Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 9.8.2
Choose a text
More by Bruno Carthusianorum
—
10482 Exinepp
9.8.1
EPISTOLA AD CORINTHIOS PRIMA. CAPUT VIII.
9.8.1
« De his autem, quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus: scientia inflat, charitas vero aedificat. 114 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quem admodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo: et quod nullus Deus nisi unus. Nam et si sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra( si quidem sunt dii multi, et domini multi) nobis tamen unus Deus, Pater ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum, sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant; et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur; esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus; neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si quis enim viderit eum, qui habet scientiam in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua conscientia frater propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.» EXPOSITIO.
9.8.2
Error erat in Corinthiis de usu ciborum. Quidam enim scientes omnia esse munda, sana fide comedebant omnia. Hi autem qui fide infirmi erant, cum viderent prudentiores se idolothyta comedere, credebant eos sub veneratione idoli sic agere, et dicebant: Bonum est ut revertamur ad idolothyta. Nisi enim intelligerent aliquid esse idolum, non comederent immolata illis hi, qui inter nos prudentiores sunt. Cum autem sic quidam eorum errarent nolebant tamen desistere prudentiores a cibis illis, et sic percutiebant conscientias infirmorum. Et de hujusmodi incipit hic Paulus dicens: De conjugiis per epistolam interrogastis me: sed de his quae sacrificantur idolis, nihil requisistis a me: nec oportuit, quia scimus, id est et vos scitis et ego scio; et cum aequaliter sciamus, non oportuit vos quaerere a me: et hoc dicit ironice. Scimus utique de his, quia omnes non hanc solam, sed habemus quamcunque scientiam. Modo improbat hanc scientiam, per malum quod inde sequitur, dicens nos utique scimus: sed scientia ista non satis laudanda est: quia inflat, id est facit vos superbire contra infirmos fratres, in quibus non ex charitate agitis, sed male: quia charitas aedificat, nutriens virtutes in perfectionis consummationem, et ideo scientia vestra inflat, quia non contemperatur charitate. Improbavit scientiam eorum per malum superbiae, consequens illam; nunc ipsam scientiam: ostendens eos inscientes, in quo se existimant esse scientes. Licet dixerim vos scientes, tamen si quis existimat se scire aliquid, uti vos, sine charitate; profecto hic mundum cognovit ad quem modum oporteat eum scire. Modus enim hic est, scientiam contemperari charitate. Opposita sententia: Qui inflatur, scientiae modum non cognovit: sed si quis diligit Deum, quia habet charitatem proximi, hic utique cognitus et approbatus est a Deo. Nunc determinat scientiam eorum, in quo laudanda sit, et in quo reprobanda dicens: Scimus quod diligens Deum, a Deo cognoscitur. De escis autem quae immolantur idolis, scimus, id est, vos fide firmi mecum scitis, quod idolum nihil est in mundo, id est in creatione mundi. Deus quidem lapidem vel lignum unde formatur idolum, creavit, sed facturam idoli non fecit. Non enim creaturae illi ex Deo hoc provenit, ut dicatur idolum, sed ab artifice. Et hoc etiam scitis, quod non est ullus Deus nisi unus solus, unde constat idolum non esse Deum. Vere unus tantum est Deus. Nam et si sunt qui dicantur dii: sive in coelo, ut angeli; sive in terra, ut apostoli; juxta illud:« Ego dixi: Dii estis.» Bene dico dicantur dii, qui, siquidem in veritate sunt multi dii: et in diis multi domini, 115 ut in coelo archangeli dominantur angelis, in terra apostoli martyribus. Licet utique sint multi dii, nobis tamen est unus Deus Pater, ex quo in principio creata sunt omnia, et nos creati subsistimus in illo per gubernationem ejus; et unus Deus est Dominus Jesus Christus. Et bene de unitate Christi cum Patre subdidit. De hoc enim haesitabant Corinthii, per quem Jesum Christum facta sunt omnia. Pater enim omnia condidit in Filio, et nos per ipsum Christum mediantem sumus in Deo. Sed licet in his sanam habeamus scientiam, tamen non in omnibus scientia nostra aeque perfecta. Vere non in omnibus; quidam enim non integrae fidei, conscientia idoli manente usque nunc, qua idolum venerandum esse credunt, manducant quasi idolothytum, id est immolata idolo sub veneratione idoli. Et hoc faciendo polluitur conscientia ipsorum, cum sit infirma pro imperfectione fidei: illos quidem polluit esca, qua utuntur, quia nos vident uti, sed illa esca non commendat nos Deo. Nunquam enim propter hanc escam chariores erimus Deo. Quare non in hoc deberemus offendere. Vere haec esca non commendat nos Deo: nam si non manducaverimus hanc escam neque ideo deficiemus a Deo, neque si manducaverimus, propterea abundabimus in bono. Et quandoquidem nil impedit abstinere, nil adjuvat comedere: Videte ergo, ne forte haec licentia vestra noceat. Licet utique secundum sanam fidem vestram, sed non ita licet ut per hoc fiat offendiculum infirmis fratribus, quod contuitu nostro manducando idolothyta peccent, quia sub veneratione idoli. Propterea dico ne fiat offendiculum; quia si quis non sanae fidei viderit eum recumbentem in idolo, id est in loco ubi immolatur idolo; eum dico qui habet scientiam quod omnis creatura Dei munda sit, nec contaminetur propter idolum si sana fides sit, videns hoc infirmus, nonne conscientia ejus cum sit infirma animabitur exemplo tuo ad manducandum idolothyta, sub veneratione idoli? Et sic per infirmam conscientiam peribit infirmus frater in tua scientia, cujus exemplo comedit.
9.8.3
Nec hoc leve putes, quia hic est frater, propter quem Christus mortuus est, et propter quem modicum cibum non vis dimittere, nihil tibi conferentem? Et quia in tua scientia peribit frater, peccas in fratrem. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes, cibo vestro infirmam conscientiam eorum, peccatis contra Christum qui mortuus est propter infirmum. Quapropter, id est, quia peccare in fratrem, peccare est in Christum, si esca mea scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum. Verum quidem est, quia in aeternitate nemo utetur cibo carnis, sed ideo sic ait ut magis deterreat a scandalo fratris, cum dicit: Quia si in aeternum cibus carnis comederetur sibi, respueret eum ne poneret offendiculum fratri, ideo nollem in aeternum manducare carnem. Non ideo solum ne fratrem meum peccare facerem, sed ne eum scandalizem, id est saltem animo contristem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).