Burchardus Wormaciensisc.960–1025
Libri decretorum
Decr 5.92
Choose a text
More by Burchardus Wormaciensisc.960–1025
—
9830 Libdec
5.1
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. I.-- Quod in Novo Testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis coeperit ordo.
5.1
In Novo autem Testamento post Christum dominum nostrum, a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, dicente Domino ad eum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum Dei gratia, et virtute suae praedicationis adduxit.
5.2
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. II.-- De privilegio beato Petro Domini vice solummodo commisso, et discretione potestatis, quae inter apostolos fuit.
5.2
Atque hoc privilegium beato clavigero Petro, sua vice solummodo commisit, quod ejus juste praerogativum successit sedi, futuris haereditandum, atque tenendum temporibus, quomodo et inter beatissimos apostolos fuit quaedam discretio potestatis. Et licet cunctorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est ut aliis praeemineret, et eorum quae ad querelam venirent causas, et interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posteri eorum cuncta sibi vendicarent: sed semper majores causae, sicut sunt episcoporum, et potiorum curae negotiorum ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent, ut inde suscipiant finem judiciorum unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.
5.3
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. III.-- Ut summus sacerdos non vocetur Romanus pontifex, sed primae sedis episcopus.
5.3
Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.
5.4
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. IV.-- Quod bipartitus sit ordo sacerdotum.
5.4
( Ex epistola Anacleti papae missa omnibus episcopis et reliquis sacerdotibus, cap. 18.) Sacerdotum, fratres, ordo bipartitus est, et sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari. Scitis autem apostolos a Domino esse electos, et constitutos, et postea per diversas provincias ad praedicandum dispersos. Cum vero messis coepit crescere, videns paucos esse operarios, ad eorum adjumentum septuaginta eligi praecepit discipulos. Episcopi vero apostolorum, presbyteri quoque septuaginta discipulorum locum tenent. Episcopi autem non in castellis aut in modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella et modicas civitates atque villas, debent ab episcopis ordinari et poni singuli tamen per singulos titulos suos. Amplius quam isti duo ordines sacerdotum, nec nobis collati sunt, nec apostoli docuerunt.
5.5
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. V.-- Ut non laici, nec bigami, nec viduarum mariti, sed irreprehensibiles ordinentur episcopi.
5.5
In civitatibus quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut is qui ordinandus est, etiam si bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, nec neophitus, nec secundae conjugis sit maritus, aut qui unam quidem habeat vel habuerit, et quam sibi viduam copularit. Sacerdotum enim tam excellens est electio, ut quae in aliis membris Ecclesiae non vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita.
5.6
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. VI.-- Ut dum episcopus eligitur, si contradictores habeat, quinque episcopi conveniant.
5.6
Sed et illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant, ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres episcopi jam, sed postulentur ad numerum supradictorum si haberi possunt duo, in eadem plebe cui ordinandus est, et discutiantur primo personae contradicentium. Postremo etiam illa quae objiciuntur, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet.
5.7
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. VII.-- Quod, nolentibus clericis vel populis, nemo debeat episcopus ordinari.
5.7
. Nullus invitis detur episcopus; cleri, plebis et ordinis consensus, et desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur Ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi audeat vendicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos sibi ingeri ex transverso cognoverint, non timeant refutare, qui si non, debitum praemium, vel liberum de eo qui eos recturus est, debent habere judicium.
5.8
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. VIII.-- Qui episcopi sunt ordinandi, quod debeant prius examinari.
5.8
Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper sui negocii cavens, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus. Et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Dominum esse confirmans, totamque in Trinitate Deitatem, coessentialem, et consubstantialem, et coaeternalem, et coomnipotentem praedicans, singulamque in Trinitate personam plenum Deum, et totas tres personas, unum Deum. Si incarnationem divinam non in Patre neque in Spiritu sancto facta, sed in Filio tantum credat, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius: Deus verus ex Patre, homo verus ex matre: carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationalem: simul in eo utramque naturam, id est, hominis et Dei: persona una, unus Filius, unus Christus, unus Dominus creaturarum omnium quae sunt, et Auctorem, et Dominum, et Creatorem cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum. Qui passus sit vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae resurrectione, et vera animae resumptione, in qua veniet judicare vivos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo, si Novi et Veteris Testamenti, id est, legis et prophetarum, et apostolorum, unum eumdemque credat Auctorem et Dominum. Si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium suum factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat hujus, quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem. Si credat judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt, vel poenas, vel praemia. Si nuptias non improbet. Si secunda matrimonia non condemnet. Si carnium perceptionem non culpet. Si poenitentibus reconciliatis communicet. Si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum quam illa quae voluntarie admissa sunt, dimittantur; si extra Ecclesiam catholicam ullus salvetur. Cum in his omnibus examinatus, pleniterque instructus repertus fuerit, tunc ordinetur episcopus.
5.9
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. IX.-- Ut episcopi diligentissime probentur, antequam ordinentur.
5.9
Ut episcopi judicio metropolitanorum, et eorum episcoporum qui circumcisa sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem, hi videlicet, qui plurimo tempore probantur, tam verbo fidei, quam rectae conversationis exemplo.
5.10
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. X.-- Quod populo non liceat per se sacerdotum facere electiones.
5.10
Non liceat populo electionem facere per se, eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed in judicio episcoporum esse debet, ut ipsi eum, qui ordinandus est, probent, si in sermone, et fide, et spiritali vita edoctus sit.
5.11
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XI.-- Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus, nec populus elegit, nec comprovinciales episcopi consecrarunt.
5.11
Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam et ab istis esse tribuendum quod non doceatur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudepiscopis in eis Ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et consilio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est consecratio, quia nec loco fundata est, nec auctoritate munita.
5.12
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XII.-- Quod nullus ordinari episcopus debeat, nisi ex conventione.
5.12
Nullus est ordinandus episcopus, nisi convocatis clericis et parochianis, et in unum consentientibus.
5.13
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XIII.-- De illis qui accipiunt regimina ecclesiarum, et cunctos fastu superbiae parvipendunt.
5.13
( Origenes dicit:) Quidam assumpta Ecclesia et rebus divinis elevantur, et cunctos fastu superbiae parvipendunt: hi canes magis quam principes nominantur.
5.14
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XIV.-- De illis episcopis qui superbire incipiunt.
5.14
Humilis debet esse episcopus. Gradum enim mansuetudinis accipit, non superbiae. Paulus dicit: Decet hujusmodi hominem mansuetum esse, non elatum, nec superbum.
5.15
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XV.-- Quod ordinationes episcoporum apostolica auctoritate a cunctis provincialibus fieri debeant.
5.15
Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus qui in eadem fuerint provincia sunt celebrandae, qui simul convenientes, scrutinium diligenter agant, jejuniumque cum convenientibus precibus celebrent, et manus cum sanctis Evangeliis quae praedicaturi sunt imponentes, Dominica die hora tertia orantes, sacraque unctione exemplo prophetarum et regum, capita eorum more apostolorum et Mosi ungentes: quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto est chrismate promulgata, hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod si omnes simul convenire minime potuerint, assensum tamen suis precibus et scriptis praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus beatus Jacobus, qui Justus dicebatur, et secundum carnem Domini nuncupatus est frater, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum, ut minus quam a tribus episcopis reliquisque omnibus assensum praebentibus nullatenus ordinetur, et cum communi voto ordinatio celebretur.
5.16
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XVI.-- Ne laicus fiat episcopus ante XXX annos et ante anni conversationem.
5.16
Episcopatus vero vel presbyterii honorem nullus laicus ante anni conversationem, vel ante triginta annos accipiat.
5.17
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XVII.-- De laicis non temere faciendum episcopos.
5.17
Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scolasticus de foro, aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante et lectoris munere, et officio diaconi aut presbyteri fuerit perfunctus: et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia; et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur: quia conveniens non est, nec ratio vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est; maxime cum et magister gentium beatus apostolus Paulus, ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi quorum per longum tempus examinata sit vita, et merita fuerint comprobata.
5.18
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XVIII.-- Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus debeat officium perveniri.
5.18
Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, hujus usurpatione qui se hoc recognoscit fecisse didicimus, cum ad episcopatum his gradibus quibus frequentissime cautum est debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis, ad majora firmentur. Debet enim antea esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio hac ad id quo tendit se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, praeceptor non potest esse litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum stipendii ordinem non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est, quod facilius tribuitur, cum difficilius impleatur?
5.19
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XIX.-- Ut laicam communionem non accipiat, qui per ambitionem episcopatum acceperit.
5.19
Osius episcopus dixit: Etiam si talis aliquis extiterit temerarius, ut fortassis talem excusationem afferens asseveret quod litteras populi acceperit, cum manifestum sit potuisse plures praemio et mercede corrumpi eorum qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. Si vobis omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet.
5.20
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XX.-- Quod episcopus esse non possit qui, nesciente metropolitano, consecratus fuerit.
5.20
Illud autem ante omnia claret, quod eum qui sine conscientia metropolitani constitutus fuerit episcopus, juxta magnam synodum esse episcopum non debere.
5.21
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXI.-- Ne episcopi per Simoniacam haeresim regiminis locum obtineant.
5.21
Cavendum et summopere praecavendum ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum episcopis et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque, atque consensoribus, seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per Simoniacam haeresim, regiminis locum obtineat quacunque factione, calliditate, promissione, seu commoditate; aut dationem per se, aut per emissam personam, cum Spiritus sanctus inter caetera documenta per os dicat Gregorii: Cur non perpendit quia benedicto illi in maledictionem convertitur? Et alibi: Dolens, inquit, dico, gemens denuntio, quia sacerdotium quod apud vos intus cecidit, foris diu stare non poterit.
5.22
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXII.-- De his qui pretio sacram mercati sunt dignitatem.
5.22
Quos constiterit indignos meritis, sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, quia dantem pariter accipientemque damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit.
5.23
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXIII.-- De eadem re.
5.23
Hoc itaque ad priora conjungimus, ne benedictio per impositionem manus, quae a Deo esse creditur, pretio comparetur; quia Simon Spiritum sanctum volens pretio mercari, apostoli fuit detestatione percussus.
5.24
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXIV.-- Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differri.
5.24
Quoniam quidam metropolitanorum, quantum comperimus, negligunt commissos sibi greges, et ordinationes episcoporum facere differunt, placuit sanctae synodo intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari, nisi forte necessitas inexcusabilis praeparet tempus dilationis extendi: quod si hoc minime fecerit, correptioni Ecclesiasticae subjacebit. Veruntamen reditus Ecclesiae viduatae penes oeconomum ejusdem Ecclesiae integri reserventur.
5.25
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXV.-- De ordinationibus episcoporum diu minime differendis.
5.25
Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes, usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio viduatis Ecclesiis non sine periculo protelatur, placuit ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam, palliumque suscipiendum, ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate, sitque licentia metropolitanis aliis post secundam et tertiam commonitionem viduatis Ecclesiis cum consilio Romani pontificis ordinando episcopum subvenire. Si vero consecrandi episcopi negligentia provenerit, ut ultra tres menses Ecclesia viduata consistat, communione privetur, quousque aut loco cedat, aut se consecrandum praebere non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam Ecclesiam, neque ibi neque alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui judicio cedat.
5.26
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXVI.-- Quando quis debeat a vicinis provinciae episcopis ordinari.
5.26
Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, et populi convenerint, episcopi vicinae provinciae debent illum prius convenire episcopum qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum.
5.27
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXVII.-- Ut episcopus non consecretur sine tribus episcopis.
5.27
Nullus episcopus sine metropolitani permissu, nec episcopus metropolitanus sine tribus episcopis comprovincialibus, praesumat episcopum ordinare, ita ut alii comprovinciales epistolis admoneantur, ut se suo responso consensisse significent. Quod si inter partes aliqua fuerit dubitatio, majori metropolitanus in electione consentiat.
5.28
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXVIII.-- Ut episcopus non ordinetur minus quam a tribus, et si fieri possit archiepiscopus ab omnibus comprovincialibus.
5.28
( Ex epist. Anicii papae Ecclesiis per Galliam constitutis directa.) De ordinationibus episcoporum super quibus nos consulere voluistis, olim in spiritu praecessoris nostri Anacleti quaedam jam decreta reperimus. Scimus enim beatissimum Jacobum, qui dicebatur Justus, qui secundum etiam carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis, Hierosolymis episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus apostolis tantus vir fuit ordinatus, patet profecto eos formam instituente Domino tradidisse, non minus quam a tribus episcopis episcopum ordinari debere; sed crescente numero episcoporum, nisi necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri. Si autem archiepiscopus obierit, et alter ordinandus archiepiscopus fuerit, omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropolitanam conveniant, ut ab omnibus ipse eligatur et ordinetur. Oportet autem ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, caeteris consentientibus, a tribus jussu archiepiscopi consecrari possunt episcopi, sed melius est si ipse cum omnibus eum qui dignus est elegerit, et cuncti pariter consecraverint pontificem. Et licet istud necessitate cogente concessum sit, illud autem quod de archiepiscopi consecratione praeceptum atque praedictum est, id est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet, quia qui illis praeest, ab omnibus episcopis quibus praeest, debet constitui. Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, quia irrita erit ejus secus acta ordinatio.
5.29
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXIX.-- De episcopo qui alium sine sua voluntate episcopum ordinaverat.
5.29
Si quis esset intuitus ad normam ecclesiasticae disciplinae, vel si quid apud te sacerdotalis modestiae teneretur, nunquam plectibiles perpetrarentur excessus. A quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere praecepto, saltem sanctae memoriae praedecessoris tui fueras revocandus exemplo, qui cum faciendo presbyterum minus deliquisset invitum, senserat tamen dignum pro tali usurpatione judicium. Ubi ista didicisti, quae in fratrem et coepiscopum nostrum Gregorium, non electione, sed invidia perpetrasti, quem inexcusabili violentia pertrahi ad te passus es, atque vexari, ut ei honorem tantum, non per animi tranquillitatem, sed per amentiam, sicut dicendum est, irrogares? Neque enim talia potuissent fieri, sanitate consilii. Nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod dignum est. Nam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.
5.30
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXX.-- De abjectione ejus quem duo praesumpserint ordinare episcopi.
5.30
De abjectione ejus quem duo praesumpserint ordinare episcopi, in nostris provinciis placuit de praesumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos tertium consecrare, et ipse et auctores damnabuntur, quo cautius ea quae sunt antiquitus statuta serventur.
5.31
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXI.-- De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates.
5.31
Licentia vero danda non est ordinandi episcopum, aut in vico aliquo, aut in modica civitate, cui sufficit unus presbyter: quia non est necesse ibi episcopum fieri, ne vilescat nomen episcopi et auctoritas. Non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae episcopos habuerunt, aut si qua talis aut tam populosa est civitas, quae mereatur habere episcopum. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet.
5.32
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXII.-- De eadem re.
5.32
Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis neque quibuscunque castellis, et ubi antea non fuerunt episcopi, consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat, episcopalia autem gubernacula, nonnisi majoribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium et honor cui debent excellentiora committi, ipse sui numerositate vilescat.
5.33
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXIII.-- De Wamba, rege Gallorum, qui centra canones in quadam villula episcopatum fecerat, quomodo annullatum est.
5.33
Majoribus institutionibus contraire, et sanctorum Patrum decreta convellere, quid aliud est quam vinculum societatis Christi abrumpere, et usurpatae praeceptionis licentia, statum Ecclesiae dissipare? Prosequente igitur venerabili et sanctissimo viro fratre nostro Stephano Emeretensis sedis episcopo, res nobis novellae praesumptionis usurpatione sese intulit pertractanda, tanto communionis nostrae judicio convellenda, quanto et pravitatis nostrae noscitur ausu perpetrata. Dixit enim violentia principali se impulsum fuisse, ut in monasterio villulae, in qua venerabile corpus sanctissimi Punenii confessoris debito quiescit honore, novam episcopalis honoris ordinationem efficeret, et ideo ex indiscreto et facillimo assensu, injustis Wambae principis jussionibus parens, novam et injustam illic pontificalis sedis perlectionem induxit, ubi canonica constitutio id fieri omnimoda ratione refellit. Praedictus ille vir prostratus humo medicamine nostri praecepti, et sibi dari veniam petit, et quid potissimum fieri oporteat de persona ejus qui illic ordinatus fuerat, nostri oris sententia decerni poposcit. Sed quia veraciter, imo communiter noveramus praedictum principem consilio levitatis agentem, non solum praecepisse ut in praedicto loco aliquis episcopus fieret, sed etiam ita eum obstinationibus definisse, ut in suburbio Toletano in ecclesia Praetoriensi sanctorum Petri et Pauli episcopum ordinaret, necnon et in aliis vicis vel villulis similiter faceret: ideo pro tam insolenti hujuscemodi exstirpationis licentia, quidquid de hac re haberent canonum instituta, in medium proferri praecepimus. Tunc haec in ordinem constituta, praelecta sunt. In primis exempla Pauli ubi Tito discipulo, ut episcopos per civitates constituere deberet, praecepit. Item ex concilio Nicaeno, titulo 8, ubi inter caetera praecipitur ut in civitate non videantur duo episcopi esse. Item ex concilio Laodicensi, titulo 7, ubi dicit: Non oportet in vicis et in villulis episcopos ordinari. Item ex concilio Africae, titulo 2, ubi Felix episcopus Solemsitanus dixit: Etiam si hoc placet sanctitati vestrae, insinuo ut dioeceses quae nunquam habuerunt episcopos, non habeant. Dioecesis quae aliquando habuit, habeat proprium. Secundum autem hanc prosecutionem sanctitatis vestrae est aestimare quid fieri debeat. Genecletus episcopus dixit: Si placet insinuatio patris et coepiscopi nostri Felicis, ab omnibus confirmetur. Ab universis episcopis dictum est, Placet Item ex concilio Africae III, titulo 2, ubi dicit ut non accipiat alterum episcopum plebs quae in dioecesi semper subjacuit. Epigenius enim episcopus in caetera sic dixit: Non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanctissimo coetui placet hoc quod praefatus sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto, sed hoc me et fecisse, et facturum esse profiteor. Item ex concilio Sardicensi, ubi inter caetera praecipitur: Licentia danda passim non est. Si enim subito aut vicus aliquis, aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari, ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati, facere episcopum, in quibus locis antea non fuit. Item de sententia eorum qui hujusmodi ordinationes faciunt, vel de his qui contra haec instituta canonum ordinantur, ex concilio Tauritano, titulo ubi dicit: Gestorum quoque seriem conscribi placuit ad perpetem disciplinam, quod circa Octabium Ursionem, Remigium, ad Trefe episcopum, synodus sancta decrevit. Qui in usurpationem quamdam de ordine sacerdotum, ad invidiam vocabantur. Quod ita his videtur indultum, ut de caetero hac auctoritate commoniti, nihil usurpare conentur. Siquidem se ab hac causa tali excusatione defenderunt, qua dicerent prius se non esse conventos, proinde judicavit synodus sancta: ut si quis ex hoc fecerit contra instituta majorum, sciat is qui ordinatus fuerit sacerdotis se honore privandum, et ille qui ordinaverit, auctoritatem se in ordinationibus vel in conciliis minime retenturum. Non solum autem circa memoratum episcopum haec sententia praevalebit, sed et circa omnes, simili errore deceptos, qui ordinationes hujusmodi perpetrarunt. His igitur fortissimis regulis, effectum pii operis apponentes, in communi definitione elegimus, ut in loco villulae supradictae Aquis, deinceps sedes episcopalis non remaneat, neque episcopus illuc ultra constituendus existat. Hic tamen Conjuldus, qui contra majorum decreta illic videtur institutus fuisse episcopus, nullis canonum erit ad condemnationem sui sententia ulciscendus, quia non ambitione, sed principis impulsione constitit ordinatus. Et ideo hoc illi remedium humanitatis concedimus, ut in sedem aliam decidentis cujuslibet episcopi traducatur, et praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus, non episcopali ultra privilegio fretus, sed sub abbatis regimine, sicut huc usque fuit, erit modis omnibus mancipandus. Jam vero de caetero generale ponentes edictum, si quis contra haec canonum interdicta venire conatus fuerit, ut in locis illis episcopum eligat fieri, ubi episcopus nunquam fuit, anathema in conspectu omnipotentis Dei incurrat, et insuper tam ordinator quam ordinatus gradum sui ordinis perdat: quia non solum antiquorum Patrum decreta, sed apostolica ausus est convellere instituta.
