Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in Psalmos
Psal 147.3
Choose a text
More by Bruno Carthusianorum
—
10473 Exinps2
147.1
IN PSALMUM CXLVI.
147.1
Titulus centesimi quadragesimi sexti. Alleluia. Vox Prophetae, fideles omnes ad Dei laudem invitantis, ex consideratione quia Hierusalem coelestem in futuro aedificabit, et hic dispersiones Israelis congregabit, et ex consideratione caeterorum beneficiorum quae in hoc psalmo ostendit.
147.2
Laudate Dominum Patrem, o fideles, in tempore gratiae futuri, psalmo, quoniam bonus est psalmus, id est utilis est vobis psalmus. Et quia utile vobis est et salutiferum, ut Deum psalmo laudetis, haec laudatio psalmus videlicet existens jucunda, id est Deo delectabilis, et decora, id est honesta sit Deo nostro a vobis data; ac si dicat: Quandoquidem utile vobis est, et ipsi jucundum et decorum, ut eum psalmo laudetis, persolvite ei hanc talem laudationem. Quoniam autem cum 580 psalmus in psalterio fiat, est ibi et vox et manuum operatio, per psalmum accipitur et laus Dei in bona operatione, et laus in voce exteriori, scilicet in ore, et laus in voce interiori, videlicet in affectione. Laudate, inquam, Dominum Patrem. Et hoc ea consideratione quia Dominus in futuro erit aedificans Hierusalem coelestem, supplendo ex numero hominum, quidquid per superbiam decidit angelorum. Et ut ex hominibus coelestis Hierusalem aedificetur, congregabit hic unitatem fidei dispersiones Israelis, scilicet dispersiones hominum qui futuri sunt Israel. Quod est dicere: Salvandos, ex quibus Hierusalem aedificabitur, prius in diversos errores idololatriae dispersos, in unitatem fidei congregabit, et sic eos hic faciet Israel. Congregabit, inquam. Qui etiam postquam congregati erunt, sanat, id est sanabit eos factos contritos corde. Quod est dicere: Cum post fidei perceptionem adhuc infirmi erunt ex consuetudine peccatorum, et debiles ad bene operandum, sanabit medicamento gratiae suae in eis hanc infirmitatem sic ut eis tribuat bene operandi facilitatem, a similitudine infirmi, qui, cum post evasionem morbi, debilitatem adhuc ex ipso morbo retineat, paulatim ex illa debilitate sanatur, dum in pristinam corporis virtutem medicorum auxilio restituitur. Et ideo sanabit, quia erunt in corde compunctione contriti.« Cor enim contritum et humiliatum non despiciet Deus.» Et priusquam eos ex hac debilitate sanet, alligat, id est alligabit contritiones eorum, scilicet consolidabit per baptismum, et per caetera sacramenta ecclesiastica virtutes animae et liberum arbitrium, quae peccando confregerunt et destruxerunt. Quod est dicere: Reintegrabit virtutes et liberum arbitrium eorum quae ipsi peccando disperdiderunt, a similitudine medici, qui cujuslibet ossa contrita sive vulnera alligando sanat. Laudate, inquam, Dominum. Qui postquam contritos corde sanabit, faciendo per illuminationem gratiae ex ipsis multitudinem stellarum, id est multas stellas numerat, id est numerabit multitudinem illarum stellarum, scilicet custodiet illos ne deficiant, qui multae stellae erunt, lucentes videlicet in medio nationis pravae et doctrina et bona vita, a similitudine stellarum, nocte in firmamento lucentium. Numerare pro custodire ponitur, eo quod ad hoc res numerari solet, ut numerata custodiatur. Numerat, inquam, multas stellas. Et omnibus eis nomina vocat, id est vocabula imponet. Quod est dicere: Dabit eis diversa charismata, quorum occasione diversa nomina eis imponentur, ut alii martyres, et alii confessores, seu etiam monachi sive eremitae vocentur, aut aliis plurimis honestis nominibus nuncupentur.
