Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Calixtus II
Epistolae et privilegia
Priv 163.3
Choose a text More by Calixtus II
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10769 Epetpr24
163.1
CLXIV. Ad Alexandrum regem Scotiae.--Quod ipse et episcopi pareant Eborum archiepiscopo, metropolitano suo. (Anno 1122, Jan. 15.)[WILKINS, Concil. Brit., I, 481.]
163.1
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, illustri et glorioso Scotorum regi ALEXANDRO salutem et apostolicam benedictionem.
163.2
Pro episcoporum qui in tuo sunt regno praesumptione, atque pro venerabilis fratris Thurstani, Eborum archiepiscopi, negotio alias ad te jam litteras misimus, nec exauditi sumus. Quamobrem nobilitatem tuam litterarum praesentium visitatione in Domino commonentes praecipimus, ut regni tui episcopos sese invicem consecrare, absque metropolitani licentia nullatenus permittas. Cum autem ecclesiarum opportunitas exegerit, ad metropolitanum suum, Eboracensem videlicet archiepiscopum, electi reverenter accedant, et aut per ejus manum, aut, si necessitas ingruerit, per ejus licentiam consecrationem accipiant. Cui nimirum archiepiscopo et illos et teipsum tanquam patri et magistro humiliter obedire, apostolica auctoritate praecipimus.
163.3
Dat. Tarenti XVIII Kal. Februarii.

Intertext edge

Open linked passage

Note