Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Burchardus Wormaciensisc.960–1025
Libri decretorum
Decr 44.58
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9830 Libdec
44.1
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. ARGUMENTUM LIBRI.
44.1
Liber hic Speculator vocatur. Speculatur enim de providentia et praedestinatione divina, et de adventu Antichristi, de ejus operibus, de resurrectione, de die judicii, de infernalibus poenis, de felicitate perpetuae vitae.
44.2
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 1.-- Quod animae humanae inter caeteras creaturas ab initio non sint creatae.
44.2
Animas hominum non esse dicimus ad initio inter caeteras intellectuales naturas, nec semel creatas, ut Origenes fingit: neque cum corporibus per coitum seminari, sicut Luciferiani et Cyrillus, et aliqui Latinorum praesumentes affirmant, quasi naturae consequentia serviente: sed dicimus corpus tantum per conjugii copulam seminari, Dei vero judicio coagulari in vulva, et fingi, atque formari. Formato jam corpore, animam creari, et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans, et corpore, egrediaturque vivus ex utero, plenus substantia. Creationem vero animae, solum creatorem omnium nosse.
44.3
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 2.-- Quod duae animae non sint in uno homine, ut quidam, dicunt sed una tantum.
44.3
Non duas animas esse dicimus in uno homine, sicut quidam Jacob, et alii Syrorum disputatores scribunt, ut una anima sit de qua animetur corpus, et immixta sit sanguini, et altera spiritalis, quae rationem ministret: sed dicimus unam esse eamdemque animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in sua substantia eligat cogitationem quam vult.
44.4
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 3.-- Quod solus homo habeat animam substantivam.
44.4
Solum hominem credimus habere animam substantivam, ex qua corpus vivit, et rationem suam, et ingenia vivaciter tenet. Neque cum corpore moritur, sicut Arabs asserit, neque post modicum intervallum, sicut Zenon: quia substantialiter vivit.
44.5
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 4.-- Ut pecudum animae cum carnis morte finiantur.
44.5
Pecudum animae non sunt substantive sed cum ipsa carnis vivacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur. Et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato et Alexander putant: sed ad omnia naturae incitamenta ducuntur.
44.6
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 5-- Quod anima humana non cum carne moriatur.
44.6
Anima humana non cum carne moritur: quia non carnis, ut superius diximus, semen est, sed formato inventoris Dei judicio corpore, dicimus eam creari, et infundi, ut vivat homo intus in utero, et sic nativitate procedat in mundo.
44.7
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 6.-- Quod homo constet duabus substantiis.
44.7
Duabus substantiis constat homo, anima tantum et carne. Anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis, id est, visu, auditu, gustu, odoratu et tactu. Quos tamen sensus absque animae societate non movet caro: anima vero et sine carne rationem suam integram tenet.
44.8
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 7.-- Quod spiritus non tertius sit in substantia hominis, ut quidam affirmant.
44.8
Non est tertius in substantia hominis spiritus ut Dydimus contendit, sed spiritus ipse est anima. Anima vero pro spiritali natura, vel pro eo quod spiret in corpore, spiritus est appellata. Animam vero ex eo vocari quod ad vivificandum animatur et corpus. Tertium vero, qui ab Apostolo cum corpore et anima inducitur spiritus, gratiam sancti Spiritus intelligendum, quam orat Apostolus ut integra perseveret in nobis, nec nostro vitio, aut minuatur, aut fugetur a nobis: quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
44.9
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 8.-- Quod Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita cum voluit per incarnationis suae mysterium, etiam perdita bona reparavit.
44.9
Omnipotens Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas vero ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet, et humanam. Utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit: sed una tegmen carnis habuit, alia vero nil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus: homo vero, et spiritus, et caro. Misertus ergo creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse: et eo altius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi fortitudine corruit, nil infirmum ex carne gestavit. Unde et recte Psalmista cum miserium redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit, dicens: Et memoratus est quia caro sunt. Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit.
44.10
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 9.-- Quod Deus tres vitales spiritus crearet, unum qui carne non tegeretur, alium qui carne tegeretur, sed non cum carne moreretur. Tertium, qui carne legeretur, et cum carne moreretur.
44.10
Habent etiam infideles fidem, sed utinam in Deum. Quam si utique haberent, infideles non essent. Sed hinc in sua perfidia redarguendi sunt, hinc ad fidei gratiam provocandi: quia si de ipso suo visibili corpore credunt quod minime viderunt, cur invisibilia non credunt, quae corporaliter videri non possunt? Nam quia post mortem carnis vivat anima, patet ratio, sed fidei admixta. Tres quippe vitales spiritus creavit omnipotens Deus. Unum qui carne non tegitur, aliem qui carne tegitur, sed non cum carne moritur. Tertium qui carne tegitur, et cum carne moritur. Spiritus namque est qui carne non tegitur, angelorum: spiritus qui carne tegitur, sed cum carne non moritur, hominum: spiritus qui carne tegitur, et cum carne moritur, jumentorum brutorum omnium animalium. Homo itaque si in medio creatus est, ut esset inferior angelo, superior jumento. Itaque aliquid habet commune cum summo, aliquid commune cum imfimo. Immortalitatem scilicet spiritus cum angelo, mortalitatem vero carnis cum jumento: quousque et ipsam mortalitatem carnis, gloria resurrectionis absorbeat, et inhaerendo spiritui, caro servetur in perpetuum: quia ipse spiritus inhaerendo carni servatur in Deum. Quae tamen caro non in reprobis inter supplicia perfecte deficit: quia semper deficiendo subsistit, ut qui spiritu et carne peccaverunt, semper essentialiter viventes, et carne et spiritu, sine fine moriantur.
44.11
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 10.-- Quod homo in prima conditione sua libero arbitrio donatus sit.
44.11
Libertati arbitrii sui commissus est homo statim prima conditione, ut sola vigilantia mentis adnitente, etiam percepta custodia, perseveraret, si vellet, in id quod creatus fuerat. Postquam vero seductione serpentis per Evam cecidit a naturae bono, perdidit pariter vigorem arbitrii, non tamen electionem: ne non esset suum quod emendaret peccatum, nec merito indulgeretur quod arbitrio diluisset. Manet ergo ad salutem arbitrii libertas, id est, rationalis voluntas, sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem, ut vel eligat, vel sequatur, vel agat occasionem salutis, hoc est, inspirationem Dei. Ut autem consequatur quod eligit, vel quod sequitur, vel quod occasione agit, Dei esse libere confitemur. Initium ergo salutis nostrae Deo miserante habemus: ut acquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae potestatis est: ut adipiscamur quod acquiescendo admonitioni cupimus, divini est muneris. Ut non labamur indempto salutis munere solicitudinis nostrae est, et coelestis pariter adjutorii. Ut labamur, potestatis nostrae est, et ignaviae.
44.12
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 11.-- Quod omnes homines, in praevaricatione Adae naturalem possibilitatem perdidissent.
44.12
In praevaricatione Adae, omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit, pronunciante beatae memoriae papa Innocentio, atque dicente in epistola sua ad Carthaginense concilium. Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi, per sua gratia, relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteriti vitium, sui baptismatis lavacro purgavit.
44.13
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 12.-- De eadem re.
44.13
Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data, praedicat, dicens: Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptionis concideret, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis, statim pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventum.
44.14
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 13.-- Quod homo sit sic positus in paradiso, si obediens permaneret, quandoque ad coelestem patriam sine carnis morte transiret.
44.14
Ad hoc in paradiso homo positus fuerat, ut si se ad conditoris sui obedientiam vinculis charitatis astringeret, ad coelestem angelorum patriam, quandoque sine carnis morte transiret. Sic namque immortalis est conditus, ut tamen si peccaret, et mori posset: et sic mortalis est conditus, ut si non peccaret, etiam non mori posset: atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare, vel mori non posset. Ubi igitur post redemptionis tempus, carnis morte interposita electi transeunt, illuc procul dubio parentes primi si in conditionis suae statu perstitissent, etiam sine morte corporum transferri potuissent.
44.15
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 14.-- Quod nos carnales in hujus exilii caecitate nati, puero in carcere nato, et nutrito comparemur.
44.15
Postquam de paradisi gaudiis culpa exigente pulsus est primus humani generis parens, in hujus exilii atque caecitatis, quam patimur erumnam venit: quia peccato extra semetipsum fusus, jam illa coelestis patriae gaudia, quae prius contemplabatur, videre non potuit. Homo quippe in paradiso assueverat verbis Dei perfrui, et beatorum angelorum spiritibus cordis mundicia, et celsitudine visionis interesse, sed postquam huc cecidit, ab illo, quo implebatur, mentis lumine recessit. Ex cujus videlicet carne nos in hujus exilii caecitate nati, audimus quidem esse coelestem patriam, audimus ejus cives angelos Dei, audimus eorumdem angelorum socios spiritus justorum perfectorum, sed carnales quique: quia illa invisibilia scire non valent per experimentum, dubitant utrum ne sit quod corporalibus oculis non vident. Quae nimirum dubietas primo parenti nostro esse non potuit: quia exclusus a paradisi gaudiis, hoc quod amisit, quoniam vidit, recolebat. Hi autem sentire vel recolere audita non possunt: quia eorum nullum sicut ille saltem de praeterito experimentum tenent. Ac si enim praegnans mulier mittatur in carcerem, ibique puerum pariat, qui natus puer in carcere nutriatur et crescat, cui si fortasse mater quae eum genuit, solem, lunam, stellas, montes et campos, volantes aves, currentes equos nominet, ille vero qui est in carcere natus et nutritus, nihil aliud quam tenebras carceris sciat, et haec quidem esse audiat, sed quia ea per experimentum non novit, veraciter esse diffidat, ita in hac exilii sui caecitate nati homines, dum esse summa et invisibilia audiunt, diffidunt an vera sint: quia sola haec in quibus nati sunt, infima et visibilia noverunt. Unde factum est ut ipse invisibilium et visibilium creator, ad humani generis redemptionem unigenitus patris veniret, et Spiritum sanctum ad corda nostra mitteret, quatenus per eum vivificati crederemus, quae hic scire per experimentum non possumus. Quotquot ergo hunc Spiritum sanctum haereditatis nostrae pignus accepimus: de vita invisibilium non dubitemus. Quisquis autem in hac credulitate adhuc solidus non est, debet procul dubio majorum dictis praebere fidem, eisque jam per Spiritum sanctum invisibilium experimentum habentibus credere: quia stultus puer est si matrem ideo aestimet de luce mentiri, quia ipse nihil aliud quam tenebras carceris agnovit.
44.16
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 15.-- Quod nullus per semetipsum bonus fieri possit.
44.16
Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus. Nunquid nos de eorum post haec rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant deberi quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequantur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt?
44.17
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 16.-- De eadem re.
44.17
Neminem etiam baptismatis gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad evincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei, perseverantiam bonae conversationis acceperit. Nam quamvis hominem redimeret a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit. Quotidiana praestat ille remedia. Quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur.
44.18
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 17.-- De eadem re.
44.18
Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc nos professionem idem doctor instituit. Qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur. Quod ergo, ait, tempus intervenit, quo non ejus egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quicquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Et iterum: Gratia Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi: Non ego autem, sed gratia Dei mecum.
44.19
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 18.-- Quod gratia divina non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur.
44.19
Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et lex impleatur, non sicut ait Pelagius facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri. Illud etiam quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: ut quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad remissionem solam peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non admittantur, anathema sit. Et iterum quarto capitulo: Quisquis dixerit, gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare non ad peccandum: quia per ipsum nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum Dei, ut sciamus quid appetere, et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus: Scientia inflat, charitas vero aedificat: valde impium est ut credamus, ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam: ita etiam scriptum est: Charitas ex Deo est. Item quinto capite, ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, licet et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere.
44.20
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 19.-- Quod praedestinatio Dei ita sit ordinata, ut ea nociva quae praedestinata sunt, electorum precibus solvi queant.
44.20
Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non fuerint: sed ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio, ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant: quatenus postulando mereatur accipere, quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare. Petrus: Probari mihi apertius velim, si potest praedestinatio praecibus adjuvari.
44.21
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 20.-- Item de praedestinatione.