5.34
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXIV.-- Ut plebs quae nunquam habuit episcopum, nisi ex consensu, non habeat.
5.34
Placuit et illud, ut plebes quae nunquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio plenario uniuscujusque provinciae et primatis, atque consensu ejus ad cujus dioecesim eadem Ecclesia pertinebat, decretum fuerit, minime accipiant.
5.35
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXV.-- Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur.
5.35
Pervenit ad nos quod quidam praeter ecclesiastica statuta facientes, convolarunt ad potestates, et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo metropolitani esse videantur in una provincia. Statuit ergo sancta synodus de reliquo nihil ab episcopis tale tentari. Alioquin, qui hoc adnisus fuerit, amissioni gradus proprii subjacebit. Quaecunque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixae sunt, honore tantummodo perfruantur, et qui Ecclesiam ejus gubernat episcopus, salvis scilicet veris metropolis privilegiis suis.
5.36
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXVI.-- De illis episcopis qui non sunt recepti ab illis ad quos sunt ordinati vel denominati.
5.36
Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia in qua fuerant donominati, volueruntque alias occupare parochias, et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commovent ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles.
5.37
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXVII.-- De episcopo qui Ecclesiam ad quam ordinatus est, adire neglexerit.
5.37
Si quis episcopus per manus impositionem episcopatum acceperit, et sibi commissum ministerium subire neglexerit, nec acquieverit ire ad Ecclesiam sibi commissam, hunc oportet communione privari, donec susceperit coactus officium, aut certe de eo aliquid integra decreverit ejusdem provinciae synodus sacerdotum.
5.38
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXVIII.-- De episcopo qui non susceperit officium sibi commissum.
5.38
Si quis episcopus non susceperit officium sibi commissum, hic communione privetur, quoadusque consentiat obedientiae suae commodans. Si vero perrexerit nec receptus fuerit, non pro sua sententia, sed pro malitia populi, ipse quidem maneat episcopus, clerici vero civitatis communione priventur, quod erudiendis inobedientes populis non fuerint.
5.39
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XXXIX.-- De episcopo vacante, qui Ecclesiam vacantem invaserit.
5.39
Si quis episcopus vacans, in Ecclesiam non habentem episcopum surripiens populos sine concilio integri ordinis irruerit, etiam si populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab Ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud cui metropolitanus episcopus interfuerit.
5.40
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XL.-- De episcopo qui est ordinatus ad ecclesiam, et non est receptus.
5.40
Si quis ordinatus, per contentionem populi, aut pro aliqua ratione, et non pro sua culpa, in parochia quae ei fuerit data receptus non erit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus Ecclesiae in qua convenit sibi nihil praesumat. Sustineat autem quidquid de eo sanctum concilium judicaverit.
5.41
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XLI.-- De his qui promoventur ad episcopatum nec recipiuntur.
5.41
Si quis episcopus ordinatus, ad parochiam minime, cui est electus, accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vetet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam: hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo nihil molestus Ecclesiae rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciae judicando decreverit.
5.42
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XLII.-- Quod auctoritas congregandarum synodorum apostolicae sedi commissa sit privata potestate.
5.42
Synodorum vero congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate. Nec ullam synodum generalem ratam esse legimus, quae ejus non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec canonica testatur auctoritas, haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti Patres confirmant.
5.43
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XLIII.-- Quod bini conventus episcopales singulis annis fieri debeant.
5.43
De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinaverunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis, quae inter diversos Ecclesiae ordines nasci assolent, judicetur. Ac si forte inter ipsos qui praesunt de majoribus, quod absit, peccatis causa nascatur, quae provinciali nequeat examine definiri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere: ut si coram positis partibus, nec tuo fuerit resopita judicio, ad nostram cognitionem quidquid illud est, transferatur.
5.44
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XLIV.-- De synodis, quo tempore sint habendae.
5.44
Propter utilitates ecclesiasticas et absolutiones earum rerum quae dubitationem controversiamque recipiunt, optime placuit, ut per singulas quasque provincias bis in anno episcoporum concilia celebrentur. Semel quidem post tertiam septimanam festi Paschalis, ita ut in quarta septimana quae consequitur, id est, medio Pentecostes conveniat synodus, metropolitano comprovinciales episcopos admonente. Secunda vero synodus fiat Idibus Octobris, id est XV die mensis Octobris, quem per Beretheon Graeci nominant. In ipsis autem conciliis adsint presbyteri, diaconi, et omnes qui se laesos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se celebrare concilia, praeter eos quibus metropolitana jura videntur esse commissa.
5.45
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XLV.-- De synodo congreganda.
5.45
Peractis omnibus quae ad correctionem nostri ordinis in hoc concilio promulgata sunt, placuit definire, ut omni anno ad peragendam celebritatem concilii in metropolitana sede, tempore quo principis vel metropolitani electio definierit, devotis semper animorum studiis conferamus, nec quibuslibet requisitis occasionibus dissentiamus, sed in praeparato die quo indictum fuerit, adunatis in metropolitana sede omnibus provinciae pontificibus, concilium, Deo praesule, celebretur. Quisquis autem episcopum, excepta inevitabili causa, vel necessitate, de peragendo se concilio absentaverit, per unius anni spatium erit communione plectendus. Quod si deinceps absque celebratione concilii, anni unius metas transierit, omnium in communione pontificum ejusdem provinciae sententiam obnoxius retinebit, id est, si nulla sibi impediente principis potestate, vel infirmitate, aut inevitabili causa, sed solius propriae voluntatis libitu sese ad celebrandum concilium non collegerit.
5.46
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XLVI.-- De archiepiscopo qui tempore pacis ultra biennium synodum annuntiare neglexerit.
5.46
Quod si intra biennium divinitus temporum tranquillitate concessa admonitis comprovincialibus a metropolitano synodus indicta non fuerit, et metropolitanus ipse provocationes tardaverit, anno integro missas facere non praesumat. Quod si evocati et non corporali infirmitate detenti, adesse sua abusione despexerant, simili sententiae subjacebunt.
5.47
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XLVII.-- De episcopis ad synodum vocatis, ut venire non contemnant.
5.47
Quod non oporteat episcopos ad synodum vocatos omnino contemnere, sed protinus ire et docere, et discere ea quae ad correctionem Ecclesiae, vel reliquarum pertinent rerum. Seipsum vero qui contempserit, accusabit, nisi forte per aegritudinem ire non possit.
5.48
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXVIII.-- Quales epistolae a metropolitano sint fratribus dirigendae.
5.48
Epistolae tales per fratres a metropolitano sunt dirigendae, ut non solum de cathedralibus Ecclesiae presbyteris, verum etiam de dioecesanis ad concilium trahant, et aliquos de filiis Ecclesiae secularibus secum adducere studeant.
5.49
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XLIX.-- De eadem re.
5.49
Si metropolitanus episcopus ad comprovinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos, aut ad ordinationem alicujus fratris, aut ad synodum invitet, postpositis omnibus, excepta gravi infirmitate corporis, aut praeceptione regia, ad constitutam diem adesse non differant. Qui si defuerint, sicut prisca canonum praecepit auctoritas, usque ad proximam synodum charitate fratrum et Ecclesiae communione priventur.
5.50
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. L.-- De episcopo qui synodo adesse neglexerit.
5.50
Si quis autem episcoporum synodo adesse neglexerit, aut coetum fratrum, antequam concilium dissolvatur, crediderit deserendum: alienum se a fratrum communione cognoscat, nec eum recipi liceat, nisi in sequenti synodo fuerit absolutus.
5.51
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LI.-- De episcopo qui per aegritudinem ad synodum venire non potuerit.
5.51
Quod si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, suscepturus, salva fidei veritate, quidquid synodus statuerit.
5.52
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LII.-- De episcopis ad synodum vocatis, et venire, et missos suos mittere dedignantibus.
5.52
Placuit sanctae synodo episcopos qui vocati de Saxonia ad sanctum concilium non venerunt, nec secundum canones sacros missos suos vel vicarios direxerunt, gravi increpatione objurgare, et pro culpa inobedientiae increpare. Unde iterum eos fraterna charitate ad condictum concilium invitamus et vocamus. Quod et si hoc, quod non optamus, pro nihilo duxerint, et venire noluerint, justamque rationem inobedientiae suae reddere detrectaverint, apostolica auctoritate interdicit eis Petrus sancti Petri et papae missus, una cum sancta synodo, missas celebrare, quousque Romam veniant, et coram papa et sancta Ecclesia dignam reddiderint rationem.
5.53
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LIII.-- Concilium universale non nisi necessitate faciendum.
5.53
Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus universalis necessitas, sed quoties exegerint causae communes, id est, si totius Africae undecunque relatae ad hanc sedem fuerint litterae, congregandam esse synodum in ea provincia, ubi opportunitas persuaserit. Causae autem quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur.
5.54
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LIV.-- Ut episcopi posteriores se prioribus suis non praeferant.
5.54
Episcopi vero per singulas provincias observent, ne posteriores se superioribus suis praeferant, nec eis inconsultis, nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant. Sed omnes de communibus eorum causis, consonam sententiam proferant, et determinent, quoniam aliter actae nullas vires habebunt, nec ecclesiasticae reputabuntur.
5.55
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LV. Ut episcopi sui ordinis tempus observent, alter alteri honorem praebentes.
5.55
Item placuit ut, conservato metropolitani episcopi primatu, caeteri episcoporum secundum sui ordinationis tempus, alius alii sedenti deferat locum.
5.56
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LVI.-- De episcoporum ordine, ut qui posterius ordinati sunt, prioribus se non audeant anteferre.
5.56
Valentinianus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae, prosequor ea quae praeterito tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, et subscriptionibus fratrum firmata claruerunt, etiam hoc nos servaturos esse profiteor. Sed illud scimus, inviolatam semper mansisse ecclesiasticam disciplinam, ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis charitatis id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus gratanter semper acciperetur.
5.57
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LVII.-- De rebus dubiis in conciliis episcoporum emergentibus.
5.57
Si inter episcopos ejusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico jure, vel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem judicet. Et si non acquiescat utraque pars judicatis, tunc primas illius regionis inter ipsos audiat, et quod ecclesiasticis canonibus, et legibus nostris consentaneum sit, hoc definiat, et nulla pars valeat calculo ejus contradicere.
5.58
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LVIII.-- Ut episcopi in synodo residentes, quae ad emendationem vitae pertineant, primum emendent.
5.58
In primis placuit, ut quoties secundum statuta Patrum sancta synodus congregatur, nullus episcoporum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea quae ad emendationem vitae, ad severitatem regulae, ad animae remedia pertinent, finiantur.
5.59
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LIX.-- De metropolitano si comprovincialem episcopum in sua causa audire distulerit.
5.59
Si metropolitanus a quocunque comprovinciali episcopo bis fuerit in causa propria appellatus, et eum audire distulerit, in proxima synodo negotii sui habeat licentiam exercendi: et quidquid propter justitiam a comprovincialibus suis fuerit statutum debet custodiri.
5.60
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LX.-- Ut episcopi justa judicia semper dijudicent.
5.60
Ut episcopi et judices judicia discernant, quia sunt quaedam judicio mundi, quaedam judicio Dei reservanda. Scriptum est enim: Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo. Et illius memores sint: In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini et vos.
5.61
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXI.-- Ut canonum statuta ab omnibus rite custodiantur, et nullus ea suo sensu dijudicare praesumat.
5.61
Canonum statuta sine praejudicio ab omnibus custodiantur, et nemo in actionibus, vel in judiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur. In exponendis etiam, vel praedicandis divinis Scripturis, sanctorum catholicorum Patrum, et probatissimorum sensum quisque sequatur, in quorum scripturis, ut beatus dicit Hieronymus, fidei veritas non vacillet.
5.62
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXII.-- De dissidentibus episcopis.
5.62
Dissidentes episcopos, si non timor Dei, synodus reconciliet.
5.63
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXIII.-- De inflatione metropolitanorum et fastu, et de episcopis ac reliquis clericis qui laeduntur a metropolitano.
5.63
( Ex epist. Anicii papae episcopis per Galliam constitutis missa, cap. 4.) Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentia, vel consilio episcoporum alias causas agere, nisi eas tantum quae ad propriam suam pertinent parochiam, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis, eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia terminare praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, et caeteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem, grave ad hanc sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem ejus causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur. Similiter si aliquis episcoporum metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur.
5.64
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXIV.-- Ut plebes alienas alius episcopus non usurpet.
5.64
Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in dioecesi collegam suum.
5.65
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXV.-- Ut nullus metropolitanus absque omnium comprovincialium episcoporum praesentia aliquorum audiat causas.
5.65
Caeterum, fratres, salvo in omnibus Romanae ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas: quia irritae erunt aliter actae, quam in conspectu eorum omnium ventilatae. Et ipse si fecerit, coerceatur a fratribus.
5.66
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXVI.-- Ut nullus primas vel metropolitanus aliquid agat de Ecclesiis, vel parochiis comprovincialium episcoporum, et de ipsorum causis sine eorum consilio omnium, et nec ipsi aliquid agant sine ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias.
5.66
Nullus autem primas vel metropolitanus dioecesanam Ecclesiam vel parochianum, aut aliquid ejus parochiae, praesumit excommunicare, vel dijudicare aliquid, vel agere absque ejus consilio vel judicio: sed hoc observet, quod ab apostolis ac Patribus et praedecessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum: id est, si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de comprovincialium coepiscoporum causis, eorumque ecclesiarum et clericorum, atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo damnationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant, juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula. Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochia, super cujusquam dispositione, nisi si vocatus ab eo cujus esse dinoscitur, ut quiddam ibi disponat vel ordinet, au: judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Sin aliter praesumpserit, damnabitur: et non solum ille sed cooperantes, eisque consentientes, quia sicut ordinatio, ita ejus et judicatio, et aliarum rerum dispositio prohibetur.
5.67
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXVII.-- De contentione parochiae.
5.67
Quicunque episcopus alterius episcopi dioecesim per XXX annos sine aliqua interpellatione possederit, quamvis secundum jus legis ejus videatur esse dioecesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi: sed hoc intra unam parochiam, extra vero nullo modo: ne, dum dioecesis defenditur, provinciarum termini confundantur.
5.68
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXVIII.-- Ut episcopi qui negligunt loca sua a vicinis episcopis, ut se corrigant, admoneantur.
5.68
Item placuit, ut quicunque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniantur a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conventionis non effecerint, qui potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant: ita sane, ut si ille ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab haereticis, ut impune ibi sint, et suam diligentiam fuisse praeventam, ut eo modo ejus cura sollicitor vetaretur: cum hoc judices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi intra quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas det judices, vicinus provincia est locus de quo contenditur. Si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur, aut tres: aut si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum.
5.69
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXIX.-- De duobus episcopis altercantibus de parochia cujusdam basilicae.
5.69
Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigitanum et Honorium Cordubensem episcopos, discussio agitata est, propter parochiam basilicae cujusdam quam horum alter Celtacensem, alter Reginensem asseruit. Et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio vendicata est, cujus quamvis vetusta retentione, nullum juris praejudicium adferret: ideoque ne in dubium ultra inter eos nostra devocaretur sententia, prolatis canonibus synodalia decreta perlecta sunt, quorum auctoritas praemonet ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos alienos usurpet. Ob hoc placuit inter alternas partes inspectionis viros mittendos, ita ut dioecesis possidentis, si tamen basilicam veteribus signis limes provisus monstraverit, Ecclesiae cujus est jus retentionis, sit aeternum dominium. Quod et si limes legitimus eamdem basilicam non concludit, et tamen longi temporis probatur objecta praescriptio, appellatio praesentis episcopi non valebit: quia illi tricennalis objectio silentium imponit. Hoc etiam et saecularium principum edicta praecipiunt, et praesulum Romanorum decrevit auctoritas. Sin vero infra metas tricennalis temporis, extra alienos terminos basilicae injusta retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur.
5.70
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXX.-- De episcopis qui contendunt de parochiis suis.
