio, determino vobis, ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes, id est, non magis voluptati quam Deo inservientes. Et qui flent de damnis saecularibus, sic foris fleant ut interius per spem gaudeant; et qui gaudent ex prosperitate temporali, ut intus spiritualiter timeant, nec dolent se corrumpendos felicitati, nec adversitati frangendos. Quod autem sic se habere debeant hoc dico, fratres, quia tempus istud breve est, et in proximo est finis. Unde quia tempus breve est, hoc est reliquum, id est, hoc solum saluti relinquitur, ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes, ut quidquid in hoc mundo est pro parvitate temporis potius non esse videatur quam esse; et qui emunt, sint tanquam non possidentes, id est utantur velut sine quibus non possunt, sed non delectentur; et qui utuntur hoc mundo, faciant tanquam non utantur, id est totum ex necessitate, nihil ex delectatione: propterea sic respuendus est mundus, quia figura hujus mundi praeterit. Mundus quidem non praeteribit, sed formae substantiarum ejus destruentur, ut aurum rubore perdito redibit in terram, et caetera similiter. Damnatis enim impiis, figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione peribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium. Et quia figura mundi praeterit, ideo volo vos esse sine sollicitudine, ne gravati terrenis damnum coelestium incurratis. Sine sollicitudine dicit, ut conjugati quantum possunt exonerent se mundanis. Continentes sint expertes totius mundanae sollicitudinis.
9.7.7
Et ita exsequitur dicens: Volo quidem omnes esse sine sollicitudine, sed tamen alter expeditior est ad hoc, alter impeditior. Qui enim sine uxore est, virgo, vel continens sollicitus est, id est sollicitus esse potest in his quae sunt Domini, id est quae ad Deum pertinent. Licet etiam esse sollicitum, quomodo placeat Domino. Ubi ait: Sollicitus est quae sunt Domini, intelligit de his quae saluti sufficiunt, et sine quibus nemo salvatur. Ubi ait: Quomodo placeat Deo, intelligit illam summam perfectionem, cui non sufficit hoc solum, quod necessarium est saluti, nisi bona sua pauperibus disperserit, mundum deseruerit, nudus nudam crucem secutus sit. Qui sine uxore est, sic ei licet: qui autem cum uxore est, cogente necessitate sollicitus est de his quae sunt mundi, ut ministret uxori et pueris, sine quibus durare nequeunt. Sollicitus etiam est quomodo placeat uxori, dando monilia, 113 praeparando ornamenta, et sic divisus est, quia ex maxima parte distrahitur in cultu uxoris, et cultura familiae: et satis modica pars ejus obsequio Dei relinquitur. Sicut vir continens cogitat ea quae sunt Domini: sic etiam mulier quae innupta est, id est virgo et vidua, cogitat ea quae sunt Domini: ut sit sancta et corpore et spiritu, id est per utramque integritatem corporis et spiritus. Ea vero quae nupta est, cogitat ea quae sunt mundi, id est necessaria domui, et quomodo placeat viro in superfluis; et cum ita commendem vobis continentibus continentiae bonum, porro, id est non aliter, hoc dico, quam ad utilitatem vestram, scilicet non ut per hoc injiciam vobis laqueum, cogens vos vovere virginitatem, quod votum postea frangatis: sed hoc dico, hortando vos ad id, quod est honestum, id est a contagione alienum, et quod praebeat facultatem obsecrandi vos Domino sine impedimento tribulationis carnis. Per hoc enim potestis observare munditiam vestram, cum ad hoc non impediat vos tribulatio carnis, quae conjugatas premit. Fortassis dicerent parentes: Virginibus quidem nubere licet, sed nostra culpa est quod filias nostras, ut in virginitate maneant, non cogimus. Contra hoc Paulus ait: Licet continentes dixerim habere facultatem ut sine impedimento serviant Domino, quod non habent conjugatae, tamen si quis pater existimat se videri turpem, id est timet se infamari super, id est, de virgine sua volente nubere: quod illa sit non solum adulta: sed et superadulta: et si ita oportet fieri, quia nisi maritetur, in proximo est infamia, faciat pater quod vult filia. In hoc enim non peccat pater, si nubat filia, quae mavult conjugium quam castitatem. Iterum, quia quidam patres filias in proposito virginitatis manere volentes, cupiditate dotis, et ut habeant incrementum generis, et pro hujusmodi cogunt violenter nubere, interdicit Paulus, ne hoc fiat. Littera sic jungitur: De Patre qui filiam volentem permittit nubere, dico quod non peccat: nam de illo qui filiam volentem concedit manere in virginitate, quid aliud dicam, nisi quod benefacit? Ille utique qui statuit in corde suo, id est qui rationabili disponit concilio: ille dico firmus, et perdurans, in hoc non utique habens necessitatem praedictam: quia de filia non timet infamiam: sed habens potestatem suae voluntatis efficiendae, quia filia consentit: et qui hoc non solum statuit: sed etiam judicavit, id est deliberationes in corde suo fecit: considerando pondus conjugii, admirando decus virginitatis. Hic utique si judicavit servare virginem suam, benefacit, dum eam volentem in virginitate custodit. Quandoquidem qui volentem permittit nubere, non peccat: et qui nolentem nubere bene facit, si conservat in virginitate. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, ita volentem bene facit: et qui non jungit nolentem jungi, bene et melius facit. Sicut de virginibus dixi, non peccat quae nubit: et quae non nubit, melius facit: sic de mulieribus, quod illa quae viro juncta est non peccat: sed quae in castitate manserit, beatior erit. Quod ita ait: Mulier alligata est viro, quanto tempore vivit vir ejus. Quod si dormierit vir ejus, liberata est a lege viri. Et licet nubere cui vult, tantummodo in Domino, id est legali more conjugii. Sed quamvis liceat ei nubere: tamen erit perfectior si permanserit sic, id est innupta, agens secundum consilium meum. Quid inde dicerent illi, si tu ita consulis? Ad hoc Paulus: Non est spernendum consilium meum: quia puto quod sicut alii apostoli: sic et ego habeam spiritum Dei, et per spiritum, gratiam consilii.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).