Bruno Herbipolensisc.1005–1045
Expositio Psalmorum
Psal 68.37
Choose a text
More by Bruno Herbipolensis
—
9939 Exppsa
68.1
PSALMUS XXXIV.
68.1
C Christus de sua passione dicit ad Patrem, petens se ab inimicorum persecutione liberari.
68.2
TT.÷ Ipsi.. David.
68.3
C David( sicut diximus) duas significationes amplectitur, manu fortis et desiderabilis, quod utrumque Domino Salvatori certum est convenire.
68.4
1 Judica, Domine, nocentes me: Expugna impugnantes me.
68.5
C Clamat Christus ex humana infirmitate, ut damnentur nocentes, id est, diabolus cum ministris, malos enim judicare damnare est. Qui impugnat superare contendit. Qui expugnatur, jam omnino victus est. Immundi spiritus impugnatores dicuntur, quia licet sanctos vincere nequeant, contendere tamen cum eis non desistunt.
68.6
2 Apprehende arma et scutum: Et exsurge in adjutorium mihi:
68.7
C Arma ab arcendo dicta sunt, quod per ea hostes violentissimos arceamus; per arma, coelestia adjutoria; per scutum, divina protectio designatur. Scutum enim dictum est quasi sculptum, quod in ipso antiqui facta sua signabant. Sola vero voluntas Domini est qua protegit periclitantem, et expugnat adversum.
68.8
3 Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me: Dic animae meae: Salus tua ego sum.
68.9
H Framea hic intelligitur anima Christi vel cujuslibet sancti, quia Deus per animam Christi fecit vindictam contra diabolum, et per animam cujuslibet sancti facit vindictam, sicut per Petrum fecit Ananiae et Saphirae. Et conclude. Petit Ecclesia, ut concludat adversarios suos, ne valeant ad nocendum exire. Dic animae meae, ut te intelligat, quia tu salus ejus es.
68.10
4 Confundantur et revereantur, Quaerentes animam meam.
68.11
C Confundi, enim facta sua erubescere et in melius commutare. Nam licet confusi dicantur, qui convincuntur ad poenam, tamen ut hic ad conversionem intelligeres confusionem petitam, addidit, revereantur, id est emendati diligant quem persequendum esse putaverant. Quaerentes animam, in malam partem dicit, qui scilicet sic quaerunt ut eam a corpore segregare festinent.
68.12
5 Avertantur retrorsum et confundantur: Cogitantes mihi mala.
68.13
C Averti autem retrorsum, non dicitur nisi illis qui corrigendi judicantur, ut Petro: Redi retro me, Satana Qui cogitant sive de Judaeis, sive de haereticis, sive de paganis dixit, mala enim omnes cogitant, qui praeter catholicam fidem aliqua, prava intentione docere festinant:
68.14
6 Fiant tanquam pulvis ante faciem venti:÷ Et.. angelus Domini coarctans÷ eos..
68.15
H Pulvis, leves et infructuosi homines dicti sunt, quia sicut pulvis a vento, sic peccatores a sententia divina in die judicii projiciuntur. Angelus Domini, id est spiritus malus, non natura, sed sua inventione. Coarctat eos, id est in quantum potest, persequitur eos, id est quantum sibi permittitur. Habet enim diabolus voluntatem nocendi, sed non habet potestatem faciendi.
68.16
78 Fiat via illorum tenebrae et lubricum: Et angelus Domini persequens eos.
68.17
C Via, id est opera, tenebrosa illis fiant, ut horreant mala facere. Lubrica, ut in eisdem stare diutius non possint. Et si decreverint plus immorari virtus Domini persequatur eos, ita ut in sceleribus suis longius haerere non sinat, qui ad interitum festinant.
68.18
8 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: Supervacue exprobraverunt animam meam.
68.19
C Absconderunt mihi gratis, id est sine causa, scilicet Judaei, ut illi putabant. Qui enim divinitatis ejus potentiam non credebant, illi putabant se abscondisse interitum. Bene dictum est, interitum laquei sui, quia ille laqueus non morientis erat Domini, sed peccantis interitus. Supervacue, id est false exprobraverunt, quando Christo dicta sua veracia quasi aliquod crimen imputabant. H Et inutiliter egerunt, quia exprobratio ista nullam habuit utilitatem.
68.20
9 Veniat illi laqueus quem ignorat: et captio quam abscondit apprehendat eum:+ Et.. in laqueum cadat÷ in ipsum..
68.21
H Excidium illud minatur Propheta quod advenit Judaeis in temporibus Vespasiani. Et captio, quam occultaverunt, apprehendit eos, id est mors repentina, quam Domino nostro moliebantur occulte.
68.22
10 Anima autem mea exsultabit in Domino: Et delectabitur super salutari suo.
68.23
C Prima quippe sanctae animae beatitudo est exsultare in Domino. Delectabitur super salutare ejus. H Salutaris noster, Christus est, quia in eo delectabitur Ecclesia.