44.21
Hoc quod ego Petre intuli, concite valet probari. Certe etenim nosti, quia ad Abraham Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen. Cui etiam dixerat Patrem multarum gentium constituite. Cui rursum promisit, dicens: Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris. Ex qua re aperte constat intelligi, quia omnipotens Deus semen Abrahae praedestinaverat per Isaac multiplicare: et tamen scriptum est, deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit? Sed nimirum constat: quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit, ut filium habere potuisset.
44.22
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 21.-- De Dei praevidentia, simul et providentia.
44.22
Omne judicium sui secundum naturam, quae sibi subjecta sunt comprehendit. Est autem Deo semper aeternus ac praesentarius status. Scientia quoque ejus omnem temporis supergressa notionem, in suae manet simplicitate praesentiae: infinitaque praeteriti ac futuri spacia complectens, omnia quasi jam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praesentiam pensare quis velit, qua cuncta dignoscit: non esse praesentiam quasi futuri, sed scientiam nunquam deficientis instantiae rectius aestimabit. Unde non praevidentia, sed providentia potius dicitur: quod porro a rebus infimis constituta, quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur dicendum est? Ut necessaria fiant quae divino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae videant? Num enim quae praesentia cernuntur, aliquam eis necessitatem videntis addit intuitus? Minime. Atqui, si est divini humanique praesentis digna collatio, uti homines hoc temporario praesenti quaedam vident: ita ille omnia suo cernit aeterno. Quare haec divina praenotio, naturam rerum proprietatemque non mutat, taliaque apud se praesentia spectat, qualia in tempore olim futura provenient, nec rerum judicia confundit: unoque suo mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie, ventura dignoscit. Sicuti aliquis cum pariter ambulare in terra hominem, et oriri in coelo solem videt, quanquam simul utrumque sit conspectum, tamen discernit, et hoc voluntarium, illud esse necessarium judicat. Ita igitur cuncta despiciens divinus intuitus, qualitatem rerum minime perturbat: apud se quidem praesentium, ad conditionem vero temporis futurarum. Quo fit ut hoc non sit opinio, sed veritate potius nixa cognitio: cum extiturum quid esse cognoscit, quid idem existendi necessitate carere non nesciat. Hic si quis dicat quod eventurum Deus videt, id non evenire non posse, quod autem non potest non evenire, id ex necessitate contingere. Respondebit illi res quidem solidissimae veritatis, sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit. Firmatur namque idem venturum, cum ad divinam notionem refertur necessarium: cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Duae sunt etenim necessitates, simplex una, veluti qua necesse est omnes homines esse mortales: altera conditionis, ut si aliquem ambulare quis scit, eum ambulare necesse est. Quod enim quisque novit, id esse aliter ac notum est, nequit. Sed haec minime secum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio. Nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem: quamvis cum tum cum graditur, incedere necessarium sit. Eodem igitur modo si quid providentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem. Atqui Deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt, praesentia contuetur. Haec igitur ad intuitum relata divinum necessaria fiunt per dispositionem divinae notionis: per se vero considerata, ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quae futura Deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio: quae quamvis eveniant existendo, tamen naturam propriam non amittunt qua prius quam fierent, etiam non evenire potuissent.
44.23
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 22.-- Quod divina aeternitas, nec fuisse nec futurum esse habeat.
44.23
Sed quia beatus Job sancto aeternitatis spiritu impletur, et fuisse vel futurum esse aeternitas non habet, cui nimirum nec praeterita transeunt, nec quae futura sunt veniunt: quia cuncta per praesens videt.
44.24
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 23.-- Quod cuncta quae hominibus fiunt, absque omnipotentis occulto consilio non veniant.
44.24
Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante saecula decrevit, qualiter per saecula disponantur.
44.25
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 24.-- De eadem re.
44.25
Nec propheta igitur fallax quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur: nec dominica statuta convulsa sunt: quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque quod ante secula praefixum fuit, atque spacium vitae quod inopinate foris est aditum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum.
44.26
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 25.-- Quod Deus singulis dies suos praefigat, ut nec minui, nec augeri possint.
44.26
Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia, nec augeri possunt nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breviores, sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione lacrymarum, et sicut de perversis scriptum est, indisciplinatis obviat mors. Sed saepe iniquus quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae ejus tempora non sint praedestinata, ipse tamen quia carnaliter vivere appetit, longos animo dies proponit, et quia ad illud tempus pervenire non valet quod exspectat, quasi antequam dies illius impleantur perit. Quod tamen intelligere et aliter possumus. Plerumque enim quosdam cernimus, et perverse agere, et usque ad senectutem ultimam pervenire. Quomodo enim dicitur, antequam dies ejus impleantur, peribit, cum in quibusdam saepe videamus, quia aetate longa jam membra deficiunt, et tamen pravitatem suam eorum desideria exsequi non desistunt?
44.27
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 26.-- Quod Deus nostra peccata dissimulet.
44.27
Omnipotens Deus quid nobis profuturum esse valeat sciens, dissimulat et audire dolentium vocem, ut augeat utilitatem, ut purgetur vita per poenam, et quietis tranquillitas, quae hic inveniri non valet, alibi quaeratur.
44.28
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 27.-- Quod Deus cuncta disponat, et consideret universorum finem.
44.28
Tempus ergo posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. Universorum nomine, et electos voluit et reprobos comprehendi. Nam bona faciens et ordinans Deus, mala non faciens, sed ab iniquis facta, ne inordinate veniant ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia, atque intuetur malorum terminum, quo ex malo mutentur ad bonum. Intuetur etiam reproborum finem, quo de malo opere, digni trahantur ad supplicium. Vidit finem persequentis Sauli, vidit finem quasi obsequentis discipuli, quod pro commisso scelere guttur laqueo stringeret, seque et peccantem puniret, et deterius puniendo deciperet. Vidit Ninivitas delinquentes: sed consideravit finem delinquentium, poenitentiam correctorum. Vidit quoque Sodomam delinquentem: sed consideravit finem ardoris luxuriae, ignem gehennae. Vidit Gentilitatis finem, quod possessa iniquitatum tenebris, quandoque fidei luce claresceret. Vidit etiam Judaeae terminum, quod ab ea luce fidei quam tenebat, obduratae perfidiae tenebris caecaretur.
44.29
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 28.-- Item de praedestinatione.
44.29
Fulgentius in libro de praedestinatione ita ait: Neque enim est alia Dei praedestinatio, nisi futurorum operum ejus aeterna praeparatio. Et hic praeparationem praedestinationem nominavit. Proinde sive praeparationem, seu praedestinationem, in sanctorum dictis positum invenerimus, unum idemque significari docemur.
44.30
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 29.-- Item de praedestinatione.
44.30
His omnibus testimoniis praedestinati ostenduntur, mali ad poenam, sed non praedestinati ad peccatum. Quoniam eorum quae facturus est Deus, praedestinator est. Quae vero nec fecit, nec facturus est, ea non praedestinavit. Quia autem judicaturus est mundum, et impios justo supplicio pro iniquitatibus suis damnaturus, propterea et eos praedestinavit ad poenam, et poenam praedestinavit illis. Ad peccatum autem non eos praedestinavit, quoniam non est Deus auctor iniquitatis. Quoniam sicut justitia ex Deo est, et omne opus bonum ita iniquitas et omne opus pravum ex diabolo.
44.31
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 30.-- Item de praedestinatione.
44.31
Praedestinationis enim nomine non aliqua voluntatis humanae coactitia necessitas exprimitur. Sed misericors et justa divini operis sempiterna dispositio praedicatur.
44.32
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 31.-- Item de praedestinatione.
44.32
Quia ergo Deus nulla necessitate compellitur, ut aliquid nolens promittat. Nullius utique adversitatis impeditur obstaculo, quo id quod promisit, aut minus quam vult, aut tardius faciat. Proinde potuit, sicut voluit, praedestinare quosdam ad gloriam, quosdam ad poenam. Sed quos praedestinavit ad gloriam, praedestinavit ad justitiam. Quos autem praedestinavit ad poenam, non praedestinavit ad culpam. Item paulo inferius. In sanctis igitur coronat Deus justitiam, quam eis gratis ipse tribuit, gratis servavit, gratisque perfecit. Iniquos autem condemnavit pro impietate, vel justitia, quam in eis ipse non fecit. In illis enim opera sua glorificat, in istis autem opera non sua condemnat.
44.33
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 32.-- Item de praedestinatione.
44.33
Fidelibus congruit credere, et fateri Deum bonum, et justum, praescisse quidem peccatores homines: quia nihil eum latere potuit futurorum. Neque enim vel futura essent, si in ejus praesentia non fuissent, non tamen praedestinasse quemlibet ad peccatum. Quod si ad peccatum aliquod Deus hominem praedestinaret, pro peccatis hominem non puniret. Dei enim praedestinatione, aut peccatorum praeparata est pia remissio, aut peccatorum justa punitio.
44.34
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 33.-- Item de praedestinatione.
44.34
Iniquos itaque, quos praescivit Deus hanc vitam in peccato terminaturos, praesdestinavit supplicio interminabili puniendos. In quo sicut culpanda non est praescientia humanae iniquitatis, ita praedestinatio justissimae laudanda est ultionis, ut agnosceretur, non ab eo praedestinatum hominem ad qualecunque peccatum, quem praedestinavit peccati merito puniendum. Deus itaque omnia hominum opera, sive bona, seu mala praescivit: quia eum latere nihil potuit, sed sola bona praedestinavit, quae se in filiis gratiae facturum esse praescivit. Mala vero futura opera illorum, quos non praedestinavit ad regnum, sed ad interitum, praescivit potentissima deitate, et ordinavit provida bonitate.
44.35
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 34.-- Item de praedestinatione.
44.35
Dominus ipse suo sermone nos perdocuit, in eo quod a se ostendit paratum non solum regnum, ubi laetentur boni, sed et ignem aeternum, ubi crucientur mali. Bonis etenim dicturus est: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. Malis autem dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus. Ecce ad quos Dominus iniquos, et impios praedestinavit, id est, ad supplicium justum non ad aliquod opus injustum. Ad poenam, non ad culpam, ad punitionem, non ad transgressionem: ad interitum quem ira justi judicis peccantibus reddidit, non ad interitum, quo in se iram Dei peccantium iniquitas provocavit. Quod beati Apostoli praedicatio manifestat, qui malos quos in aeternum damnaturus est Deus, vasa vocat irae, non culpae. Ait enim: Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, aptata in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae paravit in gloriam. In hac extrema sententia notandum, quod de evangelio sumens testimonium, ait, praedestinatos malos in ignem aeternum, eo quod dicturus est Dominus in judicio non solum bonis, ut percipiant regnum sibi paratum a constitutione mundi, verum quod malis dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus. Ex hoc enim approbat, quod iniquos et impios Dominus praedestinaverit ad supplicium, ex eo quod illis dicturus est: Ite in ignem aeternum. Unde qui volunt dicere, quod poena praedestinata sit injustis, non injusti praedestinati sunt ad poenam, viderint qualiter hujus auctoris dicta intelligant. Cui enim paratur poena, is nimirum praeparatur ad poenam.
44.36
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 35.-- Item de praedestinatione.
44.36
Vasis vero irae nunquam Deus redderet interitum, si non spontaneum inveniretur homo habere peccatum. Quia nec Deus peccanti homini juste inferret iram, si homo ex praedestinatione Dei cecidisset in culpam.
44.37
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 36.-- Item de praedestinatione.
44.37
Sicut enim praescientia neminem compellit ad peccatum, cum utique praescierit singulorum ante saecula externa peccata, ita quoque et praedestinatio ejus neminem compellit ad poenam. Licet et antequam nascatur, aliquis praedestinatus sit, si permansurus est in iniquitate ad paenam.
44.38
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 37.-- Item de praedestinatione.
