Bruno Herbipolensisc.1005–1045
Expositio Psalmorum
Psal 134.29
Choose a text
More by Bruno Herbipolensis
—
9939 Exppsa
134.1
PSALMUS LXVII.
134.1
C Propheta Christi adventum annuntiat, inimicorumque ejus superbiam comprimendam, et de ejus assumptione in coelos.
134.2
TT. In finem psalmus cantici David.
134.3
C Vim istius nominis, scilicet in finem hinc debemus advertere, quia dum finis dicatur, in initio semper apponitur. Significat enim rerum caput et aeternale principium, sicut ipse dixit in Evangelio: Ego principium. H Psalmus, opera; canticum intelligentiam mentis significat. C Psalmus autem cantici est( ut jam dictum est), qui humana tantum solet voce cantari.
134.4
1 Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus: Et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
134.5
A Petit Propheta resurrectionem Christi, in qua dissiparentur adversarii, scilicet Judaei. Sequitur inaestimabilis poena maledictionis, ut ab ejus facie fugiant, cujus ubique constat esse poenitentiam. Qui oderunt eum, eos significat qui in sua pertinacia constiterant.
134.6
2 Sicut deficit fumus deficiant: Sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei.
134.7
C Fumus est ex flamma surgens corruptibili tenebrosa conglobatio, quae quantum plus extollitur, tantum per inane tenuatur: sic peccatores producunt fumiferas actiones, quae licet ad altiora superbia faciente consurgant, necesse est ut in sua elatione deficiant. Sic etiam in judicio depereunt peccatores a facie ejus, quemadmodum cera a facie ignis consumitur. Non dicit autem eos consumi posse penitus qui perpetuo igne torquendi sunt, sed a facie Dei tollendos. H Cera enim, licet ab igne solvatur, naturam non perdit, ita peccatores mollescant a peccati duritia et poenitentia fluant, ut salventur.
134.8
3 Et justi epulentur et exsultent in conspectu Dei: Et delectentur in laetitia.
134.9
H Epulentur justi qui permanent in sua justitia, et qui vitia non habent. Delectentur in Domino. Exsultent in conspectu Dei. C Ut illum quem hic juste metuunt, ipsius munere liberari, sub ejus potentia gaudeant. In laetitia, quia dum laetitiam suam sciunt nullo fine claudendam, suavius in ea delectantur.
134.10
4 Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: Iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi.
134.11
C Cantat enim Domino, qui ejus contemplationem puro semper et fideli animo contuetur. Psalmum dicit, qui opera facit quae ille praecepit. Iter facite ei, id est corda vestra purificata praeparate quae dignetur Deus introire, qui ascendit super occasum. H Scilicet mortis, et victor remeavit ex inferno. C Dicit: Dominus nomen illi, ut nemo dubitaret, Dominum esse Salvatorem et Deum, quem Judaei ut communem hominem occidendum putabant.
134.12
5+ Et.. exsultate in conspectu ejus:÷ turbabuntur a facie ejus..: Patris orphanorum et judicis viduarum.
134.13
C Exsultare non in hujus saeculi caduca laetitia, sed in conspectu ejus, ubi est jugiter vera laetitia. Turbati autem et nimium formidantes, a facie Dei expelluntur( qui orphanos et viduas, saeva cupiditate dilacerant) cum audierint: Ite in ignem aeternum. Quis autem sit iste, a cujus facie expelluntur, exponit, id est patris orphanorum et judicis viduarum. de quo et alibi legitur, pupillo et viduae tu eris adjutor.
