Ussiculus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/calpurnius-siculus" aria-label="More works by Calpurnius Siculus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
6.1
Astylus: Lycidas: MnasyllusA. Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et puer Alconcertavere sub his alterno carmine ramisiudice me, sed non sine pignore. Nyctilus haedosiuncta matre dedit; catulum dedit ille leaenae iuravitque genus, sed sustulit omnia victor. L. Nyctilon ut cantu rudis exsuperavit Alcon, Astyle, credibile est, si vincat acanthida cornix, vocalem superet si dirus aedona bubo. A. non potiar Petale, qua nunc ego maceror una, si magis aut docili calamorum Nyctilus arteaut cantu magis est quam vultu proximus illi. L. iam non decipior: te iudice pallidus altervenit et hirsuta spinosior hystrice barbam; candidus alter erat levique decentior ovoet ridens oculis crinemque simillimus auro, qui posset dici, si non cantaret, Apollo. A. o Lycida, si quis tibi carminis usus inesset, tu quoque laudatum nosses Alcona probare. L. vis igitur, quoniam nec nobis, improbe, par es, ipse tuos iudex calamos committere nostris? vis conferre manum? veniat licet arbiter Alcon. A. vincere tu quemquam? vel te certamine quisquamdignetur, qui vix stillantes, aride, vocesrumpis et expellis male singultantia verba? L. fingas plura licet: nec enim potes, improbe, veraexprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas. sed quid opus vana consumere tempora lite? ecce venit Mnasyllus: erit( nisi forte recusas) arbiter inflatis non credulus, improbe, verbis. A. malueram, fateor, vel praedamnatus abirequam tibi certanti partem committere vocis. ne tamen hoc impune feras: en adspicis illum, candida qui medius cubat inter lilia, cervum? quamvis hunc Petale mea diligat, accipe victor. scit frenos et ferre iugum sequiturque vocantemcredulus et mensae non improba porrigit ora. adspicis, ut fruticat late caput utque sub ipsiscornibus et tereti pendent redimicula collo? adspicis, ut niveo frons irretita capistrolucet et a dorso, quae totam circuit alvum, alternat vitreas lateralis cingula bullas? cornua subtiles ramosaque tempora mollesimplicuere rosae rutiloque monilia torqueextrema cervice natant, ubi pendulus apridens sedet et nivea distinguit pectora luna. hunc, sicutque vides, pignus, Mnasylle, paciscorpendere, dum sciat hic se non sine pignore vinci. L. terreri, Mnasylle, suo me munere credit: adspice, quam timeam! genus est, ut scitis, equarumnon vulgare mihi; quarum de sanguine ponamvelocem Petason, qui gramina matre relictanunc primum teneris libavit dentibus: illi terga sedent, micat acre caput, sine pondere cervix, pes levis, adductum latus, excelsissima frons est, et tornata brevi substringitur ungula cornu, ungula, qua viridi sic exsultavit in arvo, tangeret ut fragiles, sed non curvaret, aristas: hunc dare, si vincar, silvestria numina iuro. M. et vacat et vestros cantus audire iuvabit. iudice me sane contendite, si libet: isticprotinus ecce torum fecere sub ilice Musae. A. sed, ne vicini nobis sonus obstrepat amnis, gramina linquamus ripamque volubilis undae. namque sub exeso raucum mihi pumice lymphaerespondent et obest arguti glarea rivi. L. si placet, antra magis vicinaque saxa petamus, saxa, quibus viridis stillanti vellere muscusdependet scopulisque cavum sinuantibus arcumimminet exesa veluti testudine concha. M. venimus et tacito sonum mutavimus antro: seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus, ponere seu cubitum, melior viret herba tapetis. nunc mihi seposita reddantur carmina lite; nam vicibus teneros malim cantetis amores: Astyle, tu Petalen, Lycida, tu Phyllida lauda. L. tu modo nos illis( iam nunc, Mnasylle, precamur) auribus accipias, quibus hunc et Acanthida nuperdiceris in silva iudex audisse Thalea. A. non equidem possum, cum provocet iste, tacere. rumpor enim, Mnasylle: nihil nisi iurgia quaerit. audiat aut dicat, quoniam cupit; hoc mihi certedulce satis fuerit, Lycidam spectare trementem, dum te teste palam sua crimina pallidus audit. L. me, puto, vicinus Stimicon, me proximus Aegonhos inter frutices tacite risere volentemoscula cum tenero simulare virilia Mopso. A. fortior o utinam nondum Mnasyllus adesset! efficerem, ne te quisquam tibi turpior esset. M. quid furitis, quo vos insania tendere iussit? si vicibus certare placet— sed non ego vobisarbiter: hoc alius possit discernere iudex! et venit ecce Micon, venit et vicinus Iollas: litibus hi vestris poterunt imponere finem.