Calixtus II
Epistolae et privilegia
Priv 165.2
Choose a text
More by Calixtus II
—
10769 Epetpr24
165.1
CLXVI. Ad episcopos Scotiae.--Quod obediant metropolitano suo, Eborum archiepiscopo. (Anno 1122, Jan. 15.)[WILKINS, Concil. Brit. Magnae, tom. I, p. 481.]
165.1
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus, universis per Scotiam episcopis, Eborum Ecclesiae suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.
165.2
Nostris jamdudum litteris universitatem vestram nos monuisse meminimus, ut venerabili fratri nostro Thurstano, Eborum archiepiscopo, reverentiam et obedientiam deferatis. Caeterum, sicut nobis significatum est, vos usque adhuc id facere neglexistis: ea propter iterata vobis apostolicae sedis praeceptione mandamus ut, omni occasione seu dissimulatione seposita, praedictum fratrem nostrum Eboracensis Ecclesiae archiepiscopum, metropolitanum vestrum inposterum cognoscatis, eique reverentiam et obedientiam impendatis. Porro Ecclesiarum electi ad eum pro consecrationis susceptione tanquam metropolitanum suum accedant, nec alter eorum sine ipsius licentia consecrare praesumat. Et hujusmodi enim consecratio irrita erit, et nos dimittere non poterimus quin canonicam inde justitiam, praestante Domino, faciamus.
165.3
Datum Tarenti XVIII Kal. Februarii.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).