44.38
Sicut enim nemo potest imputare Deo quod peccat, ita quoque quod peccatis puniendus sit. Peccat enim propria voluntate delinquens, puniendus est autem justo judicio judicantis, et sicut peccati causa non ex Dei praescientia descendit, quia nullus idcirco peccat: quia Deus eum peccaturum praescierit, sed idcirco quia magis proprie concupiscentiae obedierit, quam praecepto prohibentis Dei a peccato ita quoque nullus idcirco ad poenam vadit: quia hoc in praedestinatione Dei ante fuerat. Ex eo enim quod praescitus est in peccatis permansurus, et sine poenitentiae fructu, vitam praesentem terminaturus, ex eo deputatus est ad poenam. Et sicut causa peccati concupiscentia est, qua magis obeditur voluntati carnis, quam praecepto divino, ita pene deputatio, causa est peccati perpetratio, et postea pro peccato nulla digna satisfactio.
44.39
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 38.-- Item de praedestinatione.
44.39
Et scriptura dicit: Considera opera Domini: quia nemo potest corrigere quem ille despexerit.
44.40
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 39.-- Item de praedestinatione.
44.40
Nemo qui bene credit in Deum, dubitat praescientia illius coelum, terramque contineri, mundumque providentia divina regi. Et sicut nihil latet sapientiam ejus, ita dispositio illius universa moderatur et regit. Sic enim nulla est creatura occulta, in conspectu illius.
44.41
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 40.-- De creatione angelorum.
44.41
In principio creavit Deus coelum et terram, et aquam ex nihilo, et cum aquam ipsam adhuc tenebrae occultarent, et aquam terra absconderet, facti sunt angeli, et omnes coelestes virtutes, ut non esset ociosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spacia bonitatem suam ostenderet: et ita hic visibilis mundus ex his quae creata fuerant, factus est, et ornatus.
44.42
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 41.-- Quod nihil sit incorporeum, et invisibile praeter solum Deum.
44.42
Nihil incorporeum, et invisibile in natura credendum, nisi solum Deum. Qui ideo incorporeus creditur: quia ubique est, et omnia implet, atque constringit. Ideo invisibilis omnibus creaturis est, quia incorporeus est.
44.43
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 42.-- Quod omnis creatura sit corporea.
44.43
Creatura omnis corporea, angeli, et omnes coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant. Ideo autem corporeas esse credimus intellectuales naturas, quoniam localiter circunscribuntur, sicut et anima humana, quae carne clauditur, et daemones qui substantia angelicae naturae sunt.
44.44
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 43.-- Quod omnes intellectuales naturae immortales sint.
44.44
Immortales esse credimus intellectuales naturas, quae carne carent, nec habent quod cadat, ut resurrectione egeat post ruinam.
44.45
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 44.-- Quod apostatae angeli ante ruinam liberum arbitrium haberent.
44.45
Unaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit, quot murabilitatis suae motibus subjacet. Sola autem natura incomprehensibilis ab statu suo nescit moveri quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia immutabilitatis motu fuisset ab auctore condita, nequaquam a beatitudinis suae arce cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit: ut et qui permanere nollent, ruerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignus, quanto et ex arbitrio starent: et eo majoris apud Deum meriti fierent, quo mutabilitatis suae motum, voluntatis statione fixissent.
44.46
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 45.-- Cur angelorum spiritus irremissibiliter peccaverunt.
44.46
Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt: quia tanto robustius stare poterant, quanto eos carnis amixtio non tenebat. Homo vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset, accepit. Unde apud respectum judicem argumentum pietatis est haec eadem infirmitas carnis.
44.47
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 46.-- Quod angeli custodes hominibus praeponantur.
44.47
Quia vero angeli hominibus praesint, per prophetam testatur angelus, dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi. Quod vero angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensentur, Zacharias perhibet propheta, qui ait: Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Hierusalem.
44.48
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 47.-- Quod singulis hominibus, singuli angeli dentur custodes.
44.48
Abbas Paulus simplex habebat gratiam ut ingredientes in Ecclesiam senes aspiceret: et ex ipsa facie eorum uniuscujusque cogitationes, sive malae essent, seu bonae sentiret. Cum ergo venisset ad Ecclesiam, et ingrederentur senes, vidit eos clara facie, et laeto animo ingredi, et angelos eorum cum gaudio pariter cum ipsis. Unum autem nigrum et nebulosum habentem corpus, et daemones hinc, atque inde trahentes eum, cum admisso freno in naribus, et angelum sanctum ejus de longe sequentem tristem. Beatus ergo Paulus coepit flere amarissime, et pectus suum tundere, sedens ante Ecclesiam propter eum quem talem viderat. Omnes autem alii senes videntes eum sic flentem, coeperunt eum rogare, ut si quid in illis vidisset, cum eis ingrederetur in congregationem. Ille autem noluit ingredi, sed semper flebat propter eum quem sic viderat. Post paululum autem, cum absoluta congregatio discederet, iterum omnium vultus circunspiciebat, si tales egrederentur, quales ingressi sunt. Et vidit illum quem antea viderat nigrum et nebulosum egressum de Ecclesia clara facie, et candido corpore, et daemones de longe sequentes eum, sanctum autem angelum ejus prope eum hilarem, et gaudentem super eum nimis.
44.49
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 48.-- Quod dextera Dei, sit pars angelorum electa, sinistra autem ejus, pars angelorum reproba.
44.49
Quid est ergo quod exercitus coeli a dextris, et sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextera, nec sinistra concluditur, sed dextera Dei angelorum pars electa: sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant, solummodo boni qui adjuvent, sed etiam alii qui reprobent, id est, non solum qui a culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent. Nec quod coeli exercitus, dicitur angelorum pars reproba in eo intelligi posse perhibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de iisdem spiritibus Paulus dicit: Contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Quorum caput enuncians, ait: Secundum principem aeris hujus. A dextra ergo Dei et sinistra angelorum exercitus stat: quia et voluntas electorum spirituum, divinae pietati coneordat, et reproborum sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus optemperat. Unde et mox fallax spiritibus in medium prosiluisse describitur, per quem Ahab rex exigentibus suis meritis decipiatur. Neque enim fas est credere, bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar, et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus. Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat culpa, quandoque nolens caperetur ad poenam occulta justitia, licentia malignis spiritus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Quod ergo illic a dextris atque sinistris Dei, exercitus coeli astitisse describitur, hoc hic inter filios Dei Satan adfuisse perhibetur. Ecce a dextris Dei steterunt angeli, qui nominantur filii Dei, ecce a sinistris stant angeli: quia adfuit inter eos etiam Satan.
44.50
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 49.-- Quod immundi spiritus in hoc coeli terraeque medio vagentur.
44.50
Paulo ante jam diximus, unde et aves coeli nominamus. Et scimus, quod immundi spiritus, qui e coelo aethereo lapsi sunt, in hoc coeli terraeque medio vagantur. Qui tanto magis corda hominum ascendere ad coelestia invident, quanto se a coelestibus per elationis suae immundiciam projectos vident.
44.51
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 50.-- De hoc si pax in sublimibus retineatur.
44.51
Sed inter haec libet inquirere, si pax in sublimibus summa retinetur, quid est quod per angelum Danieli dicitur? Ego veni propter sermones tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi, XX et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus, primus venit in adjutorium mihi. Et paulo post: Nunc revertar ut praelier adversus principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum adveniens. Quos itaque alios principes gentium nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis, quibusque gentibus sint praelata, cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur. Is nanque angelus qui Danieli loquebatur, captivis Israelitici populi in Perside constitutis praelatus agnoscitur Michael autem eorum, qui ex eadem plebe in Judaea terra remanserant, praepositus invenitur. Unde ab eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. De quo et hoc quod praemisimus, dicit: Et ecce Michael unus de principibus, primus venit in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captus in alia parte tenebatur.
44.52
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 51.-- Quod diaboli voluntas semper sit iniqua, potestas autem ejus nunquam injusta.
44.52
Sciendum vero est quia Satanae voluntas semper iniqua est, sed nunquam potestas injusta: quia a semetipso voluntatem habet, sed a Domino potestatem. Quod enim ipse facere inique appetit, hoc Deus fieri non nisi juste permittit. Unde bene in libris Regum dicitur: Spiritus Domini malus irruebat in Saul. Ecce unus idemque spiritus, et Domini appellatur, et malus Domini videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium voluntatis injustae. Formidari igitur non debet, qui nihil nisi permissus valet. Sola ergo vis illa timenda est, quae cum hostem saevire permiserit, ei usum justi judicii, et injusta illius voluntas, servit. Paululum vero manum postulat extendi: quia exteriora sunt quae expetit conteri. Neque enim satan facere se aliquid multum putat, nisi cum in anima sauciat, ut ab illa patria feriens revocet.
44.53
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 52.-- Quod quatuor modis loquatur Deus ad diabolum, et tribus modis diabolus ad Deum.
44.53
Sciendum vero est, quia sicut hoc loco discimus, IV modis loquitur Deus ad diabolum: tribus modis diabolus ad Deum. Quatuor modis loquitur Deus ad diabolum, et injustas vias ejus arguit, et electorum suorum contra illum justitiam proponit, et tentandam eorum innocentiam ei concedendo permittit, et aliquando cum ne tentare audeat prohibet. Injustas enim vias ejus redarguit, sicut jam dictum est: Unde venis? Electorum suorum contra illum justitiam proponit, sicut ait: Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram? Tentandam eorum innocentiam ei concedendo permittit, sicut dicit: Ecce universa quae habet, in manu tua sunt. Rursumque eum a tentatione prohibet, cum dicit: Tantum in eum ne extendas manum tuam. Tribus autem modis loquitur diabolus ad Deum, cum vel vias suas insinuat, vel electorum innocentiam fictis criminibus accusat, vel tentandam eamdem innocentiam postulat. Vias quippe suas insinuat, qui ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Electorum innocentiam accusat: quia dicit: Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Tentandam eamdem innocentiam postulat, cum dicit: Extende manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
44.54
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 53.-- Quod non sit palma victoriae sine labore certaminis.
44.54
Sine labore certaminis, non est palma victoriae. Unde ergo victores, nisi quia contra antiqui hostis insidias decertaverunt? Malignus quippe spiritus cogitationi, locutioni, atque operi nostro semper assistit: si fortasse quid inveniat, unde apud examen aeterni judicis accusator existat. Vis etenim nosse quomodo ad decipiendum semper assistat? Quidam qui nunc nobiscum sunt, rem quam narro testantur. Quod vir vitae venerabilis Stephanus nomine, Valeriae provinciae presbyter fuit, hujus nostri Bonifacii diaconi, atque dispensatoris ecclesiae, cognatione proximus. Qui quadam die de itinere domum regressus, mancipio suo negligenter loquens praecepit dicens: Veni, diabole, discalcia me. Ad cujus vocem mox coeperunt se caligarum corrigiae in summa velocitate dissolvere, ut aperte constaret, quod ei ipse qui nominatus fuit, ad extrahendas caligas, diabolus obedisset. Quod mox ut presbyter vidit, vehementer expavit, magnisque vocibus clamare coepit dicens: Recede miser, recede: non enim tibi, sed mancipio meo locutus sum. Ad cujus vocem protinus recessit, ita ut inventae sint magna jam ex parte dissolutae corrigiae, ex parte remanserint. Qua in re colligi potest antiquus hostis, qui jam praesto est corporalibus factis, quam nimiis insidiis, nostris cogitationibus insistit.
44.55
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 54.-- De creatura, et natura, et ministerio angelorum, et de casu apostatarum.