5.70
Placuit ut quicunque episcopi plebes quas ad suam cathedram aestimant pertinere non ita repetunt, ut causas suas episcopis judicantibus agant: sed alio retinente irruerint, sive nolentibus, sive volentibus plebibus causae suae detrimentum patiantur. Et quicunque jam hoc fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat quem constiterit praetermissis judiciis ecclesiasticis irruisse, nec sibi quisque blandiatur, si a primate ut retineat litteras impetrarit: sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eum qui tenet, et ejus litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse Ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
5.71
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXI.-- Ut in altera parochia clericos alterius dioecesis episcopus nullatenus ordinet.
5.71
Episcopus alienam civitatem, quae non est illi subjecta, non adeat, nec ad possessionem accedat, quae ad eum non pertinet, nec ordinationem ibi facere praesumat: nisi forte cum consilio et voluntate episcopi regionis. Si quis autem tale aliquid facere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo.
5.72
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXII.-- Ut nullo modo de parochia ad aliam episcopus transeat.
5.72
Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam: nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab episcopis necessitate compulsus. Maneat autem in Ecclesia quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret, secundum pristinum terminum de hac re constitutum.
5.73
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXIII.-- De praesumptione alienae dioecesis.
5.73
Si quis episcopus non rogatus de alia provincia in aliam venerit, praesumptive irruens ad ordinationem et constitutionem clericorum, et ad ea quae ad illum non pertinent, importunus existat, vacua sint et inania omnia quae ab eo fuerint constituta. Ipse autem digna increpatione excommunicetur, et abominetur a sancto concilio.
5.74
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXIV.-- Ne episcopus, sua civitate despecta, ambitus causa ad aliam transeat.
5.74
Si quis autem episcopus, civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria: ut nec illis praesideat quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet augeri.
5.75
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXV.-- Ut ab episcopis aliena parochia minime pervadatur.
5.75
Episcopo non licere alienam parochiam propria relicta pervadere, licet cogatur a plurimis, nisi forte quaevis eum rationabilis causa compellat, tanquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre, et in causa religionis aliquid profecto prospicere. Et hoc non a semetipso pertentet, sed multorum episcoporum judicio et maxima supplicatione perficiat.
5.76
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXVI.-- De eadem re.
5.76
Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in Ecclesia, et sicut ei sua est conjuncta sponsa, id est Ecclesia, sic episcopis junguntur Ecclesiae, unicuique pro portione sua: et sicut vir non debet negligere uxorem suam, sed diligere, et caste custodire, et amare, atque prudenter regere, ita et episcopus debet Ecclesiam suam. Et velut uxor quae sub manu est viri, obedire debet viro suo, eumque amare, et diligere: potius etiam Ecclesia episcopo suo in omnibus obedire, eumque amare, et diligere ut animam suam debet: quia illud fit carnaliter, istud spiritaliter. Et sicut vir non debet adulterare uxorem suam: ita nec episcopus Ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat, ad quam consecratus est, absque inevitabili necessitate aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se ambitus causa conjungat. Et sicut uxori non licet dimittere virum suum, ut alteri, vivente eo, matrimonio se societ, ut eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed juxta Apostolum, aut viro suo debet reconciliari, aut manere innupta: ita Ecclesiae non licet dimittere episcopum suum, aut ab eo se segregare, ut alterum eo vivente accipiat: sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est, ne alterum episcopum suo vivente accipiat, ut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit, vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam, aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat.
5.77
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXVII.-- De mutatione episcoporum.
5.77
De mutatione ergo episcoporum unde sanctam sedem apostolicam consulere voluistis, scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cujusquam aut dominatione. Petrus sanctus magister, et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate, apostolica auctoritate translatus est Alexandriam. Similiter Felix de civitate in qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate ad civitatem qui non suo libitu, aut ambitu hoc facit, sed utilitate quadam, aut necessitate, aliorum hortatu, et consilio potiorum transfertur. Nec transfertur de minori civitate ad majorem, qui hoc non ambitu nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci, aut populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est: quia homo videt in facie, Deus autem in corde. Et Dominus per Prophetam loquitur, dicens: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem, nec mutat civitatem qui non sua sponte sed consilio et electione aliorum mutatur. Non igitur migrat de civitate ad civitatem, qui non avaritiae causa sponte dimittit suam: sed, ut jam dictum est, aut pulsus a sua, aut necessitate coactus, aut electione, aut exhortatione sacerdotum et populorum translatus est ad alteram civitatem. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes: sic quoties utilitas aut necessitas expoposcerit, supradicto modo et mutare et inthronizare potestatem habent.
5.78
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXVIII.-- De eadem re.
5.78
Episcopus aut presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat. Si vero rejecerit, excommunicetur. Sed si perseveraverit, dejiciatur.
5.79
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXIX.-- Item ex eodem.
5.79
Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa, pro qua re hoc facere tentat: cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationes agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. Responderunt universi: Placet.
5.80
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXX.-- De episcopo qui in sua fuerit persecutus Ecclesia, quod ad alium ei sit fugiendum.
5.80
Si quis episcopus fuerit persecutus in sua Ecclesia, fugiendum illi est ad alteram, eique sociandum, dicente Domino: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Si autem utilitatis causa fuerit mutandum, non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus, et auctoritate hujus sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis.
5.81
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXXI.-- De episcopo qui principalem cathedram suae Ecclesiae negligit.
5.81
Ut non liceat episcopo principalem cathedram suae parochiae negligere, et aliam Ecclesiam in sua dioecesi magis frequentare.
5.82
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXXII.-- De episcopis qui sedes suas negligunt, et in possessionibus suis longe positis diu morantur.
5.82
Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri, qui non in ea civitate resident, in qua videntur episcopi esse constituti, vel certe parvam rem illic habeant: alibi autem idonea praedia habere noscuntur, vel affectionem proximorum quibus indulgeant. Hactenus permitti eis oportet, ut accedant ad possessiones suas, et disponant vel ordinent fructum laboris sui, ut post quatuor dies Dominicos, id est, post tres hebdomadas, si morari necesse est, in suis potius fundis morentur, aut si est proxima civitas in qua est presbyter, ne sine Ecclesia videantur facere diem Dominicum, illuc accedant, ut neque res domesticae per absentiam eorum detrimentum sustineant, et non frequenter veniendo ad civitatem in qua episcopus moratur suspicionem jactantiae et ambitionis evadant. Universi dixerunt placere sibi.
5.83
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. LXXXIII.-- Ut episcopus singulis annis parochiam suam circumeat.
5.83
Ut singulis annis unusquisque episcopus parochiam suam circumeat, populumque confirmet ac doceat, et ea quae vitanda sunt prohibeat, et ea quae agenda sunt, utiliter agere suadeat.
5.84
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXXIV.-- De episcopis qui raro aut nunquam per seipsos plebes sibi commissas visitant.
5.84
Ut episcopi qui plebes sibi creditas, aut raro, aut nunquam per seipsos visitant juxta ordinem evangelicum et apostolicum atque ecclesiasticum, cum Dominus Mosi dicat: Speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et annunciabis eis ex me, etc., a comprovincialibus episcopis, acrius corripiantur.
5.85
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXXV.-- Ut episcopi presbyteros suos de ministeriis illorum diligenter discutiant.
5.85
Placuit nobis atque convenit, ut episcopi per singulas Ecclesias et dioeceses euntes, primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et qualiter quaeque officia in Ecclesia peragant. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias. Sin autem minime, docere debent ignaros.
5.86
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXXVI.-- Ut episcopus cum paucis suam parochiam circumeat.
5.86
Cum episcopus suam dioecesim visitat, nulli prae multitudine onerosus existat, nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat.
5.87
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXXVII-- Si episcopus parochiam suam visitare nequiverit, viros probabilis vitae pro se mittat.
5.87
Quod si episcopus, aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus, visitationem dioeceseos explere nequiverit, presbyteros probabilis vitae, aut diaconos mittat, qui redditus basilicarum et reparationes, et ministrantium vitam inquirant.
5.88
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXXVIII.-- Qualem ministrum episcopus juxta se habere debeat.
5.88
Ut quisque episcopus talem juxta se pro viribus habere decertet, qui juxta sincerissimum et purissimum sensum catholicorum Patrum, fide et observatione mandatorum Dei, seu et praedicationis doctrina, presbyteros plebium assidue instruat et informet, ne domus Dei vivi, quae est Ecclesia, sine lucerna verbi divini remaneat. Sed et idem talis existat, quem amor pecuniae non vexet, aut reprehensibilis contemptibilem reddat. Hinc est, quod cum Moses querelam in conspectu Dei poneret, non se posse portare tantum onus quod ei fuerat impositum, audivit a Domino: Congrega mihi LXX viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Quid in Mose, nisi summum sacerdotium? Quid in LXX viris, nisi presbyteros accipimus? Quod autem Dominus aufert de spiritu Mosi, traditque eis, patenter ostendit, quod hi qui ab episcopo in conspectu Dei vocati sunt, ut secum onus populi sustentent, eadem velle, et in partito sibi onere totis viribus cooperari. Hoc enim significat, quod non alium, sed ejusdem Mosi spiritum accipiunt.
5.89
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. LXXXIX.-- De episcopo ne laicum ponat sibi vicarium.
5.89
Nova actione didicimus quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos, laicos habere in rebus divinis constitutos oeconomos. Proinde pariter tractantes eligimus, ut unusquisque nostrum secundum Chalcedonensium Patrum decreta, ex proprio clero oeconomum sibi constituat. Indecorum est laicum vicarium esse episcopi, et saeculares in Ecclesia judicare. In uno eodemque officio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege divina prohibetur, dicente Mose: Non arabis in bove simul et asino, quod est, homines diversae professionis in officio uno non sociabis. Unde oportet nos et divinis libris et sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut hi qui in administrationibus Ecclesiae pontificibus sociantur, discrepare non debeant, nec professione, nec habitu: nec cohaerere et conjungi possunt, quibus et studia et vota diversa sunt. Si quis autem episcopus post haec ecclesiasticam rem ad laicalem procurationem administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernanda crediderit, vere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum, non solum Christo de rebus pauperum judicabitur reus, sed etiam et concilio manebit obnoxius.
5.90
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XC.-- Ut in circuitione episcopi omnes, qui sunt in parochia singularum matricum, exceptis infirmis, ad synodum ejus venire debeant
5.90
Cum episcopus suam dioecesim circuit, archidiaconus vel archipresbyter eum praeire debet uno aut duobus diebus per parochias quas visitaturus est. Et plebe convocata, annuntiare debet proprii pastoris adventum. Et ut omnes, exceptis infirmis, ad ejus synodum die denominata impraetermisse occurrant, et omnimodis ex auctoritate sanctorum canonum praecipere, et minaciter denuntiare debet, quod si quis absque gravi necessitate defuerit, proculdubio a communione Christiana sit repellendus. Deinde accitis secum presbyteris, qui in illo loco servitium debent exhibere episcopo, quidquid de minoribus et levioribus causis corrigere potest, emendare satagat, ut pontifex veniens nequaquam in facilioribus negotiis fatigetur, aut sibi immorari amplius necesse sit ibi, quam expensa sufficiat. Ait enim Dominus ad Mosen, de hujuscemodi cooperatoribus: Ut tecum, inquit, sustentent onus populi, et non tu solus graveris. Et beatus Joannes Baptista adventum Domini praecucurrit praedicando, dicens: Poenitentiam agite, etc. Et item: Parate viam Domino. Siquidem episcopus vicem Christi agere videtur, et ideo cum gaudio, timore, et summa reverentia a plebibus sibi subjectis suscipiendus est: ut illis cum laude dicatur quod Apostolus discipulis dicit: Testimonium, inquit, vobis perhibeo, quod ita suscepistis me sicut angelum Dei, sicut Dominum Jesum.
5.91
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCI.-- Decretalis constitutio Eutychiani papae quid episcopi in synodo quaerere debeant.
5.91
Episcopus in synodo residens, post congruam allocutionem, septem ex plebe ipsius parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros, in medium debet evocare. Et, allatis sanctorum pignoribus, unumquemque illorum tali sacramento constringat.
5.92
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCII.-- Jusjurandum synodale.
5.92
A modo in antea, quidquid nosti, aut audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntatem et rectam Christianitatem, in ista parochia factum sit, aut futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum, ut ad tuam cognitionem quocunque modo perveniat, si scis aut tibi indicatum fuerit synodalem causam esse, et ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut ejus missum cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit: sic te Deus adjuvet et istae sanctorum reliquiae.
5.93
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCIII.-- Juramentum caeterorum.
5.93
Istud sacramentum quod iste juravit de synodali causa, quod tu illud ex te ita observabis, in quantum sapis, aut audisti, aut ab hac die in antea inquisiturus es, sic te Deus adjuvet, etc.
5.94.1
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCIV.-- Post datum sacramentum episcopus illos qui juraverunt ita alloquatur.
5.94.1
Videte, fratres, ut Domino reddatis juramenta vestra: non enim homini jurastis, sed Deo creatori vestro. Nos autem, qui ejus ministri sumus, non terrenam substantiam vestram concupiscimus, sed salutem animarum vestrarum requirimus. Cavete ne aliquid abscondatis, et ex alterius peccato vestra fiat damnatio.
5.94.2
Prima interrogatio episcopi aut ejus missi.
5.94.3
Est in hac parochia homicida, qui hominem, aut spontanea voluntate, aut cupiditatis, aut rapacitatis causa, aut casu, aut nolens, aut coactus, aut pro vindicta parentum, aut in bello, aut jussu Domini, aut proprium servum occiderit?
5.94.4
Interrogatio 2.
5.94.5
Est aliquis parricida, aut fratricida, qui patrem, matrem, sororem, fratrem, avunculum aut aliquem parentum interfecerit?
5.94.6
Interrogatio 3.
5.94.7
Est aliquis qui presbyterum, aut diaconum, aut aliquem clericorum occiderit, vel aliquo membro detruncaverit?
5.94.8
Interrogatio 4.
5.94.9
Est aliquis vel aliqua qui infantem proprium oppresserit, vel vestimentorum pondere suffocaverit, et si hoc factum est ante baptismum, aut post baptismum, aut si infans infirmatus per negligentiam parentis absque baptismo obierit?
5.94.10
Interrogatio 5.
5.94.11
Est aliquis vel aliqua qui alterius partum excusserit, vel si ipsa femina propria voluntate suum partum vel conceptum excusserit, et abortivum fecerit?
5.94.12
Interrogatio 6.
5.94.13
Est aliqua femina quae in fornicatione concipiens, timens ne manifestaretur, infantem proprium, aut in aquam projecerit, aut in terra occultaverit, quod morht dicunt?
5.94.14
Interrogatio 7.
5.94.15
Est aliquis qui uxorem suam absque lege, aut certa probatione interfecerit?
5.94.16
Interrogatio 8.
5.94.17
Est aliqua femina quae virum suum, vel aliquem hominem per herbas venenatas, vel mortiferas potiones interfecerit, vel alium hoc facere docuerit?
5.94.18
Interrogatio 9.
5.94.19
Est aliquis vel aliqua qui hoc fecerit, vel alium facere docuerit, ut vir non possit generare, aut femina concipere?
5.94.20
Interrogatio 10.
5.94.21
Est aliquis qui proprium servum extra judicem occiderit, et aliqua femina quae ancillam propriam necaverit, furore zeli inflammata?
5.94.22
Interrogatio 11.
5.94.23
Est aliquis qui, diabolo impellente, semetipsum occiderit?
5.94.24
Interrogatio 12.
5.94.25
Est aliquis qui in bello publico homines vulneraverit, et nescit si de illo vulnere aliquis perierit? Et si alicui imputatur quod hominem occiderit, et ipse hoc denegaverit?
5.94.26
Interrogatio 13.
5.94.27
Est aliquis qui in consilio fuerit ut homo interficeretur, et non fuit in facto, et tamen per ejus consilium et exhortationem interfectus est?
5.94.28
Interrogatio 14.
5.94.29
Est aliquis qui truncationes manuum, pedum, linguae, et testiculorum fecerit, et oculos alterius eruerit?
5.94.30
Interrogatio 15.
5.94.31
Est aliquis conjugatus, qui cum alterius uxore adulterium perpetravit, vel uxor cum alterius viro?
5.94.32
Interrogatio 16.
5.94.33
Est aliquis uxorem habens, qui concubinam simul habuerit ancillam propriam, aut aliam feminam?
5.94.34
Interrogatio 17.
5.94.35
Est aliquis qui uxorem legitimam dimiserit, et alteri se conjunxerit, et aliam in conjugium acceperit?
5.94.36
Interrogatio 18.
5.94.37
Est aliqua mulier quae virum proprium dimiserit et alteri se conjunxerit?
5.94.38
Interrogatio 19.
5.94.39
Sunt aliqui, interveniente repudio, qui ab invicem sint separati, et sic maneant?
5.94.40
Interrogatio 20.
5.94.41
Est aliquis qui absque consensu uxoris, derelicto legitimo conjugio, in monasterium intraverit?
5.94.42
Interrogatio 21.
5.94.43
Est aliquis qui suam conjugem quamvis culpabilem sine episcopi judicio reliquerit?
5.94.44
Interrogatio 22.
5.94.45
Est aliqua mulier quae, conscio viro suo, fornicata fuerit?
5.94.46
Interrogatio 23.
5.94.47
Est aliquis uxore carens, qui cum alterius conjuge fornicatus fuerit: aut si qua mulier non habens virum cum alterius marito?
5.94.48
Interrogatio 24.
5.94.49
Est aliquis non habens uxorem, qui cum femina quae virum non habet fornicatus fuerit?
5.94.50
Interrogatio 25.
5.94.51
Est aliqua laica virgo, quae moechata fuerit cum adolescente?
5.94.52
Interrogatio 26.
5.94.53
Est aliquis qui desponsatam puellam non duxerit, et fidem sponsaliorum fregerit?
5.94.54
Interrogatio 27.
5.94.55
Est aliquis qui alterius sponsam rapuerit, et sibi sociaverit?
5.94.56
Interrogatio 28.
5.94.57
Est aliquis qui quamcunque feminam, virginem, aut viduam per raptum traxerit, et sociaverit sibi in matrimonium: et si aliqui sunt, qui in hoc consentientes et adjuvantes fuerint?
5.94.58
Interrogatio 29.
5.94.59
Est aliquis qui, cum Judaea, vel, si Judaeus vel paganus, cum aliqua Christiana moechatus fuerit?
5.94.60
Interrogatio 30.
5.94.61
Est aliquis qui, sanctimonialem, vel viduam Deo sacratam rapuerit, et in conjugium sumpserit, vel ipsis consentientibus cum eis fornicatus fuerit?