134.14
6 Deus in loco sancto suo: Deus inhabitare facit unius moris in domo.
134.15
C Deus in loco sancto suo, subaudiendum est, qui immutabilem servat sententiam, ut sanctus firmus dicatur, qui mutat tempora, non mutat consilia. H Vel Deus in loco sancto suo, id est anima fideli, ubicunque enim sanctitas est, ibi habitaculum Dei est. Qui inhabitare facit in Ecclesia, in qua fideliter consistentibus, spiritum charitatis in fundit, qui unius moris sunt, et non mutantur, Siquidem justus non mutatur, quia semel judicavit in justitia sua permanere. In Hebraeo vero habetur: Dominus inhabitare facit monachos( id est solitarios, qui, scilicet soli, segregati sunt a vitiis, et in quibus non habitat peccatum) in domo. Solitarius enim monachus interpretatur, ut sit solus et ab omni peccato divisus.
134.16
7÷ Qui.. educit vinctos in fortitudine: Similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris.
134.17
C Eduxit vinctos, quia alligato diabolo vinctos ab inferno liberavit, et ad gaudia aeterni regni elevavit. Similiter eos qui exasperant, id est in iram provocant Dominum blasphemia. Ipsi sunt qui habitant in sepulcris. Id est qui in fetida et carnali actione sepulti sunt. H Vel vinctos in peccatis ligatos accipe.
134.18
8 Deus, cum egredieris in conspectu populi tui. Cum pertransieris in deserto. Diapsalma.
134.19
C Egreditur enim coram populo, quando resuscitantur qui in sepulcris habitant. Ipsum enim contuetur fidelis, quando in operibus magnis ejus pietatem cognoscit. Transgressus est in desertum, quando ad gentes venit, quae, velut eremus, desolatae a verbo Dei reddebantur alienae, et tunc( supplendum est) quando haec feceris, cognosceris.
134.20
9 Terra mota est:÷ etenim.. coeli distillaverunt a facie Dei Sinai A facie Dei Israel.
134.21
C Terra mota est, id est terreni homines videndo tam magna miracula crediderunt. Coeli distillaverunt. H Scilicet manna. Sinai, interpretatur tentatio. C Qui firmavit, quando ibi Moyses in duabus tabulis legem accepit. H Et ille qui tunc Judaicum populum praecessit in deserto, hodie in Evangelio deserta gentium visitavit, et qui tunc manna, ille hodie corporis sanguinisque manna dedit.
134.22
10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus haereditati tuae:÷ et.. infirmata est: Tu÷ vero.. perfecisti÷ eam..:
134.23
C Exponit illud quod jam dixit: coeli distillaverunt. Pluvia voluntaria ipsa, fuit manna, non ista quae generaliter ubique diffunditur. Quod segregavit, quia non hoc aliis gentibus dedit. Haereditas ipsius fuit, populus Hebraeorum, quae ad tempus infirmata est, Domino minime credendo, quam perfecit, quando gentes reliquas in supplementum credulitatis admisit.
134.24
11 Animalia tua habitabunt in ea: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
134.25
C Ostendit nunc unde perfecerit infirmatam haereditatem, quia de gentibus. Animalia fuerunt gentes, vera religione vacuatae, haec habitabunt in ea, hoc est in Ecclesia, cum cultum religionis perceperunt. Parasti, significat praedestinatos. In dulcedine tua, id est in illa suavitate, in qua pauperes Dei reges ditissimos antecellunt, non in saeculi hujus dulcedine, ubi sancti magis amara patiuntur.
134.26
12 Dominus dabit verbum Evangelizantibus: virtutes multas.
134.27
C Dominus dabit verbum evangelizantibus, id est apostolis, qui verbum ejus veneranda confessione praedicabant. Virtutes multas, quando eis concessum est turbas languentium sanare. Nam ipsum quoque Evangelium multarum constat esse virtutum. Quid enim fortius quam animam salvare? A Dabit etiam Dominus verbum evangelizare multa miraculorum virtute, vel multa fortitudine secundum aliam translationem, quae habet: Dominus dabit evangelizantibus, verbum fortitudinis vel virtutis multae.
