Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ussiculus
Calpurnius SiculusUssiculus 3 · vulgataMore by Calpurnius Siculus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/calpurnius-siculus" aria-label="More works by Calpurnius Siculus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
3.1
Iollas: LycidasI. Numquid in hac, Lycida, vidisti forte iuvencamvalle meam? solet ista tuis occurrere tauris, et iam paene duas, dum quaeritur, eximit horas; nec tamen apparet. duris ego perdita ruscisiam dudum nullus​ dubitavi crura rubetisscindere, nec quicquam post tantum sanguinis egi. L. non satis attendi: nec enim vacat. uror, Iolla, uror, et immodice: Lycidan ingrata reliquitPhyllis amatque novum post tot mea munera Mopsum. I. mobilior ventis o femina! sic tua Phyllis: quae sibi, nam memini, si quando solus abesses, mella etiam sine te iurabat amara videri. L. altius ista querar, si forte vacabis, Iolla. has pete nunc salices et laevas flecte sub ulmos. nam cum prata calent, illic requiescere nostertaurus amat gelidaque iacet spatiosus in umbraet matutinas revocat palearibus herbas. I. non equidem, Lycida, quamvis​ contemptus,​ abibo. Tityre, quas dixit, salices pete solus et illinc, si tamen invenies, deprensam verbere multohuc age; sed fractum referas hastile memento. nunc age dic, Lycida: quae noxam​ magna tulereiurgia? quis vestro deus intervenit amori? L. Phyllide contentus sola( tu testis, Iolla) Callirhoen sprevi, quamvis cum dote rogaret: en, sibi cum Mopso calamos intexere ceraincipit et puero comitata sub ilice cantat. haec ego cum vidi, fateor, sic intimus arsi, ut nihil ulterius tulerim. nam protinus ambasdiduxi​ tunicas et pectora nuda cecidi. Alcippen irata petit dixitque:' relicto, improbe, te, Lycida, Mopsum tua Phyllis amabit.' nunc penes Alcippen manet; ac ne forte negetur,​ a! vereor; nec tam nobis ego Phyllida reddiexopto quam cum​ Mopso iurgetur anhelo. I. a te coeperunt tua iurgia; tu prior illivictas tende manus; decet indulgere puellae, vel cum prima nocet. si quid mandare iuvabit, sedulus iratae contingam nuntius aures. L. iam dudum meditor, quo Phyllida carmine placem. forsitan audito poterit mitescere cantu; et solet illa meas ad sidera ferre Camenas. I. dic age; nam cerasi tua cortice verba notaboet decisa feram rutilanti carmina libro. L.' has tibi, Phylli, preces iam pallidus, hos tibi cantusdat Lycidas, quos nocte miser modulatur acerba, dum flet et excluso​ disperdit​ lumina somno. non sic destricta marcescit turdus oliva, non lepus, extremas legulus cum sustulit uvas, ut Lycidas domina sine Phyllide tabidus erro. te sine, vae misero, mihi lilia nigra videnturnec sapiunt fontes et acescunt vina bibenti. at si tu venias, et candida lilia fientet sapient fontes et dulcia vina bibentur. ille ego sum Lycidas, quo te cantante solebasdicere felicem, cui dulcia saepe dedistioscula nec medios dubitasti rumpere cantusatque inter calamos errantia labra petisti. a dolor! et post haec placuit tibi torrida Mopsivox et carmen iners et acerbae stridor avenae? quem sequeris? quem, Phylli, fugis? formosior illodicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas. sum quoque divitior: certaverit ille tot haedospascere quot nostri numerantur vespere tauri. quid tibi quae nosti referam? scis, optima Phylli, quam numerosa meis siccetur bucula mulctriset quam multa suos suspendat ad ubera natos. sed mihi nec gracilis​ sine te fiscella salictotexitur et nullo tremuere coagula lacte. quod si dura times etiam nunc verbera, Phylli, tradimus ecce manus: licet illae vimine torto, si libet,​ et lenta post tergum vite domentur, ut mala nocturni religavit bracchia MopsiTityrus et furem medio suspendit ovili. accipe, ne dubites,​ meruit manus utraque poenas. his tamen, his isdem manibus tibi saepe palumbes, saepe etiam leporem decepta matre paventemmisimus in gremium; per me tibi lilia primacontigerunt primaeque rosae: vixdum bene floremdegustarat​ apis, tu cingebare coronis. aurea sed forsan mendax tibit munera iactat, qui metere occidua ferales nocte lupinosdicitur et cocto pensare legumine panem: qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur, vilia cum subigit manualibus hordea saxis. quod si turpis amor precibus, quod abominor, istisobstiterit, laqueum miseri nectemus ab illailice, quae nostros primum violavit amores. hi tamen ante mala figentur in arbore versus:' credere, pastores, levibus nolite puellis; Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet ultima rerum.''— nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla, perfer et exora modulato Phyllida cantu. ipse procul stabo vel acuta carice tectusvel propius latitans vicina sepe sub horti. I. ibimus: et veniet, nisi me praesagia fallunt. nam bonus a! dextrum​ fecit mihi Tityrus omen, qui redit inventa non irritus ecce iuvenca.

Intertext edge

Open linked passage

Note