5.94.62
Interrogatio 31.
5.94.63
Est aliquis qui vivente marito, conjugem illius adulterasse accusatur, et eo in proximo defuncto eamdem sumpsisse dinoscitur?
5.94.64
Interrogatio 32.
5.94.65
Est aliqua mulier quae dicat quod vir ejus non possit cum ea coire, et ob hanc causam dissidium quaerit, et alium virum velit accipere?
5.94.66
Interrogatio 33.
5.94.67
Est aliquis qui cum commatre spiritali moechatus fuerit, vel eam in matrimonium acceperit, similiterque cum filiola quam ex sacro fonte susceperit, aut ante episcopum tenuit?
5.94.68
Interrogatio 34.
5.94.69
Est aliquis qui propinquam et consanguineam suam in matrimonium accepit, aut cum ea fornicatus est?
5.94.70
Interrogatio 35.
5.94.71
Est aliquis qui irrationabiliter, id est, contra naturam cum masculis, et mutis misceatur animalibus?
5.94.72
Interrogatio 36.
5.94.73
Est aliqua mulier quae lenocinium fecerit?
5.94.74
Interrogatio 37.
5.94.75
Est aliquis qui in sua domo consentit cum propriis ancillis, vel genitiariis suis adulteria perpetrari?
5.94.76
Interrogatio 38.
5.94.77
Interrogandum si aliquis fur, aut sacrilegus sit in eadem plebe, qui ecclesias Dei infregerit, vel aliquid de ecclesia furatus sit, aut publice rapuerit, vel latenter surripuerit: aut si aliquis rapax, et raptor, et damnator Ecclesiae Dei est?
5.94.78
Interrogatio 39.
5.94.79
Interrogandum si aliquis perjurus sit, aut si sciens, et pro cupiditate terrena pejeraverit: et si nesciens, aut si coactus jussu senioris, aut pro membris, aut pro vita redimenda: aut si aliquis scienter non solum pejeraverit, sed etiam alios in perjurium duxerit?
5.94.80
Interrogatio 40.
5.94.81
Interrogandum si aliquis scienter contra aliquem falsum testimonium protulerit, et quale damnum aliquis per hanc testificationem habuerit?
5.94.82
Interrogatio 41.
5.94.83
Interrogandum si aliquis hominem liberum aut servum alterius, aut peregrinum, aut adventitium furatus fuerit, aut eum blandientem seduxerit et vendiderit, et extra patriam in captivitatem duxerit: aut si aliquis Judaeo vel pagano Christianum mancipium vendiderit, aut si ipsi Judaei Christiana mancipia in suo servitio habeant, vel vendant?
5.94.84
Interrogatio 42.
5.94.85
Interrogandum si aliquis sit magus, ariolus, aut incantator, divinus, aut sortilegus: vel si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides faciat, aut ibi candelam seu quodlibet munus deferat, veluti ibi quoddam numen sit, quod bonum, aut malum possit inferre?
5.94.86
Interrogatio 43.
5.94.87
Perscrutandum si aliquis subulcus, vel bubulcus, sive venator, vel caeteri hujusmodi diabolica carmina dicat super panem, aut super herbas, aut super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondat, aut in bivio, aut in trivio projiciat, ut sua animalia liberet a peste et clade, et alterius perdat?
5.94.88
Interrogatio 44.
5.94.89
Perquirendum si aliqua foemina sit, quae per quaedam maleficia, et incantationes, mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum, aut damnet, aut surripiat? Et si aliqua est quae se dicat cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata certis noctibus equitare super quasdam bestias, et in eorum consortio annumeratam esse?
5.94.90
Interrogatio 45.
5.94.91
Interrogandum si aliquis sanguinem morticinum, aut dilaceratum a bestia comederit?
5.94.92
Interrogatio 46.
5.94.93
Est aliquis qui juravit quod Deo contrarium est, ut fratri nunquam reconcilietur, quod est peccatum usque ad mortem?
5.94.94
Interrogatio 47.
5.94.95
Est aliquis qui bibit de liquore in quo mustela, vel mus, sive aliquod immundum animal necatum est?
5.94.96
Interrogatio 48.
5.94.97
Est aliquis qui jejunium quadragesimale, vel quatuor temporum, sive Letaniae majoris, vel Rogationum, sive indictum ab episcopo jejunium pro quacunque plaga, non observaverit?
5.94.98
Interrogatio 49.
5.94.99
Est aliquis qui bibit, aut manducavit, aut portavit super se quo existimaverat se Dei judicium pervertere posse?
5.94.100
Interrogatio 50.
5.94.101
Est aliquis qui in Kalend. Januarii aliquid fecerat, quod a paganis inventum est, et dies observavit, et lunam, et menses, et horum effectiva potentia aliquid speraverat in melius, aut in deterius posse converti?
5.94.102
Interrogatio 51.
5.94.103
Est aliquis quodcunque opus inchoans, qui aliquid dixerat, aut quacunque magica arte aliud fecit, nisi ut Apostolus docet, omnia in nomine Domini facienda? Neque enim daemones in nostrum adjutorium debemus invocare, sed Deum, in collectione similiter herbarum medicinalium, symbolum et orationem Dominicam dicere oportet, et nihil aliud?
5.94.104
Interrogatio 52.
5.94.105
Quaerendum etiam si mulieres in lanificiis suis, vel inordiendis telis aliquid dicant, aut observent, nisi, ut supra dictum est, omnia in nomine Domini?
5.94.106
Interrogatio 53.
5.94.107
Est aliquis qui oblationes, id est, eleemosynam parentum defunctorum injuste retineat?
5.94.108
Interrogatio 54.
5.94.109
Est aliquis qui supra mortuum nocturnis horis carmina diabolica cantaret, et biberet, et manducaret ibi, quasi de ejus morte gratularetur, et si alibi mortui in vigiliis nocturnis, nisi in Ecclesia custodiantur?
5.94.110
Interrogatio 55.
5.94.111
Est aliquis qui non communicet, vel tribus temporibus in anno, id est, in Pascha, Pentecoste, et Natali Domini, nisi pro mortiferis criminibus, et episcopi vel sacerdotum judicio, a communione fuerit remotus?
5.94.112
Interrogatio 56.
5.94.113
Est aliquis qui in die Dominica, vel in praecipuis festivitatibus, quidquam operis faciat: et si ad Matutinas et ad Missam, et ad Vesperas, his diebus impraetermisse omnes occurrant?
5.94.114
Interrogatio 57.
5.94.115
Est aliquis excommunicatus, qui pro nihilo duxerit excommunicationem: et si aliquis cum excommunicato communicaverit?
5.94.116
Interrogatio 58.
5.94.117
Est aliquis qui modum poenitentiae sibi injunctura non custodierit?
5.94.118
Interrogatio 59.
5.94.119
Est aliquis qui patrem aut matrem inhonaraverit, aut percusserit, aut maledixerit?
5.94.120
Interrogatio 60.
5.94.121
Est aliquis qui vomitum post acceptam Eucharistiam per ebrietatem fecerit?
5.94.122
Interrogatio 61.
5.94.123
Est aliquis qui suam decimationem Deo et sanctis ejus retraxerit?
5.94.124
Interrogatio 62.
5.94.125
Est aliquis tam perversus et Deo alienus, ut saltem Dominica die ad ecclesiam non venerit?
5.94.126
Interrogatio 63.
5.94.127
Si porcarii, et alii pastores Dominica die ad ecclesiam non veniant, et Missas non audiunt, similiter in aliis festivitatibus?
5.94.128
Interrogatio 64.
5.94.129
Est aliquis qui ad confessionem non veniret, vel una vice in anno, id est, in capite Quadragesimae, et poenitentiam pro peccatis suis non susciperet?
5.94.130
Interrogatio 65.
5.94.131
Est aliquis qui assiduam ebrietatem sectetur, Apostolo dicente: Neque enim ebriosi regnum Dei possidebunt?
5.94.132
Interrogatio 66.
5.94.133
Est aliquis qui contempto suo presbytero, in aliam parochiam iret ad ecclesiam, et ibi communicaret, et suam decimam daret?
5.94.134
Interrogatio 67.
5.94.135
Inquirendum de mendicis qui per parochiam discurrunt: et si unusquisque pauperem de familia sua pascat?
5.94.136
Interrogatio 68.
5.94.137
Interrogandum si in unaquaque plebe decani sint per villas constituti, viri veraces et Dominum timentes, qui caeteros admoneant ut ad ecclesiam pergant, ad Matutinas, ad Missam, et ad Vesperam, et nihil operis in diebus festis faciant: et si horum quisquam transgressus fuerit, statim presbytero annuntient, similiter de luxuria, et omni opere pravo?
5.94.138
Interrogatio 69.
5.94.139
Est aliquis qui bannum episcopi, aut presbyteri sui, et excommunicationem parvipendit?
5.94.140
Interrogatio 70.
5.94.141
Perquirendum si parochiani presbytero suo debitum honorem impendant, aut si est aliquis qui eum verbo, vel facto inhonoraret, et ejus monita sperneret?
5.94.142
Interrogatio 71.
5.94.143
Est aliquis qui peregrino, aut viatori hospitium contradixerit?
5.94.144
Interrogatio 72.
5.94.145
Inquirendum est quas festivitates colant?
5.94.146
Interrogatio 73.
5.94.147
Interrogandum si patrini filiolis suis Symbolum et Orationem Dominicam insinuent, aut insinuari faciant?
5.94.148
Interrogatio 74.
5.94.149
Perquirendum si IIII aut V vel plures interfecerint hominem?
5.94.150
Interrogatio 75.
5.94.151
Est aliquis qui contradicit episcopo aut ejus ministris, ne coloni aut servi pro commissis criminibus virgis nudi caedantur?
5.94.152
Interrogatio 76.
5.94.153
Interrogandum si aliquis peregrinum, qui de sua patria propter paganorum infestationem, vel persecutionem fugit, hac de causa quia in domo ejus mansit, et diebus aut annis loco mercenarii illi servivit, pro proprio servo velit habere, et vendere, aut dare alicui praesumat?
5.94.154
Interrogatio 77.
5.94.155
Est aliquis qui injusta mensura suam annonam, aut vinum vendat, cum Dominus dicat: Aequas sit tibi modius, et aequus sextarius?
5.94.156
Interrogatio 78.
5.94.157
Denunciandum etiam quam magnum piaculum sit usuras exigere, et de alieno fenore velle ditescere, et quod sacri canones tales ab Ecclesia ejici praecipiant.
5.94.158
Interrogatio 79.
5.94.159
Est aliquis qui propter cupiditatem Judaeum vel paganum interfecerit?
5.94.160
Interrogatio 80.
5.94.161
Est aliquis insaniens qui aliquem hominem occiderit?
5.94.162
Interrogatio 81.
5.94.163
Est aliquis qui arborem succideret, et dum operi necessario insisteret, aliquis subtus arborem deveniens, improvise opprimeretur?
5.94.164
Interrogatio 82.
5.94.165
Est aliquis qui conjurationes et conspirationes sectaretur?
5.94.166
Interrogatio 83.
5.94.167
Est aliquis qui ecclesiam aut clericum fatigare praesumpserit?
5.94.168
Interrogatio 84.
5.94.169
Inquirendum de refugis et perfidis clericis et laicis.
5.94.170
Interrogatio 85.
5.94.171
Percontandum de confratriis et fraternitatum societatibus qualiter in parochia agantur.
5.94.172
Interrogatio 86.
5.94.173
Interrogandum si cantica turpia et risum moventia aliquis circa ecclesiam cantare praesumat.
5.94.174
Interrogatio 87.
5.94.175
Perquirendum si aliquis ecclesiam intrans, fabulis vacare consuevit, et non diligenter auscultat divina eloquia, et si antequam Missa finiatur, de ecclesia exierit?
5.94.176
Interrogatio 88.
5.94.177
Interrogandum si oblationem, id est panem et vinum, viri et feminae ad Missas offerant, et si non viri conjuges offerant, pro se suisque omnibus ut in canone continetur?
5.95
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCV.-- Ut episcopi libros gentilium non legant.
5.95
Ut episcopi libros gentilium non legant: haereticorum autem pro necessitate et tempore.
5.96
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCVI.-- Ut episcopi, prout vulgus intelligere possit secundum proprietatem communis linguae illorum praedicationem temperent.
5.96
Ut episcopi Sermones et Homelias sanctorum Patrum, prout omnes intelligere possint, secundum proprietatem communis linguae praedicare studeant.
5.97
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCXVII.-- Reprehensio episcopi in pulpito paganos libros exponentis, eo quod cum Jovis laudibus Christi laudes non conveniant.
5.97
Cum multa nobis bona de vestris fuissent studiis nunciata, ita cordi nostro est nata laetitia, ut negare ea quae sibi fraternitas vestra concedenda poposcerat, minime pateremur. Sed post hoc pervenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam Grammaticam, et illa difficiliora quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementer aspernati, ut ea quae prius dicta fuerunt, in gemitum et tristitiam verteremus: quia in uno ore cum Jovis laudibus, Christi laudes esse non possunt. Et quam grave nefandumque sit episcopis canere, quod nec laico religioso conveniat. Et quamvis dilectissimus filius noster Candidus presbyter postmodum veniens, hac de re subtiliter requisitus negaverit, atque vos conatus fuerit excusare: de nostro tamen adhuc animo non recessit: quia quantum exsecrabile est hoc de sacerdote enarrari, tanto utrum ita necesse sit districta et veraci oportet satisfactione cognosci. Unde si post hoc evidenter haec quae ad nos perlata sunt falsa esse claruerint, neque vos nugis et saecularibus litteris studere constiterit, et Deo nostro gratias agamus, qui cor vestrum maculari blasphemis nefandorum laudibus non permisit, et de concedendis quae poscitis securi jam et sine aliqua dubitatione tractemus.
5.98
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCVIII.-- Quantum discrimen immineat pastoribus qui veritatem Christi praedicare negligunt.
5.98
Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus. Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, qui erogare nummulariis jubemur, id est, Christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit?
5.99
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. XCIX.-- Quod episcopum oporteat sine intermissione Ecclesiam suam docere et amare.
5.99
Episcopum vero oportet opportune et importune atque sine intermissione Ecclesiam suam docere eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat, ut salutem consequi possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia ejus doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere, ut legatum Dei et praeconem veritatis, quia, testante Veritate, quodcunque ligaverit super terram, erit ligatum et in coelo, et quodcunque solverit super terram, erit solutum et in coelis.
5.100
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. C.-- De ignorantia omnibus, maxime sacerdotibus, vitanda.
5.100
Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt. Sacerdotes enim legere sancta Scriptura admonet, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: Intende lectioni, exhortationi. Doctores semper se permanere in his sciant. Igitur sacerdotes Scripturas sanctas et canones meditentur, ut omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia, quam operum disciplina.
5.101
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CI.-- Ut episcopus dissidentes concordare compellat.
5.101
Studendum episcopo ut dissidentes fratres, sive clericos, sive laicos, ad pacem magis quam ad judicium hortetur.
5.102
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CII.-- Ut in die Dominica rerum dijudicationes non fiant.
5.102
Ut nullus episcopus, vel infra positus, die Dominica causas judicare praesumat.
5.103
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CIII.-- De domestica et interiori conversatione episcoporum.
5.103
Decrevit sancta synodus domesticam et interiorem episcopi conversationem totius reprehensionis atque suspicionis impenetrabilem fieri debere, ut juxta Apostolum provideamus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Oportet igitur ut cubiculo episcopi et secretioribus quibuslibet obsequiis sincerae opinionis sacerdotes et clerici assistant, qui vigilantem, orantem, sacra eloquia scrutantem, episcopum suum jugiter attendant, ejusque sanctae conversationis testes, imitatores, et ad Dei gloriam praedicationis existant.
5.104
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CIV.-- Ut episcopus quasi hospes se continere debeat.
5.104
Episcopus quasi hospes fieri debet, et privatam domum non habeat, sed quasi hospes esse debet, ut Christus ait: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.
5.105
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CV.-- Ut episcopi frequenter Missas celebrent.
5.105
Statuimus, ut non tantum Dominicis diebus, et praecipuis festivitatibus episcopi Missas celebrent, sed cum possibile fuerit, quotidiana quoque sacrificia frequentent, nec fastidiant.
5.106
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CVI.-- Ne episcopus pretio corruptus alterius clericum ordinare praesumat.
5.106
Omnibus ministris ecclesiasticae dignitatis interdicimus, ut nullus quocunque munere aut favore corruptus, clericum alterius parochiae latenter ac furtive ad ordinationem subintroducere praesumat. Quod si fecerit, juxta Chalcedonense decretum, is qui mediator exstitit, si clericus est, proprio gradu decidat, si laicus aut monachus, anathematizetur.
5.107
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. VII.-- Ut episcopus clericos alterius parochiae nullatenus ordinet.
5.107
Episcopus non constituat presbyteros aut diaconos alteri subjectos episcopo, nisi forte cum consilio et voluntate ipsius. Si quis autem tale aliquid agere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo.
5.108
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CVIII.-- Ut nullus episcopus in alterius episcopi parochia ad promotionem ministerii accedere praesumat.
5.108
Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur praebere nonnulli, nisi litteris tam Metropolitani, quam caeterorum, qui cum eo sunt, episcoporum rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinationis accedat. Si vero, nullo vocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis negotiis ad eum non pertinentibus componendis: irrita quidem quae ab eo geruntur existant. Ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio.
5.109
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CIX.-- Ne episcopus alterius Ecclesiae clericum audacter invadere attentet.
5.109
Si quis episcopus clericum ad alium pertinentem audacter invadere, et in sua Ecclesia ordinare tentaverit, non consentiente episcopo a quo discessit, is qui regulae mancipatur, ordinatio hujusmodi irrita comprobetur.
5.110
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CX.-- De non praesumendis illicitis ordinationibus.
5.110
Relatio nos vestrae dilectionis instruxit, et gestorum series plenius intimavit, Gaudentium Offiniensis Ecclesiae sacerdotem contra statuta canonum ac nostra praecepta ordinationes illicitas perpetrasse. Quarum illi totam penitus auferri praecipimus potestatem. Scripsimus enim ad Severum fratrem et coepiscopum nostrum, ut, si necesse fuerit, ipse in supradicta Ecclesia, consideratis Patrum regulis, hoc fungatur officio quo ille abusus esse convictus est: ita ut hi qui illicite ab eodem sunt provecti, ab Ecclesiasticis ministeriis remoti sint.