134.28
13 Rex virtutum dilecti+ dilecti..: Et speciei domus dividere spolia.
134.29
C Rex, pater virtutum, hoc est angelorum. D Vel sanctorum ipsius dilecti Filii, ut est Filius meus dilectus. C Et speciei domus, id est pulchritudinis domus divinae, id est Ecclesiae, esse cognoscitur auctor Filius, quando spolia diaboli, id est homines sceleratos, in Ecclesiam adduxit ad fidem. H. Vel quando apostoli in Ecclesia spolia, id est homines, dividebant: quae acceperunt de idolis, unus enim Achaiam, alius Cappadociam in sortem accepit ex spoliis, etc. Duplicat vero Spiritus sanctus, dilecti, propter amorem quem habet in Filium. Qui enim aliquem diligit, semper cum in ore habet.
134.30
14 Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae: Et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Diapsalma.
134.31
C Si dormiatis, id est, si quiescatis in praeceptis Dei inter duo testamenta. H C Cleri dicuntur duo Testamenta. H Et singuli libri Veteris et Novi Testamenti. C Pennae significant virtutum celeritatem, quae nos in illam patriam ducunt, si hic in lege Dei quiescere mereamur. Columbae deargentatae, Ecclesiam vult intelligi, quia innocentiam habet columbae, et divinis eloquiis, argenteo candore resplendet, quam in illa futura resurrectione auri specie dicit esse adornandam. Si itaque sic dormiatis, posteriora dorsi in pallore auri( subaudiendum est) suscipient vos. Unde Ecclesia in hoc mundo: argento comparatur, in resurrectione vero ultima: auro, posteriora ergo Ecclesiae: novissima sunt Ecclesiae munera.
134.32
15 Dum discernit coelestis reges super eam: nive dealbabuntur in Selmon: Mons Dei, mons pinguis.
134.33
C Rex a regendo dictus est, unde reges significat apostolos. D Quos discernit Dominus coelestis, cum Paulum in gentes, Petrum in circumcisionem separavit, qui super nivem dealbabuntur. C Hoc est super candorem nivis elucescunt, qui Ecclesiam regere noscuntur fideliter. Selmon umbra interpretatur, quae hic congrue divina virtus intelligitur, ipsa ab aestu vitiorum nos defendit. Mons Dei mons pinguis, Christus esse intelligitur ex quo perpetua et suavia fluenta descendunt.
134.34
16 Mons coagulatus mons pinguis: Ut quid suspicamini montes coagulatos?
134.35
17 Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: Etenim Dominus habitabit÷ in finem...
134.36
C Mons dicitur Christus coagulatus: propter parvulos enutriendos, qui non esca, sed coagulato lacte potandi sunt. Pinguis, quia fertilitate sua uberrimus est. Dixit superius montem intelligi Salvatorem, nunc dicit, ut quid suspicamini coagulatos montes? hoc est, cur montem istum apostolos intelligere voluistis? Non sunt enim ipsi iste mons coagulatus quamvis et ipsos per Dei gratiam doctos esse cognoscatis. Reprehendit ergo Propheta in hoc illum intellectum, quo aliquis per montem, apostolos intelligere voluisset, ostendens hic per montem, solum Christum intelligendum, quamvis etiam apostoli montes dicantur coagulati, ideo subdit
134.37
C Mons, scilicet iste est in quo Deo beneplacitum est. Christus enim est solus mons: qui Patri complacuit, ut in eodem habitaret. Etenim Dominus habitabit etiam in finem, scilicet in apostolis, de illis enim nunc loquitur, quod in eis sit habitaturus usque ad perfectissimum terminum majestatis suae, qui est finis sine fine.
134.38
18 Currus Dei decem millibus multiplex: millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto.
134.39
C Currus Dei, est hominum charitate juncta copulatio. Sanctorum ergo unanimitas currus Dei est: quem ille velut auriga insidet, et salutari lege ad suae voluntatis ministerium moderatur. Ut vero istum currum non equis, sed humanis cogitationibus attributum ostenderet, ait decem millibus multiplex, quod ad innumeros populos non equos noscitur pertinere. Millia laetantium: quod utique de fidelibus debet intelligi. Dominus in illis, hoc est in sanctis suis. In Sinai in sancto. Sina interpretatur mandatum. Ibi requiescit, ubi ejus mandata perficiuntur.