44.55
Angelorum nomen officii est, non naturae. Nam secundum naturam, spiritus nuncupantur. Quando enim de coelis ad annunciandum hominibus mittuntur: ex ipsa annunciatione angeli nominantur. Natura enim spiritus sunt. Tunc autem angeli vocantur, quando mittuntur. Natura angelorum mutabilis est, sed facit eos incorruptos charitas sempiterna. Gratia dicimus non natura esse incommutabiles angelos. Nam si natura incommutabiles essent, diabolus utique non cecidisset. Mutabilitatem itaque naturae suffragat in illis contemplatio Creatoris. Inde et privatus est apostata angelus, dum fortitudinem suam non a Deo, sed a se voluit custodire. Ante omnem creaturam angeli facti sunt, dum dictum est: Fiat lux. De ipsis enim dicit Scriptura: Prior omnium creata est sapientia. Lux enim dicuntur, participando lucis aeternae: sapientiae vero dicuntur, ignitae inhaerendo sapientiae. Et cum sint mutabiles natura, non tamen sinit eos contemplatio mutari divina. Ante omnem creationem mundi, creati sunt angeli, et ante omnem creationem angelorum, diabolus conditus est, sicut scriptum est: Ipse est principium viarum Dei. Unde et ad comparationem angelorum, archangelus appellatus est. Prius enim creatus exstitit ordinis praelatione, non temporis quantitate. Primatum habuisse angelorum diabolum scimus, ex qua fiducia cecidit, ita ut sine reparatione laberetur, cujus praelationis excellentiam propheta his verbis annunciat: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem illius. Omne lignum paradisi non est assimilatum illi: quoniam speciosiorem fecit eum Deus. Distat conditio angeli a conditione hominis. Homo enim ad Dei similitudinem conditus est. Archangelus vero qui lapsus est, signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Domino per Ezechiel: Tu signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quanto enim subtilior est ejus natura, tanto plenius exstitit ad similitudinem divinae veritatis expressam. Prius de coelo cecidisse diabolum constat, quam homo conderetur. Nam mox ut factus est, in superbiam erupit, et praecipitatus de coelo est. Nam juxta Veritatis testimonium, ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, quia statim ut factus est, cecidit. Fuit quidem in veritate conditus, sed non stando confestim a veritate est lapsus. Uno superbiae lapsu, dum Deo per tumorem se conferunt, et homo cecidit, et diabolus. Sed homo reversus est ad poenitentiam, dum se inferiorem esse cognoscit. Diabolus vero non solum in hoc contentus, quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper etiam superiorem Deo se dicit, secundum apostoli dicta, qui ait de Antichristo: Qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Diabolus ideo jam non petet veniam: quia non compungitur ad poenitentiam. Membra vero ejus saepe per hypocrisin deprecantur, quod tamen pro mala conscientia adipisci non merentur. Discat humana miseria, quod ea causa citius provocetur Deus praestare veniam, dum infirmo compatitur homini: quia ipse homo traxit ex parte inferiori infirmitatem peccandi, hoc est, ex carne, qua inclusa anima detinetur. Apostatae angeli ideo veniam non habent: quia carnalis fragilitatis nulla infirmitate gravati sunt ut peccarent. Homines autem post peccatum idcirco revertuntur ad veniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis, ideoque pro infirma carnis conditione, reditus patet homini ad salutem. Sicut et Psalmus dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod terra sumus; et iterum: Memorare, inquit, quae sit mea substantia. Postquam apostatae angeli ceciderunt, reliqui perseverantiam aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem in principio repetitur: Fiat firmamentum, et vocatum est firmamentum coelum; nimirum ostendens, quod post angelorum ruinam, hi qui permanserunt, firmitatem meruerunt aeternae perseverantiae et beatitudinis, quam antea minus acceperant: post diaboli dejectionem, angelorum sanctorum collatam sanctitatis perseverantiam, et beatitudinem quam minus acceperant; unde oportet cognosci quod malorum iniquitas, sanctorum serviat humilitati: quia unde mali corruunt, inde boni proficiunt. Bonorum angelorum numerus, qui post ruinam angelorum malorum est diminutus, ex numero electorum omnium supplebitur, qui numerus soli Deo est cognitus. Inter angelos distantia potestatum est, et pro graduum dignitate, ministeria eisdem sunt distributa. Aliisque alii praeferuntur tam culmine potestatis, quam scientia virtutis. Subministrant igitur alii aliorum praeceptis, atque obediunt jussis. Unde ad prophetam Zachariam angelus angelum mittit, et quaecunque annuntiare debeat praecipit. Novem esse distinctiones vel ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est, angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubin, et seraphin. Horum ordinum numerum etiam Ezechiel propheta describit sub totidem nominibus lapidum, cum de primatu apostatae angeli loqueretur: Omnis, inquit, lapis operimentum tuum, sardius, et topazius, et jaspis, chrysolythus, et onyx, et berillus, saphyrus, carbunculus, et smaragdus. Quo numero lapidum, ipsi ordines designati sunt angelorum. Quos apostata angelus ante lapsum quasi in vestimento ornamenti sui affixos habuit: ad quorum comparationem dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit, et cor suum ad superbiam elevavit. Angeli semper in Deo gaudent, non in se. Malus vero inde est diabolus, quia non quae Dei, sed quae sua sunt requisivit. Nulla autem major iniquitas quam non in Deo, sed in se velle quempiam gloriari. Angeli vero Dei cognoscunt omnia antequam in re fiant: et quae apud homines adhuc futura sunt, angeli jam revelante Deo noverunt. Praevaricatores angeli, etiam sanctitate amissa, non tamen amiserunt vivacem creaturae angelicae sensum. Triplici enim modo praescientiae acumine vigent, id est, subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione superiorum potestatum. Quoties Deus quocunque flagello huic mundo irascitur, ad ministerium vindictae apostatae angeli mittuntur: qui tamen divina potestate coercentur, ne tantum noceant, quantum cupiunt. Boni autem angeli ad ministerium salutis humanae deputati sunt: ut curas administrent mundi, et regant omnia jussu Dei, testante Apostolo: Nonne omnes, inquit, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Angeli corpora in quibus hominibus apparent in superno aere sumunt, solidamque speciem ex coelesti elemento inducunt, per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur. Singulae gentes praepositos angelos habere creduntur, quod ostenditur testimonio angeli Danieli loquentis: Ego, inquit, veni, ut nunciarem tibi, sed princeps regni Persarum restitit mihi. Et post alia: Non est qui me adjuvet, nisi Michael princeps vester. Item omnes homines angelos habere probantur, loquente Domino in Evangelio: Amen dico vobis: quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Unde et Petrus in Actibus apostolorum, cum pulsarent januam, dixerunt intus apostoli: Non est Petrus, sed Angelus ejus est. Si Deum angeli contuentur, et vident, cur Petrus apostolus dicit: In quem desiderant angeli Dei conspicere? Item si eum non contuentur nec vident, quomodo juxta sententiam Domini: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est? Sed bene utrumque est. Nam veraciter credimus quod Deum angeli, et vident, et videre desiderant: et habent, et habere festinant: et amant, et amare nituntur. Si enim sic videre desiderant ut effectu desiderii non perfruantur, desiderium hoc necessitatem habet, et necessitas ista poenalis est. Sed beatis angelis omnis poena longe est: quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum, si eos dicimus Dei visione satiari, satietas fastidium habere solet, et scimus illos Dei visionem quam et desiderant, fastidire non posse. Quid ergo est, nisi ut miro modo simul utrumque credamus, quia et desiderant et satiantur? Sed desiderant sine labore, et satiantur sine fastidio. Ne enim sit in desiderio necessitas, desiderantes satiantur. Et iterum: Ne sit satietate fastidium, satiari desiderant. Vident enim angeli faciem Patris per satietatem, sed quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant in eo prospicere semper. Ubicunque in Scripturis sanctis pro Deo angelus ponitur: non Pater, non Spiritus sanctus, sed pro incarnationis dispensatione solus Filius intelligitur. Ante Dominicae incarnationis adventum, discordia inter angelos et homines fuit. Veniens autem Christus, pacem in se angelis et hominibus fecit. Eo quippe nato, clamaverunt angeli in terra: Pax hominibus bonae voluntatis. Per incarnationem igitur Christi, non solum Deo reconciliatus est homo: verum etiam pax inter angelos et homines reformata est. Discordia igitur ante adventum Christi angelorum et hominum fuisse per id maxime agnoscitur, quod salutati in Veteri Testamento ab hominibus angeli, despiciunt resalutari ab eis. Quod in Novo Testamento a Joanne factum, non solum reverenter angelus suscipit, verum etiam ne faciat interdicit. Ab hoc homo in Veteri Testamento despicitur, nec resalutatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in Deo. Suscipitur autem homo a Deo, et reverenter salutatur ab angelo. Nam et Mariam angelus legitur salutasse, et Joanni angelum salutanti, ab eodem angelo dicitur: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur, per incarnationem Dominicam, pacem hominibus fuisse, et angelis, redditam.
44.56
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 55.-- Quod supernorum civium numerus, et finitus sit, et infinitus.
44.56
Supernorum civium numerus et infinitus, et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse nobis innumerabilis demonstretur, quamvis aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim illae procul dubio potestates, quae ad quaedam hominibus nuncianda non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia nunciorum veniunt, sed tamen ipsi quoque a contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus, ministrantium vero infinitus ostenditur. Angelicos vero spiritus recte Dei milites dicimus: quia decertare eos contra potestates aerias non ignoramus. Quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt: quia quidquid agendo contra immundos spiritus appetunt, ex adjutorio cuncta regentis possunt.
44.57
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 56.-- Quod omnis culpa ante discessum oblationis munere solvatur.
44.57
Sed neque hoc silendum existimo, quod actum in meo monasterio ante hoc triennium reminiscor. Quidam namque monachus, Justus nomine, medicinae arte imbutus fuit, qui mihi in eodem monasterio constituto, sedulo obsequio, atque in assiduis aegritudinibus meis excubare consuevit. Hic itaque languore corporis praeventus, ad extrema deductus est. Cui in ipsa molestia sua frater germanus, nomine Copiosus, serviebat. Qui ipse quoque nunc in hac urbe per eamdem medicinae artem, temporalis vitae stipendia sectatur. Sed praedictus Justus, cum jam se ad extrema pervenisse cognovisset, eidem fratri suo Copioso, quia occultos tres aureos haberet, innotuit. Quod nimirum fratribus non potuit celari, sed subtiliter indagantes, atque illius omnia medicamenta perscrutantes, eosdem tres aureos in medicamine absconsos invenerunt. Quod mox ut mihi nunciatum est, tantum malum de fratre qui nobiscum communiter vixit, aequanimiter ferre non valui: quippe quia ejusdem monasterii semper regula fuit ut cuncti fratres ita communiter viverent, quatenus eis singulis nulla habere propria liceret. Tunc nimio moerore percussus, cogitare coepi, vel quod ad purgationem morientis facerem, vel quod in exemplo viventibus fratribus providerem. Precioso igitur ejusdem monasterii praeposito ad me accito, dixit: Vade, et nullus ex fratribus se ad eum morientem jungat, nec sermonem consolationis ex cujuslibet eorum ore percipiat, sed cum in morte constitutus fratres quaesierit, ei suus frater carnalis dicat: quia pro solidis quos occulte habuit, a cunctis fratribus abominatus sit, ut saltem in morte de culpa mentem amaritudo transverberet, atque a peccato quod perpetravit purget. Cum vero mortuus fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus non ponatur, sed quolibet fossam in sterquilinio facite, in eo corpus ejus projicite, ibique super eum tres aureos quos reliquit jactate, simul omnes clamantes, Pecunia tua tecum sit in perditione, et sic eum terra operite. In quibus utrisque rebus unam morienti, alteram vero volui viventibus fratribus prodesse, ut et illum amaritudo mortis a culpa solubilem faceret, et istos avaritiae tanta damnatio misceri in culpa prohiberet. Quod ita factum est. Nam cum idem pervenisset ad mortem, et anxie quaereret se fratribus commendare, nullusque ei ex fratribus applicare et loqui dignaretur, ei carnalis frater, cur ab omnibus esset abominatus, innotuit. Qui protinus de reatu vehementer gemuit, atque in ipsa tristitia e corpore exivit. Qui ita sepultus est, ut dixi. Sed fratres omnes eadem sententia perturbati, coeperunt singuli extrema quaeque, et vilia, et quae eis semper habere regulariter licuerat, ad medium proferre, vehementerque formidabant, ne quid apud se esset, unde reprehendi potuissent. Cum vero post mortem ejus triginta jam essent dies ejus evoluti, coepit animus meus defuncto fratri compati, ejusque cum dolore gravi supplicia pensare, et si quid esset ereptionis ejus in remedium quaerere. Tunc evocato ad me Precioso eodem monasterii nostri praeposito, dixit tristis: Diu est, quod frater ille qui defunctus est in igne cruciatur, debemus ei aliquid charitatis impendere, et eum in quantum possumus, ut eripiatur adjuvare. Vade itaque et ab hodierna die diebus triginta continuis offerre pro eo sacrificium stude, et nullus omnino praetermittatur dies, quo pro absolutione illius salutaris hostia non immoletur. Qui protinus abscessit, et paruit. Nobis autem alia curantibus, atque evolutos dies non numerantibus, idem frater qui defunctus fuit, nocte quadam fratri suo germano Copioso per visionem apparuit. Quem ille cum vidisset, inquisivit dicens: Quid est, frater? Quomodo es? Cui ille respondit: Nunc usque male fui, modo jam bene sum: quia hodie communionem recepi. Quod idem Copiosus pergens, protinus fratribus in monasterio indicavit. Fratres vero sollicite computabant dies, et repererant quod ipse dies exstitit, quo pro eo trigesima oblatio fuit impleta. Cumque et Copiosus nesciret, quid pro eo fratres agerent, et fratres ignorassent quod de illo Copiosus vidisset, uno eodemque tempore dum cognovit ille quod isti ignorant, atque isti cognoscebant quod ille vidit, concordantes simul visionem et sacrificium, res aperte claruit, quia frater qui defunctus fuit per salutarem hostiam supplicium evasit.