5.111
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXI.-- De episcopo caeco qui, per presbyterum suum, presbyterum et diaconos duos ordinaverat.
5.111
Ad cognitionem nostri examinis Gabrensis diaconi relatu pervenit de quibusdam ipsius Ecclesiae clericis, quorum dum unus ad presbyterii, duo ad Levitarum ministerium consecrarentur, episcopus autem eorum oculorum dolore detentus, fertur manum suam super hos tantum posuisse, et presbyterum quemdam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse. Qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset mortis vocatione praeventus: sed quia jam ille examini divino relictus est, humano judicio accusari non potest: hi qui supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius eulogium perceperunt, ne sibi licentiam talis usurpatio faciat, decrevimus ut gradum sacerdotis vel Levitici ordinis, quem perverse adepti sunt, depositi aequo judicio abutantur. Tales enim, merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti.
5.112
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXII.-- Quod non oporteat episcopum per pecuniam quempiam ordinare.
5.112
Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et sub pretio redegerit Spiritus sancti gratiam, quae non potest vendi, ordinaveritque per pecuniam episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero: proprii gradus periculo subjacebit: et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione proficiet, sed alienus sit a dignitate. Si quis vero mediator datis vel acceptis exstiterit: si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat: si vero monachus, aut laicus, anathematizetur.
5.113
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXIII.-- Quod munus etiam sit a lingua vitandum.
5.113
Sunt nonnulli qui nummorum quidem praemia ex ordinatione non accipiunt, tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur. Hi nimirum quod gratis accipiunt, gratis non tribuunt: quia favoris nummum de impenso officio sanctitatis expetunt. Unde cum virum justum describeret Isaias, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere: quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus ab obsequio, est subjectio indebite impensa. Munus a manu, pecunia est. Munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum ullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit.
5.114
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXIV.-- Ut non valeat sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia firmetur.
5.114
Irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia confirmetur.
5.115
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXV.-- Ut episcopus secundum reditum Ecclesiarum numerum clericorum faciat.
5.115
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum, vel redditum Ecclesiarum numerus moderetur.
5.116
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXVI.-- De episcopis peregrinis.
5.116
De episcopis peregrinis qui in urbem solent venire, quos veraciter episcopos scimus esse, placuit eis locum dari ut offerant.
5.117
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXVII.-- Ut levitate vagantes episcopi, ad propria redire compellantur.
5.117
Cum sacerdotis dignitas aliis videatur dignitatibus eminere, ita quisquis ea ornatus est, cunctis se imitandum debet ostendere, ut exemplo sui nulli nocere, sed vitam potius valeat componere subjectorum. Nam si actus dissentiat a nomine, quanto pontificatus ipse plus erigit, tanto magis abdicit. Itaque Menatem quendam episcopum, qui illuc de dioeceseos nostrae ordinatione profectus est, in tanta se levitate didicimus exhibere, ut et nobis de eo major sit verecundia, et illi episcopatus nomen non sit in honore, sed onere. Quod quia pudori nobis est, de eo illa cognoscere, quae in aliarum provinciarum omnino reprehendimus sacerdotibus, fraternitas vestra eum illic immorari amplius non permittat, sed ad nos quantocius reverti compellat. Ac magis inventa per omnia occasione transmittat, ut sub ea qua dignum est observantia refrenatus, saeculares mores ad sacerdotalem studeat convertere dignitatem. Nam satis noxium atque perniciosum est, ut imitatione ipsius, qui aedificari si debuerant destruantur. In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur. Nam consentire videtur erranti, qui corrigenda, ut resecari debeant, non concurrit. Quia vero quidam Theodorus episcopus de dioecesi reverendissimi fratris nostri Constantii Mediolanensis Ecclesiae episcopi, disciplinam, ut dicitur, evitans, illuc venisse firmatur: hortamur ut et isto diligentius requisito, ad episcopum suum vestra fraternitas retransmittat. Et quia, sicut legitur, qui abjicit disciplinam infelix est, nulla eum illic excusatione patiamini retinere, quatenus et hi, qui levitatis eorum vitio possunt decipi, liberentur, et de ipsis habere mercedem, ne in hac stultitia pereant, valeatis.
5.118
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXVIII.-- Quandiu episcopus in aliena civitate remoretur.
5.118
Osius episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut ex aliqua civitate cum advenerit ad aliam civitatem, et ambitioni magis quam devotioni sermonem, voluerit in aliena civitate multo tempore residere: forte enim evenit episcopum loci non esse tam instructum, neque tam doctum: is vero qui advenit incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet illius personam, ita ut ex hac occasione non dubitet relinquere adsignatam sibi Ecclesiam, et transeat ad alienam. Definite ergo tempora: quia et non recipi episcopum, inhumanum est, et si diutius resideat, perniciosum est. Nemini autem superiori concilio fratres nostros constituisse, ut si quis laicus in ea, in qua commoratur, civitate, quatuor Dominicos dies, id est, per tres septimanas non celebrasset conventum, communione privaretur. Si haec circa laicos constituta sunt, multo magis episcopum nec licet, nec decet, si nulla sit tam gravis necessitas quae detineat, ut amplius a suprascripto tempore absens sit ab Ecclesia sua. Universi dixerunt placere sibi.
5.119
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXIX.-- De suscipiendis episcopis qui persecutionem patiuntur.
5.119
Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio, etiam hoc placuit, ut si aliquis vim perpessus est, et inique expulsus, pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari, quandiu aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit: Quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi; etiam et larga benevolentia et humanitas ei est exhibenda. Omnis synodus dixit: Universa quae constituta sunt catholica Ecclesia in universo orbe diffusa custodiet. Et subscripserunt qui convenerant.
5.120
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXX.-- De illis qui se dicunt esse episcopos.
5.120
Sunt in quibusdam locis scotti et alii erronei qui se dicunt episcopos esse, et multos negligentes, absque licentia dominorum suorum sive magistrorum, presbyteros et diaconos ordinent. Quorum ordinationem, quia plerumque in Simoniacam incidit haeresim, et multis erroribus subjacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.
5.121
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXI.-- Qualiter peregrini episcopi recipiantur.
5.121
Jovinus excellentissimus vir filius noster per Illyricum scriptis suis nobis indicasse dignoscitur, ad se sacris apicibus destinatis jussum fuisse episcopos quos e propriis locis hostilitatis furor expulerat, ad eos episcopos qui nunc quoque in locis propriis degunt, pro sustentatione ac stipendiis praesentis vitae esse jungendos. Et licet ad hoc fraternitatem vestram jussio principalis admoneat, habemus tamen majus horum mandatum aeterni principis, quo ad haec terribilius peragenda compellimur, ut non dico fratres et coepiscopos nostros, sed ipsos etiam quos nobis contrarios patimur, cum opportunitas postulat, in conferendis subsidiis necessitatum carnalium diligamus. Oportet ergo vos ad hanc rem et coelesti primitus principi obedientes existere, et imperialibus etiam jussionibus consentire, quatenus fratres coepiscoposque nostros, quos et captivitatis et diversarum necessitatum angustiae comprimunt, debeatis consolandos conveniendosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitatem, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic enim et proximum in Deo et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur.
5.122
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXII.-- De episcopis vel presbyteris ignotis, ut ante probationem synodalem ministrare non permittantur.
5.122
Statuimus, secundum canonicam cautelam, omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros, ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admittere.
5.123
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXIII.-- Ut episcopus, hostilitate expulsus, ad aliam vacantem transeat Ecclesiam.
5.123
Pastoralis officii cura nos admonet destitutis Ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem Dominicum pastorali debeant sollicitudine gubernare. Propterea te Joannem ab hostibus captivitate Lisitanae civitatis episcopum, in Squillicina Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas, et licet a tua, hoste imminente, depulsus sis, aliam quae pastore vacat debeas Ecclesiam gubernare: ita tamen ut, si civitatem illam ab hostibus liberam effici, et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, in eam in qua et prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac in qua et a nobis incardinatus es debeas Ecclesia permanere.
5.124
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXIV.-- De episcopis, quod omnes homines eis jure obedire debeant.
5.124
. Omnes principes terrae et cunctos homines episcopis obedire, et capita sua submittere, eorumque auditores existere praecipiebat, ut omnes pariter fideles et cooperatores legis Dei monstrarentur, ne de eis dicatur: Confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te et erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos: erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te. Omnes ergo qui eis contraeunt, ita damnatos et infames usque ad satisfactionem monstrabat: et nisi converterentur, a liminibus Ecclesiae alienos esse praecipiebat.
5.125
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXV.-- Quod episcopi claves sint Ecclesiae, et habeant potestatem claudere coelum et aperire portas ejus.
5.125
Sanctam ergo Ecclesiam immaculatam omnes servare debere evangelizabat, cujus claves episcopos esse dicebat. Ipsi enim habent potestatem claudere coelum et aperire portas ejus, quia claves coeli facti sunt. Amovere autem eos neminem debere docebat, quia oculi Domini sunt, et qui eos tangit, tangit pupillam oculi ejus. Et quanta poena dignus sit qui eos scandalizat, ipsum Dominum docuisse dicebat, ubi ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
5.126
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXVI.-- Quod episcopos Dominus ad glorificandum se elegerit, et quod omnes principes terrae eis obedire oporteat, et capita sua submittere.
5.126
Ad glorificandum se, et divina mandata seminanda et evangelizanda episcopos Dominus elegit, et ut non prohibeantur, aut perturbentur aiebat: Quoniam qui eos laedit, eum laedit cujus legatione funguntur. Praedicare eos assidue, et mandata Domini sine intermissione annuntiare rogabat. Opera eorum bona coram hominibus monstrare, et conscientiam bonam coram Deo habere insinuabat.
5.127
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXVII.-- De episcopis, quod se invicem diligere debeant.
5.127
Episcopos ergo vicem apostolorum gerere Dominum docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat: et si quis aliquem ex his scandalizaret, gravissimam sibi poenam inferri debere praedicabat. Cunctos se invicem diligere et adjuvare debere, et nemmem ab adjutorio fratris se subtrahere instruebat.
5.128
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXVIII.-- Ut episcopus episcopum alium non conculcet.
5.128
Ut nullus episcopus alium episcoporum conculcet, eumque calumniari vel injuriari praesumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subjacebit.
5.129
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXIX.-- De episcopis qui se a fratrum adjutorio subtraxerint.
5.129
( Ex decr. Alexandri pap. cap. 30 omnibus episcopis missis.) Qui autem ex vestro collegio fuerit, et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus quam sacerdos esse probabitur. Ecce, inquit Propheta, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solatio subtrahunt, et, quod deterius est, fratribus insidias praeparant, aut laqueos ponunt. Item post pauca: Nos ergo qui discipuli Domini et dici et esse cupimus, portare crucem Domini, et compati fratribus debemus, et non quascunque eis insidias aut foveas praeparare: quia talionem meretur qui fratribus foveam parat. Nolite errare, fratres, quia Deus non irridetur. Hujus rei gratia vobis Dominus commisit Ecclesiam suam, ut pro omnibus laboretis, et cunctis oppressis opem ferre non negligatis. Unde et Dominus per Prophetam loquitur, dicens: Haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressos de manu calumniantis, ne forte egrediatur quasi ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat. Vos ergo qui in summa specula a Domino constituti estis, attendere eos et opprimere oportet, qui in fratres seditiones et scandala excitant, ne simul cum eis pereatis.
5.130
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXX.-- De episcopis qui se quasi canino dente invicem corroserint.
5.130
Si vero, quod absit! discordes fueritis, et canino dente vos derodere coeperitis, non solum eos non superabitis, sed et vobis ipsi nocebitis, atque ab eis superabimini, et nocenter forte peribitis.
5.131
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXI.-- De episcopis qui fratribus nocere desiderant.
5.131
Sicut omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo est: ita omnis qui odit proximum, ex diabolo est. Dilectione enim sola discernitur quis, ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non facit justitiam, ex Deo non est, et non diligit fratrem suum. Quoniam haec est annuntiatio quam ab initio audistis, ut diligatis alterutrum. Et post paululum: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Ecce homicida probabiliter esse declaratur qui a fraterna societate dividitur. Nam et si manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia immitis est ad nocendum, jam a Deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste jam interfector convincitur. Cum igitur his praeceptis beatus apostolus Paulus consona praedicatione concordet, dicens: Sol non occidat super iracundiam vestram; et: Nolite locum dare diabolo, relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporum ad bonum charitatis reclinet. Quippe in quorum cordibus ita sol justitiae Christus occubuit, ut ad lumen charitatis redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes, juxta antiqui canonis definitionem, nullo modo recipiendas esse censemus. Personis tamen discordantium id speciali definitione praecipimus, ut, antequam eos reconciliatio vera innectat, nullus eorum accedere ad altare Domini audeat, vel gratiam communionis sanctae percipiat: sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum, alio contemnente, ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore jam pacificus intra Ecclesiam recipietur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur: sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in iram expendit, geminatum in poenitentiae satisfactione persolvat.
5.132
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXII.-- Ut nullus de episcopo suo querelam faciat, nisi prius eum de eadem saepe interpellet.
5.132
Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae quamlibet querelam habere justam crediderit, non prius primates aut alios adeat judices, quam ipsos a quibus se laesum aestimat conveniat familiariter: non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam justitiam accipiat, aut excusationem. Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur, tanquam apostolorum aliorumque Patrum contemptor.
5.133
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXIII.-- Ut episcopi a solo Domino sint dijudicandi.
5.133
Episcopos autem a solo Domino judicandos aut removendos, et non ab aliis esse dicebat: quia sui sunt, non alterius. Et quis est qui alterius judicet servum? Nam si ista non patiuntur homines, nec Deus deorum, et Dominus dominantium haec ullatenus patitur. Unde et per prophetas sibi testes esse dicebat, per quos Dominus loquitur, dicens: Ecce excoxi te, sed non quasi argentum: elegi te in camino paupertatis. Propter me, propter me faciam ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
5.134
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXIV.-- Nimis timendum et praevidendum ne offendantur episcopi.
5.134
Nimis timenda est, fratres, haec sententia, et praevidendum vobis ne offendatis eos qui tantam a Domino potestatem habent. Et ideo potius obaudiendi, diligendi, et summopere sunt venerandi, et non detrahendi, vel lacerandi aut ejiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus scribimus, fratres, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum sed bonum exemplum relinquatis, quoniam injuria episcoporum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur.
5.135
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXV.-- De episcopis qui ab omnibus suis criminantur, ut eorum criminatio non recipiatur.
5.135
Callistus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romanae, Benedicto fratri et coepiscopo, salutem in Christo. Criminationes vero contra doctorem nemo suscipiat: quia non oportet filios patres reprehendere, nec servos dominos lacerare. Filii ergo sunt doctorum omnes quos instruunt: et sicut filii patres carnales, sic et hi patres debent diligere spiritales. Non enim bene vivunt qui non recte credunt, aut patres reprehendunt, vel detrahunt suis. Doctores ergo, qui et patres vocantur, magis portandi quam reprehendendi sunt, nisi in recta fide erraverint. Nullus ergo doctorum per scripta accusetur, nec nisi fideli et legitimo, qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat, accusatori respondeat. Quia indignum est ut doctor stulto et indocto atque reprehensibiliter viventi respondeat juxta stultitiam suam, dicente Scriptura: Non respondeas stulto juxta stultitiam suam. Non bene vivit qui non recte credit. Nihil mali vult qui fidelis est. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Fidelis homo semper fideliter agit, et infidelis callide insidiatur, atque fideles et pie ac juste viventes perdere nititur, quia similis similem sibi quaerit. Infidelis vero homo mortuus est in corpore vivente. Econtra sermones fidelis hominis vitam custodiunt auditorum. Doctorem enim catholicum, et praecipue Domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet machinatione aut cupiditate violari, dicente Scriptura sancta: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua averteris.
5.136
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXVI.-- Episcopos a suis ovibus non reprehendendos, nisi in fide erraverint.
5.136
Doctor autem vel pastor Ecclesiae, si a fidelibus exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus. Sed pro reprobis moribus magis est tolerandus, quam distringendus; quia rectores Ecclesiae a Domino sunt judicandi, sicut ait Propheta: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Unde oportet unumquemque fidelem, si viderit aut cognoverit plebes suas adversus pastorem suum tumescere, aut clerum detractionibus vacare, hoc vitium pro viribus exstirpare, prudenterque corrigere satagat: nec eis in quibuscunque negotiis misceri, si incorrigibiles apparuerint, antequam suo reconcilientur doctori, praesumat: quoniam tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles apparuerint, ab Ecclesia separentur.
5.137
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXVII.-- De eadem re.
5.137
Ipsi autem episcopi si exorbitaverint, ab istis non sunt reprehendendi vel arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint. Hi ergo super hos sunt, non illi super istos: quoniam major a minore non argui nec judicari potest. Nullus se extollat erga doctores ac magistros suos: quia discipulus super magistrum nec esse debet nec potest. Nullus velit dici sanctus antequam sit, sed prius sit, ut verius dicatur. Praecepta Domini doctorumque ac magistrorum factis quotidie adimplere, et in Christi nomine pro inimicis orare oportet.
5.138
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXVIII.-- De eadem re.
5.138
Necesse enim est ut rectores a subditis timeantur, ab ipsisque corrigantur, ut humana formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Deteriores quippe sunt qui doctorum vitam moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Ipsi quidem ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt; nostri quoque detractores, et morum corruptores nostrorum, sive qui adversum nos armantur, proprie nos ipsi decipiunt, et ideo juste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt.
5.139
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXXXIX.-- De eadem re.
5.139
Oves vero quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt: quia facta pastorum eorum gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur.
5.140
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXL.-- De infamatis et dilaceratis episcopis, et a civitatibus propriis pulsis.
5.140
Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos, a civitatibus propriis pulsos, qui alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis, et alios in eis, ipsis viventibus, constitutos. Ideo haec vobis scribimus, ut sciatis hoc non licere, sed proprios revocari et integerrime restitui debere. Illos vero qui adulterina foeditate suas sponsas, quas et uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus, tenent, ejici ut adulteros, atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus. Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis inquirendum erit, et auctoritate hujus sanctae sedis terminandum.