134.40
19 Ascendisti in altum. Cepisti captivitatem. Accepisti dona in hominibus.
134.41
C Ascendisti in altum. Ascendit Christus utique qui propter nos descendit eruendos. In altum scilicet super coelos coelorum. H Captivasti nos, qui captivi tenebamur a diabolo. C Dona autem Domini fuerunt, super apostolos Spiritus sancti concessa magnalia. Sive, ut Apostolus ait: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
134.42
20 Etenim non credentes: Inhabitare Dominum Deum.
134.43
C Etenim non credentes, hic subaudiendum est: eos convertit, nam qui non credunt inhabitare, id est qui ad Domini penetralia negligunt pervenire, ut in domo ejus cum fidelibus habitare praevaleant, Dominus eos convertit, qui fidem suam humano generi miseratus indulget, ipsa est enim gratia quae gratis datur.
134.44
21 Benedictus Dominus die quotidie: Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Diapsalma.
134.45
C Benedictus Dominus, id est cunctis diebus, omnique tempore benedicendus est. Iter quippe cursum vitae significat, qui jam prosper effectus est, quoniam Redemptorem suum mundus agnovit. H Bene dicit salutarium pluraliter, a quo tot salutes habemus, quot peccata commisimus, ab ipso enim salvamur. Securus esto peccator, noli dubitare quod quotidie possis Deum benedicere operibus, quoniam prosperum iter tuum faciet Deus salutarium, qui enim quotidie proficit, potest quotidie Deum benedicere. Nil vero prodest, heri benedixisse Deum: et hodie non.
134.46
22 Deus noster salvos÷ faciendi..: Et Domini+ Domini.. exitus mortis.
134.47
C Deus noster, subaudiamus, hic habet potestatem salvos faciendi nos. Exitus mortis, est Domini, hoc est resurrectio votiva fidelium. Revera exitus illi singularis fuit, quia ipse ab inferis egressus est, et inde nos praestabit exire.
134.48
23 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: Verticem capilli perambulantium in delictis suis.
134.49
C Capita inimicorum, sunt Judaei, qui primo persecuti sunt Ecclesiam, vel capita inimicorum sunt haereticorum doctores, qui in ipsa etiam( si dici fas est) deitate desaeviunt. Vertex capilli: significat versutias inanium quaestionum eorum qui utilia deserunt, et non necessaria detestabili disputatione perquirunt, in delictis suis perdurantes: ut Manichaei et caeteri haeretici, tales enim calumniarum minutias quaerunt, ut ipsos quoque vertices capillorum perambulare et perscrutari posse videantur.
134.50
24 Dixit Dominus ex Basan convertam: Convertam in profundum maris.
134.51
C Dixit Dominus, quaeramus quid dixerit, quia nescio quam magnum est quod promisit. Basan interpretatur siccitas, quae humanum genus possederat ariditate peccati, sed eam Dominus convertit ad viriditatem suam, dum illi fluvios salutis infudit. H Et item convertit populos de profundis vitiis peccatisque maris, id est saeculi. A Convertam igitur, scilicet me vel meam misericordiam: in profundum maris, id est saeculi vel peccatorum, ut liberem exinde homines. Et ita convertam: ut intingatur pes, etc.
134.52
25 Ut intingatur pes tuus in sanguine: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.
134.53
C Intingatur pes tuus, id est actio boni propositi, usque ad sanguinem gloriosi martyrii perveniat. Isti enim canes pro domino latrare non desinunt, qui canes dicuntur ex inimicis: quia prius inimici fuerunt, qui postea clamorosis latratibus Ecclesiam Dei defendebant. Ab ipso, utique Deo, qui amarum vertit in dulcedinem, ab ipso et nullo alio, lingua illa canum ex inimicis: facta est salubris.