147.3
Quoniam autem naturae divinae identitatem ostenderat, ubi dixit: Laudate Dominum, pluralitatem etiam personarum ostendit, sic: Laudate, inquam, Dominum, et hoc ea occasione, quia magnus est in natura Deus noster, Pater, scilicet potens est, quem nos prophetae viri auctorizabiles Deum esse reputamus. Et magna virtus ejus, id est Filius qui virtus Patris dicitur, eo quod Pater omnia per eum disponit et moderatur. Per has duas personas quas affirmat essem magnas, Spiritum sanctum esse magnum innuitur. Ne vero propter vocabula diversa, in natura videretur esse diversitas, removet hoc cum addit: Et licet a Patre sit alia persona Filius, tamen sapientiae, id est Filio ejus Patris non est numerus, id est diversitas et multiplicitas et varietas in natura. Non enim numeratur alia Patris, alia Filii essentia, sed perfecte est eis eadem et invariabilis natura. Numerum pro diversitate et multiplicitate ponit, eo quod res diversas et multiplices numerare consuevimus. Quia vero et unitatem in natura, et in personis esse multiplicitatem ostenderat, cum hujus secreti intellectus omnibus fidelibus non pateat, omnibusque tamen inde fides habenda. Sunt enim haeretici multi, qui cum hujus tantae rei notitia careant, non cum mansuetudine hoc inquirunt, sed immansueti existentes, fidem 581 habere contemnunt. Commendat fidei mansuetudinem, ostendens quod mansueti a Domino suscipiuntur, et econtrario peccatores immansueti humiliantur, ut sic nos ab immansuetudine retrahendo ad mansuetudinem invitet. Dico quod magnus est Dominus, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Dominus, inquam, suscipiens mansuetos, qui si statim non intellexerint, fidem non repellunt; sed ad hoc intelligendum qualiter unus et trinus sit, mansuete investigando nituntur. Suscipiens quidem mansuetos, id est medens eis, ut ignorantiae debilitatem auferat, et facultatem intelligentiae conferat. Peccatores autem antonomastice, scilicet immansuetos, per subtractionem gratiae suae humilians, id est dejiciens ab intelligentia usque ad terram, id est usque ad terrenum intellectum. Quod est dicere: Ideo quia immansueti sunt, subtrahendo lumen gratiae suae humiliat eos Dominus, ut non solum non intelligant, sed ut etiam, quod gravissimum est, de Deo terrene sentiant utque de quolibet homine de ipso agant.
147.4
Quoniam ergo mansuetos suscipit, et peccatores, se superbe et immansuete habentes, humiliat, vos fideles quicunque, ut si nondum suscepti estis suscipiamini; si vero jam suscepti, magis et magis suscipiamini mansueti existentes, praecinite Domino in confessione peccatorum vestrorum. Quod est dicere: In primis peccata vestra humiliter confitemini, quae confessio dulcis cantus et primus erit Deo. Et post confessionem psallite Deo nostro, id est bene operamini ad honorem Domini. Psallite, inquam, existendo in cithara, id est in mortificatione carnis. Et vere praecinendum et psallendum est Deo nostro. Qui nempe cum hoc est quod operit coelum in nubibus, id est cum occultet mystica arcana sua in praedicatoribus, qui propter sui sublimitatem coelum dicuntur, idem tamen coelum parat, id est facit pluviam, id est apertam et irrigantem doctrinam terrae suae Ecclesiae. Quod est ac si dicat: Cum ipse in apostolis et prophetis occultet mysticum intellectum secretorum suorum, ideo ne vilescat, eumdem tamen intellectum fidelibus, qui terra ejus sunt, aliquando per illuminationem gratiae suae revelat, ut sit eis in loco pluviae, scilicet ut eos imbuat et fertiles faciat, ad similitudinem pluviae, terram rigantis et fertilem facientis. Dicuntur etiam hujusmodi arcana coelum, eo quod, sicut coelestia, celantur. Exponit autem quomodo coelum hoc facit pluviam, sic: Parat, inquam, Deus coelum terrae pluviam. Qui videlicet illud coelum existens in montibus, id est, in apostolis et propgetis, quos superius nubes vocavit, producit, id est aperit et manifestat fidelibus suis, coelum dico existens fenum, et herbam, pro frumento ponit, eo quod dum est viride, herba dicitur. Frumentum autem dicitur mysticus intellectus, qui solis spiritalibus et bene rationalibus congruit, sicut frumentum rationabilium animalium, scilicet hominum est cibus. Fenum autem quod solis irrationabilibus idoneum est, intellectum ad litteram designat; quo solo idiotae et rudes fideles utuntur, qui quasi irrationabiles videntur, quos etiam jumenta vocat ad comparationem mystice intelligentium. Exponit autem quibus producit fenum, et quibus herbam, sic. Producit, inquam fenum et herbam. Herbam dico datam servituti hominum, id est perfectioribus fidelibus, qui dicuntur servitus hominum, eo quod minus perfectis hominibus serviant in doctrina, ut Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, Gregorius, et caeteri tales. Producit, inquam, herbam servituti hominum, id est perfectis. Qui etiam dat jumentis, id est minus perfectis et idiotis escam ipsorum, id est escam eis congruam, videlicet fenum.