5.141
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLI.-- Ut episcopus non dijudicetur qui suis rebus est expoliatus.
5.141
Nullus enim episcopus qui suis est rebus exspoliatus, aut a se de propria vi aut errore pulsus antequam omnia sibi ablata legibus restituantur, et ipse pacifice annum vel plus suis fruatur honoribus, sedique propriae sit regulariter restitutus, juxta canonicam institutionem accusari, vocari, judicari, aut damnari potest.
5.142
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLII.-- De eadem re.
5.142
Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari: aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae ei ablata quocunque sunt ingenio, legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur: ita ut omnes possessiones, et cuncta sibi injuste sublata, atque fructus omnes, ante conceptam accusationem, primates et synodus episcopo de quo agitur funditus restituant. Quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent: neque aliquis eorum, aut Ecclesiarum auctorum, vel defensorum ad aliquos prius accusari debet, quam ipse charitative, bis aut ter ab eis qui se laesos aestimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniatur: ut ab eis aut familiarem emendationem, aut justam percipiat excusationem. Quod qui praesumpserit, liminibus arceatur Ecclesiae, usque ad condignam satisfactionem.
5.143
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLIII.-- De eadem re.
5.143
His taliter consideratis, atque cum reliquorum episcoporum decretis, tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae apicem decernimus ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat: quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Si quis autem aliter agere praesumpserit, sciat censuram hujus sedis cum omnibus membris suis sibi non defuturam, et sicut egerit, ita recipiet. Si bene, bene. Si grave, grave. Si pessime, pessime. Quoniam dignus est operarius mercede sua.
5.144
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLIV.-- Ut episcopi criminati libere apostolicam appellent sedem, et pleraque alia circa judicium observanda.
5.144
Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas, et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi quia aliter erga fratres egerint quam ejusdem sedis papae fieri placuerit, placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua a causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos, ejus retractari negotium procuret. Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco subrogetur, ponatur, aut ordinetur episcopus. Quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice permissum est: cum beato Petro apostolo, non ab alio quam ab ipso, dictum sit Domino: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis: et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos, aut penes apostolicae universalis Ecclesiae papam judicetur. Accusatores et accusationes quas leges saeculi non asciscunt, et nos unanimiter submovemus, ne fiat indistricta probatione impietas, cum recta sit judicii in electione sententia. Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio: ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur. Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis exspoliatum rebus, aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat: quia non est privilegium quo spoliari possit jam nudatus. Pari tenore decernimus non credi accusatori qui, absente adversario, causam suggesserit, ante utriusque partis discussionem: nec accusatores nec testes suscipi, qui non sunt idonei. Placuit, si accusatus vel damnatus episcopus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse juste censuerit. Et omnes qui adversus Patres armantur, infames esse censemus: neque eos qui cum inimicis morantur, ad accusationem vel ad testimonium recipiendos. Placuit ut semper in accusatione clericorum primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis praecedere debet: quia dubius in fide, infidelis est. Nec eis omnino esse credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt: quoniam tales facile et indifferenter lacerant, et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda. Neque accusatoribus suspectis, vel de inimicorum domibus prodeuntibus credendum.
5.145
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLV.-- Episcopus si ab aliquo pulsatur, per episcopos judices causa finiatur.
5.145
Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur: sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu elegerint.
5.146
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLVI.-- De episcopis judicibus quos communis consensus elegerit.
5.146
Judices autem episcopos quos communis consensus elegerit, non liceat quem quam provocare: et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet.
5.147
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLVII.-- Ut episcopi comprovinciales peregrina judicia non patiantur.
5.147
Peregrina vero judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus. Quia indignum est ut ab exteris judicetur qui provinciales et a se electos debet habere judices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur qui sunt in provincia episcopis: quia non oportet accusatum alicubi quam in foro suo audiri.
5.148
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLVIII.-- De episcopo criminato, si judicem suspectum habuerit.
5.148
Si quis vero episcopus judicem suspectum habuerit, et viderit se ingravari, libere sedem apostolicam appellet. Appellantem autem non habeat afflictio ulla, aut detentionis injuriosae custodia, sed liceat appellatori conviciantum causam appellationis remedio sublevare: licet etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem in supplicium sententia destinarat.
5.149
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXLIX.-- Si quis episcopus in crimine detentus fuerit, et non potest plurimos congregare, a XII episcopis audiatur.
5.149
Felix episcopus dixit: Suggero, secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et nimia necessitas ei fuerit non posse plurimos congregare: ne in crimine remaneat, a XII episcopis, et presbyter a sex episcopis, cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus.
5.150
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CL.-- De episcopo criminato, si episcopi comprovinciales in ejus criminatione dissenserint.
5.150
Si quis episcopus de certis criminibus dijudicatur, et contingat de eo comprovinciales episcopos dissidere, cum judicatus ab aliis innocens creditur, reus ab aliis aestimatur, propter hujus ambiguitatis absolutionem sanctae synodo placuit ut metropolitanus episcopus a vicina provincia judices alios convocet, qui controversiam tollant, et ut per eos simul et per comprovinciales episcopos quod justum fuerit visum approbetur.
5.151
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLI.-- Ut episcopis nullus laicus crimen imponere possit.
5.151
In consensu et subscriptione omnium constitutum est ut nullus laicus episcopo, vel alicui in ordinibus posito, crimen aliquod possit inferre. Et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolytus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolytum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem, det accusationem aliquam. Et non damnetur praesul, nisi in LXX duobus idoneis testibus.
5.152
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLII.-- Quod inimici accusatores esse non possint.
5.152
Accusatores autem et testes esse non possunt qui in proximo facti sunt inimici, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint. In offensis igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est, et non suspectus.
5.153
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLIII.-- Ut episcopi accusatorum episcoporum judices esse debeant.
5.153
Accusatorum episcoporum judices esse dicernimus episcopos sapientes, recte et juste volentes.
5.154
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLIV.-- Qualiter accusatus episcopus discutiendus sit apud patriarchas vel primates, et quot testibus convinci debeat.
5.154
Patriarchae vero vel primates accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant finitivam, quam, apostolica fultus auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes, qui minores non sint numero quam illi discipuli fuerunt quos Dominus ad adjumentum apostolorum eligere praecepit.
5.155
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLV.-- De patriarchis et primatibus.
5.155
In illis vero civitatibus in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum, atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni, vel patriarchas, qui reliquorum episcoporum judicia, et majora, quoties necesse foret, negotia in fide agitarent, et secundum Domini voluntatem, sicut sancti constituerunt apostoli, ita ut ne quis injuste periclitaretur definirent.
5.156
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLVI.-- De vocatione accusati episcopi.
5.156
Vocatio enim ad synodum, juxta decreta Patrum canonica, ejus qui impetitur, rationabilibus scriptis per spatium fieri debet congruum atque canonicum. Quia, nisi canonice vocatus fuerit suo tempore, et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum, in quacunque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus: quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae?
5.157
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLVII.-- Ut primates de accusato episcopo non ante sententiam proferant damnationis, quam aut reum seipsum confiteatur, aut canonice per innocentes testes convincatur.
5.157
Primates quoque accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant damnationis, quam, apostolica fretus auctoritate, aut reum seipsum confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur. Aliter censemus irritam esse et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam: ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis.
5.158
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLVIII.-- Qualis primas esse vel quid agere debeat.
5.158
Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipite, ut primatem non ex ordine loci, postpositis vitae meritis, faciat, quoniam apud Dominum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. Ipse vero primas non passim, sicut moris est, per villas, sed in una, juxta eorum electionem, civitate resideat.
5.159
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLIX.-- Ut episcopi singularum gentium sciant quis inter eos sit primus.
5.159
( Ex epistol. Anacleti papae, omnibus episcopis missa.) Beati etiam apostoli inter se statuerunt ut episcopi singularum scirent gentium quis inter eos primus esset, quatenus ad eum potior eorum sollicitudo pertineret. Nam et inter beatos apostolos quaedam fuit discretio. Et, licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino est concessum, et ipsi inter se idipsum voluerunt ut reliquis omnibus praeesset apostolis Cephas, id est, ut Petrus principatum teneret apostolatus. Qui et eamdem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum hoc in Novo Testamento est constitutum, sed etiam in Veteri fuit. Unde scriptum est: Moses et Aaron in sacerdotibus ejus, id est, primi inter eos fuerunt. Et quamvis ita sit ordinatum, nemo tamen quod suum est quaerat, sed quod alterius. Unde ait beatus apostolus Paulus: Unusquisque placeat proximo suo in bonum ad aedificationem. Et sicut ipse Salvator suis ait discipulis: Qui major est vestrum, erit minister vester. Et reliqua
5.160
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLX.-- Ut episcopus accusatus non communione privetur, nisi die statuta venire noluerit.
5.160
Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi si ad causam suam dicendam, electorum judicum die statuta litteris evocatus, minime occurrerit, hoc est, infra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit. Quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem. Verum post mensem secundum non communicet donec examinetur. Si autem ad consilium universale infra anni spatium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur. Tempore sane quo non communicat, nec in sua Ecclesia vel parochia communicet. Accusator autem ejus, si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non removeatur. Si vero aliquando defuerit, subtrahens se, restituto in communione episcopo, ipse removeatur a communione accusator: ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero placuit, ut, cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit.
5.161
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXI.-- De Maximo episcopo variis criminibus infamato, et ad synodum saepius vocato qui venire et se excusare neglexerat.
5.161
Bonifacius episcopus Patroclo, Remigio, Maximo, Hilario, Severo, Juliano, Castorio, Leontio, Constantino, Joanni, Montano, Marino, et caeteris episcopis per Gallias et per septem provincias constitutis. Valentinae nos clerici civitatis adierunt, proponentes libellum et crimina quae Maximum tota provincia asserit commisisse. Delegata toties cognitione, illum constituta semper subterfugisse judicia, nec confusum conscientia festinasse, ut si esset innocens, exterminatis omnibus, purgaretur: quae toties decreta ex nostrarum quoque chartarum instructione cognovimus. Qui econtrario probavit de se illa quae dicta sunt, quia ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis provincialis est delegata cognitio. Conventus etiam dicitur vitasse, et minime adesse voluisse: et nullus dubitat quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit: sed astuta cavillatio eorum qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. Veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium. Nec prodest illi toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus et commissa, quocunque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt, crimina persequuntur. Debueram quidem jam nunc dignam pro ejus accusatis in nostro judicio actibus, qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, dare sententiam. At ne aliquid praecoqui forsitan judicaret, et sibi qui absens est, licet sit quaesitus a nobis, reservatum esse nihil diceret, maluimus intercapedine temporis data differri, cum hoc etiam ejus accusatores assererent. De cujus intentionibus et moribus sit secretum maximum, tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentaret. Quem Manichaeorum involutum caligine arguunt, turpique secta olim. Ita cum non posset abluere animum sordida improbatione, objectaque ei gesta synodalia proferentes, et commissis involutum undique flagitiis, nullum ei sanitatis habuisse respectum, quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicium tribunali subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est, objicerent. Pervenisse eum ad homicidii damna asserunt, gestis prolatis in medium. Et hunc talem, post tanta talique commissa, episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare, in propriae civitatis infamiam, nimiis doloribus conqueruntur; et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere. Ideoque, fratres charissimi, quia audiendus hic praesentare se noluit, nec convictus forsitan ab accusantibus se defendere possit: digna tandem aliquando praesentatus episcopali judicio pronuntiationis congrue feriri sententia judicamus. Quamquam illi cum edocta fuerint, sciamus hujus nominis non esse jacturam, qui pudorem nunquam habuisse sacerdotii perhibetur, et locum suum nec modico quidem tempore custodisse, dilationem dedimus, et decrevimus vestram debere intra provinciam esse judicium, et congregare synodum ante diem Kalendarum Novembrium, ut, si adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat: si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum confiteri eum de crimine, qui, indulto et toties delegato judicio, purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur: cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio. Quidquid autem vestra charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est auctoritate firmetur
5.162
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXII.-- De episcopo inculpato qui ad synodum vocatus venire contempserat.
5.162
Richwinum episcopum qui contra sanctorum canonum sanctiones Strazburgensem Ecclesiam invasit, quem ad sanctam synodum per litteras nostras invitavimus, et venire contemnens, nec vicarium suum misit, auctoritate sancti Petri, ego Joannes vicarius apostolici, ex praecepto sanctae praesentis synodi injungendo vocamus iterum, et praecipimus quatenus ad concilium, id est, May Moguntiae indictum a metropolitano episcopo suo, ad praesentiam venerabilis Herigeri archiepiscopi et confratrum suorum veniat, suae inobedientiae et perversitatis ibidem justam rationem redditurus. Sin autem negligenter et hoc agere parvipenderit, abstineat se a proprio gradu, donec, Romam veniens, coram domino papa et sancta Ecclesia reddat rationem.
5.163
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXIII.-- Qui primates sint, qui metropolitani.
5.163
Primates illi et non alii sint, quam qui in Nicaena synodo sunt constituti. Reliqui vero, qui metropoles tenent sedes, archiepiscopi vocantur et non primates: salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa, et postea a sanctis Patribus roborata.
5.164
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXIV.-- Quod neganda sit accusatis licentia criminandi priusquam se crimine exuerint, et familiaribus atque sponte confessis, et qui hesterno die, aut perendie, aut ante fuerunt inimici.
5.164
Et neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quo premuntur exuerint: quia non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes quoniam periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcunque professio. Familiares vero et sponte confessi, atque sceleribus irretiti, non debent admitti, nec hi qui hesterna die, aut perendie, aut ante fuerunt inimici.
5.165
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXV.-- De criminationibus adversus doctores non suscipiendis, et de peregrinis judiciis.
5.165
Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata vel custodiamus catholica: ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum, criminationes adversus doctores non debere suscipi, nec peregrina judicia fieri, neque quemquam alterius judicis quam sui sententia debere constringi.
5.166
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXVI.-- Ut adversus doctorem accusationes nemo suscipiat.
5.166
Accusationes adversus doctorem nemo suspiciat: quia non potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit.
5.167
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXVII.-- Ut nemo episcopum apud saeculares accuset.
5.167
Ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates.
5.168
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXVIII.-- De episcopis in judicium saeculare non vocandis.
5.168
Nullus episcopus, neque pro civili, neque pro criminali causa, apud quemvis judicem sive civilem sive militarem producatur vel exhibeatur. Magistratus enim qui hoc jubere ausus fuerit, amissione cinguli condemnatione plectetur.
5.169
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXIX.-- Ut non accusetur episcopus a criminosis.
5.169
Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores qui juste et canonice recipi debeant, synodo legitima in suo tempore congregata, ab omnibus canonice audiatur qui sunt in provincia episcopis. Quod si legitimi non fuerint accusatores, non fatigetur episcopus: quia sacerdotes ad sacrificandum vocari debent, non ad litigandum: nec illi qui throni Dei vocantur, pravorum hominum insidiis debent turbari, sed libere Christo famulari.
5.170
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXX.-- Quod nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium invitetur.
5.170
Nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur: sed, vocato eo canonice in loco congruo, tempore synodali, ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur: quia concordem super eum canonicamque debent proferre sententiam: quia, si hoc minoribus, tam clericis quam laicis, concessum est, quanto magis de episcopis servare convenit? Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infestos senserit, apud primatem dioeceseos, aut apud Romanae sedis pontificem judicetur.
5.171
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXI.-- De accusatoribus et testibus episcoporum.
5.171
Omnes ergo qui in recta fide suspecti sunt, in accusationem sacerdotum, et eorum super quorum fide non haesitatur, minime recipiantur, et in testimonio dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum vocem de quorum fide dubitatur, nec eis omnino est credendum qui rectam fidem ignorant. Quaerendum ergo est in judicio cujus sit conversationis ac fidei is qui accusat, et is qui accusatur, quoniam hi qui non sunt rectae conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis, non permittendi sunt eos accusare: et quorum fides, vita, et libertas nescitur, et viles personae in eorum non recipiantur accusationem. Rimandae vero sunt accusatorum enucleatim personae, quae sine scripto difficile, per scriptum autem nunquam recipiantur: quia per scripturam nullus accusari potest: sed propria voce, et praesente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem, nec, absente eo quem accusare voluerit, quisquam accusator credatur. Similiter testes per quamcunque scripturam testimonium non dicant, nec de aliis causis vel negotiis testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Accusatoris vero consanguinei adversus eos testimonium nec dicant, nec eorum familiares, vel de domibus eorum prodeuntes: sed, si voluerint et in invicem consenserint, inter se parentes testificentur, et non in alios: nec accusatores vel testes suspecti recipiantur: quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio veritatem impedire solet.
5.172
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXII.-- De eadem re.
5.172
Accusatores autem episcoporum et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta macula, et vera fide pleniter instructi esse debent: et tales quales ad sacerdotium eligere divina jubet auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiquorum tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos testificari qui ad eumdem non debent, nec possunt, provehi honorem.
5.173
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXIII.-- Quae sint infames personae.
5.173
Infames autem esse eas personas dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia; id est, omnes qui Christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica contemnunt. Similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos, sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum atque successorum eorum religiosa sanctorum Patrum statuta libenter violantes, et omnes qui adversus Patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur. Similiter et incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste, et qui fratres calumniantur aut accusant, et non probant: vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia expulsos, et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames pronuntiant: nec servos ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec digamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt. Hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi, nec isti, nec liberti, neque suspecti, neque rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare.
5.174
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXIV.-- De episcopo accusato, et accusatoribus recipiendis, et vocatione.
5.174
Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur. Qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore congruo, id est autumnali vel aestivo, concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis mihi audiatur. Quo et ipse regulariter convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debet: quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est quam audientia rogetur. Quod si quoquo modo praesumptum fuerit, statuerunt ut, antequam et proprius locus et sua omnia ei legibus redintegrentur, nullatenus a quoquam accusetur aut criminetur: et nisi sponte elegerit, cuiquam pro talibus respondeat. Sed postquam, ut praefixum est, restitutus fuerit, et sua omnia ei legibus redintegrata sunt, dispositis ordinatisque suis, magnum spatium tractandi causam ei concedatur. Et postea, si necesse fuerit, regulariter vocatus veniat ad causam, et, si injuste visum fuerit, accusantium propositionibus sustentatione fratrum respondeat. Nulla enim permittit ratio, dum ad tempus ejus bona, vel Ecclesiae, atque res ab aemulis aut a quibuscunque detinentur, ut aliquid illi objici debeat, nec quidquam potest ei quomodolibet majorum vel minorum objici, dum Ecclesiis vel rebus aut potestatibus caret suis.