44.58
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 57.-- Quod sacra oblatio post mortem animabus prodesse possit, si non sunt culpae indissolubiles.
44.58
Si culpae post mortem insolubiles non sunt, multorum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare, ita ut hoc nonnunquam ipsae defunctorum animae expetere videantur. Nam praedictus Felix episcopus, a quodam venerabilis vitae presbytero qui usque ante biennium vixit, et in dioecesi Centumcellensis urbis habitavit, atque Ecclesiae beati Joannis, quae in loco, qui Tauriana dicitur, sita est, praeerat, cognovisse se asserit: quod idem presbyter in eo loco in quo aquae calidae vapores nimios faciunt, quoties necessitas corporis exegit, lavari consuevit. Ubi dum die quadam fuisset ingressus, invenit quemdam incognitum virum, ad suum obsequium paratum, qui sibi de pedibus calceamenta abstraheret, vestimenta susciperet, et exeunti a calore sabana praeberet, atque omne ministerium cum magno famulatu perageret. Cumque hoc saepius fecisset, idem presbyter die quadam ad balnea iturus, intra semetipsum cogitans, dixit: Viro illi qui mihi solet tam devotissime ad lavandum obsequi, ingratus apparere non debeo, sed aliquid me necesse est ei pro munere portare. Tunc duas secum oblationum coronas detulit. Qui mox, ut pervenit ad locum, hominem invenit: atque ex more ejus obsequio in omnibus usus est. Lavit itaque, et cum jam vestitus voluisset egredi, hoc quod secum detulit obsequenti sibi viro pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet quod ei charitatis gratia offerret. Cui ille moerens, afflictusque respondit: Mihi ista quare das, Pater? Iste panis sanctus est, et ego hunc manducare non possum. Me etenim quem vides, aliquando loci hujus dominus fui, sed pro culpis meis hic post mortem deputatus sum. Si autem mihi praestare vis, omnipotenti Deo pro me offer hunc panem, ut pro peccatis meis intervenias: et tunc exauditum te esse cognosce, cum huc ad luendum veneris, et me minime inveneris. In quibus verbis disparuit, et is qui esse homo videbatur, evanescendo innotuit, quia spiritus fuit. Idem vero presbyter, hebdomada continua sese pro eo in lacrymis afflixit, salutarem quotidie hostiam obtulit, et reversus postea ad balneum, eum minime invenit. Qua ex re, quantum prosit animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur: quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a viventibus petunt, et signa indicant quibus per eam absoluti videantur.
44.59
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 58.-- Quod beatius sit quemque liberum hinc exire, quam post mortem libertatem quaerere.
44.59
( Gregorius in suo dialogo dicit:) Cunctis ostenditur quia si insolubiles culpae fuerint, ad absolutionem prodesse minime etiam mortuis victima sacrae oblationis possit. Sed sciendum est, quia illis sacra victima mortuis prosit, qui hic vivendo obtinuerint ut eos etiam post mortem bona adjuvent quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum est, ut tutior via sit, ut bonum quod quisque post mortem sperat agi per alios, agat dum vivit ipse per se. Beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere.
44.60
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 59.-- Quod nullus debeat rogare pro peccato, quod est ad mortem.
44.60
Peccatum quippe usque ad inferos ducitur quod ante finem vitae praesentis per correctionem ac poenitentiam non emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Peccatum namque ad mortem est: quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur. De hoc adhuc subditur: Obliviscatur ejus misericordia. Omnipotentis Dei misericordia oblivisci ejus dicitur, qui omnipotentis Dei justitiam fuerit oblitus. Quisquis eum nunc justum non timet, post invenire non valet misericordem.
44.61
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 60.-- Ut omnes animae electorum credendae sint esse in coelo, et iniquorum animae in inferno.
44.61
Inquisitioni meae jam video sufficienter satisfactum, sed hoc est adhuc quod quaestione animum pulsat. Quia cum superius dictum sit esse jam sanctorum animas in coelo, restat procul dubio, ut iniquorum quoque animae esse non nisi in inferno credantur, et quid de hac re habeat veritas ignoro. Nam humana aestimatio non habet, peccatorum animas posse ante judicium cruciari.-- Si esse sanctorum animas in coelo sacri eloquii satisfactione credidisti, oportet ut per omnia esse credas iniquorum animas in inferno: quia ex retributione aeternae justitiae, ex qua jam justi gloriantur, necesse est per omnia, ut injusti crucientur. Nam sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est quod a die exitus sui ignis reprobos exurat.
44.62
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 61.-- Quod sicut finis non est gaudio bonorum, sic finis non est tormentis malorum.
44.62
Nunquid nam, quaeso te, dicimus eos, qui semel illic mersi fuerint, semper arsuros?-- Constat nimis, et incunctanter verum esse: quia sicut finis non est gaudio bonorum, ita finis non est tormentis malorum. Nam cum Veritas dicat: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam: quia verum est quod promisit, falsum proculdubio non erit quod minatus est Deus.
44.63
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 62.-- Quod ita non sit, ut quidam affirmant, quod Deus ob hoc minatus sit aeternam poenam peccantibus, ut corrigeret a malis.
44.63
Quid si quis dicat, idcirco Deus peccantibus aeternam poenam minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret?-- Si falsum est quod minatus est, ut ab injustitia corrigeret, etiam falsa est pollicitus, ut ad justitiam provocaret. Sed quis hoc dicere, vel insanus praesumat? Et si minatus est quod non erat impleturus, dum asserere eum misericordem volumus, fallacem, quod nefas est dicere, praedicare compellimur.
44.64
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 63.-- Cur peccata quae cum fine perpetrata sunt, sine fine puniantur.
44.64
Scire velim quomodo justum sit, ut culpa quae cum fine perpetrata est, sine fine puniatur.-- Hoc recte diceretur, si districtus judex non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utique, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim, quia in peccato vivere semper cupiunt, qui nunquam desinunt peccare, dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio qui in hac vita nunquam voluerunt carere peccato.
44.65
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 64.-- Quod Deus pius sit, et non pascatur cruciatu miserorum, justus autem, et ideo non sedetur in perpetuum ab iniquorum ultione.
44.65
Sed nullus justus crudelitate pascitur, et delinquens servus a justo domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad hoc enim vapulat, ut emendare debeat. Iniqui autem gehennae igni traditi, si ad correctionem nunquam veniant, quo fine semper ardebunt?-- Omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur: quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio deputati, sua quidem iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid ardebunt, scilicet, ut justi omnes, et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia quae evaserunt, quatenus in aeternum tanto magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae ejus adjutorio vicerunt.
44.66
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 65.-- De hoc, si ante restitutionem corporum animae justorum in coelum recipiantur.
44.66
Placet quod dicis: sed velim nosse, si nunc ante restitutionem corporum in coelum recipi valeant animae justorum.-- Hoc namque de omnibus justis fateri non possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorundam justorum animae, quae a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur. In quo dilationis damno, quid aliud innuitur, nisi quod perfectae justitiae aliquid minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus carnis claustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se Veritas testatur, dicens: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae: quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illuc procul dubio colliguntur et animae justorum. Et Paulus dissolvi desiderat, et cum Christo esse. Qui ergo Christum esse in coelis non dubitat, nec Pauli animam esse in coelo negat. Qui etiam de dissolutione sui corporis, atque habitatione patriae coelestis dicit: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, sed aeternam in coelis.
44.67
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 66.-- Quod justi, in die judicii, animarum simul et corporum gloria laetabuntur.
44.67
Si igitur nunc in coelo sunt animae justorum, quid est hoc quod in die judicii pro justitiae suae retributione recipiunt?-- Hoc in eis nimirum crescit in judicio, quod nunc animarum sola, postmodum vero corporum beatitudine perfruantur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores pro Domino cruciatusque pertulerunt. Pro hac quippe geminata eorum gloria scriptum est: In terra sua duplicia possidebunt. Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum animabus scriptum est: Datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum, et fratrum eorum. Qui itaque nunc singulas acceperunt, in judicio binas stolas habituri sunt: quia modo animarum res tantummodo agitur, tunc autem animarum simul et corporum gloria laetabuntur.
44.68
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 67.-- De hoc, si boni bonos in regno, vel si mali malos in supplicio agnoscant.
44.68
Nosse vellem, si boni bonos in regno, vel mali malos in suppliciis agnoscant.-- Hujus rei sententia in verbis est dominicis, quam jam superius protulimus, luce clarius demonstrata. In quibus cum dictum esset: Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide: et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat; sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus; subjunctum est, quod Lazarus mortuus portaretur ab angelis in sinum Abrahae, et mortuus dives sepultus est in inferno. Qui elevans oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus, et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. Cui Abraham dicit: Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Dives autem de seipso jam spem salutis non habens, ad promerandam suorum salutem convertitur, dicens: Rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Quibus verbis aperte declaratur quia et boni bonos, et mali agnoscant malos. Si igitur Abraham Lazarum minime recognosceret, nequaquam ad divitem positum in tormentis de transacta ejus contritione loqueretur, dicens: Quod mala receperit in vita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam dives in tormentis positus fratrum suorum etiam absentiam meminisset. Quomodo enim praesentes non posset agnoscere, qui etiam pro absentium memoria curavit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur, quod nequaquam ipse requisisti: quia et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur, cum dictum est: Recordare, quia recepisti bona in vita tua: et electus Lazarus a reprobo est divite cognitus, quem mitti precatur ex nomine, dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit, et ut boni amplius gaudeant: quia secum eos laetari conspiciunt, quos amaverunt: et mali dum cum eis torquentur, quos in hoc mundo despecto Deo dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam mirabilius: quia non solum eos cognoscunt quos in hoc mundo noverunt, sed velut visos ac cognitos recognoscunt bonos, quos nunquam viderunt. Nam cum antiquos patres in illa aeterna haereditate viderint, eis incogniti per visionem non erunt, quos in opere semper noverunt. Quia enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? Nam quidam noster et vitae venerabilis vir, religiosusque vaide et laudabilis, cum ante triennium moreretur, sicut religiosi alii, qui praesentes fuerunt, testati sunt, in hora sui exitus Jonam prophetam, Ezechielem quoque et Danielem coepit aspicere. Quos dum venisse ad se diceret, et depressis luminibus eis reverentiae obsequium praeberet, ex carne eductus est. Qua in re aperte datur intelligi, quae erit in illa incorruptibili vita notitia, si vir iste adhuc in carne corruptibili positus, prophetas sanctos, quos nimirum nunquam vidit, agnovit. Solet autem plerumque contingere, ut egressura anima eos etiam recognoscat cum quibus pro aequalitate culparum, vel etiam praemiorum, in una est mansione deputanda: quod multi in eo exitu vident, qui aut in regno aut in supplicio pares habebuntur.
44.69
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 68.-- De hoc, si ignis purgatorius credendus sit, qui post mortem animas a peccatis expurget.