134.54
26 Viderunt ingressus tuos Deus: Ingressus Dei mei. Regis mei,÷ qui est.. in sancto.
134.55
C Viderunt ingressus tuos sive assumpti corporis formam: sive vestigia praedicationis, quibus in hoc mundo sanctis gressibus ambulavit. Dei mei regis, quia ipse est rex, qui in titulo scriptus est: Rex Judaeorum. Dicit vero secundo ingressus, quia ipse in hoc mundo specialiter est ingressus. H Vel ingressus in coelum viderunt in sancto, scilicet in homine, id est Christo sancto viderunt ascensum in coelum.
134.56
27 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus: In medio juvencularum tympanistriarum. Diapsalma.
134.57
C Praevenerunt principes, id est apostoli omnes praevenerunt in sanctitate doctrinae, conjunctamque dicit illis esse multitudinem psallentium, qui jam laudes Domini non voce tantum, sed bonis operibus personarent. Addit juvencularum, id est prima aetate florentium, quae tympana sua, hoc est corpora: ad Domini laudes verterunt, macerantes se jejuniis, carnisque afflictione gaudentes, tensiones etiam corporis ad laudes Domini vertentes, martyrio consummaverunt.
134.58
28 In Ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.
134.59
C Ad fideles ait: In Ecclesiis benedicite Deum, non in perversis conventiculis paganorum vel haereticorum, sed in Ecclesia catholica, ubi recta fides est et vera confessio. De fontibus, de doctrina, scilicet Christiana, quam gentibus apostoli infuderunt. Fons quippe a fovendo dictus est, eo quod nostra corpora labore fessa refoveat. Sive a fundendo quia effundit aquas, fons enim proprie est qui manat.
134.60
29 Ibi Benjamin adolescentulus: In mentis excessu.
134.61
H C Ibi Benjamin: Paulus apostolus, qui de tribu Benjamin descendit. C Adolescentulus exstitit in mentis excessu, quando Domini voce corruit, qui et miseratus intonuit: Saule, Saule, adolescens dicitur ab adolendo, id est crescendo. H Dictus etiam adolescens, quia novissimus omnium apostolorum: conversus in excessu quem pertulit dum iret in Damascum.
134.62
30 Principes Juda duces eorum: Principes Zabulon principes Nephtalim
134.63
C Principes Juda, Dominum indicat: qui de tribu Juda descendit. H Apostoli enim sunt principes Juda, id est Domini Salvatoris, ut Juda sit genitivi casus. Sicut dixit: Jacob Juda, te laudabunt fratres tui. C Duces eorum, id est populorum: qui erant in Ecclesia constituti, Zabulon et Nephtalim tribus fuerunt, unde apostoli traxerunt originem. Juda confessio dicitur, Zabulon, habitaculum fortitudinis; Nephtali, dilatio mea, quae catholicae Ecclesiae competenter aptabis; si diligenter inspicis.
134.64
31 Danda Deus virtuti tuae: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis.
134.65
C Virtus enim Patris Christus est, quid autem mandetur edicit. Confirma hoc, Deus, etc. Magna petitio certe: ut confirmet Deus in nobis fidem suam quam donare dignatus est. Opus Domini enim fuit: ut caeca gentilitas lumine veritatis afflata, verum Dominum salvatorem cognoscere posset. H Confirma donum baptismi Spiritus sancti infusione: et auxilium praebe, ut in virtutibus incedere et permanere possimus.
134.66
32 A templo tuo in Hierusalem. Tibi offerunt reges munera.
134.67
C A templo Hierusalem offerunt reges munera, qui in Ecclesia Dei recte viventes, sui cordis offerunt puritatem. H Munera Christi, virtutes sunt sanctorum: et qui semetipsos regunt, reges sunt. Templum igitur corpus est cujuslibet sancti, quod bene vivendo sanctum fit, ab illo offerunt sancta opera.