5.175
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXV.-- De damnatione episcoporum accusantium episcopum absque auctoritate apostolicae sedis
5.175
Si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare et a propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio perpetim carere honore: eosque qui absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel damnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus. Quoniam et prius, a tempore scilicet apostolorum, haec sanctae huic sedi concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum persecutiones, et insidiantium molimina fratrum, sunt concorditer ab omnibus roborata, ut magis singuli praevideant ne talia audeant perpetrare.
5.176
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXVI.-- Ut accusatus vel judicatus ab episcopis comprovincialibus licenter appellet, et adeat Romanum pontificem.
5.176
Placuit ut accusatus vel judicatus episcopus a comprovincialibus in aliqua causa episcopis licenter appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui, aut per se aut per vicarios suos, ejus retractari negotium procuret. Et, dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus; quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis.
5.177
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXVII.-- Ut perscripta nullius accusatio suscipiatur, eo absente qui accusatur.
5.177
Perscripta enim nullius accusatio, accusatore et eo qui accusatur absentibus, uscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, praesente videlicet eo quem accusare desiderat: quia nullus absens aut accusari potest aut accusare. Nullus tamen praefati ordinis vir accusari potest, aut respondere suis accusatoribus debet, priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi aut inquirendi accipiat, ad abluenda crimina.
5.178
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXVIII.-- Ut difficiliores causae ad apicem Romanae sedis referantur, ut apostolico terminentur judicio, cujus sedis auctoritate omnes Ecclesiae reguntur.
5.178
Si quae vero causae difficiliores inter vos ortae fuerint, ad hujus sanctae sedis apicem eas, quasi ad caput, referte, ut apostolico terminentur judicio: quia sic Deum velle ab eoque ita constitutum esse, antedictis testimoniis declaratur. Haec vero apostolica sedes cardo et caput factum est a Domino, et non ab alio est constituta. Et, sicut cardine ostium regitur, sic hujus sanctae sedis auctoritate omnes Ecclesiae, Domino disponente, reguntur.
5.179
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXIX.-- Quod omnes episcopi possint appellare Romanam sedem in necessitatibus positi.
5.179
Quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, synodum sine ejus auctoritate fieri non est canonicum: nec episcopus, nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite damnari potest: neque ulla unquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate.
5.180
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXX.-- De induciis criminatorum episcoporum, quales esse debeant.
5.180
De induciis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a Patribus regulas invenimus institutas. Quidam enim ad repellenda imperitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et concilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum et sex menses mandaverunt concedi: quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus vero quam sex menses non reperi: quia et laicis haec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus? Nam et a nostris antecessoribus atque reliquis sanctis Patribus multoties inhibitum est ne quis Domini sacerdotes detractionibus non ex radice charitatis prolatis vexet: Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt. Induciae namque non sub augusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare, et universos communicatores in provinciis positos convenire, et testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant. Judices enim et accusatores tales esse debent qui omni careant suspicione, et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam.
5.181
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXI.-- De episcopo Centuriensi, qui causam suam in synodo agere renuerat.
5.181
De Quodvulteo etiam Centuriensi, quoniam adversarius ipsius cum se petisset introduci ad concilium nostrum, interrogatus utrum cum eo vellet apud episcopos experiri, primo promiserat, et alia die respondit hoc sibi non placere, atque discessit: placuit omnibus episcopis, ut nullus eidem Quodvulteo communicet, donec causa ejus qualem potuerit terminum sumat. Nam adimi ei episcopatum antequam causae ejus exitus appareret, nulli Christiano videri jure potuerit.
5.182
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXII.-- Judicium episcopi qui, pro crimine ejectus ab officio, postea episcopium more praedonis invasit.
5.182
Quando mala quae poenitentiae fletu purganda sunt augentur excessibus, ita major est delinquentibus adhibenda correctio, ut et ipsi facinus suum poena saltem vindicante cognoscant, et alios ab illicitis ecclesiasticae tuitionis timor inhibeat. Dilectissimus itaque lator praesentium Nemesion ad nos veniens, indicavit, sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Doclavenae civitatis episcopum, inter alia mala in corporali crimine lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque habita cognitione, ita quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper, postquam convictus est, etiam libellum illum, in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re sententia illum episcopali depositum, et se ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum: sed nunc eumdem Paulum cum auxilio saecularium judicum venientem, episcopium more praedonis ingressum, ablatisque violenter rebus Ecclesiae, ab eo se projectum, et ad summam injuriam ac necem pene perductum. Et quoniam tantae nequitiae pravitas nec dissimulanda nec leviter agenda est, fraternitas vestra haec omnia diligenter curet addiscere: et, si ita se, ut edocti sumus, veritas habet, praedictum Paulum districta faciat exsecutione compelli ut quaecunque abstulit, omni mora vel excusatione cessante, restituat. Si vero nihil Ecclesiae sed proprium se dixerit abstulisse, quamvis grave et iniquum fuit ut non a vobis vel metropolitano ejus hoc peteret, sed ausu temerario manu praesumeret agere: verumtamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examinatione constare si verum est. Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit Ecclesiae; vel quod nunc abstulit, hoc reformare ac satisfacere modis omnibus compellatur. Si autem differre tentaverit, quousque omne quod dilapidavit vel de substantia tulit Ecclesiae restituat in monasterium mittendus est, ut saltem coactus reddat quod male auferre non timuit. Quod si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecundum ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque Dominici corporis et sanguinis communione privatum, in monasterium eum usque ad diem obitus sui ad agendum curet poenitentiam retrudendum: quatenus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emendare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. Suprascriptus autem dilectissimus frater noster Nemesion in suo loco et episcopatus officio procul dubio reformetur: et ne denuo hac de re inquietudinem ac molestiam patiatur, sollicitos vos esse necesse est: quia hoc non solum ad hujus munitionem, verumetiam ad aliorum constat emendationem proficere, ut pravorum hominum praesumptio nihil de caetero contra sacrorum canonum statuta vel ecclesiasticam disciplinam ullo modo habeat attentare.
5.183
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXIII.-- Cur sancti apostoli eorumque successores voluerint difficilem esse accusationem sacerdotum.
5.183
Talia cogitantes sancti apostoli eorumque successores, spiritu Dei repleti, malos homines praevidentes, et simplices considerantes, difficilem aut nunquam voluerunt esse accusationem sacerdotum, ne a malis potuissent everti aut submoveri: quia si hoc facile concederetur saecularibus et malis hominibus, aut nullus, aut vix perpauci remanerent; quoniam semper fuit et est, et, quod pejus est, nimis viget, ut mali bonos insequantur, et carnales spiritales infestent. Idcirco, ut praedictum est, statuerunt ne accusarentur, aut si aliter fieri non posset, perdifficilis fieret eorum accusatio, et a quibus, ut supradictum est, non praesumeretur, neque a propriis sedibus aut Ecclesiis episcopi ejicerentur.
5.184
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXIV.-- Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem.
5.184
Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem e qua repulsus est, vel exire de loco in quo degere jussus est, jubemus eum in monasterio in alia provincia constituto tradi, ut, qui sacerdotio peccavit, degens in monasterio corrigatur.
5.185
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXV.-- De episcopis qui, se viventibus, successores eligere desiderant.
5.185
Episcopo non licere pro se alterum successorem sibi constituere, licet ad exitum vitae perveniat. Quod si tale aliquid factum fuerit, irritum esse hujusmodi constitutum. Servetur autem jus ecclesiasticum id continens oportere non aliter fieri, nisi cum synodo et judicio episcoporum, qui post obitum quiescentis potestatem habent eum qui dignus exstiterit promovere.
5.186
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXVI.-- Ut episcopo vivente nullus super ordinetur.
5.186
Ut nullus vivente episcopo alius superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in ejus locum quem capitalis culpa dejecerit.
5.187
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXVII.-- Quod non liceat episcopo successorem eligere.
5.187
Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet, nisi cum consilio et judicio episcoporum, qui post exitum praecessoris potestatem habent dignum eligere.
5.188
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXVIII.-- Quod nusquam canones praecipiant ut pro aegritudine episcopi alius succedat, et si ipse pro sua molestia petierit, qualiter fieri possit.
5.188
Scripsit mihi dilectio tua me reverendissimo fratri meo Joanni primae Justinianae episcopo, pro aegritudine capitis quam patitur episcopum praecipere succedi: ne fortasse, dum episcopi jura eadem civitas non habeat, quod absit! ab hoste depereat. Equidem nusquam canones praecipiunt ut pro aegritudine episcopi episcopus succedat: et omnino injustum est ut, si molestia corporis irruit, honore suo privetur aegrotus. Sed suggerendum est ut, si quis in regimine aegrotat, dispensator illi talis requiratur, qui possit ejus curam omnem agere, et locum illius in regimine Ecclesiae, ipso non deposito, conservare, ut neque Deus omnipotens offendatur, neque civitas neglecta esse inveniatur.
5.189
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CLXXXIX.-- De Ariminensi episcopo dolore capitis laborante, et in ejus loco altero subrogato.
5.189
Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis, quia notum est, impediente molestia, Ariminensis Ecclesia pastorali hactenus ac sacerdotali sit regimine destituta, dudum fraternitas vestra cognovit. Quem dum, habitatorum loci illius precibus permoti, saepius hortaremur ut, si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia melioratum se esse sentiret, ad suam, auxiliante Deo, reverteretur Ecclesiam; qui, datis induciis, in hoc quadriennio exspectatur. Qui, dum cleri vel civium nosque precibus arguentium instantius hortaremur ut, si valeret, cum eis auxiliante Domino remearet, datis scriptis supplicatione nos petit ut, quia ad ejusdem Ecclesiae regimen vel susceptorum officium, pro eadem qua detinetur molestia, assurgere nullatenus posset, Ecclesiae ipsi ordinare episcopum deberemus. Unde, quia cunctarum Ecclesiarum injuncta nos sollicitudinis cura constringit ne diutius gregi fidelium desit custodia pastoralis, illorum precibus hujusque ex sui impossibilitate renuntiatione compulsus, visum nobis est eidem Ariminensi Ecclesiae debere episcopum ordinari: et, datis ex more praeceptis, clerum plebemque ejusdem Ecclesiae non destitimus admonere quatenus ad eligendum sibi antistitem concordi provisione concurrant. Hortamur ergo ut fraternitas vestra eum quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat evocari. Quem cauta ex omnibus examinatione discutite: et si ea in eo, quae in contextu eptatici morte multata sunt, minime Domino fuerint opitulante reperta, atque fidelium personarum relatione ejus vobis quoque vita placuerit, ad nos eum cum decreti pagina vestri, addita quoque testificationis epistola, destinate, quatenus eidem a nobis Ecclesiae, disponente Domino, consecretur antistes.
5.190
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXC.-- De episcopo qui per infirmitatem in hebetudinem mentis inciderit.
5.190
Ut si quis episcopus in infirmitatem aut in aliquam hebetudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quae episcopis operari conveniunt, presbyterum agere non permittat, sed episcopum qui vicinus est vocet, cui quod in Ecclesia agendum fuerit imponet.
5.191
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCI.-- De episcopo qui propter dolorem capitis saepe in amentiam devenerat.
5.191
Quamvis triste nobis sit valde quod loquimur, atque fraterna nos compassione potius urgeat quam aliquid de auditis definire permittat: suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo magnam nos Ecclesiis curam prospicere, et, antequam earum possit utilitas deperire, quid fieri debeat Deo auctore disponere. Pervenit igitur ad nos, quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut, quod mente alienata agere soleat, gemitus et fletus audire sit. Ne ergo, languente pastore, grex, quod absit! insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. Et ideo, quia viventem episcopum ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen, abducit, alium loco ejus, nisi recusante eo, nulla sinit ratio ordinari. Sed si intervalla aegritudinis habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium, subvertente infirmitate, posse fateatur adsurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto omnium solemniter electione alter, qui dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen ut, quousque eumdem episcopum in hoc saeculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. Enimvero si nullo tempore ad sanae mentis redit officium, persona fidelis ac vitae est probabilis eligenda, quae ad regimen Ecclesiae idonea possit existere atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vincula restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere. Qui etiam, episcopo qui nunc aegrotat superstes, loco ejus debeat consecrari.
5.192
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCII.-- De restitutis episcopis per Romanum pontificem.
5.192
Fratres vero quos timore terreno injuste damnastis scitote a nobis juste esse restitutos. Quibus ex auctoritate sancti Petri, apostolica auctoritate, omnia quae eis ablata sunt integerrime reddi praecipimus, si non vultis et vos et principes vestri a collegio nostro et membris Ecclesiae separari. Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur fiant per laborum exercitia clariores. Illi tamen qui hoc agunt, nullatenus evadent poenam, quia, ut ait Dominus: Vae illi per quem scandalum venit. Et, quanquam juxta Salvatoris sententiam necesse sit venire scandala, vae tamen per quem veniunt! De occultis etiam cordis alieni temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona iniquum est ex suspicione reprehendere: cum eorum quae homini sunt incognita solus Deus judex sit justus inspector et verus. Unde scriptum est: Incerta non judicemus quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et, quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae certis judiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Nullus ergo potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit. Haec omnia summopere sunt praecavenda, ne praesumptores esse videamur.
5.193
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCIII.-- Ut sacerdotes Domini, sicut vulgus facere solet, indicare praesumant, vel compellantur.
5.193
Sacramentum autem hactenus ab episcopis et reliquis ordinibus exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum loquitur, dicens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque per aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non: ut sub judicium non decidatis.
5.194
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCIV.-- De episcopo sinistro rumore asperso, per sacramentum autem et purgato et absoluto.
5.194
. Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetrationem, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum falsa ad praesens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent, districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo de his quae fuerant dicta culpam invenimus. Sed ne quid videretur omissum nostro potuisse cordi dubium remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Quibus praestitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi innocentia ejus evidenter enituit. Pro qua re gloria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, reverentiam ei qualem sacerdoti decet exhibeat, nec quaedam cordibus remaneat de his quae jam sunt purgata dubietas. Et ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhaerere, ut congrue decenterque Deum in ejus persona videamini, cujus minister est, honorare.
5.195
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCV.-- Correctio episcopi qui concubinam habuit.
5.195
Tribunal judicis aeterni securus aspiciet quisquis, reatus sui conscius, digna eum modo poenitentia placare contendit. Habuisse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed, quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse judicium, hoc tuae conscientiae elegimus committendum. Qua de re si, in sacro ordine constitutus, ejus te permixtione esse recolis maculatum, sacerdotii honore deposito, ad ministrandum nullo modo praesumas accedere, sciturus in animae tuae periculo ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si, hujusmodi sceleris conscius, in eo quo es ordine, celans veritatem, permanere volueris. Unde iterum adhortamur ut, si te deceptum hostis antiqui calliditate cognoscis, competenti eum dum licet poenitentia superare festines: ne cum eo particeps, quod non optamus, in die judicii deputeris. Si vero hujus reatus tibi conscius non es, in eo te necesse est quo es ordine permanere. Praeterea, quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet post octo menses, exinde minime arbitremur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere. In quibus, ab officio tuo suspensum, flere te convenit quod fecisti. Nam valde dignum est ut, postquam te ad vitae istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat.
5.196
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCVI.-- De episcopo per sacramenta purgato et absoluto.
5.196
Menam vero reverendissimum fratrem coepiscopumque nostrum, postquam, ea quae de eo dicta fuerant requirentes, in nullo invenimus esse culpabilem: qui insuper ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub jurejurando satisfaciens, ab his quae objecta ejus opinioni fuerant se demonstravit alienum: reverti illum purgatum absolutumque permisimus: quia, sicut dignum erat ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit ut eum, adjuvante innocentia, diutius retinere, vel affligere in aliquo deberemus.
5.197
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCVII.-- Qualiter senex episcopus corripienpiendus sit, quomodo mali ejus consiliarii excommunicandi.
5.197
. Praedicator omnipotentis Domini Paulus apostolus dicit: Seniorem ne increpaveris. Sed haec ejus regula in eo reservanda est, cum culpa senioris exemplo suo non trahit ad interitum corda juniorum. Ubi autem senior juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: Laqueus juvenum omnes vos. Et rursum propheta dicit: Et peccator centum annorum maledictus est. Tanta autem nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa jam maledictione feriremus. Dictum quippe mihi est quod Dominicorum die, priusquam missarum solemnia celebrares, ad exarandam messem latoris praesentium perrexisti, post exarationem ejus missarum solemnia celebrasti. Post missarum solemnia, etiam terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. Quod factum quae poena debuit insequi, omnes qui audiunt sciunt. Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus, sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisitus, dum esset choralis, ita se cognovisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, aliquando resipisce, senex, atque a tanta levitate morum et operum perversitate compescere. Quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes. Et quidem poena sententiae in te fuerat jaculanda, sed, quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus. Eos vero quorum consiliis haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus, ita ut si quid eis intra duorum mensium spatium humanitus evenerit, benedictione viatici non priventur. Deinceps autem ab eorum consiliis cautus existe, te quoque sollicite custodi: ne si, eis in malo discipulus fueris quibus magister in bono esse debuisti, nec simplicitati tuae, nec ulterius senectuti parcamus.
5.198
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCVIII.-- De purgatione Leonis papae.
5.198
Auditum, fratres charissimi, et divulgatum est per multa loca, qualiter homines mali adversum me insurrexerunt, et dilatare voluerunt, et miserunt super me gravia crimina. Propter quam causam iste clementissimus ac serenissimus dominus rex Carolus una cum sacerdotibus et optimatibus suis istam pervenit ad urbem. Quamobrem ego Leo pontifex sanctae Romanae Ecclesiae, a nemine judicatus neque coactus, sed spontanea mea voluntate, purifico me in conspectu vestro coram Deo et angelis ejus, qui conscientiam meam novit, et beato Petro principe apostolorum, in cujus conspectu consistimus, quia istas criminosas et sceleratas res quas illi mihi objiciunt nec perpetravi nec perpetrari jussi. Testis mihi est Deus, in cujus judicium venturi sumus, et in cujus conspectu consistimus: et hoc propter suspiciones malas tollendas mea spontanea voluntate facio, non quasi in canonibus inventum sit, aut quasi ego hanc consuetudinem aut decretum in sancta Ecclesia successoribus meis, nec non et fratribus, et coepiscopis nostris imponam: sed ut melius a vobis abscindatis rebelles cogitationes.