44.69
Discere vellem si post mortem ignis purgatorius esse credendus est.-- In Evangelio Dominus dicit: Ambulate, dum lucem habetis. Per prophetam quoque ait: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Quod Paulus apostolus exponens, dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. Salomon quoque ait: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. David quoque ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus. Ex quibus nimirum sententiis constat quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur. Sed tamen de quibusdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis credendus est, eo quod Veritas dicit: quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit, nec in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro. In qua sententia datur intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse relaxari. Quod enim de uno negatur, consequenter intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est: sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris: quae vix sine culpa ab ipsis agitur, qui culpas qualiter declinari debeant sciunt, aut non in gravibus rebus error ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam et cum Paulus dicat Christum esse fundamentum, atque subjungat: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit ignis probabit; si cujus opus arserit detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem; quamvis hoc de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, attamen si quis haec de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est: quia illum dixit posse per ignem salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora, et idcirco duriora, atque jam tunc insolubilia; sed ligna, foenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumit. Hoc tamen sciendum est: quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.
44.70
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 69.-- Quod unus sit gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciet.
44.70
Quaeso te, unus esse gehennae ignis credendus est, an quanta peccatorum diversitas fuerit, tanta quoque et ipsa aestimanda sunt incendia esse praeparata?-- Unus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Uniuscujusque etenim quantum exigit culpa, tantum illic sentietur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi consistunt, nec tamen ejusdem solis ardorem aequaliter sentiunt: quia alius plus aestuat, atque alius minus, ita illic in uno igne non unus est modus incendii: quia quod hic diversitas corporum, hoc illic agit diversitas peccatorum; ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exuret.
44.71
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 70.-- Quot genera sint oblationis pro defunctis facienda.
44.71
Quatuor genera sunt oblationis. Pro valde bonis, gratiarum actiones sunt, hoc est, Deo gratias agunt: quia bene vixerunt. Pro non valde bonis, ut plena remissio fiat. Pro non valde malis propitiationes sunt, ut tolerabilior fiat damnatio. Pro valde malis, non adjumenta mortuorum, sed tantum consolationes vivorum sunt.
44.72
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 71.-- Cur sanctorum animae pro inimicis suis non orent, quando eos in igne aeterno ardere prospexerint.
44.72
Et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis quos tunc ardere viderint, non orabunt?-- Quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate. Orant pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis suis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus: Ut det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem? Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari? Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est, ut non oretur pro diabolo, angelisque ejus aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines, pro hominibus in fidelibus impiisque defunctis: nisi quia de eis quos utique deputatos aeterno supplicio jam noverint, ante illum judicis justi conspectu orationis suae meritum cassari refugiunt? Quod si nunc quoque viventes justi, mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua carne sese perpeti etiam ipsi noverint: quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando ab omni vitae corruptione exuti, ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes, per hoc quod justissimo Judici inhaerent, jus districtionis absorbet, ut omnino eis non libeat, quidquid ab illius aeternae regulae subtilitate discordat.
44.73
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 72.-- Quod duobus modis vita dicatur, duobus etiam mors intelligatur.
44.73
Non est jam quod responderi debeat apertae rationi. sed haec nunc quaestio mentem movet, quomodo anima immortalis dicitur, dum constat quod in perpetuo igne moriatur.-- Quia duobus modis vita dicitur, duobus etiam modis mors debet intelligi. Aliud est namque quod in Deo vivimus, aliud vero quod in hoc quod conditi vel creati sumus, id est, aliud beate vivere, et aliud essentialiter. Anima itaque, et mortalis esse intelligitur, et immortalis. Mortalis quippe, quia beate vivere amittit; immortalis autem, quia essentialiter vivere nunquam desinit: et naturae suae vitam perdere non valet, nec cum in perpetua fuerit morte damnata. Illic enim posita beate esse perdet: et esse non perdet. Ex qua re semper cogitur ut et mortem sine morte, et defunctum sine defuncto et finem sine fine patiatur.
44.74
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 73.-- Quod electi seu reprobi ad loca communia deducantur in tormentis.
44.74
. Quod vero sive electi seu reprobi, quorum communis causa in opere fuerit, ad loca etiam communia deducantur, Veritatis nobis verba satisfacerent, etiam si exempla deessent. Ipsa quippe Veritas propter electos in Evangelio dicit: In domo Patris mei multae mansiones sunt. Si enim dispar in illa beatitudine aeterna retributio non esset, una potius mansio quam multae essent. Multae ergo mansiones sunt, in quibus et distincti bonorum ordines propter meritorum consortium communiter laetentur; et tamen unum denarium omnes laborantes accipiunt, qui multis mansionibus distinguitur: quia et una est beatitudo quam illic percipiunt, et dispar retributionis qualitas quam per opera diversa consequuntur. Quae nimirum Veritas judicii sui diem denuntians ait, Tunc dicam messoribus: Colligite zizania, et ligate ea fasciculis ad comburendum. Messores quippe angeli sunt; zizania in fasciculis ad comburendum ligant, cum pares comparibus in tormentis similibus sociant, ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, avari cum avaris, fallaces cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum infidelibus, ardeant. Cum ergo similes in culpa, ad tormenta similia adducantur, qui eos locis poenalibus angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad comburendum ligant.
44.75
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 74.-- De hoc quod in domo Dei multae mansiones sint.
44.75
In Evangelio Veritas dicit: In domo Patris mansiones multae sunt. Sed in eisdem multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionum diversitas concors: quia tanta vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exsultet. Unde et non aeque laborantes in vinea, aeque cuncti denarium sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multae sunt, et tamen eumdem denarium dispares laboratores accipiunt: quia una cunctis erit beatitudo laetitiae, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae.
44.76
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 75.-- Quod illum quem semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducat.
44.76
Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendit. Nubes quippe ad altiora suspenditur, sed densata vento impellitur ut currat, calore solis dissipatur ut evanescat. Sic nimirum corda sunt hominum, quae per acceptae rationis ingenium ad alta emigrant: impulsa autem maligni spiritus flatu, pravis desideriorum suorum motibus huc illucque pertrahuntur. Sed districta respectu superni judicis quasi solis calore liquefiunt, et semel locis poenalibus tradita, ad operationis usum ultra non redeunt. Vir igitur sanctus elationis cursum defectumque humani generis exprimens dicit: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendit. Ac si aperte loqueretur dicens: In altum currendo deficit, qui superbiendo ad interitum tendit. Quem si semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducit.
44.77
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 76.-- Quod Deus dicatur zelans, dicatur iratus, dicatur poenitens, dicatur misericors, dicatur praescius.
44.77
Deus ergo quomodo zelans est, qui in custodienda castitate nostra nullo mentis cruciatu tangitur? Quomodo irascitur, qui in ulciscendis vitiis nostris nulla perturbatione animi commovetur? Quomodo est poenitens, qui id quod semel fecerit, se fecisse nequaquam dolet? Quomodo habet misericordiam, qui cor miserum non habet? Quomodo est praescius, dum nulla nisi quae futura sint praesciantur? Et scimus quia Deo nihil futurum est, ante cujus oculos praeterita nulla sunt, praesentia non transeunt, futura non veniunt. Quippe quia quod nobis fuit, et erit, in ejus prospectu praesto est: et omne quod praesens est sciri potest, potius quam praesciri. Et tamen dicitur zelans, dicitur iratus, dicitur poenitens, dicitur misericors, dicitur praescius: ut quia castitatem animae uniuscujusque custodit, humano modo zelans vocetur, quamvis mentis cruciatu non tangitur; et quia culpas percutit, dicitur irasci, quamvis nulla animi turbatione moveatur; et quia ipse immutabilis, id quod voluerit mutat, poenitere dicitur, quamvis rem mutet, consilium non mutet. Et cum miseriae nostrae subvenit, misericors vocatur, quamvis miseris subvenit, et cor miserum nunquam facit. Et quia ea quae nobis futura sunt videt, quae tantum ipsi semper praesto sunt, praescius dicitur: quamvis nequaquam futurum praevideat, quod praesens videt.
44.78
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 77.-- Cur Deus suos electos sic permittat mori, ut non in vita illorum ostendat cujus sanctitatis sint.
44.78
Quid est hoc, quaeso te, quod omnipotens Deus sic permittit mori, quos tamen post mortem cujus sanctitatis fuerint non compatitur celari. Cum scriptum sit: Justus quacunque morte praeventus fuerit, justitia ejus non auferetur ab eo?-- Electi qui procul dubio ad perpetuam vitam tendunt, quid eis obest si ad modicum dure moriantur? Et est fortasse nonnunquam eorum culpa, licet minima, quae in eadem debeat morte resecari. Unde fit ut reprobi quidem potestatem contra viventes accipiant, sed illis morientibus hoc in eis gravius vindicetur, quod contra bonos potestatem suae crudelitatis acceperunt: sicut idem carnifex qui eumdem venerabilem diaconem viventem ferire permissus est, gaudere super mortuum permissus non est. Quod sacra quoque testantur eloquia. Nam vir Dei contra Samariam missus, quia per inobedientiam in itinere comedit, hunc in eodem itinere leo occidit. Sed statim illic scriptum est: Quia stetit leo juxta asinum, et non comedit de cadavere. Ex qua re ostenditur, quod peccatum inobedientiae in ipsa morte fuit laxatum, quia idem leo qui viventem praesumpsit occidere, contingere non praesumpsit occisum. Qui enim occidendi ausum habuit, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit: quia is qui culpabilis in vita fuit, punita inobedientia, erat jam justus ex morte. Leo ergo qui prius peccatoris vitam necavit, custodivit postmodum cadaver justi.
44.79
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 78.-- Quod miseris mors fiat sine morte.
44.79
Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine defunctu: quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defunctus nescit. Quia igitur, et mors perimit et non extinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat, flamma comburit, sed nequaquam tenebras decutit.
44.80
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 79.-- Quod in inferno peccatoribus ad consolationem ignis non luceat, sed ut magis torqueat.
44.80
Quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, attamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt: quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverunt, ipsorum quoque eos interitus in augmento suae damnationis affligat.
44.81
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 80.-- De eadem re.
44.81
Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit: ita e diverso gehennae flamma reprobis, et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam: ut damnatorum oculis supplicium, et nulla charitate candeat, et ad doloris cumulum qualiter cruciantur ostendat. Quid hic mirum, si gehennae ignem credimus habere supplicium, simul obscuritatis et luminis? quod experimento novimus: quia et nunc dura flamma, lucet obscura. Tunc edax flamma comburit, quos nunc carnalis delectatio polluit. Tunc infinite patens inferni baratrum devorat, quos nunc inanis elatio exaltat. Atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum suo duce reprobi ad tormenta perveniunt: et quamvis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat, quos unus in crimine reatus ligat.
44.82
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 81.-- Quod humana anima ita immortalis sit, ut et mori possit et non possit.
44.82
Quia ergo nostrae immortalitatis hoc tempus non ita ut male sit, sed ita perit ut non sit, quaerendum est quid sit, quod non ut ita non sit, sed ita perire optatur ut male sit. Humana enim anima seu angelicus spiritus ita immortalis est, ut mori possit: ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere, sive per vitium, seu per supplicium perdit: essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. A qualitate enim vivendi deficit, sed omnimodum subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis.
44.83
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 82.-- Quod corporeus sit ignis gehennae, et non indigeat alia materia, nisi reproborum cruciatu.
44.83
Miro valde modo, paucis verbis expressus est ignis gehennae. Ignis namque corporeus, ut esse valeat ignis, corporeis indiget fomentis. Qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur: sed creatus semel durat inextinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de hoc iniquo dicitur: Devorabit eum ignis qui non succenditur: quia Omnipotentis justitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit: qui in poena reproborum esse semel incipiet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiet. Sciendum vero est, quod omnes reprobi, quia et in anima simul et carne peccaverunt, illic in anima et carne pariter cruciantur.
44.84
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 83.-- Cur anima in corpore manens, et egrediens videri non possit.
44.84
Quid mirum, Petre, si egredientem animam non vidisti, quam et manentem in corpore non vides? Nunquidnam modo cum mecum loqueris, quia videre in me non vales animam meam, idcirco me esse exanimem credis? Natura quippe animae invisibilis est, atque ita ex corpore invisibiliter egreditur sicut in corpore invisibiliter manet. Petrus: Sed vitam animae in corpore manentis pensare possum ex ipsis motibus corporis: quia nisi corpori anima adesset, ejusdem membra corporis moveri non possent. Vita vero animae post carnem in quibus motibus quibusve operibus sit, non video: ut ex rebus visibilibus esse colligam, quod videre non possum.
