Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Calixtus II
Epistolae et privilegia
Priv 166.3
Choose a text More by Calixtus II
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10769 Epetpr24
166.1
CLXVII. Privilegium pro abbatia S. Germani a Pratis. (Anno 1122, Jan. 28.)[BOUILLARD, Hist. de Saint-Germain des Prés, preuv., pag. XXXV.]
166.1
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI abbati monasterii Sancti Germani de Pratis, quod secus Parisiensem civitatem situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
166.2
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri; quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, tuitionem ejus devotione debita requisivit; nos supplicationi tuae clementer annuimus et Beati Germani monasterium, cui auctore Deo praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub beati Petri tutelam protectionemque suscipimus. Per praesentis itaque privilegii paginam tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus omnem honorem, omnem dignitatem, et omnem etiam libertatem, quae per authentica sedis apostolicae privilegia, vel regum scripta vestro monasterio collata est. Statuimus etiam ut quaecunque bona, quaecunque possessiones, concessione pontificum, liberalitate regum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis ad vestram ecclesiam pertinent, et quaecunque in futurum largiente Deo juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda, videlicet in pago Pictaviensi ecclesiam Sancti Germani de Nentriaco; in pago Bituricensi ecclesiam de Catherigiaco cum aliis ecclesiis quas vestrum monasterium possidet, etc. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel oblatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad haec mansuro in perpetuum decreto sancimus, ut in gravaminibus vestris liceat vobis libere sedem apostolicam appellare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
166.3
Ego Calixtus catholicae Ecclesiae episcopus.
166.4
Datum Botenti per manum Grisogoni, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kalendas Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo vicesimo secundo, pontificatus autem domni Calixti II papae anno tertio

Intertext edge

Open linked passage

Note