5.199
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CXCIX.-- Si quis ex ecclesiastico ordine damnatus fuerit a synodo, et ausus fuerit de sacro ministerio aliquid contingere
5.199
Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia, et maxime si, posteaquam didicerint adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint.
5.200
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CC.-- Si aliquis ex ecclesiastico ordine excommunicatus fuerit, et communicare praesumpserit, se ipsum damnat.
5.200
Item placuit universo concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam.
5.201
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCI.-- De ordinatis, si aliquis illorum percussor exstiterit.
5.201
His, a quibus Domini sacramenta tractantur, judicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere talis excessus prohibendus est; nec, indiscretae praesumptionis motibus agitati, aut quod morte plectendum est, sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quibuslibet personis aut per se inferant, aut inferendas praecipiant. Quod si quisquam, horum immemor praeceptorum, aut in Ecclesiae suae familiis, aut in quibuslibet personis tale aliquid perpetraverit, et concessi ordinis honore privetur et loco, et sub perpetuae damnationis religetur ergastulo. Cui tamen communio exeunti de hac vita non neganda est, propter Domini misericordiam.
5.202
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCII.-- De episcopis sua manu caedentibus.
5.202
Non liceat episcopo manibus suis aliquem caedere. Hoc enim alienum a sacerdote esse debet.
5.203
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCIII.-- De episcopo qui seipsum et sibi commissos corrigere neglexerit.
5.203
Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta detersit, nec crimen filiorum correxit, canis impudicus magis dicendus est quam episcopus.
5.204
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCIV.-- De eadem re.
5.204
Ut lixivia per cinerem humidum fluens lavat et non lavatur: ita bona doctrina per malum doctorem animas credentium lavat a sorde peccatorum.
5.205
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCV.-- De malo pastore quem suae oves fugiunt.
5.205
Sicut fugiunt oves vocem pastoris quem non cognoscunt, et deserta petunt, ita mali pastoris ovilia.
5.206
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCVI.-- De illo qui nobilitatem Dei a se ejicit.
5.206
Adam primus homo pro peccato de paradiso ejectus est: hoc est, qui nobilitatem Dei a se ejicit, nobilitate loci privetur.
5.207
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCVII.-- Quod non sint omnes filii sanctorum qui tenent loca sanctorum.
5.207
Non facile est stare in loco Petri et Pauli, et tenere cathedram regnantium cum Christo; quia hinc dicitur: Non sanctorum filii sunt qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum.
5.208
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCVIII.-- Quod nullus ex genere nec ex loco gloriari debeat.
5.208
Nos qui praesumus non ex locorum nec generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium claritate, sed fidei puritate.
5.209
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCIX.-- De sacerdotibus qui ovibus suis mala exempla praebent.
5.209
Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui, perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit: et in exemplum culpa vehementer extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur.
5.210
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCX.-- Ut tantum curam rerum ecclesiasticarum episcopus habeat.
5.210
Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat, et ea velut Deo contemplante dispenset, nec ei liceat ex his aliquid omnino contingere, aut parentibus propriis quae Dei sunt condonare. Quod si pauperes sunt, tanquam pauperibus subministret: ne eorum occasione Ecclesiae negotia depraedentur.
5.211
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXI.-- De usu pallii, ne a metropolitanis praesumptive utatur.
5.211
Quicunque sane metropolitanorum per plateas vel in litaniis uti pallio praesumpserit, et non tantum in praecipuis festivitatibus, et ab apostolica sede indictis temporibus, ad missarum solummodo solemnia, careat illo honore; et, prout beatus papa Gregorius ad Joannem Panormitanum episcopum, et Marinianum scribit Ravennatem episcopum, quia grave jugum atque vinculum cervicis, non pro ecclesiastica, sed pro quadam saeculari dignitate defendit, permissa, qua abutitur, dignitate careat: quoniam jure privilegium meretur amittere qui audacter usurpat illicita.
5.212
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXII.-- Quod episcopus res suae ecclesiae, nisi cum suo prius commutet, testamento legare non possit.
5.212
Si quis episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit, nisi tantum de juris proprii facultatibus suppleverit.
5.213
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXIII.-- De episcopo qui res suae Ecclesiae parentibus suis indiscrete tribuit.
5.213
Ut episcopi in rebus Ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.
5.214
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXIV.-- De eadem re.
5.214
Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis, suo aut quolibet amicorum nomine, praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum jus cedant statuunt, et ob hoc jura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, imo a subditis detrahitur et contemnitur: placuit omnibus ut deinceps avaritiae hoc genus caveatur. Fixumque ab hinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui juris, quas aut ante episcopatum, aut certe in episcopatu haereditaria successione acquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quidquid vult faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascunque res de facultatibus Ecclesiae, aut suo aut alterius nomine, qualibet conditione comparaverit, decrevimus ut non propinquorum suorum, sed in Ecclesiae cui praeest jura deveniant.
5.215
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXV.-- Ne episcopus de rebus viduatae Ecclesiae quidquam alienare praesumat.
5.215
Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere: res ipsas Ecclesiae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore.
5.216
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXVI.-- De illis qui ad sacerdotum exsequias venire contemnunt.
5.216
Ea quae competunt honestati, contingit saepe quorumdam desidia non impleri. Proinde, quia notum est quae dignitas in exsequiis morientis episcopi ex canonibus conservetur, traditione moris antiqui hoc tantum adjicimus ut, si quis sacerdotum, secundum statuta Valentini concilii, ad humanda defuncti episcopi membra venire commonitus, pigra voluntate distulerit, appellantibus clericis obeuntis episcopi apud synodum, sive apud metropolitanum episcopum, tempore anni unius nec faciendi missam nec communicandi habeat omnino licentiam. Presbyteri autem sive caeteri clerici, quibus major honoris locus apud eamdem Ecclesiam fuerit cujus sacerdos obierit, si omni sollicitudine pro exsequiis jam mortui, aut continuo antistitis morituri, ad commonendum vicinum episcopum tardi inveniantur, aut per quamcunque molestiam animi id negligere comprobentur, totius anni spatio ad poenitentiam in monasteriis deputentur.
5.217
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXVII.-- Ut quidquid episcopo relinquitur, id emissum in facultates Ecclesiae computetur.
5.217
Pontifices vero quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis duntaxat donatur aliquid, vel cum Ecclesia aut sequestratim dimittitur aut donatur: quia haec ille qui donat pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum, sed quasi id emissum in facultates Ecclesiae computetur: quia justum est ut, sicut sacerdos habet quod Ecclesiae dimissum est, ita et Ecclesia habeat quod relinquitur a sacerdote.
5.218
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCVIII.-- Ut nullus episcopus, nisi cum concilio caeterorum episcoporum et principis, in hostem ire debeat.
5.218
Carolus gratia Dei rex, regnique Francorum rector, et devotus sanctae Ecclesiae defensor, atque adjutor in omnibus apostolicae sedis: Hortatu omnium fidelium nostrorum, et maxime episcoporum, ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illis tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum scilicet solennia adimplenda et sanctorum patronicia portanda ad hoc electis, id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbyteris. Et unusquisque princeps unum presbyterum secum habeat, qui peccata confitentibus judicare, et indicare poenitentiam possit.
5.219
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXIX.-- De eadem re.
5.219
Secunda vice propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multorum episcoporum admonitione instructi, sanctorum quoque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi, electione caeterorum propter benedictionem, praedicationem, populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis poenitentiam dare, missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime praevidere ne sine viatico quis de saeculo recedat.
5.220
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXX. De eo si quis ab apostolico falsam detulerit epistolam.
5.220
In memoriam beati Petri apostoli honoremus sanctam Romanam et apostolicam sedem, ut quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debet magistra ecclesiasticae rationis. Quare servanda est cum mansuetudine humilitas, ut, licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur jugum, conferamus, et pia devotione toleremus. Si vero, quod non decet, quilibet, sive sit presbyter sive diaconus, aliquam perturbationem machinando, et nostro ministerio insidiando redarguatur falsam ab apostolico detulisse epistolam, vel aliud quid quod inde non convenerit falsa fide, et non integra circa apostolicum humilitate; penes episcopum sit potestas utrum eum in carcerem aut in aliam detrudat custodiam, usquequo, per epistolam aut per idoneos suae partis legatos, apostolicam interpellet sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere quid de talibus justo ordine lex Romana statuat definire, ut et is corrigatur, et caeteris modus imponatur
5.221
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXI.-- De accusatis episcopis.
5.221
Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam, non infra angusta tempora canonice convocent, et prius eis per scripta significent quod eis opponitur, ut ad responsionem praeparati adveniant. Nam si, aut vi aut timore, ejecti aut suis rebus exspoliati fuerint, nec canonice vocari ad synodum possunt, nec respondere aemulis debent antequam canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur.
5.222
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXII.-- Quod non ita in ecclesiasticis agendum sit negotiis sicut in saecularibus.
5.222
Non enim in ecclesiasticis agendum est negotiis sicut in saecularibus. Priusquam legibus vocatus venerit, ut, cum in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere. In ecclesiasticis vero causa dicta recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit.
5.223
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXIII.-- Quod nulli, papa vivente, alium eligere liceat.
5.223
Si quis presbyter aut diaconus aut clericus, papa incolumi, et eo inconsulto, subscriptionem pro Romano pontificatu commendare, aut pitacio promittere, aut sacramentum praebere tentaverit aut aliquod suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare atque decernere, loci sui dignitate et communione privetur.
5.224
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXIV.-- De sessione episcopi.
5.224
In Ecclesia in concessu presbytorum, episcopus sublimior sedeat.
5.225
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXV.-- Item de ordinatione episcopi.
5.225
In ordinatione episcopi, ipse qui ordinat, missam celebrare debet, et qui ordinatur similiter.
5.226
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXVI.-- Quae sacerdotes Dei declinare debeant.
5.226
Quaecunque ad aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum, aliisque nonnullis rebus, omnes Dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet, histrionum quoque turpium et obscoenorum insolentias jocorum ipsi animo effugere, caeterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent.
5.227
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXVII. De haereditate episcopi, caeterorumque ecclesiasticorum.
5.227
Sed et hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericis, si haereditatem a Domino rege, vel ab alio principe, vel amico suo, seu per haereditariam sortem sibi devenerit, vel acquisierunt, donare eis liceat hanc cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae, ad Ecclesiam quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis. Sin autem antea obierint quam firmiter perfecerint, altari cui serviunt omnia perpetuo sanctificentur, et in jus tradantur. Similiter de presbyteris statutum est. Hildibertus Moguntinensis archiepiscopus subscripsit. Robertus Treverensis archiepiscopus subscripsit. Unni Hameburgensis archiepiscopus subscripsit. Adaluvardus Fardinensis episcopus subscripsit. Richwynus Argentinensis episcopus subscripsit. Notingus Constantiensis episcopus subscripsit. Unewanus Padarbrunnensis episcopus subscripsit. Udalricus Augustensis episcopus subscripsit. Bernhardus Halwartanensis episcopus subscripsit. Rumaldus Minugardenowardensis episcopus subscripsit. Eberis Mindunensis episcopus subscripsit. Necnon et abbates cum caeteris sacri ordinis viris subscripserunt.
5.228
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXVIII.-- Ne episcopi propter suam quietem plebem sibi commissam negligere praesumant.
5.228
Providendum est ne episcopi propter suam quietem ad remotiora loca secedentes, et suum ministerium negligentes, proprias deserant civitates: sed aut parochias suas cum officii efficacia circumeant, aut cum religione in suis civitatibus canonice cum filiis suis degant. Presbyteros etiam sibi commissos, doctrina, castitate, et sobrietate, atque hospitalitate secundum suum ministerium ornari compellant.
5.229
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXIX.-- De episcopis qui non visitatis parochiis pretium servitutis requirunt.
5.229
Delata est coram sancta synodo querimonia plebium, eo quod sint quidam episcopi nolentes ad praedicandum, vel ad confirmandum, suas per annum parochias circumire: qui tamen exigant ut mansiones quibus in profectione uti debuerant, alio pretio redimant qui parare debent. Quae duplex infamia et negligentia et avaritia sanctae synodo horrori fuit magno, et statuerunt ne quis ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut sollicitiores sint episcopi de suis gregibus visitandis.
5.230
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXX.-- De purgatione episcoporum.
5.230
( Ex concil. apud Alth. habito praesente Conrado rege, cap. 16.) Statuimus propter Dei dilectionem, et proximi, et fidelium honorem catholicorum, et praecipue ob multitudinem, scandala eruenda et funditus exstirpanda, et perturbationes quae noviter exorta sunt et oriuntur, necnon ut omnes sciant nos episcopos, tales Dei misericordia nequaquam esse quales dicimur, exemplum sancti Leonis papae, qui, supra quatuor Evangelia jurans, coram populo se purgavit, sequi et imitari, salva tamen auctoritate canonica.
5.231
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXXI.-- De eo qui ex monacho factus fuerit episcopus.
5.231
Statutum et rationabiliter secundum sanctos Patres a synodo est firmatum ut monachus quem canonica electio a jugo regulae monasticae professionis absolvit, et sacra ordinatio de monacho episcopum facit, velut legitimus haeres paternam sibi haereditatem postea jure vindicandi potestatem habeat. Sed quidquid acquisierat, vel habere visus fuerat, monasterio relinquat, et abbatis sui, qui fuerat secundum regulam sancti Benedicti, arbitrio. Postquam enim episcopus ordinatur, ad altare ad quod sanctificatur et titulatur, secundum sacros canones, quod acquirere poterit restituat.
5.232
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXXII.-- De illo qui de aliqua haeresi infamatur, quod in sacro conventu formulam istius professionis recitare debeat.
5.232
Ego N. hac scriptura quam manu mea perscripsi, profiteor sequens sanctum judicium Patrum Nicaenae synodi trecentorum decem et octo, vel Chalcedonensis synodi universale concilium, cujus definitionem sedes apostolica confirmavit: quod etiam beatissimi papae Leonis epistola ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum nostrum data praedicatione lucidissimae veritatis exposuit. Confiteor unum eumdemque Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Dei patris perfectum: eumdem in deitate perfectum, eumdem in humanitate Deum vere, et hominem vere. Ipsum eumdemque ex anima rationali et carne consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, in omnibus similem nobis absque peccato: ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem: in novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem de virgine Maria, quae eumdem Deum peperit secundum humanitatem, unum eumdemque Chritum Filium Dei Dominum unigenitum in duabus naturis, inconfuse, inconvertibiliter, individue, et inseparabiliter cognitum, nequaquam naturarum differentia sublata propter unitionem, sed potius salva manente proprietate utriusque naturae, in unam non in duas concurrisse personas. Sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum, verum Dominum Jesum Christum, sicut olim prophetae de eo, vel ipse nos Christus per semetipsum Dominus erudivit. Qui autem ita non sentiunt, cum Nestorio et Eutyche, vel eorum sectatoribus aeterno anathemate dignos esse pronuntio.
5.233.1
LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. CCXXXIII.-- De damnatis episcopis, et post reconciliatis.
5.233.1
Joannes Chrysostomus a duabus synodis orthodoxorum episcoporum fuit dijudicatus, sed iterum fuit restitutus. Marcellus episcopus Ancyrae Galatiae depositus fuit, sed postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius dijudicatus a synodo, Ecclesiam suam postea recepit. Lucianus episcopus Adrianopolites, damnatus a papa Julio, recepit Ecclesiam sui episcopatus. Cyrillus Hierosolymitanus episcopus depositus fuit, postea reconciliatus est Ecclesiae suae. Simili modo et Polychronium ejusdem Ecclesiae Hierosolymitanae pontificem Xistus papa damnavit, et iterum ipse eum reconciliavit. Innocentius papa Photinum damnavit episcopum, sed ipse postea eum in proprium restituit locum Ecclesiae suae. Misenum episcopum a Felice papa damnatum, Gelasius papa successor illius et communicavit, et Ecclesiae suae restituit. Leontius dum esset presbyter depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha exstitit. Gregorius vero quartus papa Theodosium, quem Eugenius ejus antecessor presbyterii honore privaverat, sanctae Ecclesiae Signinae consecravit episcopum. Ybas namque episcopus dijudicatus fuit, sed sancta synodus canonice suam illi restituit Ecclesiam. Rothadum vero episcopum sanctae Suessoniensis Ecclesiae, a synodo cui Carolus interfuit rex condemnatum, et Soffrenum Placentinum episcopum merito reprobatum, Nicolaus papa ambos reconciliavit. De episcoporum transmutatione.
5.233.2
Quia vero episcoporum plurimi ex aliis civitatibus ad alias propter necessitatem seu utilitatem temporum sunt migrati et transmutati, quorum nomina haec sunt: Peregines in Petris est ordinatus episcopus, sed quoniam cives ejus civitatis eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis episcopus jussit eum inthronizari in Corintho metropoli, defuncto ejus episcopo eique donec vixit Ecclesiae praefuit. Dosideum Seleuciae episcopum, Alexander Antiochenus episcopus in Tharsum Ciliciae transmutavit. Reverentius ab Argis Phoeniciae in Tyrum transmigratus est. Joannes de Gordolinia mutatus est in Proconixum, et ei praesedit Ecclesiae. Palladius ab Helinopoli mutatus est in Asponam. Alexander, ab alia Helinopoli, in Andrinopolim mutatus est. Gregorius Nazianzenus prius civitatis Cappadociae fuit episcopus quae Sasima dicitur, deinde a beato Basilio et aliorum episcoporum consensu in Anzianco constitutus est. Meletius prius Sebastiae Ecclesiae praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus. Theusebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum Salambria vocabatur. Polycarpus, de urbe ante Pristena Mysiae, in Nicopolim Thraciae mutatus est. Hierophilus, de Trapezopoli Frisiae, transmigratus est in Platinopolim Thraciae. Optimus, ab Agardamia Frigiae, in Antiochiam Pisidiae transmigratus est. Silvanus, a Philippopoli Thraciae, mutatus est in Troadam.
5.233.3
FINIS LIBRI PRIMI.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).