44.85
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 84.-- Ut nullus dubitare debeat, ea esse invisibilia, quae Deo invisibili subministrant.
44.85
Sicut vis animae vivificat et movet corpus, sic vis divina implet quae creavit omnia. Et alia inspirando vivificat, aliis vero tribuit ut vivant, aliis hoc solummodo praestat ut sint. Quia verum esse non dubitas, creantem, et regentem, implentem, et circumplectentem, transcendentem, et sustinentem, incircumscriptum, atque invisibilem Deum: ita dubitare non debes, hunc invisibilia obsequia habere. Debent quippe ea quae ministrant ad ejus similitudinem tendere cui ministrant, ut quae invisibili serviunt, esse invisibilia non dubitentur. Haec autem quae esse credimus, nisi sanctos angelos, et spiritus justorum? Sicut ergo motum considerans corporis, vitam animae in corpore manentis perpendis animo: ita vitam animae exeuntis a corpore perpendere debes a summo: quia potest invisibiliter vivere, quam oportet in obsequio invisibilis manere. Petrus: Recte totum dicitur: sed mens refugit credere, quod corporeis oculis non valet videre.
44.86
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 85.-- Quod nulla visibilia videri vel cognosci possunt nisi per invisibilia.
44.86
Cum Paulus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium: hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri. Nam credi jam non potest quod videri potest. Ut tamen te breviter reducam ad te: nulla visibilia nisi per invisibilia videntur. Ecce enim cuncta corporea oculus tui corporis aspicit, nec tamen ipse corporeus oculus aliquid videret corporeum, nisi hunc res incorporea ad videndum acueret. Nam tolle mentem quae non videtur, et incassum patet oculus qui videbat. Subtrahe animam corpori, remanent procul dubio oculi in corpore aperti. Si igitur per se videbant, cur discedente anima nil vident? Hinc ergo intellige: quia ipsa quoque visibilia, non nisi per invisibilia videntur. Ponamus quoque ante oculos mentis, domum aedificare, immensas moles levare, pendere magnas in machinis columnas: quis, quaeso te, hoc opus operatur? Corpus visibile quod illas moles manibus trahit: an invisibilis anima quae vivificat corpus? Tolle enim quod non videtur in corpore: et mox immobilia remanent cuncta quae moveri videbantur visibilia corpora metallorum. Qua in re pensandum est, quia in hoc quoque mundo visibili, nihil nisi per creaturam invisibilem disponi potest. Nam sicut omnipotens Deus aspirando vel implendo ea quae ratione subsistunt, ut vivificat et movet invisibilia: ita ipsa quoque invisibilia, implendo movent atque sensim vivificant carnalia corpora quae videntur. Petrus: Istis, fateor, allegationibus libenter victus, prope nulla jam esse haec visibilia compellor existimare, qui prius in me infirmantium personas suscipiens, de invisibilibus dubitabam. Itaque placent cuncta quae dicis: sed tamen sicut vitam animae in corpore manentis ex motu corporis agnosco: ita vitam animae post corpus, apertis quibusdam rebus attestantibus, agnoscere cupio.
44.87
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 86.-- Quod incorporeus spiritus, in inferno a corporeo igne affligatur.
44.87
Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur? Petrus: In vivente quolibet idcirco incorporeus spiritus tenetur in corpore, quia vivificat corpus.
44.88
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 87.-- Quod incorporeus spiritus vivificare possit, et tibi teneri ubi a corporeo cruciatur igne.
44.88
Si incorporeus spiritus, Petre, in hoc teneri potest quod vivificat, quare non poenaliter et ibi teneatur ubi mortificatur? Teneri autem per ignem spiritum hominis dicimus: ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur quo videt: et quia concremari se aspicit, crematur. Sicque fit ut res incorporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur: ut per ignem corporeum mens incorporea, etiam incorporea flamma crucietur. Quamvis colligere dictis evangelicis possumus: quia incendium animarum non solum videndo, sed etiam experiendo patitur. Veritatis etenim voce, dives mortuus in inferno dicitur sepultus. Cujus anima quia in igne teneatur, insinuat vox divitis, qui Abraham deprecatur dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Dum ergo divitem peccatorem damnatum Veritas in ignibus perhibet, quis jam sapiens reproborum animas teneri ignibus negat? Petrus: Ecce ratione et testimonio ad credulitatem flectitur animus: sed dimissus iterum ad rigorem redit. Quomodo enim res incorporea a re corperea teneri atque affligi possit, ignoro.
44.89
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 88.-- De apostatis spiritibus, quod incorporei credendi sint.
44.89
Dic, quaeso te, apostatas spiritus a coelesti gloria dejectos, corporeos an incorporeos esse suspicaris? Petrus: Quis sane sapiens esse spiritus corporeos dixerit?
44.90
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 89.-- Quod gehennae ignis corporeus esse credendus sit.
44.90
Gehennae ignem esse corporeum an incorporeum fateris? Petrus: Ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo corpora certum est cruciari.
44.91
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 90.-- De hoc quod scribitur: Deum nemo vidit unquam, et qualiter illud intelligendum sit.
44.91
Deum nemo vidit unquam. Rursumque cum Testamenti Veteris patres intueor, multos horum teste ipsa sacrae lectionis historia Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Jacob Dominum, et ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Vidit Moses Dominum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Mosen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Vidit Job Dominum qui dicit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Vidit Esaias Dominum qui ait: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum. Vidit Micheas Dominum qui dicit: Vidi Dominum sedentem super solium suum: et omnem exercitum coeli astantem ei a dextris, et a sinistris. Quid est ergo quod tot Testamenti Veteris patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen de hac sapientia quae Deus est dicitur: Abscondita est ab oculis omnium viventium, et Joannes ait: Deum nemo vidit unquam; nisi hoc quod patenter datur intelligi, quia quamdiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest: ut anima gratia spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat? Hinc est enim quod Jacob qui Deum se vidisse testatur, hic non nisi angelum vidit. Hinc est quod Moses qui cum Deo facie ad faciem loquitur, sicut loqui solet homo ad amicum suum, inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te. Certe enim si Deus non erat, cum quo loquebatur: Ostende mihi Deum diceret, et non, Ostende teipsum. Si autem Deus erat, cum quo loquebatur facie ad faciem, cur repetebat videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur, quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem jam coeperat per quasdam imagines videre, et sic superna essentia mentis ejus oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo Patres Testamenti Veteris Dominum, et tamen, juxta Joannis vocem: Deum nemo vidit unquam; et juxta beati Job sententiam, sapientia quae Deus est, abscondita est ab oculis omnium viventium, quia in hac mortali carne consistentibus et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potest per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam non potest in hac adhuc mortali carne consistentibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri potest.
44.92
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 91.-- De duplici poena damnatorum.
44.92
Duplex damnatorum poena est in gehenna. Quorum et mentem urit tristitia, et corpus flamma: juxta vicissitudinem, ut quod mente tractaverunt, quod perficerent corpore, simul et animo puniantur et corpore. Ignem gehennae ad aliquid lumen habere, ad aliquid non habere. Hoc est habere lumen ad damnationem, ut videant impii unde doleant, et non habere ad consolationem, ne videant unde gaudeant. Apta sit comparatio camino trium puerorum ad exemplum ignis gehennae. Nam sicut ille ignis non arsit ad trium puerorum supplicium, et arsit ad comburenda ligamina vinculorum: ita ignis gehennae, et lucebit miseris ad augmentum poenarum, ut videant unde doleant, et non lucebit ad consolationem, ne videant unde gaudeant. Inter hujus vitae et futurae infelicitatis miseriam, multa discretio est. Illic enim et miseria est propter cruciationem dolorum, et tenebrae propter lucis aversionem. Quorum unum in hac vita, id est, miseria est, aliud non est. In inferno autem utrumque.
44.93
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 92.-- De poenis impiorum.
44.93
Sicut fasciculi lignorum ad combustionem similibus colligantur, ita in judicii die similis culpae rei suis similibus jungentur, ut ex aequo poena constringat quasi in fasciculum, quos actio similes fecit in malum. Sicut unusquisque sanctus in futuro judicio pro quantitate virtutum glorificabitur, ita et unusquisque impius pro quantitate facinorum condemnabitur. Nec deerit in supplicio futurus damnationis ordo. Sed juxta qualitatem criminum discretio erit poenarum, propheta firmante: De charorum quoque suorum suppliciis, additur etiam poena defunctis. Sicut apud inferos diviti sermo praedicat evangelicus: sic pro augendo Judae supplicio, dicit etiam Psalmus: Commoti moveantur filii ejus, et mendicent. Impii ex hoc durius in judicio puniendi sunt mentis dolore, ex quo visuri sunt justos gloriae beatitudinem meruisse. Cunctis videntibus est praecipitandus diabolus, quando sub aspectu omnium bonorum angelorum hominum, cum eis qui de patre ejus erant, igne aeterno mittendus est, dum sublatus fuerit diabolus ut damnetur: multi electi qui in corpore sunt inveniendi, Domino ad judicium veniente, metu concutiendi sunt, videntes tali sententia impium esse punitum; quo terrore purgandi sunt, quia si quid eis ex corpore adhuc peccati remanserit, metu ipso quod diabolum damnari conspiciunt, purgabuntur. Hinc est quod ait Job: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et exterriti purgabuntur. Multos posse perire ex eis in die judicii, qui nunc electi esse videntur et sancti, docet Propheta: Vocavit Dominus judicium ad ignem, et devorabit abyssum multam, et comedet partem domus. Pars quippe domus devorabitur, quia illos etiam infernus absorbebit, qui nunc se in praeceptis coelestibus gloriantur. De quibus et Dominus dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? in nomine tuo daemonia ejecimus? virtutes multas fecimus? Tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem, nescio qui estis.
44.94
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 93.-- De Antichristo.
44.94
Omnis qui secundum professionis suae normam, aut non vivit, aut aliter docet, Antichristus est. Plerique autem sunt qui Antichristi tempora non visuri sunt, et tamen in membris Antichristi inveniendi sunt. Antequam veniat Antichristus, multa membra ejus praecesserunt, et pravae actionis merito caput proprium praevenerunt, secundum Apostoli sententiam, qui jam iniquitatis mysterium operari illum affirmat, etiam antequam reveletur. Magnitudo signorum faciet sub Antichristo, ut electi, si fieri potest, in errorem mittantur. Sed si electi, quomodo sunt in errorem mittendi? Ergo ibunt in errorem titubationis ad modicum pro multitudine prodigiorum: non tamen dejiciendi sunt ab stabilitate sua, terrorum impulsu, atque signorum. Unde et ideo ponitur, si fieri potest: quia electi perire non possunt, sed cito resipiscentes cordis errorem religione coercebunt: scientes praedictum a Domino esse, ut dum hoc fecerint adversarii, non conturbentur sancti. Jam mira facturus est prodigia et signa, dum venerit Antichristus: ut etiam electis quoddam cordis gignatur scrupulum, quod tam cito exsuperet in illis ratio, pro qua scient in deceptione reproborum, et electorum probatione eadem fieri signa, in quo tempore per patientiam gloriosi erunt sancti, non per miracula, sicut sancti martyres fuerunt priores: illi enim et persecutores sustinuerunt, et facientes prodigia. Proinde et durius bellum sustinebunt: quia non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes dimicaturi sunt. Gravius sub Antichristi temporibus contra Ecclesiam deserviet Synagoga, quam in ipso adventu Salvatoris Christianos esset persecuta. Dum in martyres diabolus jam exercuerit magnam crudelitatem etiam ligatus, crudelior tamen erit sub Antichristi temporibus, quando etiam erit solvendus. Nam si tanta ligatus facere potuit, quanta solutus faciet? Quanto propinquius finem mundi diabolus videt, tanto crudelius persecutiones exercet. Ut quia se continuo damnandum conspicit, socios sibi multiplicet, cum quibus gehennae ignis addicatur. Quanto breve tempus videt diabolus sibi restare, ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira movetur, divina justitia permittente, ut glorificentur justi, sordidentur iniqui: et ut diabolo durior crescat damnationis sententia.