147.5
Ne vero videretur hoc fenum et herbam dare solis fidelibus ex Judaeis, ostendit quoniam etiam hoc dabit fidelibus ex gentibus, sic: Dabit, inquam, escam feni et herbae. Et non solum fidelibus ex Judaico populo, sed et pullis corvorum, id est filiis gentilium idololatrarum, qui similes sunt corvis in nigredine peccatorum, pullis, inquam, non omnibus, sed invocantibus eum, id est orantibus eum in puritate fidei, scilicet fidelibus 582 ex gentibus, qui congrue pullis corvorum comparantur. Sicut enim corvorum pulli, dum adhuc patribus nigredine dissimiles sunt, ab ipsis non pascuntur, sed de rore vivere a physiologis asseruntur, ita quoque ex gentibus fidelis qui jam per baptismum ipsorum patribus in nigredine peccatorum dissimiles sunt, non ipsorum patrum erroribus replentur, sed rore doctrinae spiritalis reficiuntur. Dixi quod jam mansuetos praecinentes et psallentes suscipiet, et dabit eis fenum et herbam. In fortitudine vero equi, id est in forti equo, scilicet in homine superbo, qui per equum fortem accipitur, eo quod sit animal superbissimum, non habebit voluntatem beneplacentiae. Quod est dicere: Non diliget superbos, neque suscipiet. Nec beneplacitum erit ei in tibiis viri, id est non diliget voluptates saeculares hominis alicujus, quae per tibias accipiuntur, quae sunt musica instrumenta, ad voluptuosos attinentia; vel tibias viri dicit subteriora hominis quae etiam crura dicuntur, per quae luxuriosi homines accipiuntur, eo quod in renibus, qui tibiis contigui sunt, luxuria praecipue dominatur. Cum ergo dicit in tibiis viri beneplacitum non erit ei, idem valet ac si dicatur in luxuriosis hominibus beneplacentia non erit ei, scilicet non diliget luxuriosos, neque suscipiet, sed eos juste disperdet. Quod nimirum per visionem praefiguratum est Ezechielis prophetae, cui Dominus a cingulo superius, in electri specie, a cingulo vero inferius in specie ignis legitur apparuisse. Cum enim sic apparuit, formam omnium Christianorum, et salvandorum et perdendorum in se suscepit. Nam per partem superiorem quae electri claram speciem obtinuit, salvandi ad supernam patriam intendentes accipiuntur, qui in virtutibus et operibus boni habentur clari et conspicui. Per inferiorem vero partem, quae ignea apparuit, superbi signabantur, et mundanis voluptatibus dediti, quod pro delictis suis igni tartareo sunt tradendi. Non erit, inquam, beneplacitum ei in superbis, nec in luxuriosis, sed beneplacitum est Domino respicienti respectu misericordiae super timentes eum casto timore. Quod est dicere: Bene placet Domino in timentibus se, quos respicit respectu misericordiae, ut faciat eos timentes se. Beneplacitum est ei in eis qui sperant non superbe in seipsis, sed super misericordia, id est de misericordia ejus. Non enim sufficit timere, nisi etiam sit sperare. Et e converso. Quod est dicere: Dominus diligit timentes se, et sperantes salutem in eo, non praesumentibus de meritis suis arroganter.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).