68.24
11 Omnia ossa mea dicent: Domine, Quis similis tui.
68.25
C Ossa fortitudinem animi et constantiam mentis significant, quae merito ossibus comparantur, quia sicut illa corpus, ita et haec sanctas voluntates corroborant. C Quis, negativum est; similis tui, H id est nullus. Quis potest similis esse Deo?
68.26
12 Eripiens inopem de manu fortiorum ejus: Egenum et pauperem a diripientibus eum.
68.27
C Eripuit Christus pene totum genus humanum, de illa potestate diaboli qui tunc per mundum regnabat. Homo enim erat inops: quia mortalis, egenus, quia in labore et sudore panem quaesivit. Pauper, quia de sapientia et puritate dejectus a diripientibus immundis spiritibus, solam tenuem et umbratilem ratiunculam possidebat.
68.28
13 Surgentes testes iniqui: Quae ignorabam interrogabant me
68.29
C Nunc commemorat Christus de propria passione. Contra eum enim testes subito impetu consurgebant, revera iniqui, quia erant contra aequitatem locuturi. Addidit, ignorabam, id est ipsi narrabant illa quae me dixisse omnimodis nesciebam.
68.30
14 Retribuebant mihi mala pro bonis: Sterilitatem animae meae.
68.31
C Retribuebant mihi mala pro bonis, quia cum Christus vitam credentibus contulerit, illi mortem e contra reddere maluerunt. Sterilitas animae fuit, quando Magister bonus in ipsis fructum fidei reperire non potuit.
68.32
15 Ego autem cum mihi molesti essent: Induebar cilicio.
68.33
C Ego dum mihi molesti essent, id est dum Judaei essent molesti per contumelias et insidias Christo, induit se cilicio. H Id est divinitas carne, et de peccato damnavit peccatum. C Induit vero se carne divinitas, id est occultavit per carnis velamen se tenebrosis mentibus.
68.34
16 Humiliabam in jejunio animam meam: Et oratio mea in sinu meo convertetur.
68.35
C Jejunium dictum est enim quasi inedium, quod abstinentes diutius ad inediam usque perducat. Jejunavit Christus in monte quadraginta diebus. Et oratio mea, id est dum fundebatur a Domino in cruce, et eam miseri Judaei minime suscipere mererentur, remeabat in sinum ejus, id est in secretum pectoris, unde fuerat egressa.
68.36
17 Quasi proximum, quasi fratrem nostrum sic complacebam: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
68.37
C Mutatus est hic casus nominum, pro ablativis enim sunt accusativi positi. Dicit enim, quasi de proximo, quasi de fratre nostro ita mihi complacebam, id est de eorum conjunctione gaudebam, qui me hostiliter insequebantur. Complacebat enim in illis Domino, quando eos docebat non delinquere. Lugens et contristatus et humiliatus Christus erat, quia in cunctis Judaeis, quos ut fratres et proximos dilexit, fidem invenire non potuit.
68.38
18 Et adversum me laetati sunt et convenerunt: Congregata sunt super me flagella et ignoravi.
68.39
H Laetati sunt Judaei, quando Christum comprehenderunt. Convenerunt, ut eum crucifigerent, non ut crederent. Congregata sunt flagella, ut Pilatus dixit: Emendatum eum, id est flagellatum, dimittam. Et ignoravi, id est non habui conscientiam peccati, propter quod flagellari vel crucifigi debuerim.
68.40
19 Dissipati sunt nec compuncti: tentaverunt me. Subsannaverunt me subsannatione: Frenduerunt super me dentibus suis.
68.41
H Dissipati sunt, a vinculo charitatis, nec compuncti ut agerent poenitentiam. Tentaverunt multis modis Judaei Christum. Subsannaverunt dicentes: Ave, rex Judaeorum. Frenduerunt, clamantes: Crucifigatur. Per motus corporis ostenditur motus animae. H C. Stridunt saevi homines dentibus, quando ratione vincuntur, nam, cum eis pro veritate verba defecerint, impatienter dentibus fremunt, suasque voluntates tacita interminatione denuntiant.
68.42
20 Domine, quando respicies: restitue animam meam a malignitate eorum: A leonibus unicam meam.
68.43
C Quando respicies, pro consuetudine infirmitatis humanae dicitur, cui morosum videtur quodcunque futurum est; quae mox, ut cupit, festinat aliquid impleri. Restitue, quasi ereptam animam redde. A malignitate, quia injuste probatur occisus. A leonibus, H id est a persecutoribus; unicam, animam suam dicit; quae unica est sine peccato. C Vel unica, quia de Virgine natus unicus est, id est solum unus de virgine est natus. Vel, unicam, Ecclesiam suam.
68.44
21 Confitebor tibi in ecclesia magna: In populo gravi laudabo te.
68.45
C Duas esse diximus confessiones, unam laudis, alteram poenitentiae; sed hic ad laudem pertinet Magna vero Ecclesia est populus Christianus, recta fide firmus. In populo gravi; H quia non est levis ad peccandum, ideo firmus in fide. A Sic palea levis vento tollitur, granum manet, quia grave; talis est bonus Christianus, quia granum est.
68.46
22 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: Qui oderunt me gratis. Et annuunt oculis.