44.95
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 94.-- Quod ante diem judicii, etiam electi casuri sint in adventu Antichristi.
44.95
In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore feriantur. Unde scriptum est: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sint, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc vero contra eum certamen justitiae, et novissimi electi habere narrantur, et primi: quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperiuntur, in morte prosternendi sunt, ut illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Helias, ad medium revocantur et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Hujus vires in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt, et primi metuunt: quia licet juxta hoc quod spiritu superbiae sublevatur, omnem temporalem ejus potestatem despiciant, juxta hoc tamen quod ipsi adhuc in carne mortali sunt, in qua cruciari temporaliter possunt, ipsa quae fortiter tolerant, supplicia perhorrescunt, ita ut in eis uno eodemque tempore, et constantia ex virtute sit, et pavor ex carne. Quia et si electi sunt, ut tormentis vinci nequeant, per hoc tamen quod homines sunt, et ipsa metuunt tormenta qui vincunt.
44.96
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 95.-- De Antichristo.
44.96
Videt enim quod in fine mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur, tanta virtute principatus, tantis signis et prodigiis in sanctitatis ostensione se elevat, ut argui ab hominibus ejus facta non valeant: quia cum potestate terroris adjunguntur etiam signa ostensae sanctitatis. Et ait: Quis arguit coram eo viam ejus? Quis videlicet hominum illum increpare audeat, cujus visum ferre pertimescit? Sed tamen ejus viam non solum Helias et Enoch, qui in ejus exprobratione ad medium perducuntur, sed etiam omnes electi arguunt, dum contemnunt, dum virtute mentis ejus malitiae resistunt.
44.97
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 96. Item de Antichristo.
44.97
Hoc loco homo humana sapiens dicitur, sed cum plus sint omnes, quam innumerabiles, quaerendum nobis est, cur ante se innumerabiles, et post se omnes trahere dicatur, nisi quod antiquus hostis reprobum tunc hominem ingressus, cunctos quos carnales invenerit, sub suae jugum ditionis rapit, qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles quidem, non tamen omnes carnales trahit. Quia quotidie carnali opere ad vitam multi revocantur, atque ad statum justitiae, alii per brevem, alii vero per longam poenitentiam redeunt: et nunc innumerabiles rapit, cum falsitatis suae stupenda hominibus signa non exhibet: cum vero coram carnalium oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non innumerabiles, sed omnes trahit: quia qui bonis praesentibus delectantur, potestati illius se absque retractione subjiciunt. Sed, sicut praefati sumus, quia plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur, quia omnem trahit, et post in augmento innumerabiles subjiciuntur? Ratio namque expetit ut prius quod minus est, et post in augmento quod majus est, diceretur. Sed sciendum quia in hoc loco plus fuit innumerabiles dixisse, quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit; quia in tribus annis et dimidio, omnes quos in studiis vitae carnalis invenerit, jugo suae damnationis astringit. Ante se vero innumerabiles traxit: quia per quinque millia, et adhuc amplius annorum curricula, quamvis carnales omnes trahere minime potuit, multo tamen plures sunt in tam longo tempore hi, quos ante se innumerabiles rapit, quam omnes, quos in tam brevi tempore rapiendos invenerit. Bene ergo dicitur, post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles: quia et tunc minus tollet, cum omnes tulerit: et nunc amplius diripit, cum corda omnium non invadit.
44.98
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 97.-- Quod in novissimis omnes Israelitae per praedicationem Heliae converti debeant.
44.98
Sed extremo Israelitae omnes ad fidem, cognita Heliae praedicatione, concurrunt: atque ad ejus protectionem quem fugerant, redeunt: et tunc illud eximium multiplici aggregatione populorum convivium celebratur.
44.99
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 98.-- De hoc cur in hac vita saepius bonis male sit, et malis bene.
44.99
Cum valde occulta sint divina judicia, cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene: tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur: quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur: et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit, utrum boni idcirco bona accipiant ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant. Et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigendo defendant: an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae tormenta perducat.
44.100
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 99.-- Quod etiam omnes infideles resurgere debeant ad tormenta, non ad judicium.
44.100
Resurgunt vero etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad judicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti judicis, jam cum damnatione suae infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in extrema examinatione non audiunt: quia praejudicantur infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi saltem verba judicis audiunt, qui ejus fidei verba tenuerunt: isti in damnatione sua aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam nec verbotenus servare maluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt: istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia nihil legis habere conati sunt.
44.101
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 100.-- Quod omnes homines resurgere debeant.
44.101
Omnium hominum erit resurrectio. Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors in Adam data, omnibus ejus filiis dominetur: et maneat illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hanc rationem maxima Patrum turba tradente suscepimus. Verum, quia sunt et alii aeque catholici, et eruditi viri, qui credunt, anima in corpore manente, immutandos ad corruptionem et immortalitatem eos qui in adventu Domini vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione deponant non mortem, quolibet quis acquiescat modo non haereticus, nisi in conventione haereticus fiat. Sufficit enim in Ecclesiae lege, carnis resurrectionem credere fieri de morte.
44.102
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 101. De eadem re.
44.102
Quod autem dicimus in Symbolo, in adventu Domini vivos et mortuos judicandos, non justos tantum ac peccatores judicari, sicut Diodorus significari putat, sed vivos eos qui in carne inveniendi sunt dicit. Quia ad hoc morituri creduntur, vel immutandi, sicut alii volunt: ut suscitati continuo vel reformati a mortuis, judicentur.
44.103
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 102.-- Quod angeli apostatae, et impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, non justorum societate donentur.
44.103
Post resurrectionem et judicium, non credamus resurrectionem futuram, quam Origenes delirat, ut daemones vel impii homines, post tormenta quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam qua creati sunt redeant dignitatem, vel injusti justorum societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationabilibus pereat creaturis, sed quolibet modo salventur. Sed nos credamus ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam: ut percipiant fructum operum suorum. Et iterum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
44.104
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 103.-- Quod resurrectio fieri debeat in aetate perfectae juventutis, quae profectu non indigeat.
44.104
Inchoatio pacis sanctorum est in hac vita non perfectio. Tunc autem erit plenitudo pacis, dum ad Dei contemplationem, absorpta carnis infirmitate, convaluerint. Resurrectio mortuorum, ut Apostolus ait, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi futura est: in aetate scilicet juventutis quae profectu non indiget, et absque inclinatione defectus in perfectione ex utraque parte et plena est et robusta. Quamvis nunc filiorum Dei nomine homines fideles vocentur, tamen ex eo quod hanc servitutem corruptionis patiuntur, adhuc jugo servitutis addicti sunt: accepturi plenam filiorum Dei libertatem, dum corruptibile hoc induerit incorruptionem. Nunc Deus per speculum agnoscitur: in futuro autem quisque electus facie ad faciem praesentabitur, ut ipsam speciem contempletur, quam nunc per speculum videre conatur. In hac vita electorum numerum ad dexteram pertinentium, et reproborum qui ad sinistram ituri sunt, Ecclesiam Dei compleri: in fine autem saeculi zizaniam a frumento disjungi.
44.105
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 104.-- Quod districtus Judex ad judicium veniens peccatorem videat, ut feriat, non ut salvet.
44.105
In judicium quidem Dominus veniens peccatorem videt ut feriat, sed non videt ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat. Culpas examinat: et vitam pereuntium ignorat.
44.106
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 105.-- Quod Deus ad judicium veniat ad feriendum videns, et ad salvandum non videns.
44.106
Districtus Judex ad judicium veniet, et ad salvandum non videns, ad feriendum videns: quia quem in praesenti vita dispensationis suae miseratione non respicit, respiciendo postmodum per justitiam extinguit. Nunc enim peccator quisque dum non metuit, et vivit, et blasphemat et proficit: quia scilicet misericors Creator quem expectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire; sicut scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. Sed tunc peccator cum respicitur non subsistit: quia cum districtus Judex merita subtiliter inquirit, res ad tormenta non sufficit. Quamvis hoc etiam justorum voci congruit: quorum mens semper sollicita venturo examini intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum caute considerant, ante quantum judicem stabunt. Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis. Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant bona gratiae Conditoris. Considerant prava quam districte judicet, bona opera quam subtiliter penset: et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate judicentur. Quia hoc ipsum quoque quod juste videmur vivere, culpa est, si vitam nostram cum judicat, hanc apud se divina misericordia non excusat.
44.107
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 106.-- Quod in die judicii duo ordines in quatuor dividantur.
44.107
Duae sunt differentiae vel ordines hominum in judicio, hoc est, electorum et reproborum. Qui tamen dividuntur in quatuor. Perfectorum ordo unus est, qui cum Deo judicat, et alius qui judicatur. Utrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum pariter in duo: dum hi qui intra Ecclesiam sunt mali, judicandi sunt, et damnandi. Qui vero extra Ecclesiam inveniendi sunt, non sunt judicandi, sed tantum damnandi. Primus igitur eorum ordo qui judicantur, et pereunt, opponitur illi ordini bonorum de quo sunt qui judicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non judicantur, et pereunt, opponitur illi ordini perfectorum qui sunt hi qui non judicantur, et regnant. Tertius ordo eorum qui judicantur et regnant: illi ordini contrarius est de quo sunt qui judicantur et pereunt. Quartus ordo eorum qui non judicantur et regnant, opponitur illi contrario ordini qui illi sunt qui non judicantur et pereunt. Gemina punitur sententia impius: dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur ne veritatem videat, aut dum in fine damnabitur ut debitas poenas exsolvat.
44.108
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 107.-- Quod liber vitae sit ipsa visio advenientis Judicis: quia quidquid quis fecerit, ipso viso statim intelliget.
44.108
Libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitae: et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris. Liber namque vitae est ipsa visio advenientis judicis. In quo quasi scriptum est omne mandatum: quia quisquis eum viderit, mox teste conscientia quidquid non fecit intelligit. Libri etiam aperti referuntur: quia justorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata coelestia opere impressa cernuntur. Et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris: quia in ostensa vita justorum, quasi in expansione librorum, legunt bonum quod agere ipsi noluerunt: atque eorum qui fecerunt comparatione damnantur. Ne ergo unusquisque tunc videns eos, quod non fecit defleat, nunc in eis quod imitetur, attendat: quod quidam facere non cessant.
44.109
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 108.-- De gloria sanctorum post judicium.
44.109
Non faciet in futurum cor miserum justorum compassione damnatorum condolendi affectio, ubi tantum erit sanctorum de Dei contemplatione gaudium, ut tristitiae nullus tribuatur introitus. Sicut comparatus color candidus nigro colori sit pulchrior, ita et sanctorum requies comparata damnationi malorum gloriosior erit. Sicut justitia injustitiae, sic virtus vitio. Crescit ergo sanctorum gloria: dum debita damnantur impii poena. Post resurrectionem sanctis in carne promissa est coelorum ascensio, dicente ad Patrem Christo: Volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum. Si enim membra capitis sumus, et unus in se et in nobis est Christus, utique ubi ipse ascendit, et nos ascensuri sumus.
44.110
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 109.-- Quod finito judicio incipiat esse saeculum novum, et terra nova.
44.110
Ut ait B. Augustinus, peracto finitoque judicio, tunc esse desinet hoc coelum, et terra: quando incipiet esse coelum novum, et terra nova. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et Apostolus dicit: Praeterit enim figura hujus mundi. Figura ergo praeterit, non natura.
44.111.1
LIBER VICESIMUS DE CONTEMPLATIONE. CAP. 110.-- Contra eos qui dicunt si post factum judicium erit conflagratio mundi, ubi tunc esse potuerint sancti, qui non contingantur flamma incendii.
44.111.1
Hanc quaestionem beatus Augustinus dissolvit. Quaeret, ait, forsitan aliquis, si post factum judicium iste mundus ardebit, antequam pro illo coelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus, ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere futuros esse eos in superioribus partibus, quo ita non ascendat flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis erunt corpora, ut illic sint ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti, sicut vivorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti illaesa vivere potuerunt.
44.111.2
FINIS LIBRI XX.

Intertext edge

Open linked passage

Note