134.68
33 Increpa feras arundinis: congregatio taurorum in vaccis populorum:÷ Ut.. excludant eos qui probati sunt argento.
134.69
C Increpa feras, id est, argue superbos et feroces qui in prava voluntate consistunt et vacillant velut arundo. Concilium taurorum, id est, haereticorum indomitorum: qui erecta cervice seducunt animas innocentes. H Vaccae significant stultas animas populi sequentes tauros. Ideo vero dicit eos arguendos, ut non excludantur a regno Dei, qui probati inventi sunt justi, verum ista expositio Hieronymi innititur translationi Romanae: quae habet, ut non excludantur, similiter Cassiodori expositio. Sed Augustinus, exponens nostram translationem ait, ut excludant, id est apparere faciant eos qui latebant, qui probati sunt argento, id est Dei eloquio. Oportet enim( ut ait Apostolus) haereses esse, ut probati manifesti fiant inter nos.
134.70
34 Dissipa gentes quae bella volunt: veniant legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.
134.71
Dissipa gentes, hoc est haereticos qui volunt bella, id est contentiones contra Ecclesiam. Commonet etiam Propheta gentium populos, ut offerant legati( id est ab errore conversi) munera, hoc est, animas suas: a mundana sorde purgatas. Sic Aethiopia commonetur, ne se tardet Deo tradere, sicut se victi projectis armis victoribus per manus tradunt, ut periculum mortis evadant. Aegyptus vero et Aethiopia mundum significant, vinculis gravibus et tenebris peccatorum plenum. Idololatrae ergo praevenient Judaeos, dare manus Deo.
134.72
35 Regna terrae cantate Deo: Psallite Domino. Diapsalma.
134.73
C Regna terrae. Omne genus humanum significare voluit, cantate: ad animae respicit puritatem, psallite: ad opera quae Domino probantur accepta.
134.74
36÷ Psallite Deo.. qui ascendit super coelum coeli: Ad orientem.
134.75
C Nam cui Deo psalli debeat ostendit, scilicet ei qui super coelum ascendit, Dominus enim Jesus, qui prius descendit de coelo ad liberandum infirmitatis nostrae naturam, ipse etiam ascendit, qui sedet ad dexteram Patris. Ad orientem, Hierosolymam evidenter ostendit, quae est in orientali parte collocata. Unde Dominus videntibus apostolis ascendit ad coelos. H Vel ad orientem, scilicet quia ipse oriens est, sive quia per eum omnes ad vitam oriuntur, fertur etiam mons Oliveti, unde Dominus ascendit, esse ad orientem ipsius Hierusalem.
134.76
37 Ecce dabit voci suae vocem virtutis: date gloriam Deo super Israel: Magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
134.77
H C Dabit etiam voci suae vocem virtutis, quando in novissimo die ut resurgat humanum genus dixerit. Quid fortius quam revocare favillas ad corpus. Date gloriam Deo, nam qui Deo dat gloriam, se facit esse laudabilem. H Super Israel, id est magis honorate Deum quam carnalis Israel honorat, quia ille labiis, vos corde. C Magnificentia, quia semper magna facit. Virtus, quia imperio ejus famulatur opus sive effectus. Nubes, apostoli et prophetae.
134.78
38 Mirabilis Deus in sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis÷ suae.. benedictus Deus.
134.79
C Mirabilis sive in angelis, seu in hominibus sanctis. Dabit Dominus fidelibus suis virtutem patientiae, et fidei fortitudinem, ut possit ad aeterna praemia pervenire. Benedictus Deus, ille potest dare quae superius dixit, id est, qui omnium ore semper pro beneficiis debet benedici, ut sicut semper beneficia praestat, ita benedictiones semper accipiat.
134.80
Fit autem benedictio ista multipliciter. Nam et qui Scripturas sanctas meditatur, benedicit Deum: et qui ejus jussa compleverit, benedicit: et qui ei confitetur, benedicit Deum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).