68.47
C Non supergaudeant mihi, id est non insultent haeretici, quando aliquos de numero fidelium perdit sancta Ecclesia, quia haeretici semper adversantur Christo et Ecclesiae. Qui oderunt me gratis, hoc est inaniter, quibus nihil nocui. C Annuunt oculis; annuit oculis, quando hoc tacite et dolose vult aliquid declarare. H Sic fecerunt Judaei, quia nihil boni in opere ostenderunt. A Pronuntiabant vultu quod corde non gestabant.
68.48
23 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: Et in iracundia+ terrae.. loquentes dolos cogitabant.
68.49
H C Pacifice loquebantur dicentes: Magister, scimus quia verax es. C Et in iracundia, ut illud: Oportet unum pro omnibus mori, quasi invidentes toti populo terrae. Potest enim aliquis dolum loqui, cum non cogitat occidere, ut si quis pecuniam proximo conatur auferre, propterea addidit, in iracundia terrae, ut dolus eorum exitialis fuisse declaretur.
68.50
24 Et ditataverunt super me os suum: Dixerunt: Euge, euge viderunt oculi nostri.
68.51
C Dilataverunt os suum, postulantes aperta voce: Crucifige. Euge, ac si dicerent sibi in cruce: Bene bene videmus de te quid desideravimus efficere, ut praedicator plebis in cruce cum latronibus penderes. H Vel, euge, euge, id est bene bene vidimus nunc, quod virtutes, quas prius fecisti, nihil erant, quia teipsum in cruce juvare non potes. C Euge, vox irrisoria et insultatoria est. Ac si dicerent: Jam viderunt oculi nostri facta et mirabilia tua; cur non descendis de cruce: sed jam videmus quod non potes.
68.52
25 Vidisti, Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a me.
68.53
C Vidisti, hoc est probasti quam crudelis exstitit mihi populus. Ne sileas, ne differas dare sententiam, quod utique tacendo non potest fieri, sed loquendo.
68.54
26 Exsurge et intende judicium meum Deus meus; et Dominus meus in causam meam.
68.55
H Exsurge, Domine, id est discerne inter me et Judaeos. Intende judicium meum, qualiter judicantes condemnaverunt me morti. Deus meus in causam meam. C Ista est causa sua, scilicet ut qui dare venerat salutem humano generi, ab insanis probaretur occidi. Intende judicium, A id est quomodo in laboribus et doloribus cruciatus sum. Sed quia et ista mali patiuntur, addit: intende in causam meam pro qua patior. Poena enim similis est sceleratis et bonis, sed non eam. Martyrem ita quod non facit poena, sed causa.
68.56
27 Judica me secundum justitiam tuam, Domine, Deus meus: Et non supergaudeant mihi.
68.57
C Petit se judicari Christus secundum justitiam, id est secundum misericordiam, qui peccata non fecit, ut nobis ostenderet deprecationis exemplum. Ut non supergaudeant, id est non dicerent Judaei: potuimus, fecimus, egimus quod voluimus.
68.58
28 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge animae nostrae: Nec dicant: Devoravimus eum.
68.59
C Non dicant: Euge, euge, id est bene bene; ista verba sunt laetantium scelerata mente. H Nec dicant: Devoravimus eum, id est ne patefiat ultra os eorum ad me devorandum, id est me similem illis deputandum. Devorat enim homo quod in os mittit, ita peccatores nituntur justos in suas nequitias trajicere, ut eis similes fiant, et unum cum eis corpus.
68.60
29 Erubescant et revereantur simul: Qui gratulantur malis meis.
68.61
H Erubescant, id est Judaei persecutores et haeretici, qui gratulabantur: quando me persequebantur, hoc est, non solum persequentes me erubescant, sed et illis consentientes qui gratulantur, etc. Sic erubescant, ut proprios actus sponte damnent, ut sic convertantur. Et quia potest aliquis erubescere, et reverentiam non habere, addidit, revereantur simul, ut conversionis eorum indicia declararet. Reverentia est enim Domini timor cum amore permistus.
68.62
30 Induantur confusione et reverentia Qui maligna loquuntur super me.
68.63
H Induantur confusione, id est confusione aeterna. Unde dicit: Discedite a me, maledicti, ut qui me quasi hominem judicaverunt, videant ut Deum judicantem.
68.64
31 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam: Et dicant semper: Magnificetur Dominus qui volunt pacem servi ejus.
68.65
H Exsultent, 1. sancti qui volunt Dei justitiam implere, ipsi exsultent et laetentur de remuneratione vitae aeternae. Dicant semper, scilicet sancti, ut Dominus Pater magnificetur, ipse est pax nostra. C Quod autem dixit, servi ejus, ad humilitatis formam respicit, qui in assumpta carne, secundum humilitatem servus Patris dicitur. Qui ergo volunt pacem Christo? Illi scilicet qui a vitiis redduntur alieni.
68.66
32 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam: Tota die laudem tuam.
68.67
H Lingua mea, sancti sunt; illi meditabuntur mandata Dei. Tota die, toto tempore scilicet laudare Deum certent. C Quia semper Deum laudant, qui in omni voluntate sua divina jussa considerant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).